Jump to content

Regesta sive epistolae 2/VIb

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Regesta sive epistolae 1/VIb)
LIBER SEXTUS BIS
XII saecolo

 LIBER VI LIBER VII 

LII. . . . . . . . ARCHIEPISCOPO MESSANENSI, REGIO FAMILIARI. Eum laudat ob ejectum e Sicilia Marcualdum, et Messanum in fidem apostolicae sedis et regiam redactam. (Laterani.) Ex litteris tuae fraternitatis accepimus, quod elationis filio de Sicilia per tuum studium effugato, civitas Messana in devotione nostra et regia fidelitate persistit, quam in hujus devotionis proposito in brevi tota Sicilia, dante Domino, reddita tranquillitate sequeretur. Super hoc igitur, ei a quo bonum omne procedit, quas possumus gratiarum exsolvimus actiones, sollicitudinis tuae studium commendantes, quae non deficit, sed proficit potius in adversis, ita quod, per Dei gratiam, in Philisthaeum illum labiis incircumcisum praevaluit, qui filiorum Israel agminibus exprobrabat. Non est autem tibi vel aliis de constantia sedis apostolicae dubitandum, quae supra firmam petram a Christo petra fundata, nec ventis novit cedere, nec pluviis emolliri, utpote quae notam vitat penitus levitatis. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus in nostra et Ecclesiae Romanae devotione persistens, non deficias, sed proficias potius, et cum noveris esse scriptum, finis non pugna coronat ( sic ), perseveres in finem, ut secundum laborem tuum mercedem accipere merearis. Nos enim, dante Domino, ad honorem et profectum tuum taliter intendemus, quod gaudebis te pro honore sedis apostolicae laborasse.

Datum Laterani.

LIII. EIDEM. Ut juramentum Balii ab universis per Siciliam comitibus, etc., et aliis pontifici praestandum recipiat. (Laterani.) Tuae fidei puritatem et constantiam devotionis experti, sine qualibet tibi dubitatione committimus, quae ad honorem apostolicae sedis et nostram, et exaltationem regiam credimus promovenda. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ab universis comitibus, baronibus, civibus, et aliis qui nondum nobis juramentum Balii praestiterunt, illud exigere ac recipere nostro nomine non moreris. Contradictores, etc.

Datum Laterani

LIV. NOBILIBUS VIRIS COMITIBUS, BARONIBUS, CIVIBUS, ET ALIIS IN SICILIA CONSTITUTIS. Ut juramentum quod balii dicitur, coram archiepiscopo Messanensi praestent. (Laterani.) Quantum apostolica sedes pro defensione ac pace regni, ad exaltationem charissimi in Christo filii nostri, F. Siciliae regis illustris, hactenus laboravit, vestra universitas non ignorat. Cum igitur jam pro parte majori videatur Dominus votis nostris annuisse, monemus universitatem et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus universi qui nondum nobis juramentum balii praestiterunt, illud in manus venerabilis fratris nostri . . . . . . . archiepiscopi Messanensis, ad fidelitatem regiam non differant exhibere. Nos igitur ei dedimus in mandatis, ut illud exigere et accipere non omittat. Contradictores, etc.

Datum, ut supra.

LV. STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO. Jus coronandi reges Ungarorum et alia ei confirmat. (Praeneste, III Non. Maii.) Justis petentium, etc., usque, assensu. Jus quod a bonae memoriae Alexandro papa praedecessore nostro, et inclytae recordationis Bela, Ungarorum rege, ac ecclesia Colocensi, videlicet ut Ungarici reges ab archiepiscopis Strigoniensibus semper debeant coronari, Strigoniensi metropoli fuit manifeste recognitum, sicut in eorum authenticis continetur, et felicis recordationis Clemens et Coelestinus, praedecessores nostri, suis litteris confirmarunt; jus quoque quod habes in conferendis ecclesiasticis sacramentis regibus et reginis Ungariae, ac haeredibus eorumdem; et jurisdictionem ecclesiasticam, quam in praepositos officiales regiae domus habes, quam et idem praedecessor noster Coelestinus ecclesiam tuam habere decrevit; jurisdictionem etiam quam obtines in abbatiis et praeposituris regalibus ecclesiae Strigoniensi per Ungariam ubicunque subjectis; decimas insuper, primitias, et incensum, quae de Camera regis Ecclesiae memoratae debentur; sicut omnia de ratione vel consuetudine ad ecclesiam tuam pertinere noscuntur, tibi et successoribus tuis, auctoritate apostolica, confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Praeneste, III Non. Maii.

LVI. STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO. De regiis praeposituris . (VII Id. Maii.) Cum olim charissimus in Christo filius noster, H. rex Ungarorum illustris, nobis tam per nuntios suos quam litteras regias intimasset, quod abbatiae quaedam et praepositurae regales ad eum in temporalibus, et ad nos in spiritualibus, nullo mediante spectarent, ad petitionem ejus ipsi scripsimus in hac forma. Regalis magnificentia, etc., ut in praecedenti epistola 7 usque in finem. Tu vero, ad apostolicam sedem consequenter accedens, in nostra et fratrum nostrorum proposuisti praesentia, viva voce, quod in abbatiis et praeposituris regalibus ad te ac Strigoniensem Ecclesiam jurisdictio ecclesiastica pertinebat. Volentes igitur tibi et eidem Ecclesiae inposterum praecavere, praesentium auctoritate decernimus, ut occasione litterarum, quas primo direximus circa praeposituras et abbatias regales Ecclesiae Strigoniensi per Ungariam ubicunque subjectas, nullum tibi vel successoribus tuis praejudicium generetur. Nulli ergo, etc. VII Idus Maii.

LVII. ANDREAE, ARCHIEPISCOPO ACHERONTINO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Cathedralem apud Materam erigit ac Acherontinae jungit . (Praeneste, Non. Maii.) Fratres et coepiscopos nostros, etc., ad haec, propter evidentem utilitatem et necessitatem urgentem, de communi fratrum nostrorum consilio, cathedralem ecclesiam apud Materam sic duximus statuendam, ut illa priori cathedrae uniatur. Usum quoque pallii, etc.

Datum Praeneste, per manum Joannis, etc. Non. Maii, an. sexto.

LVIII. PRIORI SANCTI FRIDIANI LUCANO, ET MAGISTRO B. PISANO CANONICO. De electo Lucano rejiciendo . (Ferentini, II Id. Maii.) [Tam litteris vestris quam depositionibus testium diligenter auditis, intelleximus evidenter, nihil esse contra dilectum filium . . . . Lucanum electum, sufficienter ostensum, nisi de auditu tantum et fama, cum super aliis, si qua forte videantur esse probata, testes sint vel soli, vel tales, qui non potuerunt ea legitime comprobare. Quia vero super matrimonio quod idem electus dicitur contraxisse cum vidua, testes non fuere recepti, propter appellationem objectam, ne videlicet laici vel feminae in tali reciperentur articulo contra ipsum, sicut vestris nobis litteris intimastis, licet nuntii ejusdem electi coram nobis probare aliud niterentur; nos, ut tantae irregularitatis objectio non remaneat indiscussa, discretioni vestrae per apostolica scripta, mandamus atque praecipimus, quatenus testes, sive laicos sive feminas (duntaxat idoneos), qui ad hoc fuerint probandum infra mensem inducti, recipiatis legaliter et examinetis prudenter, excommunicantes solemniter, si quis eos impedire praesumpserit quominus testimonium perhibeant veritati. Deinde, attestationibus publicatis, si forte constiterit irregularitatem hujusmodi non esse probatam, indicatis eidem electo purgationem canonicam super his quae in commissione vobis facta comprehensa fuerunt, et in attestationibus, quas vobis, sub bulla nostra remittimus, sunt expressa, per septem canonicos majoris Ecclesiae, vel priores Ecclesiarum sodalium, civitatis Lucanae, presbyteros seu diaconos bonae famae, praestandam; qua recepta, praefigatis ei terminum competentem, quo consecrandum nostro se conspectui repraesentet. Si vero vel irregularitatis fuerit impedimentum probatum, vel infra mensem non praestiterit purgationem indictam, vos eum, auctoritate nostra suffulti, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, a praelatione Lucanae ecclesiae penitus amoventes, mandetis ex parte nostra capitulo, ut electionem de alio non differant canonice celebrare. Archipresbyterum autem Lucanum, et G. Amfoss. sacristam, qui contra praedictum electum litteras nobis sub nomine longe majoris partis capituli destinarunt, cum constet per attestationes praedictas longe majorem partem capituli non fuisse consciam hujusmodi litterarum, ab officio et beneficio denuntietis esse suspensos, donec nostram mereantur indulgentiam obtinere.] Inquiratis praeterea diligenter, utrum saepedictus electus, post appellationem ad nos interpositam, litteras quae nobis dirigebantur aperire praesumpserit, et quod super hoc inveneritis nobis fideliter intimetis.

Datum Ferentini, II Id. Maii.

LIX. . . . . . . EBORACENSI ARCHIEPISCOPO. Archiepiscopo Ragusino beneficia in episcopatu Carleolensi confirmat. Ad supplicationem instantem venerabilis fratris nostri . . . archiepiscopi Ragusini, eum a cura et sollicitudine, qua tenebatur ecclesiae Ragusinae duximus absolvendum, eo videlicet quod ibi non poterat secure morari, et, si accessum haberet ad illam, mortis sibi periculum imminebat. Ne vero idem archiepiscopus in vituperium ministerii nostri defectum in rebus temporalibus patiatur, fraternitatem tuam monemus attente, ac per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, quod de munificentia et liberalitate charissimi in Christo filii nostri, J. regis Anglorum illustris, ac concessione tua, in episcopatu Carleoli, et ecclesia de Maleborn. est illi collatum, ad sustentationem conserves ipsius. Nos enim ei de sedis apostolicae benignitate concessimus, ut in ipso episcopatu, absque usu pallii, officium episcopale valeat exercere, tibi tanquam metropolitano reverentiam et obedientiam impensurus.

LX. W. CLERICO. De annuo censu. Solet annuere, etc., usque assensu. Hospitale, quod in proprio fundo ad receptionem pauperum propriis sumptibus construxisti, etc., in modum protectionis. Ad indicium autem hujus a sede apostolica protectionis perceptae, bisantium unum gratis oblatum, etc. Nulli, etc.

LXI. PRIORI SANCTI FRIDIANI LUCANI, ET MAGISTRO B. CANONICO PISANO. De eodem argumento ac supra, epistola 58. Tam litteris vestris, quam depositionibus testium, etc., ut in tertia praecedenti usque sunt expressa, per septem inter episcopos Tusciae, vel canonicos majoris Ecclesiae, seu priores ecclesiarum sodalium civitatis Lucanae, presbyteros aut diaconos bonae famae, praestandam. Non obstantibus litteris, quas non habita de episcopis mentione adversarii reportarunt. Qua purgatione recepta, etc., usque in finem.

LXII. EPISCOPO, ET CAPITULO WIGORNIENSI. Sanctio de S. Wulstano in sanctorum albo relato. (Ferentini, II [ al. VII] Id. Maii.) Cum secundum evangelicam veritatem, etc., ut in secundo libro Regestorum usque: inter quos piae memoriae Wulstanus, Wigorniensis episcopus, degens olim in mundo magnis meritis praepollebat, et nunc vivens in coelo, multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis indiciis comprobetur, etc., in eumdem modum usque: Sane, cum ad audientiam nostram tanti viri merita et miracula pervenissent, maturius procedere cupientes, cum divinum sit judicium hujusmodi potius quam humanum, venerabili fratri, Cantuariensi archiepiscopo, et episcopo Eliensi, et dilectis filiis, Sancti Edmundi et de Wiburn. abbatibus, dedimus in mandatis, ut, ad Wigorniensem ecclesiam pariter accedentes, universo collegio vestro et populo civitatis jejunium indicerent triduanum, infra quod omnes unanimiter peteretis ab eo, qui via, veritas est et vita, aperiri super hoc viam veritatis ad vitam, ac deinde, non per testimonia tantum, sed per testes et famam vulgatam et scripturam authenticam, de virtute morum et veritate signorum, operibus videlicet et miraculis, diligenter inquirerent veritatem, et nobis fideliter intimarent. Ipsi ergo, cum ad Wigorniensem ecclesiam accessissent, juxta mandatum ecclesiasticum processerunt, et qui pauca de multis miraculis ejus, super quibus testes deposuere jurati, et in quorum testimonio tota civitas acclamabat, scripturam quoque authenticam de vita ipsius ante centum annos Anglicana lingua conscriptam, sub sigillis suis per te, frater episcope, nobis dirigere procurarunt. Qui postmodum in nostra praesentia constitutus, nobis humiliter supplicasti, ut praedictum episcopum ascriberemus sanctorum catalogo venerandum. Patuit ergo nobis per scripturam authenticam et depositiones testium, quod ad sepulcrum ejus muti loquelam, leprosus mundationem, hydropicus et paralyticus receperant sanitatem, et quod quamplura miracula Dominus, invocantibus nomen ejus et praedicti episcopi, jugiter operatur. Quare, de meritis et miraculis ejus, multis et magnis non solum testimoniis, sed et testibus, certiores effecti, cum, secundum Prophetam, laudandus sit Dominus in sanctis suis, de fratrum nostrorum consilio, ipsum beatum pontificem et confessorem Wulstanum catalogo sanctorum ascripsimus, ejusque memoriam inter sanctos decrevimus celebrandam. Quapropter, universitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes, quod nos solemniter et caute statuimus, vos humiliter et devote servetis, ut, meritis ejus et precibus, apud misericordissimum judicem nos et vos indulgentiam consequamur. Collectam autem in commemorationem ejus dicendam edimus, quam in hac pagina duximus subscribendam. « Spiritum nobis, Domine, tuae charitatis infunde, ut, intercedente beato Wulstano, confessore tuo atque pontifice, tuam mereamur dulcedinem in aeterna felicitate gustare. Per, etc. »

Datum Ferentini, secundo Idus Maii.

LXIII. JOHANNI, REGI ANGLORUM ILLUSTRI. Conqueritur, quod nondum archiepiscopum Dublinensem in gratiam receperit; interdicti poenam ei minatur. (Ferentini, XII Kal. Junii.) Miserabilem clamorem venerabilis fratris nostri, Dublinensis archiepiscopi, jam in coelum credimus ascendisse, et utinam, quia tantum regiae serenitati detulimus, nostrum non offenderimus Creatorem. Cum enim eumdem archiepiscopum, antequam promotus esses in regem, ab Ecclesia sua coegeris exsulare, atque, ab Ecclesia Romana saepe commonitus, eum in gratiam tuam recipere non curaris, postquam te Dominus ex alto respiciens in regni solium sublimavit, credebamus eidem archiepiscopo, divino intuitu, magnificentiam regiam provisuram, et recepturam ipsum in gratiam cui providentia divina magnifice sic providit; sed nostra fuimus opinione frustrati, quia nec intuitu Dei, nec precum nostrarum obtentu, quas pro eodem archiepiscopo saepius recepisti, eidem gratiam regiam restituere procurasti, nec, ut ad ecclesiam suam ipsum redire permitteres, et bona sibi restitueres, ablata, quibuslibet potuisti, quia noluisti, precibus inclinari. Caeterum, cum senex sit et decrepitus, cujus pro senectute debueras specialiter misereri, ipsum extra universum regnum tuum compellis vitae necessaria mendicare, pro quibus omnibus in quantum Creatorem tuum offenderis, qui tantam in terris tibi tribuit potestatem, si diligenter attendis, timendum est tibi, ne ipse, qui in servis suis se ipsum honorari asserit, et contemni, illatas injurias servis suis, et ex parte vindicet in praesenti, ut tibi saltem vexatio tribuat intellectum, et etiam reservet sibi vindictam aliam in futuro. Ut autem afflicto afflictionem adderes graviorem, et Creatorem tuum amplius provocares, non contentus existens quod ipsum rebus temporalibus spoliaras, manus ad illicita extendisti mandans justitiario Iberniae, ut per venerabilem fratrem nostrum, Cassellensem archiepiscopum, spiritualia Dublinensis Ecclesiae faceret ministrari, sicut in rescripto litterarum tuarum evidenter apparet, quod serenitati tuae in his litteris dirigimus interclusum. Quoniam igitur tantum archiepiscopi praedicti gravamen clausis de caetero non possumus oculis pertransire, mansuetudinem regiam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus ad Deum habens debita consideratione respectum, praedictum archiepiscopum in gratiam tuam benigne recipias, et ei ablata restitui facias universa; taliter hac vice mandatum apostolicum impleturus, quod subsequens correctio praeteritorum offensam valeat expiare, et Deum, quem non modicum offendisti, exinde tibi reddas propitium et placatum. Alioquin, quantumcunque regiae velimus serenitati deferre, quia tamen ejusdem archiepiscopi exsilium et gravamen omittere de caetero non possumus incorrectum, si infra mensem post receptionem praesentium eidem non fuerit satisfactum, ad quemcunque episcopatum tuae jurisdictioni subjectum deveneris, quandiu fueris ibi praesens, divina noveris esse officia interdicta. Quod si nec sic regius poterit animus emolliri, eidem archiepiscopo curabimus aliter, auctore Domino, prout expedire viderimus, providere.

Datum Ferentini, XII Kal. Junii.

LXIV. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO ELIENSI. De eodem argumento. Scriptum est . . . . . . Quod si mandatum nostrum non fuerit adimpletum, praedictam interdicti sententiam denuntient firmiter ab omnibus observandam.

LXV. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Ut in ecclesiis sibi subjectis emendet et corrigat quae emendanda sunt. (Ferentini, XII Kal. Junii.) Ad subditorum excessus prout convenit corrigendos, tanto fraternitas tua debet sollicitius insudare, quanto a te esset a Domino durius requirendum, si eorum curam negligere videretis quorum tibi est sollicitudo commissa. Sane ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod multa in ecclesiis tuae provinciae nequiter committuntur, quae videntur correctione non modica indigere, et per quae, non tam populo scandalum, quam eisdem ecclesiis provenit non modicum detrimentum. Nos igitur, volentes haec per tuae fraternitatis industriam emendari, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut liceat tibi in ecclesiis lege tibi dioecesana subjectis auctoritate nostra corrigere, tam in capite quam in membris, quae in eis inveneris corrigenda, non obstante appellationis diffugio interposito in elusionem ecclesiasticae disciplinae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Ferentin., XII Kal. Junii, anno sexto.

LXVI. ARCHIEPISCOPO BITURICENSI, EPISCOPO AUTISSIODORENSI , ABBATI FONTIS MORIGNIANI. Causam Charitatensium de haeretica labe suspectorum ipsis committit . (Ferentini, XII Kal. Junii.) Qualiter sit et quantum in causa quorumdam Burgensium de Charitate, qui de crimine haereseos fuerant accusati, tibi, frater archiepiscope, ac bonae memoriae . . . Nivernensi episcopo, necnon et dilecto filio . . . abbati Cluniacensi, sub certa forma commissa processum, per tuas litteras et ejusdem abbatis intelleximus evidenter. Nos igitur, tenore earumdem litterarum diligenter inspecto, G . . . de Lorriz, B . . . Marandi, et R . . . Caraille, propter hoc ad nostram praesentiam destinatos, ad vos, qui rei veritatem plenius indagastis, cum litteris memoratis processum negotii continentibus, quas vobis sub bulla nostra remittimus interclusas, duximus remittendos, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus his quos, examinatione praemissa, post confessiones eorum, tu, frater achiepiscope, catholicos judicasti, sicut in praedictis litteris continetur expressum, pro suis injungatis delictis poenitentiam competentem, non permittentes eos propter hanc causam ab aliquibus indebite aggravari, sed ipsos potius a malignorum incursibus defendatis; circa reliquos autem, auctoritate freti apostolica, procedatis, sicut ad eorum salutem et fieri firmamentum noveritis expedire.

Datum Ferentini, XII Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto.

LXVII. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI PAULI. Montem Porcium, in agro Tusculano, monasterio Sancti Pauli extra urbem, via Hostiensi, assignat et confirmat. Inter loca divino cultui deputata, Beati Pauli basilicam, in qua sub habitu regulari Domino militatis, tanto volumus et debemus specialius venerari, quanto is, cujus honorabili gaudet vocabulo et speciali protectione laetatur, Ecclesiam Dei, cui licet immeriti praesidemus, decoravit amplius vita pariter et doctrina, et in propagatione fidei Christianae plus caeteris apostolis laboravit. Quia vero non ab homine habuit, sed accepit a Domino quod tradidit ipse nobis, facta est lingua ejus velut calamus scribae velociter scribentis, ut in omnem terram exiret sonus ipsius, et semen eloquiorum Domini seminiverbius seminaret. Licet enim princeps apostolorum, beatus Petrus apostolus, plenitudinem acceperit ecclesiasticae potestatis, iste tamen, vocatus vas electionis a Domino, caeteris abundantius gratiam praedicationis accepit, ut portaret nomen ejus coram gentibus, et regibus, et filiis Israel, de Saulo Paulus et persecutore praedicator effectus. Qui, cum apostolatum in gentibus accepisset, tandem eumdem apostolorum principem subsecutus, factus est ei, et in praedicatione socius, et in passione collega, ut ambo simul Romanam ecclesiam suo sanguine dedicarent. Ut igitur devotionis affectum quem ad eum gerimus, per effectum licet tenuem ostendamus, qualicunque munusculo basilicam ejus honorare proponimus, modicum saltem tribuentes ipsi de suo, cum nihil tribuere de proprio valeamus. Speramus autem quod is, qui ad Abel et munera respexit ipsius, et duo minuta pauperculae viduae acceptavit, ejus intervenientibus meritis, non muneris quantitatem respiciet, sed devotionem potius offerentis. Consideratione igitur hac inducti, montem Porcium in territorio Tusculano cum pertinentiis suis, sicut de concessione nostra vobis fuerat assignatus, vobis, et per vos, monasterio vestro, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

LXVIII. REGI FRANCORUM. Ut pacem faciat cum rege Anglorum. (Ferentini, VII Kal. Junii.) Cum regia serenitas non ignoret quod apud nos esse non debeat acceptio personarum, inde credimus eam non graviter sustinere, si circa ipsam pastoralis officii debitum exsequamur, ne praeter divinae majestatis offensam, quam si negligentes fuerimus incurremus, apud homines quoque ministerium nostrum vituperari contingat, si etiam circa reges et principes aliquid ex contingentibus omittamus, voluntati eorum consulentes potius quam saluti. Siquidem esse non debet in ore nostro verbum Domini alligatum, sed liberum potius, ut corripiamus libere inquietos, et verbum Apostoli quoties expedit impleamus, quod tanto magis nobis intelligimus esse dictum, quanto majorem, imo supremum locum in Ecclesia obtinemus, utpote qui, vocatis caeteris in partem sollicitudinis, soli plenitudinem accepimus potestatis. Apostoli enim verbum est argue: Obsec. incr. in o. pa. et doct. et nobis loquitur Dominus in Propheta: Clama, ne cesses quasi t. ex v. t. (sic ). Quia ergo coepit Jesus facere et docere nobis relinquens ex v. se. v. (sic ). ejus. Oportet ut nos, qui vicem ejus, licet indigni, exercemus in terris, ambulemus quemadmodum ambulavit, quantum tamen fragilitas humana permittit, et vestigia sequamur ipsius, cum, Tu me sequere inter universos apostolos, Petro noverimus esse dictum. Novit autem regia celsitudo, quod inter ipsas Dominicae Nativitatis primitias, pacem angelus bonae voluntatis hominibus nuntiavit, et in articulo passionis pacem Dominus in discipulos, quasi haereditario jure transfudit, dum, quasi ultimum testamentum conficiens, inquit eis: Pacem meam do vobis pa. re. v (sic ) et, ut quod moriturus dixerat confirmaret postmodum immortalis, post resurrectionem suam hac primum voce ad discipulos fuit usus: Pax vobis, et iterum dico pax vobis. Ne igitur nos, qui sumus secundum Apostolum haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, relictae nobis haereditatis exhibeamus indignos et gratiae, quam in nos abundantius praeparticipimus nostris (sic ) effudit, ostendamus ingratos, pacem evangelizare tenemur filiis pacis praesertim, ut super eos pax nostra secundum verbum evangelicum requiescat, cum et, secundum Prophetam, inquirere pacem et eam persequi teneamur. Hoc autem tanto confidentius circa regiam serenitatem exsequimur, quanto dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, quondam pro simili causa transmissum, benignius recepisse te novimus, et sollicitudinem nostram in eo amplius approbasse. Nosti etenim, utpote qui hoc in libro experientiae quotidianae legisti, quanta mala ex dissensione, quae inter te et charissimum in Christo filium nostrum, J. regem Anglorum illustrem, peccatis exigentibus, est exorta, non solum communiter regnis vestris, sed generaliter universo provenerint populo Christiano. Ecce etenim, vobis ad invicem decertantibus, destruuntur ecclesiae, pauperantur divites, pauperes opprimuntur, et, dum nec religioni nec sexui parcitur, viri religiosi qui consueverant orationi vacare, mendicare coguntur, et illae prostituuntur, quod dolentes dicimus, voluptati praedonum, quae virginitatem suam voverant virginitatis auctori. Jam quoque in Christianos sumunt audaciam Saraceni, et, qui placatis et pacatis vobis ad invicem exsilium formidabant, animis ex vestra dissensione resumptis, fortiores in Christianorum exterminium surrexerunt, praesertim, cum principes Gallicani, de quibus apud majestatem divinam et tuam serenitatem querelam deponimus, a bono proposito recedentes, contra prohibitionem nostram in Christianos converterint arma sua, nec adhuc adjiciant ut resurgant, sed pejora prioribus, sicut nostris est auribus intimatum, proposuerint attentari. Insuper, ex dissensione hujusmodi, et strages corporum sequitur, et pernicies animarum, de quo tanto amplius condolemus, quanto anima pretiosior est quam corpus, cum, juxta testimonium veritatis, nil prosit homini si universum mundum lucretur, et patiatur suae animae detrimentum. Ne igitur sanguis tot populorum de nostris manibus requiratur, ne rei tot mortium, ut sic loqui liceat, videamur, si, quod absit! tanquam canes muti non valentes latrare tacuerimus in tanta necessitate populi Christiani, et, velut adhaeserit lingua nostra faucibus nostris, arguere neglexerimus arguenda, dilectum filium . . . abbatem Casemarii, virum religiosum, providum, et fidelem nobis, et fratribus nostris merito suae honestatis acceptum, ad praesentiam tuam duximus destinandum, cui dilectos filios . . . Trium-Fontium, et de Duno, abbates duximus adjungendos, rogantes serenitatem regiam, et exhortantes in Domino, et in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus ad commonitionem ipsorum, imo nostram verius, cum praedicto rege vel statuas firmam pacem, vel treugas ineas congruentes, ut interim de pace inter vos perpetuo reformanda, salva justitia utriusque, licentius possit et securius pertractari. Alioquin, quantumcunque tam te quam ipsum in Domino diligamus, dissimulare tamen nulla ratione poterimus, quin ea, quae dictus nuntius noster, juxta formam sibi datam a nobis, duxerit statuenda, faciamus inviolabiliter observari. Rogamus autem serenitatem regiam, ut dictum nuntium nostrum benigne recipias, et pro reverentia apostolicae sedis et nostra studeas propensius honorare.

Datum Ferentini, VII Kal. Juniii, pontificatus nostri anno sexto.

LXIX. ILLUSTRI REGI ANGLORUM. De eodem negotio. Cum regia, etc., usque requiescat. Nosti etenim, etc., usque surrexerunt. Insuper ex dissensione, etc., usque in finem.

Datum ut supra.

LXX. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, CONSTITUTIS IN REGNO FRANCORUM. De eodem negotio. Cum regia, etc., usque requiescat. Nostis etenim, etc., in eumdem fere modum usque surrexerunt. Insuper ex dissensione, etc., in eumdem modum usque pertractari. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur attente, et per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, eidem nuntio nostro fideliter et efficaciter assistentes, apud praedictum regem Francorum prudenter et utiliter insistatis, ut commonitioni vestrae humiliter acquiescat. Alioquin, ea quae dictus nuntius, juxta formam sibi datam a nobis, duxerit statuenda, recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis, nec praesumatis contra ea qualibet levitate venire. Volumus autem nihilominus, et districte praecipiendo mandamus, quatenus saepedictum nuntium nostrum benigno recipiatis et tractetis affectu, et studeatis taliter honorare, quod id gratum habere possimus, et vobis, et Ecclesiis vestris propter hoc grata debeamus vicissitudine respondere, utpote qui devotionis affectum nuntiis nostris exhibitum, nobis reputamus impensum, et nos in eis credimus honorari.

LXXI. GUALTERO, REGNI SICILIAE CANCELLARIO. Recipit ipsum in gratiam, et de quatuor cautionibus per ipsum oblatis nullam acceptat, nisi ut opera confirmet quod verbo promisit, et quae faciunt pro jure Romanae Ecclesiae. (Ferentini.) Licet graviter offenderis nos in multis, quia tamen illius, licet immeriti, gerimus vicem in terris, qui, cum iratus fuerit, non obliviscitur misereri, te, utinam tunc de corde puro et conscientia bona et fide non ficta reversum, a vinculo fecimus excommunicationis absolvi. Nunc autem litteras tuas, quas per Jacobum, clericum tuum, latorem praesentium destinasti, benigne recepimus, et earum tenorem pleno concepimus intellectu, diligentius attendentes ea quae ipsi nobis de mandato tuo proponere curaverunt. Dixerunt enim te amodo fidem puram, devotionem sinceram et omnimodam obedientiam nobis et sacrosanctae Romanae Ecclesiae velle humiliter exhibere, atque pro veritate servanda, nobis ex parte tua obtulerunt quatuor cautiones: primo, juratoriam a te et fratribus tuis, nobilibus viris, M. et G. comitibus, exhibendam; secundo, fidejussoriam super tanta summa pecuniae quantam nos taxare vellemus, sub obligatione nobilium virorum, P. Colonensis, et R. Theatini, comitum, si contra praesumeres attentare praestandam; tertio, dationem obsidum, duorum videlicet nepotum tuorum, unius de fratre, alterius de sorore; quarto, tenimentum unius munitionis quam vellemus eligere de duabus, de facto nobilis viri, Gualteri, Brenensis comitis, spondentes te mandatis nostris omnimodis pariturum. Quia vero magis spontaneam devotionem requirimus quam coactam, non curavimus ad praesens hujusmodi recipere cautiones, probare volentes si absque compulsione aliqua, quod sermone promittis, opere vel prosequente complere. Monemus igitur discretionem tuam, consulimus et exhortamur, quatenus in obedientia, fidelitate ac devotione apostolicae sedis et nostrae de caetero perseveres firmiter et constanter, nec circa obsequia nostra vacilles. [Ex profectu namque multorum nobilium et procerum regni, qui nobis et Ecclesiae humiliter paruerunt, et ex illorum defectu qui conati sunt in spiritu superbiae contra stimulum calcitrare, liquido cognoscere potes commoda et incommoda, quae de gratia et offensa nostra tibi ac tuis et provenerunt hactenus et poterunt provenire.] Scis enim quanta consecuti sunt incrementa, quos nobis fidei suae sinceritas commendavit, et quomodo de minimis ad maxima conscenderunt; nec ignoras quanta passi sunt detrimenta, quos infidelitas et arrogantia concitavit, et quomodo, de magnis in minima corruentes, fere ad nihilum sunt redacti, non solum de his et illis indigenae, sed etiam alieni; quod nimirum in te ipso, quod dolentes dicimus, per experientiam comprobasti. Quia vero ex praeteritis potes considerare futura, quod improvide deliquisti, cum tanta diligentia studeas emendare, quod omnium quae per te male gesta sunt et pessime dicta prorsus obliti, cum bona conscientia et libera fronte gratiam nostram tibi valeamus benignius impertiri, de qua utique poteris esse securus, si monita nostra, quae praesens tibi charta suadet, verbo et opere curaveris adimplere. Largas enim et amplas per Dei gratiam manus habemus, ut, sicut iram, tua promerente culpa, sensisti, sic benignitatem in gratia, tua exigente satisfactione, cognoscas.

Datum Ferentini.

LXXII. ARCHIEPISCOPO BISUNTINO. Ipsi sedem apostolicam super tribus articulis consulenti respondet. (Ferentini, XII Kal. Junii.) [Fraternitati tuae] super tribus capitulis sedem consulenti apostolicam, ad cujus consilium est in rebus dubiis a cunctis fidelibus recurrendum, scriptis praesentibus respondemus. In primo, [divortii sententiam approbantes quam in eum canonice promulgasti, qui illam sibi postea copulare praesumpsit, cujus antea sororem adhuc septennem contractis sponsalibus extraordinaria libidine noscitur polluisse] [presbyteros autem, et alios clericos dioeceseos tuae, qui pro suis excessibus a te nexu anathematis canonice innodati praesumpserunt, vel praesumunt celebrare divina, rationabiliter potes omnibus ecclesiasticis beneficiis privatos denuntiare ]. Priorem quoque [quem a schismatico asseris ordinatum, ab officio repellere poteris incunctanter, nisi legitime probaverit secum fuisse misericorditer dispensatum, et ab ea persona, qui super hoc potestatem habuerit dispensandi.]

Datum Ferentini, XII Kal. Junii, anno sexto.

LXXIII. ROTHOMAGENSI ARCHIEPISCOPO. Ut, si rex Angliae non recipiat Sagiensem episcopum in gratiam, supponat interdicto totam Normanniam quae est suae jurisdictionis. (Ferentini, IX Kal. Junii.) Cum in juventute tua viriliter steteris pro tuenda Ecclesiae libertate, postquam ad senectutem permittente Domino devenisti, tanto debes his, qui pro simili causa laborare videntur, tuum patrocinium fortius impertiri, quanto gratius in hoc Deo servitium exhibetur. Sane, cum venerabilis frater noster . . . Senonensis archiepiscopus, venerabilem fratrem nostrum . . . . . . Sagiensem episcopum, tunc electum, quem nos, exigente justitia, in favorem ecclesiasticae libertatis duximus confirmandum, consecraverit juxta quod ei dedimus in mandatis, fraternitati tuae grave non debet existere, vel molestum, cum id in praejudicium tuum factum non fuerit, sed pro tuenda ecclesiastica libertate, et in consecratione ipsius juxta mandatum nostrum Rothomagensi Ecclesiae sua sit justitia reservata. Rogamus igitur fraternitatem tuam, monemus, consulimus et hortamur, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes, quatenus pro reverentia beati Petri et nostra, praefatum episcopum, omni rancore deposito, in gratiam tuam clementer admittens, charissimum in Christo filium nostrum, J. Anglorum regem illustrem, monere diligentius et inducere non moreris, ut eum in gratiam suam recipiat, et ipsum episcopatus Sagiensis pacifica faciens possessione gaudere, tam ei quam canonici Ecclesiae Sagiensi ablata restitui faciat universa. Alioquin, quantumcunque regiam excellentiam in Domino diligamus, et ipsius velimus honori deferre, quia tamen dimittere non possumus incorrectum, quod praesumitur in sugillationem ecclesiasticae libertatis, volumus, et fraternitati tuae praesentium auctoritate districte praecipiendo mandamus, quatenus, si forsan praedictus rex, infra mensem postquam litteras nostras receperit, mandatum nostrum non curaverit exsecutioni mandare, totam Northmanniam, quae tuae jurisdictionis existit, denunties esse suppositam ecclesiastico interdicto, ipsumque facias per districtionem ecclesiasticam usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Praefato quoque Senonensi archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis, ut hoc ipsum exsequi non omittat.

Datum Ferentini, VIII Kal. Junii, anno sexto.

LXXIV. ELIENSI, ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. Cassata duorum in episcopum Menevensem electione, mandat ut ad novam electionem celebrandam canonice Menevenses inducantur . (Ferentini, VII Kal. Junii.) Causam, quae vertebatur inter dilectos filios . . . . . . . abbatem Sancti Domuel. [ al. Dogmaelis] et G . . . archidiaconum de Bretheno [ al. de Brechene], quorum uterque se asserebat electum in episcopum Menevensem, coram delegatis a nobis judicibus aliquandiu ventilatam, nos tandem in consistorio examinavimus diligenter. Auditis ergo, et intellectis attestationibus, et allegationibus partium, de communi fratrum nostrorum consilio, electionem cassavimus utriusque. Ne vero contingat ecclesiam Menevensem ex iterata dissensione gravius perturbari, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus canonicos Menevenses ad electionem concordem de persona idonea infra duos menses canonice celebrandam monere, ac inducere procuretis; quae si taliter facta fuerit, per metropolitanum proprium confirmetur. Alioquin, vos, auctoritate nostra suffulti, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, praeficiatis eis personam in pastorem, et faciatis eam per metropolitanum eumdem in episcopum consecrari; attentius provisuri, ne idem archiepiscopus aliquam ab eo recipiat cautionem, propter quam prosequi nequeant causam status ecclesiae Menevensis. Quod si non ambo . . . alter vestrum, etc.

Datum Ferentini, VII Kal. Junii.

