Jump to content

Regesta sive epistolae 1/IIC

Checked
E Wikisource
LIBER SECUNDUS. C
XII saecolo

 LIBER II B LIBER III A 

CCLX. PRIORI SANCTI VICTORIS, MAGISTRIS L. BONONIEN. ET UBERTO MODOICEN. CANONICIS. De criminibus et purgatione abbatis Pomposiani. (Laterani, IV Non. Decembris.) Licet Heli summus sacerdos in se ipso bonus existeret, quia tamen filiorum excessus efficaciter non corripuit et in se pariter et in ipsis animadversionis divinae vindictam excepit, dum filiis ejus in bello peremptis, ipse de sella corruens confractis cervicibus exspiravit. Ad corrigendos ergo subditorum excessus tanto diligentius debet praelatus assurgere, quanto damnabilius correctionem eorum negligeret: contra quos, ut de notoriis excessibus taceatur, etsi tribus modis procedere possit, per accusationem videlicet, denuntiationem et inquisitionem ipsorum, ut tamen in omnibus diligens adhibeatur cautela, sicut accusationem legitima praecedere debet inscriptio, sic et denuntiationem charitativa correctio, et inquisitionem clamosa debet insinuatio praevenire. Descendam, inquit Dominus, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere jam compleverint (Gen. XVIII). Tunc enim clamor pervenit ad praelatum, cum per publicam famam aut insinuationem frequentem subditorum sibi referuntur excessus; et tunc debet descendere et videre, id est, mittere et inquirere utrum clamorem veritas comitetur. Nam juxta canonicas sanctiones, si quid de quocunque clerico ad aures praelati pervenerit, quod eum juste possit offendere, non facile credere debet, nec ad vindictam eum res accendere debet incognita; sed coram Ecclesiae suae senioribus diligenter est veritas perscrutanda, ut si rei poposcerit qualitas, canonica districtio culpam feriat delinquentis, non tanquam idem ipse sit actor et judex, sed quasi fama deferente, vel denuntiante clamore, officii sui debitum exsequatur, eo semper adhibito moderamine, ut juxta formam judicii, sententiae quoque forma dictetur. Cum igitur de abbate Pomposiano ea nobis frequenter insinuata fuissent quae ab honestate regulari nimium dissonabant, inquisitionem eorum viris prudentibus commisimus faciendam; qui cum minime processissent, ad iteratum saepe clamorem de communi fratrum nostrorum consilio citavimus ad praesentiam nostram abbatem et monachos, ut per nos ipsos causa morbi plenius inquisita, plagam ipsam melius curaremus. Eis igitur ad nostram praesentiam accedentibus, quidam ex monachis nobis ipsum abbatem de Simonia, perjurio, dilapidatione ac insufficientia detulerunt. Contra quos cum idem abbas exciperet quod denuntiationem hujusmodi fraterna correctio secundum regulam evangelicam non praecesserat, et iidem constanter assererent quod correctionem hujusmodi praemississent; licet ad id probandum duorum monachorum juramenta fuissent exhibita, quia tamen super hoc ipso necdum contendere desistebunt, nos, ut praediximus, frequentibus clamoribus excitati, ex officio nostro voluimus inquirere de praemissis, omnes omnino monachos qui vel cum ipso vel contra ipsum abbatem accesserant, juramenti vinculo astringentes ut de propositis plene, quam scirent, exponerent veritatem; quorum depositiones in scriptis redactae cum publicatae fuissent, super illis coeperunt multipliciter disputare. Quia vero tum ex assertione monachorum tum ex abbatis confessione cognovimus quod idem abbas non modicam summam pecuniae relictam ab . . . praedecessore suo totam expenderat et in alia summa majori monasterium obligarat, nos eum juxta canonicas ei legitimas sanctiones propter has et alias praesumptiones quasi de dilapidatione suspectum, ab administratione abbatiae duximus suspendendum. Et quia per testes Simonia multis modis contra ipsum abbatem videbatur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, super quibus multipliciter fuit utrinque disputatum; aliis asserentibus in crimine Simoniae, sicut et in crimine laesae majestatis, omnes indifferenter tam infames quam criminosos non solum ad accusandum, sed ad testificandum etiam admittendos, cum ad instar publici criminis et laesae majestatis procedat accusatio Simoniae, multis super hoc et legibus et canonibus allegatis; aliis e contrario respondentibus, quod licet haec duo crimina quantum ad accusationem, quasi paria judicentur, differunt tamen in multis, cum et alia poena pro uno et alia pro altero inferatur, et inter personas accusatorum et testium sit utique distinguendum, cum non per accusatores sed testes crimina comprobentur, multis nihilominus super hoc et rationibus et argumentis inductis. Ne vero vel innocentiae puritas confusa succumberet, vel Simoniae pravitas effugeret impunita; nos, aequitate pensata, nec omnes exceptiones contra testes oppositas duximus admittendas, nec repellendas duximus universas, sed illas duntaxat probandas admisimus quae forte probatae, non de zelo justitiae sed de malignitatis fomite procedere viderentur, conspirationes scilicet et inimicitias capitales. Caeteras autem exceptiones oppositas, ut furti et adulterii propter immanitatem haeresis Simoniacae, ad cujus comparationem omnia crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas; quoniam etsi fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, praesertim cum alia contigerit adminicula suffragari. Ad probandas ergo exceptiones admissas abbas quoddam protulit instrumentum; ad quod reprobandum cum testes fuissent ex altera parte producti, facultatem sibi petiit indulgeri ut in partibus suis instrumentum hujusmodi comprobaret. Cum ergo judicantem oporteat cuncta rimari, discretioni vestrae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus infra sex hebdomadas post susceptionem praesentium probationes quas abbas vel procurator ipsius ad probandum solummodo instrumentum, cujus rescriptum [transcriptum] vobis sub bulla nostra transmittimus, vel reprobandum pars altera duxerit exhibendas, diligenti studio recipere procuretis, sub testimonio litterarum vestrarum inclusas eas nobis fideliter destinantes; attentius provisuri ut via regia procedentes, nec ad sinistram nec ad dexteram declinetis. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, IV Nonas Decembris

CCLXI. ROSANENSI ARCHIEPISCOPO. Ipsi ad certas quaestiones respondet. ( Ut supra, II Kal. Jan.) Quod super his articulis qui tibi aliquam dubitationem inducunt nostrum ducis consilium requirendum, et ad ea exsequenda quae officium postulant pastorale, apostolicae sedis procuras auxilium invocare, sollicitudinem tuam dignis in Domino laudibus commendamus, et postulationibus tuis grato animo respondemus. Significati siquidem nobis quod in dioecesi tua pater et filius matrem et filiam, duo cognati duas cognatas, avunculus et nepos duas sorores ducunt in conjuges, et mater et uxor simul baptizant puerum alienum, quidam praeterea tuae dioecesis infra tertium et septimum gradum consanguinitatis se contingentes, matrimonia adinvicem contrahunt, hoc sibi licere de antiqua consuetudine asserentes. Quidam etiam sacerdotes Latini habent in suis domibus concubinas, et nonnulli aliquas sibi non metuunt desponsare et cum earum aliqua mortua fuerit vel ab aliquo sacerdotum ejecta, confestim aliam introducunt, et in ignominiam clericalis ordinis taliter permanent uxorati. Item abbates et sacerdotes tuae dioecesis ad synodum tuam venire renuunt convocati, dicentes veniendi ad synodum consuetudinem non habere; et sic jurisdictionem tuam tam in his quam in aliis contemnentes, de rationibus tuis tibi, sicut tenentur, negligunt respondere. Et cum ad monasteria vis accedere, sicut ad tuum dignoscitur officium pertinere, vel sacerdotes super praedictis excessibus animadversione debita castigare, ipsi appellationis obstaculum interponunt, ut tuam taliter effugiant disciplinam. Ad haec, capellani castelli Rosanensis aliquando matrimonia non conjungenda conjungere et alia non dividenda dividere non verentur, licet ipsi non debeant de matrimoniis judicare. Super eo igitur quod pater et filius cum mater et filia, et duo cognati cum duabus cognatis, avunculus et nepos cum duabus sororibus contrahunt matrimonia, taliter tibi duximus respondendum, quod licet omnes consanguinei viri sint affines uxoris, et omnes consanguinei uxoris affines sint viri, inter consanguineos tamen viri et consanguineos uxoris ex eorumdem viri videlicet et uxoris conjugio nulla prorsus affinitas est contracta, propter quam inter eos matrimonium debeat impediri. Quamvis etiam vir et uxor alienum puerum teneant in baptismo, nulla tamen inter eosdem virum et uxorem contrahitur compaternitas, cum una caro sint per copulam conjugalem, et ideo reddere sibi debitum minime prohibentur. Item cum in sacris canonibus gradus sint consanguinitatis distincti et per eosdem inhibitum ut nullus infra septimum gradum consanguinitatis linea attingentem sibi audeat in matrimonium copulare, ne infra gradus eosdem contrahantur debes publice inhibere et praesumptores ecclesiastica districtione punire, non obstante consuetudine, quae dicenda est potius corruptela. Cum autem sacerdotes Latini nullas sibi possint matrimonialiter copulare nec illis habere liceat concubinas, ut Latinos presbyteros tuae dioecesis, qui a te commoniti a sua noluerint praesumptione desistere, per suspensionem officiorum et beneficiorum subtractionem ad id compellere valeas, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Similiter etiam abbates et sacerdotes dioecesana tibi lege subjectos, qui ad tuam contemnunt synodum venire vocati, dummodo in ipsa synodo non ducas aliquid statuendum quod forte canonicis obviet institutis, per censuram ecclesiasticam ad synodum ipsam venire compellas et debitam tibi reverentiam et obedientiam exhibere. Capellanis praeterea castelli Rosanensis firmiter sub qua convenit districtione prohibeas ne, sicut non debent, super confirmandis vel dimittendis matrimoniis exerceant aliquam potestatem. Quod si forte contumaces exstiterint, canonica eos poteris severitate punire. Cum autem appellatio sit inventa, non in diffugium opprimentium, sed in refugium oppressorum, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut juxta formam praemissam procedere valeas, non obstante appellationis objecta, si qua forsan fuerit interposita in elusionem ecclesiasticae disciplinae. Nulli ergo, etc., liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, etc.

Datum, ut supra, II Kalend. Januarii.

CCLXII. A. VICEDOMINO FIRMANO. Ipsi aliquot praefecturas committit. Cum devotionis affectum, quem habes ad apostolicam sedem et nos ipsos, sicut per legatos nostros, quos in Marchiam misimus, nostro est apostolatui reseratum, in operis exhibitione monstraveris et pro Ecclesiae servitio multis te exposueris laboribus et expensis, fidelitati ac devotioni tuae grata cupimus vicissitudine respondere et petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, assensum gratanter apostolicum impertiri. Volentes igitur te ad nostrum servitium reddere promptiorem, castrum Montis Sanctae Mariae, cum curtibus Montis Sancti Petri, Montis Rodaldi, Sancti Joannis, Podii de Petra, Pertetariae, Pontarioli, Montis Garivini, Carlassalis et Peratiae ad ipsa castra hactenus pertinentibus tibi duximus, donec nobis aut successoribus placuerit, salvis censibus et procurationibus, committendum; ita tamen quod ea omnia ad fidelitatem et mandatum Ecclesiae conserves integra et illaesa, nec de eis aliquid alienare praesumas.

CCLXIII. MAGISTRO GUIDONI ARCHIPRESBYTERO PLEBIS DE CIVITATE. (Laterani, II Kal. Januarii). Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem archipresbyteratum ipsum, sicut ipsum juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, II Kal. Januarii.

CCLXIV. (Datum, ut supra ). In eumdem modum pro G. clerico. Specialiter autem beneficium quod habes in ecclesia Sancti Mauritii, etc., ut supra.

CCLXV. ABBATI SANCTI VOLDARICI, SCHOLASTICO, ET . . . CUSTODI AUGUSTENSIBUS. Ut dolus illi non prosit qui aliquid a sede apostolica falso impetrasse mentitur. Ad nostram dudum noveritis audientiam pervenisse quod cum dilectus filius Hermannus clericus in ecclesia de Loerch canonice fuerit institutus et corporalem possessionem per annum et amplius habuerit in quiete, ab Alberto concanonico suo fuit postea beneficio ipso et ejus obventionibus usque ad viginti marchas valentibus per violentiam spoliatus, in quem dioecesanus episcopus, quoniam super his in praesentia sua juri parere contempsit, excommunicationis sententiam promulgavit, quam per annum et amplius indurata facie sustinuit et contempsit. Unde cum ex hoc clericus spoliatus ablatorum restitutionem obtinere non posset, ad apostolicam sedem accedens, nostras ad venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios praepositum et decanum Augustenses litteras reportavit ut praedictam excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter lata erat, facerent auctoritate nostra usque ad condignam satisfactionem inviolabiliter observari; quod, sicut ipsi suis nobis litteris intimarunt, fideliter adimpleverunt, unde illorum devotionem in Domino commendamus. Consequenter vero praefatus A. ad praesentiam nostram accedens, veritate tacita praemissorum, et quod canonicus esset ecclesiae memoratae, ad vos commissionem simplicem impetravit ut causam quae inter Al. et Hermannum clericos vertebatur super praebenda in Loerch, curaretis sine debito terminare. Idem etiam Albertus in reditu constitutus, apud castrum Sancti Petri adversarium suum obvium habuit ad nos denuo venientem; ad cujus denuntiationem redire contempsit, in praesentia nostra exhibiturus et recepturus justitiae complementum, cuncta se asserens quae voluerat impetrasse. Nolentes igitur aliquem de dolo suo commodum reportare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super praemissis diligentius veritate, non obstante commissione ad vos per subreptionem obtenta, cum mendax precator carere debeat impetratis, saepedictum A. in eamdem excommunicationis sententiam reducatis, facientes eam pulsatis campanis et accensis candelis usque ad condignam satisfactionem, appellatione remota, inviolabiliter observari; ut exemplo ejus alii discant a similibus abstinere. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

CCLXVI. NOBILI VIRO JOANNITIO. Ut legatum apostolicum reverenter excipiat. Respexit Dominus humilitatem tuam et devotionem quam erga Romanam Ecclesiam cognosceris hactenus habuisse, et te inter tumultus bellicos et guerrarum discrimina non solum potenter defendit, sed etiam mirabiliter et misericorditer dilatavit. Nos autem audito quod de nobili urbis Romae prosapia progenitores tui originem traxerint, et tu ab eis et sanguinis generositatem contraxeris et sincerae devotionis affectum quem ad apostolicam sedem geris quasi haereditario jure, jampridem te proposuimus litteris et nuntiis visitare. Sed variis Ecclesiae sollicitudinibus detenti, hactenus non potuimus nostrum propositum adimplere. Nunc vero inter alias sollicitudines nostras, hanc etiam assumendam duximus, imo consummandam potius jamdudum assumptum, ut per legatos et litteras nostras te in laudabili foveamus proposito et in devotione sedis apostolicae sondemus. Dilectum itaque filium nostrum Dominicum archipresbyterum Graecorum de Brundusio ad te personaliter destinantes, monemus nobilitatem tuam et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi rescripta mandamus quatenus ipsum humiliter et devote recipiens, honorifice ac benigne pertractes et per eum plenius nobis tuam devotionem exponas. Cum enim plene nobis per ipsum de sinceritate tui propositi et devotionis affectu constiterit, ad te proposuimus majores nuntios vel legatos potius destinare, qui tam te quam tuos in apostolicae sedis dilectione confirment et te de benevolentia nostra efficiant certiorem.

