Jump to content

Quod universa

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quod universa
1885

editio: Acta Sanctae Sedis
fons: ASS, vol. XVIII (1885), pp. 307-308.

LITTERAE SS. D.N. LEONIS XIII

AD REVERENDISSIMUM P. GENERALEM ORDINIS MINORUM*


Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Quod universa Seraphici Doctoris opera de integro edenda decreveras, non mediocrem animi laetitiam percepimus ; nunc vero eidem exsequendo consilio manum esse feliciter admotam magna cum voluptate intelligimus. Qui enim vix fere Pontificatu inito, nil ad oppugnandos nostrorum temporum errores fore aptius, nil ad confirmandam veritatem efficacius duximus, quam ut excellens summi Scholasticorum Magistri sapientia longe lateque fluat, atque ad id praecipuam operum illius editionem numeris omnibus absolutam publicari iussimus, haud satis laudare propositum tuum poteramus, quo vulgatis Sancti Bonaventurae scriptis catholica iuventus ad scholasticas disciplinas etiam studiosius colendas inflammaretur. — Quanta inter s. Thomam ac Seraphicum Doctorem necessitudo, quanta sanctitas ac doctrinae similitudo intercesserit, omnibus in comperto est. Ac s. m. Sixtus V Decessor Noster verissime affirmavit eos esse « duas olivas et duo candelabra in domo Dei lucentia, qui et charitatis pinguedine et scientiae suae luce totam Ecclesiam Dei collustrarent, atque eos singulari Dei providentia eodem tempore tamquam duas stellas exorientes ex duabus clarissimis regularium Ordinum familiis prodiisse quae ad catholicam religionem propugnandam maxime utiles, et ad omnes labores ac pericula pro orthodoxa fide subeunda paratae semper existerent ». Itaque oblata Nobis a te eorumdem operum volumina veluti totius editionis primitias libentissime Nos accepisse testatum volumus, magnique apud nos haberi labores, quos vel ab anno MDCCCLXX religiosi tui Ordinis viri, in Collegium Sancti Bonaventurae coacti, pertulerunt, ut tanti ponderis opus, auctoritate tua illis commissum, accurate perficerent». Nec plane Fidelis a Fanna sodalis tui Ordinis, hominis scientia ac pietate spectati laus praetermittenda est; qui, conquisitis undique per totam Europam codicibus et ad criticae artis regulas diligentissime exactis, longo decem annorum spatio certissima editioni curandae monumenta comparavit : quo e vivis sublato, consodalem Ignatium Jeiler eidem suffectum pari studio iisdemque consiliis in re eiusmodi gerenda modo versari agnovimus. — Nec vero tantum prudens in rerum singularum delectu iudicium, sed et accuratae textus emendationes atque optima literarum forma in primis commendanda est. Maxime autem placuit propositum opportunas animadversiones seu scholia singulis libris adiiciendi, ut ea doctrinarum harmonia manifeste appareat, qua praecellentes illas duorum Doctorum mentes instructas fuisse ante diximus.

Ex quo exploratum est clarissimos hosce scholasticarum disciplinarum adsertores peracri ingenio, assiduo studio, magnis laboribus atque vigiliis pretiosum doctrinae thesaurum a sapientibus superiorum saeculorum, potissimum vero a SS. Ecclesiae Patribus congregatum, multisque modis cumulate auctum, posteris tradidisse. — Quapropter nullo modo dubitandum quin catholici praesertim iuvenes in spem Ecclesiae succrescentes, qui ad philosophica studia secundum Aquinatis doctrinam sectanda se conferunt, peragendis s. Bonaventurae operibus plurimam utilitatem sint hausturi, atque ex amborum scriptis, quasi ex praecipuis armamentariis, gladios ac tela sumant quibus, in teterrimo bello adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem commoto, hostes superare strenue queant. — Haec itaque, quae scripsimus, et tibi, dilecte fili, et sodalibus tui Ordinis Collegio s. Bonaventurae addictis solatio atque incitamento sint ut incoeptum opus alacriter absolvere pergant. Praecipuae vero dilectionis Nostrae testem ac coelestium munerum auspicem, Apostolicam benedictionem tibi atque ipsis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die 13 Decembris, anno 1885, Pontificatus Nostri octavo.


LEO PP. XIII


Dilecto Filio P. Bernardino a Portu Romatino, Ordinis Minorum, Ministro Generali.

  • ASS, vol. XVIII (1885), pp. 307-308.