Jump to content

Quod Romani Pontifices

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod Romani Pontifices
1897

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI LEONIS D. P. PP. XIII,
QUIBUS B. ANTONIO MARIAE ZACCARIA,
CLERICORUM REGUL. S. PAULI ET VIRGINUM ANGELICARUM FUNDATORI,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI

Ad perpetuam rei memoriam


Dilectus Domini Nostri Iesu Christi Discipulus, cum divino mentis excessu vidit Hierusalem novam descendentem de Caelo, sicut sponsam ornatam viro suo, audivit vocem magnam de Throno dicentem - Ego sum A et Ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. Qui vicerit, possidebit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius (Apoc. cap. XXI, 2, 6, 7). Qui vicerunt bibentes de fonte aquae vivae gratis, sunt Sancti, habentes claritatem Dei et lumen simile lapidi pretioso tanquam lapidi iaspidis, sicut crystallum (Ibid. II): fons aquae vivae est Christus, qui salvandos salvat gratis, et Sanctorum suorum ministerio uti solet, ut praedestinatos quot sunt, ad novam Hierusalem perducat, nempe ad Tabernaculum Dei cum hominibus, ubi absterget omnem lacrymam ab oculis eorum, et nova faciet omnia.

Exultate igitur, Alii dilectissimi, et novensilium Sanctorum, quos vobis proponit, et quorum patrocinio vos commendat Ecclesia, exempla suspicite, et alacriter imitari nitimini: Exultate, vos Itali praesertim, et Antonium Mariam Zaccaria, civem vestrum intuemini, qui amantissime vos, familias vestras, et Italiam universam e Caelo prospicit, ut cuncti sustollamini in spiritu in montem magnum et altum.

Antonius Maria Cremonae natus est, nobili genere, anno exeunte MDII, patre Lazaro, matre Antonia Pescaroli, eximiae probitatis foemina. Haec, paulo post natum Antonium viro ornata, filioli dilectissimi institutioni totam se dedidit, ut talis ille evaderet, qualem a Deo precatus erat. Nec maternae expectationi defuit Antonius, qui ab ineunte aetate futurae sanctitatis, quae solent esse indicia, cuncta prae se tulit; et praesertim rerum terrenarum despectum, Christianae pietatis cultum, et singularem in proximos charitatem. Quamobrem ferunt illum non raro, vix adolescentium, ut pauperibus succurreret, suis se exuisse vestibus, ac cibis sibi paratis abstinuisse. Tanto autem Christianae paupertatis amore incensus est, ut vestes sericas, quas eius aetatis nobiliores ostentabant, nunquam induerit, et quae sibi e paterna haereditate obvenerant, matri libentissime donaverit, ut in pauperes illa largior esse posset. Ipse autem, ut novissimus e pauperibus, quae sibi necessaria erant, a genitrice demisse exorabat, magnopere cavens, ne quid peteret, aut sibi daretur, quod non solum non redundans, sed omnino non necessarium etiam severioribus videri posset.

Humanioribus litteris domi imbutus, primum Ticinum, deinde Patavium missus est, ut Philosophos et Medicos audiret; quod postquam maxima cum ingenii ac profectus laude praestitisset, in facultate medica Laurea insignitus, Cremonam reversus est, ut medicinam exerceret. Verum satis erat Antonium intueri, ut ad sublimiora vocatum illum cuncti iudicarent, qui iam tum Cremonae tum Patavii Sancti nomen adeptus erat. Et revera nihil magis Antonius quam ecclesiasticam militiam optabat: sed, ut erat humillimus, ministerii gravitate atque altitudine terrebatur. Cunctationem abrupit frater ex Ordine Praedicatorum, doctrina et pietate insignis, Marcellus nomine, seque ipsum in Theologicis disciplinis magistrum fore pollicitatus est Antonio, qui sacra in studia vehementer incubuit, et tanto profectu, ut magistro ipsi admirationi fuerit. Divinam autem Scripturam in primis coluit, et Pauli Epistolis adeo delectatus est, ut illum tum doctrina tum vitae exemplis referre sibi proposuerit, et apud Dominum Nostrum Iesum Christum sibi intercessorem magnum exoraverit.