CCLXVII. PRAEPOSITO ET FRATRIBUS SANCTI STEPHANI IN BROLIO. Ut Al. Marcellinum in canonicum recipiant. (Laterani, IV Id. Januarii). Cum pro dilecto filio Al. Marcellino subdiacono nostro preces vobis misissemus apostolicas et praeceptum ut ipsum in fratrem vestrum et canonicum recipere deberetis, titulati Ecclesiae vestrae hoc in suum praejudicium fieri asserentes, ne procederetur in illius exsecutione mandati, nostram, sicut audivimus, audientiam appellarunt. Postea vero cum dilectus filius H. qui se canonicum ipsius Ecclesiae asserebat, propter hoc ad nostram praesentiam accessisset, proposuit coram nobis quod cum tam ipse quam socii sui diu Ecclesiae illi obsequium impendissent, nec adhuc essent ab ea beneficia consecuti, indignum erat penitus et absurdum si in perceptione beneficii eis alius praeferretur. Quia igitur mandatum quod pro eodem subdiacono emanavit debita volumus exsecutione compleri, titulatis ipsis volenlentes nihilominus paterna sollicitudine providere, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus eumdem subdiaconum, prout in mandatis apostolicis recepistis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, recipiatis in canonicum et in fratrem, stallum ei in choro et locum in capitulo assignantes; reservata vobis de benignitate sedis apostolicae libertate ut de beneficiis quae in Ecclesia vestra vacaverint, canonice disponatis; provisuri tamen attentius ne ipsius subdiaconi malitiose proviso differatur. Si vero, quod non credimus, mandatum nostrum nolueritis adimplere, noveritis nos dilecto filio Guiscardo de Arsag. canonico Mediolanensi in mandatis dedisse ut vos ad ea quae praemisimus exsequenda per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellat.

Datum Laterani, IV Idus Januarii.

Illi scriptum est super hoc.

CCLXVIII. CISTERCIENSI, CLAREVALLENSI, PONTINIACENSI, DE FERITATE, ET UNIVERSIS ABBATIBUS CISTERCIENSIS ORDINIS. Ut quinquagesimam bonorum suorum partem in usus belli sacri conferant. (Laterani, V Kal. Januarii. Novit is qui nihil ignorat, cui nil absconditum, nil est clausum, in cujus oculis omnia nuda sunt et aperta, et qui renes et corda scrutatur, quod et domos et personas vestras tanto puriore affectione diligimus, et sincerioris charitatis non tam brachiis quam visceribus amplexamur, quanto religionis vestrae flagrantia nos majoris suavitatis odore respersit, utpote qui facti estis odor vitae in vitam his qui diligunt nomen Dei. Sedentes enim sedetis secus pedes Domini, audientes verbum ejus humiliter cum Maria et Marthae sollicitudinem piis orationibus adjuvatis, cum Moise orantes in monte, ut nos cum Josue hostes Israelitici populi, praesertim invisibiles, expugnemus. Affligitis etiam corpora vestra vigiliis quasi continuis et assiduis jejuniis maceratis, vacatis operibus charitatis, contenti paucis, ut plura pauperibus ministretis, egentes in vobis, et in aliis abundantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes. Thesaurizatis enim thesauros in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, credentes Apostolo quod non habetis manentem civitatem in terris, sed futuram inquiritis: vestra enim conversatio est in coelis. Creditis enim et pro certo tenetis quod audistis in Evangelio et legistis: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Et ideo temporalia ministratis aliis, ut sempiterna recipiatis ab ipso. Sed nunquid non verius est, vel aeque verum, quod Christo facitis, ipsi facitis? Nunquid Dominus in se non acceptabit obsequium, quod acceptat in servo? Nunquid non legistis qualiter Christus tempore passionis eorum represserit scandalum qui dicebant: Potuit hoc unguentum venundari plusquam trecentis denariis, et dari pauperibus (Marc. XIV, 5), dicens ad eos: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis (ibid.) Nunquid non verum est verbum ejus, ut pauperes non semper habeatis vobiscum, quibus, cum velitis, benefacere valeatis? Ipsum autem non semper habebitis peregrinum, exsulem et ejectum, nec forsan de caetero ei poteritis in tantae necessitatis articulo subvenire. Ecce etenim stat ad ostium vestrum et pulsat. Aperite celeriter illi jam, non tam aliis pro ipso quam ipsi pro vobis grata subsidia porrigentes. Ejectus enim de terra nativitatis et resurrectionis suae, de qua dicit in Psalmo, Haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6), et quasi captivus detentus in cruce, quae secundum Apostolum est gloria nostra, clamat ad omnes, clamat ad singulos: Exsurgite in adjutorium mihi, mihi exsuli et profugo subvenite, retribuentes saltem modicum mihi, qui vobis universa concessi. Nec hoc dicimus tanquam ejus omnipotentiae derogemus, cum ejus voluntati nihil possit omnino resistere, sed ut succursum hujusmodi demonstremus sibi quasi proprie proprium exhiberi. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino et in remissionem vobis injungimus peccatorum, quatenus, ne sitis aliquibus perditionis occasio, ne majus scandalum in Ecclesia generetis, ne clericis et laicis non subveniendi terrae Orientali praebeatis exemplum, imo ut Christo subveniatis exsuli, et qui rursus in membris suis crucifigitur, Crucifixo, et alios ad ejus subsidium animetis, tollentes materiam scandali quod ex hoc contra vestrum ordinem est subortum, aliquam certam et competentem summam, quam nos merito acceptare possimus, sine dilatione qualibet per vestras nobis litteras exprimatis, in terrae sanctae subsidium, si oblationem vestram probaverimus, convertendam, vel saltem quinquagesimam partem omnium reddituum et proventuum vestrorum, aestimatione habita diligenti, collectam fideliter in unum locum sub aliquorum episcoporum testimonio consignetis. Alioquin, ne si vos cervices vestras excusseritis ab hoc jugo, illicitum reputent alii eleemosynas pauperum in stipendia convertere bellatorum et patrimonium Christi effusione sanguinis defensare; ne caeteri etiam scandalizentur in vobis, si quinquagesimam propter hoc nolueritis exhibere, cum ab eis quadragesimam exigamus, et nos praeter aliud subsidium, quod nobis Dominus inspirabit, decimam statuerimus exhibere, praeter indignationem divinam et inobedientiae culpam, quam propter hoc incurretis, suspendemus privilegia vestra, et universis Ecclesiarum praelatis dabimus in mandatis ut vobis non deferant eorum obtentu, sed eis non obstantibus a vobis jura sua tam in decimis quam aliis plene de caetero consequantur. Quod si nec sic volueritis obedire, experiemur in vos utrum in Cisterciensis fratres plenam jurisdictionem, sicut in alios, habeamus.

Datum Laterani, V Kalend. Januarii.

CCLXIX. (Non. Januarii.) In eumdem modum Praemonstratensi et universis abbatibus Praemonstraten. ordinis. Novit is qui nihil ignorat, etc., usque ad verbum episcoporum testimonio consignetis.

Datum. Nonis Januarii.

CCLXX. ARCHIEPISCOPO MAGDEBURGENSI ET SUFFRAGANEIS EJUS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, DECANIS, ARCHIDIACONIS ET UNIVERSIS CLERICIS TAM SUBDITIS QUAM PRAELATIS IN MAGDEBURGENSI PROVINCIA CONSTITUTIS. Ut Christianos in Oriente pecunia et viris contra Sarracenos adjuvent. (Laterani, II Kal. Januarii.) Graves Orientalis terrae miserias et necessitates urgentes jam potius peccatis exigentibus deflere cogimur quam referre, cum ad eum statum (si status tamen dicendus est casus, quod dolentes dicimus) eadem terra devenerit ut nisi citius ipsius fuerit necessitati succursum et occursum conatibus paganorum, pauci Christiani, qui se defensioni haereditatis Domini et Crucifixi obsequiis devoverunt, hostiles sagittas sui sanguinis effusione inebriaturi credantur et paganorum gladios suis jugulis placaturi; reliquiis desolationis illius terrae sine spe humani subsidii perdendis totaliter et ab hostibus occupandis, cum de partibus illis pene omnes jam redierint peregrini. Id autem hactenus Dominus Jesus Christus, ut probaret adhuc fortius fidem nostram et intelligeret plenius qui sunt ejus, misericorditer impedivit, manus eorum in ipsos convertens, et eos inter se multiformiter discordantes permittens adinvicem desaevire, ut Christianis interim ad ipsius terrae subsidium excitatis, facilior daretur facultas recuperandi perdita et de hostibus triumphandi. Recepimus enim litteras venerabilium fratrum nostrorum Antiochensis et Hierosolymitan. patriarcharum, archiepiscoporum etiam et episcoporum utriusque provinciae, similiter et charissimorum in Christo filiorum nostrorum Aimerici Hierosolymitan. et Leonis Armen. regum illustrium, et dilectorum filiorum magistrorum Hierosolymitan. Hospitalis et militiae Templi, aliorumque multorum, ipsius terrae necessitates et miserias plenius exponentes et postulantes subsidium diutius exspectatum; cum plus ibi sperent, dante Domino, paucos hoc tempore propter Sarracenorum discordiam profuturos, quam hactenus copiosus exercitus profuisset. Adjectum est etiam quod cum jam inter Sarracenos de pace tractetur, si prius quam subveniatur Hierosolymitan. provinciae inter eos fuerit concordia reformata, nisi Deus solus resistat, cum sit viris et viribus pene penitus destituta, non erit qui eorum possit violentiam cohibere. Nos ergo cum fratribus nostris, ascitis etiam episcopis et aliis viris religiosis apud sedem apostolicam existentibus, de ipsius terrae subventione tractantes, ne videremur onera gravia humeris imponere subditorum quae digito etiam movere nollemus, dicentes tantum et aut modicum facientes, ut a nobis ad vos et a vobis ad laicos benefaciendi derivetur exemplum, ejus exemplo qui coepit facere et docere, decimam partem omnium reddituum et proventuum nostrorum curavimus subventioni orientalis provinciae deputare, subtrahentes non modicum necessitatibus nostris, quibus, cum graviores sint solito, et ob hoc exigant graviores expensas, nostrae non sufficiunt facultates, ut ei etsi nihil largiremur de proprio, modicum saltem retribueremus de suo, qui nobis sua miseratione tribuit universa. Et ut non solum in rebus, verum etiam in personis necessarium terrae sanctae subsidium destinemus, dilectos filios nostros S. tituli Sanctae Praxedis presbyterum et P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconum cardinales, quibus jampridem imposuimus signum crucis, illuc proposuimus destinare, qui exercitum Domini, vices nostras exsequendo praecedant, et ad eos, tanquam ad unum caput, universi recurrant. Verum quia id quasi modicum, imo vere modicum ad tot necessitates ipsius provinciae sufficere nullatenus reputamus, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et ex parte Dei omnipotentis in virtute sancti Spiritus sub interminatione divini judicii districte praecipimus quatenus singuli vestrum saltem quadragesimam partem omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum suorum, prius tamen deductis usuris quarum solutio vitari non possit, in subsidium terrae sanctae convertant; omnibus clericis tam subditis quam praelatis qui quadragesimam ipsam sponte ac fideliter solverint, de Dei omnipotentis misericordia ac beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, quartam partem injunctae sibi poenitentiae relaxantes; dummodo nulla fraus interveniat et pia devotio suffragetur. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem qui tantillum subsidium in tanta necessitate Creatori et Redemptori suo negaverit exhibere, a quo corpus et animam et universa bona quae habet accepit; et nos, qui, licet indigni, vices ejus exercemus in terris, hujus culpae duritiam nullatenus dissimulare possemus. Nec aliquo modo credatis quod per hoc in dispendium vestrum legem vobis imponere intendamus, ut a vobis inposterum quadragesima quasi debita vel consuetudinaria exigatur; imo nullum vobis ex hoc praejudicium volumus generari, qui tantae necessitatis articulum nobis et vobis supervenisse dolemus, et quod similis de caetero non contingat optamus. Volumus etiam et nihilominus vobis praecipiendo mandamus quatenus vos, fratres archiepiscope et episcopi, in metropolitana Ecclesia, vel si hoc ibi fieri propter hostilitatem vel aliud evidens impedimentum non poterit, in duobus vel tribus locis Magdeburgensis provinciae sine dilatione convenire curetis et inter vos juxta formam mandati apostolici de ipsius terrae subventione tractare; et post reversionem suam quilibet vestrum in sua dioecesi concilium convocet sine mora, auctoritate nostra praecipiens abbatibus et prioribus tam exemptis quam aliis, archidiaconis et decanis, et universis omnino clericis in ejusdem dioecesi constitutis ut justa aestimatione proventus et redditus suos taxent et infra tres menses post factam eis denuntiationem, quadragesimam partem valoris eorum sub ipsius episcopi testimonio et aliquot religiosorum virorum, adhibitis nihilominus ad cautelam aliquibus laicis fidelibus et discretis, in locum idoneum ejusdem dioecesis non differant consignare. Quod et nos vobis, fratres archiepiscope et episcopi, sub eadem districtione mandamus. Ab hac autem generalitate monachos Cistercienses, Praemonstratenses canonicos, eremitas Grandimontenses et Carthusienses excipimus, quibus super hoc mandatum injungimus speciale. Nolumus autem ut hi qui redditus suos et proventus diligenter aestimare curaverint, praemissae transgressionem districtionis incurrant, si quid non ex certa scientia, sed ignoranter potius, quadragesimae forte subtraxerint; dum tamen postquam recognoverint defectum suum, quod minus solverint, plenarie recompensent. Si quis autem, quod absit! quadragesimae taliter persolvendae aliquid ex certa scientia subtraxerit, cum digne satisfecerit, ab hujus transgressionis debito penitus sit immunis. Nec miretur quisquam aut etiam moveatur quod hoc sub tanta districtione praecipimus, cum summa necessitas id exposcat. Nam etsi voluntarium esse debeat divinae servitutis obsequium, legimus tamen in Evangelio de invitatis ad nuptias Dominum praecepisse ut compellerentur intrare. Mandamus praeterea ut vos, fratres archiepiscope et episcopi, quadragesimam ipsam per vestras dioeceses instanter exactam et collectam fideliter faciatis juxta praedictam formam in tuto loco deponi, summam omnium per vestras litteras et speciales nuntios nobis, quam citius fieri poterit, expressuri. Ad haec, in singulis Ecclesiis truncum concavum poni praecipimus, tribus clavibus consignatum; prima penes episcopum, secunda penes ecclesiae sacerdotem, tertia per aliquam religiosum laicum conservandis; et in ea fideles quilibet, juxta quod eorum mentibus Dominus inspiraverit, suas eleemosynas deponere in remissionem suorum peccaminum moneantur, et in omnibus ecclesiis semel in hebdomada pro remissione peccatorum, et praesertim offerentium, missa publice decantetur. Concedimus autem vobis, fratres archiepiscope et episcopi, ut circa eos qui de bonis suis terrae sanctae voluerint subvenire, de discretorum virorum consilio, qualitate personarum et rerum facultate pensatis ac considerato nihilominus devotionis affectu, opus injunctae poenitentiae commutare possitis in opus eleemosynae faciendae. Volumus insuper ut adhibitis vobis, ubi poterunt inveniri, duobus fratribus, uno Hierosolymitani Hospitalis et alio militiae Templi aliisque religiosis laicis et discretis militibus, vel aliis bellatoribus, qui signum Dominicae crucis assumpserint, si in suis non poterunt sumptibus transfretare, congrua de eadem summa stipendia ministretis, sufficienti ab eis cautione recepta quod in defensione terrae Orientialis per annum vel amplius juxta quantitatem subsidii commorentur; et si, quod absit! in via decesserint, susceptum subsidium non in alios usus convertant, sed reddant potius in stipendia bellatorum; qui etiam cum redierint, non prius absolvantur a praestita cautione quam litteras regis vel patriarchae aut Hierosolymitani Hospitalis aut militiae Templi magistri aut etiam legati nostri vobis exhibuerint de mora ipsorum testimonium perhibentes. Quia vero summa necessitas exigit et communis requirit utilitas, ut populus Christianus non solum in rebus, sed etiam in personis contra paganos in succursum terrae sanctae sine dilatione succurrat, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad exhortandos et inducendos fideles per vos et alios viros idoneos prudenter et diligenter instetis; ut qui sufficientes fuerint ad bellum Domini praeliandum, in nomine Domini Sabaoth signum crucis assumant, alii vero juxta suarum sufficientiam facultatum pias eleemosynas largiantur. Nos enim de Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignis, ligandi et solvendi contulit potestate, omnibus qui laborem hujus itineris in personis propriis subierint et expensis, plenam peccatorum suorum, de quibus cordis et oris egerint poenitentiam, veniam indulgemus et in retributionem justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis juxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinaverint, illic per annum moraturos ad minus, et illis similiter qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleverint, plenam suorum veniam concedimus peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus esse participes, juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, omnes qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas insuper ipsorum et bona eorum, ex quo crucem susceperint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, necnon et sub archiepiscoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant, statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, vos, fratres archiepiscope et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum, sublato appellationis obstaculo, eadem districtione cogatis ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum, sublato appellationis obstaculo, districtione simili compellatis. Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem, et donec eas remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam aliis per excommunicationis sententian eis jubemus communionem omnimodam denegari. Horum autem vos, fratres archiepiscope et episcopi, singulos in suis dioecesibus exsecutores esse volumus et mandamus; quae tam diligenter et fideliter exsequamini, ut in districto novissimae discussionis examine, cum astabitis ante tribunal Christi, dignam debeatis reddere rationem.

