Jump to content

Quod erat maxime

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod erat maxime
1891

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 191-192

LITTERAE SSMI D. N. LEONIS XIII,

QUIBUS FESTUM S. LOSEPH SUB UTROQUE PRAECEPTO CELEBRANDUM INDULGETUR IN REGIONIBUS PEDEMONTIS, LIGURIAE,

SARDINIAE ET LONGOBARDIAE*

Quod erat maxime optandum, ut nimirum apud omnes quibus continetur Italia regiones dies sacer Sancto Iosepho immaculato Deiparae Sponso tanta cultus observantia ageretur, quanto apud eas omnes studio in Eumdem Sanctum pietas colitur, id optima opportunitate per hos ipsos dies nobis datum esse laetamur. Supplices enim a Venerabilibus Fratribus Pedemontis, Liguriae et Sardiniae Episcopis perlatae sunt ad nos litterae, quibus ipsi votorum etiam cleri populique interpretes petunt a Nobis, ut dies undevigesimus mensis Martii memoriae Sancti Patriarchae recolendae addictus, quemadmodum in aliis Italiae regionibus, ita in suis Dioecesibus sub duplici praecepto celebretur. Laeto quidem animo lubentique excepimus ea vota, quae cum digna sunt pietate rogantium, tum diutino desiderio Nostro apprime respondent. Siquidem vestigia sequuti Decessoris Nostri sanctae memoriae Pii PP. IX, qui singulari studio cultum Sancti Dei Genitricis Sponsi provexit, illumque coelestem totius Ecclesiae Patronum designavit, Nos die VIII Kalendas Septembris anno MDCCCLXXXIX datis ad universum orbem Apostolicis Litteris, Christianos omnes ad fovendum in se augendumque erga castissimum Deiparae Sponsum piae mentis affectum, Eiusque cultum ubique magis dilatandum efficacibus verbis cohortati sumus. Iis vero hortatibus praeceptisque Nostris tanta animor um alacritate ubique locorum obtemperatum est, ut luculenter apparuerit quanta et quam penitus insideat in Christianorum animis erga Sanctum Patriarcham pietas, et quantum in coelesti Illius patrocinio spem universi reponant. Excitatis ita ubique pie tatis studiis, auctoque fervore, sibi quidem deesse non poterant Itali, apud quos non minus certe quam apud ullam ex gentibus ceteris in Sanctum Iosephum pietas viget et floret. Ex hoc evenit ut, nulla habita ratione regionum, nunc per Italiam totam ex ipsa populorum voluntate pari Sancti Iosephi cultui instituendo solerter detur opera. Certe nulla pietatis, nulla christiani cuiuslibet officii debet esse laus, quam sibi prae ceteris gentibus adipisci non contendant regiones Italiae, in qua Deus singulari beneficio et Sedem sui in terris Vicarii, et divinae veritatis cathedram, et catholicae unitatis centrum collocavit. Nos, qui dum populos universos et singulos paterna benevolentia pariter complectimur, singulari caritatis sensu ad Italos respicimus, spem bonam fovemus fore ut novum hoc pietatis pignus, quod in supra dictis regionibus Beato Mariae Virginis Sponso tribuendum est, acceptum Illi sit, cui defertur, iis vero qui deferunt fructuosum. Nihil enim est difficillimis hisce temporibus ad servandum patrimonium fidei, et ad vitam Christiane agendam efficacius, quam patrocinium sancti Iosephi demereri, atque adeo gratiam Mariae De Matris castissimi sui sponsi clientibus conciliare. Quare admotis ad Nos precibus votisque benigne obsecundare volentes, moti suffragiis Sacrorum Antistitum, qui supra memoratis Dioecesibus praesunt, Apostolica Auctoritate Nostra, harum Litterarum vi, praecipimus, decernimus ut dies undevigesimus mensis Martii memoriae Beatissimi Patriarchae Iosephi recolendae sacer, in omnibus et singulis Pedemontis, Liguriae, Sardiniae nec non Longobardiae regionibus in dierum festorum numero rite censeatur. Propterea Christiani omnes quum Sancto Missae Sacrificio adesse, tum ab iis operibus, quae servilia dici solent, abstinere praecepto debent. Non obstantibus, quamvis speciali atque individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die III Martii MDCCCXCI, Pontificatus Nostri anno Decimoquarto.



M. CARD. LEDOCHOWSKI

  • ASS, vol. XXIV (1891-1892), pp. 191-192.