Nec Paulus clienti suo defuit. Nondum enim Antonius saeculares vestes exuerat, cum iam Cremonensibus in Sacri Apostolatus munere tantus apparuit, ut vehementer cuperent illum Sacerdotii ordine insigniri; tum ut eius beneficia latius manarent, tum ut sacerdotalem dignitatem, gliscente vitio, fere despectam, iterum suspicerent homines, ac pro merito vererentur. Nec opinionem fefellit eventus; imo ipse eam Deus prodigio confirmare velle visus est. Etenim, cum primum litavit Antonius, mirabile quid accidit, quo Deus ostendere dignatus est, quantum hoc Propitiatore gauderet. Nam in Sanctissimae Hostiae elevatione, multo ille splendore circumfusus apparuit, et Angelorum cohors illum venerabunda circumcingere visa est, donec Sacras Species assumpsit. Quo prodigio non tam confirmata est apud homines Antonii existimatio, quam eius humilitas ac flagrans illud desiderium se pro cunctorum salute Christo omnium Redemptori vovendi.

Quod quanto charitatis ardore sit executus tum in spiritualibus, tum in temporalibus Cremonensium necessitatibus nihil est opus singillatim persequi. Nam celeberrimi Cremonae historici unanimiter affirmant, domum Beati Antonii factam esse miseriarum perfugium, quemadmodum pectus eius erat miserationis diversorium. Hinc illum Cremonenses Angelum suum nuncupare consueverunt, et ita appellabant, quoties Antonium vel ad conciones audiendas, vel ad conscientiam expiandam, vel consilii aut subsidii causa adibant. Quo factum est, ut etiam Pater patriae sit appellatus, utpote qui Religionis bonorum morum, publicae et privatae concordiae vindex statorque communi suffragio censeretur et esset.

Tunc ei in mentem venit tanta beneficia, quibus patriam ditaverat, in Italiam, imo in mundum universum propagare; quod cum fieri non posset, nisi alios adscisceret, de religiosa Sodalitate cogitare coepit, quae, auspice Ecclesia, in cleri populique reformationem totis viribus niteretur. Rem tantam, praesertim in illa temporum malignitate, exequi ac perficere difficillimum erat: at Paulus ob oculos Antonii versabatur; Paulum, patronum suum, in corde ille gerebat; Pauli nomine Christum Crucifixum precibus ac lacrymis urgebat, ut votis suis propitius adesset. Nec multum moratus est Redemptor hominum amantissimus. Nam cum Mediolanum venisset Antonius et electissimum illum virorum pietate ac scientia illustrium conventum adivisset, qui a Divina Sapientia nuncupabatur, a cunctis ita receptus est, quasi is esset, qui tandem statuere posset, quid facto opus esset, ut gravissimis malis occurreretur, quibus undique Ecclesia et Christiana Societas premebantur; cumque Antonius ipse de excogitata a se Sodalitate verba iecisset, plausere omnes, alacriterque statim se socios Antonio praebuerunt duo nobiles cives Mediolanenses, Bartholomaei Ferrari et lacobus Morigia, alter Sacerdotio iam auctus, alter dignissimus eo et cupidissimus.

His cum sociis Antonius a s. m. Clemente VII humillimis precibus veniam postulavit novam constituendi religiosam familiam, quacum, spectatum finem, quem diximus, sub tutela S. Pauli et constanti eius imitatione consequeretur. Preces libentissime excepit Clemens, et litteris in forma Brevis datis die XVIII Februarii anno MDXXXIII, petitam gratiam largitus est. Anno autem MDXXXV Paulus III Clementis Successor amplificatam iam Societatem iteratis Apostolicis litteris confirmavit, laudavit, multisque privilegiis auxit. Haec gloriosa illius Societatis initia sunt, quam S. Carolus Borromaeus et S. Franciscus Salesius admirati sunt, et de ea gratulati; quaeque prius in Insubriam et apud Allobrogos, deinde in Italiam aliasque nationes propagata, de Ecclesia optime merita est, et meretur, civilique etiam Societati maxime prodest christiana ac litteraria iuventutis institutione: multos denique viros extulit atque effert scientiarum laude insignes, praesertim naturalium quarum quanta sit, praesertim hac nostra aetate, necessitas, nedum utilitas, nemo non videt.

