LITTERAE ENCYCLICAE
QUINQUAGESIMO ANTE ANNO
VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS: DE ANNO SACERDOTII SUI QUINQUAGESIMO EXACTO FELICITER ET DE PROROGATIONE IUBILAEI.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM
Quinquagesimo ante anno, cum florentes aetate, in ea ad Lateranum Ecclesia, quae est omnium Ecclesiarum Mater et Caput, sacerdotio aucti sumus — cuius quidem recordatione rei tangimur, hisce praesertim diebus, recreamurque suavissime —, nullo pacto cuiquam, nedum Nobis, coniicere licuisset, arcano divini Numinis consilio humilitatem Nostram eo usque evectum iri, ut templum id ipsum romani episcopatus Nostri cathedrale aliquando nancisceremur. Qua in re si Christi Iesu Pastorum Principis summam erga Nos indulgentiam demisso agnoscentes animo demiramur, fiet profecto nunquam, ut beneficia, quibus Ipse Vicarium in terris suum, etsi immerentem, in supremi Pontificatus decursu frui adhuc iussit, sat digne praedicemus, eo magis, quod iis quasi in cumulum accessit, ut quinquagesimus a suscepto sacerdotio annus solaciis Nobis omnibusque affluens laetitiis verteretur. Qui quidem annus, quantum in Nobis erat, praecipuis ut ne fructibus vacuus exsisteret — scilicet ut, fidelibus ad emendatius sanctiusque vitae institutum revocatis et societate hominum universa ad bona spiritus pluris facienda salubriter excitata, Dei misericordiam in laborantem Ecclesiam suam commoveremus —, in ipso anni limine, reserandis caelestis veniae gratiaeque thesauris, alterum veluti annum sacrum extra ordinem, in Iubilaei magni modum, toti christiano orbi, paternae impulsu caritatis, indiximus. Quem vero ex hac tanta commlmione precum sperabamus exitum, is non solum non defuit, verum etiam optatis cumulate Nostris, Deo dante, satisfecit. Animo enim reputantibus quam frequentes popularis pietatis gratulationisque acceperimus significationes, quam magnae in catholicum nomen utilitates defluxerint quamque illustria incepta et facinora, unius anni curriculo, ad effectum deducta sint, illud Nobis iure dicendum videtur, benignissimum Deum, a quo «omne datum optimum et omne donum perfectum» (1) descendit, tam breve aevi spatium peculiari quadam providentiae suae nota insignire voluisse. Eiusmodi igitur beneficia, a caelo in populi christiani commodum tam liberaliter profecta, placet Nobis hodie paulo fusius, quasi duodecim horum mensium rationes confecturis, commemorare, idcirco dumtaxat, ut una Nobiscum vos, Venerabiles Fratres, dilecti filii, omnipotenti bonorum omnium datori, qui temporum rerumque vices, fortiter suaviterque mortalium mulcendo animos, moderatur, debitas grates etiam atque etiam agatis.
Atque ut ab iis initium faciamus, quae, Apostolicam Sedem ipsumque regundae Ecclesiae munus Summo Pontifici divinitus commissum cum propius contingant, gravioris, quam cetera, ponderis esse videntur, in memoriam omnium vestrum nonnulla redigere opportunum putamus, quae in Encyclicis Litteris Ubi arcano primum datis scribebamus. «Quo animi dolore — sic conquerebamur — in tot nationum numero, quae cum hac Apostolica Sede amicitiae vinculis continentur, Italiam deesse videamus, vix opus est dicere; Italiam inquimus, patriam Nobis carissimam, a Deo ipso, qui rerum omnium temporumque cursum atque ordinem sua providentia gubernat, delectam, in qua Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs, domicilium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti terminis, iam totius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini Principatus sedes, omnium gentium nationumque fines sua natura transcendentis, populos omnes nationesque complectatur. At vero tum huius Principatus et origo et divina natura, tum universitatis Christifidelium in toto orbe degentium ius sacrosanctum postulat, nulli ut idem sacer Principatus humanae potestati, nullis legibus (licet hae Romani Pontificis libertatem quibusdam praesidiis seu cautionibus communire polliceantur) obnoxius esse videatur, et sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat».
