Jump to content

Reditus Augusti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Reditus Augusti
1897
editio: incognita
fons: incognitus


Felici Barnabeio
antiquitatis nostrae litterate perito sacrum.
Cfr. Theocr. XV passim, Hor. C. 111 14.


« Ὦ θεοί, ὅσσον ὄχλος. Qui quandoque extrahar? Heia,
hoc age! formicae numeroque modoque carentes.
Quo, puer, hinc diversus? ἄνερ φίλε, μή με πατήσῃς».
Haec modo compressis agitat labris, modo clara
       5 Quintus Horatius exclamat per compita voce:
nempe Syracosias et amatum garrit Adonin,
interdum puerum castigat sollicitus, dum
festinos compescit, inertibus improbus instat:
adque forum molitur iter per plena popello
       10 omnia, per plateas pedibusque rotisque sonantes.
"O me felicem" luctans aiebat in arcto
"staturae, nihilo si nostris ipse libellis
maior eram, libet ut tibi de me scribere, Caesar
(iamnunc in sextariolo mea carmina iusso
       15 perlegere et triplex poteris laudare volumen!):
iam perrepsissem. Trudit nos turba, sues ut.
At nihil est, labor aut quod non perfecerit usus,
duraque temptando ceperunt Pergama Grai.
Huc concede, puer, latus et tege. Ni datur ultra,
       20 huc prodisse sat est. Sistamus, μή τι πλαναθῇς ".
Tum circumventus vario clamore, velut si
nil prius audisset prorepens tale per urbem,
obstipuit; tamquam tacita cum nocte viator
nil praeter sonitumque pedum vocemque canentis
       25 audiit ipse sui: postquam dormire sub alno
instituit, seu dura viae grave glarea corpus
excipit (aestivum tepido stat sidere caelum);
tum fractos crepitus acredula vibrat ad aures,
et tenui locusta quatit vertigine sistrum
       30 et culices auras subtili murmure pungunt:
nec cessant ranae rixis resonare paludem
nec longe latrare canes nec rumpere bufo
turgidus ignoto liquidas a caespite bullas.
Hic media clamans in turba Graeculus: «O plebs,
       35 non aliter Iove natus» ait, «cui pulchra Iuventas
se iussu patris in celso sociavit Olympo
(umbra locis maestis volitat levis: ipse superne
inter securos celebrat convivia divos);
maximus Hispana, cives, redit ultor ab ora,
       40 Geryonae redit armento taurisque potitus;
tergeminumque nefas anima spoliaverat ...» «Ohe
desine, iam satis est». «Immo cum pace loquatur,
Aule propola, tua. Melli est audire disertos».
«Palliolum, credo, copam iuvat». « Hoc habet!» «Hercle,
       45 ante lacum furnumve rear nos esse: silete
atque tacete: aegro quidam de Caesare narrat
nescioquid». «Vapide (iam verbo principis utor)
se princeps habet. En subito morbus furit.
Omnes exanimi medicis instare deosque precari ...»
       50 «Morte quidem, cives, laurus venale τι χρῆμα.
Nunc urbem repetit, petiit qui praemia laudis,
laudis avens tantum nec tantum prodigus aevi ...»
«Graeculus insanit». «Quae nunc nova turba?» «Quid istinc
truditis?» «Adveniunt matronae». «Conspice cunctas
       55 vittatas». «Mulierne est an dea?» «Livia». «Gaudet
nimirum natum mox complexura tribunum».
«At soror Augusti me detinet. Ut pia!» «Matrem
Marcelli, quaeso, monstres». «Ibi Iulia (nostin?):
interior sedet huic Octavia». «Di tibi multa,
       60 di nato bona multa tuo». «Carum caput!» «Omnes
unguibus insistunt visuri deinde, quod ante».
«Leniter o!» «Ne nos contundite!» «State!» «Procacis
hoc est et nimis audacis ...» «Bona, numquid ademi?»
«Ista quidem vis est». «Quidnam fert iste tumultus?»
       65 «Parcite» sic Flaccus ridens, «puerique puellaeque
(heu modo vos inlata sinat vis esse puellas!)
istis (omen habent) moniti iam parcite verbis.
Quis caecos timet Augusto redeunte tumultus?
quisve mori per vim metuit te principe, Caesar?»
       70 Dixerat et turbam simul eluctatus abibat,
atque aliquis «Pulchre, recte: sapit» inquit « homullus».
     Dum vespertinus redit, et simul undique turba
(milia multa pedum resonant diversa per umbram:
ostia panduntur; deinceps dilabitur omnis
       75 inque suas grex quisque domos, ut hirundinis alta
sub trabe clamosos nidus bibit ordine pullos:
cena Lares adolet, cellas et congius implet
Caesaris), hem! secum meditatur multa poeta.
"Orbi igitur iam parta quies. Plebecula cenat
       80 empta gravi pulmenta, modum legemque, labore.
Haec canerent sparsi Romana caede Philippi?
Quis non translatos alio tibi, Roma, penates
aut iam per vacuum vidisset civibus orbem
perpetuis equitare feros ululatibus hostes?
       85 Qui fuit ille dies! Quartum, nisi fallor, ab illo
mox aderit lustrum, mihi nuper condidit aetas
octavum, capitique nives inspergit et acri
nescioquid glaciat sensim mihi flamine mentem.
Non sum qualis eram. Quam vellem paene per illam
       90 militiam reddi, calidus te consule, Plance,
agminibus lentis properis et pellibus, armis
impiger et lituis! Verum quid sic queror, aut cur
ipsis sobrius adsisto potantibus unus?
«I, puer, atque notae refer interioris ab horreis
       95 Sulpiciis (cave det pro vino verba!) lagenam;
unguentumque petas. Tarda nisi nocte tabernam
clausit, nil crassum minus et nil suavius illo est,
quod vico Scauri parat unguentarius imus.
Hunc Glycera stephanepolis prope tangit ... At hercle
       100 ecquid in unguentis caelebs sertisve laborem?
quamquam o!» Tum pueri, paulum cunctatus, ad aurem
«I, puer, et pulchrae, nosti quam forte, Neaerae
dic, veniat cithara (nempe est citharistria) sumpta.
Dic, properet: compto nihil est opus. Opperiar ... Si
       105 ianitor aut ... attende, puer ... si ianitor aut si
ipsa negat, noli nimius clamare: facesse».
Post secum: "Talem non est experta Neaera
illa prior; ditemque in paupertate iuventus
me caelo fulgens faciebat stella sereno.
       110 Nunc vero ..." «Nobis igitur negat illa?» «Negavit».
     Quid faciat? Festo cenabis solus, Horati,
et solitas illas tecum meditabere nugas.
Nonne urguent Sosii semper maiora petentes?
Nonne librum Caesar tuus ὀγκωδέστερον optat?
       115 Extruitur dum cena, iubet tabulas sibi ferri
atque aliis parat exiguum subscribere carmen.
Herculis (in mentem veniunt quae multa vagantem
perculerant) ritu modo dictus: scriptitat: o plebs.
Saepe stilum vertit, scalpit caput, exarat, haeret.
       120 Vixdum desierat suspirans consule vates
(consule quo demum vixisset!) scribere Planco,
ecce, fores pultare manus, dein stridere vestis
et positae paulum citharae vibrare fides et
in nodum religata comam prodire Neaera.
       125 «Me tibi desse meo potuisti credere vati?
Quid muttis? istum men exhorrere capillum?
Perpetuo gaudes aetatis flore poeta».