Jump to content

Quod Iubilaei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod Iubilaei
1903

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XXXV (1902-03), p. 641.

LEO PP. XII

LITTERAE

SS.MI D.N. LEONIS XIII AD E.MUM CARDINALEM RESPIGHI,
URBIS VICARIUM, QUOAD SOLEMNIA IUBILAEI PONTIFICALIS PERACTA*


Dilecte Fili Noster [1], Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quod Iubilaei Pontificalis solemnia, Deo propitio adspirante, praeclarum consecuta sint exitum, industriam etiam egregii coetus agnoscimus, qui ad celebritates rari maxime eventus agendas coaluit. Observantiam coniunctionemque id Nobis confirmat, quam in Petri Cathedram atque in Personam Nostram fovetis, libetque idcirco profiteri et vestra omnium solertia et studiis communibus iucunde Nos esse affectos. Porro merita vos laude prosecuti, gratam cuique vestrum voluntatem testamur. Opera vero templi Lateranensis, quoniam in id potissimum Iubilaei Nostri monumentum intendistis, nolumus alacritate vestra destitui, cupimusque propterea atque optamus, ut coeptis insistere, pro suscepto vobis instituto, perseveretis. Auspicem interea coelestium gratiarum Nostraeque testem benevolentiae Apostolicam. Benedictionem tibi ac singulis e coetu peramanter in Domino impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVI Maii MCMIII, Pontificatus Nostri vigesimo sexto.


LEO PP . XIII



  • ASS, vol. XXXV (1902-03), p. 641.
  1. Dilecto Filio Nostro Petro Tit. SS. Quatuor Coronatorum S. R. E. Presb. Card. Respighi Vice Sacra Antistiti Urbano ac Praeposito solemniis Iubilaei Pontificalis peragendis.