Haud multo post Antonius, ut Christianae puellarum educationi consuleret, hospitium illud, quod Mediolani instituerat piissima illa Guastallae Comitissa Ludovica Torelli in Monasterium con vertere sategit, idque generosae Matronae adeo suasit, ut illa statim ab Apostolica Sede eius rei facultatem impetrandam curaverit. Summus Pontifex, Paulus III, datis litteris in forma Brevis, anno MDXXXV, preces excepit, atque ita orta sunt illa Sacrarum Virginum Monasteria, quibus Angelicarum nomen est. Nam cum Sacris illis Virginibus S. Antonius facultatem fecisset nomen eligendi, quo compellari vellent, quaedam ex iunioribus divino veluti instinctu exclamavit Angelicarum nomen illarum coetui Virginum convenire, quod cum universae magnopere probassent, cognomentum illud sumptum est lubentissime, pollicitatione addita vitam se nomini dignam praestituras.

Angelicarum Virginum recessus, eos sapientissimis legibus S. Antonio moderante, in tantam existimationem brevi venerunt, ut inde aliarum Sacrarum Virginum reformationis sumpta sint initia. Angelicas Sorores tanti faciebat S. Carolus Borromaeus, ut eas appellare consueverit « il più prezioso gioiello della sua mitra »; praecepta autem, quibus regebantur Angelicae, totaque earum institutionis ratio multo usui fuerunt Sancto Francisco Salesio in mirabili illa fundatione Sororum, quibus a SS. Virginis Visitatione nomen est. Angelicarum Monasteria quidem, cum adhuc aetati nostrae profutura censeamus, ad Officium Nostrum pertinere visum est commendare. Quamobrem Laudensem Episcopum, illas ut in Dioecesi sua restitueret, vehementer hortati sumus.

Praeclarissimis hisce Institutionibus de Ecclesia optime meritus est Antonius, qui ut eas regeret, atque ab obtrectatoribus defenderet, qui non pauci iique potentes fuerunt, curas assiduas atque ingentes debuit impendere. Nihilominus, quasi vacaret, eodem tempore Cleri populique Mediolanensis reformationi ita consuluit, ut iure hac in re S. Caroli Borromaei Praecursor sit appellatus. Mediolani etiam, perinde ac Cremonae fecerat, non modo animabus, sed etiam corporibus consuluit, nec ullum excogitan potest aerumnae miseriaeque genus, quod arcere ille, aut saltem levare non cogitaverit. Nec solum Cremona et Mediolanum summa Antonii beneficia senserunt, sed etiam tota Dioecesis Vicentina, ad quam recreandam et reformandam a Cardinali Ridolfi vocatus fuerat.

Tot tantaeque rerum gestarum laudes ab heroicis incliti viri virtutibus sunt repetendae, quas ex assidua Iesu Christi contemplatione ille hausit aluitque. Ut enim ait Scriptor eius vitae gravissimus, « ex Passione Domini Nostri collectum sibi veluti myrrhae fasciculum inter animae ubera eum perpetuo deferret, submissum e caelo virtutum omnium perfectissimum exemplar inspiciebat, solum in eam rem obversus, ut fortia agendo et patiendo eiusmodi imagini conformis evaderet ».

Hinc assidua in B. Antonio rerum caelestium meditatio, hinc mirus ille, quo Sacrum celebrabat, fervor, immensumque Christi regni dilatandi studium, ex quo primus et divinae Hostiae adorationem in triduum solemnem, prout hactenus haud invalidis documentis, invexisse perhibetur; hinc tenerrima erga Virginem pietas, per quam se Crucifixus amari voluit: hinc poenitentia fere incredibilis cum innocentia angelica coniuncta: hinc summa humilitas, qua se infra peccatorum miserrimos abiiciebat. Tantam virtutem etiam in terris Christus miris donis et charismatibus ornare atque extollere dignatus est.

At iam immortale praemium, florentem adhuc aetate manebat Antoni am ; qui, cum Guastallam vocatus esset, gravissimis discordiis vexatam, ut pacis auctor esset, gravi morbo corripitur. Mediolanum et suos cogitat, sed proxime moriturus maluit Cremonam, viciniorem urbem, deferri. Ibi in pientissimae genitricis complexu, quam propediem Caelum subituram praedixit, futuros Congregationis suae eventus aperiens inter effusas sodalium lacrymas, Sancti Pauli visu et adloquio, ut a gravissimis auctoribus traditum est, recreatus, cunctis Ecclesiae Sacramentis ferventissime atque humillime susceptis, placidissime et quasi caelestes delicias praelibans, mortuus est die V Iulii anno MDXXXIX, aetatis suae sexto post trigesimum.