Renovatis autem paulo inferius expostulationibus, quas decessores Nostri, ad Apostolicae Sedis iura tuenda sustinendamque dignitatem, post Urbis occupationem, alius ex alio fecerant, cum aperte dixissemus, pacem minime ab iustitia seiunctam reconciliari oportere, addebamus :«Dei... omnipotentis miserentisque erit efficere ut haec laetissima dies illucescat, bonorum omnium fecundissima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis componendis: ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sentiunt, dent operam diligenter». Illugit sane exspectatione citius laetissima eiusmodi dies, quam prope adesse, c:um tot tantisque implicari difficultatibus atque impedimentis res ipsa plerisque omnibus videretur, nemo unus cogitasset: illuxit, inquimus, per pacta conventa, quae Romanus Pontifex et Italiae Rex per suum quisque administrum cum liberis mandatis in Lateranis Aedibus — unde ea accepere nomen — stipulati sunt et in Vaticanis rata habuerunt.
Itaque intolerandae illi et iniquae rerum condicioni, in qua Apostolica Sedes antehac versaretur, cum, oppugnata aut posthabita sacri Principatus necessitate, huius sic perpetuitas reapse discissa esset, ut Romanus Pontifex iam sui iuris haberi non posset, tandem aliquando finem auspicato impositum vidimus. Quo loco supervacaneum ducimus omnia singillatim enucleare, quae in tanto opere aggrediendo, provehendo perficiendoque Nobis ipsi proposuimus; haud semel enim, haud obscure, immo disertissimis verbis, explanavimus, quo studia Nostra et consilia spectassent unice, quorum scilicet bonorum desiderio ac spe allecti impulsique, dum assiduas intentioresque ad Altissimum preces ferebamus, omnes ad negotium tam arduum mentis animique vires admovissemus. Hoc tamen unum, etsi vix delibando, praeterire nolumus, quod, plena sacri Principatus potestate in tuto collocata, agnitis praeterea sollemniterque sancitis Romani Pontificis iuribus et pace Christi denique Italiae reddita, in eo quod reliquum erat negotii sat magnam adhibuimus paterni benignitatem animi atque indulgentiam, quam ab officiis in ea re Nostris non alienarn putavimus. Unde factum, ut clarius appareret, quamquam nullus relinquebatur dubitationi locus, in sacrosanctis Apostolicae Sedis iuribus vindicandis, quemadmodum in iis, quas memoravimus, Encyclicis Litteris professi eramus, non inani quadam Nos terreni regni cupiditate ductos unquam esse, sed «cogitationes pacis et non afflictionis» perpetuo cogitasse. Quod vero Concordatum stipulati itidem sumus ratumque habuimus, illud significanter ediximus denuoque edicimus habendum neutiquam esse veluti cautionem quandam pacti conventi Quaestioni Romanae, ut aiunt, dirimendae cum regno Italico initi, sed, ratione unius eiusdemque principii ac fundamenti, unde ambo defluxere, unum quiddam iure cum eo ipso pacto sic efficere, ut alterum ab altero separari non possit, et utrumque aut una simul stet aut una simul concidat. Itaque eventum sane memorabile catholicorum e toto orbe, qui essent de Romani Pontificis libertate solliciti, mirificus excepit consensus atque ardor, qui in gratiarum actiones Deo ubique persolutas inque delatas ad Nos undique gratulationes erupit; at laetitia potissimum Italorum consecuta est, quorum, ceteroquin, alii, vetere discidio sublato, praeiudicatas in Apostolicam Sedem opiniones facile exuendo, ad officium rediere, gavisi alii sunt, suam patriae caritatem — quam, quod Romani Pontificis filii item essent amantissimi, Ecclesiae inimicis aut nullo pacto aut non sine magno negotio persuasissent — in dubium iam vocari non posse. At praeterea catholici omnes, et Itali et externi, senserunt praeceperuntque animis, novum quendam rerum ordinem feliciter instauratum iri, id praecipue considerantes, quod eiusmodi pacta conventa, cum in annum quintum et septuagesimum incidissent a proposito ad credendum catholica fide immaculato Deiparae Conceptu eoque ipso obsignata essent die quo, haud ita multo post, in Lourdensi apud Gavum specu se Virgo Immaculata conspiciendam dederat, ab ipsa Dei Genetrice in patrocinium suscepta itemque a Sacratissimo Iesu Christi Corde, cuius