Datum Laterani, II Kalendas Januarii. Apud Rogerium de Hoveden, VI Kal. Januarii, pontificatus nostri anno secundo.

In eumdem modum scriptum est per totam Alemaniam, per Tusciam, per Lombardiam, per regnum Franciae, per regnum Angliae, per regnum Ungariae, per Sclavoniam, per Hyberniam, per regnum Scotiae.

CCLXXI. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PER VIENNENSEM PROVINCIAM CONSTITUTIS. Ejusdem argumenti cum superiore. (Laterani, II Non. Januarii.) Nisi nobis dictum a Domino per prophetam et in propheta sciremus: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1), nisi ad pastorale crederemus officium pertinere quod inquit Apostolus: Insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2), nisi gregis Dominici nobis esset cura commissa, possemus nunc tandem a clamore desistere, cum etsi tuba exhortationis nostrae saepe sonum dederit non incertum, exhortando populum Christianum ad terrae sanctae succursum, paucos tamen adhuc ad bellandum bellum Domini excitarit. Quia vero major instat necessitas quam unquam institerit ut ipsi terrae celeriter succurratur et de succursu speratur major quam unquam provenerit utilitas proventura, clamamus ad vos et pro illo clamamus qui voce magna clamando spiritum pro vobis emisit in cruce, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, ut vos ab aeternae mortis eriperet cruciatu, qui clamat etiam per se ipsum, et dicit: Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Recepimus enim litteras venerabilium fratrum nostrorum Antiochen. et Hierosolimitan. patriarcharum, archiepiscoporum etiam et episcoporum utriusque provinciae et charissimorum in Christo filiorum nostrorum A. Hierosolym. et L. Armen. regum illustrium, similiter et magistrorum Hierosolymitani Hospitalis et militiae Templi: quibus nobis exposuerunt necessitates et miserias terrae sanctae, asserentes, inter alia, quod cum hactenus Dominus per discordiam Saracenorum, qui se ipsos impugnant, orientali provinciae pepercisset, et jam nunc inter eos de pace tractetur, si prius quam redeant ad concordiam congruum subsidium mitteretur, sperant pro certo quod facile posset hoc tempore orientalis provincia liberari. Si autem prius redierint ad concordiam quam subsidium destinetur, timetur ab omnibus quod residuum terrae Saraceni de facili valeant obtinere; cum peregrinis ad propria jam reversis, terra remanserit et viris et viribus destituta. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus ante oculos cordis habentes exsilium Crucifixi, qui potentes sunt praelium Domini praeliari, et crucem et arma capessant; qui vero non sunt habiles ad pugnandum, in expensis suis secundum proprias facultates aliquos dirigant bellatores; nec sit qui se ab hujus obsequio subventionis excuset quin aliquid saltem modicum propter hoc devote ac libenter impendat, nisi qui aeternae voluerit esse remunerationis immunis. Quicunque enim eum erubuerit coram hominibus, et ipse illum coram angelis erubescet. Potestis enim et debetis considerare vobiscum quod si rex aliquis temporalis in captivitatem forsitan deveniret, nisi vassalli ejus pro liberatione regia non solum rex exponerent sed personas, nonne cum restitueretur pristinae libertati et acciperet tempus justitiam judicandi, proditores eos regios et quasi persidos et infideles damnabiles judicaret, excogitaret mortis hactenus inexcogitata tormenta quibus malos male perderet, et in eorum bona fideles aliquos subrogaret? Nonne similiter Dominus Jesus Christus Rex regum et Dominus dominantium, qui corpus et animam vobis contulit, qui vos sanguine pretioso redemit, de ingratitudinis vitio et velut infidelitatis crimine vos damnabit, si ei ejecto de terra quam pretio sui sanguinis comparavit, et quasi captivo in salutiferae crucis ligno detento, neglexeritis subvenire? Sane cum nihil possit omnipotenti resistere, quia tamen fideles suos temporaliter probare disponit in opere, quos aeternaliter in praedestinatione cognovit, praeter arcanum divini judicii, quod nulli mortalium datum est posse scrutari, forte misericors Deus, cum jam superabundasset iniquitas, refrigescente charitate multorum, voluit fidelibus suis occasionem praestare salutis, imo salvationis causam praebere: ut qui omnia pro ipso dimitterent, ipsum omnia in omnibus invenirent. Cum enim Hierusalem civitas illa terrestris, secundum interpretationem vocabuli pacis visio nuncupetur, et ipsa vix unquam vel modico tempore pacem potuerit obtinere, promissio pacis ad illam Hierusalem nos profecto transmittit quae sursum est mater nostra, in qua pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, abundat. Ad hanc itaque novi sub novo tempore Machabaei, qui pro paternis legibus et sancta civitate sanctas utique pugnas exercent, cum victi putantur, victores ascendunt ineffabili gloria coronandi, quam militibus suis Rex gloriae praeparavit. Caeterum, ne videremur onera gravia humeris imponere subditorum, quae digito nostro movere nollemus, cum fratribus nostris de ipsius terrae subventione tractantes, decimam partem proventuum et reddituum nostrorum ad ejus subsidium duximus deputandam; legatos nostros illuc, dante Domino, in proximo transmissuri, qui exercitum Domini in humilitate praecedant, et ad eos, tanquam ad unum caput, universi recurrant. Venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, prioribus, archidiaconis et decanis, et aliis ecclesiarum praelatis, imo etiam clericis universis, in virtute sancti Spiritus et sub divini judicii obtestatione mandamus ut saltem quadragesimam partem ecclesiasticorum reddituum et proventuum suorum, aestimatione habita diligenti, in subventione orientalis provinciae non differant erogare. Ad haec, in singulis ecclesiis truncum concavum poni praecipimus, tribus clavibus consignatum; una penes episcopum, secunda penes presbyterum ecclesiae, tertia per aliquem religiosum laicum conservandis: in quibus fideles quilibet deponere suas eleemosynas in remissione suorum criminum moneantur, et in singulis ecclesiis semel in hebdomada pro remissione peccatorum, praesertim offerentium, missa publice decantetur. Concedimus etiam archiepiscopis et episcopis ut circa eos qui de bonis suis terrae sanctae voluerint subvenire, de discretorum virorum consilio, qualitate personarum et rerum facultate pensatis et considerato nihilominus devotionis affectu, opus injunctae poenitentiae commutare possint in opus eleemosynae faciendae. Ne autem clerici vel laici in hoc frustra se doleant aggravari, sed jam nunc de sua sint quadammodo mercede securi, de Dei omnipotentis misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignis, ligandi et solvendi contulit potestate, omnibus qui laborem hujus itineris in personis propriis subierint et expensis, plenam suorum peccatorum, de quibus cordis et oris egerint poenitentiam, veniam indulgemus et in retributionem justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis juxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinarint, illic per annum moraturos ad minus, et illis similiter qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus esse participes, juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, omnes qui ad subventionem ipsius terrae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas quoque ipsorum et bona, ex quo crucem susceperint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, nec non et sub archiepiscoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant, statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum per Ecclesiarum praelatos, ut remittant eis praestitum juramentum et ab usurarum exactione desistant, eadem praecipimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus. Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem; et donec eas remiserint, ab universis Christi fidelibus, tam in mercimoniis quam aliis, per excommunicationis sententiam eis jubemus communionem omnimodam denegari

Datum Laterani II Nonas Januarii.

In eumdem modum scriptum est super hoc universis Christi fidelibus per supradicta regna et provincias constitutis.

CCLXXII. ABBATIBUS, PRIORIBUS ET UNIVERSIS EXEMPTARUM ECCLESIARUM PRAELATIS IN MEDIOLANENSI PROVINCIA CONSTITUTIS. Ut quadragesimam omnium bonorum suorum ad sacrum bellum conferant. (Laterani, III Kal. Januarii.) Formam apostolicae constitutionis nuper salubriter editam pro subsidio terrae sanctae, ex communibus litteris, quas in singulas provincias destinamus, intelligere poteritis evidenter. Monemus igitur discretionem vestram et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta in virtute sancti Spiritus sub divini judicii obtestatione praecipiendo mandamus, quatenus ad citationem dioecesanorum episcoporum, quam per eos non sua sed nostra fieri auctoritate mandamus, devote ac humiliter accedentes, juxta formam in litteris nostris expressam, quadragesimam saltem omnium ecclesiasticorum proventuum et reddituum vestrorum in terrae sanctae subsidium convertatis; ut ejus sitis remissionis participes quam propter hoc aliis indulgemus. Alioquin, contemptum nostrum, imo Redemptoris, in vos tanto severius curabimus vindicare, quanto specialius vos diligimus et in charitatis operibus alios volumus praevenire.

Datum Laterani, III Kal. Januarii.

Scriptum est super hoc in eumdem modum universis abbatibus, prioribus et exemptarum Ecclesiarum praelatis in supradictis provinciis constitutis.

CCLXXIII. TYRENSI ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPO SYDONIENSI. Committitur illis causa quae vertebatur inter Ecclesiam Tripolit. et Hospitalarios. Cum S. quondam prior Sancti Michaelis et A. canonicus Tripolitan. nuntii Ecclesiae Tripolitan. et N. et P. nuntii dilectorum filiorum fratrum Hospitalis Hierosolymitan. pro quaestione quae vertebatur inter ipsos super ecclesia de Nefins et decimis ejus, ac tribus casalibus quae occasione litterarum bonae memoriae C. papae praedecessoris nostri ab Hospitalariis occupata temere dicebantur, ad nostram dudum praesentiam accessissent, postquam in praesentia venerabilis fratris nostri P. Portuen. episcopi et dilectorum filiorum G. tituli Sanctae Mariae Trans Tiberim presbyteri et G. Sancti Angeli diaconi cardinalium, quos partibus dedimus auditores, ab eis fuit diutius litigatum et nos utrinque proposita ex fideli relatione cardinalium praedictorum intelleximus diligenter, de fratrum nostrorum consilio Tripolitan. Ecclesiam in eum statum possessionum decrevimus integre reducendam quam ante habuerat quam per venerabilem fratrem nostrum Nazaren. archiepiscopum et dilectum filium abbatem Montis Oliveti directum a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitan., praetextu mandati jamdicti praedecessoris nostri, praemissarum rerum possessio ipsis Hospitalariis adjudicata fuisset; quibus dedimus in praeceptis ut juxta quod erat sententiatum a nobis, possessionem rerum superius expressarum, cum integritate fructuum ab eo tempore perceptorum ex eis, ipsi Ecclesiae Tripolitanensi, contradictione, occasione et appellatione cessantibus, pacifice resignarent; nec ei super eadem possessione violentiam vel injuriam aliquam praesumerent irrogare, ne propter hoc in causa proprietatis, propter rebellionem suam, jacturam incurrerent graviorem. Vobis quoque recolimus mandavisse ut si ultra mensem possessionem illam contra sententiam nostram praesumerent detinere, praedictam ecclesiam de Nefins cum omnibus antedictis curaretis Tripolitanensi Ecclesiae assignare, eamque in corporalem possessionem inducere praedictorum, contradictores quoslibet aut nostrae sententiae obviantes per severitatem ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Cum autem praedicti fratres, sicut accepimus, super possessione sententiae latae obedierint humiliter et devote, per quam nullum eis super quaestione proprietatis praejudicium generatur, cum nihil commune habeat proprietas cum possessione, juxta legitimas sanctiones, causam proprietatis ad petitionem praedictorum fratrum vestro duximus examini committendam, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus, vocatis ad praesentiam vestram qui fuerint evocandi, et auditis et plenius intellectis quae in judicio petitorio duxerint proponenda, quod justum fuerit, appellatione postposita, statuatis, facientes, etc., appellatione remota, Nullis, etc. Quod si ambo, etc.

CCLXXIV. ABBATI SANCTAE MARIAE DE FERRARIA EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XIV Kal. Februarii.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, etc., usque ad verbum annuimus, praefatam ecclesiam Sanctae Mariae de Ferraria, quam in fundo a nobili viro Ricardo quondam comite de Sangro pia vobis donatione concesso ad divinum obsequium construxistis, sed et cambium quod fecistis cum bonae memoriae Matthaeo quondam Capuanensi archiepiscopo et Ecclesia Capuanensi, a quibus recepistis duas ecclesias dirutas, id est, ecclesiam Sancti Martini, in qua Cisterciensem ordinem statuistis, et Sancti Heliae, cum omnibus tenimentis earum, sicut habetis in publico instrumento, et locum illum ubi est ecclesia Sancti Angeli, cum ipsa ecclesia et tenimento suo, in jus et proprietatem beati Petri et sacrosanctae Romanae Ecclesiae ad instar felicis recordationis Lucii, Clementis et Coelestini praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, etc., usque ad verbum illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Praedia quae contulit vobis illustris memoriae W. quondam rex Siciliae, scilicet startiam de Cornillan., startiam de Palmento et Jardinum Galerani, startiam Sancti Stephani et Pantanelli, et Rivi Jannuii, et Forestellae, Sancti Petri Lacuscin. usum pascuorum et omnium silvarum in toto tenimento Varran., startiam de Perticella in eodem tenimento, startiam de Fraxo, et pedis montis, quam dedit vobis Tancredus illustris Siciliae rex in tenimento Teani, tenimenta quae habetis intra montes et in omnibus partibus suis, et quidquid habetis in Varran. praedium quod, contulit vobis Joannes notarius juxta flumen Wlturni, et quidquid vobis contulit Hug. de Prata, quidquid in territorio habetis Sancti Angeli de Rabaccanina, et omnia pascua in terris ejusdem Hugonis, et quod habetis in Catulisca, pascua quae habetis in Alifia, in tenimento Calvi in Prato Rotundo, et in Dalfian. Castelli maris, fundum de silva plana, quem habetis ex dono Gismundi, terram quam vobis contulit nobilis mulier Mathia et praedictus Hug. in flumine Lethae, ubi habetis molendinum folle, domum quam habetis in castro Mastradi, rationes omnes quas habetis in Neapolim, Limatam quae dicitur Perdita, quam dedit vobis nobilis vir Goffridus de Montefusculo, tenimentum quod contulit vobis comes W. de Caserta in tenimento Telesiae, quod fuit Joannis militis Bassi, molendinum quod contulit vobis comes Rog. de Molisio in Hysernia et pascua per totam terram suam, molendinum de Pentomis, quod dedit vobis Malgerius Sorellus, et quidquid habetis in Minian., in monte Rodon., in petra, in Marcian. et in Sancto German. domos, apothecam et terras quas Joannes Ricardi dedit vobis in Capua et domos quas dedit vobis Petrus Alifiae et quas dedit vobis Joannes Cancarrus in eadem civitate, tenimentum quod dedit vobis Philippus de Busson in Suess. pro anima uxoris suae, et libertates quas habetis per regnum de platearico, passagio et herbatico. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus vel sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos, etc., usque ad verbum retinere. Prohibemus insuper ne ulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, etc., usque ad verbum retinere. Quod si quis forte eos retinere praesumpserit, etc., Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, etc., usque ad verbum audeat exercere. Illud insuper auctoritate apostolica prohibemus, ne infra dimidiam leugam prope abbatiam vestram aliqua de novo habitatio fiat, de qua vobis debeat servatae hactenus libertatis et pacis aliquod praejudicium generari. Ordinationes etiam monachorum vestrorum a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et gratis et absque gravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin, liceat vobis a quocunque malueritis catholico episcopo suscipere, qui, nostra fultus auctoritate, quod postulatur impendat. Decernimus ergo, etc., usque ad verbum profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si quis igitur, etc. Cunctis autem etc.