Defunctum Antonium populus universus, summo Cleri consensu, inter Beatos Caelites statim veneratus est. Hinc reliquiarum eius cultus eximius; hinc imagines eius radiis aureolisque nitentes, super aras expositae; hinc constans Beati appellatio Antonio tributa, nec solum in Insubria et in Italia, sed etiam in nobilioribus Europae regionibus. At nonaginta quinque annos post eius obitum, quum promulgata essent celeberrima Urbani VIII Decreta, Clericorum S. Pauli Congregatio ab eo cultu abstinendum censuit, etsi illum, non uno ex capite, Urbaniana Decreta videri possent non respicere. Vicit tamen summa Sanctae Sedi Apostolicae observantia. Quod eo magis Barnabitarum laudi verti debet, quod aegre admodum Causa nobilissima, per viam, ut aiunt, non cultus expediri poterat. Verum cum inditae memoriae Praedecessor Noster Benedictus XIV salubriter statuisset, in Causis antiquis subsidiarias quoque probationes excipi posse; studia omnia sua Barnabitae contulerunt, ut magna istiusmodi probationum copia, Causam sui Ordinis principem instruerent. Sed temporum iniuria usque ad an. MDCCCVIII Ordinaria Inquisitio absolvi non potuit, qua perfecta tandem S. M. Pius VII, anno insequente, Causae Commissionem signavit. Tum feliciter cunctis expletis, quae iure peragenda erant, de virtutibus quaesitum est, quas tandem heroicas declaravit f. m. Praedecessor Noster Pius IX, Caietae perduellium scelere cum exularet, die secunda Februarii, anno MDCCCXLIX.

Interim, dum amantissimi B. Antonii filii proxime futuram super miraculis disceptationem instruebant, edita sunt quaedam S. Congregationis Decreta, quibus redintegrabatur cultus Beati Marinoni e Clericis Theatinis, necnon e Societ. Iesu Beatorum Martyrum Azevedo eiusque Sodalium, nuperrime vero illorum Heroum, qui Ecclesiam Christi in Anglia fuso sanguine illustrarunt: hinc Clericis Regularibus S. Pauli ad se pertinere visum est, ut eadem ratione Fundatoris sui gloriae prospicerent. Hinc, summa cum animi laetitia consecuti sunt, ut de eius cultus redintegratione apud S. Rituum Congregationem ageretur. S. Congregatio favit, Nosque eius scitum libentissime probavimus Decreto MDCCCXC die III Ianuarii, interque Beatos coli Antonium Mariam decrevimus. Anno secuto, Clerici S. Pauli Causam pro Canonizatione resumere aggressi sunt, rogantes insuper ut miracula pro eius Beatificatione proponenda valere possent ad Canonizationis effectum. Utrumque a S. Congregatione probatum cum esset, Nos die XIII Maii anno MDCCCXCI Commissionem reassumptionis Causae B. Antonii Mariae Zaccaria propria manu signavimus, simulque indulsimus, ut miracula eiusdem Beati intercessione a Deo obtenta post an. MDCCCXLIX proponi possent pro ipsius Canonizatione.

Tria autem ad hunc effectum proposita sunt miracula. Primum ordine propositionis accidit in Archidioecesi Bononiensi anno MDCCCLXXVI, cuidam Vincentio Zanotti, agricolae. Hic, vigesimo aetatis anno varicibus laborare coepit in crure sinistro. Varicibus successit ulcus, aestivo praesertim tempore atrox, tamque dolens, ut nulli labori operam dare posset Vincentius. Post aliquot annos hic Medico crus videndum exhibuit, ut medicinam pararet. Medicinam, quae morbum vincerei, nullam parari posse asseveravit Medicus (ulcus enim ex mala diathesi pendebat); quamobrem quaedam tantum praescripsit ad illud vel continendum, vel mitigandum idonea. Reipsa, inter alternas vices, morbus fere semper recruduit, donec, cum iam ad senectutem pervenisset aegrotus, deterrimus factus est, et gangraena imminere videbatur. Tunc ad Beati intercessionem confugit Vincentius, eumque ut demereat, preces novendiales init, quibus peractis melius se habere sensit, ulcusque ad cicatricem vergere perspexit. Triduanas preces addit, quibus expletis vires redeunt, et alacriter ad gravissimus agriculturae labores, suis et amicis gratulantibus, redit. Ulcus sanatum esse solida testabatur inducta cicatrix.