in festo rata habita essent, sollemni quasi complemento aucta sigilloque munita viderentur. Et iure id quidem: etenim si omnia, de quibus utrimque convenit, sincera fide religioseque, ut sperare aequum est, effecta dentur, non est dubitandum quin sint eadem, cum rei christianae, tum patriae nostrae atque hominum consortioni, utilitates allatura quam maximas. Iamvero, si, ob tam singulare rei momentum, huius faustitatem eventi aliquanto copiosius inlustrare libuit, operae tamen pretium est breviter saltem adiicere, hoc quoque Nobis, vertente anno, providentissimi Dei nutu obtigisse, ut cum aliarum nationum gubernatoribus mutuas inter Apostolicam Sedem civilemque potestatem rationes benevole componeremus ratasque haberemus, quae, Ecclesiae libertati consulendo, una simul ipsarum Civitatum prosperitati conducerent. Namque, praeter initam cum Lusitana republica conventionem, quae in describendis Meliaporensis dioecesis finibus ac iuribus continetur tota, ante cum Romania, mox autem cum Borussia ea omnia composuimus ac transegimus, quibus non modo conflictionum causae in posterum devitarentur, verum etiam caveretur, ut hinc Ecclesia, civilis illinc potestas in christianae societatis commodum amice conspirarent. Certe pactionibus eiusmodi conciliandis, cum de Ecclesiae catholicae regimine ageretur legitime apud populos agnoscendo, qui abs Nobis magnam partem dissiderent, difficultates obstiterunt nec leves nec paucae; in has tamen feliciter superandas ipsi earum gentium primores ac rectores, pro sua prudentia et aequitate, diligentissimam ultro operam contulere. Quapropter, si orbem universum, sub huius anni exitum, mente animoque circumspicimus, nationes plurimas cum Apostolica hac Sede concordiae amicitiaeque foedus aut iam icisse aut ad faciundum renovandumve parare sese, magnopere laetamur. Quodsi in extrema Europae parte ad orientem sita teterrimum bellum non tam christianae religioni quam divinis omnibus humanisque iuribus indictum dolemus, at vehementer ea de causa recreamur, quod acerbissima illa, quae in Mexicana republica saeviit, cleri populique catholici vexatio ita deferbuisse videtur, ut optatissimam pacem non esse nimium diu abfuturam, iam nunc haud temere confidere liceat.
Neque minus illud Nos tetigit ac delectavit, quod celebratior Nostra causa huius anni decursus cum Apostolica hac Sede Orientalem Ecclesiam etiam arctius coniunxit, cuius filii oblatam sibi opportunitatem perlibenter nancti sunt, ut suum Nobis ecclesiasticae unitatis amorem palam aperteque testificarentur vice quasi reddita, cum ipsimet, vestigiis decessorum Nostrorum insistentes, orientales nationes magna equidem benevolentia et caritate nullo non tempore prosecuti simus. Ii enim litteras mittere ad Nos officiosissimas, publica, eademque insignia, edere indicia gratulationis laetitiaeque suae; Patriarchae earum gentium atque episcopi vel per se ipsi vel per legatos suos coram se sistere, quo expressius suam quisque suique gregis in supremum animarum Pastorem pietatem significarent. Exemplo autem Armenorum episcoporum, qui superiore anno, ut afflictis nationis suae rebus sanandis apud Petri Cathedram consulerent, in Urbem congressi essent, Ruthenorum Antistites heic paulo ante, quo nunquam usque adhuc universi simul coiverant, episcopalem conventum habere maluerunt, ut, ipso temporis ac loci delectu, totius Ruthenae Ecclesiae voluntatem Principis Apostolorum successori addictissimam ostenderent ac declararent. Quorum profecto coetuum is fuit exitus, ut spem minime Nostram exspectationemque fefellerit. Cum enim Patres in unum congregati de sacrarum disciplinarum curriculo, de Seminariis, quae minora nuncupantur, condendis deque catechetica totius populi in certum quendam annorum orbem institutione, communi omnium consensu, decrevissent, cumque deliberassent quo pacto in Iuris canonici Orientalis compositionem conspirarent et Actionem catholicam in suorum ordine laicorum ad optata Nostra proveherent quae quidem omnia, ut aequum erat, Nobis adprobanda proposuere —, utique cognovimus, consilia eos suo clero populoque salubriora capere non potuisse.
