Jump to content

Quoties cordis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Quoties cordis
1227
editio: incognita
fons: incognitus

Quoties cordis (1227)

Dilecto filio Ministro Fratrum Minorum Salutem et Apostolicam Benedictionem.

1 Quoties cordis oculus supernae illustrationis lumine sit serenus, magna est cautela necessária, ne auctor irruens tenebrarum terra involvat caligine, quod videt , et dolet Dei gratia illustratos. Ipsius enim antiqui hostis invidia non ínfima membra Ecclesiae praecipitare laborat , sed ad ejus desiderabilia manum mittens, electos nititur supplantare. Credentes igitur, quod infelix ille hostis noster felicitati Pauperum Monialium reclusarum invideat, dum conspicit quod illae alis sanctae contemplationis assumptis illuc contendunt ascendere unde ipse dignoscitur miserabiliter corruise; hac por hoc diversa et varia impedimenta libenter ingerat, ut pervenire non valeant quo aspirant; opportunum esse cognovimus ut de persona provideremus eisdem, quae de ipsis sollicitam curam gerens, quod infimum viderit, consolidet; sanet aegrotum; fractum alliget; et reducat abjectum. Propter quod attendentes, Religionem Fratrum Minorum gratam Deo inter alias, et acceptam, Tibi, et successoribus tuiscuram committimus Monialium praedictarum in virtude obedientiae districte praecipiendo mandantes, quatenus de illis tamquam de ovibus custodiae vestrae commissis curam et solicitudinem habeatis.

Datum Laterani XIX Kalendas januarii, pontificatus nostri anno primo.