Alterum accidit Cremonae anno MDCCCLXXIII. Paula Aloni nihil de valetudine sua queri debuit usque ad decimum quintum aetatis annum, quo tempore morbo satis gravi difficilisque diagnosis aegrotare coepit, quem Medici reuma nervosum dixerunt. Symptomata praecipua, nervorum contractiones, acerbi per totum corpus dolores, et aliquoties febris. Deinceps tumor pessimae indolis, primum in gutture, postea sub axillis erupit; quo chirurgica arte sanato, prior morbus atrocior factus est, et Paula gradiendi impos decumbere coacta est. Febris ardentissima, dolor in cunctis artubus, in capite autem, in nuca, in renibus intolerabilis; vomitiones, deliquia, deliramenta, suffocationes. Spinitem dixere Medici, non modo insanabilem, sed leniri nesciam. Septennium solidum eo in statu transegerat miserrima foemina, summa macie confecta, ut pelle et ossibus constare videretur, cum R. D. Carolus Crotti, eius Confessarius, auditis miraculis Ven. Antonii Zaccaria, eius imaginem et quasdam reliquias Paulae dedit, eamque ad bonam spem ita induxit, ut mulier fiduciae plena novendiales preces inceperit. Cum exaudita non esset, nihil fiduciae amisit, et Antonium tandem exauditurum certa iugiter orabat. Iam extrema unctione munita fuerat, et Ecclesiae benedictionibus roborata proxime obitura videbatur, cum nescio quo impetu correpta, e lecto surgere conata est. Conatus felix! nam viribus statim receptis, non modo illico ambulare, sed multo fortique cibo vesci potuit; quae valetudo, qua numquam ante morbum usa erat, plurimos annos duravit.

Tertium miraculum Francisco Aloni, fratri Paulae accidit. Hic, ineunte aetate herpete laboraverat¡ puer cerebri inflammationibus, quae mentis aciem retuderunt, aliisque morbis pravum omnino corporis habitum significantibus. Quadraginta quinque annos natus, cum in crus dexterum incidisset, illud tractum est. Diuturna cura convaluit, at in eodem crure supervenit tumor, qui primum plaga, deinde ulcus factum est teterrimum. In nosocomium Cremonense receptus, ut chronicus et insanabilis bis dimissus est. Accessit osteoperiostites. Tum, a cunctis derelictos, a sorore Paula opem imploravit. Haec, Ven. Antonii recordata, qui sibi iam moriturae adfuerat, bono animo fratrem esse iubet, et Ven. Antonio per novendium cum fiducia supplicare. Paret Franciscus, cuius cruri Paula iam Reliquias Venerabilis admoverat, et novendialibus precibus expletis, omnino convaluit.

Quae miracula, nempe instantanea perfectaque sanatio Vincentio Zanotti ab inveterato et insanabili ulcere in laevo crure; Paulae Aloni a chronica et incurabili affectione nervei centri spinalis; denique Francisci Aloni Cremonensis ex chronico inveteratoque ulcere in dextero crure cum de more ter expensa essent, primo in Congregatione antepraeparatoria habita die XVII Decembris anno MDCCCXCV, deinceps in Congregatione praeparatoria die I Septembris anno MDCCCXCVI, denique in Congregatione generali coram Nobis coacta die XIV Ianuarii hoc vertente anno: Nos, auditis sententiis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, necnon Consultorum; post exoratum in spiritu humilitatis divinum lumen, die XIV Februarii, Dominica in Septuagesima solemniter ediximus de tribus supra dictis miraculis Constare.

Reliquum erat, ut in generalibus S. R. Congregationis Domitiis dubium proponeretur: An tuto procedi possit ad solemnem Beati Antonii Mariae Zaccaria Canonizationem. Obstabat tamen Decretum diei XXIII Aprilis MDCCXLI, quo cautum est in causis, in quibus virtutes directis probationibus non nituntur, quatuor esse discutienda miracula. Nos autem, attenta Causae nobilitate, atque dignitate qua pollet Beatus, utpote incliti ac de Ecclesia optime meriti Ordinis conditor, a quarto miraculo proponendo Postulatores exemimus. Hinc die XXIII Februarii vertente anno, exceptis libentissime tum Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, tum Consultorum Sententiis, iterum divino auxilio invocato, Dominica prima in Quadragesima solemniter decrevimus: tuto procedi posse ad Beati Antonii Mariae Canonizationem.