Esto, quae supra exposuimus, inlustriora ea quidem videri et suo ipsa splendore hominum ad se mentem atque admirationem allicere. Verumtamen ad christianae reipublicae utilitatem haud ita minus ea conducere instituta arbitramur, quae providentissimus Deus, data facultate, sivit ut vertente anno, quasi ad cumulandam laetitiam Nostram, aut perfecta exsisterent aut auspicato inchoarentur. Etenim ut praetereamus illas, quas in curionum usum passim aedes exstruximus, ne quid iisdem deesset uncle honestius suo munere fungerentur; ut item praetermittamus ea studiorum domicilia, quae, ab religiosis B. M. V. Servorum et Francisci Paulani familiis ad iuniores suos ex omni natione sodales instituendos in Urbe paulo ante dedicata, celebrari nuper coepta sunt; tot profecto conlegia clericis omni doctrinae virtutumque ornamento augendis, tam brevi temporis spatio, excitata vidimus, quot vix plurium annorum decursu intueri licuisset, ut ea enumeremus quae alumnis, e variis dissitisque regionibus Sacro Consilio de Propaganda Fide concreditis, ex Insubria, e Russia, e Cecoslovachia delectis, omni supellectile instructa, patuerunt. Id autem cur relinquamus quod, nova atque ampliore Seminario Aethiopico sede attributa, quam apud ipsas Aedes Nostras de industria ereximus, conlegia duo, auspicali lapide recens posito, alterum pro clericis Ruthenis, pro Brasiliensibus alterum, inchoata sunt et novum aedificium alumnis Seminarii Romani Vaticani excipiendis in eo est ut inchoetur? In quo quandoquidem causa non alia demum agitur nisi salutis animarum, quae Christo Redemptori tanto sanguine stetit, quare non confidamus, eo incepta Nostra divinae gratiae fultum iri praesidio, ut copiosiora mox in apertum campum atque exquisitiora levitarum agmina prosiliant? Cur non iidem, qui heic, in ipso catholici orbis veluti centro, genuina Christi imbuti sunt doctrina et sacerdotalium conformati exercitatione virtutum, postquam, sacris initiati, de Urbe discesserint, gentes suas aut cum Apostolica Sede cohaerentes multo coniunctiores efficiant, aut miserrime ab Ecclesiae Romanae unitate discissas ad pristinam communionem gradatim revocare contendant aut, tenebris et umbra mortis obvolutas, evangelicae veritatis lumine collustrent et Christi regnum inter suos cotidie latius producant? Quorum quidem fructuum spes tanti apud Nos est, ut divinum huius auctorem laetitiae, qui dedit ut talia in Ecclesiae emolumentum faceremus, Nobis efferre satis non liceat.
At vero, vobiscum recolenda, Venerabiles Fratres, dilecti filii, alia suppetunt eventa, quae hunc item annum quodam modo nobilitarunt feceruntque, Dei consilio, memorabiliorem: Dei consilio, inquimus, cui nihil quicquam, rerum harum adspectabilium ordinem moderanti, casu et fortuito contingere queat. Cum enim ea sint homines natura comparati ut, certis quibusdam temporum orbibus completis, singularia divinitus collata, ante actis aetatibus, christianae societati beneficia et quasi consistendo reputent et ad reliquam inde viam maiore cum alacritate terendam novos spiritus sumant, quaecumque in duodecim hos menses eiusmodi opportunitates interciderunt, fieri profecto non potuit quin eas ultro christifideles arriperent, ut in Deum Optimum Maximum inque communem Patrem, rei temporique congruenter, uno eodemque caritatis impetu ferrentur. Quae ut pietatis officia paterna voluntate rependeremus, habitis interea sollemni ritu celebritatibus per Nostras Litteras per Legatosve Nostros adesse et multo plus splendoris adiicere non dubitavimus. Neque enim inlustri Benedicti Patris legiferi suboli, quae quartum decimum ab Archicoenobio Casinensi condito saeculum commemorare parabat, Sedes haec Apostolica deesse poterat, de qua illud «monasticae normae principale gymnasium» (2), perinde ac de cultu humano civilique, tam praeclare tamque diu meritum esset. Quod cum iterum iterumque dicimus, rem dici- mus non tam doctis eruditisque viris cognitam atque perspectam, quam in vulgus hodie, recta eiusmodi laudum intellegentia, pervagatam.