Datum Laterani, per manum Raynaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, XIV Kal. Februarii, indictione III, Incarnationis Dominicae anno, 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo.

CCLXXV. EPISCOPO PADUANO. Ut magistro G. primam vacaturam praebendam assignet. Cum in Ecclesia Dei et officia beneficiis et beneficia sint officiis deputata, et oneri honor annexus et onus honori, ecclesiasticis debent gaudere stipendiis qui ecclesiasticis officiis sunt ascripti; ne contra legis veteris inhibitionem os bovi trituranti claudatur, aut, contra verbum Apostoli, aliquis suis cogatur stipendiis militare, si qui altari deservit, [illi] non detur vivere de altari. Sane in examinatione causae quam olim cum dilecto filio magistro G. qui nobis ac fratribus nostris litteraturae ac bonitatis suae meritis est acceptus, olim habueras, ab eo intelleximus esse propositum et a procuratore tuo et nuntio non negatum ipsum, de assensu tuo, in canonicum ecclesiae Paduan. fuisse receptum et a te postmodum in subdiaconum ordinatum, in eo duntaxat existente vi quaestionis, quod propter investituram, quae tibi de antiqua consuetudine competebat, praebendam de canonicorum manibus recepisset. Licet autem ipse per sententiam delegatorum judicum ab eadem causa ceciderit et satis sufficiat ad correctionem ipsius quod in eo punitus est in quo visus est deliquisse, ut misericordiam in nobis inveniat, qui hactenus justitiam est expertus: quamvis ex eo quod in eadem Ecclesia certus beneficiorum est numerus per sedem apostolicam confirmatus et nullum beneficium vacet in ea, imo, sicut dicitur, tres ad unum contra statuta Turonen. concilii sint admissi, non statim precibus ejus condescendere valeamus: quia tamen absonum est non modicum et indignum ut canonicus et subdiaconus Ecclesiae Paduan. ipsius remaneat beneficio destitutus, fraternitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, cum hi qui post eum recepti sunt ad officium non debeant eum in beneficio praevenire, nullum investias de beneficio Ecclesiae Paduan. priusquam, eidem sicut, uni ex aliis integrum fuerit beneficium assignatum. Dilectis etiam filiis archipresb. et canonicis ejusdem Ecclesiae per nostras litteras inhibemus ne aliquem ad beneficium prius admittant quam eidem magistro, juxta quod praemisimus, fuerit satisfactum; decernentes irritum et inane, si quid a te vel ipsis contra hoc fuerit attentatum. Quia vero non minus iidem archipresb. et canonici praeter investituram tuam eidem G. praebendam conferendo peccarunt quam ipse recipiendo deliquit; ne unus puniri videatur pro omnibus, sed. omnes puniantur in uno, ipsis per apostolica scripta praecipiendo mandamus ut ei praebendam, quae tantum residentibus de communi confertur, sicut uni ex aliis de communibus proventibus, et manualia beneficia post susceptionem praesentium non differant assignare; ad quod eos, si, quod non credimus, parere noluerint, per venerabilem fratrem nostrum Gradensem patriarcham, contradictione et appellatione cessante, ecclesiastica mandamus districtione compelli.

Illis scriptum est super hoc, et patriarchae scriptum est super hoc.

CCLXXVI. MAGISTRO JOANNI SUBDIACONO ET NOTARIO NOSTRO. Sententiam pro ipso latam confirmat. Collato tibi quondam per manus nostras archidiaconatus officio, quem olim habuerat V. quondam archidiaconus et canonicus Paduanus, cum in Ecclesia Paduan. nulla tunc temporis diceretur vacare praebenda, donationi nostrae reservavimus proxime vacaturam, decernentes irritum et inane, si quis de ea quidquam contra tenorem mandati apostolici praesumeret attentare. Cumque postmodum inter venerabilem fratrem nostrum Paduanum episcopum et magistrum G. canonicum Ecclesiae Paduan. super praebenda ejusdem Ecclesiae propter hoc quaestio mota fuisset quod idem G. praebendam praeter investituram episcopi de Paduanorum canonicorum manibus accepisset, nos primo causam ipsam Ferrarien. episcopo, secundo venerabili fratri nostro episcopo Veronen. sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, ac tandem post sententiam a Ferrarien. prolatam, venerabilibus fratribus nostris Castellan. et Clugien. episcopis commisisse meminimus. Cumque postmodum ejusdem episcopi procurator et dictus magister G. propter hoc ad sedem apostolicam accessissent, causa ipsius coram dilecto filio P. tituli Sanctae Caeciliae presbytero cardinale, quem eis concessimus auditorem, diutius ventilata, et fideliter nobis per cardinalem eumdem, quae proposita fuerant hinc inde relatis, cassata quoque sententia ab eodem episcopo Ferrarien. prolata, causam eamdem dilectis filiis L. priori et V. canonico Sanctae Mariae ad carceres sub certa forma commisimus terminandam; sic videlicet ut eodem G. reducto in statum in quo fuerat sententia non prolata, cum nobis ex ipsius confessione facta coram eodem cardinale constaret quod investitura praebendarum ad eumdem episcopum pertineret et idem G. praeter investituram ipsius praedictam praebendam de canonicorum manibus accepisset, ipsum eadem, sublato appellationis et contradictionis obstaculo, spoliarent, et assignationem a canonicis factam denuntiarent irritam et inanem; nisi forsan infra mensem post receptionem litterarum nostrarum constaret eisdem episcopum Paduanum post possessionem praebendae ipsi G. a canonicis assignatam, suum super assignatione a canonicis facta eidem expressisse consensum. Praeterea minus indecens attendentes quod simplex canonicus quam archidiaconus et canonicus praebenda careret, cum et idem G. ea se praebenda reddidisset indignum quam temere praesumpserat occupare, eisdem judicibus dedimus in mandatis ut, non obstante mandato quod a bonae mem. C. papa praedecessore nostro pro eodem G. factum fuerat de beneficio vacaturo, eumdem episcopum commonerent ut eamdem praebendam tibi vel nuntio tuo, non obstante appellatione vel contradictione cujuslibet, assignaret; quod si non faceret, ipsi hoc nihilominus, sublato appellationis obstaculo, adimplerent. Delegati vero judices juxta formam mandati apostolici procedentes, cum eidem G. restitutionis beneficium impendissent, sex clericos et tres laicos productos ab eo ad testimonium admiserunt. Sed quia episcopum assignationi sibi a canonicis factae suum expressisse consensum infra statutum terminum non probavit, licet idem G. ad sedem apostolicam appellasset, jam elapso termino, plures se asserens ad testimonium producturum, quia tamen in litteris nostris appellationis erat obstaculum partibus denegatum, ipsi contra eum se per contumaciam absentantem sententiam protulerunt, praebenda eum spoliantes eadem et assignationem a canonicis factam decernentes irritam et inanem. Postmodum vero ad commonitionem eorum procuratorem tuum de eadem praebenda dictus episcopus investivit; et licet saepedictus G. ad nostram postmodum praesentiam accessisset, tamen contra prolatam sententiam et investituram procuratori tuo factam, nihil penitus postulavit. Nos igitur sententiam ipsam, sicut ab eisdem judicibus rationabiliter lata est, nec legitima appellatione suspensa, ratam habemus et auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

CCLXXVII. ARCHIDIACONO ET CAPITULO CAPUANIS. Varia de electione et postulatione praelatorum disserit. (Datum Laterani.) Cum olim nobis de obitu bonae memoriae archiepiscopi Capuani tam per vestras litteras quam nuntios constitisset, volentes, prout officii nostri sollicitudo deposcit, in pastorem provideri celerius Ecclesiae viduatae, vobis dedimus in mandatis ut electionem canonicam de persona idonea faceretis, per quam in spiritualibus et temporalibus Capuana Ecclesia posset congrue gubernari. Vos autem mandatum nostrum suscipientes humiliter et devote, statuto die in metropolitana ecclesia convenistis; et cum ad tractandum de facienda electione in capitulo sederetis, et tu, fili archidiacone, hymnum ad invocandam Spiritus sancti gratiam incoepisses, dilectus filius M. archidiaconus Theat. canonicus Capuanus silentium indicens, sic ait: Dominus papa ut faceremus canonicam electionem praecepit, et ego ne fiat, nisi canonica, interdico, et ad ipsum vocem appellationis emitto. Cumque a quibusdam vestrum quaesitum fuisset ab archidiacono memorato quid intelligeret per canonicam electionem, respondit ut secundum decreta canonica nullus in episcopum de aliena eligeretur Ecclesia, dum in propria posset idoneus inveniri. Et sic aliquantulo facto tumultu, cum tu, fili archidiacone, hymnum iterum incoepisses, ipse archidiaconus Theatinus cum quibusdam complicibus suis chorum exivit et coepit in quodam angulo ecclesiae commorari, et vos hymnum in choro solemniter complevistis. Sed cum post invocatam Spiritus sancti gratiam foret de electione tractandum, unum presbyterum, et unum diaconum, et alium acolythum vicem gerentem subdiaconi, qui etiam est cancellarius Ecclesiae Capuanae, ut vota singulorum seriatim perquirerent, elegistis. Qui universorum perquirentes diligentius voluntates, vos omnes, qui ad eligendum in capitulo remansistis, invenerunt in electione concordes, dilectum filium R. subdiaconum et capellanum nostrum filium dilecti filii nobilis viri P. comitis Celanen. unanimiter nominantes. Demum vero praedictum archidiaconum et qui cum eo exierant, per quosdam de vestris admonere curastis ut ad electionem accederent faciendam. Sed cum ipsi venire penitus recusassent et diceret idem archidiaconus quod non ei feceratis tantum honoris et gratiae, quod vobiscum vellet in electione facienda persistere, vos publicata electione vestra cantastis: Te Deum laudamus, et pulsari fecistis cum solemnitate campanas; ut quod per vos factum fuerat innotesceret civitati. Ad quarum sonitum cum universus populus ad ecclesiam advenissent et audissent qualiter a vobis electio fuerat celebrata, factum vestrum communiter approbarunt; et quidam eorum, ut archidiaconum et alios qui ab electione discordabant ad concordiam revocarent, multipliciter institerunt. Verum ipse archidiaconus, ut proponitur, se tunc ipsi electioni minime consentire, sed in nostra praesentia suum assensum ipsi velle praestare respondit; quod etiam, sicut dicitur, saepe ac saepius in multorum praesentia replicavit. Tu vero, fili archidiacone, cum multis de canonicis Capuanis decretum electionis afferens eligentium subscriptionibus roboratum, ad nostram praesentiam accessisti; et cum apud nos fuissetis aliquandiu commorati, tres canonici Capuani pro parte adversa post aliquot dies nostro se conspectui praesentarunt. Vobis igitur et ipsis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, utrique partium praecepimus dicere veritatem; et quantum quidem erat in narratione facti, usque ad exitum archidiaconi praedicti de choro, neutra partium discordabat. Dicebant tamen clerici antedicti quod multi qui exierant cum archidiacono, minis et terroribus fuerant inducti electioni a vobis postmodum factae consentire. Cumque tam a vobis quam clericis illis quaesiverimus diligenter quot erant clerici Capuani qui electioni debuerant interesse, inventi non fuistis in responsione discordes; sed tam vos quam ipsi certum super hoc numerum designastis. Et cum quaereremus sollicite quot exierant cum archidiacono Theatino, cum appellationem opposuit, interpositae appellationi faventes; licet in hoc a vobis praefati tres clerici discordarent, quod scilicet 12 vel 13 ad plus de canonicis ab electione facta proponerent dissentire, et vos eos esse 5 aut 6 solummodo diceretis, secundum tamen expressum a vobis et ipsis canonicorum numerum tres partes et amplius erant in electione concordes, si etiam praedictorum clericorum assertio vera esset, quod scilicet 13 canonici dissentirent. Quanquam autem, ut praediximus, diligenter inquisivimus publice veritatem, ne tamen aliqua videremur omittere de quibus fides nobis erat plenior exhibenda, per quosdam de fratribus nostris sigillatim vos et ipsos clericos examinari praecepimus, ut quisque vestrum coram ipsis plenius et securius exponeret veritatem; qui non aliud quam ante propositum fuerat, invenerunt. Interrogati vero clerici antedicti, qui quosdam canonicorum dixerant minis et terroribus ad consentiendum inductos, si viderunt aliquibus quamlibet coactionem inferri, taliter responderunt, quod post factam electionem audiverunt quosdam de canonicis aliis comminantes et dicentes: De civitate trecenti vocentur armati, et tunc apparebit quis electioni nostrae noluerit consentire. Sed licet hoc dictum fuerit, non viderunt tamen propter hoc cum armis aliquem venientem vel ipsis coactionem aliquam intulisse. Cum autem ex utriusque partis assertione constaret interpositam fuisse appellationem canonicam, quando, ne fieret electio nisi canonica, secundum mandati nostri tenorem, ad nostram fuit audientiam appellatum, videri poterat quod post eam medio tempore nihil debuerit innovari; unde talis electio judicanda erat irrita et inanis, utpote post appellationem canonice interpositam attentata. Sed e contra, cum appellatum fuisset, non ut nulla fieret electio, sed ut fieret canonica, si factum electionis fuit canonice subsecutum, non utique contra formam appellationis hujusmodi sed magis secundum eam videbatur esse processum; et ideo licet post appellationem, non tamen contra fuit eadem electio celebrata. Propter quod non erat aliquatenus irritanda. Nam cum duae partes et amplius electioni consenserint et consentiant, licet cautum reperiatur in canone ut tunc alter de altera eligatur Ecclesia, cum nullus in propria fuerit repertus idoneus; quia tamen hoc in favorem introductum est clericorum, et cuique licet renuntiare juri quod pro se noscitur introductum, vos, qui duae partes eratis et amplius, cum quod duae partes capituli faciunt, totum facere doceatur, in hac parte juri quod pro vobis facere videbatur renuntiare potuistis et electionem de persona alterius Ecclesiae celebrare: praesertim cum illud decretum locum videatur habere, quando clericis renitentibus et invitis, per alicujus violentiam potestatis extraneus ingeritur ex adverso. Propter quod sequitur in decreto, ut sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari et quos ingeri sibi viderint ex adverso, non timeant refutare. Praeterea cum sedes apostolica caput omnium Ecclesiarum existat et Romanus pontifex judex sit ordinarius singulorum; quando de ipsa quis assumitur in praelatum alterius, ei posse objici non videtur, propter capitis privilegium, quod obtinet plenitudinem potestatis, quod de alia Ecclesia eligatur, cum a capite membra reputari non debeant aliena. Item cum post appellationem emissam, non ut non fieret electio, quia talis appellatio nulla foret, sed ut fieret canonica, dictus archidiaconus Theat. cum suis fautoribus chorum exiisset et vos illos ut interessent electioni faciendae vobiscum curassetis sollicite revocare, quoniam ad electionem faciendam accedere noluerunt, alienos se fecisse videntur. Propter quod electioni a vobis concorditer celebratae de jure non posse contradicere videbantur; praesertim cum idem archidiaconus postea requisitus responderit quod in praesentia nostra vellet suum ei praebere consensum. Et ideo cum secundum statuta Lateranensis concilii, appellatione remota semper id debeat praevalere quod a pluribus et sanioribus fuerit ordinatum, nisi forte a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile objectum fuerit et ostensum, a vobis celebrata electio, tanquam a majori et saniori parte, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, debebat et poterat rationabibiliter confirmari; cum id quod objectum exstitit et ostensum, rationibus praemissis appareat rationabile non fuisse. His taliter allegatis, quanquam contra personam illius quem eligistis nihil unquam dictum fuerit vel objectum, quia tamen verbum Apostoli dicentis, Nemini cito manum imponas (I Tim. V, 22), debemus attendere diligenter, ad ea quae circa personam inquirenda fuerant duximus ex officio nostro, sicut decuit, procedendum. Et quidem cum tria sint in persona electi praecipue requirenda, videlicet aetas legitima, morum honestas et litteratura sufficiens; licet de honestate morum, tanquam ei qui nobiscum est aliquandiu laudabiliter conversatus, possimus ipsi laudabile testimonium perhibere, illius quoque litteraturae, licet non eminentis, tamen convenientis existat, ut pro defectu scientiae, sicut plenius intelleximus ab his qui eum melius cognoverunt, ab electione non deberet excludi, de legitima tamen aetate plene scire non potuimus veritatem, de qua nec vos, ut accepimus, aliquid cogitastis, cum a multis cujus aetatis existeret curaverimus indagare, a nemine unquam audivimus quod annum aetatis trigesimum attigisset. Cum autem secundum praedicti statuta concilii nullus debeat in episcopum eligi qui trigesimum aetatis non egerit annum, licet senectus venerabilis sit non diuturna nec annorum numero computata, sed cani hominis sint sensus ejus et aetas senectutis vita immaculata, quia tamen post illa tria quae Salomon asserit difficilia, quartum quasi reputet impossibile, viam videlicet viri in adolescentia sua, tanquam investigari non possit, nos Ecclesiae pariter et personae providere volentes et tam rationes quam canones observare, habito super hoc cum fratribus nostris diligenti tractatu, quia propositum vestrum providum intelleximus, et ideo propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem Ecclesiae Capuanae, quam in hac parte potius approbamus, volumus ipsum firmiter perdurare, praefatum subdiaconum nostrum de communi fratrum nostrorum consilio vobis in procuratorem concedimus, liberam administrationem ei tam in spiritualibus quam in temporalibus committentes. Quapropter discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus eum suscipientes humiliter et devote, ipsi curetis plenarie de spiritualibus et temporalibus respondere; ut et ipse profectum et honorem Ecclesiae Capuanae valeat studiosius procurare et dilectionem quam vos ad eum habere proponitis, in exhibitione operis experiri. Speramus enim in Domino quod, sicut ei dedimus in mandatis, taliter in commissa sibi procuratione proficiet, quod sibi salutem, vobis utilitatem, et nobis comparabit honorem.