LXXV. CARSIAE, OSCENSI EPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Controversiam, quae inter ipsum et Gombaldum, Ilerdensem episcopum, super Oscensis et Ilerdensis Ecclesiarum juribus vertebatur, auctoritate apostolica, ex ipsorum assensu, dirimit. (Ferentini, VI Kal. Junii.) Ne lites amicabili concordia terminatae, partes denuo recidiva contentione fatigent, diffinitionis earum apostolico convenit praesidio communiri, quatenus tanto minus malignari volentibus contra eas locus pateat malignandi, quanto majus robur majoris fuerint auctoritate sortitae. Sane cum venisset olim ad apostolicam sedem dilectus filius, magister Ar. canonicus Ilerdensis, ex parte Ilerdensis ecclesiae proposuit coram nobis, quod eadem ecclesia per sententiam felicis recordationis Eugenii papae, praedecessoris nostri super ecclesiis de Barbastro, Belsa, Gestan. et Alkezal, cum pertinentiis suis, graviter erat laesa; unde ipsam ad audientiam restitui postulavit, cum ad eam videretur fuisse praedecessorum nostrorum temporibus restituta. Nam, primo bonae memoriae Anastasius papa, praedecessor noster, qui eidem Eugenio immediate successit, et piae recordationis Alexander, successor ipsius, felicis memoriae Coelestino papa, praedecessore nostro, tunc Sanctae Mariae in Cosmedin diacono cardinali, apostolicae sedis legato, causam ipsam diversis temporibus commiserunt, qui eam fine debito terminasset, nisi fuisset ab eo, ex parte Oscensis ecclesiae, provocatum, sicut in ejus litteris continetur, et ipse coram nobis et fratribus nostris viva voce saepius testabatur. Idem quoque ad apicem summi pontificis assumptus, bonae memoriae Gre. Sancti Angeli diacono cardinali, apostolicae sedis legato, causam super hoc sub eo tenore commisit, ut inspectis rescriptis ecclesiae Ilerdensis, et rationibus et allegationibus partium diligenter auditis, non obstante sententia memorata, vel quibusdam rescriptis, tam occasione illius sententiae quam alio modo, in praejudicium juris Ilerdensis ecclesiae a sede apostolica, vel quomodolibet, impetratis, mora, contradictione et appellatione, tam super principali quam incidenti quaestione, remotis, diffinitivam proferret sententiam, et eam exsecutioni mandando faceret per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Sub eodem quoque tenore, venerabilibus nostris, Tirasonensi, Oxomensi . . . et . . . Calaguritano episcopis, litteras destinavit, juxta formam processuris eamdem, si legatus de Hispaniae partibus recessisset. Nos igitur, cum fratribus nostris aliisque viris prudentibus et in utroque jure peritis, super petitione hujusmodi deliberatione habita diligenti, quosdam audivimus asserentes, quod, cum jam dictus Coelestinus papa, praedecessor noster, contra praedictam sententiam visus fuerit Ilerdensi ecclesiae restitutionis beneficium indulsisse, utpote cum, ea non obstante, causam duxerit committendam, supplicationem ipsius ecclesiae admittere debebamus, quia per statuta canonica sententia sedis apostolicae non negatur posse in melius commutari, cum aut subreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione temporum et aetatum, seu necessitatum gravium, aliquid dispensatorie ordinare decrevit, et secundum jura civilia, principes contra res sic judicatas in auditorio suo examinari restitutionem in integrum permiserunt. Nos autem, tam Ilerdensi quam Oscensi ecclesiae, in sua volentes justitia providere, quia causarum merita partium assertione panduntur, in utriusque partis praesentia decrevimus discernendum, utrum restitutio esset data, vel danda contra sententiam memoratam. Ideoque tibi, et dilectis filiis, Oscensi capitulo, per iterata scripta dedimus in mandatis, ut usque ad festum Beati Lucae proximo tunc futurum, vel in personis propriis, vel per sufficientem et idoneum responsalem, nostro vos curaretis conspectui praesentare, ostensuri, si possetis, quod non deberet dicta sententia retractari, vel, si forsan exigente foret justitia retractanda, per vos vel responsalem eumdem appareretis sufficienter instructi, ut canonice procederetur in negotio principali, pro certo scituri, quod, cum litibus finem imponere cuperemus, et in quaestione praemissa, propter multam locorum distantiam, non posset ad nos sine magnis laboribus et expensis saepius haberi recursus, si ad praemissum terminum, quem vobis duxeramus peremptorium assignandum, injuncta contemneretis implere, nos nihilominus in ipso negotio, quantum possemus, de jure procedere curaremus. Cum igitur diutius exspectatus, tandem ad praesentiam nostram personaliter accessisses, et venerabilis frater noster, Gob, episcopus Ilerdensis, qui te dudum praevenerat, ecclesiam suam ad audientiam proponeret restitutam et restitui de gratia peteret, si plene forsitan restituta non esset, tu vero econtrario diceres, nec audientiam ei contra sententiam esse datam, nec de caetero esse dandam, cum fuisset super iis in nostra praesentia disceptatum, et inductae variae rationes utrinque, de consilio fratrum nostrorum, eidem episcopo audientiae restitutionem duximus concedendam. Proposuit igitur in nostra praesentia constitutus, lite tam super possessorio quam petitorio contestata, quod, cum olim Saraceni majorem partem Hispaniae occupassent, bonae memoriae tunc episcopus Ilerdensis, transiens ad montana, in quodam oppido, quod Rota dicitur, episcopalem cathedram collocavit.

Episcopus quoque, qui tunc temporis ecclesiae Oscensi praeerat, similiter ad montana conscendens, in villa quae Jacca dicitur se recepit, et in ea posuit sedem suam. Tandem vero, cum inclytae recordationis Sanctius, rex Aragoniae, Saracenos coepisset in forti manu et extento brachio debellare, ita ut de illius terrae recuperatione jam spem certam conciperent Christiani, inter Rotensem et Jaccensem episcopos controversia super limitibus est exorta, Rotensi episcopo asserente, quod Alkanadre fluvius, Jaccensi vero econtrario proponente, quod Cinga fluvius ipsorum dioeceses limitaret. Controversia igitur hac in regis audientia recitata, ipse, qui noverat terrae situm, de utriusque partis assensu praedictis dioecesibus certos limites assignavit, sicut publicum continet instrumentum. Rege vero apud obsidionem Oscae percusso sagitta, et, sicut Domino placuit, interempto, inclytae recordationis Petrus, rex Aragoniae, natus ejus, Oscam de Saracenorum manibus liberavit, et pontificalem in ea restituit dignitatem, et a Rota, quantum in eo fuit, sedem transtulit in Barbastrum, quod felicis recordationis Urbanus et Paschalis, praedecessores nostri, auctoritate apostolica confirmarunt. Idem quoque rex per P . . . Barbastrensem fecit ecclesiam dedicari, et eam velut ecclesiam cathedralem dotavit pariter et ditavit, et certis ei terminis assignatis, immunitates etiam regia liberalitate concessit. Cumque Barbastrenses episcopi ecclesiam Barbastrensem longo tempore pacifice possedissent, bonae memoriae Gaufr. sextus et ultimus episcopus Barbastrensis, a Barbastro fuit per Oscensem ecclesiam violenter expulsus. Successore igitur ejus, ille viam universae carnis ingresso, et Oscensi episcopo, temporibus praedicti Eugenii, praedecessoris nostri, propter hoc apud sedem apostolicam constitutis, cum episcopus Barbastrensis cathedram suam, a qua fuerat violenter expulsus, coram bonae memoriae G. sanctae Romanae Ecclesiae cardinale qui auditor partibus datus erat, sibi restitui postularet, et Oscensis episcopus restitutionem peteret ecclesiarum de Belsa et Gestan. quibus spoliatum se dicebat injuste, licet eorum uterque tantum possessorium intentaret, idem tamen episcopus Barbastrensis, tam super possessione quam proprietate ecclesiae Barbastrensis, et de Belsa et Gestan. Ecclesiarum, fuit minus legitime condemnatus.

Ipse autem, praedicto Eugenio viam universae carnis ingresso, praefato Anastasio, successori ejus supplicavit humiliter, et ad memoratum Coelestinum, praedecessorem nostrum, tunc apostolicae sedis legatum, commissionis litteras impetravit, qui cum usque ad diffinitivam sententiam processisset, appellationi Oscensis ecclesiae deferens, negotio supersedit. Iterum eodem modo processit, a praedicto Alexandro, praedecessore nostro, legatus in Hispaniam et super hoc negotio specialiter delegatus.

Ipse praeterea, cum in summum pontificem fuisset assumptus, causam super hoc, memorato G. tunc Sancti Angeli diacono cardinali, apostolicae sedis legato et praedictis . . . Tirasnoensi, Oxoniensi . . , etc. . . Calaguritano episcopis, sub tenore superius expresso commisit, et licet, cardinale legationis suae fines egresso, episcopi usque ad receptionem testium praesentibus partibus processissent, quia tamen ex parte Oscensis ecclesiae fuit ad sedem apostolicam appellatum, ipsi judices causam ad sedem apostolicam remiserunt. Quamvis autem bonae memoriae . . . . praedecessor tuus, et praedictus episcopus Ilerdensis, ad ejusdem C. praedecessoris nostri praesentiam accessissent, non fuit tamen finaliter in causa processum, sed ea in suo statu manente, in terrae subsidium, quam tunc nitebantur invadere Sarraceni, partes ad propria sunt remissae.

Super iis igitur Ilerdensis episcopus allegabat, quod, cum praedictae dioeceses de assensu partium fuerint limitatae, ac facta limitatio videntibus et scientibus, tam episcopis quam canonicis Oscensis ecclesiae, per sexaginta annos et amplius fuerit observata, Ilerdensi ecclesiae ea quae petierat ratione limitationis hujusmodi competebant, quae, si ab initio forsan ex aliqua causa fuisset invalida, processu tamen temporis per silentium partis alterius legitimum fuerat sortita valorem, praesertim, cum de assensu partium facta fuerit, et per Romanam Ecclesiam exstiterit confirmata. Praeterea, etsi limitatio hujusmodi nullatenus tenuisset, quia tamen per quadraginta annos, et amplius, quae per limitationem ei obvenerant bona fide ac justo titulo Ecclesia possederat Ilerdensis, absque aliarum rationum suffragio sola se poterat praescriptione tueri; nec nocet quod objicitur ex adverso, limites prescribi non posse, cum limitatio, quam pars Oscensis ecclesiae allegabat, nulla fuerit, nec posset ostendi, quae non tenuit si etiam facta fuit, quia praeter assensum partium de rebus subjectis dominio aliorum, quas nec habebat tunc temporis, nec habuit postmodum, hujusmodi limitatio fuerat attemptata. Insuper, cum flumen publicum esset limes, illud non perscripserat ecclesiae Ilerdensi, sed quae infra limites habebantur, quod a canone non vetatur. Poterat quoque utraque limitatio simul stare, cum limitatio quam pars tua, frater episcope, inducebat, Cingam fluvium, illa vero, quam Ilerdensis allegabat ecclesia, Alkanadre flumen limitem appellaret, et revera pro majori parte Cinga, pro minori vero Alkanadre fluvius Oscensem dioecesim limitaret. Item, etsi Cinga fluvius tanquam limes divideret dioeceses memoratas, et limitatio, quam Oscensis dicebat ecclesia praecessisse, aliquando tenuisset, et per sedem fuerit apostolicam confirmata, nunc tamen illa debebat limitatio praevalere, quae de consensu partium postmodum facta erat, et diutissime observata. Nam, in finalibus quaestionibus statur veteribus munimentis, nisi varietate successionum vel possessionum arbitrio fines probentur fuisse mutati. Praeterea, sententia praedicti Eugenii contra ecclesiam Ilerdensem inducta non nocet, cum lata fuerit per negligentiam, vel errorem, contra res antea judicatas, a quibus non fuerat appellatum. Verum, donatio Barbastri, facta ecclesiae Ilerdensi liberalitate regali, et per sedem apostolicam confirmata, erat inviolabiliter observanda, cum in privilegiis etiam partis alterius auctoritate apostolica firmaretur. Contra haec autem, frater episcope, proponebas, quod inclytae recordationis Ranimirus, rex Aragoniae, cum Sanctio, filio suo, prius praedictas dioeceses limitarat, imo declaraverat limitationem, quae facta fuerat ab antiquo, et in ejus privilegio continetur, in quo Rotensis episcopus et alii octo episcopi subscripserunt; quare Sanctius ipse contra factum suum venire non potuit postmodum cum effectu, praesertim, cum limitatio ipsa fuisset per bonae memoriae Gregorium et Urbanum, Romanos pontifices, confirmata; nec nocet quod objicitur ex adverso, eumdem Urbanum Oscensi ecclesiae omnia quae Ranimirus rex illi concesserat confirmasse, iis duntaxat exeeptis, quae Sanctius rex Aragoniae cum P . . . filio suo de praedecessorum tuorum assensu, de praedicti regis patris sui constitutione mutavit, cum ea non exceperit pro Rotensi ecclesia, sed capella potius in honorem Domini nostri Jesu Nazareni constructa, utpote inter quam et Oscensem ecclesiam quaestio diutius fuerat ventilata. Nec minus etiam limitari loca illa, quia tenebantur ab hostibus, potuerunt, aut limitata monstrari, cum res quae apud hostes existunt, posse legari propter spem postliminii sanciat jus civile. Nec obest similiter si econtrario proponatur, quod, etsi limitatio ista praecesserit, prius tamen pars altera Barbastri fuerat possessionem adepta, quia, cum privilegium ecclesiarum existat, ut dominium etiam praeter possessionem acquirant, patet Oscensem ecclesiam, sicut tempore prior fuerat, in jure fuisse similiter potiorem. Eodem quoque modo non obest objecta transactio, cum nec Rotensis nec Jaccensis episcopus eam subscriptione propria roboravit, nec accesserit clericorum assensus, qui super eo non minus quam in alienatione fuerat requirendus. Praeterea, privilegia Urbani et Paschalis, in quibus sedes episcopalis apud Barbastrum legitur confirmata, nequaquam obsistunt, cum cassata intelligantur cum aliis, quae praedictus Eugenius sententiando cassavit, et praedictus Alexander asserat ea falsa, licet quoad scripturam reperiantur integra in Regestis, quod ex negligentia quoque potuit provenire. Illud etiam quod pars adversa proponit, se videlicet ad audientiam restitutam, sic debet intelligi, ut concessum ipsi fuerit iniquam, forsan, si posset, latam sententiam demonstrare; quare, si pars ipsa concessione hujusmodi non est usa, sententia debet in suo robore permanere. Insuper, etsi ab initio tantummodo possessorium fuerit intentatum, postmodum de possessione et proprietate pariter fuit actum, cum privilegia exhiberentur utrinque per quae non possessio sed proprietas comprobatur.

Praescriptio autem, quae objicitur ex adverso, probata non fuit nec potuit comprobari, imo nec objici cum effectu, cum pars eadem allegarit ad se rerum illarum, quas se praescripsisse asserebat, dominium ex causa alia provenisse. Constat autem, quod rem suam nemo praescribat, nisi prius desinat esse sua, nec erat sub disjunctione illius partis petitio admittenda, cum de jure suo actor debeat esse certus, etsi aliquando propter factum et contumaciam rei, plures actiones sub alternatione posse proponi legantur. Item, nocere non poterat, si objiceret pars adversa, quod causa, quae inter P. Regem, et S. Oscensem episcopum vertebatur, commissa fuerat Po. episcopo Barbastrensi, cum Oscensis episcopus eum petivisse judicem non probetur, et si petivisset etiam, delictum personae non esset in damnum Ecclesiae retorquendum. Attestationes vero, per quas Herdensis ecclesia visa fuerat comprobare se de Barbastro violenter expulsam, non poterant de jure valere, utpote quae fuerant lite non contestata receptae, sicut ex praedictis Coelestini papae, praedecessoris nostri, ut dicunt, litteris comprobatur. Praedictae quoque attestationes non debuerant apperiri, quoniam, etsi Herdensis ecclesia per eas quod intenderat comprobasset, debebat tamen loco suo possessio remanere, cum proprietas ad Oscensem ecclesiam ratione sententiae pertineret; quare, prius quam attestationes aperirentur praedictae, fuerat de sententia cognoscendum, quia dolo quis petit quod restituere statim debet.

Allegabat igitur pars Oscensis ecclesiae pro se: primo, limitationem Ranimiri, et Sanctii, filii ejus, Regum Aragoniae, non tam factam ab eis quam per eos, qualiter facta fuerit antiquitus declaratam: secundo, privilegia praedictorum Gregorii et Urbani, praedecessorum nostrorum, qui non solum confirmationem hujusmodi confirmarant, sed statuerant, ut taliter imposterum servaretur; tertio, sententiam dicti Eugenii, praedecessoris nostri, quae fuerat cardinalium subscriptionibus roborata, de qua temerarium, imo sacrilegum esset praesumere, quod lata legitime non fuisset, cum instar sacrilegii sit de statutis principum judicare; et licet contra sententiam ipsam audientia data fuerit Ecclesiae Herdensi, ipsa tamen retractata non fuerat, imo nec debuerat retractari, cum nec ostenderetur aliquid fuisse subreptum, nec quod dictus Eugenius pro necessitate locorum, temporum vel aetatum, super hoc duxerit dispensandum; quarto, praescriptione se Oscensis ecclesia tuebatur, cum habuerit ex sententia bonam fidem, et a tempore ipsius sententiae quinquaginta octo anni fuissent elapsi, nec interruptio econtrario probaretur, cum super commissione praedicti Anastasii nihil penitus pars altera comprobavit, et commissio saepedicti Alexandri fuerit revocata; ipse quoque Coelestinus, praedecessor noster, ut dicunt, in litteris suae confirmationis asseruit, quod a tempore latae sententiae lis non fuerat contestata; praeterea, saepedictus Alexander eidem indulsit, ne respondere super hoc aliquatenus cogeretur, et silentium imposuit ecclesiae Herdensi, felicis autem recordationis Lucius et Clemens, praedecessores nostri, sententiam Eugenii confirmarunt. Demum, eadem pars adjecit, quod ecclesias de Belsa et de Gestan. tempore limitationis possederat, et ecclesia de Alkezar fuerat data ipsi, cum fuit de Saracenorum manibus liberata. Nos igitur, auditis his et aliis quae fuerant hinc inde proposita, priusquam plenius examinaretur negotium praeliberatum, te ac praedictum episcopum Herdensem ad compositionem induximus, et obtinuimus tandem a vobis, et vestris voluntatibus requisitis, ut nostris consiliis pareretis. Nos ergo, postquam vestras diligenter investigavimus voluntates, de provida consilii deliberatione statuimus, ut Barbastrensis ecclesia cum terminis suis, sicut a praedicto P. rege Barbastro fuerant assignati, tibi, et, per te, Oscensi Ecclesiae, in perpetuum remaneret; confirmantes ecclesiae Ilerdensi omnia quae inter Cingam et Alkanandrum fluvios possidebat. Omnes autem ecclesias, quas tu, a Serra, Arbi inferius inter praedictos fluvios possidebas, cum ecclesiis de Belsa, et Gestan. in duas partes dividi jussimus; et medietatem Oscensi ecclesiae, aliam vero medietatem Ilerdensi praecepimus assignari; et praeterea, de assensu ejusdem Ilerdensis episcopi, possessiones quas habebat ejus ecclesia apud Jaccam, tibi, et ecclesiae tuae pro bono pacis tradi praecepimus in perpetuum possidendas. De iis autem ecclesiis inter vos hujusmodi compositio intervenit, ut ecclesiae de Presigneg. Torres, Peralta, Pertusa, Perdicaria, Monte Rubeo, Almerge, Castrum, et Ecclesia de Fornell. cum omnibus terminis suis, et omnes ecclesiae quae sunt, vel erunt inposterum inter Cingam et Alkanadrum ab ipsis inferius, cum ecclesiis Vallium de Belsa, et Gestan. Ilerdensi ecclesiae perpetuo jure cedant, exceptis ecclesiis de Berbegal. Lacunarota, Juverto, et Caxcorba, quae cum omni jure, et universis terminis suis Oscensi ecclesiae in perpetuum sint subjectae. Ecclesia quoque de Alkesar cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis, et omnes ecclesiae quae sunt, vel erunt inter Cingam, et Alkanadrum fluvios, a terminis de Pertusa, Perdicaria, Monte Rubeo, et Almerge, et Fornellis, superius, usque ad Pirenos montes, eidem Oscensi ecclesiae perpetuo subjacebunt, praeter ecclesias de Azlor, Alberola, Avosca, et Colungo, quae cum omni jure ac universis terminis suis perpetuo suberunt ecclesiae Ilerdensi.

Decernimus ergo, statuimus et sancimus, ut haec compositio seu divisio facta per nos, utriusque partis assensu, perpetuam obtineat firmitatem, nec unquam Oscensis Ecclesia contra Herdensem, vel Ilerdensis contra Oscensem moveat quaestionem. Ne autem causa ipsa de caetero valeat in contentionis scrupulum refricari, universa instrumenta vel argumenta, quae pro alterutra parte vel hactenus sunt inventa, vel amodo poterunt inveniri, nos, auctoritate apostolica, nihil penitus contra haec valitura censemus. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc. Amen amen, amen.

Datum Ferentini, per manum Joannis S. R. E. subdiaconi et notarii, VI Kal. Junii, indict. VI, Incarnationis Domini anno 1203, pontificatus vero, etc.

In eumdem fere modum scriptum est Gombaldo, Ilerdensi episcopo.

LXXVI CARSIAE, OSCENSI EPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS, IN PERPETUUM. Ipsum et ipsius Ecclesiam recipit sub protectione B. Petri, et enumerantur bona ad ecclesiam Oscensem pertinentia. (Ferentini, VII Kal. Junii.) In eminenti sedis apostolicae specula, licet immeriti, etc., usque Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Oscensem Ecclesiam cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam, etc., usque observetur. Praeterea, quascunque possessiones, etc., usque consistant. In quibus haec propriis duximus, etc., usque vocabulis. Locum ipsum, in quo praefata Ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Lacunarota; ecclesiam de Berbegal; ecclesiam de Cazcorba; ecclesiam de Javerco, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Alkasef; ecclesiam de Lacellis; ecclesiam de Poio, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Archos; ecclesiam de Crescenzan. Ecclesiam de Oz, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Saltavo; ecclesiam de Costean; ecclesiam de Figarolis, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Enat; ecclesiam de Coscollela; ecclesiam de Padul, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Solvas; ecclesiam de Aissa, cum omnibus ecclesiis de Suprarbi, et pertinentiis suis; archidiaconatum de Valle, cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; prioratum de Ravaga, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam et villas de Pertinellis et de Borres, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam et villam de Avos, et medietatem villae de Japsa, cum omnibus pertinentiis suis; prioratum de Liert; ecclesiam de Castello, cum omnibus pertinentiis suis; prioratum de Sasave, cum omnibus ecclesiis et villis; vallem de Borao, cum aliis ecclesiis et villis sibi subjectis, et omnibus pertinentiis suis; prioratum Sancti Petri de Siresa, cum omnibus ecclesiis, villis, et aliis pertinentiis suis; archidiaconatum de Aneo, cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam de Maxons, cum villa de Boliola, et aliis pertinentiis suis; archidiaconatum de Sodorol, cum omnibus ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam et castrum Sancti Felicis, cum omnibus pertinentiis suis; prioratum de Lasieso, cum omnibus pertinentiis suis; prioratum Sanctae Mariae de Latre, cum villa de Stallo, et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Emeterii; ecclesiam et villam de Marcellanico, cum omnibus pertinentiis suis; villam de Laios; molendina de Berdon ad ecclesiam de Maxons pertinentia; villam de Aravos, cum omnibus pertinentiis suis; villam de Centenero; villam de Isus; villam de Idries, cum omnibus pertinentiis suis; villam de Alborego; villam de Banarei; villam de Tabernas, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Arascos; ecclesiam de Kinsano, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Nisano, cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Escanella, cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Sessa, cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Fananas, cum omnibus pertinentiis suis; castrum de Alkala; castrum de Zelun, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam et haereditatem de Pallarolo, cum omnibus pertinentiis suis; prioratum Sanctorum Massarum, cum decimis et pertinentiis suis; haereditates de Monzon et de Abrisen, cum omnibus pertinentiis suis; et monasterium Monialium Sanctae Crucis; et ecclesiam de Peralta, cum pertinentiis suis, et omnes alias ecclesias, villas et possessiones, ad mensam canonicorum Oscensium pertinentes, cum libertatibus et immunitatibus suis. Praeterea, quod de communi assensu capituli tui, vel partis consilii sanioris, in tua dioecesi per te fuerit canonice institutum, ratum et firmum volumus permanere. Prohibemus autem, ne laicus quilibet de caetero in Oscensem canonicum admittatur, cujus receptionem, si deinceps facta fuerit, irritam esse decernimus et inanem; nihilominus statuentes, ne aliquis clericus saecularis in eadem ecclesia, contra ipsius consuetudinem approbatam, in prioratu vel archidiaconatu, seu alia dignitate qualibet ministrare praesumat. Coemeteria quoque ecclesiarum et ecclesiastica beneficia nullus haereditario jure possideat; quod si quis facere forte contenderit, censura canonica compescatur. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceat. Cunctis autem . . . usque inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Ferentini, VI Kal. Junii, per manum Joannis S. R. E. subdiaconi et notarii.

LXXVII. . . . EPISCOPO DORTOSENSI. Praecipit ut ecclesias quasdam episcopo Oscensi restituat. (Ferent., VIII Kal. Junii.) Olim piae recordationis Alexander papa praedecessor noster . . . . . praedecessori tuo per suas dedit litteras in mandatis, sicut in eisdem perspeximus contineri, ut episcopo Oscensi ecclesias de Alkezar, per bonae memoriae Eugenium papam, praedecessorem nostrum, adjudicatas eidem, quas idem praedecessor tuus auctoritate regia contra justitiam detinebat, infra duos menses post susceptionem litterarum suarum, qualibet occasione, et appellatione cessantibus, restituere, ac in pace dimittere non tardaret. Ipse vero, mandati apostolici surdus auditor existens, id efficere non curavit, sicut venerabilis fratris nostri, Carsiae, Oscensis episcopi, in nostra praesentia constituti, conquestio nobis exposita patefecit. Cum igitur omnibus simus in sua justitia debitores, volentes unicuique sua jura servare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus memoratas ecclesias cum pertinentiis suis, infra duos menses post susceptionem praesentium, praefato episcopo restituere, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, non postponas, vel usque ad festum Purificationis beatae Mariae proximo venturum apostolico conspectui te praesentes, super his exhibiturus eidem quod postulat ordo juris; districtius inhibentes, ne, cum ad praesens habeas possessionem carumdem, dolo possidere dimittas, ut cogi non debeas super his eidem justitiam exhibere. Alioquin, cum dolus patrocinari nemini debeat, te noveris poena legitima percellendum.

Datum Ferentini, VIII Kal. Junii.

LXXVIII. VERCELLENSI EPISCOPO Sententiam ab episcopo Pergamensi, in causa quae super ecclesia de Sevitio vertebatur, latam auctoritate apostolica confirmat. (Ferentini, X Kal. Junii.) Cum venissent ad apostolicam sedem dilecti filii, V. et L. et super ecclesia de Sevitio, qua idem L. se asserit contra justitiam spoliatum, vellent ad invicem litigare, dilectum filium, J. subdiaconum et capellanum nostrum, eis concessimus auditorem. Cumque in ipsius essent praesentia constituti, praefatus V . . . procurator dilecti filii, V. Rendevaccae, proposuit, allegando, quod cum idem L. publica laboraret infamia, focariam in domo, nec non et tabernam haberet, et usuras nihilominus exerceret, venerabilis frater noster . . . . . . Pergamensis episcopus, judex ordinarius, per dilectum filium . . . . . archidiaconum ecclesiae Pergamensis, et quosdam alios eum citavit, ut satisfacturus super praemissis ipsius se conspectui praesentaret, qui contemnens mandatum episcopi memorati, venire penitus recusavit. Praefatus vero episcopus, habito consilio archidiaconi et aliorum, tulit sententiam contra eum, et eumdem spolians ecclesia Sancti Andreae, eidem V. Rendevaccae assignavit eamdem, sicut apparet per publicum instrumentum; quam sententiam procurator praefati V. Rendevaccae confirmari petebat. Caeterum, praefatus L. proposuit ex adverso, quod cum eadem ecclesia esset praetermisso juris ordine spoliatus, ad apostolicam sedem accedens, ad dilectos filios . . . . . abbatem Sancti Laurentii Novariensis, et magistrum F. de Trino, Sancti Protasii canonicum, litteras impetravit, ut si ita esset, supradicto V. et procuratore suo amoto a praefata ecclesia, vel quolibet alio illicito detentore, eam cum fructibus inde perceptis restitui facerent clerico conquerenti. Cumque praedicti judices praefatum episcopum multoties citavissent, tandem, post multas citationes, quemdam responsalem mittere procuravit, qui propter pignora, et quaedam alia, quae ab ipsis judicibus petebantur, non fuit admissus, cum eadem nollet aliquatenus exhibere. Tandem vero terminum eidem episcopo peremptorium praefixerunt, sed idem nec venit, nec aliquem curavit mittere responsalem, propter quod judices ipsi testes praefati L. recipere procurarunt, per quos cum legitime probatum fuisset, quod idem L . . . . . per decem annos pacificam possessionem habuisset Ecclesiae memoratae, restituerunt ei Ecclesiam ipsam, et amoto eodem V. ipsum in corporalem possessionem induxerunt ejusdem, qui litteras apostolicas ad delegandos judices impetravit, ut sententiam ipsam, sicut esset justa, auctoritate apostolica confirmarent, quam idem, sicut in eorum scripto apparet, confirmare curarunt. Praeterea, dictus L. alias ad venerabilem fratrem nostrum . . . Pergamensem episcopum, litteras impetravit, ut a praedicta ecclesia jam dicto V . . . amoto, eam ipsi restituere non differret, quod episcopus, memorato V . . . non citato, nec praesente, per sententiam adimplevit. Verum, quia prima delegatorum sententia prolata contra juris ordinem invenitur, eo quod in absentem et non citatum, et lite non contestata, proferri non debuit, maxime cum ipsius causae emolumentum, sive detrimentum ad ipsum V. tantum pertineret, et in sententia memorati episcopi Pergamensis litterae apostolicae in judicio non probantur ostensae, utramque sententiam duximus irritandam, mandantes quatenus sententiam episcopi Pergamensis pro V . . . Rendevacca et contra L. latam, sicut est justa, facias auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Postmodum vero, convocatis, etc., canonico fine, etc. Testes, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc.

Datum Ferentini, X Kal. Junii.

LXXIX. . . . . . DE WENELOC, ET . . . . DE HENLI, PRIORIBUS, HEREFORDENSIS ET BANGORENSIS DIOECESIUM. Causam quae inter episcopum et electum Bangorenses vertebatur ipsis committit. (Ferentini, IV Kal. Junii.) Causam, quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum . . . . . Bangorensem episcopum, et dilectum filium R. quondam subpriorem de Alberconwe, longo jam tempore motam, et nondum finem debitum assecutam, ne diutius maneat indecisa, de utriusque partis assensu vobis sub certa forma duximus committendam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus alter vestrum ipsius episcopi testes in Anglia, et reliquos testes subprioris in Wallia, super omnibus omnino articulis, tam principalibus quam incidentibus, appellatione remota, recipiat et examinet diligenter, ita quod si alteruter forte nequiverit personaliter interesse, per procuratorem idoneum suam justitiam prosequatur. Attestationes autem, confessiones et allegationes in scriptis redactas, nobis sub sigillis vestris inclusas mittere procuretis, praefigentes partibus terminum competentem, quo cum ipsis, per se vel idoneos responsales, ad praesentiam nostram accedant, sententiam auctore Domino recepturae. Si qua vero partium legitime citata praesentiam vestram adire noluerit, vos nihilominus juxta mandatum nostrum in ipso negotio procedatis. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc.

Datum Ferentini, IV Kal. Junii.

LXXX. REGI CASTELLAE. Ut filiam suam regi Legionensi incestuose copulatam revocet, et mandatis apostolicis pareat. (Ferentini, Non. Junii.) Bonorum omnium largitori, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, distribuens gratias et dona dispensans, regia serenitas actiones tenetur exsolvere gratiarum, quod fecit ei nomen grande juxta nomen Magnorum qui sunt in terra, et tam potentiam quam prudentiam tibi gratuita largitate concessit, ut, dum utraque per reliquam juvaretur, nec prudentia esset sterilis vigore potentiae destituta, nec potentia noxia sapore prudentiae non condita. Verum, quia non est prudentia neque consilium contra Deum, in his quae Dei sunt, et secundum Deum laudabiliter possunt agi, tuam debes prudentiam exercere, ne, si aliter egeris, stultam faciat Dominus sapientiam hujus mundi, privilegio te privans indulto, si, tot gratiarum ingratus, donis ejus abusus fueris contra eum. Sane, licet olim dilectum filium, fratrem Rainerium, virum religiosum, providum et fidelem, ad dissolvendam incestuosae conjunctionis copulam, quae inter regem Legionensem et filiam tuam, in divinae majestatis offensam, Ecclesiae scandalum, et contemptum canonicae sanctionis, contracta fuerat, in Hispaniam curaverimus destinare, tanquam nos, imo Deum labiis honorares, cum tamen cor tuum esset longe a mandatis nostris, vel divinis verius, exequendis, verbis placabilibus ejus elusisti censuram, et refundens in alium culpam tuam, Ecclesiae judicium effugisti. Verum, sicut frequenti relatione didicimus et publica fama clamat, usque adeo illaqueasti regem eumdem, et sic circumvenisti simplicitatem ipsius, ut sine multo dispendio regni sui, filiam tuam a se, si velit etiam, non valeat separare, cum plures et meliores munitiones regni Legionensis nomine praedictae filiae tuae receperis, et per tuos feceris et facias custodiri, eidem tuae filiae remansuras, si fuerit a rege relicta. Praeterea, cum prolem ex hujusmodi copula incestuosa susceptam denuntiaverimus spuriam, et secundum constitutiones legitimas in bona paterna nullo unquam tempore successuram, tu, de quo miramur non modicum, callide procurasti ut ei pene penitus totum regnum Legionense juraret. Cum enim praedicto regi de terra tua consiliarios deputaris, et fere universae munitiones ipsius detineantur a tuis, tanquam fraenum in os ejus posueris, ipsum pro tuae voluntatis arbitrio circumducis, et quasi non minus de terra ejus quam de proprio regno disponis. Quia igitur tantum apostolicae sedis, imo Ecclesiae generalis, opprobrium ulterius dissimulare nec volumus nec debemus, monemus serenitatem regiam et exhortamur attentius, et sub divini judicii obtestatione mandamus, quatenus omnes colligationes iniquitatis hujusmodi omnino dissolvas, quae fasciculos habent annexos, usque in infernum inferiorem animas deprimentes, et recipias, imo revoces etiam natam tuam, ut subductam incestuosis amplexibus cuivis tantum in Domino matrimoniali possis foedere copulare. Alioquin, ne tam anima tua quam filiae tuae ac regis ipsius de nostris manibus requiratur, in te ac in terram tuam, sicut expedire viderimus, procedemus, et admonitionem acrior sequetur vindicta quam credas.

Datum Ferentini, Non. Junii.

LXXXI. ARCHIEPISCOPO NARBONENSI. Ut abbatiam seu archiepiscopatum dimittat cum utrique praeesse non possit . (Ferentini, III Kal. Junii.) Si notasses melius quod legisti, quoniam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate, gratia sedis apostolicae non fuisses abusus, nec per abusionem perderes quod per usum poteras retinere. Olim sane, sicut accepimus, apostolica tibi sedes indulsit, ut sic ad dignitatem ascenderes pastoralem, quod abbatiam Montis Aragonum cui antea praefueras nihilominus retineres. Credidit enim ecclesia Romana in honore quem fraternitati tuae non sine multa dispensationis gratia deferebat, tam Narbonensis metropoleos quam abbatiae Montis Aragonum, onera relevare, et utrique sine alterius jactura consulere, imo utramque juvare per reliquam, et neutri per alteram derogare, sperans quod sic praeesses et prodesses utrique, quod neutri deesses penitus vel obesses. Verum, quod dolentes referimus, sic praees earum utrique, ut pene penitus neutri prosis, et dum sequeris sanguinis et carnis affectus, spiritalem affectionem et pastorale debitum quasi persequi videaris. Ecce etenim, Narbonensi ecclesia derelicta, in praedicta resides abbatia, et dum eos nimis tenere diligis quos caro reddidit tibi charos, illos quodammodo probaris odisse, quos charitas tibi reddidisse debuerat chariores. Sane, si, populi tui et domus tui patris oblitus, suscitasses semen fratri defuncto pro patribus tuis, filii tibi nati fuissent, qui posteritatis tuae gloriam melius propagarent. Verum, quoniam de terra et de cognatione tua vel non vis egredi vel non potes, maledictum divinae legis inieris, quo maledicitur omnibus qui semen non reliquerint super terram; et dum parvulis petentibus panem, juxta quod ad officium pertinet pastorale, non frangis, probaris eos quos non paveras occidisse. Invaserunt enim jam gregem tibi commissum lupi rapaces, ex eo in tuum amplius saevientes ovile, quod, velut canis mutus latrare non valens, nec eos latratu deterres, nec, boni pastoris exemplo, animam tuam pro ovibus tuis ponis, sed fugis potius, eis luporum morsibus derelictis. Ecce etenim, dum opus Dei negligenter exerces, vulpes parvulae demoliuntur vineam, et messem Dominicam facibus colligatis ad caudas adurunt, et bono semini quod seminatum fuerat zizania homo superseminat inimicus, dum haeretici, absentiae tuae opportunitate captata, cujus utinam vel praesentiam evitarent, perversa dogmata publice jam in provincia Narbonensi proponunt, quos, dum eis minus resistitur, multa sequitur populi multitudo. Ne igitur eorum sanguinem Dominus de manu nostra requirat, si negligentiam tuam sustinuerimus negligenter, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus vel, relicta penitus abbatia Montis Aragonum, ut de persona idonea ordinetur, resideas in ecclesia Narbonensi, et in ea pastoralis officii debitum laudabiliter exsequaris, vel, contentus, si malueris, abbatia, metropoliticae renunties dignitati, cum nolimus ulterius sustinere tantum dispendium ecclesiae Narbonensis, imo potius populi Christiani, nec debeamus aliquatenus tolerare, quod eadem Ecclesia viduitatis opprobrium defleat te vivente, sed, nisi ei debitum exhibueris conjugale, potius tali nubat, qui consoletur eam inter angustias constitutam, et purget ab haeretica pravitate.

Datum Ferent., III Kal. Junii, anno sexto.

LXXXII. COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Indulget ei ut possit absolvere laicos judices qui errantes clericos mulctarant. (Ferentini, VIII Id. Junii.) Boni pastoris officium exsequi comprobaris, dum ecclesiasticae severitatis rigorem per mansuetudinis spiritum nitaris temperare, ut deceptas rectitudinis specie oves tuas, et positas extra caulas, ad gremium matris Ecclesiae revoces et reducas, ne, si rigor exerceatur in eas ecclesiasticae disciplinae, in profundum veniant, et contemnant potius, quam medicinam suscipiant salutarem. Sane, per tuas nobis litteras intimasti, quod tuae justitiarii civitatis, habentes multitudinem sociam, et zelum justitiae, et ex officio suo sibi hoc licere credentes, in clericos criminibus irretitos injecere aliquando manus suas, laicorum eos poena mulctantes, quos coinquinans facinus ipsis consimiles fecerat et aequales. Verum, cum tu nuntiasses eisdem, quod inciderant in canonem sententiae promulgatae, tibi nullo modo crediderunt, cum se non existiment peccavisse pro eo quod eos, velut malefactores, animadversione legitima, quasi justitia dictante, mulctarunt, propter quod nullatenus possunt induci, ut ad sedem veniant apostolicam absolvendi. Unde, cum sit commune contagium, et timeas, ne ab ipsis aliquid deterius committatur, si eis absolutionis beneficium non praestetur, a nobis humiliter postulasti, ut eos per te, vel aliquem suffraganeorum tuorum, faceremus absolvi, quatenus justitia per misericordiam temperetur, et disciplina penitus non vilescat. Nos igitur, attendentes quod illius, licet immeriti, gerimus vicem in terris, qui non obliviscitur misereri, quia multitudo dicitur esse in causa, ne cadat super eos ignis, et non videant verum solem, de benignitate apostolicae sedis praesentium tibi auctoritate duximus indulgendum, ut, ab eis recepta secundum formam Ecclesiae cautione, ipsis, nostra fretus auctoritate, absolutionis munus impendas; provisurus attentius, ut ab hujusmodi et consimili de caetero praesumptione quiescant, et expensas, quas essent in veniendo ad apostolicam sedem facturi, secundum tuam providentiam mittant in auxilium terrae sanctae, vel eorum qui repugnant in Hispania Moabitis. Nulli ergo . . ., nostrae concessionis, etc.