Praeterquam enim quod populo, Italiae potissimum nostrae, illud Patriarchae sanctissimi «ora et labora» in exemplum proponi solet, iam nemo unus ignorat, Archicoenobii sodales, ceteris e tota Benedicti familia imitantibus, bonas artes provexisse, divinae humanaeque sapientiae monumenta in omnem servasse posteritatem et evangelii praecones in regiones vel remotissimas dimisisse, eo quidem rei christianae civilisque incremento, ut fel. rec. decessor Noster Pius X, Casinensis monasterii promerita breviter utique at nervose complexus, «eiusdem fastos Romanae Ecclesiae historiae magnam esse partem» iure optimo affirmavit (3). Quamobrem nihil mirum si, per instaurata apud vetustissimam Archiabbatiam sollemnia, satis multi undique confluxere homines, ut in sacrum illum montem, Benedicti Patris memorias veneraturi animosque expiaturi suos, certatim conscenderent. In historia autem Ecclesiae ali quanto minus remotus, Holmiae in urbe Sueciae principe, inusitato quodam splendore, quoad fieri pro nostrorum numero poterat, commemoratus est sancti Ansgarii adventus, qui millesimo et centesimo ante anno in Sueciam appulit, postquam evangelicae doctrinae semina in Dania studiosissime iecerat. Acta in triduum sollemnia; aderant, quasi nationum quattuordecim, si fas est dicere, legati, Patres Cardinales duo, episcopi et Benedictini Ordinis abbates nonnulli, christifideles plus mille; habitae de rebus Ansgarii gestis deque mirifico eius apostolatu, ad recentiora studia exactae, contiones; Litterae, quas bene precando dederamus, communi plausu perlectae; omnes, quotquot convenerant, in ipsas municipales Holmiae aedes perhonorifice excepti; ad Nos et ad Sueciae regem, observantiae et laetorum ominum causa, transmissae salutationes. Quae quidem saecularis eventi celebratio nulli minoris momenti videbitur, qui cogitet, ante septuaginta annos, infestis tum catholico nomini in Suecia rebus, eos, qui ad Romanam transiissent Ecclesiam, exsilio et iuris hereditarii amissione, ex legis praescripto, mulctari adhuc consuevisse. Quo loco in rem est memorare, per eas regiones ex cultioribus mulieribus hominibusque non unum catholicam religionem recens amplexum esse, et in Islandia, quae in dicione Daniae est, hoc ipso anno Purpuratum Patrem, negotiis Fidei Propagandae praepositum, Cathedralem Aedem feliciter dedicasse. Ad divina igitur huius anni benefici a spem illam quoque bonam adscribimus, qua nitimur, fore, ut Vicariis Apostolicis, sacerdotibus, religiosis viris feminisque in tam ampla agri dominici parte desudantibus, seges in posterum multo laetior, Ansgario auspice, arrideat.
Quemadmodum autem ad Montem Casinum Patrem Cardinalem miseramus qui Nostram ibi gereret, per ea quae apparabantur sollemnia, personam, sic legatum Nostrum a latere, e Sacro item Conlegio delectum, in Galliam proficisci iussimus, ubi quingentesimus ageretur annus, postquam Ioanna de Arc, puella illa sanctissinia et de natione sua tam praeclare merita, triumphali veluti more in urbem Aureliam ingressa est. Cuius quidem triumphi memoria ac recordatio ut esset et civibus omnibus gratior et catholicis hominibus fructuosior, Nostra quasi per legatum praesentia non efficere profecto non potuit.
Muneris praeterea Nostri esse duximus, per Nuntium Nostrum Apostolicum publicis illis interesse celebrationibus, quibus Cecoslovacae reipublicae cives memoriam recoluere cum anni saecularis secundi ab sanctorum caelitum honoribus Ioanni Nepomuceno decretis, tum, idque maxime, millesimi anni, ex quo Venceslaus, dux Bohemiae inclitus totiusque eiusdem reipublicae caelestis Patronus, fraterno scelere occubuit. Quemadmodum vero in Allocutione diximus, nuper in Consistorio habita, magna cum animi voluptate didicimus, sollemnibus in honorem Venceslai Martyris peractis non modo cives et advenas adfuisse frequentissimos, sed etiam ipsos reipublicae gubernatores ac proceres. Quo quidem de communi animorum aestu qui laetari non debuimus? Eas enim rerum omnium perturbationes, quae, immani bello vix restincto, catholicam ibi unitatem actionemque in praesens discrimen adduxerant, talis per eos dies subsecuta pax ac serenitas talisque inchoata vitae publicae condido videbatur, qualis, celebritatibus adventantibus, a Deo poposceramus ut reapse induceretur et, Venceslao Patrono ac deprecatore, in posterum consisteret. Atque utinam optata eiusmodi Nostra evenire ne desinant; siquidem concors utriusque potestatis, ecclesiasticae et civilis, opera nemo non intellegit quam certe, quam apte nationis illius prosperitati conduceret.
