Jump to content

Quo graviora

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quo graviora
1825
editio: incognita
fons: incognitus

XIII MARTI MDCCCXXVI.

SS. DOMINI NOSTRI LEONIS XII

Litterae apostolicae

DAMNATIO

CONVENTICULI NUNCUPATI DE’ LIBERI MURATORI

ET CUJUSVIS ALIAE SECRETAE SOCIETATIS.

LEO EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam.

§ 1. Quo graviora mala Christi Dei, et Servatoris Nostri gregi imminent, eo majorem sollicitudinem in iis arcendis adhibere debent Romani Pontifices, quibus in beato Petro apostolorum principe illius pascendi et regendi potestas et cura commissa est. Pertinet enim ad eos, quippe qui in suprema Ecclesiae specula positi sint, longius prospicere insidias, quas christiani nominis hostes moliuntur ad Christi Ecclesiam (quod tamen nunquam assequentur) exterminandam, easque tum fidelibus indicare et aperire, ut ab iis caveant, tum auctoritate sua avertere, et amoliri. Gravissimum hoc munus sibi impositum intelligentes Romani Pontifices praedecessores Nostri, vigilias boni pastoris perpetuo vigilarunt, et adhortationibus, doctrinis, decretis, ipsaque anima data pro ovibus suis, sectas extremum Ecclesiae exitium minitantes prohibendas et penitus delendas curarunt. Nec ex annalium ecclesiasticorum vetustate tantum erui potest pontificiae hujus sollicitudinis memoria. Quas nostra et patrum nostrorum aetate gesta sunt a Romanis Pontificibus, ut clandestinis hominum adversus Christum malignantium sectis se objicerent, id perspicue evincunt. Ubi enim Clemens XII, prsedecessor Noster, vidit in dies invalescere, novamque firmitatem acquirere sectam de’ Liberi Muratori sive des Francs-Macons, sive aliter appellatam, quam non modo suspectam, verum etiam omnino Catholicae Ecclesiae inimicam multis argumentis certo noverat, eam damnavit luculenta constitutione cui initium In eminenti, edita quarto Kalendas Maias anno millesimo septingentesimo trigesimo octavo, cujus tenor is est, qui subjicitur :


CLEMENS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI.

Universis Christifidelibus salutem et Apostolicam Benedictionem.

§ 2. « In eminenti apostolatus specula, meritis licet imparibus, divina disponente clementia, constituti juxta creditum Nobis pastoralis providentioe de bitum jugi (quantum ex alto conceditur) sollicitudinis studio iis intendimus per quae erroribus, vitiisque aditu intercluso orthodoxae religionis potissimum servetur integritas, atque ab universo catholico orbe difficillimis hisce temporibus perturbationum pericula propellantur.

Sane vel ipso rumore publico nunciante Nobis innotuit longe lateque progredi, atque in dies invalescere nonnullas societates, coetus, conventus, collectiones, aggregationes, seu conventicula vulgo cle Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alia quavis nomenclatura pro idiomatum varietate nuncupata, in quibus cujuscumque religionis et sectae homines affeclata quadam contenti honestatis naturalis specie, arcto aeque ac impervio foedere secundum leges, et statuta sibi condita in vicem consociantur, quaeque simul clam operantur tum districto jurejurando ad sacra Biblia interposito, tum gravium poenarum exageratione inviolabili silentio obtegere adstringuntur.

Verumcum ea sit sceleris natura, ut se ipsum prodat, et clamorem edat sui indicem, hinc societates seu conventicula praedicta vehementem adeo fidelium mentibus suspicionem ingesserunt, ut iisdem aggregationibus nomen dare apud prudentes etprobos idem omnino sit ac pravitatis et perversionis notam incurrere ; nisi enim male agerent, tanto nequaquam odio lucem haberent. Qui quidem rumor eo usque percrebuit, ut plurimis regionibus memoratae societates per saeculi potestates tanquam regnorum securitati adversantes proscriptae, ac provide eliminatae jampridem extiterint.

Nos itaque animo volventes gravissima damna, quae ut plurimum ex hujusmodi societatibus seu conventiculis, nedum temporalis reipublicae tranquillitati, verum etiam spirituali animarum saluti inferuntur, atque idcirco tum civilibus, tum canonicis minime cohaerere sanctionibus, cum divino eloquio doceamur diu noctuque more servi fidelis et prudentis Dominicae familiae praepositi, vigilandum esse, ne hujusmodi hominum genus veluti fures domum perfodiant ; atque instar vulpium vineam demoliri nitantur, ne videlicet simplicium corda pervertant, atque innoxios sagittent in occultis, ad latissimam, quae iniquitatibus impune patrandis inde aperiri posset viam obstruendam, aliisque de justis ac rationabilibus causis Nobis notis easdem societates, ccetus, conventus, collectiones, aggregationes seu conventicula de Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alio quocumque nomine appellatas, de nonnullorum venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, ac etiam motu proprio et ex apostolicae potestatis plenitudine damnanda, et probibenda esse statuimus, et decrevimus, prout praesenti Nostra perpetuo valitura constitutione damnamus et prohibemus.

« Quocirca omnibus et singulis christifidelibus cujuscumque status, gradus, conditionis, ordinis, dignitatis, et praeeminentise sive laicis sive clericis, tam saecularibus quam regularibus, etiam specificaet individua mentione et expressione dignis, districte, et in virtute sanctae obedientiae praecipimus, nequis sub quovis praetextu, aut quaesito colore audeat vel praesumat praedictas societates de Liberi Muratori seu Francs-Macons, aut alias nuncupatas inire, vel propagare, confovere, ac in suis aedibus vel domibus, seu alibi receptare atque occultare, iis adscribi, aggregari aut interesse, vel potestatem seu commodi-

tatem facere, ut alicubi convocentur, iisdem aliquid ministrare, sive alias consilium, auxilium, vel favorem palam, aut in occulto, directe vel indirecte per se, vel per alios quoquomodo praestare, nec non alios hortari, inducere, provocare, aut suadere, ut hujusmodi societatibus adscribantur, annumerentur seu intersint, vel ipsos quomodolibet juvent ac foveant, sed omnino ab iisdem societatibus, coetibus, conventibus, collectionibus, aggregationibus seu conventiculis prorsus abstinere se debeat sub poena excommunicationis per omnes ut supra contrafacientes ipso facto absque ulla declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam, nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, praeterquam in articulo mortis constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere.

Volumus insuper, et mandamus, ut tam Episcopi et Praelati, superiores, aliique locorum Ordinarii, quam haereticse pravitatis ubique locorum deputati inquisitores adversus transgressores, cujuscumque sint gradus, status, conditionis, ordinis, dignitatis, vel praeeminentiae, procedant et inquirant, eosque tanquam de haeresi vehementer suspectos condignis poenis puniant atque coerceant ; iis enim, et eorum cuilibet contra eosdem transgressores procedendi, et inquirendi, ac condignis poenis coercendi et puniendi, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, liberam facultatem tribuimus et impertimur.

Volumus autem, quod earumdem praesentium transsumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis originalibus Litteris adhiberetur, si forent exhibitae, vel ostensae.

« Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae declarationis, damnationis, mandati, prohibitionis, et interdictionis infringere, vel ei ausu temerario contraire : si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

« Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo trigesimo octavo, quarto Kalendas maii, Pontificatus Nostri anno octavo. »