Datum Laterani.

CCLXXVIII. BAMBERGENSI EPISCOPO, ET MAGISTRO PRAEPOSITINO SCHOLASTICO MAGUNTINO. Quod absque Romani pontificis auctoritate episcopi ab una Ecclesia ad aliam transferri non possint. (Laterani, VII Kal. Februarii.) Licet in tantum apostolicae sedis extendatur auctoritas ut nihil praeter ejus auctoritatem in cunctis Ecclesiarum negotiis rationabiliter disponatur, utpote quae canones, quibus forma ecclesiasticae constitutionis exprimitur, vel edidit vel ab aliis editos approbavit, suum receptione ac approbatione faciens quod inventione vel editione videbatur forsitan alienum: quaedam tamen sibi quodammodo specialiter et singulariter reservavit, ut praeter specialem auctoritatem ipsius nec jure agi debeant nec attentari valeant cum effectu. In his autem specialiter translationes episcoporum non tam constitutio canonica quam divina ejus tantum potestati commisit, ut sicut legitimum matrimonii vinculum, quod inter virum est et uxorem, homo dissolvere nequit, Domino dicente in Evangelio, Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX, 6): sic et spirituale foedus conjugii, quod inter episcopum est et ejus Ecclesiam, quod in electione initiatum, ratum in confirmatione et in consecratione intelligitur consummatum, sine illius auctoritate solvi non potest, qui successor est Petri et vicarius Jesu Christi. Hoc autem C. quondam Hildesemensis episcopus non attendens, licentia nostra nec postulata nec habita, contra canonicas sanctiones et in injuriam apostolicae sedis, cujus super hoc fuerat et requirendus et obtinendus assensus, ad Herbipolensem Ecclesiam ab Hildesemensi non auctoritate nostra sed propria temeritate transivit, et administrationi ejus se ingerens, Herbipolensem se fecit episcopum nominari. Nec illa felicis recordationis Coelestini papae praedecessoris nostri indulgentia, quam impetrasse refertur, in hoc praesumptionem excusat ipsius, sed ambitionem accusat; utpote quae ipsum reddidit de ambitione notabilem, non auctoritatem contulit ad aliam episcopalem Ecclesiam transeundi, cum sit expressum in ea quod si ad majorem vocaretur forsitan dignitatem, eam sibi liceret assumere, dum tamen nihil ei de statutis canonicis obviaret. Unde licet forsan aliquibus videatur ut indulgentiae occasione illius ad dignitatem possit transire majorem, ad parem tamen ipsi transire non licuit, cum in majori dignitate propter majorem utilitatem facilius soleat dispensari. Praeterea cum postulatio, sicut et electio, examinari soleat diligenter, et tenor ejusdem indulgentiae non solum videatur postulationis examinationem sed personae etiam reservasse, subjungens, dummodo nihil appareat quod tibi de canonicis obviet institutis, antequam per eum postulatio examinata fuisset cui fuerat facienda, nulla debuerat ratione transire. Licet autem tantae praesumptionis excessus ad aures nostras publica referente fama venisset, distulimus tamen procedere contra ipsum, donec litteras ejus recepimus, in quibus se nobis Herbipolensem episcopum appellabat. Unde postmodum praesumptionem ipsius debita volentes animadversione punire, quibusdam Ecclesiarum praelatis in Teutonia constitutis districte praecepimus ut cum factum hujusmodi non posset in partibus ipsis non esse notorium, nisi dictus C. infra viginti dies post susceptionem litterarum nostrarum ab Herbipolensis Ecclesiae administratione cessaret, eum excommunicatum auctoritate nostra non differrent publice nuntiare, et excommunicationem ejus facerent pulsatis campanis, et candelis exstinctis, festivis diebus et Dominicis innovari. Quamvis in manifestis non sit ordo judiciarius requirendus et ipse videretur confessus de crimine, cum in litteris ad nos directis se praesumpsisset Herbipolensem episcopum nominare; nos tamen ad evincendam omnem malitiam, in litteris nostris commonitionem canonicam duximus praemittendam; et eum postmodum ad bonum obedientiae revocare volentes, ipsi non praemissa salutatione mandavimus ut, omni excusatione cessante, si apud nos vellet gratiam invenire, mandatum apostolicum adimpleret. Quia vero nec sic ei vexatio praebuit intellectum quin eo fortius in sua pertinacia perduraret quo amplius nos videbat de sua correctione sollicitos, cum postquam alius de mandato nostro fuit in episcopum Hildesemensem electus et etiam confirmatus, se ipse praesumpserit Hildesemensem episcopum nominare et electum ipsum et ejus Ecclesiam per suos fecerit multipliciter molestari, apostolicae sedis injuriam dissimulare nolentes, ipsum in festo Principis apostolorum, praesentibus nuntiis ejus, inter missarum solemnia excommunicatum publice nuntiavimus, mandantes sententiam latam a nobis per Teutoniam publicari. Volentes igitur de facto ipsius per vestras reddi litteras certiores, et utrum servaverit sententiam nostram, utrum prorsus ab Ecclesia Herbipolensi recesserit et in Hildesemensi nihil sibi penitus vindicarit, utrum se humiliare curaverit et an suum recognoscat excessum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis super praemissis omnibus diligentius veritatem, et quod inveneritis per vestras nobis litteras fideliter intimetis; ut vel in eum, si adhuc contumax fuerit, manus nostras amplius aggravemus, vel, si misericordia dignus exstiterit, secundum benignitatem apostolicae sedis, illam cum eo misericordiam faciamus per quam nervus ecclesiasticae disciplinae minime dissolvatur. Volumus praeterea nihilominus et mandamus ut Herbipolensibus canonicis sub poena excommunicationis ex parte nostra districtius injungatis, totum tenorem praesentium litterarum in litteris vestris, quas eis super hoc a vobis dirigi volumus, exponentes, ne quid horum ignorent, ne, donec idem episcopus absolutionis gratiam meruerit obtinere, ipsi communicare vel obedire praesumant; et ut ipsum capitulum in eo puniatur in quo deliquit, ad alicujus electionem sine nostro speciali mandato procedere non attentent. Quod si contra praesumpserint, hujusmodi factum irritum decernimus et inane. Super his autem, omni gratia et timore postpositis, taliter procedatis quod prudentiam et devotionem vestram debeamus merito commendare, nec in eo incurratis offensam ex quo debetis gratiam promereri, cum veritas nobis nequeat occultari.

Datum Laterani, VII Kalendas Februarii.

CLXXIX. THEOBALDO EPISCOPO AMBIANENSI. Statutum et ordinationem quamdam ipsius confirmat. (Laterani, V Kal. Februarii.) Ex parte tua fuit in audientia nostra propositum quod cum Ecclesiam de Petromoso tuae dioecesis pene penitus desolatam pietatis intuitu repararis, licet ea tibi fuerit per sedem apostolicam confirmata, ipsius tamen volens statui providere, in ea de consilio dilecti filii nostri P. Sanctae Mariae in Via lata diaconi cardinalis, apostolicae sedis legati, et aliorum multorum, quatuor religiosas personas provide statuisti, quarum una praesit caeteris in observantia ordinis regularis, et omnes pariter tibi et successoribus tuis in spiritualibus et temporalibus debeant respondere, ita etiam quod ad te et successores tuos tam spiritualium quam temporalium administratio et ipsarum pertineat institutio personarum. Nos igitur quod a te provide factum esse dignoscitur ratum et firmum habentes, institutionem ipsam, sicut rationabiliter facta est, recepta et hactenus observata, auctoritate apostolica confirmamus, districtius inhibentes ne aliquis successorum tuorum praesumat numerum praescriptarum diminuere personarum. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae confirmationis et inhibitionis infringere, etc.

Datum Laterani, V Kal. Februarii.

CCLXXX. COMITIBUS, BARONIBUS, BAJULIS, JUDICIBUS, CIVIBUS ET UNIVERSO POPULO IN REGNO SICILIAE CONSTITUTIS. Ut cum legato apostolico in regni conservationem opes et consilia conferant. (Laterani, III Non. Februarii.) Quantum apostolica sedes non solum in regno vobis contra hostes affuerit, sed extra regnum etiam gravaminibus vestris non incassum sed utiliter potius studuerit praecavere, dissolvens laqueos qui in personarum vestrarum oppressionem et rerum dispendium tendebantur, ex parte, sicut credimus, vestra universitas jam cognovit. Qualiter etiam nostris sumptibus non semel sed saepe obviaverimus conatibus iniquorum, quantum utiles fuerimus vobis et regno et vos intelligitis per vos ipsos, et opus testimonium perhibet veritati; cum, nisi fallimur, imo quia non fallimur, aliter hodie Marcowaldus et complices ejus praevaluissent in regnum, nisi per nos prudenter et potenter tam spiritualiter quam temporaliter fuisset machinationibus eorum occursum. Et licet non solum sollicitudini nostrae, sed nec expensis etiam hactenus vel in modico sit responsum; quia tamen vobis deesse nec volumus nec debemus, dilectum filium nostrum C. Sancti Laurentii in Lucina presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et venerabiles fratres nostros Neapolitan. et Tarentin. archiepiscopos et nobilem virum J. marescalcum et consobrinum nostrum, in regnum Siciliae, in eo ipsis vice nostra commissa, cum exfortio militum ad debellandos hostes et solidandum regnum duximus destinandos; credentes quod non solum proventus regni deberetis in stipendia militum erogare, sed de vestris etiam non modica liberaliter elargiri, utpote quibus melius esset pro statu regni universa expendere quae habetis, quam denuo per Marcowaldum et fautores ipsius gravissimae subjici servituti; quorum tyrannidem etsi omnes vel fere omnes de regno in rebus, multi tamen majores et potentiores in personis etiam sunt experti. Monemus igitur universitatem vestram, et per apostolica scripta tam ex parte nostra quam regis districte praecipiendo mandamus, quatenus legatum ipsum et socios ejus recipientes humiliter et devote, et in subsidium vestrum ac regni et exterminium hostium juxta mandatum ipsorum potenter et viriliter assurgentes, eis de regni proventibus in subsidium expensarum et stipendia militum respondere curetis; cum quod quibusdam ex vobis hactenus pro necessitate temporis ad munitionem urbium et castrorum indultum fuerat vel permissum, velimus necessitate cessante cessare. Alioquin nos de caetero apud Deum et homines erimus excusati, si quid vobis adversi contigerit, cum vobis ipsis nolitis adesse. Licet enim multa nobis et magna promissa fuerint et oblata, universa tamen pro vobis quasi stercora curavimus recusare. Et pro certo, nisi nostra vos defendat auctoritas, experimento probabitis qualiter sine nobis vestra vos non possit potentia defensare.

Datum Laterani, III Nonas Februarii.

