PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
QUOD NUPER*
INDICTIO ANNI SANCTI EXTRA ORDINEM AC GENERALIS MAXIMIQUE IUBILAEI UNDEVICESIMO EXEUNTE SAECULO A PERACTA HUMANI GENERIS REDEMPTIONE.
Quod nuper, sub Iesu Christi nati sollemnia, non modo amplissimo Purpuratorum Patrum Collegio iisque omnibus, qui faustorum ominum causa Nos convenerant, sed universo etiam catholico orbi nuntiavimus, id ad effectum deducere properamus, Annum Sanctum extra ordinem scilicet indicendo ac generale maximumque Iubilaeum, undevicesimo exeunte saeculo a peracta humani generis Redemptione.
Etenim, si ad historiae fidem in quemnam annum id incidat non omnino exploratum est, eventum tamen, vel hic potius mirabilium rerum gestarum ordo, tantae est gravitatis tantique momenti, ut silentio praetermitti non deceat. Hac igitur faustitate permoti, cogitationes convertant, parumper saltem, homines a terrenis fluxisque rebus, quibus in praesens tam acriter iactantur, ad caelestia perpetuoque mansura; et a trepidis afflictisque horum temporum condicionibus ad spem animum erigant sempiternae illius beatitatis, ad quam nos Christus Dominus vocavit, suo profuso sanguine immensisque editis omne genus beneficiis. A cotidianae vitae strepitu se colligant ac secum «recogitent corde», per hoc praesertim saecularis anni spatium, quantopere nos Servator noster dilexerit et quam ardenti studio nos a peccati servitute liberaverit; ita profecto auctiore caritate fervescent et ad Amantem redamandum veluti necessitate quadam compellentur.
Placet heic, ad omnium utilitatem, divinorum eiusmodi beneficiorum seriem vel breviter repetere, e quibus is etiam, quo fruimur, quoque gloriamur, effluxit civilis veri nominis cultus: institutam primitus in «Coena Domini» sacrosanctam Eucharistiam, ac singulis impertitam Apostolis, qui sacerdotali ordini per ea verba initiantur: «Hoc facite in meam commemorationem» (Luc., XXII, 19; I Cor., XI, 24); Iesum Christum passum, cruci affixum ac pro hominum salute mortuum; Mariam Virginem, sub cruce Nati, omnium hominum matrem constitutam; ac dein adrnirabilem Iesu Christi resurrectionem, nostrae item resurrectionis condicionem certumque pignus: mox Apostolis ab eo tributam potestatem remittendi peccata; ac verum iurisdictionis Primatum Petro eiusque successoribus concreditum atque confirmatum: Dominicam denique Ascensionem, Spiritus Sancti Paraclyti descenaum atque primam, prodigiali triumphalique modo actam, evangelicam Apostolorum praedicationem. Quidnam, dilecti filli, sanctius; quidnam saeculari celebratione dignius? Ex bisce enim mirandis rebus gestis divinisque muneribus, quibus terrena Iesu Christi vita concluditur, vita nobis emanat, quae vera vita est, ac novus universae hominum consortioni saeculorum nascitur ordo.
Id igitur intento animo recolamus flagrantique caritate per piacularem annum veneremur. Ad precandi studium, ad paenitendum pro admissis cuiusque nostris excitemur, nostrae non modo sempiternae salati precibus piaculisque prospicientes, sed totius etiam humani generis, tot erroribus devii, tot simultatibus contentionibusque discordis, tot aerumnis conflictati periculisque anxii.
Ac faxit utinam miserentissimus Deus ut sacer, quem proxime auspicaturi sumus, Annus pacem animis, debitam ubique libertatem Ecclesiae, atque populis omnibus concordiam veramque prosperitatem reducat.
Quoniam vero Iubilaris haec celebratio adventantibus Paschatis sollemnibus incipietur, atque pariter paschali perficietur tempore, opportunum ducimus Episcopos adhortari gregem cuiusque suum, ut per Paenitentiae sacramentum rite expientur omnes et Eucharistico pabulo non modo per id temporis, ad Ecclesiae praescriptioni obtemperandum, sed quam saepissime etiam quamque piissime, per totius praesertim Anni Sancti decursum enutriantur; atque itidem ut feria sexta maioris hebdomadis Dominicam Passionem incensiore studio meditentur. Peculiaris hoc esto, neque levioris momenti, celebritatis huius fructus. Quandoquidem autem plena commissorum venia, quam modo largituri sumus, Romae dumtaxat, per piacularem hunc annum, lucri fieri potest, cupimus vehementer ut frequentissimi, dilecti filii, piae peregrinationis causa, ad Urbem confiuatis; ad Urbem dicimus, quae catholicae fidei veluti centrum est et Iesu Christi Vicarii domicilium ac sedes. Heic enim perinsignes venerari licet Dominicae Passionis reliquias, quas nemo unus poterit e christifidelibus suspicere, qui divina caritate non ferveat, et ad perfectiorem vitam excitari sese non sentiat. Heic illa, ut nostis, asservatur mensa, in qua memoriae traditum est Iesum Christum D. N. Angelorum Panem consecrasse ac mirabundis discipulis semet ipsum, Eucharisticis velis delitescentem, impertiisse. Heic denique, dilecti filii, communem habetis Patrem, qui vos amanti voluntate praestolatur, vobisque exoptat, vestris rebus atque inceptis bene a Deo precari.