Datum Ferentini, VIII Id. Junii.

LXXXIII. EIDEM. Facultas absolvendi debiles aetate vel sexu, et infirmos, de violenta manuum in clericos injectione. (Ferentini, III Non. Junii.) Debitum prosequeris pastoralis officii, dum oves languidas tuis humeris reportare studes ad caulas, et earumdem imbecillitatem per tuae sollicitudinis diligentiam niteris revelare. Hinc est igitur, quod concedi tibi a nobis humiliter postulasti, ut si forte contingat aliquem tuae dioeceseos debilem aetate vel sexu, vel infirmitate corporis laborantem, in clericos manus injicere violentas, de nostrae permissionis clementia tibi liceat ipsis absolutionis beneficium impertiri; hoc idem tibi proleviter manus injicientibus in eosdem indulgeri deposcens. Nos igitur, de tuae discretionis plenitudine confidentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut ejusmodi sacrilegos secundum Ecclesiae formam absolvas, et injungas eisdem, quod canonice fuerit injungendum, ita quod passis injuriam satisfaciant competenter, et tam sumptus itineris, quam redemptionem laboris, quos ad sedem apostolicam veniendo subirent, juxta tuae provisionis arbitrium in opera pietatis expendant. Caeterum, graviter et enormiter delinquentes, qui pro absolutionis munere obtinendo ad sedem apostolicam praevalent laborare, occasione praescriptae indulgentiae non absolvas, ne forte nervus ecclesiasticae disciplinae, qui per violentiam flecti potest, per insolentiam dissolvatur.

Datum Ferentini, III Non. Junii

LXXXIV. PETRO, COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Privilegium ecclesiae Compostellanae a Coelestino papa datum de praescriptione votorum aliquot, quae Hispania S. Jacobo sanxerat, firmum reddit. (Ferentini, III Non. Junii.) Ex litteris bonae memoriae Coelestini papae, praedecessoris nostri, cognovimus evidenter, eum in favorem ecclesiae tuae pro reverentia B. Jacobi statuisse, ut cum in lege contineatur humana, quod in tributis et publicis functionibus nullum praescriptio locum obtinet, et illa vota sint quasi tributa, quae Deo et praefato ejus apostolo Hispania statuit annis singulis exsolvenda, praescriptio illa, quae tibi et ecclesiae tuae super eisdem votis objicitur, locum non habeat aut vigorem. Nos igitur, quantum cum Deo possumus, tuae volentes fraternitati deferre, praesenti pagina indulgemus, ut in quibus illa constitutio Coelestini papae locum habet, ea licenter utaris. Nulli ergo . . ., nostrae concessionis, etc.,

Datum Ferentini, III Non. Junii.

LXXXV. INSEBURGIS, FRANCIAE REGINAE, AD PAPAM. Miserrimum ejus statum exprimit, et papae operam atque auctoritatem implorat. Spirituali Patri ac domino suo, Innocentio, Dei gratia summo pontifici, filiarum ejus minima, Inseburges, Franciae, nomine solo, regina, se ipsam ad pedes in omni humilitate. In spiritu humilitatis et in animo contrito saepissime vestrae piae paternitati miserias meas, tam per me quam per meos, explanare curavi, et quia conversa in aerumna mea jugum Domini, non grave sed gravissimum, assidue porto, adhuc, Pater sanctissime, recogitabo vobis omnes annos meos in amaritudine animae meae, in qua jugiter permanens dilectum meum, fasciculum myrrhae mihi factum, inter ubera commorantem sustineo, remedium amaritudinis, per vos Christi vicarium, desiderans obtinere. Vos siquidem per Dei gratiam estis successor Petri, collega Pauli, qui Corinthium gladio spiritus trucidare minime formidavit, Phinees imitator, mons in vertice montium positus, ad quem oculi levandi, tuitio oppressorum, refugium miserorum. Unde ad vos Patrem sanctissimum confugio, et utinam mihi datum fuisset desuper, ut pedes Elisei mihi compatientis amplecti valerem, lacrymis rigarem, capillis extergendo, angustiam animi mei expressius opere quam litterulis exponeremus. Eripite itaque me, Pater juste, ut non infigar, liberate me ab his qui oderunt me, et de profundis aquarum quae gratis persequuntur me. Persequitur me dominus maritus meus, Philippus, illustris rex Francorum, qui non solum me sicut uxorem non videt, sed solitudine carceris meam desiderans fastidire juventutem, opprobriis et calumniis per suos satellites me irritare non cessat, ad indignationem spiritus, ut ei contra matrimonii jura et legem Christi consentiam, per praeambulos Antichristi, qui, speciem pietatis habentes, virtutem ejus abnegant, me provocare nullatenus erubescit. Sciatis autem, Pater sancte, quod in nostro carcere nullum est mihi solatium, et innumeras et importabiles molestias patior; nec enim me audet aliquis ibi visitare, nisi aliqua religiosa persona, ad me consolandam accedere, nec de ore alicujus verbum Dei ad reficiendam animam meam possum audire, nec copiam habeo alicui sacerdoti confessionem meam faciendi; missam raro audire possum, alias horas, nunquam. Insuper nulla persona vel nuntius de terra nativitatis meae cum litteris, vel sine litteris, ad me venire vel mihi loqui permittitur; victus mihi aliquando arctus nimium ministratur; pane tribulationis et potu angustiae quotidie utor; nil medicinale, prout expedit fragilitati humanae, nec qui de salute corporis mihi consulat, vel faciat quod mihi prosit, possum habere. Balneum intrare non sinor; si volo minuere mihi sanguinem, facere non possum; et propterea timeo mihi de visu, et ne graves infirmitates mihi superveniant: vestimentorum copia non adest, nec talia sunt qualia deceret habere reginam. Accedit ad cumulum miseriae meae, quod illae personae admodum viles, quae mecum ex voluntate regia conversantur, nunquam bona mihi verba proponunt, sed contumeliosis sermonibus et injuriosis affligunt, de quibus etiam audivi et scio, quod, praeterquam a me recesserint, mihi compatiuntur, sed inde nihil mihi consolationis impendunt, sed tristem jugiter me compellunt remanere. In quadam domo sum clausa, nec inde possum exire. Quid plura? Miserias meas non possem per singula prosequi, quia ea mihi denegantur, quae nulli Christianae mulieri deberent denegari, et ea mihi fiunt, quae nulli fieri deberent, quantumcunque abjectae, personae. Litteras, quas sanctitas vestra mihi mandavit, habere non potui. His namque et similibus, quae vestrae ad praesens non valeo exponere sanctitati, ita quod taedeat me vivere afflicta, cum ignorem quid agere debeam, oculi mei ad vos sunt, Pater sanctissime, ne peream. Praeterea, dico non corpore, sed spiritu: cum enim quotidie morior per gloriam vestram, et propter jura matrimonii illibata servanda, quam dulcis, quam jucunda, quam suavis mihi miserae, mihi desolatae, mihi ab omnibus repudiatae et ejectae, unica mors corporalis adveniret, qua tot mortium discrimina aufugere possem. Verum, quoniam angustiae mihi sunt undique, quia si contra Deum agere mors mihi est, si autem non egero non effugiam manus persecutorum, a vobis, qui pater estis consolationis, consolationem peto. Hoc vestrae, ut jam per me et clericos meos insinuatum est, significans sanctitati, et rogans et protestans, quod, si minis ac terroribus compulsa, feminea fragilitate, contra jura matrimonii mihi aliquid proposuero, non sit in praejudicium praenominati matrimonii, et a vobis qui persecutor estis confessionis extortae, nequaquam recipiatur, sed in manu forti et brachio extento ab hac me curetis absolvere miseria, Pater benigne, ut, si forte dominus meus, Philippus, rex Francorum illustris, diabolica fraude deceptus, contra me super saepefato matrimonio denuo agere tentaverit, tali loco me procuret sisti vestra paternitas, in quo, pristinae libertati et primis parentibus restituta, libere meam possim in omnibus declarare voluntatem, et, si, fide interposita vel sacramento interveniente, hoc, quod praedixi, fuero timore intercedente confessa, ab illa obligatione, apostolicae miserationis obtentu, me liberare dignemini. Ita vero faciatis, Pater sancte, ut consolationem vestram, sententiam et justitiam quam omnibus exhibetis, mihi nullatenus subtrahatis, ut in extremo examine praemium condignum ab omnipotenti Deo recipere valeatis. Valeas, Pater sancte.

LXXXVI. PHILIPPO, ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Scribit ei in favorem Inseburgis reginae, et abbatem Casemarii legatum mittit (Ferentini.) Inter Deum et hominem constituti, dum figmentum figulum reveretur, et metuit factura factorem, ac rursum diligit caro carnem, et nimis tenere pater filium amplexatur, pene ambigimus quid agamus, verentes ne, si detulerimus homini contra Deum, aut etiam distulerimus propter eum officii nostri debitum exercere, gravem incurramus divinae majestatis offensam, et sanguis illius de nostris manibus requiratur, et rursum si etiam, exigente justitia, hujusmodi hominem aggravemus, molestemus eos gravius, sine quibus non potest de facili molestari. Si enim hoc egerimus per quod homini placeamus, quia Deo displicebimus, mors est nobis, nec hominis forsan effugiemus offensam si Deo voluerimus complacere. Verum, licet magis Deo quam homini nos conveniat obedire, ne jugum servitutis ipsius a nobis excutere videamur, et mendaciter nos servos servorum Dei, si servi Christi non fuerimus, appellare, qui, si placeremus hominibus, servi Christi, secundum Apostolum, non essemus, mediam tamen viam duximus eligendam, volentes, si desuper datum fuerit, et reconciliare hominem Deo, et Deum homini complacare, ut utrique pariter placeamus. Hoc autem tanto facilius credimus obtinere, quanto, etsi caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus contra carnem, interior tamen homo divinae per omnia expositus voluntati, exteriorem facilius ad se trahat, uti, cum uterque adhaeserit Deo, unus spiritus sit cum ipso. Quamvis vero invita, non libenter, referat auditori, et aures regias regi detrahentium lingua vitet, novit tamen, ut credimus, regia celsitudo, quantum ei, super facto charissimae in Christo filiae nostrae, I. reginae Francorum illustris, non solum ab extraneis, sed regni sui habitatoribus, et domesticis etiam, detrahatur, quantum etiam ex hoc scandalum patiatur Ecclesia generalis, et qualiter in nos culpam universi refundant, asserentes, quod per patientiam nostram circa eam amplius induraris, cui per restitutionem, quam destitutionem magis vocant, non solummodo non profuisse nos dicunt, sed potius obfuisse. Ecce etenim, sic publica fama clamat, deterius est hodie in Castro regio restitutae, quam in monasterio destitutae fuisset, cum ibi moniales ei essent solatio, cum quibus in lege Domini die meditabatur et nocte, ambulans cum eis in lege Domini cum consensu. Hic autem mulieres, quae ipsius sunt qualicunque obsequio deputatae, scandalo sunt eidem, et ei jugiter imprecantes exasperant eam verbis, et factis offendunt; ita, ut jam quasi animam ejus taedeat vitae suae, cum non solum eidem reginae non serviatur regaliter, sed ab aliquibus, quasi serva, serviliter pertractetur. Insuper, praeter hoc quod nec in vestibus, nec in cibis, sicut reginam deceret providetur eidem, religiosis etiam ne consolentur eam inter angustias constitutam, et dolores ipsius consolatione possint divinae paginae relevare, adeundi eam inhibita est facultas, ita ut, dum non invenit consolantem, videatur carceri mancipata, et lacrymae ejus die ac nocte sunt panes ipsius. Sane, si nec timor Domini, nec reverentia sedis apostolicae matris tuae, nec nobilitas generis, nec sanctitas vitae ipsius reginae te sufficienter inducerent, ut eam faceres regaliter pertractari, saltem, ut linguas effugeres detractorum, et nomen bonum, quod multis antefertur divitiis, tibi perpetuo reservares, deberes eidem per honorabiles ministros tuos regaliter et liberaliter providere, nec deputare tales ad ejus obsequium, qui, tanquam oderint vitam ejus, ipsius miseriam verbis contumeliosis adaugeant, afflictiones addentes afflictae, sed qui moestitiam ejus consolationis antidoto relevarent. Caeterum, ut taceamus ad praesens quantum ex hoc oculos divinae majestatis offendas, quantum aggraves famam nostram, scandalizes Ecclesiam generalem, et laedas potius temetipsum, hoc saltem duximus exprimendum, quod si de regina ipsa qdidquam humanitus eveniret, contra te ora omnium laxarentur, quod in necem ipsius fuisses callide machinatus, sicque dicereris partem tui corporis occidisse, nec posses ad alia vota de caetero convolare. Ut igitur ab opprobriis exprobrantium nobis et tibi, vel verius pro te nobis, et nos liberes et te ipsum, rogamus serenitatem regiam, monemus, et exhortamur in Domino, quatenus reginam ipsam de caetero, sicut te decet et ipsam, regaliter facias pertractari, ut ex hoc, et Deum tibi reddas propitium, et favorem hominum merearis. Sicut enim ad Dominum conversus fueris, ipse ad te propitius convertetur; sed profecto, si perstiteris in ejus offensa, potius te offendes, et manum ejus, quam in donis sensisti hactenus, senties forsitan in flagellis, cum virgam peccatorum super sortem justorum Dominus non relinquat. Utinam ergo monita nostra, quae de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta procedunt, non ficta sed vera devotione suscipias, et taliter studeas adimplere quod divinam ex hoc gratiam plenius merearis. Ad haec, dilecto filio . . ., abbati Casemarii, nuntio nostro, quem super hoc monitorem duximus deputandum, adeundi reginam ipsam cum viris religiosis liberam tribuas facultatem, ut eam ex parte nostra valeat consolari.

Ferentini, mense Junio.

LXXXVII. . . . . PRAEPOSITO . . . . DECANO, ET CAPITULO MERSENBURGENSIBUS. Archidiaconi Mersenburgensis in episcopum electionem confirmat. (Praeneste, V Non. Maii.) Cassata quondam electione, quam de dilecto filio . . . Mersenburgensi archidiacono, temere feceratis, pro eo quod ipse, minus legitime natus, a vobis eligi non debuerat, sed a nobis poterat postulari, in hoc vobis et ei gratiam duximus faciendam, ut, si denuo conveniretis in eum a sede apostolica postulandum, venerabilis frater noster. . . Magdeburgensis archiepiscopus , inquireret diligenter, si consensus vester esset canonicus, vel extortus, et si vigeret in archidiacono ipso tam morum honestas, quam scientia litterarum, et id nobis per suas litteras intimaret. Cum ergo convenissetis in ipsum a sede apostolica postulandum, dictus archiepiscopus tam a canonicis, quam ab omnibus praelatis Mersenburgensibus, excepto praeposito, qui jurare nolebat, ut ferret super his testimonium veritati, recepit juratoriam cautionem, quorum depositiones nobis misit suis litteris interclusas, significans etiam, quod praepositus ipse, licet jurare noluerit, confessus tamen fuerat coram eo, se in eumdem archidiaconum convenisse cum aliis, et tunc etiam convenire. Nos igitur, inspectis depositionibus juratorum, et diligentius intellectis, didicimus ex eisdem, quod sponte convenerant in archidiaconum memoratum, et quod idem archidiaconus et honestus erat in moribus, et in scientia competenter instructus, et utilis hac tempestate praesertim ad regimen ecclesiae memoratae. Quapropter, Mersenburgensi volentes Ecclesiae providere, propter evidentem utilitatem et necessitatem urgentem, de benignitate sedis apostolicae gratiam vobis duximus faciendam, postulationem vestram de fratrum nostrorum consilio misericorditer admittentes. Monemus igitur discretionem vestram, et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus eidem archidiacono, tanquam electo vestro, debitam reverentiam et honorificentiam impendatis, salubria monita et statuta ipsius recipientes humiliter et inviolabiliter observantes. Volumus etiam et mandamus, ut electum ipsum praedicto archiepiscopo praesentetis statutis temporibus ordinandum in presbyterum, et in episcopum consecrandum.

Datum Praeneste, V Non. Maii.

LXXXVIII. SANCTO PAULO. Recipitur monasterium S. Pauli de urbe sub protectione Romanae Ecclesiae, et enumerantur bona ad eum spectantia. (Ferentini, Kal. Junii.) Domino sancto, meritoque beato, praedicatori praecipuo, egregioque doctori, Paulo apostolo, Innocentius, indignus episcopus, servus servorum Dei, reverentiae votum cum devotione perenni. Cum aliqua tibi, beatissime Paule, vas electionis, et gratiae praedicator, per privilegii paginam conferre videmur, non nostra concedimus, sed tua potius confirmamus; quia bona omnia quae habemus, tuis intervenientibus meritis, a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, nos accepisse fatemur. Ideoque magis tua reputamus esse quam nostra, et utinam ita nostra sint tua, ut tua quoque sint nostra, quatenus qui tuum officium exsequendum suscepimus, ad tuum etiam suscipiamur consortium obtinendum. Sacratissimum itaque monasterium, in quo tuum venerabile corpus celebri memoria requiescit, ad jus et proprietatem apostolicae sedis jure pertinens spirituali, sub beati Petri coapostoli tui et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam, etc., usque observetur.

Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesentiarum in, usque poterit adipisci, firma semper et illibata eidem monasterio perseverent. In quibus propriis duximus vocabulis exprimenda: locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est; burgum ejusdem, cum mola et aliis possessionibus adjacentibus; oblationes, tam majoris altaris quam confessionis ipsius et aliorum altarium; Sanctum Mennatem, cum terris et vineis ab utraque parte viae Scilicinae usque ad pontem Pisinnan. Centum montes, cum vineis et pratis juxta coenobium memoratum; Floran. cum suis pertinentiis; turrem Joannis de Petro, cum suis pertinentiis quae antiquo nomine appellantur Draconi Mandram, cum ecclesia et aliis suis pertinentiis; ecclesiam Sancti Proculi, cum Gualdo, Lapigio et Scizanello, et aliis suis pertinentiis; Ardeam, cum Rocca sua et turre majori, et ecclesiis suis et aliis pertinentiis; Patticam, cum ecclesiis et pertinentiis in Hostiensi civitate; ecclesiam Sanctae Dei Genitricis Mariae Salinarum; Paria septem in Urbe vetere, et decem Paria posita in Albinea, et Paria duo posita in eodem territorio, cum Casamassancia suisque mancipiis; castrum decimi, cum ecclesiis suis, et fila Salinarum in Campo majori et apud Hostiam; item monasterium Sancti Clementis, cum villa sua; castrum Fuscinanum, cum suis pertinentiis; possessiones in civitate Velletri, cum ecclesia Sanctae Mariae ac cellulis suis; turrem positam in Terrerevello Lucembrucae, cum suis pertinentiis; possessiones in Aricia, cum vineis, hortis, et tenimentis et molis; in Albano, cellam Sancti Nicolai et cellam Sanctae Mariae minoris, et totum palatium, cum suis ecclesiis et pertinentiis; Castellion. cum suis pertinentiis; tertiam partem Laci Caprulaci, Villeram et Casam novam, cum suis pertinentiis; castrum Ose; castrum Longitiae; sanctum Julianum; sanctam Victoriam Cortorulum; medietatem Laci Borani; Passaran. et montem Porculum, cum omnibus ad praedicta castra pertinentibus; ecclesiam Sancti Laurentii sub columna, et ecclesiam Sanctae Mariae in Oliveto, cum omnibus ecclesiis suprascriptorum castrorum, intus et extra; casam in Anagnia, cum omnibus possessionibus praefato monasterio ibidem collatis; sextam partem in Castellan. de Duscignan.

In civitate Tiburtin. ecclesiam Sanctae Agathae, et molas duas in Cornute, et unam in Vesta, et unam in Forma ad portam obscuram, et vineas et oliveta et alias possessiones; Montem Alban. cum omnibus tenimentis ipsius; podium Sancti Christi; castrum Nomentan. et Sanctum Primum, et alias ecclesias, et cryptam Maroham, cum omnibus ad suprascripta castra vel loca pertinentibus; sanctum Marcellin. et podium Caribnae; montem Fabalem et castrum Sancti Pauli, cum omnibus ad praescripta castra pertinentibus; monasterium Sanctae Mariae montis Dominici, cum suis ecclesiis et pertinentiis; in Marsia, eremum Sanctae Mariae montis Armensis, cum cellulis suis, tenimentis et omnibus pertinentiis; ecclesiam Sancti Gregorii de Sublone, cum pertinentiis suis; sanctam Mariam in Casis, cum Girata id est Piscaria in Fucino; sanctum Leonardum supra in Cantora, cum cellulis, villis et molis, et aliis pertinentiis; in Anritemo, hospitale de Casas; in solo Sabinensi, quartam partem Castripozi; in civitate Interamnensi, ecclesiam Sancti Laurentii ad perlem Caesae; hospitale apostolorum Jacobi et Bartholomaei, in civitate Tudertina, monasterium Sanctae Margaritae, cum suis pertinentiis; apud Struncon. Ecclesiam Sancti Antimi, cum omnibus possessionibus quae fuerunt Guidon. de sancto Antimo; in comitatu Narniensi, medietatem castri sancti Urbani; apud Ameriam, hospitale Sancti Jacobi de Redden. Ecclesiam Sancti Magni in Ponte, et ecclesiam Sancti Cathaldi prope castrum Toran. cum eorum pertinentiis; in civitate Castellana, dominia et possessiones quae fuerunt Rainaldi Guideruldi, cum ecclesiis Sancti Eutitii intus, et Sancti Joannis extra; ecclesiam Sancti Stephani in castello et burgo suo juxta civitatem Sutrinam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus suis; castrum Sanctae Severae, cum ecclesia et pertinentiis suis; monasterium Sancti Benedicti Nepesin. positum in Pentorn. et massam quae vocatur Ulmetum, et massam quae vocatur Maian. positas in territorio Nepesin. et quidquid habet a Ponte Nepesin. usque ad montem Rosulum, et lacum qui vocatur Janula; castrum vaccaritiae, cum ecclesia Sanctae Christinae, et aliis ecclesiis et pertinentiis suis; castrum Lepriniani, cum suis ecclesiis et pertinentiis; Flaianum, cum suis pertinentiis; civitatem Colorum, cum suis ecclesiis et pertinentiis; civitatem Stertinian. cum ecclesia Sancti Joannis, et lacu cum suis pertinentiis; in Episcopatu Narnien. Ecclesiam Sancti Nicolai de monte Maselan. Castrum Raian. cum suis pertinentiis, et castrum novum, et castrum Tornelli; Romae, ecclesiam Sancti Nicolai de Forma; ecclesiam Sancti Sergii in Subura, Piscarias in flumine, in loco qui dicitur Marmorata, Anditum dominicum, et Postam, et alias in eodem flumine, subter Roma, pensiones et hortos, et omnia quae inter urbem et extra idem monasterium noscitur obtinere. Ad hoc, libertates et immunitates eidem monasterio usque confirmamus.

Statuimus insuper, ut praefatum monasterium nulli prorsus in aliquo nisi Romano tantum pontifici sit subjectum, nec ibi aliquis praeter eum quamlibet juridictionem exerceat, aut aliquam vindicet potestatem. Abbati vero ipsius venerabilis loci, praesentis privilegii auctoritate concedimus, ut ad honorem et laudem Altissimi, cum mitra et annulo, sandaliis, tunica et dalmatica, missarum solemnia pro tuae celebret reverentia sanctitatis, et astanti clero ac populo benedicat, ita quidem ut, si per manus Romani pontificis in sacerdotem fuit ordinatus super majus altare licentiam habeat celebrandi; consecrationes autem altarium et ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocunque maluerint abbas et monachi ejusdem monasterii catholico duntaxat episcopo, apostolica freti auctoritate, suscipiant, quas sine difficultate ac pravitate praecipimus exhiberi. Minores autem ordines, monachis suis idem abbas, dummodo sit presbyter, de nostra poterit indulgentia, cum necesse fuerit, exhibere; cui benedicendi etiam indumenta, quae ad usum altaris in eodem monasterio fuerint necessaria; concedimus potestatem. Interdicimus quoque praesenti decreto, ut nullus omnino sine speciali mandato Romani pontificis, in abbatem et monachos ejusdem coenobii, ubicunque morantes, suspensionis aut excommunicationis sententiam promulgare, vel eos ad synodum vocare praesumat, sed neque clericos, praesertim oblatos, in illis ecclesiis permanentes, in quibus non ad episcopos sed ad ipsum abbatem institutio et destitutio ac correctio dignoscitur pertinere. Quod si quisquam in eos hujusmodi sententias promulgaret, illas decernimus irritas et inanes. Obeunte vero ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars major consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, de ipsa congregatione, si tamen in ea per examinationem Romani pontificis reperiatur idoneus, duxerint eligendum. Si vero, quod absit! in eodem monasterio non posset quisquam idoneus reperiri, tunc Romanus pontifex de alia congregatione praefato monasterio personam idoneam praeficiat in abbatem. Praeterea, felicis recordationis Gregorii papae, praedecessoris nostri, vestigiis inhaerentes, remittimus monasterio memorato debitum vini, verris et vaccae, quod antiquis temporibus praedecessoribus nostris consueverat exhiberi; salvis gratuitis obsequiis et consuetis exeniis; quae in festo Nativitatis et Resurrectionis Dominicae apostolicae sedi debent annuatim impendi. Liceat quoque abbati, et conventui monasterii memorati, fratrum suorum testimoniis in propriis causis uti, sive civilem sive criminalem contineant quaestionem, etc:, usque deperire; clericos etiam, sive laicos liberos et absolutos, e saeculo fugientes, licite ad conversionem recipiant et eos absque aliqua contradictione retentent.

Cum autem generale fuerit interdictum, licitum sit eisdem ibique manentibus, exclusis excommunicatis et interdictis, submissa voce, non pulsatis campanis divina officia celebrare. Caeterum, cum idem monasterium spirituale membrum apostolicae sedis et propria Romani pontificis sedes existat, statuimus et sancimus, ut, sicut contra Romanam Ecclesiam non nisi centenaria currit praescriptio, secundum constitutiones canonicas et legitimas sanctiones, ita quoque praefato monasterio minoris temporis praescriptio non obsistat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum, etc., usque a quibus assumpta fuerint corpora mortuorum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, ac in parochialibus ecclesiis dioecesanorum episcoporum justitia consueta, illis exceptis in quibus plenum jus idem monasterium hactenus dignoscitur habuisse. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceant: cunctis autem, etc., usque inveniant. Amen, amen, amen.

Datum Ferentini, per manum Joannis, sanctae Romanae ecclesiae subdiaconi et notarii, primo Junii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1203, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno sexto.

LXXXIX. . . . . . . DUNELMENSI EPISCOPO; DECANO, ET . . . . . PRIORI SANCTAE TRINITATIS EBORACENSIBUS. Ut testes, in causa quae super statu ecclesiae Menevensis vertebatur, audiant. (Ferentini, XIV Kal. Julii.) [Cum olim dilectus filius G. archidiaconus Menevensis, adversus venerabilem fratrem nostrum . . . . Cantuariensem archiepiscopum, super statu Menevensis ecclesiae proposuisset in nostra et fratrum nostrorum praesentia quaestionem:] archiepiscopo ipsi per litteras nostras dedimus in mandatis, ut, per se vel procuratorem idoneum, ad praesentiam nostram super hoc accederet responsurus. Verum, cum ipse nec venisset nec misisset propter hoc idoneum responsalem; volentes Menevensi Ecclesiae paterna sollicitudine providere, causam super hoc venerabili fratri nostro . . . . episcopo Eliensi, et dilectis filiis . . . Londoniensi decano, et . . . . archidiacono de Botingeham, sub certa forma duximus committendam, a quibus non fuit hactenus juxta mandatum nostrum in ipsa processum. Ne igitur causa ipsa remaneat indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta [mandamus quatenus, nisi pars adversa praedictum archidiaconum per exceptionem legitimam repellere valeat ab agendo, partibus, si poterit fieri, vel procuratoribus earum, ad locum idoneum et securum per nuntios vestros et litteras convocatis, et lite legitime contestata, testes quos archiepiscopus duxerit producendos in Anglia, et quos archidiaconus producere voluerit contra eum in Wallia, recipere procuretis. Verum, si archiepiscopus citatus legitime, coram vobis, per se vel procuratorem idoneum, noluerit comparere aut litem etiam contestari, vos nihilominus senes et valetudinarios quos archidiaconus, per se vel procuratorem suum, duxerit producendos, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, admittatis, et depositiones eorum conscriptas, et vestris sigillis inclusas, ad sedem curetis apostolicam destinare, statuentes partibus peremptorium terminum competentem, quo, per se vel responsales idoneos, nostro se conspectui repraesentent, justitiam recepturae], etc. Testes, etc. Nullis, etc. Quod si tu ea, etc. frater episcope, cum eorum altero.

Datum Ferentini, XIV Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto.

XC. . . . . . . EXONIENSI EPISCOPO, ET ELECTO . . . . . BURGENSI. Ut inquirant adversus episcopum Astoricensem. (Ferentini, XV Kal. Julii.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius, D . . . Astoricensis canonicus, contra venerabilem fratrem nostrum. . . . . Astoricensem episcopum, enormia multa proposuit coram nobis, super quibus eum intendit criminabiliter accusare; videlicet quod, suo adhuc praedecessore vivente, ac a sede sua violenter ejecto, et episcopatu etiam spoliato, locum ejus per ambitionem temerarius usurpavit; quodque sit perjurii crimine ac simoniae pravitate pollutus; duos insuper homicidas promoverit, unum in archidiaconum, et alterum non legitime natum ad officium diaconatus assumens. Praeterea, quod super homicidio publica laboraret infamia, videlicet quod magistrum Michaelem, legum doctorem, interfici fecerit veneni maleficio procurato. Quia igitur enormitates hujusmodi sub dissimulatione transiri non debent, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, causam ipsam usque ad diffinitionis calculum diligenter examinare curetis, ipsamque sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo veniant quod justitia dictaverit recepturae; ad quem si forte venire neglexerint, nos, quantum de jure poterimus, nihilominus procedemus.

Datum Ferentini, XV Kal. Julii.

XCI. NOBILI VIRO . . . . . . COMITI DUNECANO. Compositionem inter ipsum et ecclesiam S. Andreae provide factam confirmat. (Ferentini, XV Kal. Julii.) Solet annuere, etc. usque impertiri. Cum autem inter te et ecclesiam S. Andreae, super jure patronatus quarumdam ecclesiarum et terris, controversia fuisset diutius ventilata, tandem in praesentia dilecti filii, J. tituli S. Stephani in Coelio monte presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, et charissimi in Christo filii nostri, W. illustris regis Scotiae, bonae memoriae R. tunc temporis episcopi ejusdem Ecclesiae, accedente consensu, inter te et ipsam ecclesiam amicabiliter compositio intervenit, quam apostolico postulasti confirmari rescripto. Nos igitur, nobilitatis tuae precibus annuentes, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et pacifice hactenus observata, et in scriptis exinde confectis plenarie continetur, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc. Dat. Ferentini, XV Kal. Julii.

XCII. EPISCOPO GERUNDINENSI. De uno qui matrem et filiam carnaliter cognoverat. (Ferentini, XIII Kal. Julii.) [Ex litteris tuae fraternitatis accepimus, G. lator earum, aperta nobis confessione monstravit, quod. . . . matrem cujusdam puellae quam infra nubiles annos desponsaverat in uxorem carnaliter saepe cognovit, et postmodum carnali commistione puellam tractarit adultam]. Unde ipsius viri animae provideri humiliter postulasti, et utrum mulieri ad secundas nuptias, ipso vivente, liceat convolare, cum hoc factum publicum et notorium habeatur. [Nos autem eidem viro poenitentiam injungi fecimus pro peccato; consultationi tuae taliter respondentes, quod, si res ita se habet, eis ab invicem penitus separatis, mulier alteri viro non nubat, si, postquam novit viri et matris delictum, se carnaliter illi non erubuit commisceri. Vir etiam et mater mulieris ipsius nunquam debent ad alias nuptias convolare, sed semper continentiam servare tenentur, et enorme deflere delictum, quod ex tam nefanda libidine contraxerunt, praesertim, si circa personas hujusmodi de lapsu carnis minime timeatur.

Datum Ferentini, XIII Kal. Julii.

XCIII. MONACHIS MONTIS REGALIS, JATI ET CALATETRASII CASTELLA TENENTIBUS, ET COMPLICIBUS EORUM: SINE SALUTATIONE. Ut ipsorum archiepiscopo, ab ipsis graviter offenso, satisfactionem condignam exhibeant. (Ferentini, XV Kal. Julii.) Quod vobis apostolicae salutationis alloquium non impendimus, ex vestra noveritis nequitia provenire. Gravissimam etenim ex parte venerabilis fratris nostri, archiepiscopi vestri, noveritis nos accepisse querelam, quod, ei rebelles effecti, praedicta castella et thesaurum ecclesiae nequiter detinetis, et ea vivendo luxuriose vastatis, de quibus excommunicatis et hostibus ad oppressionem ejusdem archiepiscopi largissime ministrantes, ipsi nec in modico subvenitis. Cancellario primo, et fratri ejus secundo, damnatae memoriae Marcualdo, et nunc tertio, W. Capparono, jurastis, et, contra praestitum juramentum, secretum quoddam quod debebat caute celari, non expavistis nequiter revelare, unde mala omnia, quae Panormi et per Siciliam ab eodem Marcualdo sunt perpetrata, provenisse videntur. Insuper, thesauro ecclesiae profligato, praefatum archiepiscopum per mensem et amplius obsedistis, et, cum nihil potuissetis in obsidione proficere, erogata pecunia praedictum Capparonum ad ipsum obsidendum adducere minime dubitastis, quem, datis uxori suae magnis cupis argenteis et dalmatica de hulla, valente plus quam mille tarenos, ad hoc induxistis, ut homines ipsius archiepiscopi caperet, torqueret et mutilaret, et amicos et consanguineos ejus faceret exsulare. Nuntios quoque ipsius ad sedem apostolicam venientes anno praeterito apud Messanam capi fecistis et male torqueri. Obedientias etiam Ecclesiae quae vobis sunt attributae, cupiditate rapacissima destruentes, redditus earum, contra Regulam beati Benedicti, in vestram proprietatem convertistis, archiepiscopo nihil aut modicum erogantes, cum sint redditus annuum decem millium tarenorum. Ad haec, sepulcrum bonae memoriae G. archiepiscopi, praedecessoris ejus, praesumptione sacrilega violastis, et subtractis inde archiepiscopalibus indumentis, et sepulcro semitecto relicto, estis in eum similia comminati. Pro quibus et aliis multis excessibus, et quia mandato nostro noluistis aliquatenus obedire, in vos excommunicationis sententiam promulgavit, sed vos, in malitia vestra damnabiliter obstinati, pastoris vestri censuram nullatenus formidatis. Quia igitur tanta scelera nec volumus nec debemus ulterius sustinere, per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus praedicta castra pariter et thesaurum jam dicto archiepiscopo, omni occasione et excusatione ac dilatione cessantibus, resignetis, eique de universis excessibus memoratis satisfactionem congruam studeatis humiliter exhibere, ipsi tanquam Patri et pastori vestro debitam obedientiam et reverentiam exhibendo. Quod si in obstinatione et contumacia vestra duxeritis persistendum, sententiam, quam ipse in vos canonice promulgavit, nos ratam et firmam habentes, eam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari, et potestis insuper formidare, ne, vobis, vestra promerente malitia, prorsus exclusis, idem archiepiscopus, auctoritate sedis apostolicae, vel regulares canonicos in ipsa ecclesia, vel clericos instituat saeculares.

Datum Ferentini, XV Kal. Julii.

XCIV. ILLUSTRI REGI CASTELLAE. Abbatem et conventum Trianenses ipsi commendat. (Ferentini, XIV Kal. Julii.) Quanto majorem ille, per quem reges regnant et principes dominantur, inter homines tibi contulit potestatem, tanto ecclesias et monasteria regni tui in quibus pro vivis ac defunctis assidue Dominus exoratur, benignius debes et studiosius confovere, ut viri religiosi sint orationibus pro tua populique tibi subjecti salute libere ac libenter intenti, cum a molestationibus seculi regia fuerint protectione securi. Hac igitur confidentia provocati, dilectum filium . . . abbatem, et conventum Trianensis Ecclesiae, regali celsitudini propensius commendantes, per apostolica scripta rogamus, monemus attente, et in remissionem tibi injungimus peccatorum, quatenus divino intuitu, et pro reverentia B. Petri et nostra, praedictam Ecclesiam, tanquam Romanae Ecclesiae filiam specialem, nec non memoratos abbatem et conventum, eorumque jura, ab omnium injusto gravamine et indebita molestatione defendas, eosque in ordine suo et concessa sibi ab apostolica sede libertate conserves, sicut in privilegio, ad precum tuarum instantiam a bonae memoriae Coelestino papa, praedecessore nostro, ipsis indulto, noscitur contineri. Nolumus autem regiam excellentiam reputare molestum, quod petitionem tuam super eo, quod saepedictam ecclesiam in potestatem Monasterii S. Facundii redigi postulabas, non duximus admittendam, cum id de jure facere non possemus.

Dat. Ferentini, XIV Kal. Julii.

