QUOD HOMO SIT MINOR MUNDUS
/59/ Magnus Deus in semetipso ad semetipsum hominem fecit. Corpus hominis ex carnibus et ossibus constat. Diuiditur enim in quattuor elementa. Habet enim in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae. Ratio terrae in carne est; aquae in sanguine; aeris in spiritu; ignis in caliditate uitali. -- Siquidem et quadripartita corporis humani ratio quattuor elementorum designat species. Caput namque ad caelum refertur; in quo sunt duo oculi tanquam lumina solis et lunae. Pectus aeri coniungitur, quia sicut inde emittitur spiraminis flatus, sic ex aere uentorum spiritus. Venter autem mari assimilatur propter collectionem omnium humorum quasi congregationem aquarum. Vestigia postremum terrae comparantur. Sunt enim ultima membrorum arida sicut terra, siue sicca sicut terra.