CCLXXXI. MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI IN SCLAVONIA CONSTITUTIS. Transactionem quamdam confirmat. (Laterani, VII Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur quod justum est, etc., usque ad verbum annuentes, compositionem inter vos et monasterium sanctorum Cosmae et Damiani factam super terris et aquarum discursibus et aliis de quibus inter vos quaestio vertebatur, sicut rationabiliter et absque pravitate facta est et ab utraque parte recepta, et in authentico exinde confecto continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Ad majorem autem evidentiam hujus rei ipsum authenticum de verbo ad verbum praesentibus litteris duximus inserendum; cujus tenor ita se habet. In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo centesimo nonagesimo quarto, mense Julii, die nono intrante, indictione duodecima, apud Tynum, regnante domino nostro Bela serenissimo rege Ungariae, Dalmatiae, Chroatiae atque Ramae, et Almerico filio super Dalmatiam et Chroatiam. Cum nos, nempe Petrus Spalatin. sedis archiepiscopus, una cum Matthaeo Nonensi episcopo et Damiano Jadrentin. comite ac Grubesia Spalatin. comite, caeterisque nobilibus, quorum nomina inferius subscribentur, in ecclesia Sancti Joannis de Tyno, ad controversias quae inter Templarios et monasterium Sanctorum Cosmae et Damiani pro terris et aquarum discursibus vertebantur, resecandas, de mandato regio resideremus, post multas altercationes et verba quae memoratae Ecclesiae inter se habebant, vuadias ab utraque parte per stipitem de voluntate utriusque partis suscipientes, pro bono pacis et concordiae talem inter utrasque Ecclesias finem et divisionem auctoritate regia composuimus, ut incipiendo a via quae inter villam Tyni et villam Sanctorum Cosmae et Damiani est, et eundo versus meridiem recto tramite usque ad Gomillam inferius, et abinde usque ad Blatam, quidquid in austro in terris et in aquis est, quod ad monasterium Sancti Damiani pertinuit, domui Templi remaneat perpetuo possidendum, praeter aquam Chriplinam, quam communem esse decernimus utrisque Ecclesiis et quidquid a praefata via et terminis in partibus occidentis in terris et aquis ac pascuis etiam ultra vallem Tyni habetur et ad Templarios spectavit, praefato Sancti Damiani monasterio sit amodo in perpetuum: aquam vero Chicmae, cum aquarum decursibus, Templarios habere jugiter statuimus, tali videlicet ordine, ut in ea molendina faciant, quotquot possunt; ita tamen quod molendino Sanctorum Cosmae et Damiani de Virbiza, quod est ultra Blatam, non noceat in aliquo. Volumus etiam et sancimus ut praefata Sancti Damiani ecclesia omnes terras illas quas ultra Blatam et ultra mare possedit antiquitus et etiam si qua molendina sub suo molendino in austro fecerit, habeat, possideat semper absque omni Templariorum calumnia. Stabilimus etiam ut si qua utriusque partis [contra] antiqua testamenta vel scripta, praeter hanc nostrae constitutionis cartam, ire praesumpserit, omnipotentis Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum et nostram maledictionem incurrat, fiatque anathema, et super hoc poena duarum librarum auri mulctetur. Quae omnia firma ac rata esse volumus, praesente Gualterio magistro et fratre Aczo praeceptore et omnibus fratribus, et Dominico abbate, Privioria monacho et Diminoscia monacho cunctisque fratribus, coram his idoneis testibus, Petro Sagarelle et Tolmatio ac Burello presbyteris Spalatinis. De Jadretinis vero fuerunt testes hi, Petrona Cucillae, Peitiz Vitache, Peitiz Michaelis, Georgius Sopp, Bitte de Juda, Bitte Praestantii cum fr. Grisogono, Petrus Scluradi Templariorum advocatus et quamplures alii. De Sclavis vero fuerunt testes hi, de Dominis Jupanus, Vulcominis Jupanus, Betisias Jupanus, Grubescia Gaudii Jupanus, et Rillizus Jupanus cum pluribus aliis. Fuerunt etiam testes ibidem hi venerabiles viri, Gregorius Antivarensis archiepiscopus et Vincentius Sancti Grisogoni martyris abbas cum suis monachis et multis de plebe. Et ego Blasius Sanctae Anastasiae diaconus et Jadretinae civitatis notarius, qui interfui, hanc constitutionis et concordiae cartulam jussu jam dicti archiepiscopi Spalaten. et Nonen. episcopi ac comitum praescriptorum caeterorumque testium rogatu, ut audivi, complevi, roboravi et signo consueto signavi. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, etc.

Datum Laterani, VII Kalendas Februarii.

CCLXXXII. EPISCOPO, DECANO ET SUBDECANO LINCOLNIEN. Quod vis metu extorta resignatio non obliget. (Laterani, Non. Februarii.) Ad audientiam nostram, dilecto filio magistro Helia de Chevele significante, pervenit quod cum Ecclesiam de Chevele auctoritate sedis apostolicae canonice fuisset adeptus et aliquandiu pacifice possedisset, gravissimo tandem regis metu quod eam resignaret jurare coactus eam in eorum ad quos pertinebat manibus resignavit. Quia vero quae vi metusve causa fiunt carere debent robore firmitatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si eumdem magistrum eo metu ad resignationem faciendam vobis constiterit fuisse coactum qui potuerit et debuerit cadere in virum constantem, non obstante juramento praedicto, quo non ad repetendum sed ad resignandum solummodo tenebatur, praefatam ecclesiam ei per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, restitui faciatis. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani, Nonis Februarii.

CCLXXXIII. ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS SUTRINIS. De jure eligendi quoad possessorium et petitorium. Cum Ecclesia Sutrina pastore vacaret, vos convenientes in unum, et, sicut moris est, invocata Spiritus sancti gratia, pastorem unanimiter elegistis, petentes ipsum a sede apostolica confirmari. Verum dilecti filii clerici conventualium Ecclesiarum civitatis ejusdem apud nos de vobis consequenter suam deposuere querelam, quod cum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac praedecessores eorum consueverint interesse, vos eis invitis, renitentibus et exclusis, ad faciendam electionem procedere praesumpsistis, quam ob hoc non confirmandam sed infirmandam potius asserebant. Partibus ergo pro quaestione hujusmodi apud sedem apostolicam constitutis, dilectos filios nostros B. tituli Sancti Petri ad Vincula et I. tituli Sanctae Priscae presbyteros et Nicolaum Sanctae Mariae in Cosmedin diaconum cardinales dedimus auditores; in quorum praesentia testes utrinque producti fuerunt, et eorum depositionibus publicatis, pars canonicorum per testes a se productos intentionem suam, quod ad eos tantum spectaret electio, sufficienter dicebat esse probatam; parte clericorum nihilominus asserente quod per dicta testium, quos produxerant, et ipsi suam assertionem, quod electioni pontificum interesse deberent, plenius probavissent, per quae constare dicebant eos electionibus trium episcoporum qui Ecclesiae Sutrinae ultimo et immediate praefuerant, cum canonicis cathedralis ecclesiae affuisse, vocemque habuisse cum aliis eligendi. Nos ergo auditis allegationibus et rationibus partium et depositionibus ipsis diligenter inspectis, quoniam liquido deprehendimus testes vestros in perhibendis testimoniis varios exstitisse, atque adversus fidem attestationis suae coram dictis cardinalibus vacillasse, sicut ipsi postea nobis retulerunt et quod negationem quodammodo astruere satagebant, probare volentes jus electionis ita quidem ad se spectare quod ad adversarios minime pertineret, per testes vero partis adversae fuit sufficienter ostensum quod in trium episcoporum electionibus, de quibus praemissum est, clerici praesentes affuerint et vocem habuerint eligendi: praemissam electionem factam, eis contradicentibus et exclusis, de fratrum nostrorum consilio, decrevimus irritandam, clericos saepedictos in eam quasi possessionem, quam ante controversiam motam habuerant, reducentes. Verum quoniam in quaestione praedicta quidquid juris utraque pars in electione habebat, deductum in judicium videbatur; cum jure civili sit cautum id venire in judicium, non de quo actum est ut veniret, sed id non venire de quo nominatim actum est ne veniret, et secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos regulariter pertinere noscuntur, nisi forte alibi secus obtineat de consuetudine speciali, nec ex eo quod clerici antedicti se inter eligentes Sutrin. episcopos probaverunt tertio exstitisse, jus eligendi propter brevitatem temporis usque ad praescriptionem legitimam non producti sibi acquirere non potuerunt et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos duximus absolvendos, saepedictis Ecclesiarum clericis super hoc silentium perpetuum imponentes. Nulli ergo, etc., liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere, etc.

Datum Laterani, VII Februarii.

CCLXXXIV. TURONENSI ARCHIEPISCOPO Quod archiepiscopus, propter infirmitatem, suffraganeorum consecrationem committere possit. Quod sedem, etc. Exstat supra numero 77, inter epistolas istius libri. Itaque repetere eam noluimus.

CCLXXXV. EPISCOPO CIVITATIS CASTELLAN. Ut cives ab excommunicationis et interdicti sententia relaxentur. Accedentes nuper ad praesentiam nostram, etc. Exstat supra numero 78, inter epistolas hujus libri.

CCLXXXVI. RAYNERIO ABBATI ET CONVENTUI SANCTI PETRI EUGUBIN. Vetera ipsorum privilegia confirmat. Cum olim essemus apud Perusium constituti, etc Exstat supra numero 79, inter epistolas hujus libri. Ea de causa hic eam omisimus.

CCLXXXVII. ABBATI DE FIRMITATE G. ET F. ARCHIDIACONIS CABILONEN. Ipsis causam Eduensis Ecclesiae et Balmensis monasterii committit. Expositam nobis Eduensis Ecclesiae accepimus quaestionem, etc. Exstat supra numero 80, inter epistolas hujus libri.

CCLXXXVIII. EPISCOPO ET DECANO PATHERBURNENSI ET ABBATI DE HELMUARDESHUSAN. Ut electo Hildesemensi episcopo auxilio sint. (Laterani, IV Non. Febuarii.) Cum Conradus quondam Hildesemensis episcopus, pro eo quod sine licentia nostra ad Ecclesiam Herbipolensem transivit, fuerit suspensus a nobis, et postmodum quoniam a sua noluit praesumptione desistere, vinculo sit excommunicationis astrictus et de mandato nostro in Hildesemensi Ecclesia electio canonice celebrata, nobiles quidam, scilicet Adolphus comes, Hermannus et Henricus comites de Hartesborc, Fredericus de Insula, et ipsius Ecclesiae ministeriales, videlicet Lupoldus de Escherte, Ugo advocatus et eorum complices, Hildesemensis dioecesis, electioni factae et auctoritate sedis apostolicae confirmatae de dilecto filio H. Hildesemensi praeposito majori contradicere non verentur, et ipsi quondam episcopo, sicut non convenit, adhaerentes, ipsum electum et Hildesemensem Ecclesiam aggravant multipliciter et infestant, sicut ipsius electi et capituli Hildesemensis transmissa nobis conquestio patefecit. Praenominati etiam nobiles et ministeriales ipsius Ecclesiae bona Hildesemensis Ecclesiae, praebendas canonicorum et speciales redditus ipsorum et episcopales proventus praesentis anni, occasione et auctoritate praefati Conradi quondam episcopi recipiunt et detinent violenter. Praeterea praedicti nobiles et ipsius Ecclesiae ministeriales eidem quondam episcopo Hildesemensi faventes, ipsum electum non permittunt civitatem et castra et alia bona ad Hildesemensem Ecclesiam pertinentia pacifice possidere; imo impendentes praefato quondam episcopo contra Ecclesiam et electum et clerum Hildesemensem auxilium et favorem, ipsum a possessione castrorum et civitatis et aliorum bonorum prohibent et ei modis omnibus contradicunt. Nolentes igitur talia sub dissimulatione transire, quae noscuntur contra mandata sedis apostolicae attentari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte in obedientiae virtute praecipimus quatenus, si verum est quod proponitur, praesumptores praedictos, nisi ad commonitionem vestram ablata Hildesemensi Ecclesiae et electo restituerint universa et ab ipsius Ecclesiae, electi et cleri indebita molestatione destiterint, tandiu nuntietis vinculo excommunicationis, sublato appellationis obstaculo, innodatos et terram eorum suppositam interdicto, et ad quemcunque locum devenerint, eis praesentibus divina prohibeatis officia celebrari, donec tam electo quam clero super praemissis idoneam satisfactionem impendant. Volumus etiam nihilominus et mandamus, ut nisi clerici et laici in Hildesemensi dioecesi constituti praefato electo debitam reverentiam impendere curaverint et honorem, eos ad id, omni gratia et timore postpositis, districtione ecclesiastica, appellatione remota, cogatis. Volentes insuper ejusdem Ecclesiae indemnitatibus et electi paterna sollicitudine praecavere, praesentium vobis auctoritate praecipimus quatenus quidquid de bonis ipsius Ecclesiae praefatus quondam episcopus, postquam Herbipolensi episcopatui se non timuit immiscere, alienavit quomodolibet vel distraxit, auctoritate nostra, appellatione remota, denuntiantes irritum et inane, et quae per eum ante, etiam cum episcopus esset, Ecclesiae memoratae irrationabiliter infeudata inveneritis vel distracta, non obstante appellationis objectu, legitime revocetis; taliter mandatum nostrum, omni gratia et timore postpositis, exsequamini, quod sollicitudo vestra in Domino appareat commendanda, et non possitis de negligentia seu inobedientia reprehendi. Nullis lit. veritati et justitiae, etc. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, V Nonas Februarii, pontificatus nostri anno secundo.

CCLXXXIX. IN SICHEN. ET DE VALLE BEATI GEORGII ABBATIBUS, ET PRAEPOSITO SANCTAE MARIAE IN HERFORDIA. De praebendarum devolutione, nisi intra statutum a jure tempus conferantur. (Laterani, XIV Kal. Martii.) Grave gerimus et indignum quod in multis Ecclesiis tam praelati quam subditi contra constitutiones canonicas temere venientes, easdem enervare praesumunt et, de quo dolemus non modicum, quae pro Ecclesiarum utilitate a sanctis Patribus provida fuerunt deliberatione statuta, in detrimentum earum evacuare contendunt. Sane cum in Lateranensi concilio fuerit constitutum ut quoties ecclesiastica beneficia vacare contingit, si capitulum, ubi donatio spectat ad ipsum, infra tempus in eodem concilio diffinitum eadem conferre distulerit, per episcopum concedantur, et id, episcopo negligente, ad superiorem eorumdem donatio devolvatur, mirati sumus non modicum et commoti quod venerabilis frater noster archiepiscopus et dilecti filii capitulum Magdeburgen. non habentes ad praemissa respectum, nec attendentes etiam quanta ex defectu personarum possint Ecclesiis [incommoda] provenire, maxime cum propter hoc divinum eis officium subtrahatur, praeposituram et sex praebendas Ecclesiae Magdeburgensis, cum per annum et ultra vacaverint, infra tempus sibi permissum non curaverunt idoneis personis assignare, propter quod ab N. scholastico ejusdem Ecclesiae, ne quid ab eis fieret de praepositura jam dicta, ad nostram fuit audientiam appellatum. Licet autem ante adventum nuntiorum dicti archiepiscopi et ante adventum A. praepositi et N. scholastici canonicorum Magdeburgensis Ecclesiae, ad nostram audientiam pervenisset quod donatio praepositurae et praebendarum ipsarum ad nos esset secundum statuta dicti concilii devoluta: quia tamen super his per eosdem nuntios in nostra fuit praesentia aliquandiu litigatum, nobis plenius constitit de praemissis. Ut autem non possemus de negligentia reprehendi, qui praedictos archiepiscopum et capitulum dignos proinde redargutione censemus; volentes etiam, prout ad nos pertinet, praecavere ne ubi jura conduntur, ibidem injuriam patiantur, praeposituram ipsam dilecto filio A. Sanctae Mariae ad gradus in Maguntia praeposito, ejusdem Ecclesiae Magdeburgensis canonico, viro provido et honesto (quem ex aliquanta conversatione, quam ad sedem apostolicam habuisse dignoscitur, credimus eodem beneficio non indignum; per cujus etiam industriam et potentiam utiliter poterit ipsius officium adimpleri), duximus conferendam, ipsum in consistorio nostro de eadem per annulum investire curantes. Volentes autem praedictis archiepiscopo et capitulo, pro devotione quam ad nos et sacrosanctam Romanam Ecclesiam habere noscuntur, paterna sollicitudine respondere, eisdem duximus indulgendum ut ex illis sex praebendis dictus archiepiscopus duas et capitulum duas alias vice nostra, non sua, possint idoneis personis conferre; ita tamen quod si infra quadraginta dies post receptionem litterarum nostrarum id efficere forte neglexerint, vos, filii abbates, et magister P. scholasticus Maguntinus, quem vobis in hoc duximus adjungendum, auctoritate nostra tam illas quatuor quam alias duas, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, personis idoneis conferatis; ita quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, dictus scholasticus, cum altero vestrum ea nihilominus exsequatur. Caeterum si aliqui contra praedictam donationem nostram aut etiam factum vestrum, filii abbates et praeposite de Herfordia, aliqua temeritate venire praesumpserint, vos eos a praesumptione sua per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Provideatis autem attentius quatenus, si postquam ad nos est ipsius praepositurae donatio devoluta, super eadem aliquid fuerit attentatum, in irritum appellatione postposita reducatis. Nos autem praedicto archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis ut dicti praepositi nuntios in corporalem ejusdem possessionem suo nomine inducere non omittat. et eidem praeposito, cum se praedictae Ecclesiae personaliter exhibuerit, stallum in choro et locum in capitulo juxta ipsius Ecclesiae consuetudinem non differat assignare. Si vero praedictus archiepiscopus, quod non credimus, mandatum nostrum distulerit vel neglexerit adimplere, volumus et praesentium vobis auctoritate districte praecipimus quatenus vos id auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, exsequi minime postponatis. Cum autem praefatus Al. pacificam ipsius Magdeburgensis praepositurae possessionem fuerit assecutus, liberum sit eis ad quod donatio praepositurae Sanctae Mariae ad Gradus, quam prius idem habuerat, pertinere dignoscitur, de ipsa praepositura quod canonicum fuerit ordinare. Quod si omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Martii, pontificatus nostri anno secundo.