XCV. CANTORI, POENITENTIARIO, WILLELMO ALBOINI, SUBDIACONO PAPAE, CANONICO, LEMOVICENSIBUS. Ut A. Taines, subdiaconum, in canonicum et fratrem a praeposito et capitulo S. Juniani, juxta tenorem mandati apostolici de hoc jam dati, recipi faciant. (Ferentini, XIV Kal. Julii.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius, A. Taines, subdiaconus, nostris auribus intimavit, quod, cum olim dilectis filiis . . . praeposito, et capitulo Sancti Juniani scripserimus, ut eum in canonicum reciperent et in fratrem, dilecto filio . . . abbate Vosiensi, illi procuratore concesso, ut eos, nisi causam ostenderent sufficientem et justam quare non esset recipiendus ab eis, per districtionem ecclesiasticam, omni appellatione et dilatione cessante, compelleret ad receptionem ipsius, idem abbas diem partibus saepius assignavit. In cujus tandem praesentia quibusdam ex canonicis ipsius ecclesiae ex parte universitatis, et ipso subdiacono constitutis, ipsi subdiacono fuit objectum, quod manus injecerat in clericum violentas, et quod non suppetebant ecclesiae facultates. Verum, subdiaconus ipse, cum ad probandam injectionem manuum violentarum tantum testes de auditu inducti fuissent, purgationem suae innocentiae praesentavit; et, licet per testes partis ostenderetur adversae, ecclesiae non suppetere facultates, evidenter tamen probavit econtra, quod, postquam super receptione ipsius apostolicum mandatum receperant, quatuor qui residentiam in eadem ecclesia faciebant, duosque non residentes canonicos, et unum praebendarium residentem etiam decessisse. Cumque super his et aliis fuisset coram eodem litigatum abbate, tandem, cum super prolatione sententiae dubitaret, negotium ipsum apostolicae sedis provisioni remisit. Nos autem, eidem subdiacono, et P. presbytero, qui pro parte venit adversa, dilectum filium, B. tituli S. Susannae presbyterum cardinalem, dedimus auditorem, in cujus praesentia cum multa fuissent ab utraque parte proposita, et nobis postmodum ab ipso relata, quia in litteris jam dicti continebatur abbatis, quod de canonicorum obitu praedictorum ei constitit manifeste, sicut superius est expressum, nihilque fuerat contra subdiaconum probatum eumdem, quominus haberetur idoneus ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, ne provisione, in qua ei apostolicae sedis benignitas subveniri mandaverat, fraudaretur, eum loco unius defunctorum decrevimus admittendum. Ideoque, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, nisi dicti praepositus et capitulum, ad monitionem vestram, subdiaconum ipsum, prout est decretum a nobis, in canonicum receperint et in fratrem, vos, auctoritate nostra suffulti, eum in praebendae possessionem illius corporaliter inducentes, ei stallum in choro et locum in Capitulo, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, assignetis. Contradictores . . . nec obstet praepositi jam dicti absentia, cum Parisiis morari dicatur, si capitulum eam ad elusionem mandati nostri duxerint alligandam. Taliter autem mandatum apostolicum impleatis, quod idem subdiaconus non cogatur propter hoc ad sedem apostolicam amplius laborare. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Ferentini XIV Kal. Julii, anno sexto.

XCVI. EPISCOPO ELIENSI, ABBATI DE TARRETON, ET DECANO LINCOLNIENSI. Ut clerici a priore et canonicis de Hikerham, in ipsorum ecclesiis praesentati ab archiepiscopo Eboracensi admittantur. (Ferentini, XI Kal. Julii.) Dilecti filii . . . . prior et canonici de Hikerham transmissa nobis petitione monstrarunt, quod venerabilis frater noster, archiepiscopus Eboracensis, et officiales ejus, in ecclesiis suis ad praesentationem eorum clericos, contra tenorem privilegiorum suorum, contemnunt admittere pro suae arbitrio voluntatis. Nolentes igitur, ut propter hoc dictorum fratrum Ecclesiae sustineant detrimentum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praedictus archiepiscopus, et officiales ejus, personas idoneas sibi a fratribus ipsis canonice praesentatas admittere ad regimen ecclesiarum illorum malitiose distulerint, vos eas ad canonicam praesentationem eorum, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, admittere procuretis; ita tamen, quod propter hoc successoribus ejusdem archiepiscopi nullum imposterum praejudicium generetur. Quod si non omnes, etc. Tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Ferentini, XI Kal. Julii.

XCVII. ARCHIEPISCOPO BITURICENSI, EPISCOPO CATURCENSI . Ut capellanos et Burgenses castri Lemovicensis corrigant. (Ferentini, VI Id. Junii.) Olim primo vobis, et secundo tibi et suffraganeis tuis, frater archiepiscope, dedimus in mandatis, ut sententias interdicti in Burgenses et castrum Lemovicenses, propter excessus multiplices et enormes, et suspensionis et excommunicationis in capellanos dicti castri, propter inobedientiam eorum et contumaciam, a venerabili fratre nostro, Lemovicensi episcopo, promulgatas, sicut rationabiliter latae fuerint, faceretis per Bituricensem provinciam, usque ad satisfactionem idoneam, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Adjecimus etiam in secundo mandato, ut, si dicti clerici et capellani admoniti, episcopo suo contemnerent infra mensem satisfactionem debitam exhibere, compelleretis eosdem per eamdem censuram, appellatione cessante, ad sedem apostolicam cum vestrarum estimonio litterarum venire suspensos. Licet autem mandatum apostolicum quantum fuit in vobis devote fueritis exsecuti, dicti tamen capellani et clerici, non redeuntes ad cor, sed illud cum Pharaone potius indurantes, non solum in sua pertinacia perstiterunt, sed de die in diem obstinatiores effecti, ut novissimus error deterior sit priore, in ecclesiis dicti castri ea, quae damnatam haeresim sapiunt, praedicant manifeste, qui excommunicati divina non metuunt officia celebrare; Burgenses insuper, sicut ex litteris episcopi praefati accepimus, capellanis ecclesiarum et monachis Sancti Martialis expulsis, bona ceperunt eorum, matronas et alios qui excommunicationis sententiam metuentes ad eorum officium non accedunt, eos etiam, qui in die Paschae ab ipsorum manibus corpus Christi recipere noluerunt, poena pecuniaria punientes. Cum igitur novorum curationi morborum novis semper sit remediis occurrendum, et ferrum apponendum sit vulneri, quod fomenti remedium non admittit, ne pars sincera trahatur, cum morbus pestilens jam subrepat, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si clerici et capellani praedicti ad commonitionem vestram, infra mensem post susceptionem praesentium, non satisfecerint juxta prioris mandati nostri tenorem, vos eos, auctoritate nostra suffulti, beneficiis, appellatione remota, privetis. Quod si nec sic eis vexatio dederit intellectum, et infra mensem alium a sua noluerint iniquitate desistere, vos ipsos auctoritate apostolica solemniter ab officiis deponatis, uti sic inobedientes, et contumaces, qui haec audierint, terreantur, et in partibus illis, quae jam quasi exstincta videtur scintillula correctionis ecclesiasticae reviviscat.

Datum Ferentini VI Idus Junii, anno sexto.

XCVIII. EPISCOPO, ET WILLELMO ALBOINI, CANONICO, LEMOVICENSIBUS. Causam Assaliti clerici decanum et capitulum Sancti Aredii molestantis examinandam ipsis committit. (Ferentini, XII Kal. Julii.) Ex parte decani et capituli ecclesiae S. Aredii nostris fuit auribus intimatum, quod cum venerabilis frater noster, O. Hostiensis episcopus, olim in partibus vestris apostolicae sedis legatus, eis dederit in mandatis ut Assalitum clericum in canonicum reciperent et in fratrem; tandem, quia contra eumdem clericum fuit exceptum ab illis, quod esset ex duplici adulterio procreatus, ipsumque propter hoc recipere recusarent, praesertim cum juramento teneantur astricti nullum in canonicum recipere talem, episcopus ipse, sicut in ejus litteris perspeximus contineri, factum ejus duxit in patientia tolerandum, dummodo Hel. nepos Hel. fratris Grandimontensis, reciperetur ab illis; quo ad preces ejus benigne recepto, episcopus Assalito jam dicto, ne spe quam de precibus ejus conceperat frustraretur, in ecclesia Sancti Frontonis, supradicta ecclesia longe nobiliori, providit. Caeterum, idem A. ut praedictos decanum et capitulum super receptione sua iterum infestaret, ad apostolicam sedem accedens, ad venerabilem fratrem nostrum, Burdegalensem archiepiscopum, et dilectum filium . . . . . abbatem Albeterrensem, litteras veritate tacita impetravit; quo audito, decanus et capitulum, antequam per ipsas litteras citarentur, sedem apostolicam appellarunt. Judices vero, appellatione contempta, licet ad eos nequaquam accedere, nec ipsi etiam ire possent propter guerrarum tumultus ad illos, mandarunt eos tanquam excommunicatos ab omnibus evitari. Bernardo ergo, presbytero, pro jam dictis decano et capitulo, et magistro P. Aimerici Boiol pro parte altera, procuratoribus in nostra praesentia constitutis, et petentibus eorum rationes audiri, dilectum filium, L. tituli S. Crucis presbyterum cardinalem, dedimus auditorem, qui ea quae fuerunt coram ipso proposita nobis retulit diligenter. Nos autem, nolentes aliquem injuste gravari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus inquisita super praemissis diligentius veritate, si vobis constiterit Assalito jam dicto, postquam fuit contra eum, sicut superius continetur, exceptum, in supradicta ecclesia Sancti Frontonis per praefatum episcopum fuisse provisum, et alterum in ecclesia Sancti Aredii ad preces episcopi receptum ejusdem, vos ipsum Assalitum a molestatione decani et capituli praedictorum faciatis per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, cessare; illi super hoc perpetuum silentium imponentes, et reducentes in irritum quidquid contra eos et illorum ecclesiam, praedictarum litterarum occasione, temere noveritis attemptatum. Alioquin, eum recipi faciatis in canonicum et in fratrem, dummodo nihil ei obstet de canonicis institutis; contradictores monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Ferentini, XII Kal. Julii anno sexto.

XCIX. LITTERAE CRUCESIGNATORUM AD PAPAM. De absolutione facti Jaderae. Sanctissimo Patri et charissimo domino, I. Dei gratia summo pontifici, B. Flandriae et Hainoviae, L. Blezensis et Claromontensis, et H. S. Pauli comites, milites sui, cum promptissima ad omne obsequium voluntate, oscula pedum. Intellecto paternitatis vestrae mandato, et tam vestris quam venerabilis Patris, P. tituli S. Marcelli presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, litteris per nuntium ipsius et nostros veneratione condigna receptis, prompta sumus devotione in omnibus exsecuti, et secundum formam expressam in litteris vestris juramento praestito, sive recognito, absolutionis apostolicae sumus beneficium consecuti, et litteras quas petistis, juxta mandatum dicti legati eidem remisimus, quarum etiam tenorem per latorem praesentium apostolatui vestro duximus intimandum, de vestra apostolica pietate confisi, quod mandatum vestrum, quantumcunque ex paterna severitate dure sonet exterius, pro obedientia filiorum et devotione promptissima nihil nobis vel haeredibus nostris interius continere debeat captiosum. Tenor siquidem dictarum litterarum hic est. [B. Flandr. et Hain. L. Blezen. et Clar. et H. S. Pauli comites, Oddo de Chanliet, et W. frater ejus omnibus ad quos litterae istae pervenerint, salutem in Domino. Notum fieri volumus, quod super eo quod apud Jaderam incurrimus excommunicationem apostolicam, vel incurrisse nos timemus, tam nos quam successores nostros sedi apostolicae obligamus, quod ad mandatum ejus satisfactionem curabimus exhibere.

Datum apud Jaderam, anno Domini 1203, mense Aprilis.]

Sane, litteris istis sigilla nostra comitum sine contradictione libenter appendimus, sed baronum sequentium, hoc est Od et W. fratris ejus intelleximus defuisse, licet et barones se esse confessi sint, sicut ab illis accepimus, quibus fuit absolutionis vestrae officium delegatum, et illis injunctum fuerit, in virtute praestiti juramenti statim absolutione concessa, ut litteras quas recepistis emitterent. Super facto autem illustris viri ac principis exercitus nostri, marchionis Montisferrati, quo videlicet, pro apostolica reverentia et de conservatione stolii vestra voluntate complenda, ostensionem litterarum vestrarum humiliter impedivit ad tempus, donec videlicet iterata jussione sanctitas vestra praeciperet quod in hac tempestate super his agendum foret, supplicamus piissime paternitati vestrae, ut divini amoris intuitu non feratis indigne; certissime tenentibus vobis, quod, si ostensae fuissent litterae . . . . duci et Venetis, eo loco et tempore, quod ipsa die, et stolium ruptum, et nunc fuisset dissolutus exercitus. Sane, per magistrum Joannem Noviomensem, nuntium nostrum, accepimus, quod ipse pro dissimulanda excommunicatione Venetorum ad tempus, pro ipso periculo dissolutionis exercitus, paternitati vestrae propensius supplicasset, et non fuisset auditus, et quod super hoc imposuisset ei praeceptio vestra silentium. Nihilominus tamen voluntatem vestram inquirere iterata consultatione maluimus, quam in corporum et animarum nostrarum periculum, et terrae sanctae desolationem, et inimicorum crucis insultationem atque derisum, contra voluntatem etiam vestram, sicut omnino credimus, et per nuntios vestros intelleximus, per dictarum ostensionem litterarum stolium scinderetur. Illud autem certissime teneat paternitatis vestrae discretio, quod quidquid super litteris eisdem praeceperit jussione, quidquid inde contingere debeat, sive dictus marchio, sive cuicunque ex nobis injunxeritis, faciet incunctanter.

C. LITTERAE MARCHIONIS MONTISFERRATI. Litterarum pontificis suppressionem excusat. [Sanctissimo Patri et domino I, divina Providentia summo pontifici, Bonifacius, marchio Montisferrati, cum osculo pedum paratam ad omne obsequium voluntatem. Paternitatis vestrae litteris a baronibus exercitus signatorum acceptis, et cum omni reverentia et devotione praestito, sive recognito, juramento, absolutionis beneficium apostolicae consecutis, per nuntium venerabilis Patris nostri, P. tituli S. Marcelli presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, communicato baronum consilio, intellexi super facto Jaderae per eumdem nuntium ad ducem et Venetos a sede apostolica excommunicationis litteras emanasse. Attendens igitur, imo tenens pro certo quod eo loco et tempore litterae vestrae nullatenus possent ostendi, quin statim noster dissolveretur exercitus et stolium rumperetur, reminiscensque de consilio vestro multa dissimulanda fore loco et tempore, si Veneti ad dissolutionem stolii aspirarent, divini amoris intuitu, nec non et pro sedis apostolicae reverentia, a qua stolium et nuntium habuit, et postea firmamentum, consilium habui litteras illas ad tempus supprimendas, donec mandatum vestrum atque consilium iterata perciperem jussione, easque de manu nuntii vestri cum omni humilitate, flexis genibus, magno compunctionis et devotionis spiritu suscepi, viroque religioso . . . abbati Laudensi, ad tempus tradidi conservandas, super hoc potius obedientiae filialis exspectans meritum, quam apostolicae indignationis offensam ex piae intentionis actu necessario incurrisse. Intellexi etiam a duce et a quibusdam Venetis, familiaribus meis, quod super facto Jaderae nuntium proprium incontinenti vestrae transmitterent sanctitati, qui utrum hactenus ad sedem apostolicam pervenerit ignoramus, qua spe suspensus nuntium hactenus distuli transmittendum. Hinc est quod paternitati vestrae cum omni devotionis et humilitatis affectu supplico, ut vestrarum suppressio litterarum, quae quidem humilitatis meae ministerio facta est, et discretionis ac pietatis vestrae confidentia, pacis vestrae tranquillitatem in aliquo non moveat vel conturbet, praesertim cum ego et barones exercitus mandatum vestrum parati sumus exsequi, quidquid iterata nobis injunxeritis jussione. Confidimus etenim quod circumspectioni vestrae magis complaceat ex sustinentia modica stolium similiter stare, quam ex litterarum vestrarum ostensione subita deperisse.] Caeterum, simplicitatem hujus nuntii sic excuso, quod ea tempestate et tanta difficultate meatus non habui promptiorem.

CI. MARCHIONI MONTISFERRATI, B. FLANDRIAE, L. BLESENSI ET H. SANCTI PAULI COMITIBUS. Ut in subsidium Terrae sanctae transfretent. (Ferentini, an. VI.) [Cum in manu valida et extento brachio egressi fueritis de Aegypto, ut vos ipsos Domino in sacrificium offerretis, doluimus non modicum et dolemus quod Pharao vos persequitur fugientes, vel vos potius sequimini Pharaonem, qui vos, sub quadam necessitatis specie ac velamine pietatis, sub jugo peccati vetustae nititur subdere servituti.] Doluimus autem, sicut praemisimus, et dolemus pro nobis pariter et pro vobis et pro universo populo Christiano. Pro nobis, quia, dum quod seminaveramus in lacrymis, per legatos et litteras nostras, vobis et aliis saepius, non absque quadam amaritudine cordis et corporis anxietate non modica, verbum Domini proponentes, et exhortantes nominis Christiani cultores ad vindicandam injuriam Jesu Christi, credebamus nos in exsultatione messuros, ex improviso messi nostrae inimicus homo superseminavit zizania, et sic semina vitiavit, ut in lolium degenerasse triticum videatur. Pro vobis autem, quoniam, cum expurgassetis vetus fermentum, et crederemini jam penitus veterem hominem cum suis actibus exuisse, modicum fermenti, et utinam modicum, corrupit denuo totam massam, et dum vestimenta vestra candida non servastis, quasi veterem reinduistis amictum, manum retrahentes ab aratro, et respicientes cum conjuge Loth retrorsum; ita ut jam apti non videremini, secundum Apostolum, regno Dei. [Pro populo autem Christiano doluimus et dolemus, quoniam inde humiliatur amplius unde credebatur potius exaltari. Cum enim multi qui vos praecesserant in Terrae sanctae succursum, quod non ascenderatis audito, ad propria sunt reversi de proximo vestro passagio diffidentes; Saraceni de accessu vestro dubii, et illorum recessu securi, contra Christianos animos assumpserunt, et qualiter peccatis exigentibus praevaluerint contra eos referre nolumus, cum sit fere ubilibet divulgatum. Gaudemus autem quod, receptis litteris nostris, erraneum in vobis intelligentes excessum, devote ac humiliter mandatum estis apostolicum exsecuti, et, juramento praestito vel recognito, absolutionis beneficium percepistis, vos et successores vestros, filii comites, cum duobus baronibus Gallicanis, ad satisfaciendum juxta mandatum nostrum, super eo quod apud Jaderam excommunicationis sententiam incurristis, per patentes litteras obligantes. Utinam autem poenitentia vestra sit vera, ut sic poeniteatis videlicet de commissis, quod a similibus de caetero caveatis; quoniam qui adhuc agit quod poenitet, non est poenitens, sed illusor, et cani reverso ad vomitum comparatur poenitens rediens ad peccatum. Est quoque levius peccatum quod semel committitur, quam quod commissum semel postmodum iteratur. Nullus itaque vestrum sibi temere blandiatur, quod terram Graecorum occupare sibi liceat vel praedari, tanquam minus sit apostolici sedi subjecta, et quod . . . . . . . . . imperator Constantinopolitanus, deposito fratre suo, et etiam excaecato, imperium usurpavit. Sane, quantumcunque in hoc vel aliis idem imperator, et homines ejus jurisdictioni commissi delinquant, non est tamen vestrum de ipsorum judicare delictis, nec ad hoc crucis signaculum assumpsistis, ut hanc vindicaretis injuriam, sed opprobrium potius crucifixi, cujus vos obsequio specialiter deputastis.]

Monemus igitur nobilitatem vestram, et exhortamur attente, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus nec decipiatis vos ipsos, nec ab aliis decipi permittatis, ut sub specie pietatis agatis illa, quod absit! quae redundent in vestrarum perniciem animarum, sed cessantibus potius occasionibus frivolis et necessitatibus simulatis, in Terrae sanctae transeatis subsidium, et crucis injuriam vindicetis, accepturi de hostium spoliis quae vos, si moram feceritis in partibus Romaniae, oporteret forsitan a fratribus extorquere. Aliter enim, quia non possumus nec debemus, remissionis vobis gratiam nullatenus pollicemur. Inhibitionis autem nostrae tenorem, qua vobis, sub excommunicationis interminatione, vetuimus ne terras Christianorum invadere vel laedere tentaretis, nisi vel ipsi vestrum iter nequiter impedirent, vel alia justa et necessaria causa forsan occurreret, propter quam aliud agere, interveniente legati nostri consilio, valeretis, memoriter retinere vos volumus, et monemus ne contra eam leviter veniatis. Ne autem culpa ducis et populi Venetorum in poenam vestram redundet, volumus et mandamus ut litteras nostras, quas ipsis assignandas duxerimus, et quae adhuc apud vos esse noscuntur, assignari faciatis eisdem, ne ipsi excusationem in peccatis assumant.

Datum Fer . . . . . . anno sexto.

CII. CRUCESIGNATIS. Consilium quod papa ipsis mittit sine bulla. [Si vere] vos poenitet de commisso, et plene proponitis satisfacere de peccato, Dominum vobis credimus, imo novimus jam placatum. Si ergo. Veneti potuerint ad satisfactionem induci, et absolutionis beneficium meruerint obtinere, secure cum eis navigare poteritis et praelium Domini praeliari. [Quod si nec satisfacere forte voluerint nec absolvi, utpote qui non dolere sed gaudere dicuntur potius de commisso, permittimus vobis ut cum ipsis usque in terram Saracenorum, vel Hierosolymitanam provinciam, juxta quod inter vos et ipsos convenit vel honeste convenerit, navigio transeatis, quanto minus poteritis, cum dolore tamen et amaritudine cordis, et sub spe veniae, communicantes eisdem. Cum enim jam a vobis majorem nauli receperint quantitatem, nec ad eam possint restituendam induci aut etiam coarctari, si aliter fieret, videremini vos damnum ex poenitentia, ipsi autem praemium ex contumacia, reportare; cum ad hoc debitum exsolvendum ipsi vobis maneant obligati, et ab excommunicatis exigi possit et recipi quod debetur. Est autem cautum in jure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, necessaria emere ac recipere poterit ab eisdem. Praeterea, si paterfamilias domus excommunicationis sententia fuerit innodatus, a participatione ipsius familia excusatur. Licet ergo dux Venetorum dominus navium, tanquam paterfamilias domus, in excommunicatione persistat, vos tamen, tanquam ipsius familia, dum in navibus ejus fueritis, ipsius excommunicatio non continget, et excusabiles eritis apud Deum, si, in excommunicatorum navibus existentes, cum dolore cordis sub spe poenitentiae excommunicatis ipsis communicaveritis, in quibus communionem eorum nequiveritis evitare.] Verum, cum vel in terram Saracenorum vel Hierosolymitanam provinciam de navibus vos descendere continget, nisi Veneti ad satisfaciendum, et recipiendum juxta formam Ecclesiae absolutionis beneficium, inducti fuerint vel compulsi, cum eis nullatenus praesumatis praelium Domini praeliari, ne, si, eis habentibus aliquid de anathemate, in crucis insurrexeritis inimicos, non praevaleatis in eos, sed, terga vertentes, fugiatis potius et cadatis. Nam in libro Josue legitur, quod, cum Achan, filius Charmi, pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum de Jerico anathemate rapuisset, iratus est Dominus Israeli. Unde cum adversus Hai ascendissent tria millia pugnatorum, statim terga vertentes percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta et sex homines; persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes; nec prius Dominus urbem Hai in manus tradidit Israel, quam Achan populus lapidavit, et omnia quae illius fuerant igne consumpsit. In Paralipomenon etiam, cum Josaphat, rex Judae, cum Ochosia, rege Israel, cujus opera pessima fuerant, amicitias inivisset, fecissentque naves quae irent Tharsis, Eliezer, filius Dodaci de Maressa, ad Josaphat prophetasse legitur et dixisse: Quia habuisti foedus cum Ochosia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire Tharsis (II Par. XX)

In libro autem Machabaeorum legitur, quod, cum Judas contra Gorgiam, praepositum Idumeae, cum tribus millibus peditum et quadringentis equitibus ascendisset, in congressu contigit paucos ruere Judaeorum; cumque postmodum Judas prostratorum corpora in paternis sepulcris ponere voluisset, invenit de idolorum donariis quae apud Jamniam fuerant, et a quibus prohibet lex Judaeos, sub tunicis occisorum. Factum est igitur omnibus manifestum ob hanc causam eos qui ruerant, corruisse. Ne autem victualia vobis desint, charissimo in Christo filio nostro imperatori Constantinopolitano scribemus, ut, juxta quod per litteras suas nobis ipse promisit, victualia vobis faciat exhiberi. « Quod si forsan ea vobis contingeret denegari, cum tamen vos devoveritis ad commune obsequium Crucifixi, cujus est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum, et universi qui habitant in ea, posset utique non absurdum videri ad similitudinem imperatoris terrae, de quo cautum est in jure civili quod si ejus exercitus indiguerit alimentis, ea possit accipere undecunque, possitis et vos cum timore Domini, sub satisfaciendi proposito, ad necessitatem tantum, ea sine personarum accipere laesione. » In libro namque Judicum reperitur, quod cum Gedeon Zebee et Salmana reges Madian persequeretur instanter, et primo a viris Socoth, ac secundo ab habitatoribus Phanuel, panes pro populo qui secum venerat, et jam quasi defecerat, postulasset, quia ei quod postulaverat denegarunt, victor reversus tulit seniores civitatis Socoth et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Socoth; turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis. Necessitas enim, maxime cum insistitur operi necessario, multum et in multis excusat. Cum enim Dominus Sabbato per sata transiret, et vellerent discipuli ejus spicas, ac manducarent manibus confricantes, et quidam Pharisaeorum ad discipulos: Quid facitis quod non licet in Sabbatis (Luc. VI) proclamarent, Jesus eis legitur respondisse: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esuriret ipse et qui cum eo erant, quomodo venit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant, quos non licebat nisi tantum sacerdotibus manducare? (Ibid.) Et consequenter adjecit, quia Filius hominis dominus est etiam Sabbati. Sed et hoc negotium Filii hominis est, et praelium Domini quod intenditis praeliari. Haec autem exempla de Scripturis sanctis induximus, non ut concedamus rapinam, sed ut toleremus quod ex gravi necessitate sine grandi dispendio vitari non posset. Provideatis autem prudenter et caute, ut si forte Veneti voluerint occasiones aliquas invenire quod exercitus dissolvatur, multa pro tempore dissimulare ac tolerare curetis, donec ad locum perveneritis destinatum, ubi, opportunitate accepta, eorum, ut expedit, malitiam comprimatis.

CIII. NORWICENSI EPISCOPO. Ut clericos conjugatos beneficiis privare possit. [Diversis fallaciis] circumventi, Deo et Mammonae famulari conantur, cum tamen, secundum evangelicam veritatem, nemo possit duobus dominis deservire, quoniam, si unum dilexerit, alium habebit excessum ( sic ), aut, uno contempto, alium sustinebit. [Accepimus enim quod quidam clerici tuae dioeceseos, qui solemniter in conspectu Ecclesiae matrimonium contraxerunt, ecclesiastica beneficia detinere contendunt, in quorum conversatione cithara cum psalterio male concordat. Cum ergo vir cogitet quomodo placere possit uxori, et ideo minus quae Dei sunt valeat cogitare, cum, quasi divisus in duo, plenam sui non habeat potestatem, ut ei a quo stipendium recipit plenius famuletur, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, ut hujusmodi clericos beneficiis ecclesiasticis, quae in tua dioecesi sunt adepti, auctoritate nostra suffultus, valeas, appellatione remota, privare, praesertim, cum rerum ecclesiasticarum substantia soleat deperire per tales, nisi forte tu talibus scienter contuleris ecclesiastica beneficia, quibus eos, non per te sed superiorem, decernimus spoliandos]. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc.

Datum Ferentini, XII Kal. Julii.

CIV. PLEBANO, ET FRATRIBUS PLEBIS DE CALCINARIA. Causam, quae inter ipsos et capellanum de Monteculo, ratione Ecclesiarum suarum, vertebatur, dijudicat. (Ferentini, XII Kal. Julii.) Cum olim inter bonae memoriae . . . praedecessorem tuum, fili Plebane, et magistrum R. capellanum de Monteculo, ecclesiarum vestrarum nominibus, super praestatione obedientiae, quam idem praedecessor tuus exigebat ab ipso magistro, et quibusdam aliis capitulis, quaestio verteretur, nos causam ipsam dilecto filio . . . . . priori Sancti Fridiani Lucani, sub certa forma duximus committendam. Lite igitur contestata, receptis testibus hinc inde productis, et attestationibus publicatis, tandem in eumdem priorem, velut in arbitrium, sub eo tenore fuit a Partibus compromissum, ut, quidquid arbitrando diceret de praemissis, illi, tam per se quam pro suis ecclesiis, sub poena quae ipsi priori placeret, omni tempore ratum haberent et firmiter observarent. Fuit autem idem prior sub poena centum librarum Pisanarum monetae inter alia taliter arbitratus, quod magister R. tanquam Plebanum suum praefatum S. recognoscens, ei obedientiam exhiberet, et quod de terris illis, quas habet plebs de Calcinaria in territorio de Monteculo, cum eas propriis sumptibus Plebanus excoleret, nullus decimas Ecclesiae de Monteculo solvere teneretur. Alia insuper statuit observanda, sicut ex rescripto ipsius arbitrii perpenditur evidenter. Caeterum, praedictus magister, credens ex ipso arbitrio Ecclesiae suae gravem imminere jacturam, ei protinus contradixit, vocem ad nos appellationis emittens. Partibus ergo in nostra praesentia constitutis, dilectum filium, B. tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, dedimus auditorem. Quarum rationibus et allegationibus ex relatione cardinalis ejusdem plenius intellectis, nos, pensantes moderationis canonicae amplius aequitatem quam subtilitatem juris civilis, praefatum magistrum, ecclesiae suae nomine, in expensis a tempore contradictionis ipsius arbitrii usque ad tempus nostrae pronuntiationis provide factis, dicto, praedecessori tuo duximus sententialiter condemnandum; restituentes benigne praefatam ecclesiam de Monteculo, ut, antelato arbitrio non obstante, suam posset prosequi rationem. Unde, dilectis filiis, magistris Robertino, Rob. de Pipafracta, et E. Lucan. canonicis nostris ( sic. ) dedimus litteris in mandatis, ut ipsi, partibus ad suam praesentiam convocatis, et auditis hinc inde propositis, mutuas quaestiones, secundum attestationes receptas et alias, si quas de jure cognoscerent admittendas, appellatione remota, sine canonico terminarent. Qui, cum partes ad suam praesentiam legitimis citationibus ascivissent, tu, fili Plebane, eodem S. rebus humanis exempto, canonice substitutus, post multas altercationes utriusque partis et varias, ecclesiae tuae nomine postulasti, ut judices ipsi obedientiam, a capellanis ecclesiae de Monteculo praedecessoribus tuis Plebanis exhibitam, a praedicto magistro ejusdem ecclesiae capellano, tibi facerent exhiberi, tuae postulationi subjungens, ut corpus cujusdam mulieris ad tuam referretur ecclesiam, quod in ejus praejudicium idem magister in ecclesiae suae coemeterio sepelivit. Fuit autem ad ultimum per te cum instantia postulatum, ut in die Sabbati S. veniat jam dictus capellanus ad plebem, ad celebranda solemnia sacri baptismatis cum aliis capellanis plebis ejusdem. Capellanus vero dicebat econtra ecclesiam suam in nullo plebi praedictae teneri. Unde, cum non esset illi subjecta, eam ab impetitione illius petebat absolvi. Judices autem, postquam fuit diutius litigatum utrinque super quaestionibus universis, certiores effecti, pro plebe vestra de prudentium virorum consilio diffinitivam sententiam protulerunt, quam, cum per Al. priorem vestrum, ad sedem apostolicam destinatum, confirmari peteretis a nobis, praedictus capellanus superveniens contradixit; sed nos, contradictionem ejus frivolam attendentes, sententiam illam duximus confirmandam, articulum illum quem in ea perspeximus contineri, videlicet quod in die Sabbati sancti capellanus ecclesiae de Monteculo vadat ad plebem de calcinaria ad celebranda solemnia sacri baptismatis, taliter explicantes, ut pueris baptizandis intersit. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc.

Datum Ferentini, XII Kal. Julii.

CV. S. ROMAN. CARZOLI, COGNATO NOSTRO, APOSTOLICI PATRIMONII RECTORI IN TUSCIA. Munitionis et castri montis Flasconis gubernationem ipsi committit. (Ferentini, II Kal. Julii.) Inter omnes munitiones, et castra, quae Romana tenet Ecclesia, munitionem, et castrum Montis Flascon. non solum intendit, sed cupit, et providentius gubernari et studiosius custodiri. Cum ergo de tuae fidei puritate indubitatam fiduciam habeamus, et de tuae discretionis industria notitiam geramus expertam, custodiam et gubernationem ipsius munitionis, et castri tibi quandiu nobis aut successoribus nostris placuerit, tanquam fideli, et vassalio nostro, duximus committendam; per apostolica scripta mandantes, quatenus, sicut charam habes gratiam divinam et nostram, munitionem ipsam et castrum cum omni diligentia et cautela custodias et gubernes, adhibens universa quae fuerint necessaria, ita ut de contingentibus nihil omittas. Nos enim dilecto filio, B. Castellano Montis Flascon. per apostolica scripta mandamus, ut palatium, cum omnibus quae sunt in eo, tibi resignet, et servientibus universis ut tibi reverenter intendant, consulimus etiam, atque populo, quod tibi tanquam suo respondeant castellano.

Datum Ferentini, II Kal. Julii.

CVI. . . . . . . . . ARCHIDIACONO . . . . . . . PRAEPOSITO, ET CAPITULO PLACENTINIS. De interpretatione juramenti clericorum. (Ferentini, VI Non. Julii.) [Cum clerici Placentini juramentum praestent sub hac forma verborum, ego talis, ab hac hora in antea, fidelis ero et obediens sanctae Placentinae ecclesiae, et domino meo episcopo Placentino; per vestras nos litteras consulere voluistis, utrum intelligi debeat clerus totius dioeceseos, an capitulum tantum ecclesiae cathedralis? Nos igitur discretioni vestrae praesenti pagina respondemus, quod per ecclesiae Placentinae vocabulum in forma juramenti praescripti non debet intelligi totius dioeceseos clerus, etsi capitulum intelligitur ecclesiae cathedralis; is tamen qui praestat hujusmodi juramentum, episcopo tanquam capiti obligatur.]

Datum Ferentini, VI Non. Julii.

CVII. GUIDONI RECTORI, ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI SPIRITUS MAGALONENSIS. Privilegia quaedam confirmat. (Ferentini, Kal. Julii). Cum sitis operibus pietatis intenti, et habeatis coemeterium benedictum, et clericos in vestro conventu professos, absonum esset ut oratorio careretis. Quocirca, praesentium vobis auctoritate concedimus, ut, non obstante compositione, quae facta fuisse proponitur inter vos et Magalonensem ecclesiam, per bonae memoriae G. tituli Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, infra septa domus vestrae oratorium habeatis, in quo per clericos vestros divinum vobis officium celebretur. Presbyterum autem, quem ad animas consulendas duxeritis deputandum, dioecesano episcopo praesentetis, qui curam animarum illi committat. Statuimus autem, ut de oblationibus universis, quae in Nativitate Domini, Epiphania, Ypopanti, Ascensione, natalitio S. Joannis Baptistae, festivitatibus B. Mariae, apostolorum solemnitatibus, commemoratione omnium sanctorum, omnibus diebus Dominicis, et aliis praecipuis festivitatibus loci, ab habitatoribus Montispessulani ad altare oratorii vestri, vel munus presbyteri, dum celebrabuntur officia divina, devenerint, quartam partem, matrici ecclesiae, vel aliis ad quas pertinet, sine difficultate reddatis, exceptis ustensilibus, quae nominatim ad usum pauperum offerentur. Oblationes autem caeterorum dierum, et generaliter omnes, quas caeteri largientur, vobis ex nostra concessione integre habeatis. Ad haec praesenti pagina districtius inhibemus, ne aliquem ad sepulturam coemeterii vestri suscipere praesumatis nisi frater vester, aut de familia vestra fuerit, aut etiam peregrinus, qui liberam sepulturam habere debet ubique. Alios autem ad sepulturam nullatenus admittatis, nisi fuerit de voluntate praelati, a cujus ecclesia corpus assumetur defuncti, cui postmodum de legatis praecipimus restitui quartam. Nulli ergo concessionis et constitutionis, etc.

Datum Ferentini, Kal. Julii.

CVIII. ARCHIEPISCOPO TERRACONENSI. Causam matrimonialem dijudicat. (Ferentini, XII Kal. Julii). [Tua nos duxit fraternitas consulendos quid tibi sit super hoc articulo faciendum, videlicet, quod R. de Belloloco et Agnes uxor ipsius, olim ad invicem juraverunt se nunquam mutuo petituros; idem vero nunc repetit illam instanter, ea econtrario affirmante, quod prius se faceret Saracenam, et perderet animam suam, quam rediret ad eum], sed adulterum cui adhaesit postquam recessit ab eo libenter dimitteret, et castitatem promitteret et juraret. [Nos igitur, fraternitati tuae super hoc respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus utrumque ad continentiam observandam moneas attentius et inducas; quam si promittere voluerint et servare, utrumque dimittas sine alio commorari. Alioquin si vir noluerit continere, tu praedictam uxorem ipsius ut revertatur ad eum, et tanquam uxor cum viro moretur, per excommunicationis sententiam, appellatione remota, compellas, cum et temerarium fuerit hujusmodi juramentum, et adulterium sit utrinque commissum].

Datum Ferentini, XII Kal. Julii.

