- EPISTOLA SSMI D. N. LEONIS PAPAE XIII
- AD ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANEN. ANDREAM FERRARI S. R. E. CARDINALEM,
- OCCASIONE, QUA CIVITAS MEDIOLANENSIS,
- ALIAEQUE ITALIAE PARTES PER REBELLES HOMINES AGITATAE FUERUNT*
Eme Card.
Quum adeo graves in plerisque Italiae regionibus, praesertim vero Mediolani, tumultus nuper evenisse accepissemus, fieri non potuit, quin animus noster summo dolore afficeretur. Lugubre spectaculum menti obversabatur; atrocissimos enim fore rebellium ausus, et civium sanguinem profusum iri trepidantes suspicabamur, cum ob incommoda, quae hi tumultus inferebant, tum vero etiam ob peiora quae minabantur. Nec profecto fieri poterat, ut triste semen iamdiu in Italia, tanta cum moralium sensuum perturbatione, tanta morum depravatone, maximoque cum Religionis detrimento, impune sparsum, tristissimos non ederet fructus.
Ideo spectandum omnino erat fore, ut eventurum experientia docti ii resipiscerent, qui postquam salutarem Ecclesiae actionem aversati fuerant, et Dei nomen ab humana Societate amandaverant, nuper oculis ipsi suis viderant, inceptum subvertendae rei publicae opus, quod tanto studio prosecuti erant, dissolvi ac ruere. Contra haud sine moerore conspicimus, eosdem nunc, capta occasione, pessimis calumniis honestos quosque cives impetere, hos tamquam auctores horum tumultuum incusantes, hanc unam ob causam, quod eos viderint Ecclesiae atque Apostolicae Sedi addictos: quasi vero ignorent, nisi forte ignorare simulent, populorum tumultus neque ab Ecclesia comprobari, neque a Catholicis promoveri, sed eorum auctores ac suasores aliunde inquirendos esse.
In his adeo difficilibus rei publicae angustiis Te, Eme Cardinalis, Mediolani praesentem (atque utinam potuisses !), tamquam pacis sequestrem, et publici solatii causam, percupissemus. At vero ex ista absentia, quam adversarii, nisi maligno animo affecti fuissent, minus fortasse advertissent, occasionem arripere, Sacerdotem iniuriis insectandi, sacri Senatus patrem conscriptum, speciali nomine Nobis atque huic S. Sedi addictum, innumeris contumeliis palam traducendi (quemadmodum aliquot abhinc dies, manifesta perduellium conspiratione, istic, etiam num, fieri constat), eiusmodi ignominia est, quae ut Nos maximo moerore afficit, ita quemlibet christiano civilique ritu excultum in summam indignationem provocat.
Id vero Nobis omnino persuasum est, nequaquam contra te solummodo, Eme Cardinalis, qui praeclara semper pastoralis charitatis exempla praebuisti, verum etiam, imo potissimum, contra catholicam Religionem, cuius istic nomen et magisterium geris, dum SS. Ambrosii, et Caroli vestigia persequens, te gregemque tibi concreditum huic Apostolicae Sedi perpetuo coniunctum servare eniteris.
Attamen quid prodesse possit ignoramus adeo contra Episcopi auctoritatem efferari, quando violentis motibus Reipublicae auctoritas ipsa concutitur.
Si quidem ista populorum effraenata licentia (fructus utique dominantis ubique Massonicae sectae) acerbi Nobis causa doloris est, maximopere Nos observantiae atque eximiae aestimationis testimonia pro toleratis iniuriis tibi ab isto Capitulo Metropolitano, Cleroque curam animarum in urbe et in suburbanis gerente, sponte exhibita vix Nobis nota fuere, plane recrear unt.
Volumus autem bene sperare, fore ut Laici catholici mediolan enses, quorum alias saepenumero constantiam, ac virilem propositi tenacitatem commendavimus, horum audacia territi, animo non despondeant; sed immo Pastori suo magis in dies obsequio animique affectu coniuncti, in religiosis dogmatibus profitendis, in quibus salus ipsa Patriae praecipue nititur, constantes firmique sint.
Haud ita pridem publicas, easque affatim splendidas, Religionis ac pietatis significationes ab civibus Mediolanensibus, cum quindecies centum comparentur anni ab obitu Sanctissimi sui Patroni coelestis ac Praesulis factas fuisse, magna cum animi nostri laetitia accepimus.
Nunc vero et iisdem et tibi eorum Pastori, njostrae erga vos specialis benevolentiae sensa iterum expromere gestimus.
Cuius rei gratia tibi, Eme Cardinalis, Clero, populoque tuis pastoralibus curis commisso Apostolicam Benedictionem toto paterni cordis affectu impertimus.
Ab Aedibus Vaticanis, die 22 maii anno 1898.
LEO PP. XIII
- ASS, vol. XXX (1897-1898), pp. 705-708.