STEPHANI BALUZII TUTELENSIS ADMONITIO AD LECTOREM. Regestum hoc Innocentii III esse mutilum facile colligimus ex Annalibus Rogerii de Hoveden, qui cum narrasset ea quae apud Innocentium isto anno egit Gilardus episcopus Menevensis pro restituenda veteri dignitate metropolitica Ecclesiae Menevensis, demum addit eumdem Gilardum sive Giraldum epistolam ab Innocentio ea de re scriptam ad Hubertum Cantuariensem archiepiscopum in ejusdem papae Registro scribi procurasse ad perpetuam rei memoriam. Et tamen certum est epistolam illam non exstare in hoc secundo libro, quamvis anno 1199 data dicatur. Afferam autem ipsa Rogerii verba, ex quibus discemus mutilum esse, ut dictum est, hoc regestum, simulque intelligemus quid in illa Innocentii epistola, quae hactenus latet, contineretur, ne quid hic, quantum fieri poterit, desideretur. « Eodem anno (1199) magister Gilardus Menevensis electus suscitavit controversiam super jure metropolitico Ecclesiae Menevensis, jus ejusdem Ecclesiae et pristinam metropolitani dignitatem coram domino Innocentio papa tertio et cardinalibus, videlicet Octoviano Ostiensi et . . . . Portuensi et Joanne Albanensi episcopis cardinalibus, et Jordano de Fossanova, et Sephredo, et Joanne de S. Paulo, et Joanne de Salerno, et Gratiano, et Hughelno, et Huguncione cardinalibus publice protestando. » Et infra: « Cujus rei occasione, et ad praedicti Gilardi instantiam jus Ecclesiae suae publice protestando. » Et infra: « Cujus rei occasione, et ad praedicti Gilardi instantiam jus Ecclesiae suae publice in curia Romana protestantis, Innocentius papa Hubertum Cantuariensem archiepiscopum super statu Menevensis Ecclesiae et dignitate metropolitica litteris suis citavit. Quas etiam litteras praedictus Gilardus ad perpetuam rei gestae memoriam in ejusdem papae Registro scribi procuravit. Praecepit etiam idem papa praedicto archiepiscopo quatenus supradicto Giraldo Menevensi electo ita consecrationem impenderet quod sacramentum illicitum, quale extorquere solebant praedecessores sui ab episcopis Sancti David, scilicet de non prosequendo jure metropolitico contra Cantuariensem Ecclesiam, non exigeret, sed tantum canonicam obedientiam juxta communem formam faceret. Praecepit etiam idem papa Lincolniensi, Dunelmensi, et Eliensi episcopis quod si archiepiscopus Cantuariae saepedictum Gilardum consecrare differret, ipsi apostolica auctoritate freti illum consecrare non differrent. » Hactenus Rogerius de Hoveden. Vanum porro, ut hoc etiam dicamus, et inutilem fuisse hunc Gilardi conatum docet Gervasius monachus Dorobernensis in Actibus Pontificum Cantuariensium, ubi ait Hubertum Cantuariensem archiepiscopum cassasse ambitionem Gilardi, qui Menevensis Ecclesiae in curia Romana se dicebat electum, et alium sacravisse canonice electum. Unde colligimus paritum non fuisse litteris Innocentii, quae per subreptionem impetratae fuerant.

Itaque cum vel ex hoc loco constet hunc regestorum Innocenii III librum esse imperfectum, quem aliunde videmus rudem ferme indigestamque molem esse, prout hactenus editus est, cum eaedem interdum epistolae bis illic descriptae reperiantur ad verbum, rem non inutilem nec ingratam viris eruditis et istarum rerum studiosis me faciurum putavi, si quemadmodum in fine libri primi nonnullas epistolas addidi quae in superioribus editionibus non exstabant, ita in istius fine nonnullas epistolas addidi quae in superioribus editionibus non exstabant, ita in istius fine nonnullas adderem quae hactenus cum Innocentii III epistolis editae non sunt, quae vero pertinent ad secundum annum pontificatus ejusdem Innocentii. Earum nonnullas eruimus ex tabulariis ecclesiarum ac monasteriorum, alias ex lucubrationibus clarissimorum virorum Odorici Raynaldi Joannis Launoii, Ferdinandi Ughelli, Joannis Mariae Campi, Joannis Lucii Dalmatini et Petri Garielli.

Sed et illud te monendum existimavi, lector, constitutionem pro Judaeis, quae in hac editione nostra numero 302 notata reperitur, editam fuisse a Materno Cholino in fine libri secundi, monito interim lectore non exstare in aliis editionibus. Nos, non antiquitatem editionis, sed ordinem temporum secuti, eam in loco reposuimus quem nunc occupat in hac editione.

Demum, ne quis offendatur quod in fine istius libri non edidimus juramenta comitis Hildebrandini et Petri praefecti Urbis, quae ad calcem hujusce libri retulerat idem Cholinus, moneo illa a me relata esse supra in appendice libri primi, ea de causa, quod ad annum primum pontificatus Innocentii pertineant citra controversiam.

CCXC. UNIVERSIS PRAELATIS ET CLERICIS DIOECESIS PINNENSIS. Ut episcopo suo respondeant de decimis mortuariis et oblationibus. (Laterani, Id. Martii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis universis Ecclesiarum praelatis et clericis Ecclesiae Pennensi lege dioecesana subjectis, salutem et apostolicam benedictionem.

Significavit nobis venerabilis frater noster Pennensis episcopus quod non sibi de decimis et mortuariis, oblationibus et aliis justitiis respondetis. Quia vero fratres coepiscopos nostros specialiter volumus in suo jure tueri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ei, sicut dioecesano vestro de decimis, mortuariis, oblationibus et de universis justitiis episcopalibus, sicut canonica sancit auctoritas, curetis sine diminutione qualibet respondere, nonobstante si ea sibi vel praedecessoribus ejus aliquando per laicalem potentiam subtraxistis. In causis etiam matrimonialibus, poenitentiis homicidiorum et oppressionum insontium et in aliis etiam quae praeter ipsius fieri auctoritatem non habent episcopalem, vobis jurisdictionem nullatenus usurpetis. Alioquin, sententiam quam propter hoc in vos rationabiliter tulerit, faciemus, auctore Domino, rationabiliter observari.

Datum Laterani, Idib. Martii, pontificatus nostri anno secundo.

CCXCI. ILDELRANDO EPISCOPO VULTERRANO. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, IX Kal. Aprilis.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ILDEBRANDO Vulterrano episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.

Quae ad Ecclesiarum augmentum a principibus saecularibus aut viris ecclesiasticis indulgentur, gratanter admittimus et gratis apostolicae sedis praesidio communimus. Quod circa te ac Ecclesiam Vulterranam tanto libentius adimplemus, quanto te nobis et Ecclesiae Romanae fideliorem invenimus et in pluribus tuam sumus devotionem experti. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus annuentes, libertates, immunitates, dignitates et jurisdictiones tibi et Ecclesiae Vulterranensi a principibus sive a quibuscunque personis ecclesiasticis vel saecularibus provida deliberatione concessas ratas esse decernimus et mandamus in posterum inviolabiliter observari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae concessionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, IX Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno secundo.

CCXCII. WILLELMOD BIERIA PRESBYTERO. Recipitur sub protectione apostolica. (Laterani, IV Kal. Maii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio W. DE BIERIA presbytero, salutem et apostolicam benedictionem.

Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecte in Domino fili, personam tuam cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis quae in praesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam de Franchart, cum decimis, redditibus, censu, possessionibus et omnibus pertinentiis suis, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IV Kal. Maii, pontificatus nostri anno secundo.

CCXCV. EPISCOPO VERCELLENSI ET ABBATI DE LUCEDIO. Eis committitur causa quaedam Mediolanensis. (Laterani, IX Kal. Junii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Vercellensi episcopo et dilecto filio abbati de Lucedio, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum causam quae inter dilectos filios abbatem et monachos ex una parte, et praepositum et canonicos Sancti Ambrosii Mediolanensis ex altera, super interdicto et quibusdam aliis vertitur, procuratoribus partium apud sedem apostolicam constitutis, de voluntate ipsorum dilectis filiis I. archidiacono Mediolanensi, Sancti Joannis Papiensis et Sancti Joannis de Trenno praepositis commiserimus terminandam, ipsi, quemadmodum nobis suis litteris intimarunt, cum non possent adinvicem concordare, partes ab observatione sui judicii absolventes, ad nos negotium integrum remiserunt; quod ab abbate et monachis memoratis coram dilecto filio nostro I. tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbytero cardinali, cui partes commisimus audiendas, sub forma qua fuerat primis judicibus delegatum, committi personis aliis petebatur; parte altera contrarium postulante. Quia vero nihil est rationabiliter allegatum quare circa praemissam commissionem de communi partium voluntate impetratam mutare aliquid deberemus, cum circa negotium ipsum nihil fuerit immutatum, volentes ut finis litibus imponatur, causam ipsam vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus juxta tenorem prioris commissionis in negotio ratione praevia procedatis.

Datum Laterani, IX Kal. Junii, pontificatus nostri anno. secundo.

CCXCVI. JOANNI PRIORI DE MARIADURA EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, IV Non. Julii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI priori domus quae est in loco qui Mariadura dicitur ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris in perpetuum.

Quoties a nobis petitur quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Innocentii, Coelestini, Anastasii, Adriani, Alexandri, Lucii, Urbani, Clementis et Coelestini Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, hospitalem domum quae est in loco qui Mariadura vocatur, quam nobilis vir Gandulfus et uxor ejus Gisla beato Petro devotionis intuitu obtulerunt, in qua Domino deservitis, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut praefata domus tam ab episcoporum quam aliarum ecclesiasticarum vel saecularium personarum sit gravamine libera et in eodem statu libertatis sub Principis apostolorum Petri et nostra protectione ac tutela permaneat. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, tam ex dono praedicti, Gandulfi et uxoris illius Gislae, quam aliorum Dei fidelium concessione vel oblatione, idem hospitale in praesentiarum juste et canonice possidet aut in futurum, Deo propitio, rationabiliter poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et eidem hospitali ad sustentationem peregrinorum ac pauperum Christi firma et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, ecclesiam videlicet Sancti Leonardi de Cario, hospitale quod dicitur fontana Theodorici. Auctoritate quoque apostolica interdicimus ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus sive laicus a vobis decimas extorquere praesumat. Ordinationes sane presbyterorum vel clericorum vestrorum a Placentino accipietis episcopo; si tamen catholicus fuerit et ea vobis gratis et absque molestia voluerit exhibere. Alioquin, pro eodem sacramento catholicum, quem malueritis, praesulem adeatis. Libertates praeterea et immunitates, nec non antiquas et rationabiles consuetudines domui vestrae concessas et hactenus observatas, ratas habemus et eas futuris temporibus illibatas manere sancimus. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi clericus quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum providerint eligendum. Ad indicium autem quod domus vestra proprie ad jus beati Petri pertineat, nobis nostrisque successoribus tres libras cerae annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Octavianus Velletrensis et Ostiensis subscripsi. Ego Petrus Portuensis episcopus. Ego Joannes Albanus episcopus. Ego Pandulphus Basilicae XII Apostolorum presbyter cardinalis. Ego Petrus S. Caeciliae presb. cardinalis. Ego Guido tit. S. Mariae presb. cardinalis. Ego Hugo presb. card. S. Martini Ego Joannes S. Stephani in Coelio monte presb. cardinalis. Ego Soffredus S. Praxedis presb. cardinalis. Ego Bernardus S. Petri ad Vincula presbyter cardinalis. Ego Joannes tit. Sanctae Priscae presbyter cardinalis. Ego Bernardus tit. S. Marcelli presb. cardinalis. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diaconus cardinalis. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diaconus cardinalis. Ego Gregorius Sanctae Mariae in Aquiro diaconus cardinalis. Ego Gregorius S. Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis. Ego Nicolaus S. Mariae in Cosmendin diac. cardinalis. Ego Cencius S. Luciae in Orthea diaconus cardinalis. Ego Hugo S. Eustachii diac. cardinalis.

Datum Laterani, per manum Raynaldi archiepiscopi Acheruntini, cancellari vicem agentis, IV Nonas Julii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo.

CCXCVII. GUILLELMO DOMINO DE MONTEPESSULANO. Recipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, VI Id. Julii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, nobili viro GUILLELMO domino de Montepessulano, salutem et apostolicam benedictionem.

Sancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit. Eapropter, dilecte in Domino fili, devotionem quam erga beatum Petrum et nos ipsos habere dignosceris attendentes, personam tuam, cum omnibus bonis quae nunc rationabiliter possides, aut in futurum justis modis poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus.

Datum Laterani, VI Idus Julii, pontificatus nostri anno secundo.

CCXCVIII. EIDEM. Significat se mittere legatum adversus haereticos. (Laterani, VI Id. Julii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nobili viro GUILLELMO domino Montispessulani, salutem et apostolicam benedictionem.

Litteras nobilitatis tuae per dilectum filium R. subdiaconum nostrum, Massiliensem praepositum, de illis partibus redeuntem, nobis directas, debita benignitate recepimus, gaudentes in Domino quod praeclarae mentis progenitores tuos, quos in devotione apostolicae sedis jugiter permansisse opera quae fecerunt certis indiciis protestantur, in hac parte non solum imitari niteris, sed praeire. Unde propositum tuum dignis laudibus commendamus. Nos igitur te, sicut charissimum filium, volentes indesinenter de virtute ascendere in virtutem, devotionem tuam, pro his quae hactenus ad honorem apostolicae sedis et nostrum bene gessisti, copiosa gratiarum actione prosequimur. Et quoniam postulasti a nobis ut ad destruendam haereticam pravitatem illuc legatum a nostro latere mitteremus, et te redderemus protectione apostolica praemunitum, fecimus quod petiisti et virum quem invenimus secundum cor nostrum, fratrem Rainerium, hominem religiosum, timentem Deum, illuc duximus destinandum.

Datum Laterani, VI Idus Julii, pontificatus nostri anno secundo.