CIX. EPISCOPO COLIMBRIENSI. Litem inter ipsum et conventum S. Crucis dirimit. (Ferentini, VI Kal. Julii). [Cum olim ad sedem apostolicam accessisses, et super quaestionibus quas adversus dilectos filios . . . . . Priorem et canonicos Ecclesiae sanctae Crucis, habebas, pro quibus fuerat ad nostram audientiam appellatum, moram feceris longiorem, quia pro parte altera nullus comparuit responsalis, eisdem priori et fratribus in virtute obedientiae districte praecepimus, ut usque ad festum omnium sanctorum proximo tunc futurum, per se vel sufficientes et idoneos responsales, ad praesentiam nostram accederent, super privilegiis omnibus et libertatibus, quae a Romanis pontificibus, vel ab M. quondam Colimbrien. Episcopo, se habere dicebant, et super aliis quaestionibus adversus eos a Colimbriensi ecclesia intentatis, definitivam sententiam recepturi]. Ut autem veritas facilius appareret, autenthica et originalia, cum bullis suis, nobis usque ad eumdem terminum sub eadem districtione praecepimus exhiberi. [Interim tamen utrique parti liceret coram dilectis filiis . . . . de Alcobatia, et . . . . de Seira abbatibus, et F. Menende, monacho Alcobatiae, quibus causa sub certa forma prius fuerat delegata, et testes utrinque producti, proponere ac probare, si quid aliud proponendum ducerent ac probandum]. Praedictum autem terminum eis peremptorium curavimus assignare, ad quem si venire vel mittere forte contemnerent, nos nihilominus, quantum possemus de jure in eodem negotio procedere curaremus. Eisdem quoque judicibus dedimus in mandatis, ut, si de partium voluntate procederent, receptis aliis testibus, si quos super privilegiis, libertatibus et aliis articulis, ducerent producendos, usque ad definitivam sententiam producentes, gesta omnia sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent. Cumque postmodum ad sedem apostolicam accessisses, supervenerunt duo canonici S. Crucis, qui nec litteras habebant de rato, nec procuratores ad hanc causam fuerant destinati. Unde, nos, partem S. Crucis contumacem reputantes, ut erat, utpote quae non idoneos responsales ad causam, sed ad nos qualesquales nuntios destinarant, attestationes receptas a judicibus delegatis jussimus aperiri, ut tandem, si nobis de meritis causae liqueret, sententiam proferremus. Verum, tu, animum charissimi in Christo filii nostri . . . . Portugallensis regis illustris, qui contra te fuerat ex hoc motus, placatum reddere tibi volens, convenisti cum praedictis canonicis in hac forma, ut videlicet venerabili fratri nostro . . . . Zamorensi episcopo, et dilectis filiis . . . . Zamorensi et Auriensi decanis, tam super principali quam incidenti sublato appellationis obstaculo, causa committeretur eadem terminanda, sic tamen, ut pars Sanctae Crucis, infra quadraginta dies post susceptionem litterarum nostrarum, super articulis illis, in quibus tu in ejus absentia produxeras testes tuos, instrumenta producere posset et testes. Aliter autem, non liceret eisdem attestationes calumniari receptas vel excipere, quasi fuisset in hac causa, lite non contestata, processum.

Nos ergo, dictis episcopo et decanis praecipiendo dedimus in mandatis, ut, si pars Sanctae Crucis ratum vellet habere quod a dictis canonicis erat actum, receptis testibus et instrumentis ipsius super capitulis supradictis, si tamen infra quadraginta dies post susceptionem litterarum nostrarum ea ducerent exhibenda, et tuis attestationibus publicatis secundum formam praedictam, in causam procederent, et eam, appellatione postposita, sine debito terminarent. Quod si forsan ratum nollent habere quod a praedictis canonicis erat actum, cum eorum contumacia non intelligeretur purgata, sed aucta, in eos tanquam in contumaces procederent, et receptis attestationibus diligenter inspectis, causam ipsam, appellatione remota, deciderent, et sententiam quam ferrent exsecutioni mandarent. Quia vero causa haec extra regnum erat Portugallense tractanda, partibus primo competentem terminum sub edicto curarent peremptorio assignare, ne propter remotionem locorum et distantiam personarum laborare diutius cogereris. Quod si partem S. Crucis per alios citare non possent, canonicos ejus in regno Legionensi manentes, ad citationis ei litteras praesentandas, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procurarent; nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, si quae apparerent a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes iis exsequendis interesse valerent, episcopus nihilominus exsequeretur ea cum altero aliorum. Patribus ad certum terminum convocatis, et convenientibus ad eumdem, praedicti episcopus et decanus Zamorenses, quoniam Auriensis decanus non poterat interesse, a priore S. Crucis quaerere curaverunt, an ratum haberet quod fuerat a canonicis suis actum; quibus fuit ex ipsius parte responsum, quod locus interrogationi non erat, cum paratus esset incontinenti probare, rescriptum nostrum per precum mendacia impetratum. Nam, cum Colimbriensis decanus ad praedictos de Seira abbatem, et dilectum filium, P. Froildiz, monachum Alcobatiae, contra monasterium Sanctae Crucis undecim commissionum litteris reportasset, licet pars ecclesiae Sanctae Crucis primo inducias obtinuerit postulatas, quia secundo tamen non potuit pro singulis commissionibus singulas inducias obtinere, quamvis appellatio esset in litteris nostris inhibita, propter hoc tamen ad nostram audientiam appellavit. Tandem vero, pars ipsa et Colimbriensis decanus in praedictum regem Portugallensem . . . . . de Costa, et . . . . . de Rimaran. priores, et praedictos judices compromittere curaverunt, duobus cautis pene nomine obligatis utrinque; sicque prior appellationi renuntiavit cum assensu suorum, litteris nostris renuntiante decano.

Utrinque praeterea duodecim canonici juraverunt super toto negotio perhibere testimonium veritati. Receptis igitur testibus et depositionibus eorum redactis in scriptum, rex noluit interesse, sed commisit praedictis . . . . . de Costa et de Rimaranes prioribus vices suas, et proposuit partibus, ut per Romanam Ecclesiam vel per alios prosequerentur jus suum, quoniam ad eum causa hujusmodi non spectabat. Tu vero, coram praedictis episcopo et decano Zamorensibus proponebas, nec renuntiationem Colimbriensis decani, qui non ad renuntiandum sed agendum potius datus fuerat procurator, nec compromissum etiam tenuisse, tum quia judices esse arbitri non debebant, tum quoniam de rebus ecclesiasticis fuerat in laicum compromissum, tum etiam quia idem sibi alios subrogavit, cum de hoc in compromissione tractatum penitus non fuisset. Verum, pars S. Crucis proposuit ex adverso, quod tenuerat compromissum, quia nos pronuntiasse posse agi de ipsius poena dicebat, adjiciens ratam te renuntiationem habuisse decani, et quod, hoc suppresso, praedictas litteras impetratas, quas non potuisses aliquatenus obtinere, si super hoc nobis exposuisses plenius veritatem. Et licet pars eadem quatuor testes induxerit, qui simpliciter et absolute dixerunt, ratum te habuisse quod factum fuerat a decano, sex tamen testes, quos tu induxeras, deponere curaverunt, hujusmodi rati habitionem te non simpliciter sed conditionaliter expressisse, si videlicet secundum attestationes confectas negotium finiretur. Caeterum, Joannes Caesar, canonicus Sanctae Crucis, fuerat testis inductus, et Michael Petri, et alii, quos tu induxeras, deposuere jurati, quod nos omnem hujus negotii veritatem feceramus per primos judices delegatos inquiri, et ad nos universa referri, sicque pronuntiaveramus, omnibus diligenter inspectis, non impediri tuum propositum per objecta. Idem quoque Joannes, et Michael Petri, utrum renuntiationem decani ratum habueris requisiti, dixerunt, se de hoc penitus nihil scire; sed contra hos fuit ex parte Sanctae Crucis objectum, eos sibi contrarios exstitisse, cum prius dixissent se nobis totam veritatem negotii retulisse, ac secundo quod de rati habitione, quae erat quasi praecipua pars hujus negotii, non fecerant mentionem. Tu vero dicebas, quod testi, quem pars Sanctae Crucis induxerat, credendum erat merito contra eam. Judices igitur, attendentes in litteris nostris appellationem fuisse prohibitam, nec exstitisse conditionem, sub qua ratum habere te dixeras, quod factum fuerat a decano, et quod nos, inspecta totius negotii veritate, pronuntiaveramus, causam tuam non debere per ea, quae canonici Sanctae Crucis objecerant, impediri, considerantes etiam, quod pars Sanctae Crucis praedictum Joannem, quem ipsa produxerat, et qui judices ipsos super iis, quae coram nobis acta fuerant, instruebat, plenius reprobasset, interlocuti sunt de prudenti consilio, processum negotii, quod eis fuerat delegatum, impediri de jure non posse occasione oppositae falsitatis.

Deinde, cum vellent in principali procedere, prior Sanctae Crucis multiplices recusationum causas opposuit, quas quia judices frivolas reputantes admittere noluerunt, prior, omni causae suae defensione neglecta, se contumaciter absentavit; sed et nos recusationes praedictas ea postmodum ratione invalidas reputavimus, quod contumacia partis Sanctae Crucis non fuit diminuta sed aucta. [Judices ergo, sufficienter actum esse de causa credentes, attestationibus et rationibus utriusque partis diligenter inspectis, monasterium Sanctae Crucis in expensis, quas per quadriennium occasione hujus negotii juraveras te fecisse, et quae quinquaginta marcarum auri summam attingunt, tibi de prudentum virorum consilio condemnarunt, infirmantes sua sententia libertatem, quam praedictus Colimbriensis episcopus in enorme detrimentum Colimbriensis ecclesiae, contulerat monasterio Sanctae Crucis, canonicorum assensu per praeconem episcopi, et portarium regis, extorto. Praeterea, quia idem M., fuerat canonicus regularis, et duo millia marabutinorum, quae acquisierat, in episcopum jam promotus, monasterio dederat memorato, monasterium ipsum ad restitutionem eorum judices condemnarunt.

Insuper, tam decimas quam ecclesias omnes, quas de manu regis, vel aliorum laicorum sive clericorum, monasterium praeter episcopi Colimbriensis assensum receperat, et quas in Latren. vel aliis locis in attestationibus comprehensis, propria auctoritate fundarat, scilicet capellam Sancti Joannis in suburbio Colimbriensi constructam, ecclesiam de Taaveiro, de Laurizal, de Mira, de Sorenes, Sancti Facundi, Heremidam Sancti Martini de Agoada, ecclesiam de Mortedi, de Travancha, Sanctae Marinae in Sena, Sancti Romani cum utroque jure, ecclesiam Sancti Sebastiani, et omnes ecclesias in Castro Leirene, et terminis ejus fundatas, haereditates quoque in attestationibus comprehensas proprietatis jure, videlicet haereditates de Lavaes cum ecclesia sua de Buarchos, de Cassaira, de Eimedi, de Sancto Verissimo, de Cabima, quia pars Sanctae Crucis nec prescriptione, nec defensione probationibus contra se factis obstiterat, judicarunt in jus Colimbriensis ecclesiae cum fructibus medii temporis revocari, duo corpora mortuorum, qui excommunicati decesserant, de coemeterio monasterii extumulari mandantes, et a monasterio penitus amoveri. Decreverunt etiam partes parochiarum Sancti Jacobi, et S. Justae, quae de mandato regio praeter auctoritatem Ecclesiae divisae fuerant, et capellae Sancti Joannis adjectae, ad statum integritatis primae reduci, et capellam Sancti Joannis quantum ad jus parochiale pertinet Colimbriensis ecclesiae jurisdictioni supponi, partem de bonis decedentium, secundum terrae consuetudinem, ecclesiis illis restituendam esse censentes, a quibus viventes ecclesiastica perceperunt sacramenta.

Judicarunt insuper vineam, quam quondam Dominicus Rozocida in praestimonio ab ecclesia Colimbriensi tenuerat, et contulerat monasterio Sanctae Crucis, ad jus Colimbriensis ecclesiae revocari, ipsamque Colimbriensem ecclesiam ad jus processionis restitui, ad quam, sicut fuerat testibus comprobatum, singulis diebus Dominicis ire consueverant canonici Sanctae Crucis; similiter decernentes, ut pro domibus Portae novae, in quibus olim parochiale jus Ecclesia Colimbriensis habebat, monasterium Sanctae Crucis tantumdem juris loco alio competenti, quantum in praedictis domibus ecclesia Colimbriensis amiserat, recompenset. Verum, ecclesiam de Quiajos, quam praedictus M. Colimbriensis episcopus, de canonicorum suorum assensu concesserat monasterio Sanctae Crucis, monasterio ipsi adjudicare curarunt. Partem de Pavea villa, licet nomine Colimbriensis ecclesiae de pecunia M. quondam prioris ipsius, empta fuerit, et postmodum eidem testamento relicta, quia tu tamen, cum ipsam possideret, monasterium occupasti, salvo jure proprietatis Colimbriensis ecclesiae, monasterio restitui decernentes, reliquam vero partem villae ipsius, quam Pelagius F. olim contulerat monasterio S. Crucis, adjudicantes ipsi monasterio pleno jure; praeterea, tres casales in Sancto Joannino, salva quaestione proprietatis ecclesiae Colimbriensis, monasterio restitui censuerunt, ipsum a petitione duodecimae modiorum frumenti, quos petiveras, absolventes. Tandem vero, cum tu et pars altera propter hoc ad sedem apostolicam venissetis, procurator monasterii S. Crucis proposuit sententiam non tenere, quia, cum sufficientes recusationum causas, quas proposuerunt ad judices removendos, et quas voluere probare, non admitterent judices delegati, nec permitterent, ut coram arbitris probarentur, ideoque pars monasterii duxerit ad sedem apostolicam appellandum, constat eos post appellationem legitime interpositam processisse. Quod si alias etiam sententia memorata teneret, quia tamen monasterium fuerat indefensum, sicut ipsi judices per suas litteras protestarunt nec exhibita fuerant coram eis privilegia libertatis, ne delictum personae in damnum ecclesiae redundaret, debebat ad exhibitionem privilegiorum suorum admitti; quod sibi concedi de solita benignitate sedis apostolicae postulavit. Nos igitur, attendentes quod eadem privilegia, non solummodo pro libertate monasterii faciebant, sed exprimebant jus nostrum, et Ecclesiae Romanae justitiam tuebantur; ne in nos monasterii laesio redundaret, ad privilegia exhibenda, partem ejus de gratia duximus admittendam. Ut autem plenius de processu judicum possemus intelligere veritatem, gesta omnia, sicut acta fuerant coram eis, utrinque nobis jussimus exhiberi. Proposuit igitur monasterii procurator, quod praedictus M. Colimbriensis episcopus, monasterio Sanctae Crucis cum parochiis, parochianis et confratribus suis, ab omni episcopali jure et exactione plenam concesserat libertatem, et concessionem suam in scriptis redegerat, et Colimbriensium canonicorum, quoniam in hoc assensum praestiterant, subscriptionibus roborarat. Quod si hujusmodi concessio per se forsan fuisset invalida, per confirmationem tamen felicis recordationis A. papae, praedecessoris nostri, qui eam per privilegium suum usque adeo ex certa scientia confirmarat, ut non solum tenorem ejus expresserit, sed usus fuerit verbis ejus, robur sortita fuerat perpetuae firmitatis, cum Coelestinus eum super hoc postmodum fuerit imitatus, et concessionem illam, sicut ille confirmaverat, confirmavit. Verum, ad hoc fuit ex tua parte responsum, quod praedicta concessio non tenebat, tum quia dictus episcopus non potuerat ecclesiam suam tam enormiter cum effectu gravare, tum quia canonicorum assensus per fraudes ejus, qui, ut eos ad consensum suum facilius traheret, asserebat monasterium semper liberum exstitisse, subreptus fuerat, et per potentiam tam ejus quam regis extortus, cum portarius regis proscriptionem rerum, et episcopi praeco exsilium canonicis minaretur.

Insuper, non plene poterat de concessionis illius tenore constare, nec erat illi scripto credendum quod pars monasterii praesentabat, cum, juxta quod deposuerant quidam testes, pagina concessionis illius quam Michael fecerat, in aliquot lineis fuisset abrasa, et singuli canonicorum qui subscripserant, manu propria subscripsissent; in scripto autem quod fuerat nobis exhibitum, nulla rasura penitus appareret, et universae subscriptiones eadem essent manu conscriptae. Nec nocebat quod praedictus Alexander, praedecessor noster, concessionem hujusmodi confirmarat, et usus fuerat verbis ejus, quoniam, etsi verborum conscius fuerit, erat tamen factorum ignarus, utpote qui non noverat extortum fuisse canonicorum assensum, et concessionis ejusdem paginam variatam. Caeterum, pars altera replicavit, quod, si nec concessio hujusmodi nec confirmatio tenuisset, poterat tamen per privilegia de vera et veteri monasterii libertate constare, cum bonae memoriae Innocentius papa, praedecessor noster, illud in B. Petri tutelam protectionemque susceperit, et, cum illud exprimit censuale, subjungat: ad indicium autem perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, duos bizantios annis singulis nobis nostrisque successoribus persolvat. Hoc autem felicis recordationis Lucius, Eugenius et Adrianus suis privilegiis expresserunt, licet Lucii et Eugenii nobis non fuerint authentica praesentata. Contra hoc autem, tu, frater episcope, proponebas, quod dicti praedecessores nostri nullam penitus praedicto monasterio concesserant libertatem, sed illud tantum sub protectione receperant, de libertate non habita mentione, nisi ubi dicitur: ad indicium autem perceptae hujus a sede apostolica libertatis; quod ecclesiae tuae nocere non poterat, si subtiliter pensaretur. Cum enim hoc pronomen hujus, ibi ad oculum nihil demonstret, sed ad intellectum potius demonstrationem facere dignoscatur, ne peregrinus sit penitus intellectus, si a superioribus non formetur, videtur pronomen ipsum demonstrationem quasi facere relativam, ac protectionem et confirmationem, de quibus in parte superiori fit mentio, nominet libertatem, quamvis libertas quaedam cum confirmatione pariter conferatur, ut videlicet, juxta praedicti Alexandri sententiam, praeter auctoritatem apostolicae sedis super illis non possit aliquis conveniri, quae ipsi fuerint per sedem apostolicam confirmata, sicque quod in privilegio legitur, intelligi possit de hujusmodi libertate. Quod autem is debebat esse sensus, ex privilegiis ipsis patet, cum et Innocentius dioecesani episcopi reverentiam exprimat esse salvam, et Lucius et Eugenius post protectionem indultam, et confirmationem quarumdam ecclesiarum expressam, jus suum episcopo dioecesano conservent.

Porro, pars altera proposuit ex adverso, quod si praedictus Innocentius protectionem nominare voluisset peregrino vocabulo libertatem, ubi libertatis posuit, protectionis ponere potuisset. Nec nocet quod de pronomine demonstrativo proponitur, cum antiquitus illas duntaxat ecclesias in specialem protectionem, propriamque tutelam apostolica sedes reciperet, quas speciales, et proprias reputabat. Unde, cum tam per primum capitulum, ubi monasterium in B. Petri tutela protectioneque suscipitur, quam per quaedam alia quae sequuntur, libertas monasterio ipsi noscatur indulta, libertatem ipsam, intellectam melius quam expressam, ad intellectum pronomen demonstrativum ostendit. Absit enim ut apostolica sedes voluisse monasterium circumvenire credatur, ut censum ab eo sub nomine libertatis reciperet, et libertatem ei vel nullam, vel semiplenam, ut est ex adverso propositum, indulgeret. Nec obest, sed prodest potius, quod saepedictus Innocentius dioecesani episcopi reverentiam voluit esse salvam, cum ex eo quod expresse ipsi reverentiam reservavit, intelligatur caetera denegasse. In hoc autem reverentiam ei voluit exhiberi, ut sicut successores illius Romani pontifices, quod obscure dictum fuerat, interpretari volentes, in suis privilegiis expresserunt, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, et quaedam alia in privilegiis eisdem expressa, canonici Sanctae Crucis ab episcopo dioecesano suscipiant, si catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis, et absque ulla pravitate voluerit exhibere. Nec nocet similiter, si Lucius et Eugenius, connumeratis quibusdam ecclesiis, jus dioecesani episcopi dixerint esse salvum, cum hoc non intellexerint de capite, sed de membris, sicut et Adrianus dioecesanis episcopis canonicam justitiam reservavit, quod intelligi de capite non valeret, cum constet nullam ecclesiarum plures episcopos dioecesanos habere. Alexander autem, et successores ipsius, ut penitus super hoc dubitationis scrupulum amoverent, non fecerunt, nisi de auctoritate sedis apostolicae, mentionem. Caeterum, si nec tot, et tanta sufficerent, sola praescriptio Sanctae Crucis ecclesiam tuebatur.

Nos igitur, iis et aliis auditis, et intellectis quae fuerunt hinc inde proposita, [distinguentes inter libertatem per praedictum episcopum ecclesiae ipsi concessam, et libertatem quam ei longe ante tempus ipsius episcopi apostolica sedes indulsit, sicut patet ex privilegiis antedictis, quia nobis constitit evidenter extortum fuisse in episcopi concessione canonicorum assensum, et concessionis paginam in aliquod lineis habuisse rasuram, et subscriptiones singulas fuisse singulis subscribentium manibus adnotatas; scriptum autem, quod nobis exhibitum fuerat, nec rasuram praetendere, nec variis manibus et subscriptionibus variatum, sed a primo ad ultimum eadem potius manu conscriptum, libertatem ab episcopo ipso concessam, irritam decernimus et inanem, super hoc delegatorum judicum sententiam confirmantes. Quia vero evidenter cognovimus ex privilegiis antedictis, praedecessores nostros ecclesiae Sanctae Crucis libertatis privilegium indulsisse, ac quod ea in possessione tandiu fuerat libertatis, quod aliis etiam cessantibus praescripsisset, libertatem et a praedecessoribus nostris indultam auctoritate apostolica confirmamus, tibi super hoc silentium imponentes. In hoc autem in nullo sententiae delegatorum judicum derogamus, cum ipsi de hac non cognoverint libertate.] Post haec vero, procurator ecclesiae Sanctae Crucis proposuit coram nobis, quod cum inclytae recordationis . . . Dux Portugallensis, universas ecclesias, quae vel fundatae jam erant, vel fundandae inposterum in castro Leiren, ac ejus territorio, et universa jura ecclesiastica eidem ecclesiae concessisset, confecto super hoc publico instrumento, quod ipse dicebat usitato terrae vocabulo testamentum, et tam Bracarensis archiepiscopus, metropolitanus provinciae, quam Colimbriensis episcopus, concessioni hujusmodi subscripsisset, delegati judices, non inspectis privilegiis Sanctae Crucis, licet super eisdem ecclesiis eis causa non fuerit specialiter delegata, contra ecclesiam Sanctae Crucis nunquam sententiam protulerunt. Et licet Colimbriensis episcopus, ut dioecesanus subscripserit concessioni praedictae, quia Ulixbonensem civitatem, ad cujus dioecesim pertinere noscuntur, detinebant, tunc temporis Saraceni, ea tamen per industriam, ducis ipsius reddita postmodum Christianis, Ulixbonensis episcopus, velut verus dioecesanus, donationem . . . ducis privilegio proprio confirmavit; quod praedictus Adrianus papa diligenter attendens, omnes ecclesias tam in castro Leiren, quam territorio ejus sitas, cum omnibus pertinentiis ad easdem, sicut charta ducis ipsius et praedicti episcopi confirmatio continebant, ecclesiae Sanctae Crucis suo duxit privilegio confirmandas. Verum, pro parte tua fuit propositum ex adverso, quod concessio ducis non tenuit, cum laicus ecclesiastica jura, et praesertim spiritualia, conferendi non habuerit potestatem. Nec valet, quod Bracharensis archiepiscopus et episcopus Colimbriensis in ducis charta subscripsisse dicuntur, cum nec charta ipsa publica sit manu confecta, nec illorum sigilla dependant ex eadem, quare fidem penitus demeretur. Nec nocet etiam, quod praedictus Adrianus papa praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, juxta quod in charta ducis ipsius, et confirmatione Ulixbonensis episcopi continetur, confirmavit ecclesiae Sanctae Crucis, cum crediderit ducem ipsum jus patronatus et temporalia, et episcopum, tanquam dioecesanum, spirituale concessisse. Constat autem ex confessione partis alterius, et ex tenore privilegiorum praedictorum Alexandri et Coelestini, praedecessorum nostrorum, praedictas ecclesias ad Colimbriensem dioecesim pertinere, cum eis, et quibusdam aliis numeratis in eorum privilegiis, subjungatur, quae omnes in episcopatu Colimbriensi consistunt. Unde, cum pars altera pro se iis privilegiis uteretur, et illa etiam impetravit, ea nec debebat in hoc, nec poterat reprobare.

Praeterea, privilegium Adriani novum jus non contulerat monasterio, sed habitum confirmarat; unde, concessio ducis ipsius, quae prius erat invalida, non susceperat ex ipsius confirmatione valorem. Adversus haec autem, pars altera replicavit, quod tandiu ecclesias ipsas et ecclesiam Sancti Joannis positam in civitatis Colimbriensis suburbio possederat ecclesia Sanctae Crucis, quod praescriptione legitima poterat se tueri, cum etiam ex illo tempore, quo Adrianus easdem ei ecclesias confirmarat, et quo ipsi bona fide illas potuerant possidere, usque ad tempus litis conceptae, fuissent quadraginta anni et aliquot menses elapsi. Constitit ergo nobis, omnibus diligenter inspectis, ex forma quoque sententiae judicum praedictorum, quod monasterium Sanctae Crucis, saepedicti ducis tempore, praedictarum ecclesiarum fuerat possessionem adeptum, cum ipse omnes ecclesias, quas monasterium de manu regis receperat, ad jus Colimbriensis ecclesiae praeceperit revocari, et receptio ad possessionem pertinere noscatur. Constitit etiam ex forma petitionis tuae, qui eas tibi restitui postulabas, ipsam adhuc easdem ecclesias possidere. Similiter quoque constitit, ipsam eas medio tempore possedisse, ac quod etiam a tempore praedicti Adriani, qui eas confirmarat eidem, spatium quadraginta annorum fuerat, tempore motae litis, elapsum; et, licet asseruerit pars altera in judicio coram nobis, bonae memoriae G. Sancti Angeli diaconum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum, tibi super his omnibus imposuisse silentium, sicque videretur quod lis contestata fuerit coram eo, tamen, tum ex depositionibus testium nobis plene fuit veritas patefacta, videlicet quod nec lis contestata fuisset, nec sententia promulgata, cum, inspectis privilegiis pontificum Romanorum, super his noluerit te audire. Cum ergo longe ante quadraginta annos, et postmodum medio tempore, monasterium Sanctae Crucis praedictas constet ecclesias possedisse, ac nunc etiam possidere, nec ex adverso interruptio sit probata, tam praedictas ecclesias de Leiren, quam ecclesiam Sancti Joannis Colimbriensis, de fratrum nostrorum consilio, adjudicamus monasterio Sanctae Crucis, super eis tibi silentium imponentes. In hoc quoque non derogamus judicibus delegatis, cum coram eis exhibitum non fuerit privilegium Adriani, cujus auctoritate canonici Sanctae Crucis se credere potuerunt bonae fidei possessores, nec alia etiam instrumenta. Super eo vero, quod in quinquaginta marcis auri expensarum nomine, ac duobus millibus aureorum, quos saepedictus M. Colimbriensis episcopus contulerat ecclesiae Sanctae Crucis, tibi eamdem ecclesiam condemnarunt, de voluntate partium eorum sententiam taliter curavimus moderari, ut de quinquaginta marcis auri, viginti, et de duorum millibus aureorum, mille monasterium tibi solvere teneatur. [Cum autem libertatem a praedecessoribus nostris indultam monasterio confirmemus, ad jus possessionis, quod est contrarium libertati, monasterium decrevimus non teneri, non derogantes judicibus delegatis, quibus libertatis privilegia non fuerant praesentata.] Caeterum, super eo quod idem judices decreverunt, ut pro domibus Portae novae, in quibus parochiale jus ecclesia Colimbriensis habuerat, monasterium tantum juris recompensaret eidem in loco alio competenti, quantum amiserat in domibus memoratis, omnino corrigimus sententiam quam tulerunt, ad id censentes monasterium non teneri. [In caeteris autem, latam a praedictis judicibus sententiam, tam pro Colimbriensi ecclesia, quam monasterio Sanctae Crucis, auctoritate apostolica confirmamus,] etc. Nulli ergo diffinitionis et confirmationis, etc. Si quis, etc.

Datum Ferentini, VI Kal. Julii.

CX. CUALANDO, SUBDIACONO NOSTRO, ET B. VITALI, CANONICIS PISANIS. Litem quamdam inter privatos super quibusdam terris dirimit. (Ferentini, V Non. Julii.) [Illo vos credimus scientiae dono vigere], quod super eo, de quo nos consulere voluistis, quid juris sit liquido cognoscatis. Quia tamen nostro postulastis edoceri responso, ne sub ipsius exspectatione responsi decisio negotii prorogetur, praesentibus vobis litteris duximus respondendum. [Sane, per vestras nobis litteras intimastis, quod, cum causam, quae vertitur inter Henr. et Bandum, filios Guidonis de Cosa, et G. filiam Taberti, et haeredes ipsius, super quibusdam vineis, praefatis personis pro viginti quatuor libris pignori obligatis, vobis duxerimus committendam], dantes vobis per nostras litteras in mandatis, ut ipsam G. et haeredes ipsius ad restituendas vineas, et quidquid ultra sortem perceperant ex eisdem, restituere conquerentibus, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam, cogere curaretis, vos, ut juxta mandatum nostrum procederetis in negotio memorato, partes citare curastis. Cumque essent in vestra praesentia constitutae, [pro parte praedictae G. et haeredum suorum, fuit propositum coram vobis, terras quas idem H. et B. repetebant, ab eis non esse pignori obligatas, sed pure venditas, sicut in instrumento confecto exinde plenius continetur, praefatus vero Henr. pro se ac fratre suo firmiter asserebat, terras non esse pure venditas, sed pignori obligatas, cum venditioni praedictae talis fuerit adjecta conditio, ut, si a tempore contractus usque ad duos proximos annos, praefato T. emptio displiceret, G. pater Henr. abinde usque ad annum unum viginti sex libras, perceptis fructibus computatis in ipsis, dare deberet, sicut in eodem instrumento asserebat firmiter contineri. Verum quia, sicut in eisdem litteris denotastis, ambigitis utrum pura sit et absoluta venditio; an praefatus contractus pignus debeat judicari, per nostras postulastis litteras edoceri. Nos autem, consultationi vestrae taliter respondemus, quod, qualiscunque fuerit intentio contrahentium, ex forma contractus venditio non apparet conditionalis, sed pura, quamvis possit per conditionem resolvi. Ex duobus tamen quae in pacto fuerunt expressa, videlicet quod fructus percepti deberent in solvenda pecunia numerari, et quod ultra summam receptam quadraginta solidi debent persolvi, contra ipsum emptorem praesumitur vehementer, praesertim, si usuras consueverit exercere], fraudemque committere usurarum.

Datum Ferentini, V Non. Julii.

CXI. J. PRIORI, ET CLERICIS SANCTI GREGORII SPOLETANI. Causam quae inter ipsos et fratres cujusdam hospitalis vertebatur dijudicat. Cum tu, fili prior, ad nostram praesentiam accessisses, causam quam habebas adversus fratres hospitalis quod est juxta ecclesiam vestram situm, dilecto filio, L. tituli Sanctae Crucis presbytero cardinali, commisimus terminandam. Proposuisti ergo, in nostra praesentia constitutus, quod R. praedecessor tuus, vacare volens operibus pietatis, quoniam honestum non erat ut in dormitorio fratrum pauperes reciperet et infirmos, locum quemdam positum infra claustrum hospitalitatis specialiter deputavit.

Ascitis igitur Petro et Gir. laicis, qui, etsi bonae conversationis essent, nec habitum tamen religionis acceperant, nec alicui loco religioso, vel ordini, vinculo erant professionis astricti et eis ecclesiae B. Gregorii offerentibus se et sua, et obedientiam et reverentiam priori promittentibus memorato, ipse religiosa eis tradidit vestimenta, et ad hospitalitatis aedificium deputavit. Hospitale autem sumptibus ecclesiae vestrae constructum ecclesia eadem usque ad tempora motae litis in pace possedit, ordinando, corrigendo et disponendo pro suae arbitrio voluntatis, et omnes, qui se ad hospitalis obsequium conferebant, se offerebant ecclesiae vestrae prius, et priori qui erat pro tempore reverentiam et obedientiam promittebant, et ordinabantur et instituebantur in singulis officiis ab eodem hospitalis hosptialis priore. Licet praedicto R. et successoribus ejus obedientiam et reverentiam promisisset, ea tamen tibi, fili prior, penitus denegata, sine licentia vestra prioris sibi officium usurpavit. Praeterea, cum R. quondam frater hospitalis ipsius, ecclesiae vestrae fuisset oblatus, oblationes quas ad sepulcrum ejus fratres hospitalis receperant vester oeconomus repetebat, et petebat instanter ut opus novae capellae destrui faceremus, quod dicti fratres super sepultura eidem R. contra libertates et immunitates ecclesiae vestrae, post interpositam ad nos appellationem, erexerant in vestrum praejudicium et gravamen. Corpus etiam ipsius oblati sibi restitui postulabat. Ad haec, cum quidam oblatus ecclesiae vestrae capellam Sancti N. colai de Ponte Manubiae construxisset, et ipsam contulisset eidem ecclesiae, sicut publicum continet instrumentum, et dioecesani episcopi jus suum vobis contulissent in ea ipsaque vobis postmodum per sedem fuerit apostolicam confirmata, et vos eam diu possederitis sine lite, quoniam hospitalarii clericos vestros ex ipsa ejecerant violenter, restitutionem ejus et terrarum quae in Salian. consistunt, idem oeconomus cum fructibus inde perceptis cum instantia postulabat. Caeterum, procurator hospitalis ipsius, praesentibus quibusdam fratribus hospitalis cruciferorum Bononien. proposuit ex adverso, quod praedictus R. quondam ecclesiae vestrae prior, de canonicorum ipsorum assensu, fratri Cleto, et tam Petro quam omnibus ministris et officialibus ejus, libere quoddam concesserat tenimentum, in quo liceret eis construere hospitale ad usus pauperum et religionis cruciferorum augmentum, quod, cum fuisset illorum sollicitudine consummatum, tam ipsi quam successores eorum illud per quadraginta annos pacifice suo nomine possederunt, ordinando et disponendo pro propria voluntate; sed nunc tu, fili prior, occasione praedicti R. quondam fratris hospitalis ipsius, qui a quibusdam creditur esse sanctus, adversus eos movebas indebite quaestionem, volens illud in jus ecclesiae Sancti Gregorii revocare. Capellam quoque sancti Nicolai de Ponte Manubiae injuste petebas, cum fundator ipsius hospitalis frater exstiterit, et eam ad majorem cautelam obtulerit hospitali.

Adjecit etiam, quod super terris de Salian. ipsos contra justitiam impetebas, cum non ad ecclesiam Sancti Gregorii, sed ad hospitale potius pertinerent. Nos igitur, intellectis per cardinalem eumdem his et aliis quae fuerunt hinc inde proposita, et episcoporum authenticis rationibus, attestationibus et allegationibus partium diligenter auditis, vobis, et per vos ecclesiae vestrae, adjudicamus hospitale praedictum, ita, ut novas exactiones non faciatis in eo, cum bona ipsius ex consuetudine hactenus observata debeant pauperum usibus applicari. A restitutione autem oblationum, quas petebatis a fratribus hospitalis, ipsos de consilio fratrum nostrorum absolvimus, cum, et si praedictus R. oblatus vester fuisset, nihilominus tamen frater fuerit hospitalis. Quia vero ex depositionibus testium constitit evidenter, quod, post appellationem ad nos interpositam, in praejudicium ecclesiae vestrae opus fuerat novae capellae constructum, illud destruendum praesentium auctoritate censemus. Restitutionem autem corporis locum decernimus non habere, quoniam, cum per testes vestros fuerit sufficienter ostensum, corpus praedicti R. in vestro fuisse coemeterio tumulatum, et probatum similiter ex adverso eum esse in hospitalis solo sepultum, nec translatio corporis proposita fuerit vel probata, constat illud adhuc esse in sepultura priori. Capellam vero Sancti Nicolai de Ponte Manubiae, nullo medio ad domum hospitalis ejusdem, et eo mediante ad ecclesiam vestram, pertinere censemus, cum fuerit ex hospitalis parte probatum, Tantinum, quondam fratrem ipsius, eam ad opus cruciatorum et pauperum construxisse, et praecessisse donationem quam fecerat hospitali, donationem quam ecclesiae vestrae fecit, collatis ad invicem confectis super donationibus ipsis publicis instrumentis, salvo tamen episcopali jure, quod ad vos in ea ex donatione dioecesanorum episcoporum noscitur pertinere. Ad restitutionem autem terrarum de Salian. fratres hospitalis ipsius, vobis, et per vos ecclesiae Sancti Gregorii condemnatus. Nulli ergo . . . diffinitionis, etc.

Datum Ferentini, VIII Id. Julii.

CXII. PRIORI SANCTI FRIDIANI, C. ET C. CANONICIS LUCANENSIBUS. Causam electionis prioris ecclesiae S. Petri Lucanensis dijudicat. (Ferentini, VIII id. Julii). Cum causam, quae inter presbyterum Bonum, et Brunum, canonicum ecclesiae Sancti Petri Lucanensis vertitur, super eo quod supradictus presbyter Bonus a majori parte canonicorum ejusdem ecclesiae, praedicto Bruno; et quodam alio contradicentibus, in priorem, sicut dicitur, est electus, olim vobis duxerimus committendam; vos, sicut ex litteris vestris accepimus, partes citare curastis, ut juxta mandatum nostrum causam ipsam fine possetis canonico terminare. Cumque in vestra essent praesentia constitutae, dictus presbyter Bonus cum instantia postulabat, ut electionem de se factam auctoritate curaretis apostolica confirmare. Sed praefatus Brunus econtrario respondebat illum non esse dignum regimine prioratus, crimen ei objiciens Simoniae, quodque ipsius electio non erat canonice celebrata, et quia professus non erat, ipsum afferebat merito repellendum. Verum, cum de Simonia nihil fuisset probatum, nec aliquid contra modum electionis ostensum, movit vos vehementer ipsius ecclesiae privilegium, in quo continebatur expressum, ut nullus ibi, qualibet subreptionis astutia, reponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, providerint eligendum; unde, [quamvis multi priores continue unus post alium in ipsa ecclesia per multa et longa tempora fuerint non professi, quia tamen praefatus presbyter Bonus non est professus observantiam regularem, dubitastis, et merito, nobis inconsultis procedere contra privilegium sedis apostolicae concessum ecclesiae memoratae. Quia vero debemus attendere non solummodo quid sit factum sed quid sit potius faciendum, consultationi vestrae taliter respondemus, quod, cum secundum legem divinam non sit in bove arandum et asino, nec quisquam debeat vestem induere de lana linoque contextam, electionem praedictam, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, irritetis, et compellatis praefatum presbyterum aliosque clericos non professos, ut vel B. Augustini regulam in eadem ecclesia constitutam profiteantur et servent aut ipsam ecclesiam omnino dimittant]. Contradictores, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Nullis litteris, veritatis . . . quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Ferentini, VIII Id. Julii.