At vero Angliae, Scotiae Hiberniaeque filii Nobis carissimi quos fidem suam retinere mordicus et pietatis ardore nullis cedere dixeris, quinquagesimum sacerdotii Nostri annum mirum in modum adornare visi sunt. Etenim apparatu magnificentissimo et incredibili quadam popularium frequentia, qui undique convenerant, commemoratum est plenum saeculum, postquam catholici, vexati olim ac mulcati ferociter atque vel serius, mitigatis temporibus, capite deminuti, tandem veluti postliminio in civilia iura inque suae religionis profitendae libertatem restituti sunt. Atque perlibenter vidimus, haud perinde Anglos, Scotos et Hibernos eiusmodi sollemnia peregisse quasi, vetera recolendo, de praeteritis quemquam iniuriis criminarentur, verum ita ut perpenderent, qua potissimum ratione, cum ad Christi legem religiosius servandam proferendamque latius, tum ad rei publicae utilitates cum debita civili potestati obtemperatione procurandas, libertate ante in amplioremque poste a modum recuperata uterentur. Non una vero impulit causa ut in saecularis eventi celebratione partem haud exiguam Nobismet ipsis vindicaremus; Christi enim Iesu Vicarium si nullo non tempore decet sanctae filiorum in societatem venire laetitiae, at multo id magis hac occasione consentaneum fuit, cum memoria repeteretur impositi tandem aerumnis finis, quas generosi nobilissimique catholicorum illorum maiores, ad tuendam fidem suam suamque cum Romana Ecclesia communionem, constanter strenueque pertulissent. Immo etiam, Dei concessu, illud Nobis obtigit, ut filiorum ex Anglia, Scotia Hiberniaque Nostrorum laetitiam; ante actis sollemnibus congruenter, cumularemus. Rebus enim omnibus rite ad trutinam revocatis, animosam illam virorum cohortem, qui, per diuturnam, quam memoravimus, catholicorum inibi vexationem, licet non uno eodemque tempore, at tamen ob unam eandemque Christi et Ecclesiae causam decertaverant, hac ipsa Pontificali auctoritate, pro qua propugnanda inlustre martyrium fecissent, in beatorum caelitum album nuperrime rettulimus. Factum ita est, ut quinquagesimus sacerdotii Nostri annus, cui iam ex decretis beati martyris honoribus Cosmae a Carboniano, Armeno ecclesiasticae unitatis ad effusionem usque sanguinis studiosissimo, tantum accesserat ornamenti, agnita in tam frequentibus victimis martyrii palma cultuque iisdem tributo ornatior ad exitum properaverit. Spiritus quidem Paracliti vim atque virtutem in Ecclesiae veluti venas influere perennem ac permanare, manifesto liquet ex ipsa horum martyrum ad extremum victoria; nonne etiam licuit tum manifesto, cum alios sanctitatis heroas christifìdelibus ad colendum imitandumque mense Iunio proposuimus? Dicere autem vix attinet, quanta civium advenarumque multitudo in Petriani templi maiestate beatos novensiles Nobiscum venerati sint: videlicet Claudium de la Colombière, alumnum illum Societatis Iesu clarissimum, quem Iesus ipse non modo «servum fidelem» appellavit et Margaritae Mariae Alacoque consiliarium addixit, sed etiam cultus erga Cor suum in populo christiano provehendi principe m esse voluit; Teresiam Margaritam Redi, Florentinae familiae Carmelitidem, iuventutis innocentiaeque flosculum; Franciscum Mariam a Camporubeo, Capulatum illum sodalem, qui, nostra fere memoria, cum, quadraginta annos, pro officio, stipem ostiatim emendicasset, integritatis exemplo, consiliis divinam quandam prudentiam redolentibus et suavissimis ad sanctitatem incitamentis, sic plebi ipsisque optimatibus Assisiatem referre visus est, ut Genuenses, quem vivum coluissent atque observassent, eundem vita functum perpetua huc usque recordatione ac reverentia prosecuti sint. Quo autem pacto liceat illam describere, qua perfusi sumus, animi voluptatem, dum Ioanni Bosco, quem inter beatos caelites adsciveramus, in eadem Vaticana basilica publice supplicabamus?