CCXCIX. TINIENSI ET SCARDONENSI EPISCOPIS ET ABBATI TRAG De electione episcopi Farensis. (Laterani, IV Id. Julii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Tiniensi et Scardonensi episcopis et dilecto filio abbati Traguriensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster M., dictus Farensis episcopus, sua nobis assertione monstravit quod, cum venerabilis frater noster N. Farensis episcopus electus fuisset in archiepiscopum Jadertinum, asserens electionem suam fuisse per sedem apostolicam confirmatam, ad Jadertinam transivit Ecclesiam et in ea tanquam archiepiscopus ministravit. Postmodum autem ad Farensem accedens Ecclesiam, coepit de substituendo sibi in eamdem Ecclesiam pastore tractare, volens in eam intrudere M. diaconum Ecclesiae Jadertinae, principe terrae alium ibidem intrudere moliente. Propter quod clerus et populus Farensis convenientes in unum, credentes dictum episcopum ad Jadertinam Ecclesiam auctoritate sedis apostolicae transivisse, dictum M. in pastorem concorditer elegerunt; et electionem factam dilectis filiis Spalat. capitulo praesentantes, eam confirmari obtinuerunt, et electum suum per suffraganeum [suffraganeos] Spalat. Ecclesiae consecrari. Postmodum autem praefatus N. Farensis episcopus a nobis ad venerabiles fratres nostros Polensem, Absalensem et Arbensem episcopos litteras impetravit; a quibus licet propter causam suspicionis idem episcopus appellasset, ipsi nihilominus, sicut et [ei] fuit in via suggestum, excommunicationis sententiam protulerunt; propter quod ipsum ad sedem apostolicam venientem fecimus ad majorem cautelam absolvi. Constitit autem nobis quod licet dictus N. postulatus fuerit in Ecclesiam Jadertinam, postulatio tamen ejus nondum fuit per sedem apostolicam approbata. Suggestum etiam nobis fuit per litteras et nuntios ejus quod cum Jadertum, unde oriendus fuerat, ad domum propriam accessisset, et in Jadertina Ecclesia non tanquam archiepiscopus sed tanquam archidiaconus ministraret, dictus M. in locum viventis irrepsit, et in Farensem Ecclesiam temere se permisit intrudi. Propter quod de mandato nostro per memoratos episcopos excommunicationis fuit vinculo innodatus. Quia vero, sive memoratus episcopus temere transiverit ad Ecclesiam Jadertinam, sive ipsam tanquam ipsios archidiaconus visitarit ante quam Farensis Ecclesia fuisset ab eo auctoritate sedis apostolicae absoluta, per electionem canonicam alium sibi episcopum non poterat copulare, eidem episcopo dedimus in mandatis ut a Farensi Ecclesia omnino recedat nec se nominet Farensem episcopum, sed ad Spalat. canonicam, unde assumptus fuerat, si voluerit, revertatur. Quia vero Farensis Ecclesia, justo forsan errore decepta, credens videlicet episcopum ad Jadertinam Ecclesiam de mandato Ecclesiae Rom. transisse, in hunc contulit sua vota, et ipse occasione simili circumventus consensit in eam; discret. vestrae per ap. scripta mandamus quatenus, subl. app. obst., inquiratis diligentius veritatem, si praefatus N. Farensis episcopus postulationem suam asseruit per sedem apostolicam approbatam, si ad Jadertinam Ecclesiam omnino transivit, si in ea se habuerit ut electus, si de substituendo sibi pastore in Ecclesia Farensi tractavit; ut de his et aliis per litteras vestras certiores effecti, melius in ipso negotio procedamus. Quod si omnes his exsequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, IV Idus Julii, pontificatus nostri anno secundo.

CCC. CAPITULO SPALATENSI. De eodem argumento. (Laterani, II Id. Julii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis capitulo Spalatensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum venerabilis frater noster M., dictus Farensis episcopus, venerabilem fratrum nostrum N. Farensem episcopum asserentem postulationem suam esse per sedem apostolicam approbatam transisse proponat ad Ecclesiam Jadertinam et in ea ut archiepiscopum ministrasse et in Farensi Ecclesia alium sibi substituere voluisse, se vero ad Farensis Ecclesiae regimen fuisse, illo transeunte, vocatum, praefatus vero N. episcopus ad civitatem Jadertinam, unde fuerat oriundus, non transisse sed accessisse proponat, et in ea se non archiepiscopum sed archidiaconum ministrasse, ac dictum M. Farensem se in Ecclesia Farensi fecisse intrudi, et nos inquisitionem horum duxerimus committendam, sollicite volumus praecavere ne interim in eadem Farensi Ecclesia aliquid in spiritualibus vel temporalibus detrimentum incurrat. Ipsam ergo vestrae sollicitudini committentes donec aliud statuamus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus taliter ipsi providere curetis quod occasione controversiae hujus aliquod dispendium non incurrat.

Datum Laterani, II Idus Julii, pontificatus nostri anno secundo.

CCCI. EPISCOPO, DECANO ET CAPITULO PARISIENSI Confirmatur compositio inita inter archidiaconum Paris. et abbatissam de Cala. (Laterani, Kal. Decembris.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis decano et capitulo Parisiensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter vestris justis postulationibus inclinati, compositionem factam inter dilectum filium Mauricium archidiaconum Ecclesiae vestrae et dilectas in Christo filias Emelinam abbatissam et conventum Scalensis [Calensis] Ecclesiae super procuratione ipsius archidiaconi et quibusdam gravaminibus quae ipsae ab eo sibi et suae illata Ecclesiae asserebant, sicut rationabiliter et sine pravitate facta est ab utraque parte recepta, ratam habemus et auctoritate apostolica confirmantes, praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, Kalendis Septembris, pontificatus nostri anno secundo.

CCCII. CONSTITUTIO PRO JUDAEIS. (Laterani, XVII Kal. Octobris.) Licet perfidia Judaeorum sit multipliciter improbanda, quia tamen per eos fides nostra veraciter comprobatur, non sunt a fidelibus graviter opprimendi, dicente propheta: Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae, ac si diceretur apertius: Ne deleveris omnino Judaeos, ne forte Christiani legis tuae valeant oblivisci, quam ipsi non intelligentes, in libris suis intelligentibus repraesentant. Sicut ergo Judaeis non debet esse licentia in synagogis suis, ultra quam permissum est lege, praesumere, ita in his quae sunt illis concessa, nullum debent praejudicium sustinere. Nos ergo, licet in sua magis velint duritia perdurare quam vaticinia prophetarum et legis arcana cognoscere atque ad Christianae fidei notitiam pervenire, quia tamen nostrae postulant defensionis auxilium, ex Christianae pietatis mansuetudine, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Calixti, Eugenii, Alexandri, Clementis et Coelestini Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, ipsorum petitionem admittimus, eisque protectionis nostrae clypeum indulgemus. Statuimus enim ut nullus Christianus invitos vel nolentes eos ad baptismum per violentiam venire compellat; sed si eorum quilibet sponte ad Christianos, fidei causa confugerit, postquam voluntas ejus fuerit patefacta. sine qualibet efficiatur calumnia Christianus. Veram quippe Christianitatis fidem habere non creditur qui ad Christianorum baptisma non spontaneus sed invitus cognoscitur pervenire. Nullus etiam Christianus sine potestatis terrae judicio personas eorum nequiter laedere vel res eorum violenter auferre praesumat, aut bonas quas hactenus in ea, in qua habitant regione, habuerint, consuetudines immutare. Praeterea, in festivitatum suarum celebratione quisquam fustibus vel lapidibus eos ullatenus non perturbet, nec aliquis ab eis indebita servitia exigere vel extorquere contendat, nisi ea quae ipsi praeteritis facere temporibus consueverunt. Ad haec, malorum hominum pravitati et avaritiae obviantes, decernimus ut nemo coemeterium Judaeorum mutilare audeat vel minuere, sive obtentu pecuniae corpora effodere jam humata. Si quis autem decreti hujus tenore cognito temere, quod absit! contraire tentaverit, nisi praesumptionem suam condigna satisfactione correxerit, excommunicationis ultione plectatur. Eos autem duntaxat hujus protectionis praesidio volumus communiri qui nihil machinari praesumpserint in subversionem fidei Christianae.

Dat. Laterani, per manum Raynaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, XVII Kal. Octobris, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1199, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno secundo.

CCCIII. ABBATI ET CONVENTUI VEZELIACENSI. Concedit indulgentiam quadraginta dierum. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui Virziliacensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet is de cujus munere venit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, multo eis majora retribuat quam valeant promereri; desiderantes tamen reddere Domino populum acceptabilem, ipsos ad bene serviendum ei quasi quibusdam illectivis muneribus, indulgentiis scilicet et remissionibus, invitamus. Cupientes igitur ut monasterium vestrum, ubi venerandum corpus beatae Mariae Magdalenae innumeris coruscans miraculis sub celebri custodia venerabiliter conservatur, congruis debeat honoribus frequentari, omnibus vere poenitentibus et confessis qui ad monasterium ipsum in solemnitate ipsius sanctissimae dominae ac octo diebus sequentibus causa devotionis accesserint annuatim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi, quadraginta dies de injuncta eis poenitentia annis singulis misericorditer relaxamus.

Datum apud Sanctum Stephanum, Nonis Novembris, pontificatus nostri anno secundo.

CCCIV. GRUMERIO EPISCOPO PLACENTINO. De confirmatione privilegiorum. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri GRUMERIO Placentino episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

In eminenti apostolicae sedis specula divina disponente clementia constituti, fratres nostros episcopos et illos praecipue qui honestate atque religione pollere noscuntur, debemus ampliori charitatis affectu diligere, et commissas sibi Ecclesias attentius confovere, ut tanto diligentius injunctum sibi ministerium peragere studeant, quanto se cognoverint apud Romanam Ecclesiam majorem gratiam invenisse. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Placentinam Ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, praedecessorum nostrorum fel. mem. Paschalis, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem Ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium S. Savini cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; monasterium Sancti Sepulchri cum cellis et pertinentiis suis; monasterium Sancti Benedicti, quod olim vocatum est Sancti Marci, cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; monasterium Sancti Alexandri cum omnibus pertinentiis suis; monasterium Sancti Gregorii cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; monasterium Sancti Syri, quod est puellarum; monasterium de Montebello cum ecclesiis et pertinentiis suis; monasterium Sanctae Mariae de Columba, monasterium Sancti Salvatoris de Pulsano cum abbatum consecrationibus et clericorum ordinationibus; infra civitatem Parmensem, ecclesiam Sancti Vitalis cum omnibus pertinentiis suis; in Parmensi episcopatu, plebem quae vocatur Basilica Julianae, cum omnibus capellis et pertinentiis suis; ecclesiam de Gusernan cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Portu Aberae, plebem de Palatio Apiniani cum omnibus capellis et pertinentiis suis, et Capellam Cremae ad eamdem plebem pertinentem; ecclesiam Sanctae Mariae de Columba, ecclesiam Sancti Salvatoris de Ponzan; infra civitatem Placentinam, ecclesiam Sancti Antonini cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Euphemiae cum capella et pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae in Gariverti, ecclesiam Sancti Olderici, ecclesiam Sanctae Brigidae, ecclesiam Sancti Gervasii, ecclesiam Sancti Protasii, ecclesiam sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, quae vocatur Sancti Salvatri, ecclesiam Sanctae Agathae, ecclesiam Sancti Andreae, ecclesiam Sancti Andreae de Cavaniola, ecclesiam Sancti Sylvestri, ecclesiam Sancti Laurentii, ecclesiam Sancti Aegidii, cum hospitali de Misericordia, quod sibi adjacet; ecclesiam de monte Sanctae Christinae in parochia de Veirone, ecclesiam Sancti Cypriani in plebatu de Bronna, ecclesiam Sancti Germani, cum hospitali sibi adjacente, in plebatu de Clastegio. Caeterae quoque per Placentinam parochiam constitutae ecclesiae, cum capellis et decimis suis, quae in praesenti ad jus ejusdem Placentinae Ecclesiae pertinere noscuntur, sub tua semper tuorumque successorum episcopali provisione permaneant. Praeterea, ad exemplar supramemorati Paschalis et fel. mem. Innocentii, Adriani et Alexandri Romanorum pontificum, statuimus et praesenti decreto sancimus ut cleri infra civitatem seu parochiam Placentinam ad beati Sixti Ecclesiam pertinentes, tibi tuisque successoribus episcopalis juris obnoxii habeantur; videlicet ut a vobis ordinationem suscipiant, vocati ad concilium veniant et de regimine populi dispositiones vestras custodiant, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum infra parochiam Placentinam a te vel tuis catholicis successoribus tempore opportuno recipiant, siquidem gratiam et communionem apostolicae sedis habueritis, et ea gratis ac sine pravitate volueritis exhibere. Supradictorum quoque praedecessorum nostrorum bomem. Paschalis, Adriani, et Alexandri Romanorum pontificum vestigia imitantes, monasterium beati Pauli de Mezano, cum cellis vel ecclesiis quas in parochia Placentina possidet, tibi tuisque successoribus episcopali jure subditum perpetuo manere sancimus, ut ejusdem monasterii abbas quicunque successerit, per vos futuris temporibus benedictionem ordinationis accipiat, et tam ipse quam qui sub eo sunt clerici ad synodum vestram venire non renuant, sicut hactenus est obtentum. Ejusdem quoque loci quilibet clerici vel monachi per vestrum ministerium ad sacros ordines promoveantur, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum in ipso monasterio, sive in cellis ejus aut ecclesiis in vestra parochia constitutis, a vobis suscipiant, siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habueritis, et ea gratis ac sine pravitate volueritis exhibere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum, fas sit, etc. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Maguntinus archiepiscopus et Sabinus episcopus subscripsi. Ego Octavianus Ostiensis et Velletrensis episcopus subscripsi. Ego Petrus Portuensis et S. Ruffinae episcopus subscripsi. Ego Joannes Albanensis episcopus subscripsi. Ego Panduphus Basilicae XII apostolorum presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius S. Mariae in Porticu diac. card. Ego Petrus tit. S. Caeciliae presb. card. subscripsi. Ego Guido S. Mariae Trans Tiberim tit. Calisti presb. card. subscripsi. Ego Hug. presbyter cardinalis S. Martini tit. equitii subscripsi. Ego Joannes tit. S. Stephani in Caelio monte presb. card. subscripsi. Ego Soffredus tit. S. Praexedis presb. card. subscripsi. Ego Bernardus S. Petri ad Vincula presb. card. tit. Eudoxiae subscripsi. Ego Gratianus SS. Cosmae et Damiani diac. card. subscripsi. Ego Gerardus S. Adriani diac. card. subscripsi. subscripsi. Ego Nicol. S. Mariae in Cosmedin. diac. card. subscripsi. Ego Gregorius S. Angeli diac. card. subscripsi. Ego Hugo S. Eustachi diac. card. subscripsi.

Datum Laterani, per manum Raynaldi Acheruntini archiepiscopi, cancellarii vicem agentis, VIII Idus Novembris, indictione II, Incarnationis Dominicae anno MCXCIX, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno secundo

CCCV. ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET UNIVERSIS ECCLESIARUM EXEMPTARUM PRAELATIS IN PROVINCIA ROTHOMAGENSI CONSTITUTIS. De subsidio terrae sanctae. (Laterani, Non. Januarii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbatibus, prioribus et universis Ecclesiarum exemptarum praelatis in Rothomagensi provincia constitutis, salutem et apostolicam benedictionem

Formam apostolicae constitutionis nuper salubriter editam pro subsidio terrae sanctae ex litteris quas in singulas provincias destinamus intelligere poteritis evidenter. Monemus igitur devotionem vestram et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta in virtute Spiritus sancti sub divini judicii obtestatione praecipiendo mandamus, quatenus ad citationem dioecesanorum episcoporum, quam per eos non sua sed nostra fieri auctoritate mandamus, devote ac humiliter accedentes, juxta formam in litteris nostris expressam quadragesimam saltem omnium ecclesiasticorum reddituum et proventuum vestrorum in terrae sanctae subsidium convertatis, ut ejus sitis remissionis participes quam propter hoc aliis indulgemus. Alioquin, contemptum nostrum imo Redemptoris in vos tanto severius curabimus vindicare, quanto vos specialius diligimus, et in charitatis operibus vos volumus praevenire.

Datum Laterani, Nonis Januarii, pontificatus nostri anno secundo.