CXIII. SALSEBURGENSI ARCHIEPISCOPO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Adversus occisores episcopi Herbipolensis, et de eorum poena. (Ferentini, V Non. Julii). Sicut impietatem sub specie pietatis exercent, qui impios in impietatibus suis fovent, sic pii esse impiis comprobantur, qui eorum nequitiam temporaliter vindicant, ne gravius in eos aeternaliter vindicetur, in vindicta etiam retribuentes eis bona pro malis, et a similibus alios cohibentes. Sane, ad vindictam malefactorum est etiam Petri gladius exercendus, ne, si hunc rubigo consumat, trahat in Ecclesiae corpore pars corrupta sinceram, ut non solum per impunitatis licentiam fiant iniquiores iniqui, sed aequis etiam agendi materia nequiter tribuatur, si laetentur alii cum male fecerint, et in rebus pessimis glorientur. Siquidem, cum luporum rapacitas non solum in ovile dominicum grassetur et oves, sed in ipsos jam pastores ovium et custodes ovilis insidias moliatur, sitiens eorum sanguinem, et insidians animabus, mercenarii diceremur verius quam pastores, si fugeremus, ovibus nostris et compastoribus derelictis, et stragem eorum a longe siccis oculis videremus, nec poneremus nos murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso. Quantae autem temeritatis audaciam, et quantae immanitatis flagitium viri nequam, filii Belial, in occisione bonae memoriae C . . . Herbipolensis episcopi, imperialis aulae cancellarii, perpetrarint, vobis novimus esse notum, nobis autem deflere libet potius quam referre. Non enim suffecerat sceleratis, quod christum Domini manibus peremerant violentis, nisi desaevirent etiam in peremptum, et tanquam viveret in membris occisus, in eis ipsum rursus occiderint, et corpus exanime in frusta dividerint minutatim. Utinam autem aliqui zelum Dei secundum scientiam habuissent, ut exemplo levitae singula frusta cadaveris, quae praedicti fecerant homicidae, ad singulas partes Theutoniae destinassent, ut sic saltem ecclesiae filios potuissent ad vindictam tanti sceleris excitare. [Caeterum, licet in homicidas hujusmodi et fautores eorum, per priores litteras quos super hoc vobis meminimus destinasse, spiritualiter duximus procedendum, ut tamen temporaliter etiam puniantur, et, sicut eorum excessus est notorius, sic memorialis sit in generatione et generationem sceleris perpetrati vindicta, praesentium auctoritate statuimus, ut tam homicidae ipsi quam haeredes eorum, universis feudis et beneficiis Herbipolensis ecclesiae, quam specialiter offenderunt, ecclesiarum etiam caeterarum, cum in ea laeserint ecclesiam generalem, careant in perpetuum, nec illa ullo unquam tempore assequantur, nisi forsan aliquando de sedis apostolicae indulgentia secutura posteritas misericordiam mereatur. Adjicimus etiam, ut, si beneficia vel feuda quaelibet ecclesiarum ubi fuerint obtinuerint, universa dioecesis, in qua id attentare praesumpserint, subjaceat interdicto, ita, quod nullum in ea divinum officium vel sacramentum ecclesiasticum, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, celebretur, celebretur, sed nec mortuorum corpora tradantur sepulturae, donec vel illi a sua praesumptione desistant, vel habitatores ejusdem dioeceseos eorum conatibus se opponant.

Volumus etiam, ut, cum in Herbipolensi ecclesia episcopus de novo fuerit institutus, non prius ei fidelitatem laici faciant, aut obedientiam clerici repromittant, quam id se juraverit servaturum. Praeterea, cum nomen castri Ravennesbure, quod in fundo Herbipolensis ecclesiae, sicut dicitur, est fundatum, ipsum episcopum occidentes in signum bellicum, quasi concrepantes classicis, exclamarint, se per hoc ad intersectionem ejus, tanquam ad gloriosi triumphum certaminis, animantes, sententiam quam nobiles ipsius dioecesos super ipsius castri et aliarum munitionum, domorum et possessionum suarum demolitione tulerunt, ratam et gratam habentes, districte praecipimus exsecutioni mandari, et ad id nobiles ipsius dioeceseos et ministeriales ecclesiae ac vicinos omnes per interdictum terrae compelli, quod sub praedicta districtione servetur. Caeterum, cum quidam, statim post occisionem episcopi memorati, cum armis in auxilium concurrerint occisorum, ut eos contra ministeriales ecclesiae ac nobiles terrae foverent, illos praecipimus excommunicationis sententiae subjacere, ac singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, excommunicatos publice nuntiari, donec satisfacturi apostolico se conspectui praesentarint. Eos autem, de quibus vehementer praesumitur quod in necem ejus consilium praestiterint, vel assensum, quos frater, et consanguinei occisi propriis nominibus duxerint exprimendos, per excommunicationis et interdicti sententiam ad purgationem compelli volumus exhibendam, in qua si forte defecerint, excommunicatos eos sicut alios supradictos praecipimus nuntiari, et ubicunque praesentes exstiterint, eis praesentibus divina celebrari vetamus. Ad haec, cum nec tutum, nec honestum existat, ut . . . filius Henr. de Ravennesbure, fratris Bosonis, cujus pater et patruus fuerunt in necem ejusdem episcopi machinati, consiliis ecclesiae Herbipolensis intersit, venerabili fratri nostro, G . . . . . Praenestino episcopo, apostolicae sedis legato, dedimus in mandatis, ut ei auctoritate nostra suffultus per commutationem idoneam in alia ecclesia, quae sit ab Herbipolensi remota, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, non differat providere, praebendam illius aliis collaturus. Monemus igitur fraternitatem vestram, et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta districte praecipientes mandamus, quatenus tenorem litterarum nostrarum frequenter, et solemniter publicantes, faciatis ea quae praediximus adimpleri. Contradictores per excommunicationis et interdicti sententias, sublata appellatione, compellentes. Nullistitteris obstantibus, si quae apparuerint harum mentione non habita.

Datum Ferentini, V Non. Julii.

CXIV. O. HERBIPOLENSI PRAEPOSITO; NOBILI VIRO G. BURGRAVIO, ET EORUM CONSANGUINEIS. De eodem argumento ac in epistola superiori. (Ferentini, VIII Id. Julii.) Dolet, et doluit Ecclesia generalis, et nos cum ea, et pro ea doluimus, et dolemus, quod, dici super excrescente malitia, filii matrem eviscerant, et paternum sanguinem sitiunt genimina viperarum. Ecce etenim, reverentia divina postposita, et non solum clericali honestate neglecta, sed pontificali etiam auctoritate contempta, spretis legibus, et canonibus vacuatis, filii in patrem armantur, et in pastorem proprium oves, vel lupi potius sub ovina pelle latentes, insidias moliuntur, tendentes laqueos quibus capiant innocentes, sicut in occisione bonae memoriae C. Herbipolensis episcopi, imperialis aulae cancellarii, novimus accidisse. [Attendentes siquidem quidam iniquitatis filii, quod idem episcopus contrarius esset eorum operibus, nec anima ejus in eorum veniret assensum, qualiter eum perderent cogitarunt]; et quoniam nocere non poterant inimici, ac scientes quod familiaris nocet amplius inimicus, amicitias simularunt, et tunc insurrexerunt in eum, cum credebantur a prioris iniquitatis proposito recidisse. Licet autem super nece ipsius condoleamus vobis dolentibus, et per nos etiam doleamus, ea praecipue ratione, quod ad consequentiam trahitur scelus istud, et impunitas criminis incentivum tribuit delinquendi, in eo tamen consolationem accepimus, et vos similiter consolamur, quod, sicut de divina miseratione speramus, unde per mortem ipsius militia est militantis Ecclesiae minorata, inde triumphus Ecclesiae triumphantis est auctus, et quod idem episcopus, mortuo in eo quod mortale fuerat, et quod potuerat corrumpi corrupto, immortalitatem et incorruptionem indutus, temporalia in aeterna, in coelestia terrena, viam in patriam, et exsilium commutavit in perpetuam mansionem, ubi neque clamor, neque luctus, neque dolor erit ultra, quae prima, eo transeunte de mundo ad Patrem pariter transierunt. [Quia enim bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit, de caetero reposita est ei corona justitiae quam reddet illi Dominus justus judex. Nam, si quid humanae fecis ex humana infirmitate vel diabolica suggestione contraxit, hoc in eo sanguinis lavacrum abluit, et supplicium, quod pro tuenda ecclesiae suae libertate sustinuit, expiavit.] Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur attentius, quatenus in eo qui consolatur nos in omni tribulatione vestra consolationis suscipiatis solatium, et in verbis istis studeatis invicem consolari, cum ei sit merito congaudendum, cujus gaudium non mutabitur de caetero in dolorem, nec detrimentum sentiet, sed augmentum. Qualiter autem ad vindicandam hujusmodi immanitatem sceleris duxerimus procedendum, per litteras nostras vestrae poterit inquisitioni patere.

Datum Ferentini, VIII Id. Julii.

CXV. PRIORI ET CONVENTUI DE BOMIN. Recipit eos sub protectione, et bona ipsorum confirmat. (Ferentini, VIII Id. Julii.) Consuevit annuere sedes apostolica, etc., usque assensu. Ecclesiam vestram et personas inibi Domino famulantes, cum omnibus quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, aut, etc., usque suscipimus; statuentes, ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem, etc., usque observetur. Praeterea, ecclesiam parochialem de Bomin. cum capellis de Lanhedroc, Sanctae Margaritae de Biri, Sancti Thomae, Sancti Michaelis, et aliis appenditiis suis; ecclesiam de Aldestowe, cum capellis Sancti Cadoci et Sancti Petroci de Trerofait, portu et portus sultagio, et caeteris appenditiis suis; ecclesiam de Helinton, cum appenditiis suis; jus quod habetis in ecclesia Sanctae Marmurae, in capellis et appenditiis suis; ecclesiam de Widiel, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Thetae, cum appenditiis suis; jus quod habetis in ecclesia de Heglosseil, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Holecumbe, cum appenditiis suis; ecclesiam de Niventunen. cum appenditiis suis; villam de Bomin. cum Landa, Bosco de Bodan, et appenditiis suis; Reiltun. cum Hondremannaria de Pedresire, libertatibus, consuetudinibus et appenditiis suis; Aldestorwe, cum libertatibus et appenditiis suis; Lanweledic, cum appenditiis suis; Rietterhe, cum appenditiis suis; Widiel, cum appenditiis suis; Bendere, cum piscaria super Alan. et aliis appenditiis suis; Pentir. cum appenditiis suis; Tredernon, cum appenditiis suis; Lanhidroc, cum appenditiis suis; quidquid habetis in Bodiniel; Fosnewit, cum appenditiis suis; Holeinse, cum pertinentiis suis; Niventon. cum appenditiis suis, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis, et per vos Ecclesiae vestrae, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Sane, novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de hortis, etc., usque praesumat. Libertates quoque et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines Ecclesiae vestrae concessas, etc. perpetuis temporibus manere sancimus. Prohibemus insuper, ut nulii liceat in vos vel in ecclesiam vestram excommunicationis vel interdicti sententiam, sine manifesta et rationabili causa proferre, vel vos novis et indebitis exactionibus aggravare. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, etc., usque celebrare. Liceat quoque vobis ad ecclesias vestras capellanos eligere, ac dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, etc. usque eligendum. Ad indicium autem hujus a sede apostolica protectionis perceptae, bisantium unum gratis oblatum persolvetis nobis, nostrisque successoribus annuatim. Decernimus ergo, ut nulli omnino . . . nostrae protectionis concessionis, et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Ferentini, VIII Id. Julii.

CXVI. PALENTINO, ET . . . . . ZAMORRENSI EPISCOPIS, ET P. SUEVI ARCHIDIACONO ASTORICENSI. Ut adversus magistrum scholarum Astoricensis ecclesiae, de falsitate suspectum, inquirant. (Ferentini, V Id. Julii.) Cum Christus sit veritas, et diabolus in veritate non steterit, profecto tanquam membrum diaboli contra Christum esse convincitur, qui veritatem odiens committit vitium falsitatis. Unde, crimen istud tanto est severius puniendum, quanto per ipsum magis offenditur proximus, et amplius contemnitur ipse Deus. Cum ergo N. magister scholarum Astoricensis ecclesiae, apud nos propter praesumptiones multiplices vehementer sit de falsitate suspectus, licet in praesentia nostra nihil plene probatum fuerit contra eum, ne tamen tantum dissimulare vitium videamur, eum a delegatis nostris ab officii exsecutione suspensum, a perceptione beneficiorum, in detestationem tanti criminis, duximus suspendendum; discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus in Astoricensi et omnibus circumpositis dioecesibus faciatis publice ac solemniter nuntiari, ut, si quis contra eum voluerit agere super crimine falsitatis, infra tres menses a tempore factae denuntiationis coram vobis appareat et proponat; et vos eumdem magistrum scholarum, si super hoc convictus fuerit vel confessus, aut etiam notorium esset crimen, juxta constitutionem a nobis contra falsarios editam, puniatis; alioquin, purgationem ei canonicam indicatis, in qua si forte defecerit, juxta constitutionem eamdem, appellatione remota, procedatis in illum. Si vero canonice se purgaverit, tam ad officium quam beneficia ipsum auctoritate nostra restituere procuretis. Nullis litteris veritatis, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Ferentini, V Id. Julii.

CXVII. VITELLO, SUBDIACONO NOSTRO, CASTELLANO LARIANI. Ut super ordinatione duorum canonicorum in ecclesia Sanctae Mariae de Neme inquirant. (Ferentini.) Conquesti sunt nobis dilecti filii, N. et J. quod cum per venerabilem fratrem nostrum, J. Albanensem episcopum, in ecclesia Sanctae Mariae de Neme fuissent canonici ordinati . . . . . . prior et fratres sancti Anastasii eos de ipsa contra justitiam ejecerunt. Unde, petebant ut ipsos in ea restitui faceremus. Prior autem cum alio fratre in nostra praesentia constitutus quoddam publicum instrumentum ostendit, per quod nitebatur probare institutionem et destitutionem clericorum in ecclesia memorata, non ad episcopum Albanensem, sed ad monasterium Sancti Anastasii pertinere; sed econtra praedicti clerici allegabant, quod scientibus, et non contradicentibus monachis, de mandato episcopi antedicti fuerant in eadem ecclesia instituti, et aliquanto tempore pacifice commorati, quod praedicti prior, et monachus omnino negabant. Quia vero pro publico praesumitur instrumento, donec in contrarium legitime probetur, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus testes quos super iis utraque pars duxerit producendos, studiose recipias et examines diligenter, circumstantias prudenter inquirens, et attestationes fideliter scriptas sub tuo sigillo nobis mittas inclusas, praefigens partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Tu vero, sine personarum acceptione mandatum apostolicum fiducialiter exsequaris, testes qui nominati fuerint, si gratia, timore, vel odio se subtraxerint, cogens per censuram ecclesiasticam veritati testimonium perhibere.

Ferentini.

CXVIII. J. DOMUS S. TRINITATIS CERVI-FRIGIDI MINISTRO EJUSQUE FRATRIBUS. Recipit eos in protectionem B. Petri. CXIX. MARSICANO EPISCOPO. Causam matrimonialem dijudicandam ipsi committit. (Ferentini, II Id. Julii.) Per tuas nobis litteras intimasti, quod cum in praesentia tua quaedam mulier Pacifica nomine, quemdam nomine Nicolaum postularet in virum, asserens inter se mutuum de praesenti consensum, et carnalem copulam accessisse, vir ipse, quamvis contractum sponsalium et carnis copulam non negaret, asserebat tamen se illam in uxorem ducere non teneri, quia sponsalia inter ipsos sub hac fuerant conditione contracta, si videlicet pater ejus et patruus sponsalibus consentirent. Sed ipsi quam cito noverunt, et sponso contradixerunt et sponsae, quod idem vir idoneis nitebatur testibus comprobare. Verum mulier replicabat, quod licet fides praestita fuerit ab utroque sub conditione praescripta, non tamen sibi fuerat a patre viri, vel patruo aliquando contradictum, et ante tempus contradictionis expressum a testibus, et post illud dicebat inter se carnalem copulam accessisse; addebat praeterea, quod licet a principio conditionaliter contraxissent, temporis tamen processu sine conditionis adjectione pure in matrimonium consenserunt, et hoc asserebat se testibus probaturam. Receptis itaque testibus utriusque, cum attestationes mulieris, coram te praesentibus duobus examinatoribus, faceres publicari, testes, quorum dicta legebantur, illico proclamarunt, quod ipsi quae legebantur non dixerant, et quae deposuerant, scripta non erant, sed ab uno examinatorum tunc contra eos fuit fortiter obviatum, et ab hoc mulier postulabat, ut idem testes, vel alii super eisdem capitulis iterum audirentur. Tu autem, hac novitate commotus, sequentem diem partibus praefixisti, quibus in tua praesentia constitutis, omnes examinatores convocari jussisti, sub interminatione anathematis illos obtestans, ut dicerent, si essent illae verae attestationes, quibus obviaverant testes; qui continuo alias attestationes in medium produxerunt, quibus cum per advocatum viri fuisset objectum, sicut prioribus fuerat a testibus obviatum, post allegationes multiplices, secundae attestationes a partibus admissae fuerunt, et attestationes viri postea publicatae. Porro, mulier illi praecipue articulo insistebat, quod ante renuntiationem sponsalium et post, idem vir carnaliter ipsam cognoverat, et ex ea filiam procrearat, quod proprio nitebatur ostendere juramento. Quia vero super his opiniones non solum varias, sed contrarias accepisti, ad magisterium apostolicae sedis recurrens, humiliter postulasti quid sentiendum sit in talibus edoceri. Nos autem, inspectis attestationibus admissis a partibus, quas nobis tuis misisti litteris interclusas] consultationi tuae taliter respondemus; quod, cum liquido constet, per confessionem tam viri quam mulieris, quod post contracta sponsalia carnalis est inter eos copula subsecuta, pro matrimonio quidem praesumendum est vehementer, quia videtur a conditione interposita recessisse. Nam, etsi probatum sit utcunque per testes, quod postquam pater et patruus viri contradixere sponsalibus, idem vir mulierem illam carnali commistione cognovit, non est tamen aliquo modo probatum, quod antequam ipse cognovisset eamdem, pater ejus et patruus contradicere curavissent.

Datum Ferentini, II Id. Julii.

CXX. R. CANTORI; ET R. PRIORI DE MONTE-LEPROSORUM; J. DE SAGIO, CANONICO; ROTHOMAGENSIBUS. Litteras a R. sacerdote de Colevill. fraudulenter obtentas revocat. (Ferentini, IV Id. Julii.) Ex tenore litterarum, quas nobis per dilectum filium, Ph. latorem praesentium, destinastis, intelleximus evidenter, R. sacerdotem de Colevill. ac dilectos filios, de Prato . . . . de Monte-Leprosorum, et Sancti Laudi priores, Rothomagenses, super quaestione, quae inter ipsum et dilectum filium, abbatem et conventum de Becco, super manerio de Colevill. et rebus aliis vertitur, litteras apostolicas impetrasse, qui, cum partem citassent adversam, dictus presbyter coram eis noluit litigare. Postmodum vero, idem presbyter super eodem negotio vobis nostras litteras praesentavit, in quibus de prioribus mentio non fiebat. Cumque vos in causae cognitione velletis procedere, partibus ad vestram praesentiam convocatis, memoratus abbas proposuit coram vobis, quod non teneretur per illas litteras saepedicto presbytero respondere, cum per alias fuisset citatus, quae auctoritate illarum non fuerant revocatae. Verum, quia super hoc dubitastis, sedem duxistis apostolicam consulendam. Nos igitur, attendentes fraudem presbyteri memorati, duas commissiones super eodem negotio impetrantis, quarum altera non faciebat mentionem de reliqua, quia fraus et dolus ei patrocinari non debent, decernimus ut ipse commodo careat utriusque.

Datum Ferentini, IV Idus Julii, anno sexto.

CXXI. CAPITULO NOVARIENSI Pacta quaedam canonibus repugnantia dissolvit. (Ferentini, XII Kal. Augusti.) Cum piae recordationis C. praedecessor noster, quamdam ordinationem iniquam, quam de instituendis canonicis ad beneficia non vacantia feceratis, ita videlicet, quod quilibet vestrum nepotem suum, consanguineum vel amicum, in ipsa ecclesia ordinarat, justitia cassaverit exigente, nunc, sicut accepimus, contra cassationem hujusmodi fraudem adhibentes et dolum, ad ordinationem eamdem vel consilium processistis, cum praebendam vacare contingit, unum eligendo de illis, quorum ordinatio est cassata, qui, vel alius pro eo, pactionibus vel stipulationibus obligatur, quod illius praebendae proventus rediget in communi, et nihil amplius inde quam unus aliorum percipiet cassatorum, et hoc juramento firmastis, quod ad electionem seu ordinationem alterius nullatenus procedatis, donec quilibet de cassatis integrum beneficium obtinebit; unum etiam pro alio permutatis illicite, et statutum apostolicum evacuare poscitis, sanctuarium Dei, quasi haereditario jure possidere conantes. Licet autem ex illa cassationis sententia hujusmodi personae cassatae non reddantur indignae, quominus valeant ecclesiastica beneficia obtinere, quia tamen fraus et dolus alicui patrocinari non debent, et nos, secundum prophetam, dissolvere debemus colligationes impietatis et fasciculos deprimentes ( sic ), per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus collusionem hujusmodi penitus rescindatis. Alioquin, omnes eos qui ad hoc aliquo pacto, vel juramento, vel alio quolibet, vinculo tenentur astricti, nisi infra quindecim dies post receptionem praesentium colligationem talem dissolverint, tanquam sacris canonibus inimicam, excommunicationis sententiae decernimus subjacere.

Datum Ferentini, XII Kal. Augusti.

Scriptum est archiepiscopo Mediolanensi et episcopo Novariensi, ut praemissa auctoritate apostolica publicare procurent.

Datum, ut supra.

CXXII. R. LUCANO ELECTO. Ipsum ad sedem apostolicam sacerdotii gradum et consecrationis beneficium suscepturum vocat . (Ferentini, X Kal. Augusti.) Dilecti filii, J. prior Sancti Fridiani Lucani, et B. Fasolus, canonicus Pisanus, per suas nobis litteras intimarunt, quod, receptis litteris quas eis super causa tua curavimus destinare, per unius mensis spatium exspectarunt, si quis forsitan appareret, qui aliquid proponeret et probaret super matrimonio quod contraxisse cum vidua dicebaris, excommunicantes solemniter, et excommunicationem suam facientes per universas Lucanae civitatis ecclesias nuntiari, si quis impedire praesumeret, quominus testes perhiberent testimonium veritati. Verum, elapso fere jam mense, cum tui eis adversarii suggessissent, quod Ingerannus potestas, R. consiliarius, et M. notarius civitatis Lucanae, ab eis qui contra te laturi fuerant testimonium, exegerant et receperant juramentum, ne quid contra te proponerent coram ipsis, et praedicti prior et B. Pisanus canonicus, id tibi fecissent, sicut debuerant, nuntiari; potestas, consiliarius, et notarius memorati, ad eorum praesentiam accedentes, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt quod nullus super hoc eis tenebatur astrictus, quominus veritati testimonium perhiberet, et quod ipsi, nec per se, nec per alios, quemquam cogerent aut cogi permitterent, nec aliquem impedirent, quominus procederet ad testimonium proferendum, universos, quantum in eis luerat, absolventes, si qui eis super hoc aliquatenus tenerentur. Cumque nec sic contra te aliquis processisset, delegati praedicti, te ab impetitione matrimonii absolventes, auctoritate tibi apostolica mandaverunt, ut infra mensem sequentem, juxta mandatum nostrum, purgationem canonicam exhiberes. Caeterum, adversarii tui ad nostram audientiam appellarunt, ne delegati tuam purgationem admitterent, nisi compurgatores tecum duos saltem episcopos adhiberes, cum in litteris nostris mentio de episcopis haberetur, similiter prohibentes, ne quosdam, quos te compurgaturos audierant, ad purgationem admitterent, cum parati essent dicere contra eos. Et, licet delegati saepius nominati appellationi hujusmodi non duxerint deferendum, quoniam in litteris nostris obstaculum fuerat appellationis amotum, et jam eis de malitia et odio quo adversarii tui te persequebantur inique constabat, cum et bonae famae praedicti compurgatores existerent, et in suis gradibus, ecclesiis et honoribus tolerarentur ab Ecclesia, nec delegati aliquid sinistri de ipsis audiissent, verbum tamen quoddam, quod fuerat in litteris nostris appositum, vehementius eos movit, ubi videlicet scriptum erat, quod per septem inter episcopos Tusciae, vel canonicos majoris Ecclesiae, seu priores ecclesiarum sodalium civitatis Lucanae, presbyteros, aut diaconos bonae famae, tuam purgationem reciperent, non obstantibus litteris, quas, de episcopis non habita mentione, tui adversarii reportarant. Ex hoc enim videbatur eisdem, quod ad purgationem tuam duo saltem essent episcopi adhibendi. Verum, dilecti filii, J. canonicus Sancti Martini, P . . . presbyter, prior S. Reparatae, et magister J. canonicus Sanctae Mariae Forisportam, in delegatorum praesentia juraverunt, quod verbum illud, de adjectione videlicet episcoporum, fuerat ad petitionem ipsorum a nobis adjectum, ita tamen quod, si possis alios septem inter canonicos et priores ecclesiarum sodalium compurgatores habere, adhibere ad purgationem episcopos nullatenus tenereris, sicut ab ore nostro se audisse dicebant; addentes, quod ideo in capitulo ipso suppressa fuerat copulativa conjunctio, et posita disjunctiva. Deinde vero, cum ad ecclesiam Sancti Fridiani, praedicto priore aliquantula infirmitate gravato, ad ejus, et condelegati sui praesentiam accessisses, dilecto filio, P. basilicae duodecim Apostolorum presbytero cardinali, majori parte cleri Lucani potestate, ac aliis multis praesentibus et clamantibus quod tuam vellent innocentiam compurgare, coram altari B. Fridiani, tactis sacrosanctis evangeliis, juravisti, quod neque cum vidua, neque cum alia muliere matrimonium contraxeras, nec uxorem alterius cognoveras te sciente, nec perjurium, vel excommunicationem scienter incurreras, super his praesertim de quibus fueras impetitus. Generaliter quoque de omnibus, quae tibi objecta fuerant, te solemniter purgavisti. Ad haec, Tolomeus cantor, J. praesbyter, magister Palmarius, et Opizo diaconus, et canonici Sancti Martini, S. Reparatae, Sancti Michaelis, et Sanctae Mariae Forisportam priores, qui sacerdotii funguntur honore, publice juraverunt, quod te verum jurasse credebant super omnibus, quae te non commisisse juraras. Quia igitur rectis dispositionibus nihil morae, vel difficultatis debet afferri, ne gregi dominico diu desit cura pastoris, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus usque ad ferias Quatuor Temporum nunc proximo venturas nostro te conspectui repraesentes sacerdotii gradum, et consecrationis beneficium suscepturus.

Datum Ferentini, X Kal. Augusti.

CXXIII. . . . . . ABBATI SANCTI BOSCIANI; ET . . . . . DE CERRETO LAUDENSIS DIOECESEOS, ET . . . . . SANCTI GABRIELIS CREMONENSIS PRIORIBUS. Ut inquirant de electione abbatis S. Petri de Pado (Ferentini.) Per litteras dilectorum filiorum, capituli monasterii Sancti Petri de Pado . . . abbatis Sancti Sigismundi . . . archidiaconi, et . . . . Praepositi S. Luciae Cremonensis, quos ad recipiendam resignationem dilecti filii, Lanf. ipsius monasterii tunc abbatis, duximus deputandos, nostris est auribus intimatum, quod cum dictus Lan. de nostra licentia resignasset regimini abbatiae, fratres ejusdem loci convenientes in unum, dilectum filium, J. monachum, in pastorem suum unanimiter elegerunt, cujus electionem suppliciter postulabant auctoritate apostolica confirmari. Verum, quia de idoneitate personae nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si eamdem electionem de persona idonea inveneritis canonice celebratam, ipsam vice nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, confirmetis. Quod si non omnes his . . . duo vestrum, etc.

Datum Ferentini.

CXXIV. NOBILI VIRO J. COMITI TRICARIGENSI. Ut terram, quam de manu hostium Theutonicorum recuperabit, servet ad dispositionem Romanae Ecclesiae. (Ferentini.) Nobilitati tuae, quam hactenus fidelem ac devotam sumus experti, et amodo fideliorem ac devotiorem experiri speramus, provida dispensatione concedimus, ut terram, quam de manibus hostium, Theutonicorum videlicet, ac fautorum ipsorum poteris liberare, ad nostrae dispositionis arbitrium, et regiae fidelitatis obsequium teneas, et conserves, et donec expensas recuperes, quas pro ipsius acquisitione te utiliter praeter debitum fecisse monstraveris, infra terminum competentem, cum super hoc fueris requisitus, restituere non cogaris. Nulli ergo hanc nostrae concessionis, etc.

Datum Ferentini.

CXXV. MAGISTRO GUALFREDO, CLERICO SANCTI MAURICII DE TARDUBIATO. Suscipit eum in protectionem. (Ferentini, IV Id. Julii.) Solet annuere, etc., in modum protectione usque suscepimus. Specialiter autem ecclesiam Sancti Mauricii de Tardubiato, sicut ipsam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus. Nulli ergo nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Ferentini, IV Id. Julii.

CXXVI. ABBATI ET CONVENTUI VILLAE MAGNAE. Ne quis in monasterium eorum ipsis invitis intrudatur. (Ferentini, VIII Id. Augusti.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod quidam in monasterium vestrum consanguineos et amicos suos, vobis invitis, intrudere moliuntur, et ad receptionem eorum vos minis et terroribus non solum inducere sed compellere non formidant. Eapropter, dilecti in Domino filii, monasterio vestro providere volentes, auctoritate praesentium inhibemus, ne quis in monasterium ipsum aliquos, praeter vestrum vel majoris partis consilii sanioris assensum, intrudat. Nulli ergo . . . inhibitionis, etc.

Datum Ferentini, VIII Id. Augusti.

CXXVII. EISDEM. Jurisdictionem temporalem in Villa magna ipsis confirmat. (Ferentini, VIII Id. Augusti.) Sicut nostris est auribus intimatum, licet tu, fili abbas, et praedecessores tui temporalem jurisdictionem in Villa magna, quae ad monasterium vestrum nullo pertinet mediante, libere consueveritis exercere, habitatores ipsius pro suis excessibus temporaliter punientes; nunc tamen quidam eorum, volentes contra stimulum calcitrare, auctoritatem vestram eludere moliuntur, et ad aliorum protectionem confugiunt, ut vestram subfugiant potestatem. Quia vero pati nec volumus nec debemus, ut monasterium ipsum sui juris sustineat laesionem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus in habitatores Villae praedictae, secundum antiquam et approbatam consuetudinem, jurisdictionem exerceatis libere temporalem.

Datum Ferentini, VIII Id. Augusti.

CXXVIII. . . . . . . . . ABBATI SUBLACENSI De provisione Ecclesiae de Scanzano. (Ferentini, II Id. Augusti.) Cum dilectus filius, Nicolaus miles, nobis olim proposuerit conquerendo, quod venerabilis frater noster, Marsicanus episcopus, Bonum hominem presbyterum in Ecclesia de Scanzano ad praesentationem quorumdam instituerit patronorum, eo irrequisito, inscio et contempto, qui non minimus patronorum existit, dilecto filio . . . praeposito Sancti Salvatoris de Paterno, et magistro Joanni, canonico Celanensi, causam super hoc duximus committendam, qui, partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, licet per assertiones partium constiterit eisdem, in contemptum ipsius militis, patroni ejusdem ecclesiae, jam dictum fuisse presbyterum institutum, institutionem tamen ipsius ob reverentiam episcopi non cassantes, utrique parti jus suum decreverunt illaesum servari. Nos igitur, intellecto quod institutio ejusdem presbyteri facta fuerit praedicto Nicolao, patrono, irrequisito, inscio et contempto, per episcopum qui non ignoraverat jus ipsius, eam exigente justitia decrevimus irritandam, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus, ne dicta ecclesia maneat desolata rectore, praedicto Nicolao et aliis patronis auctoritate nostra praecipias, ut, unanimiter in personam convenientes idoneam, eam instituendam in eadem Ecclesia memorato episcopo repraesentent. Si vero super hoc concordare noluerint, jam dictus episcopus ecclesiam ipsam de persona idonea secundum statuta canonica poterit ordinare.

Datum Ferentini, II Id. Augusti.

CXXIX. s. TITULI S. PRAXEDIS PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Exhortatur eum ad subeundem patriarchatum Hierosolymitanum quem pro sui integritate recusabat. (Ferentini, XVII Kal. Septembris.) Ut lapsum humani generis repararet unigenitus Dei Filius, Jesus Christus, cum in forma Dei esset, exinanivit, ut testatur Apostolus, semetipsum, formam servi suscipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo, et elegit sibi Hierosolymam passioni, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis, et peccata nostra in corpore suo pertulit super lignum, reputatus cum iniquis, et cum latronibus crucifixus. Nisi ergo de ingratitudinis vitio servus voluerit inutilis condemnari, nec jugum, nec jugulum recusabit subire pro Domino, cum Dominus tradiderit se pro servo morte turpissima condemnatus. Sane [ut omnem occasionem nobis Dominus tolleret, nec ad excusandas excusationes in peccato negligentiae locum aliquem reservaret, quidquid servus pati potuisset pro Domino, pene passus est Dominus ante pro servo. Quis ergo terrena omnia non relinquat pro eo quem descendisse novit a coelestibus ad terrena? Quis animam suam non ponat pro illo, qui pro eo spiritum emisit in cruce? Si quidem, ut retribuamus ei aliquid pro omnibus quae tribuit ipse nobis, nec tribulatio, nec angustia, nec mors, nec gladius nos debet aliquatenus retardare, quominus si necessitas exigat, et deposcat utilitas, gustemus pro eo calicem passionis.]

Si enim quemadmodum ambulavit ambulare disponimus, et vestigia ejus sequi, nec opprobria exprobrantium, nec hostis familiaris insidias, nec inimici saevientis potentiam debemus aliquatenus formidare, quin in viis ambulemus ipsius, et pedes nostros in ejus semitis dirigamus, passo compatientes ad tempus, ut in aeternum regnanti feliciter conregnemus. Novimus etenim, et certum tenemus, tam ex prophetica quam evangelica lectione, quod improperium exspectavit cor ejus, cum ei lingua maledicentium exprobraret, quod filius fabri esset, potator vini, et publicanorum amicus. Novimus, quod qui edebat panes ejus erexit calcaneum contra ipsum. Novimus, qualiter sputo conspersus, caesus colaphis, spinis coronatus, Pilati tyrannidem pertulit patienter, crucifixus ad ultimum, et lancea perforatus. [Nunquid ergo tuo te factori negabis, ut recuses onus Ecclesiae Hierosolymitanae subire, quam ipse suo sanguine consecravit? Si te sibi dignatus est quodammodo eligere successorem, nunquid non adibis haereditatem ipsius, nec suscitabis semen fratri defuncto, qui per te disposuit forsitan in terram peregrinationis, et praedicationis suae semen evangelicum propagare?] Absit, ut labores, dolores et timores evites, paupertates, anxietates et necessitates effugias, ne subeas onus illud, ad quod es divina dispositione vocatus! Absit, ut pro illo labores evites, qui pro te per prophetam se asserit laborasse, dicens in psalmo: Laboravi sustinens (Jer. VI), et de quo evangelista testatur quod hora quasi sexta sedebat supra puteum ex itinere fatigatus! Absit, ut pro eo dolores evites, quem pro te non dubitas doluisse, juxta quod ipse asserit in propheta: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus (Thren. I); et qui de se ipso in Evangelio protestatur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Philip. II)! Absit, ut pro illo timores evites qui de se legitur in Psalmo dixisse: Timor et tremor venerunt super me (Psal. LIV), et de quo in Evangelio loquitur quod coepit pavere et taedere! Absit, ut pro eo fugias paupertatem, qui pro te pauper est factus, juxta quod asserit in Propheta: Pauper, et dolens ego sum (Psal. LXVIII), et in Evangelio: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet (Matth. VIII). Absit, ut pro eo anxietates refugias, in cujus persona loquens Propheta sic ait: Anxiatus est in me spiritus meus, et in me turbatum est cor meum (Psal. CXLII), et qui asserit de se ipso: Baptisma habeo baptizari, et coarctor donec perficiatur (Luc. XII)! [Absit, ut pro eo necessitates effugias, qui pro te, ut alia taceamus, se in famis et sitis necessitatem induxit, juxta quod legitur in Propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII) ], et sicut de eo evangelista testatur, quod cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus postea esuriit, et cui cum clamasset in cruce: Sitio (Joan. XVII); acetum, sive vinum mirratum, sive etiam felle mistum, crucifigentium dextera propinavit. Si forte te moveat, quod ad illius Ecclesiae praesulatum vocaris, cujus ad praesens non poteris possessionem adire, utpote quae fere tota nunc ab hostibus detinetur, ad tempus illud reducas oculos tuae mentis, quo Jacobus, frater Domini, suscepit Hierosolymam gubernandam, non quidem faventem sibi, sed potius repugnantem; utpote in qua illi tenebant eo tempore potentatum, qui et Dominum crucifixerant extra urbem, et circa templum postmodum ipsum Jacobum occiderunt. Et, licet Joannes et Thaddaeus secundum carnem fuerint fratres Domini, Jacobus tamen specialiter dicitur frater ejus, utpote qui relictam fratris defuncti duxit uxorem, ut semen ei juxta legem Mosaycam suscitaret; qui etiam non incongrue dicitur supplantator, cum quodam modo apostolos supplantavit, utpote qui quamvis primus inter alios non fuisset, caeteris tamen quasi jus primogeniturae praeripuerit, dum primogenitam suscepit ecclesiam gubernandam, de qua videlicet Propheta testatur, quod de Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Haec est civitas Regis magni, de qua multa dicta sunt gloriosa, et illud quasi praecipuum quod subjungitur: Mater Sion dicet, homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI).