His peractis, morem libentissime gerentes tum Maiorum institutis, tum Praedecessorum Nostrorum exemplis, atque etiam ad augendam tanti eventus solemnitatem, in Consistorio secreto habito die XIX Aprilis vertente anno, universos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales convocavimus, eorumque sententiam rogavimus. Qui, postquam dilectus Filius Noster Cardinalis Caietanus Aloisi Masella S. Rituum Congregationi praefectus, brevi quidem sed accurata oratione de gestis, virtutibus ac miraculis Beati Antonii, necnon de serie actorum disseruisset, sibi mirifice placere responderunt, Sanctorum honores tanto Viro deferri. Tum eadem die, convocato publico Consistorio dilectus Filius Balthassar Capogrossi-Guarna Nostrae Consistorialis Aulae advocatus pro eiusdem Beati Canonizatione eleganter peroravit, Nosque, ut ad eam deveniremus, humiliter supplicava. Nos vero rei gravitatem, ac magnitudinem prae oculis habentes orationibus et ieiunio adhuc instandum esse censuimus, quo benignissimus Deus lucem suae claritatis super mentem nostram effundere, et in voluntate sua dirigere dignaretur. Curavimus deinde litteris a Sacra Concilii Congregatione datis, ut non modo viciniores Ven. Fratres Episcopi, sed remotissimi quoque, servatis servandis, hac de re certiores fierent, seque ad Urbem conferrent, ut, Divino Spiritu invocato, et ipsi sententiam suam aperirent, super Canonizatione Beati Antonii Mariae, et Beati Petri Fourier, quem illi sociavimus. Qui cum ex universo terrarum orbe plurimi convenissent, Causa plene cognita, tum ex iis quae gesta fuerant coram Nobis, tum ex documentis S. R. C, quorum exempla singulis tradi voluimus, in semipublicum Consistorium coram Nobis coactum die XX Maii, convenerunt. Non modo Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, sed Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi unanimi sententia ad hanc Canonizationem absolvendam Nos cohortati sunt. Cuius rei instrumenta a dilectis Filiis Sedis Apostolicae Notariis publice confecta, in Tabularium S. R. C. relata sunt.

Pro solemni vero huius Canonizationis celebratione diem statuimus XXVII mensis Maii, qua recolitur Iesus, Salutis humanae Sator, voluptas cordium, Orbis redempti Conditor, Victor triumpho nobili, ad dexteram Patris sedens. Indictis interea ieiunio, statutisque Ecclesiis ad Sacras Indulgentias lucrandas, hortati sumus omnes Christifideles, ut, animis recte comparatis, ad tantam solemnitatem accedentes, largiorem caelestium beneficiorum copiam acciperent.

Illud etiam visum est tum ut Fidelium quamplurimorum desideriis satisfaceremus, tum etiam ad maiestatem Ritus augendam, illum in maximo totius orbis templo celebrari, iuxta antiquissimum morem, quem temporum tristitia, et lucrosissima Christi Vicarii captivitas compulerunt intermittere. Cum enim imperscrutabili Dei iudicio haec duret captivitas, non inopportunum iudicavimus, Fideles coram ipso Sanctorum Apostolorum Sepulcro ferventiores ingeminare preces, ut Deus tandem vel convertere Sanctae Ecclesiae inimicos, vel humiliare dignetur.

Statuta itaque faustissima dies cum advenit, omnes tum Saecularis tum Regularis Cleri Ordines, singuli Romanae Curiae Praesules, et Officiales, cuncti, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Patriarchae, Primates, Archiepiscopi, Episcopi ad numerum circiter tercentorum convenerunt, quibus praeeuntibus solemni Supplicatione Nos ingressi sumus Vaticanam Basilicam magnificentissime ornatam. Tunc dilectus Filius Noster Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella S. R. C. Praefectus, Canonizationi procurandae praepositus, perorante dilecto Filio Balthassare Capogrossi-Guarna Nostrae consistorialis Aulae Advocato, vota Nobis precesque detulit Sacrorum Antistitum, necnon universi Barnabitarum Ordinis et Sororum Angelicarum, ut Beatum Antonium Mariam Sanctorum honore decoraremus; cumque iterum, et tertio iisdem ferventer institissent et votis et precibus, Nos Divini Spiritus lumine humiliter invocato, ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad Catholicae Fidei incrementum et decus, Auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, matura deliberatione et voto Venerabilium Fratrum Nostrorum S R. Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum, Primatum, Archiepiscoporum, Episcoporum consilio, praedictum Antonium Mariam Presbyterum, Clericorum regularium S. Pauli, atque Virginum Angelicarum Fundatorem, Sanctum Confessorem esse declaravimus.

