Jump to content

Quod publicus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod publicus
1904

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1906 p. 195

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR DE FELICI DEDICATIONE TEMPLI S. PATRICII*

DILECTO FILIO NOSTRO

MICHAELI TIT. S. MARIAE PACIFERAE
S. R. E. PRESB. CARD. LOGUE ARCHIEPISCOPO ARMACHANO - ARMACHAM


Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quod publicus rumor iam detulerat tuae Nobis litterae confirmarunt, dedicationem videlicet novi Templi, De o in honorem Sancti Patricii sacri, feliciter ac secundum spem omnium splendidissime cessisse. Gratulamur tibi praeclare factum catholicisque Hiberniae universis, eo praesertim quod celebritas ista novo testimonio patefecerit quam alte fides in Hibernorum animis haereat quamque ii indivulse cum Beati Petri Cathedra coniungantur. Gratias tibi praeterea de officiosis litteris peramanter agimus; atque ut benevolentiam iterum testemur, qua Hibernorum gentem complectimur, Apostolicam benedictionem, munerum divinorum auspicem, tibi ceterisque Episcopis, nec non clero ac fidelibus universis effuso corde impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Augusti MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. XXXIX (1906), p. 195-196.