Praeterea, licet pars ipsius ecclesiae, quod dolentes referimus, in excidio terrae sanctae capta fuerit, et ab hostibus trucidata, pars tamen quae manus evasit hostiles, imo etiam ipsa ecclesia, quae per novam est sobolem renovata, in pastorem te sibi expetit, et exspectat. Non ergo de loco causeris, cum personas habeas, quas gubernes, quia nomen Ecclesiae ad personas refertur amplius quam ad locum, licet ad hoc spiritualiter postuleris, ut de loco sollicitus ad recuperationem ipsius, et reintegrationem terrae Nativitatis Dominicae totis viribus elabores. Accedentes enim ad praesentiam nostram dilecti filii . . . . prior, prior, et . . . . canonici sepulcri Dominici, tam viva voce, quam per litteras: « Capituli sui, suffraganeorum Ecclesiae Hierosolymitanae, charissimi in Christo filii nostri, A. regis Hierosolymitani illustris, et plurium aliorum, nobis humiliter intimarunt, quod bonae memoriae M.. Patriarcha Hierosolymitano, viam universae carnis ingresso, convenerunt in unum, ut de praeficiendo sibi pontifice pariter pertractarent. Cumque talem quaererent, qui tantam posset ecclesiam in hujus tempestatis articulo provide gubernare, factum est, Domino faciente, quod in te contulerunt unanimiter vota sua, nobis humiliter supplicantes, ut et tibi districte praecipere dignaremur, quatenus eorum desideriis assentires, et pallium tibi ad perfectionem pontificalis officii mitteremus. Addiderunt insuper, quod nisi te in patriarcham concederemus eisdem, tota orientalis Ecclesia dissolutionem honestatis, et religionis enervationem incurreret, et a notitia matris suae, videlicet Romanae Ecclesiae, in confusionom propriam contumacius aberraret. Licet autem propter evidentem utilitatem Ecclesiae Romanae, cujus te membrum magnum et honorabile reputamus, grave sit nobis, et fratribus nostris, non modicum, et molestum, et ad postulationem eorum Ecclesiae Hierosolymitanae concedere in pastorem, cum valde necessarius nobis existas, tanquam vir nobilis, et honestus, facundus, et litteratus, et tam in temporalibus providus, quam spiritualibus circumspectus, maxime propter illum specialis devotionis affectum quem ad personam nostram habere dignosceris, et propter illam familiaris dilectionis dulcedinem, quam erga te probamur habere; propter urgentem tamen necessitatem, non solum Ecclesiae Hierosolymitanae, sed totius orientalis provinciae, quamdam nobis quasi violentiam inferentes, monemus discretionem tuam et exhortamur attente, et in remissionem injungimus peccatorum, obsecrantes per aspersionem sanguinis Jesu Christi, quatenus, divinae vocationi consentiens, praedictorum omnium desideriis condescendas, et electionem recipias de te factam; ne, si aliter egeris, voluntati divinae resistere videaris, quae tamen et a volentibus et a nolentibus semper impletur; prudenter attendens, ne, si persona minus idonea, vel forsan indigna, eidem praeficeretur ecclesiae, juxta desiderium aliquorum, tibi propter contradictionem tuam posset non immerito imputari. Nec laborem istum refugias tanquam proficere nequeas ut exoptas, quia Deus non tam profectum remunerat quam laborem, propter quod dicit Apostolus: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (II Cor. III), et alia Scriptura testatur: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Unde caute dixit Apostolus: Plus omnibus laboravi (I Cor. XV), nec dixit omnibus plus profeci; quanquam ex laboribus tuis profectus speremus non modicos proventuros. « Nos ergo, pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, dilecto filio nostro, P. tituli S. Marcelli presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, per praesentium latores dirigimus, tibi juxta formam solitam, quam ei sub bulla nostra mittimus, conferendum. Tu vero, vel a suffraganeis, vel aliis quibuslibet catholicis duntaxat episcopis auctoritate nostra te facias in episcopum consecrari, cum nolimus ut ad nos, pro munere consecrationis obtinendo, labores, et Ecclesia Hierosolymitana tantarum dispendia subeat expensarum. Ut autem benevolentia nostra non remitti, sed augeri circa te potius videatur, volumus ut injunctae tibi legationis officium cum praedicto legato nihilominus exsequeris, cum ita Ecclesiae Hierosolymitae te conferre velimus, ut Ecclesiae Romanae te nolimus auferre.

Datum Ferentini, XVII Kal. Septembris, anno sexto.

« Scriptum est cardinali, ut eum ad hoc moneat et inducat, hoc addito, quod si forsan ad id induci nulla potuerit ratione, tu et ipse apud vos pallium reservetis, procurantes, ut prior, et canonici sepulcri Dominici aliam sibi personam idoneam, et Ecclesiae Romanae devotam eligant in pastorem, cui tandem, negotii serie nobis plenius intimata, juxta quod a nobis receperitis in mandatis, pallium conferetis.

Dat., ut supra. »

CXXX. S. TITULI SANCTAE PRAXEDIS PRESBYTERO CARDINALI. Exhortatur eum ad patienter sustinendum labores pro terra sancta praeferendos. (Ferentini, IV Idus Augusti.) Si aliquando in hoc mari magno et spatioso, ubi reptilia, quorum non est numerus, animalia quoque pusilla et magna terrent saepius navigantes, mens tuae discretionis concutitur, incursus fluctuum et ventorum formidans impulsus, non miramur aliquatenus, nec movemur, cum in mari timeat omnis homo, ita ut ipse apostolorum princeps, cui conconcessum a Domino fuerat, ut super undas maris ad eum veniens ambularet, videns ventum validum venientem, non solum timuerit, sed fuerit pene submersus, nisi divina eum dextera erexisset. Fluctuat enim hic mundus ut mare, nec est facile ut quis in fluctuanti non fluctuet, aut in eo, qui in eodem statu non permanet, immobilis perseveret, praesertim, cum nec invisibiles etiam hostes desint, qui et per se invisibiliter, et visibiliter per hostes visibiles quos immittunt, eos maxime non terrere solummodo, sed dejicere moliuntur, qui manum mittunt ad fortia, et, posteriorum obliti, ad anteriora jugiter se extendunt. Sane, si de mundo fuisses, mundus quod suum erat forsitan dilexisset, ut omnia tibi mundana succederent, et nihil tuum desiderium praeteriret. Verum, quia non es de mundo, ut mundana secteris, cum non quae tua sunt quaeras, sed quae sunt potius Jesu Christi, nec gloriam propriam expetas, sed crucis verius crucifixi, cum Apostolo, etsi non exterius voce, tamen interius mente clamans: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! odit te mundus, et quem per prospera sibi conciliare non potuit, adversis nititur perturbare. Non est igitur nobis vel tibi mirandum, si crucis obsequio specialiter deputatus, et in terra crucifigentium constitutus, mente ac corpore cruciaris, cum non cruciari nequeat crucis bajulus, dum infirmitati compatitur proximorum, et dolet causam negligi crucifixi. Ipse siquidem Moyses, qui eduxit populum de Aegypto, et serpentem in eremo exaltavit, murmurationes suorum sustinuit, et insidias hostium est perpessus, et Apostolo, qui gloriabatur in cruce, angelus Satanae fuit ad stimulum deputatus, ne illum revelationum extolleret magnitudo. Quia vero secundum laborem proprium mercedem recipiet unusquisque, nec sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, non debes vel inter nimios labores deficere, vel inter onera quae quasi solus in partibus illis sustines desperare, sed in eo qui consolatur nos in omni tribulatione nostra potius consolari, utpote quem dixisse legisti: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI); cum nec ignores, quod non coronabitur, nisi qui legitime decertarit. Si doleas igitur domum Domini factam esse speluncam latronum, et haereditatem nostram, imo verius Jesu Christi, non solum ad extraneos, sed ad inimicos etiam catholicae fidei esse versam, in hoc ejus imitator existes, qui de se ipso asserit in Propheta: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII); et cui haereditas propria est praeclara. Si tristaris quod terram passionis et resurrectionis Dominicae possident Sarraceni, templum coinquinant, et veluti impune sanguinem sanctorum effundunt, ejus inhaeres vestigiis qui deplorat in psalmo: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum, posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam (Psal. LXXVIII). Si moereas quod principes et alii qui signaculum crucis assumpserant, tanquam filii Ephrem, intendentes arcum et mittentes sagittas, sint in die belli conversi, et a puritate prioris propositi recedentes, negligere videantur reliquias terrae sanctae, nobiscum moerebis pariter et cum illo qui eis exprobrat in propheta: Filios, inquiens, enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I); illique succedere te ostendes, qui civitatem Dei ab amicis etiam asserit inter angustias destitutam. Sit igitur tibi haec tristitia materia gaudii, et moeror in laetitiam convertatur, nec doleas si non omnia tibi succedunt ad votum, cum ex contingentibus nil omittas. Gaudeas quoque, si pro eo fatigeris ad tempus qui pro nobis exinanivit, ut Apostolus asserit, semetipsum, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, si pro omnibus quae tribuit ipse tibi, etiam calicem quem biberat ipse bibas, cum ipse pro te calicem gustaverit passionis. Nos autem, non tantum indigni vicarii, sed inutiles servi ejus, et compatimur passionibus tuis, et doloribus condolemus, et labores tuos, in quibus possumus, intendimus relevare, nec obliviscimur tui aut reliquiarum terrae Nativitatis Dominicae, licet propter locorum distantiam et raritatem nuntiorum te non valeamus, ut volumus, per nuntios aut litteras saepius visitare. Nec diffidas ex eo quod exercitus signatorum in Graeciam dicitur divertisse, quoniam nos, quantum possumus, de terrae sanctae sumus subventione solliciti, et ad ejus subsidium totis nisibus aspiramus. Nosse quoque te volumus, quod, licet P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, cum Venetis non potuerit transfretare, ante adventum tamen a praesentia nostra recessit, ita quod, cum litteras tuae devotionis recepimus, navem transfretationis intrarat.] Qualiter autem super facto Tyrensis Ecclesiae duxerimus procedendum, et litterarum, quas super hoc dirigimus, tibi poterit inspectione patere.

Datum Ferentini, IV Idus Augusti, anno sexto.

CXXXI. TYRENSI ELECTO. Arguit, quod vix ad archiepiscopalem sedem electus, inobedientiae et praesumptionis vitium non vitaverit. (Ferentini, II Id. Augusti.) Cum te non solum legisse sed docuisse credamus, quod omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur, debueras humilitatem in exaltatione sectari, ne cum Propheta, si aliter ageres, deplorares: Exaltatus autem, humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII). Inter tuae quoque promotionis primitias, et tantae primordia novitatis, tenebaris cautius providere, ne promotus cornua elevationis assumeres, et contra eum temere superbires, qui, post Deum tuae promotionis actor, et electionis fuerat confirmator: ne, si statim ad aquilonem poneres sedem tuam, cum angelo apostata statum converteres in ruinam. Accepimus enim, quod, cum in terram Nativitatis Dominicae tanquam peregrinus et advena navigasses, dilectus filius noster, S. tituli S. Praxedis presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, apud dilectos filios, Tyrenses canonicos, quantum permittebat honestas, interposuit partes suas, ut te sibi eligerent in pastorem. Cumque fuisses electus a canonicis, et a legato ipso postmodum confirmatus, qui tibi etiam spiritualium et temporalium administrationem commisit, mutatus es in virum alterum, sicut legitur de Saule, cujus utinam inobedientiam non sequaris, et casum similem non incurras! Legato igitur protinus te opponens, nobis, et apostolicae sedi cujus auctoritate fungitur, in eo te opponere praesumpsisti, et ingratus gratiae tibi factae, inobedientiae vitium non vitasti. Contra consilium quoque cardinalis ipsius, te fecisti postmodum in episcopum consecrari, et in die solemni solemniter in pontificalibus celebrasti. Unde, propter hoc et alia quaedam, legatus ipse in te suspensionis sententiam promulgavit, donec ejus te conspectui praesentares. Et, licet ipse sententiam illam relaxarit ex parte, tu tamen in tua contumacia perseverans, in ejus distulisti diutius praesentia comparere. Quamvis autem tantae indevotionis initia vix bona credantur novissima secutura, plus tamen necessitatem Hierosolymitanae provinciae attendentes, pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, praedicto et dilecto filio P . . . . tituli S. Marcelli presbytero cardinali, apostolicae sedis legatis, duximus destinandum, ut de ipso, prout viderint expedire, disponant, sic videlicet, ut illud, juxta formam quam eis sub bulla nostra transmittimus interclusam, tuae devotioni conferant, si tibi fuerit merito conferendum. Utinam ergo te talem exhibeas, ut non inhonorari debeas, sed merearis potius honorari!

Datum Ferentini, II Id. Augusti.

CXXXII. REGI HIERUSALEM ET CYPRI. Commendat ei ecclesiam Tyrensem. (Ferentini, II Idus Augusti.) Etsi te devotum noverimus principem et fidelem, te tamen ad opera pietatis sollicitius invitamus, ut tanto ferventior ab bonas operationes assurgas, quanto de salute tua majorem sollicitudinem noveris nos habere. Inde est, quod celsitudinem regiam monemus attentius et hortamur, quatenus Tyrensem ecclesiam, quae, peccatis exigentibus, pro terrae Hierosolymitanae miseria lacrymari videtur, et, illa captiva, consolari non potest, habeas propensius commendatam, et ejus sublevans paupertatem qua laborat ad praesens, sibi decimas et alia debita jura et tu ipse persolvas, et persolvi facias a subjectis. Verum, quia Ecclesia ipsa patriarchae Hierosolymitano de mandato apostolicae sedis obedit, diligenti sollicitudine studeas providere, ne, occasione subjectionis illius, Ecclesia illa justitiae vel dignitatis suae patiatur contra justitiam detrimentum.

Datum Ferentini, II Id. Augusti.

CXXXIII. S. TITULI SANCTAE PRAXEDIS, ET P. TITULI SANCTI MARCELLI, PRESBYTERIS CARDINALIBUS, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Ut Tyrensis ecclesiae jura tueantur. (Ferentini, VII Id. Augusti.) Ut Tyrensis ecclesia, quae, peccatis exigentibus, multis est calamitatibus et jacturis oppressa, per vos in justitiis suis auxilium habeat opportunum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de quaestionibus omnibus quas ipsa ecclesia coram vobis super dioecesibus, vel aliis duxerit proponendas, ei per censuram ecclesiasticam justitiam faciatis sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exhiberi. Testes autem, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non ambo, etc.

Datum Ferentini, VII Id. Augusti.

CXXXIV. C. EPISCOPO, IN ARCHIEPISCOPUM TYRENSEM ELECTO. Ipsi et ecclesiae Tyrensi decimas confirmat. (Ferentini, XVII Kal. Septembris.) Solet annuere, etc., praesentium auctoritate statuimus, ut, si qua terrarum, aut vinearum, vel aliarum rerum possessio, de quibus ecclesiae Tyrensis provinciae decimas recipere consueverunt, ad aliorum devenerit potestatem, tu, Tyrensis ecclesia, et suffraganei tui, nullum de decimis consuetis patiamini detrimentum, dummodo talis sit ipsius consuetudo provinciae, ut non tam personarum quam praediorum obtentu decimae persolvantur, salvis tamen privilegiis et indulgentiis pontificum Romanorum. Nulli ergo, etc.

Datum Ferentini, XVII Kal. Septembris.

CXXXV. ABBATISSAE, AC MONIALIBUS SANCTAE MARIAE MAJORIS DE HIERUSALEM. Confirmatio bonorum et capellae cujusdam. (Ferentini, XIX Kal. Septembris.) Quoties a nobis petitur, etc., in modum protectionis. Specialiter autem capellam, quam de concessione dilecti filii, S. tituli Sanctae Praxedis presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, apud Achon, in domo vobis a charissima in Christo filia, illustri regina Hierosolymitana, collata intuitu pietatis, nuper construere incoepistis, sicut eam juste ac pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

CXXXVI. LECTORI HOSPITALIS DE ROCHELLES ( al. DE ROCHELLO). Recipit eum sub protectione, cum censu unius obuli aurei. (Ferentini, VIII Kal. Septembris.) Solet annuere, etc., usque assensu, personam tuam et ipsum hospitale de Rochelles, quod de novo nosceris construxisse, cum omnibus, etc., in modum protectionis. Ad indicium autem hujus ab apostolica sede protectionis obtentae, obulum aureum nobis gratis oblatum, nobis et successoribus nostris singulis annis exsolves. Nulli ergo, etc.

Datum Ferentini, VIII Kal. Septembris.

CXXXVII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO CUSENTINIS. Ut abbati et conventui de Flore locum Botranum, in concambium ipsorum monasterii, assignent. (Ferentini, Kal. Sept., Cum in habitu regulari sub religionis monasticae disciplina, tu, frater archiepiscope, portaveris jugum Domini ab adolescentia tua, et sic fueris fidelis in pauca, quod constitui merueris supra multa, ut in futuro supra plurima statuaris, illorum debes necessitatibus specialiter subvenire, qui sedentes secus pedes Domini cum Maria, in lege ipsius jugiter meditantur, partem optimam eligentes. Sane, significantibus dilectis filiis, abbate ac fratribus monasterii de Flore, nos noveritis accepisse, quod monasterium ipsum, positum in montanis, usque adeo est ventis expositum, ut prae acerbitate et assiduitate frigoris hiems non solum sibi ver vendicaverit et autumnum, sed in menses aestivos suos terminos dilatavit. Patet etiam locus ipse incursibus malignorum, per hoc modicum quieti fratrum adversus, et per primum contrarius sospitati. Cum ergo locus quidam, qui Botranus dicitur et ad ecclesiam pertinet Cusentinam, religioni esse idoneus referatur, devotionem vestram monemus et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ab abbate et fratribus ipsis, juxta aestimationem tuam, frater archiepiscope, recepto excambio competenti, praedictum locum cum pertinentiis suis ipsis assignare curetis, illud in eos ita libere conferentes, sicut excambium ad vos libere devolvetur, ut, sicut monasterium Floris ad nos nullo pertinet mediante, sic monasterium quod in Botrano consurget, nobis nullo medio supponatur, alioquin, noveris nos dilectis filiis, Sancti Spiritus et de Coracio abbatibus, et fratri R. de Torcian. dedisse firmiter in mandatis, ut vos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.

Datum Ferentini, Kal. Septembris.

CXXXVIII. ABBATI ET CONVENTUI DE FLORE. Ipsorum possessiones confirmat. (Ferentini Kal. Sept.) Solet annuere, etc., usque assensu ecclesias Sancti Petri et Sanctae Dominicae apud flumen Frigidum constitutas, a venerabili fratre nostro, Tropetensi episcopo, de communi capituli sui consensu; possessiones quoque a nobili viro, S. de Mamistra, vobis pia liberalitate concessas, sicut in eorum authenticis continetur, et vos eas juste ac pacifice possidetis, vobis, et per vos monasterio vestro, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Ferentini, Kal. Septembris.

CXXXIX. ACHERONTINO ARCHIEPISCOPO De confirmatione episcopi Anglonensis, etsi pater ejus fuisset in minoribus constitutus. (Ferentini, Non. Septembris.) [Cum olim ad nostram audientiam pervenisset quod canonici Anglonenses dilectum filium. . . cantorem Tricaricensem, sibi elegerant in pastorem] tibi dedimus in mandatis, ut, examinata electione diligentius et persona, si electionem canonicam et personam idoneam invenires, electionem ipsam auctoritate apostolica confirmares, sicut metropolitanus in caeteris processurus. [Licet autem tibi de forma electionis canonicae ac idoneitate personae in aliis constitisset, movit te tamen, et ad nos consulendos induxit, quod cum pater ejusdem cantoris Graecus fuerit, et juxta ritum Graecorum uxorem duxerit in minoribus ordinibus constitutus, cantorem ipsum ex uxore legitima in sacerdotio suscepisset. Nos igitur, attendentes quod Orientalis Ecclesia votum continentiae non admisit, quin Orientales in minoribus ordinibus contrahant et in superioribus utantur matrimonio jam contracto; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi pro eo quod inter latinos Graeci hujusmodi conversantur regionis consuetudo repugnet, si aliud non obsistit, ad confirmationem et consecrationem ejusdem cantoris sine dubitatione procedas.

Datum Ferentini, Non. Septembris.

CXL. LITTERAE JOANNIS DE CASEM. AD D. PAPAM. Rationem reddit legationis suae in regnum Bosniae, facit eum certiorem de donatione Sibiliae, uxoris Praetextati Constantinopolitani, proponit ut novos episcopatus creet et ordinet. [Tractato negotio illorum quondam Patarinorum in Bosna, sicut jampridem scripsi sanctitati vestrae, fui in Ungaria aliquantis diebus ex voluntate regia. Interim autem nuntii illius magni viri Calojoannis venerunt ad regem, cum quibus Deo duce spero me ire ad ipsum, et Christianissimus rex fecit eos super Evangelia jurare in ecclesia coram altari, quod me securum usque ad praesentiam ejus deducerent.] Confido autem in Domino quod sequenti die, quod erit festum Beati Barnabae, incipiemus iter, vestris nos orationibus comitantibus et subsequente benedictione. Dicitur vero a multis et ab ipso rege, quod devotionem habeat ille ad Romanam Ecclesiam, et isti qui mecum sunt, modo firmiter asserunt et affirmant. Unde, recepi securitatem, quod, si voluerit mittere nuntios ad sanctitatem vestram, in eundo et redeundo nullam per totum regnum Ungariae et amicitiae ipsius et parentelae laesionem patientur. [Noveritis praeterea, quod in regno Bani Culini de Bosna, non est nisi unus episcopatus, et episcopus modo mortuus est. Si posset fieri quod aliquis latinus ibi poneretur, et aliqui etiam ibi tres vel quatuor crearentur novi, non modicum exinde utilitati accresceret ecclesiasticae, quia regnum est ipsius ad minus diaetarum decem et plus. Ad hoc, sciat sanctitas vestra, quod nobilis mulier, Sibilia, uxor quondam potestatis Constantinopolitani, in ultima voluntate de dote sua legatum reliquit Romanae Ecclesiae,] dicit quidam presbyter, quem inveni in Ungaria, viginti millia perparorum, quod verum videtur, quia ipsa proprio suo mihi retulit ore, quod totam dotem suam volebat vobis et Ecclesiae Romanae delegare; quod idcirco significandum duxi, ut, si contingit illuc mittere legatum, et viderit expedire, debeat, vestra auctoritate fultus, requirere et viriliter repetere.

CXLI. Instrumentum quo Bosniae monachi schismatici promittunt servare constitutiones Ecclesiae Romanae. (In insula Regia, II Kal. Maii.) [In nomine Dei aeterni, Creatoris omnium, et humani generis Redemptoris, anno ab ipsius Incarnatione 1203, domini vero Innocentii papae III anno sexto. Nos, priores illorum hominum, qui hactenus singulariter Christiani nominis praerogativa vocati sumus in territorio Bosnae, omnium vice constituti, pro omnibus qui supra de nostra societate fraternitatis, in praesentia domini J . . . . de Casem. Capellani summi pontificis et Romanae Ecclesiae, in Bosna propter hoc delegati, praesente patrono, Bano Culino, domino Bosnae, promittimus coram Deo et sanctis ejus stare ordinationi et mandatis sanctae Romanae Ecclesiae, tam de vita et conversatione nostra, quam ipsius obsecundare obedientiae et vivere institutis, obligantes nos pro omnibus qui sunt de nostra societate, et loca nostra cum possessionibus et rebus omnibus, si aliquo tempore deinceps sectati fuerimus haereticam pravitatem. In primis, abrenuntiamus schismati, quo ducimur infamati, et Romanam Ecclesiam, matrem nostram, caput totius ecclesiasticae unitatis recognoscimus;] et in omnibus locis nostris, ubi fratrum conventus commoratur, oratoria habebimus, in quibus fratres de nocte ad Matutinas, et diebus ad Horas cantandas publice simul conveniemus. In omnibus autem ecclesiis habebimus altaria et cruces; libros vero tam Novi quam Veteris Testamenti, sicut facit Ecclesia Romana, legemus. Per singula loca nostra habebimus sacerdotes, qui Dominicis et festivis diebus ad minus missas secundum ordinem ecclesiasticum debeant celebrare, confessiones audire et poenitentias tribuere. Coemeteria habebimus juxta oratoria, in quibus fratres sepeliantur, et adventantes, si casu ibi obierint. Septies in anno ad minus corpus Domini de manu sacerdotis accipiemus, scilicet in Natali Domini, Pascha, Pentecoste, Natali apostolorum Petri et Pauli, Assumptione Virginis Mariae, Nativitate ejusdem, et omnium sanctorum commemoratione, quae celebratur in Kalendis Novembris. Jejunia constituta ab Ecclesia observabimus, et ea quae majores nostri provide praeceperunt, custodiemus. Feminae vero, quae de nostra erunt religione, a viris separatae erunt, tam in dormitoriis quam refectoriis, et nullus fratrum solus cum sola confabulabitur, unde possit sinistra suspicio suboriri. Neque de caetero recipiemus aliquem, vel aliquam conjugatam, nisi mutuo consensu, continentia promissa, ambo pariter convertantur. Festivitates autem sanctorum a sanctis Patribus ordinatas celebrabimus, et nullum deinceps ex certa scientia Manichaeum, vel alium haereticum, ad habitandum nobiscum recipiemus. Et, sicut separamur ab aliis saecularibus vita et conversatione, ita etiam habitu secernemur vestimentorum; quae vestimenta erunt clausa, non colorata. usque ad talos mensurata. Nos autem de caetero, non Christianos, sicut hactenus, sed fratres nos nominabimus, ne singularitate nominis aliis Christianis injuria inferatur. Mortuo vero magistro, dehinc usque in perpetuum, priores cum consilio fratrum Deum timentium, eligent praelatum, a Romano tantum pontifice confirmandum; et, si quid aliud Ecclesia Romana addere vel minuere voluerit, cum devotione recipiemus et observabimus. Quod ut in perpetuum robur obtineat, nostra subscriptione firmamus. Actum apud Bosnam, juxta flumen, loco qui vocatur Bolino Poili, sexto Id. Aprilis. Dragite, Lubin, Brageta, Pribis, Luben, Rados, Bladosius, Banus Culinus, Marinus, archidiaconus Ragusii, subscripsimus. Deinde nos, Lubin et Brageta, ex voluntate omnium fratrum nostrorum in Bosna, et ipsius Bani Culini, cum eodem Domino J. capellano, ad H. illustrem Ungariae et Christianissimum regem, euntes, in praesentia ipsius regis, et venerabilis . . . Colocensis archiepiscopi, et Quinquecclesiensis episcopi, et aliorum multorum, in persona omnium juravimus haec statuta servare, et si qua alia Ecclesia Romana super nos ordinare voluerit, et secundum fidem catholicam constituere.

Actum in insula Regia, II Kal. Maii.

CXLII. LITTERAE CALOJOANNIS IMPERATORIS BULGARORUM AD PAPAM. Se Romanae Ecclesiae submittit. Calojoannes, imperator Bulgarorum, sanctissimo domino, fidei Christianorum ab Oriente usque ad Occidentem patriarchae, papae Romano: ego chartam mitto tibi, gaudens si nuntius meus inveniet te sanum et laetum, cum omnibus, qui sunt tecum, et omnibus consanguineis, et amicis tuis. Ego sanus sum per virtutem Domini, et beatae Virginis, et per orationes sanctorum Petri et Pauli apostolorum, et per sanctas orationes tuas. Intelligo ego Calojoannes, imperator Bulgarorum, quod tu habes potestatem a Deo ligandi, et solvendi, sicut habuit beatus Petrus apostolus, cui dixit Dominus: Quodcunque ligaveris super terram etc., (Matth. XVI), sic tibi contulit Deus gratiam istam; unde, quem ligaveris, ligatus est, et quem solveris, solutus. Notum facio sanctitati tuae, quod elapsi sunt sex anni, quod ego semel, secundo, et tertio misi ad vos, sed nuntii mei non potuerunt ad sanctitatem tuam accedere, et proponere verbum meum, et referre mihi consolationem tuam. Inspiravit Dominus sanctitatem tuam, ut mitteret mihi Dominicum, archipresbyterum Brandusinum, per quem intellexi, quod non es oblitus mei, servi tui, quem honoravi sicut hominem tuum, et dedi ei litteras, quas tuae sanctitati deferret, quas utrum attulerit, vel non attulerit, Deus novit. Ex quo sciverunt istud Graeci, miserunt mihi patriarcham, et imperator: Veni ad nos, coronabimus te in imperatorem, et faciemus tibi patriarcham quia imperium sine patriarcha non staret; sed ego non volui, imo recurri ad sanctitatem tuam, quia volo esse servus sancti Petri, et tuae sanctitatis; et sciat sanctitas tua, quod ego misi ad te archiepiscopum meum cum omni ordinatione et pecunia, et pannis sericis, cera, et argento, equis et mulis, ut adoret sanctitatem tuam pro me servo tuo. Et rogo per orationes beati apostoli Petri, et per sanctas orationes tuas, ut tu mittas cardinales, quibus praecipiat sanctitas tua, ut me coronent in imperatorem, et in terra mea faciant patriarcham, ut sim servus tuus tempore vitae meae.

Ad haec, noverit sanctitas tua, quod ego archiepiscopus Basilius, veniebam cum ista pecunia adorare sanctitatem tuam, et usque ad Durachium perveni, ubi vidi nuntios comitis Walterii mecum pariter congaudentes, et disponentes mecum pariter transfretare; sed Graecus, qui veniebat cum illis, non permisit me transire cum illis, habito consilio ducis Durachii, asserens quod molestum imperatori existeret si transirem. Quo audito, archidiaconus, et clerici Latinorum qui sunt Durachii, consuluerunt similiter ne transirem, et si aliter agerem, res amitterem et personam. Unde, misi ad te bonos homines, et fideles imperatoris, Sergium comestabularium, et Constantinum presbyterum, quibus injunctum est, ut tibi veritatem proponant. Inspiret tibi Dominus, ut bene te super hoc servitio intromittas.

CXLIII. B. ARCHIEPISCOPO DE ZAGORA. Respondet epistolae superiori. (Ferentini, IV Id. Septembris.) Receptis litteris, quas sub nomine nobilis viri Calo joannis, domini Bulgarorum, per dilectum filium Constantinum presbyterum, et Sergium comestabularium tua nobis fraternitas destinavit, laetitiam suscepimus pleniorem, intelligentes ex eis, quod ambo pariter recte de clavibus Ecclesiae sentientes, Ecclesiae Romanae primatum, ac nobis ligandi et solvendi recognoscitis potestatem, et magisterium ecclesiasticae disciplinae. Intelligentes etenim, quod nobis non solum in beato Petro est dictum a Domino: Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram etc. (Matth. XVI), sed nobis etiam dicitur in propheta: Ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut destruas. et dissipes, et disperdas, aedifices, et plantes; a nobis petitis, et regium diadema, et patriarchalis praeeminentiam dignitatis, cum idem nobilis auctoritate nostra sibi velit coronam imponi, et in terra sua per nos institui patriarcham. Nos autem, jamdudum, ut de ipsius et subjectorum ejus devotione, ac statu terrae possemus effici certiores, cum non velimus simpliciter, sed optamus etiam, ut, sicut descendit ex nobili prosapia Romana, sic etiam Ecclesiae Romanae instituta sequatur, et ab ea magisterium catholicae fidei et honoris sui suscipiat incrementum, [dilectum filium, dominicum, archipresbyterum Brundusinum, ad ejusdem nobilis duximus praesentiam destinandum.] Illo quoque cum litteris ejusdem domini Bulgarorum, tuis etiam, et Bellotae principis, ad sedem apostolicam redeunte, de praedictis certiores effecti, dilectum filium, J. Capellanum nostrum, Ecclesiae Romanae legatum ad eum duximus destinandum, [plena ei facultate concessa, ut in tota terra ipsius quoad spiritualia corrigeret, quae corrigenda cognosceret, et statueret, quae forent secundum Dominum statuenda. Per ipsum quoque uni archiepiscoporum terrae ipsius pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, duximus destinandum; mandantes eidem, ut, si qui forsan in terra illa promovendi ad ordines essent, vel in episcopum consecrandi, per vicinos catholicos duntaxat episcopos in ordinandorum ordinatione, et consecratione consecrandorum procedere non tardaret. Eidem etiam dedimus in mandatis, ut de corona progenitoribus nobilis saepedicti ab Ecclesia Romana concessa, inquireret diligentius veritatem, et tractaret de omnibus cum eodem, quae cognosceret pertractanda, ut per ipsum tandem, et nuntios ejusdem nobilis de omnibus redditi certiores, consultius et maturius super hoc procedere valeamus. Nuper autem idem legatus noster nuntiis ejusdem nobilis obviavit ad charissimum in Christo filium nostrum, H . . . . . illustrem regem Ungariae, destinatis, cum quibus ad eorum dominum sine mora se asseruit profecturum. Licet igitur praedictos Const. presbyterum, et Sergium comestabilem ad praesentiam nostram duxeris destinandos, quia tamen tibi specialiter memoratus nobilis veniendi ad nos laborem imposuit, et onus suae legationis injunxit, monemus fraternitatem tuam, et exhortamur attentius, et per apostolica scripta mandamus, quatenus, si unquam fieri potest, familiae ac equitaturarum multitudine si oporteat derelicta, nostro te conspectui repraesentes. Credimus etenim, quod usque adeo per te certificabimur super his de quibus volumus effici certiores, quod non oportebit nos forsitan praedicti legati reditum exspectare, imo nostrum tecum poterimus destinare legatum, per quem desiderio et petitioni domini Bulgarorum plenius satisfiet. Studeas igitur in Apuliam navigare, quoniam exinde ad praesentiam nostram te faciemus secure conduci, et vel aliunde per mare, vel terram, ad partes tuas sub securo conductu remitti, ut te non oporteat de reditu dubitare.

Datum Ferentini, IV Id. Septembris.

CXLIV. CALOJOANNI, DOMINO BULGARORUM. De eodem argumento (Datum ut supra. ) In eumdem fere modum, usque in finem. Cum ergo archiepiscopus ipse ad nos accesserit, ut speramus, petitionibus tuis et ejus, quantum cum Deo et honestate nostra poterimus, annuemus, utpote qui proponimus, tam te quam populum tuae jurisdictioni commissum, et in fide confirmare catholica, et in devotione sedis apostolicae radicare, ac honorare personam tuam sicut Ecclesiae filium specialem. Ad haec, nobilitatem tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus cum dilecto filio, nobili viro, Wlco, pacis studeas foedera reformare, ne, occasione discordiae, terra tua vel ejus, incurrat irreparabile detrimentum.

Datum, ut supra.

CXLV. JUDICI KALARRITANO. De matrimonio filiae quondam judicis Gallurensis . (Ferentini, XVII Kal. Octobris.) Gratum gerimus et acceptum, quod, sicut venera bilis frater noster, B. Turritanus archiepiscopus, per suas nobis litteras intimavit, ad removendum scandalum quod in Sardinia motum fuerat, et concordiam reformandam, cognatum tuum a terra Gallurae provide removisti. Ne igitur fiat novissimus error pejor priore, ac occasione judicatus Gallurensis Sardinia denuo perturbetur, nobilitatem tuam monemus et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus non permittas nobilem mulierem . . . . filiam quondam judicis Gallurensis, nubere personae suspectae, praesertim Isidoro, fratri nobilis viri . . . . judicis Turritani, qui eam, sicut dicitur, proxima linea consanguinitatis attingit; sed, sicut per alias litteras tibi et aliis judicibus de Sardinia dedimus in mandatis, super hoc statutis et monitis ejusdem archiepiscopi humiliter acquiescas, ita, quod in hoc tuae devotionis intelligamus affectum, et ad honorem tuum propterea specialius intendere teneamur.

Datum Ferentini, XVII Kal. Octobris.

CXLVI. NOBILI VIRO JUDICI TURRITANO. De eodem argumento. (Datum ut supra. ) Cum, juxta testimonium veritatis, nil prosit homini, si mundum lucratus fuerit universum, et incurrerit animae detrimentum, non debes propter commodum temporale sempiterna bona negligere, ac fratris honorem timori Domini anteferre, cum, nisi fratrem et cuncta quae habes Christo postponas, eo dignus, sicut ipse asserit, non existas. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, cum dilecta in Christo filia, nobilis mulier . . . . . filia quondam judicis Gallurensis, nobilem virum, Isidorum, fratrem tuum, proxima linea consanguinitatis attingat, non permittas ut ei, cum matrimonialiter nequeat, incestuose jungatur, et, cum non possit legitime, illicite desponsetur; sed super ea potius tradenda nuptui, venerabilis fratris nostri, B . . . Turritani archiepiscopi, statutis et monitis acquiescas, et, sicut de tua devotione confidimus, operam efficacem impendas, ut juxta ejus arbitrium viro legitimo conjungatur. Taliter autem mandatum apostolicum exsequaris, quod in hoc tuae devotionis intelligamus affectum, et ad honorem tuum specialius intendere teneamur.

Datum, ut supra.

CXLVII. NOBILI VIRO JUDICI KALARRITANO. De juramento praestando . (Ferentini, XVII Kal. Octobris.) [Ea te credimus discretione vigere, ut intelligas per te ipsum quod onus non remittitur sed augetur, cum cuiquam improvide solvitur, quod alii ex debito est praestandum. Sane, venerabilis frater noster , archiepiscopus Turritanus, per suas nobis litteras intimavit, quod, cum a te nostro nomine juramentum fidelitatis, sicut a nobis in mandatis acceperat, exegisset, illud exhibere in ejus manibus distulisti, asserens quod venerabili fratri nostro . . . . . . Pisano archiepiscopo, salvo apostolicae sedis honore, hujusmodi praestiteras juramentum. Cum igitur nobis et Ecclesiae Romanae fidelitatem facere tenearis, sicut tua etiam prudentia recognoscit, si praestitum juramentum, ei quod a te nobis tanquam debitum est praestandum, contrarium reputes, illud illicitum judicabis; et, illicito non obstante, quod licite, imo ex debito petitur exhibebis; vel, si praestitum praestando contrarium non existit, illud sine difficultate praestabis.] Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius et per apostolica tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, omni occasione et excusatione cessante, in manibus ejusdem archiepiscopi fidelitatis nobis et Ecclesiae Romanae exhibeas juramentum.

Datum Ferentini, XVII Kal. Octobris.

CXLVIII. B. ARCHIEPISCOPO TURRITANO. Ut adversus ecclesiae suae debitores procedere possit. (Ferentini, XVII Kal. Octobris.) Cum a nobis petitur, etc., usque assensu: auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut eos qui census ecclesiae tuae debitos subtraxerint amodo, vel hactenus subtraxerunt, possessionibus sub censu eisdem ab Ecclesia Turritana concessis, juxta legitimas spolies sanctiones. Nulli ergo, etc.

Datum Ferentini, XVII Kal. Octobris.