Gratissimam enim eorum memoriam annorum revocando, cum, ab sacerdotio recentes, sapientissimis tanti viri colloquiis fruiti eramus, Dei vere «mirabilis in sanctis suis» misericordiam admirabamur, qui nefariis hominum factionibus, in eo elaborantibus ut rem christianam funditus everterent et supremam Romani Pontificis auctoritatem criminationibus conviciisque deprimerent, Ioannem tam diu providenterque obiecisset. Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convocare consueverat, postquam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fallaciis magis obnoxia esset, cogitationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad evangelicae legis praecepta morumque integritatem informare; tanto quidem operi amplificando socios sibi adsciscere, eo successu, ut novam, eandemque frequentissimam, militum cohortem Ecclesiae compararit; conlegia et officinas iuvenibus ad litterarum studia vel ad artificia instituendis apud nos in exterisve regionibus condere; suos denique ad propagandum inter infideles Christi regnum bene multos dimittere. Quae per eam in Petriana Aede stationem cogitantibus non modo Nobis occurrebat quam opportuno Deus auxilio, in adversis praesertim rebus, Ecclesiam suam adiuvare ac munire consuevisset, sed etiam obversabatur, praecipua quadam auctoris omnium bonorum providentia accidisse, ut primo omnium, postquam optatissimae pacis foedus cum Italiae regno inieramus, caelestes honores Ioanni Bosco decerneremus, qui, violata Apostolicae Sedis iura vehementer complorans, haud semel contendisset ut, iisdem redintegratis iuribus, miserrimum discidium, quo Italia de paterno Pontificis complexu abstracta erat, amice componeretur.
Facere hoc loco non possumus, Venerabiles Fratres, dilecti filii, quin nonnihil de mirifica catholicorum hominum frequentia dicamus, qui vertente anno in Urbem peregrinando convenere: quamquam vix est cur ii peregrini vel advenae appellentur, cum in domo communis Patris nemo extraneus haberi queat. Spectaculum equidem ante oculos habuimus, non uno Nobis nomine gratissimum. Ipsa enim tot nationum, etsi inter se ingenio, sensu, moribus dissimilium, in eandem fidem eandemque erga supremum animarum Pastorem observantiam consensio nonne unitatem, nonne universitatem illam palam aperteque praedicabat, quas divinus Conditor in Ecclesia sua peculiares quasi notas impressas voluit? Certis vero quibusdam anni temporibus nullum illuxisse diem dici potest, quo christifidelium turmas ab Italiae dioecesibus, ab ceteris Europae nationibus, ab regionibus ipsis infinito propemodum oceani tractu disiunctis, adventantes ac sua, pietatis causa, inlustriora templa adeuntes Roma non viderit. Nec tamen silentio praetereundum. Urbis incolas, qui sunt Romano Pontifici, Episcopo suo, propiores, pompa plerumque ad Basilicas invisendas instituta ut propositam orbi catholico veniam adipiscerentur, peregrinis advenisque nihil hoc in genere cessisse. Atque eorum e dioecesi Nostra filiorum tanta calendis Decembribus multitudo in Petrianum templum, veniae lucrandae causa, convenit, ut amplissimam Aedem nunquam fortasse tam stipatam viderimus.