Rei praeterea consentaneum est ut ad sacra etiam Palaestinae loca piae habeantur frequentioresque peregrinationes per huius anni decursum; ibique fideles sanctissimarum rerum, quae commemorantur, theatrum summa religione invisant atque venerentur. Optamus item ut iis locis, ubi insignes asservantur Dominicae Passionis reliquiae, Iubilaei anno vertente, peculiari eaedem pietate recolantur.
Itaque uberum horum fructuum spe laeti, quos iam nunc mente praecipimus ac misericordiarum Patri supplici prece commendamus, de venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium assensu, generale extra ordinem Iubilaeum in hac sacra Urbe a die secunda mensis Aprilis huius anni inchoandum et ad diem secundam mensis item Aprilis anno millesimo nongentesimo tricesimo quarto :finiendum — idque ad normam can. 923 — auctoritate omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum Petri et Pauli, ac Nostra, ad ipsius Dei gloriam, ad animarum salutem et catholicae Ecclesiae incrementum, indicimus per has Litteras et promulgamus, ac pro indicto promulgatoque haberi volumus.
Hoc igitur Anni Sancti decursu, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui, rite per Sacramentum Paenitentiae expiati et sacra Synaxi refecti, vel eodem die, vel diversis diebus, quovis ordine servato, Basilicas S. Ioannis ad Lateranum, Vaticanam S. Petri, S. Pauli in via Ostiensi et S. Mariae Maioris in Exquiliis ter pie inviserint et ad mentem Nostram oraverint, pienissimam totius paenae, quam pro peccatis luere debent, indulgentiam misericorditer in Domino concedimus atque impertimus, obtenta prius ab iisdem admissorum cuiusque suorum remissione ac venia. Quam ad rem animadvertendum est posse fideles, vixdum e Basilica post actam sacram visitationem egressos, iterum atque illico in eam ingredi ad aiteram ac tertiam perficiendam visitationem. Quod quidem eo consilio statuimus, ut res tota expeditius fieri queat.
Quaenam autem, dilecti filii, sit in universum mens Romanorum Pontificum profecto non ignoratis; quaenam sit, peculiari hac in causa, mens Nostra diserte satis iam supra proposuimus. Decernimus praeterea iubilarem hanc indulgentiam a christifidelibus cum sibi, tum vita functis toties lucri fieri posse, quoties imperata opera rite perficiantur.
Ut vero quae in sacris hisce visitationibus effundentur preces ad divinae Redemptionis ac praesertim ad Dominicae Passionis memoriam fidelium animos studiosius referant atque excitent, haec, quae sequuntur, statuimus atque iubemus: praeter eas supplicationes, quae ultro pro singulorum pietate ad Deum admovebuntur, quinquies ante Augusti Sacramenti aram preces «Pater, Ave et Gloria» recitari debent ac semel insuper ad mentem Nostram; omnes dein ante Iesu Christi cruci fixi imaginem ter fidei professionem «Credo» pronuntient, ac semel precatiunculam «Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi, etc.» vel aliam id genus; mox Deiparae Virgini se sistant atque septies inibi, dolores eius recolendo, salutationem Angelicam «Ave Maria» recitent, preculam semel adiiciendo: «Sancta Mater, istud agas, etc.» vel aliam eiusmodi; denique ad Confessionis aram conveniant, atque iterum catholicam fidem usitata formula, quam supra memoravimus, devote profiteantur. — Quae autem heic servanda ediximus ut plenissima Iubilaei venia lucri fiat, pro iis qui aut morbo aliaque legitima causa in Urbe vel ipso in itinere probibiti aut morte interim praerepti, praefinitum visitationum numerum nondum compleverint neve inchoaverint quidem, ita temperamus, ut iidem, a culpis rite absoluti ac sacra Communione refecti, indulgentiae remissionisque iubilaris participes perinde sint, ac si quattuor, quas memoravimus, Basilicas reapse invisissent.
Restat ut vos, dilecti filii, cum Romae incolas, tum advenas, enixe in Domino adhortemur ut, opportunam hanc occasionem nacti, celeberrimum, quod in Sessoriana S. Crucis Basilica exstat, Sanctarum Reliquiarum sacellum summa religione invisatis, utque Scalas Sanctas, de more precando meditandoque, ascendatis.
Ut autem Litterae hae Nostrae ad fidelium omnium notitiam facilius perveniant, volumus earum exemplis etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae vel ostensae.
Nulli igitur hominum liceat hanc paginam Nostrae indictionis, promulgationis, concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud Sanctum Petrurn, die sexto mensis Ianuarii, in festo Epiphaniae Domini, anno millesimo nongentesirno tricesimo tertio, Pontificatus Nostri undecimo.
E. Card. PACELLI
- a Secretis Status.
Fr. A. Card. FRÜHWIRTH
- Cancellarius S. R. E.
P. Card. GASPARRI
- S. R. E. Camerarius.
Ioseph Wilpert, Decanus Collegii Protonot. Apostolicorum.
- Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus.
- A.A.S., vol. XXV (1933), n. 1, pp. 5-10.