Cui eodem Decreto sociavimus Petrum Fourier de Mataincouria, Sacerdotem Lotharingum, Generalem et Reformatorem Congregationis Salvatoris Nostri nuncupatae, Ordinis Canonicorum regularium S. Augustini, et Institutorem Monialium Congregationis titulo Dominae Nostrae et regula eiusdem S. Augustini, et ipsum virtutum et miraculorum gloria insignem.

Memoriam Sancti Antonii Mariae Zaccaria quotannis die V Iulii in Martyrologio referri mandavimus, et cunctis fidelibus qui Eius dicta die exuvias venerati fuerint, Indulgentiam septem annorum totidemque quadragenarum perpetuo largiti sumus. Gratiis deinde Deo Optimo Maximo humiliter actis, coram Nobis Sacrum solemne operante Venerabili Fratre Nostro Cardinali Aloisio Oreglia, Episcopo Ostiensi et Veliterno, Sacri Collegii Decano; Nos, post Evangelii lectionem, Clerum populumque universum allocuti sumus, hortantes vehementer, ut Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli intercessionem, et illam novensilium Sanctorum pieni fiducia implorarent, in iis praesertim Ecclesiae necessitatibus. Denique plenaria Indulgentia cunctis adstantibus effusissimo cordis affectu impertita, Apostolicas hasce Litteras, manu Nostra et S. R. E. Cardinalium signa tas, sub Plumbo expediri mandavimus.

Audivistis, filii dilectissimi, ab Apostolo dilecto, quae quantaque sint gaudia novae Hierusalem, victoribus a Christo praeparata: iis scilicet, qui Christum ipsum induentes, de mundo, de carne, de tenebrarum potestatibus triumpharunt, exhibentes corpora sua hostiam viventem, sanctam. Deo placentem, quique saeculo conformari noluerunt, et probaverunt, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta (ad Romanos cap. XII, 1, 2). Nam timidis et incredulis et execratis, et homicidis et fornicatoribus, et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti, igne et sulphure (Apoc. cap. XXI, 8).

Animadvertite autem, filii dilectissimi, stagnum ardens igne et sulphure partem esse non solum incredulorum, execratorum, homicidarum, fornicatorum, mendacium, sed etiam timidorum. Ut ergo victoria nos ad adeptionem montis magni et alti perducat, non vanis cogitationibus et sterilibus desideriis, sed tota mente, toto corde, totis viribus contra saeculum certemus oportet; nihil dissimulantes, nihil formidantes, mortemque ipsam magni et suavis praemii loco ducentes, quando illam pro vera animae nostrae libertate et dignitate, pro Christo, pro Ecclesiae iuribus et legibus oppetere contingat.

Ubique contra sanctissima haec et augustissima nomina et res bellum geritur atrocissimum: in Italia, autem illud et tetrius et indignius; in Italia, inquam, ubi Christus Regni sui Sedem posuit principem, quam minuisse sacrilegi homines ita gloriantur, ut nefandum facinus solemni civili ritu, ceu maximos patriae, imo humani generis fastus, celebrare, et immani elato, prope eversam Crucem, monumento perennare non vereantur. Adsit Deus Optimus Maximus; et, intercedente Sancto Antonio Maria, Causae Nostrae faveat: faveat coeptis vestris, nobilissimi Italorum, qui pro Christo et Ecclesia strenuissime certatis, nec insipientium errore traducti, excidistis a propria firmitate (Pet. Epist. 2, cap. III, 17).

Omnibus itaque, quae inspicienda erant, bene perpensis, certa ex scientia et Auctoritatis Nostrae plenitudine, omnia et singula praedicta confirmamus, roboramus, atque iterum statuimus, universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus: mandantes, ut earumdem praesentium transumptis sive exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii subscriptis, et sigillo Viri in ecclesiastica Dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae hisce Nostris Litteris praesentibus haberetur, si exhibitae atque ostensae forent.

Si quis vero paginam hanc Nostrae definitionis, decreti, mandati, relaxationis et voluntatis infringere, vel temerario ausu contraire, aut attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae Millesimo Octingentesimo Nonagesimo Septimo, VI Kalend. Iunias, Pontificatus Nostri Anno XX.


EGO LEO CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS


  • AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 641-655.