Quibus quidem omnibus ad Nos aditum catervatim effiagitantibus ultro consentientes, eorum praesentia magnopere delectati sumus; tot enim hominum milia, iuvenum praesertim, quos, alios ex aliis, admisimus, ea animi attentione atque, ut ita loquamur, cupiditate aures alloquentibus Nobis praebuere, eo plausu et clamore flagrantissimum in Nos, quo ferebantur, studium significarunt, ut pro certo habuerimus illud Nos reapse assecutos quod Nobis fuerat, novo veluti anno sacro indicendo, propositum. Etenim, quemadmodum initio diximus, non alio spectaveramus, nisi ut, fide ac pietate in christiano populo acrius excitatis, planiorem privatis publicisque moribus emendandis viam feliciter sterneremus, siquidem — ut fel. rec. decessoris Nostri Leonis XIII verbis utamur — «quantum singuli profecerint in perfectione animi sui, tantum honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos» accedere necesse est. Iamvero, quam praeclara pietatis ac virtutum exempla per hunc annum exhibita conspeximus, cum ubique terrarum christifideles, etsi circum non deerant qui animi levitatem caducarumque rerum cupiditatem praeferrent, ex caelestium munerum thesauris, quos paterna largitate reseravimus, divitias perpetuo mansuras haurire contenderent? Atque omnes, ii potissimum, qui, cum domi oblatis sibi salutis praesidiis facilius uti potuissent, itinerum incommoda atque impendia tolerare maluerunt, nonne re ipsa praedicabant, bona esse inanibus hisce fluxisque mundi rebus longe potiora atque immortali animo digniora, quorum propterea quaestus homini esset imprimis expetendus? Ad quod quidem solacium accessit, ut ex Nostris paene cotidianis cum tanta filiorum multitudine colloquiis appareret, multo illos acrius hodie persequi quicquid ad Christi regnum attinet aut in catholicis nationibus confirmandum aut inter gentes doctrinae humanitatisque nostrae ignaras proferendum. Unde cum actionis catholicae, qua cleri apostolatum adiuvari ac provehi opus est, tum collatae in sustentandam missionalium operam pecuniae per hunc annum profluxere incrementa: quo loco piae eorum liberalitati omne, praeconium tribuimus, qui, in Nostrae huius faustitatis memoriam, variam supellectilem et vasa atque ornamenta sacra in Missionum usum Nobis copiosissima obtulere.
Iam, quod a vobis, Venerabiles Fratres, dilecti filii, optare Nos, in dicendi exordio significaveramus, id ipsum in extremis hisce Litteris poscimus, ut scilicet gratias Deo agatis, una Nobiscum, quam maximas, qui Nos, cum ad talem huius lucis ac sacerdotii usuram pervenire siverit, tum praesentissimis fui sit auxiliis, et omne genus levamentis, hoc praesertim anno, recreavit. Verum postquam Deo, ut aequum est, tantum beneficiorum cumulum acceptum rettulimus, peculiares iis quoque gratias habemus, quibus veluti instrumentis ad Nos eiusmodi beneficiis complendos benigne ipsemet providenterque usus est: nationum, inquimus, rectoribus, qui, pretiosis Nos afficiendo muneribus et faciliora ad Nos itinera suis cuiusque populis comparando, voluntatem suam erga Nos admodum propensam declararunt; toti item, inquimus, catholicorum hominum familiae, qui universam propositam veniam aut domi aut in Urbe sibi ita peperere, ut luculenta non modo communi Patri sed etiam ceteris dederint fidei pietatisque suae testimonia. Qui quidem virtutum fructus cur, successu temporis, deficiant atque evanescant? Immo potius, divinum humani generis conditorem ac moderatorem obsecrando, speramus, fore ut, studiis partium ubique christiana caritate temperatis, et privatis publicisque moribus ad evangelica praecepta compositis, eam cives inter se et cum civili potestate concordiam tueantur incolumem, iisque maxime christianarum virtutum ornamentis se in exemplum instructos exhiceant, ut cursum terrestris huius ad caelestem patriam peregrinationis feliciter emetiantur.
Quicumque autem alicunde Nos atque haud semel, superioribus mensibus, rogarunt, ut spiritualium, quos memoravimus, fructuum laetitiam aliquanto diutius produceremus, rem fortasse minus usitatam postulavere; at Nostra tamen communis salutis sollicitudine et studio quodam grati animi Nostri uberius testificandi praecipue ad annuendum impellimur. Itaque plenissimam admissorum veniam, quam, altero veluti anno sacro extra ordinem per Constitutionem Apostolicam Auspicantibus Nobis indicendo, die VI mensis Ianuarii largiti sumus, eam ipsam, iisdem condicionibus lucrandam, ad integrum futuri anni MDCCCCXXX mensem Iunium, auctoritate Nostra apostolica, contrariis quibuslibet non obstantibus, prorogamus.
Pacis interea illius auspicem, quam Iesus Christus nascendo hominibus attulit, paternaeque simul benevolentiae Nostrae testem, vobis, Venerabiles Fratres, dilecti filii, apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXIII mensis Decembris anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
PIUS PP. XI
- A.A.S., vol. XXI (1929), n. 16, pp. 707-722
(1) IAC. I, 17.
(2) Nicolaus II, Litt. decr. Pastoralis sollicitudinis.
(3) Litt. 10 febr. 1913.