Jump to content

Quod ex tuis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod ex tuis
1910

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: 1910 p. 285

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUOD EX TUIS*

AD R. D. SEBASTIANUM CORRADI CANONICUM, PRAEPOSITUM AEDIS METROPOLITANAE GENUENSIS, OB CENTENARIA FLISCAE


Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod ex tuis litteris intelleximus, te lectisque viris curantibus, celebres istic app arari honores Catharinae Fliscae, cuius a beato exitu propediem plenum erit quartum saeculum, id quidem Nobis non accidit mirum, qui singularem Genuensium pietatem probe cognitam haberemus. Etenim fieri non poterat, ut tam religiosa civitas sibi deesset hoc tempore, nec vellet omni studio memoriam celebrare sanctissimae feminae, quae tantum ipsius lumen et decus extitisset. At, si non mirum, id tamen pergratum accidit, nempe vestra ipsorum causa, quibus omnibus sacra ista solemnia valde ad salutem profutura confidimus. Nam et praeclara virtutum exempla recolentes, quae in vita elucent maximae civis, animos sumatis oportebit ad retinendam avitam Fidem, atque ad vivendum congruenter, et piae voluntatis significationibus eam prosequentes, ipsius certe de caelis patrocinium vobis et civitati vestrae magis magisque conciliabitis. Nos autem Deum benignum quaesumus, hos velit, quos exspectamus fructus, esse uberrimos; atque auspicem divinorum munerum, tibi, dilecte fili, et Genuensibus universis apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XI Aprilis MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. II (1910), n. 7, pp. 285-286.