PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUOD NOBIS*
DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE SIENHSIEN ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE YUNGNIEN IN SINIS, INDIGENAE CLERO CONCREDENDA
Ad futuram rei memoriam. —
Quod Nobis apostolicum munus sumentibus proposueramus, ut, scilicet, quantum in Nobis est, continenti cura bono fidelium ac religioni provehendae in dissitis ab hoc catholico centro religionibus tempestive consulamus, Nos facile persuadet ut nunc votis concedamus Vicarii Apostolici de Sienhsien, qui a Nobis enixe exposcit ut quandam e suo latissimo vicariatu partem distrahamus, eandemque in novam missionem independentem constituere dignemur. Ex implorata quidem novae missionis constitutione fructus uberiores in regione eadem divini verbi praecones percipere et catholica proinde religio incrementa suscipere poterunt; quapropter Nos, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei sunt praepositi, et praehabito voto venerabilis fratris Archiepiscopi titulo Theodosiopolitani, Delegati Apostolici Nostri in Sinis, motuproprio atque ex certa scientia ac matura deüberatioñe Nostris, deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore, civiles subpraefecturas de Weihsien, Tsingho, Kitseh, Kuchow, Yungnien, Feisiang, Kwangping, Chengan, Hantan, Tzechow a vicariatu apostolico de Sienhsien separamus sive dismembramus, earundemque territorium, sic per Nos seiunctum sive separatum, in praefecturam apostolicam erigimus et constituimus, cui nomen facimus de Yungnien. Hanc autem novam praefecturam apostolicam de Yungnien ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum cleri saecularis indigenae curis concredimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super bis a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 655-656