CXLIX. COMITI ALTISSIODORENSI, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Epistola comminatoria, ut revocet episcopum Altissiodorensem quem exsulare praeceperat . (Agnaniae . .) Dum, propriae salutis oblitus, in perniciem tuae animae conjuraris, mirari non debes, si tibi salutationis alloquium denegamus. Ecce etenim, non tuis meritis, sed divinis potius beneficiis exaltatus, eum qui te exaltaverat reliquisti, et nisus es contra stimulum calcitrare, retribuens ei mala pro bonis, et tyrannidem quam non potes in caput in membris exercens. Sane, quem facis te ipsum ut in Dei grasseris Ecclesiam, et ecclesiasticam persequens libertatem, in christum Domini praesumpseris desaevire, ac venerabilem fratrem nostrum. . . . Antissiodorensem episcopum, magnum Ecclesiae Dei membrum, virum scientia praeditum, honestate praeclarum, et tam sancta religionis observantia quam episcopalis dignitatis praeeminentia reverendum, a tota dioecesi sua coegeris exsulare? Ille quidem, quia veritas mentiri non novit, beatus erit, si persecutionem propter justitiam patiatur, et coronabitur a Domino, si legitime decertarit. Tu autem, secundum impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis magni judicii Dei, cum, conscientia tua contra te testimonium perhibente, ligatis manibus et pedibus mitteris in tenebras exteriores, ibique, flammis ultricibus cruciatus, in vacuum postulabis, ut idem episcopus intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam tuam. Audies enim tunc forsan a Domino: Quod uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti, et me in ministerio meo es graviter persecutus; et quia eum irreverenter praesumpsisti contingere, pupillam mei oculi contigisti; sed ecce dies retributionis et ultionis advenit, quo secundo cum senatoribus populi mei tibi et unicuique juxta merita redditurus. Quam tunc miser excusationem praetendes, quam pro te allegationem induces, cum per se opera tua fuerint manifesta, nec latuerint quae agis in tenebris, filius tenebrarum, inaccessibilem lucem Christi? [Tanto igitur ibi districtius punieris, quanto, velut nunc omnia impune praesumeres, majoris perditionis exemplum transmittis ad posteros, et famosissimum regnum Francorum infamas, dum ecclesiasticam persequeris libertatem, quam inclytae recordationis reges Francorum non solum amplecti consueverant, sed etiam defensare, ibi tantum cogis episcopum exsulare, ubi episcopi exsulantes solebant hactenus tutum refugium et honorabile receptaculum invenire. Ut quid miser pallias culpam tuam, et in charissimum in Christo filium nostrum, Philippum, regem Francorum illustrem, refundis temere crimen tuum? Nam, sicut in litteris tuis perspeximus contineri, eumdem episcopum regiae serenitatis nominas detractorem, et tanquam in ultionem injuriae regiae contra eum innuis te commotum, cum ex eo potius motus fueris contra ipsum, quod iniquitatibus tuis et excessibus parcere noluit. Sed, quoniam Ecclesiam S. Adriani everteras funditus et quemdam vassalum ipsius in ejus odium et praejudicium ecclesiasticae libertatis exoculare praesumpseras, et tam in bonis ecclesiasticis quam aliis depraedationes exercueras et rapinas, excommunicationis in te sententiam protulit, et tam tibi quam hominibus tuis prohibuit ecclesiaticam sepulturam.]

Tu vero, cum debuisses intelligere per te ipsum, quod meliora sunt corrigentis verba quam oscula blandientis, et cum Propheta clamare: Corripiet me justus in misericordia; o. a. p. n. in. c. m. ex correctione ipsius amplius obstinatus, domum ejus in coemeterium convertere voluisti, dum in ea corpus cujusdam triduanum forsan et foetidum in ejus fecisti opprobrium tumulari. Nec suffecit imprudentiae tuae, quod eumdem episcopum a sede propria exsulare compuleras, nisi eum denuo a Pontiniacensi monasterio, ad quod confugerat, exire cogeres fugientem, et fines dioeceseos Altissiodorensis ecclesiae egressum, ad dioecesim aliam declinare. In personas quoque Altissiodorensis ecclesiae desiderans desaevire, eas per tuos fuisti satellites insecutus, qui, ad prioratum in quo ille se prius receperat accedentes, portas ipsius securi et ascia dejecerunt subtiliter, omnia perscrutantes ubi inventos occiderent, et jussa tua in eorum occisione complerent. Licet igitur in Deum, et generalem Ecclesiam, et nos ipsos graviter, sed in te ipsum gravius deliquisse noscaris, quia tamen ad rectitudinis semitam revocare tenemur errantes, monemus nobilitatem tuam et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta sub divini judicii obtestatione praecipiendo mandamus, quatenus, sicut eumdem episcopum turpiter ejecisti, sic eum honorifice revoces, et de universis damnis et injuriis ei et ecclesiis suis hactenus irrogatis, tam debitam quam devotam satisfactionem impendas, ut per eum merearis absolutionis beneficium obtinere. Alioquin, noveris, quod nos venerabilibus fratribus nostris . . . . archiepiscopo Senonensi. . . . Carnotensi et . . . . Cathalaunensi episcopis, per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, ut tam te quam universos principales conciliarios et fautores tuos, nisi satisfeceris de praedictis, singulis diebus Dominicis et festivis, excommunicatos publice nuntient, et mandent ab omnibus arctius evitari; universam quoque terram tuam denuntient auctoritate nostra, usque ad satisfactionem condignam, interdicto generali subjectam, et quocunque extra terram tuam deveneris, quandiu ibi praesens exstiteris, universa divina officia, et ecclesiastica sacramenta, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, prohibeant celebrari. Quod si nec sic a tua praesumptione cessaris, in te aggravabimus fortius manus nostras.

Datum Anagniae . . . . pontificatus nostri anno sexto.

CL. REGI FRANCORUM. Ut comitem Altissiodorensem inducat ad revocandum episcopum Altissiodorensem, quem exsulare hic comes fecerat. (Anagniae.) Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam maliloquam, quae regalis animi puritatem susurrationibus venenosis inficere moliuntur, et famam, non tam regis quam regni Francorum, suis iniquitatibus offuscare. [Meruerat enim perpetuae laudis titulos regnum ipsum; ex eo quod ecclesias et viros ecclesiasticos in suis immunitatibus conservabat, defendebat ecclesiasticam libertatem, et non solum non saeviebat in suos, sed alienos etiam undique concurrentes, qui propter justitiam sustinebant exsilium, recipiebat hilariter et honorifice pertractabat, suis copiis eorum inopiam sublevando. Hoc autem apostolica sedes non solum in membris suis, sed in se ipsa etiam est experta, cum in suae separationis tempore et necessitatis articulo refugium ad regnum Francorum habuit, ibique devote suscepta et honorifice pertractata, non parum a suis angustiis respiravit, imo etiam vires resumpsit, per quos, faciente tamen Domino et justitiam in judicium convertente, in statum felicitatis antiquae, quae cecidisse visa fuerit, fortior resurrexit.]

Utinam ergo, si quid oporteat in regno ipso mutari, dexterae fiat Excelsi mutatio, ne aurum verta tur in scoriam, et color optimus immutetur, nec apud serenitatem regiam praevaleant machinationes illorum, qui, dicentes bonum malum et malum bonum, lucem tenebras et tenebras lucem ponere moliuntur, animi tui lucem obtenebrare volentes. Caeterum, gratias agimus Deo nostro, quod apud inclytae recordationis L. patrem tuum, regem Francorum, nunquam potuit talium loquacitas obtinere, ut anima ejus veniret in consensum ipsorum, vel rectitudo ejus ad dexteram vel sinistram a semita recta declinaret. Quoniam non posuerat in lubrico pedem suum, sed sic firmaverat in timore Domini gressus suos, ut regnum suum ejus servitium reputaret, et libertatem eeclesiasticam pro viribus tueretur, obtinuit ille, non tam precibus quam meritis apud eum, ut ipsi jam seni filius nasceretur, utpote qui non tam regni haeredem quam morum desideraverat successorem, cupiens ut de fructu ventris ipsius poneret Dominus super sedem regni Francorum, qui divinae legis regulas custodiret, nec transgrederetur terminos quos in cultu divini nominis, et ecclesiarum et virorum ecclesiasticorum reverentia posuerat pater ejus. Nunc vero, quod dolentes referimus, quidam iniquitatis filii, quorum est studium Domini calcare praecepta, et tradere traditiones iniquas, ut fiat oratio praedicti regis incassum, nec faciat filius quod patrem viderat facientem, puritatem regiam suis nituntur pravitatibus depravare, ipsam inducere cupientes, ut faveat homini contra Deum, et eos foveat similia facientes, vel assentiens eorum operibus, vel per dissimulationem saltem in sua sustinens iniquitate perversos. Dolemus enim, et non sine dolore referimus et moerore, quod, sicut veridica quorumdam relatione nostris est auribus intimatum, imo sicut quorumdam etiam opera manifestant, ea nunc, peccatis exigentibus, attentantur in regno Francorum, quae non solum in regnis intentata, sunt aliis, sed etiam inaudita. Sane, cum venerabilis frater noster . . . Altissiodoren. episcopus, in P . . . . Altissiodoren. comitem, quoniam ecclesiam Sancti Adriani everterat funditus, et tam in bonis ecclesiarum quam privatarum etiam personarum depraedationes exercuerat et rapinas, et, in odium ejusdem episcopi et ecclesiasticae libertatis, exoculaverat quemdam vassallum ipsius, excommunicationis sententiam promulgasset, et prohibuisset tam ei quam hominibus ejus, si decederent, ecclesiasticam sepulturam, ipse, ut in coemeterium converteret domum ejus, in ea cadaver quoddam exanime tumulavit. Cumque se promisisset satisfacturum eidem, simulans quod reconciliari vellet ecclesiasticae unitati, et ad diem praefixum ad hoc tam idem episcopus, quam dilecti filii . . . decanus . . . archidiaconus . . . cantor, sacrista et aliae personae Altissiodorensis ecclesiae accessissent, quia tandem juxta promissionem suam satisfacere non curavit, ut iniquitatem iniquitati adjiceret et fieret novissimus error ejus pejor priore, decanum et personas alias ad propria redeuntes per suos fuit satellites insecutus. Et, licet illi, ejus praescientes malitiam, a prioratu quondam in quo se prius receperant et proposuerant pernoctare, ad locum alium divertissent, satellites tamen ejus, ut jussa complerent, portas prioratus ipsius in securi et ascia dejecerunt, universa cellaria et cameras perscrutantes. Praeterea, cum saepedictus episcopus, propter persecutiones ipsius, ab ejus facie Pontiniacum, aufugisset, comes ipse, sicut in litteris ejus perspeximus contineri, eum tam contra se, quam contra serenitatem regiam, et venerabilem fratrem nostrum . . . episcopum Belvacensem, nominans seductorem, ab eodem mandavit ejici prioratu, multa per litteras, et plura per nuntios comminatus, utpote qui monasterium Pontiniacense ac possessiones ipsius praedonibus exponere non expavit, propter quod idem episcopus a tota dioecesi sua cogitur exsulare. Dolemus autem amplius, et movemur, quod, sicut accepimus, serenitas regia in eum sine causa commota [nisi forsan, non causam ut causam assumens, rancorem conceperit contra ipsum, quia dilectum filium, J. de Pertico, consobrinum tuum, quem non excommunicaverat, excommunicatum noluit nuntiare, ne falsitati testimonium perhiberet,] bona confiscavit ipsius, et regalia omnia occupavit.

Ne igitur ex hoc amplius divinam incurras offensam, et famam regni Francorum offusces, monemus serenitatem regiam et exhortamur attente, quatenus, omni prorsus rancore postposito, ne ad posteros tuos transmittas perditionis exemplum, sed subditis tuis formam praebeas salutarem, praedictum episcopum in gratiam regalem admittas, et tam regalia quam omnia quae diceris confiscasse, ipsi restituere non postponas. Praeterea, ne non careas scrupulo societatis occultae, si manifesto facinori nolis cum valeas obviare, praedictum comitem ab ejus poenitus molestatione, ac ecclesiae sua persecutione compescas, et cogas eumdem de damnis, et injuriis praedicto episcopo et ejus ecclesiae irrogatis, satisfactionem impendere tam debitam quam devotam. Nos autem, venerabilibus fratribus nostris . . . archiepiscopo Senonensi . . . Carnotensi, et . . . Cathalaunensi episcopis, etc., ut in praecedenti, no CXLIX, usque manus nostras. Verum, tuae serenitati deferre volentes, circa te non mandamus ad praesens districtionem aliquam exerceri; serenitati tuae paterna dulcedine suadentes, ut, sicut catholicus princeps, taliter praedicta corrigas per te ipsum, quod contra te non cogamur manum correctionis apponere, vel charissimam nobis serenitatem regiam aggravare. Alioquin, quanto amplius ad praesens tibi deferimus, tanto minus in posterum deferemus, et eligemus potius regi Deo, quam regi homini complacere. Erit autem celsitudini tuae non immerito formidandum, ne in favorem haereticorum, contra quos idem episcopus agebat viriliter et legitime decertabat, eum persequi videaris.

Datum Anagniae . . . anno sexto.

CLI. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Reprehendit eum acriter, quia contra comitem Altissiodorensem, qui episcopum expulerat, non processerat. Mandat procedi. (Anagniae.) Credebamus nos hacteuus in promotione tua, non solum Ecclesiae Senonensi, sed toti provinciae Gallicanae utiliter providisse, lucernam prius sub modio positam in candelabrum nos exaltasse putantes, et gregi Dominico non deputasse mercenarium sed pastorem. Sed ecce, quod non sine dolore referimus et moerore, lucerna tua velut exstincta jam fumigat, nec lucet his qui in domo sunt positi, sed eos potius in tenebris errare permittit, dum in mercenarium pastor degenerans, non opponis te murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso, sed viso lupo dimittis oves, et fugis, cani muto qui latrare non praevalet comparandus. Putabamus etenim, quod in ore tuo esset sermo Domini vivax, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, ut sine cessatione clamares, et exaltares velut tuba vehemens vocem tuam, nec esset apud te acceptio personarum, quin annuntiares impietatem suam impio, et scelera propria sceleratis, et pro. . . mansuetis argueres et corriperes inquietos. Verum, sicut tuorum operum exhibitio manifestat, lingua tua faucibus jam adhaesit, ut in ore tuo sit verbum Domini alligatum, nec eructare noveris verbum bonum ad faciendam vindictam in nationibus et increpationes in populis, nec praesumis arguere coram omnibus delinquentem, ejus oblitus, quod non solum novisti dixisse Apostolum, sed etiam docuisti: Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina, qui etiam alibi dure asserit arguendum. Sane, si comederet te zelus domus Domini, et super te opprobria illi exprobrantium cecidissent, foras misisset a te charitas perfecta timorem, et in nobilem virum . . . comitem Altissiodorensem, qui ecclesias destruit, possessiones et bona diripit earumdem, ecclesiasticam persequitur libertatem, et venerabilem fratrem nostrum . . . Altissiodorensem episcopum, suffraganeum tuum, exsulare compellit, eam exercuisses intrepidus ultionem, quod prius ad audientiam nostram vindicta tanti criminis quam querimonia pervenisset. Caeterum, quoniam cum Heli fortisan senuisti, palpas magis quam punias ( sic ) vitia subditorum, liniens parietem iniquitatis quem construunt, cum deberes illum potius demoliri. Jam enim apud te gladium Petri rubigo consumit, ut evellere, destruere ac disperdere nequeas, quae evelli, destrui aut disperdi Dominus praecipit in Propheta: Ecce, inquiens, posui te hodie super gentes et regna, ut evellas, destruas et disperdas, aedifices et plantes. Ne igitur, si tantam in te negligentiam videamur aequanimiter sustinere, nobis tantum Ecclesiae Gallicanae dispendium imputetur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, a somno quo torpuisti hactenus excitatus, instes opportune, importune, opus Evangelistae facias, nec vituperes ministerium nostrum, sed pastorale potius officium laudabiliter exsequeris, consecrans manus tuas in fratre ac filio per dignam sceleris ultionem, ut benedictio tibi detur; cum venerabilibus quoque fratribus nostris, . . Carnotensi et Cathalaunensi episcopis, praedictum comitem, qui ab eodem episcopo excommunicationis est mucrone percussus, cum universis principalibus consiliariis et fautoribus suis, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatum publice nunties, et per universam Senonensem provinciam sub solemnitate praemissa facias solemniter nuntiari, totam terram ipsius denuntians auctoritate nostra, usque ad satisfactionem condignam, interdicto generali subjectam; et, quocunque idem comes extra terram suam devenerit, quandiu ibi praesens exstiterit, divina officia et ecclesiastica sacramenta, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, prohibeas celebrari. Charissimum quoque in Christo filium nostrum, Philippum, illustrem regem Francorum, diligenter moneas et inducas, ut eidem episcopo, bona quae confiscavit ipsius, et regalia quae accepit, sine diminutione restituat et eum in plenitudine gratiae regalis admittat, ne, si aliter egerit, in favorem haereticorum, contra quos episcopus idem agebat viriliter hactenus et fortiter dimicabat, eum persequi videatur. Taliter igitur super his mandatum apostolicum exsequaris, ne ficulneae infructuosae radici, si de caetero terram inutiliter occupavit, securim apponere compellamur, et male perdere malum agricolam, et locare alii ecclesiam Senonensem, qui non in sudario talentum sibi traditum liget, sed eroget potius ad usuras, non timens eos qui corpus occidunt, sed illum potius qui potest corpus et animam perdere in gehennam.

Datum Anagniae . . . anno sexto.

CLII. EPISCOPO ALTISSIODORENSI. Epistola consolatoria et catholica. (Anagniae.) Recogitantes in amaritudine annos nostros, et praesentis diei malitiam attendentes, vix causam tanti doloris invenimus, quantum in susceptione tuarum concepimus litterarum. Dolemus etenim pro te, sicut venerabili fratre nostro, et eo quem visceribus gerimus Jesu Christi, persecutiones tuas proprias reputantes, cum caput non compati nequeat tanto membro, utpote quod cum Apostolo cum scandalizatis fratribus uritur, et cum infirmantibus infirmatur. Dolemus etiam et pro regno Francorum, de quo, sicut rei veritas se habebat, sic in omnem terram sonus exivit, et in fines orbis terrae fama devenit, quod in eo praecipue libertas vigeret ecclesiastica, et clericorum immunitas servaretur. In eo etenim usque adeo spiritualis et materialis gladius amica connexione sibi fuerant mutuo foederati, ut materialis in nullo se spirituali opponeret, sed ei potius, imo Deo, gratum subsidium, et auxilium necessarium exhiberet, indignum non reputans, si temporalis potentia ecclesiasticae dignitati deferret, et ejus honoribus deserviret. Dolemus quoque pro charissimo in Christo filio nostro, Ph. rege Francorum illustri, cujus potentiae, vel negligentiae potius, quidquid a quoquam perperam attentatur in regno, ab aliquibus imputatur, dissimulationem ejus reputantibus pro favore, nec carere ipsum dicentibus scrupulo societatis occultae, cum manifesto facinori desinat obviare. Olim etenim, inclytae recordationis progenitores ipsius episcopos exsulantes devote suscipere consueverant, et non solum tractare honorifice, sed munifice procurare; nunc autem in injuriam ejus cedit, quod sub oculis ejus exsulare compelleris, et extra Ecclesiam et dioecesim tuam aliena suffragia mendicare. [Verum, in eo quod tibi compatimur, evangelicae consolationis nos lectio consolatur, in qua novimus esse scriptum: Beati qui persecutionem propter justitiam patiuntur. Si enim verbum veritatis est verum, imo quia verbum veritatis est verum, cum persecutionem propter justitiam patiaris, beatitudo persecutionem hujusmodi limitabit. Gaudeas igitur, ut et nos tecum pariter gaudeamus, quod dignus inventus es contumeliam pati pro nomine Jesu Christi, cujus ministerium sic geris in terris, ut ad ejus consortium, cui laudabiliter in ministerio ipso ministras, assumi merearis in coelis, ipso in Evangelio protestante: Volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Gloriare cum Apostolo in cruce Domini nostri Jesu Christi, gaudens, si, quae desunt passionum Christi, in tuo corpore suppleantur, quoniam si compateris, conregnabis. Sciens ergo quod unusquisque mercedem secundum suum laborem accipiet, nec sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, gaude quoniam felici commercio terrena in coelestia commutabis, et pro temporalibus recipies sempiterna. Caeterum, super insania comitis persequentis tristamur quodammodo inconsolabiliter, et ex intimo corde dolemus, quod datus in reprobum sensum Pharaonem in contumacia sequitur, et in Ecclesiae persecutione Neronem.

Cum enim elatus in superbiam contra stimulum non timeat calcitrare, veremur ne, cum in profundum venerit vitiorum contemnat, nec adjiciat, ut resurgat, sed tempestas demergat eumdem, et os suum puteus urgeat super eum. Monemus igitur fraternitatem tuam, et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus non deficias, sed proficias potius, nec moveatis a constantia tuae mentis, sed in ea potius perseveres, non timens quid faciat tibi homo, cum Deum habeas adjutorem. Stes sicut stetisti hactenus pro Ecclesiae libertate, et pro ea murum te defensionis opponas, nec cedas ascendentibus ex adverso, sed viriliter procedas in eos, animam tuam si necesse fuerit pro ovibus positurus.]

Credimus autem quod Dominus non patietur te tentari ultra id quod valeas sustinere, sed faciet in tentatione proventum, et circa te, ac Ecclesiam tuam, animum regium serenabit, ut, te in plenitudine gratiae regalis admittens, tibi non solum regalia, et bona confiscata restituat, sed in persecutorem tuum, nisi resipuerit, dignam exerceat ultionem. Quidquid vero egerit rex praedictus, tibi sedes apostolica non deerit, quae propriam reputat causam tuam, et infringi dolet ecclesiasticam libertatem. Scribimus autem venerabilibus fratribus nostris . . . archiepiscopo Senonensi . . . Carnotensi, et . . . Cathalaunensi episcopis, et tam regi, quam comiti memorato, prout ex rescriptis litterarum, quae praesentibus tibi mittimus litteris interclusa, tuae poterit inspectioni patere.

Datum Anagniae . . . . . anno sexto.

CLIII. . . . ABBATI S. PETRI DE PADO; . . PRIORI S. GABRIELIS, ET . . . PRAEPOSITO S. LUCIAE CREMONENSIS. Ut A. abbatis S. Thomae Cremonensis cessionem admittere possint. (Anagniae, XII Kal. Novembris.) Ex parte dilecti filii, A. abbatis S. Thomae Cremonensis, fuit a nobis humiliter postulatum, ut, cum sit adeo debilitate ac senectute confectus, quod ad regimen abbatiae impotens habeatur, resignationem ejus admittere dignaremur. Nos igitur, eidem abbati et ipsi ecclesiae providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ad ipsum monasterium accedentes, si ad nos, ut dicitur, nullo pertinet mediante, ac idem abbas resignare voluerit, non vi vel metu coactus, sed inductus propria voluntate, resignationem ejus, si tamen utilitati expedierit abbatiae, auctoritate nostra suffulti, admittere procuretis, mandantes conventui, ut eidem abbatiae per electionem canonicam studeant de persona idonea providere. Quod si non omnes . . . duo, etc.

Datum Anagniae, XII Kal. Novembris

CLIV. . . . ARCHIEPISCOPO SALSEBURGENSI. De poenitentia injungenda ei qui sororem uxoris suae carnaliter cognoverat. (Anagniae, VII Id. Octobris.) [Veniens ad apostolicam sedem Corradus, laicus, lator praesentium, humili nobis confessione monstravit, quod, cum olim, tempore infantiae suae, de consilio amicorum, quamdam puellam ducturum se juraverit in uxorem, quam cito ad legitimam perveniret aetatem, pater puellae, confoederatione hujusmodi fidejussorum obligatione hinc inde firmata, eum in propria domo recepit, ipsum nutriens insimul cum puella. Demum vero, ex conversatione diutina totius domus familiaritatem adeptus, sorori puellae, cui se juraverat fore maritum, instinctu generis seductoris humani carnaliter se conjunxit, Adveniente autem aetate, qua quod juraverat poterat adimplere, amici sui, ejus excessus ignari, pro adimplendo matrimonio institerunt; qui, conscius eorum quae fecerat, quibusdam ex ipsis quod cum sorore puellae commiserat enarravit. Sed, illis nequaquam credentibus verbis ejus, et graviter increpantibus eum, [ ipse, illorum devictus consilio ], quam juraverat in uxorem accepit, et, nuptiis celebratis, quando se illi opportunitas exhibebat, cognoscebat utramque. Verum, licet in praesentia tua super hoc fuerit accusatus, convinci tamen non potuit, nec voluit suum confiteri delictum. Nunc autem, reversus ad cor et poenitens de commissis, saluti suae consilium requirit impendi, ne tanquam equus et mulus, quibus nullus est intellectus, in animae suae periculum videatur errare. Cum igitur non tantum a malo sed etiam ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinendum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, praedicto pro hujusmodi enormitatis excessu injuncta poenitentia competenti, consulas ei, monens illum salubriter et inducens, ut de caetero abstineat ab utraque.

Datum Anagniae, VII Id. Octobris.

CLV. REGI UNGARIAE. Hortatur ut Andreae duci, fratri suo, subveniat, ad votum crucis exsequendum. (Anagniae, Non. Novembris.) Ad audientiam nostram, dilecto filio, nobili viro, A. duce, fratre tuo, intimante, pervenit, quod, cum inclytae recordationis B. pater vester, morte praeventus, votum quod emiserat non potuerit personaliter adimplere, ut in filio saltem mortuus redderet Domino quod voverat ipse vivens, illud exsequendum eidem duci commisit, et imponi fecit ejus humeris signum crucis. Licet autem ipse in votis habuerit exsequi votum patris, et mandatum ejus filiali devotione complere, quia tamen inter serenitatem tuam et ipsum, peccatis exigentibus, dissensionis scrupulus intervenit, nondum est quod proposuerat exsecutus, praesertim cum ab hoc eum defectus retraxerit expensarum. Quamvis igitur celsitudinem tuam ad votum paternum exsequendum sumptu non modico noverimus indigere, ad instantiam tamen petitionis ipsius, magnificentiam tuam monemus et exhortamur attentius, quatenus ei ad votum peregrinationis explendum, nisi forte post te provida deliberatione in regno remanserit, juxta facultates tuas et necessitatem ipsius in expensis subvenias competenter, taliter extendens manum liberalitatis regiae circa eum, quod ex hoc etiam ad devotionem tuam amplius inducatur, et nos liberalitatem tuam debeamus merito commendare.

Datum Anagniae, Non. Novembris.

CLVI. NOBILI VIRO A. DUCI. Compositam inter eum regemque fratrem concordiam confirmat. (Anagniae, Non. Novembris.) Solet, etc. usque assensu. Compositionem inter te, et charissimum in Christo filium nostrum . . . . illustrem regem Ungariae in dilecti filii, G . . . . tituli sancti Vitalis presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, manibus initam, et ab eo postmodum confirmatam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et pacifice hactenus observata, et in ejusdem cardinalis litteris plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, Non. Novembris.

CLVII. EIDEM. Ipsum in clientelam admittit. (Anagniae, Non. Novembris.) Cum inter tuae primordia juventutis tam ex mandato paterno, quam voto proprio, militiae tuae primitias voveris Jesu Christo, esse non debes gratiae illius immunis, quam apostolica sedes universis crucesignatis indulsit. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis inducti meritis et precibus inclinati, cum, voto peregrinationis emisso, proposueris in terrae sanctae subsidium proficisci, personam tuam cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus; statuentes, ut ex quo iter fueris peregrinationis aggressus, donec de tuo reditu vel obitu certissime cognoscatur, terra et omnia bona tua sub nostra et omnium praelatorum Ecclesiae Dei specialius defensione secura consistant. Volumus etiam, ut si Dominus interim masculum tibi dare dignetur haeredem, in tuo tibi ducatu succedat, et donec ad legitimam aetatem pervenerit, apostolicae sedis praesidio specialius foveatur. Nulli ergo protectionis, et constitutionis, etc.

Datum Anagniae, Non. Novembris.

CLVIII. CAPITULO AUGUSTENSI. H. Ratisponensis ecclesiae vicedominum, ipsis in episcopum concedit . (Anagniae, II Kal. Novemb.) Cassata quondam electione, quam de dilecto filio, H. Ratisponensis ecclesiae vicedomino feceratis, sicut fuerat de jure cassanda, quia non de legitimo matrimonio natus erat, licet, juxta vestrarum testimonium litterarum, probatae ac inculpatae opinionis existeret, et esset tam scientia quam moribus et aetate provectus, ut vobis et ecclesiae vestrae, (ob cujus evidentem utilitatem et necessitatem urgentem in electione praedicta nimis propere processistis, timentes ne dissensionem dilatio pareret, et dissensio detrimentum ecclesiae generare,) misericordiam post judicium faceremus, licet merueritis et eligendi potestate privari, et suspendi ab ecclesiasticis beneficiis per tres annos, ne tamen eadem ecclesia, ob defectum rectoris, gravem incurreret laesionem, sustinuimus patienter, ut nominata persona, quam circumspectam esse accepimus et discretam, non tanquam electus, sed tanquam concanonicus vester, procurationem gereret tam ecclesiae quam dioeceseos Augustensis; et, si denuo conveniretis in eum a sede apostolica postulandum, venerabilium fratrum nostrorum, S. Maguntini archiepiscopi, et bonae memoriae episcopi Herbipolensis, et dilecti filii . . . . abbatis de Salem, conspectibus vos curaretis humiliter praesentare.

Illis autem dedimus in mandatis, ut, tam de statu ecclesiae memoratae quam meritis et natalibus nominatae personae, quae inquirenda forent inquirerent diligenter, et, omnia fideliter redigentes in scriptis, infra quatuor menses ad nostram audientiam destinarent, cum quibus ad nos vestrum aliqui properarent aequitatis judicium recepturi. Praedicto igitur Herbipolensi episcopo a filiis perditionis occiso, et eodem abbate de Salem committente praedicto archiepiscopo vices suas, quoniam occupatus aliis his non poterat interesse, cum ad ipsius metropolitani vestri praesentiam duos ex concanonicis vestris, et dilectum filium . . . . . Sancti Georgii Augustensis praepositum, misissetis, ipse in praesentia venerabilis fratris nostri . . . Praenestini episcopi, apostolicae sedis legati, postulationem coram se propositam examinare curavit, sicut transmissae ad nos ejus litterae continebant. Fuit igitur ipsi, sicut per easdem nobis litteras intimavit, sufficiens facta fides, quod ad episcopale regimen, quantum homini sciri permittitur, idoneus esset vicedominus memoratus, nisi praemissus tamen articulus impediret. Verum, quia eum obedientiae filium noverat, et mandatis ecclesiae obedire paratum, propter turbationem temporis, ecclesiae desolationem, et discretionem personae, cum eo humiliter petiit dispensari, adjiciens in margine litterarum, quod nullus hoc tempore praeter eum posset ad regimen ecclesiae Augustensis assumi, sine multo ejus dispendio et jactura. Super processu quoque negotii legatus noster nos instruens, et cum Maguntino concordans, ad dispensationem nos suppliciter incitavit, quam et vos per litteras vestras et nuntios humiliter postulastis, abbate de Salem, qui Maguntino commiserat vices suas, idem cum instantia requirente. Nos igitur, attendentes quod Maguntinus ipse non plane nos super impedimento natalium instruxisset, a dilectis filiis, R. archidiacono, F. subdiacono nostro, concanonico vestro, et magistro L. qui venerat nuntius cum eisdem, per fratres nostros exegimus et recepimus juramentum, ut testimonium dicerent veritati. Ipsi ergo deposuere jurati, quod, sicut ab antiquioribus ecclesiae Ratisponensis et Augustensis audierant, et credebant ipsi etiam verum esse, idem vicedominus ex simplici fuerat fornicatione susceptus, cum pater ejus in minoribus esset ordinibus constitutus, quod ex eo plenius patuisse dicebant, quod postea fuit in subdiaconum ordinatus. Mater vero licet in claustro posita fuerit, juxta terrae consuetudinem nutrienda, et tandem habitum induerit monachalem, tunc tamen nec alicui nupserat, nec votum emiserat castitatis. Nos ergo, habito super his fratrum nostrorum consilio, propter urgentem necessitatem, et evidentem utilitatem ecclesiae Augustensis, et discretionem et honestatem nominatae personae, de quo nobis praedictus legatus noster, etc. . . . . archiepiscopus Maguntinus, et quamplures aliis laudabile duxerunt testimonium perhibendum, de solita benignitate sedis apostolicae gratiam vobis facimus, et cum eodem vicedomino dispensantes, ipsum vobis concedimus in pastorem, salvo in omnibus jure tam archiepiscopi quam ecclesiae Maguntinae. Monemus igitur discretionem vestram et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus ei de caetero tanquam pastori vestro debitam exhibeatis reverentiam et honorem, et salubria monita et mandata ipsius recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis.

Datum Anagniae, II Kal. Novembris.

CLIX. P. EPISCOPO IN ARCHIEPISCOPUM PANORMITANUM ELECTO , REGIO FAMILIARI. Ipsum plurimum commendat, quod inter saeculi et regni tumultus, qui tum etiam fervebant, fidem pontifici regique servasset. (Anagniae.) Si exigente diei malitia sit vita hominis super terram, ut non inveniat requiem tempore inquieto; si in valle lacrymationis et fletus riget lacrymis stratum suum, nec taceat pupilla oculi lacrymantis; licet condoleamus dolentibus, nec non compati patientibus non possimus, non movemur tamen nimium, vel miramur, cum non verum esse nequeat testimonium veritatis, quae iram superventuram universo orbi praedixit, et non solum gentem surrecturam in gentem, et inimicos hominis domesticos ejus fore, sed et virtutes coelorum praenuntiavit in fine temporum commovendas, quod in Sicilia jam videmus quasi ad litteram adimpleri. Ecce etenim, ibi non solum gens insurgit in gentem, sed frater armatur in fratrem, ita ut familiaris noceat amplius inimicus, est dum nulla fides est regni sociis, virtutes coelorum contra se invicem commoventur, dum majores ecclesiarum praelati, ac regni principes, qui videbantur esse columnae, nutantes, non stant in die Domini, nec opponunt se ascendentibus ex adverso, sed cedentes, vel deficientes potius, non timent cum his facere sibi partes, qui partiri regiam tunicam moliuntur sub nomine regio, non quae regis sunt, sed potius quae sunt sua quaerentes. Quia igitur regnum est in se ipsum divisum, non est mirum si desoletur, et domus decidat supra domum, cum ad desolationem ejus plus domesticorum dissensio, quam offensa facit caeterorum. Licet igitur declinarint et inutiles facti sint pene penitus universi, et vix qui faciat bonum, etiam usque ad unum, gaudemus tamen, quod tuae fidelitatis integritas, et constantia devotionis, annuntiatur per omne regnum Siciliae, ac a mari ad mare publice praedicatur, quod in persecutione profeceris, nec cesseris persequenti. Quamvis enim dixerit inimicus: Persequar, et comprehendam, partibor spolia, interficiam gladio, et dominabitur manus mea; quamvis impii cogitaverint occidere virum justum injuste, eo tamen fortius contra ipsos ferbuit fides tua, quo amplius contra te ipsorum ira fervebat, sicque sagittas parvulorum reputasti plagas eorum, et non solum linguas, sed et manus eorum pro nihilo habuisti. Nam ille qui oraverat ne deficeret fides Petri, Petrum ne in hujus maris fluctibus mergeretur erexit, et adhuc, nisi modicae fidei fuerit, eum faciet tumentium procellas undarum sicco vestigio et inoffenso pedere calcare. Si insultent igitur tibi qui oderunt te gratis, et pro bonis mala rependunt, si dicatur, ubi est Deus tuus, non exaudias beneficia incantantum, nec eorum seductionibus acquiescas, qui, ut gloriam tuam evacuent, tuum student animum fascinare. Sit gloria sicut filiae regum ab intus in fimbriis aureis, et conscientia tua pro te testimonium perhibeat apud Deum, et nos etiam, indignos vicarios ejus, qui labores tuos et dolores attendimus, et tibi proponimus juxta tua merita respondere. Nec credas, quod hominem nos fecisse poenitet, qui nullam nobis poenitentiae causam praestat, aut quod velimus abire retrorsum, et quod differimus proponamus auferre, quod differtur potius ut opportuno tempore gloriosius conferatur. Nam super flumina Babylonis organa suspenduntur, nec est Domini canticum in terra aliena, vel verius alienata, cantandum. Monemus igitur fraternitatem tuam, et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus in solitae fidelitatis virtute persistens, non deficias sed proficias potius, ut magis aromata trita fragrent, et aurum examinetur melius, et probetur verius in fornace. Speramus autem in eo, qui in se sperantes non deserit, quod non dormiet, nec dormitabit qui custodit Israel, nec relinquet virgam peccatorum super sortem justorum, sed consolabitur in servis suis, faciens in tentatione proventum, et post lacrymationem et fletum, gaudium, et exsultationem induceris. Quod si forsan peccatis exigentibus usque adeo invalesceret inimicus, ut ei resistere, vel contra eum stare sine periculo non valeres, non negamus quin modum invenias, qui sine fidelitatis tuae ac fidei laesione animam tuam exaltet.

Datum Anagniae.

CLX. DE NOVO BURGO ET DE SALEM ABBATIBUS. Ut ducem Sueviae a fovendo Liupuldo in Maguntinam sedem intruso deterreant . (Anagniae, VI Kal. Novembris.) Inauditae praesumptionis excessum quem nobilis vir, Philippus, dux Sueviae, in apostolicae sedis injuriam attentavit, Liupuldum, quondam Varmatiensem episcopum, ad Maguntinam ecclesiam quantum in eo fuerat transferendo, et fovendo eum in suae temeritatis excessu, etiam postquam illius postulatio a nobis justo fuerat judicio reprobata, in patientia toleravimus hactenus, credentes quod errorem suum corrigeret per se ipsum, et idolum zeli quod erexerat in templo Dei velut abominationem stantem in loco sancto, de ipso eliminare curaret, nec usurparet sibi quod nullus imperatorum vel principum hactenus attentavit. Novit enim, vel potuit aut debuit ipse noscere, quod apostolicae sedi tantum a Domino transferendi episcopos est potestas indulta; ideoque in messem nostram non debuit mittere falcem suam, et nostrum sibi officium vindicare, quod licet fecit hactenus, nos tamen, ne moveri contra eum potius aestu amaritudinis quam zelo rectitudinis videamur, id dissimulavimus hactenus et laboravimus sustinentes.

Verum praedictus Liupuldus, quia nimis praesumpserat, nec monitus a sua praesumptione cessabat, excommunicationis primo, et postmodum sententiam depositionis excepit; quam quia contumax non observat, et dux ipse in contumacia fovet eum, juxta sanctorum Patrum sententias utramque notam et noxam erroris incurrit. Nos autem, adhuc eidem duci deferre volentes, per vos eum duximus commonendum, si forsan ductus consilio saniori ab hujusmodi praesumptione desistat, nec Deo et Ecclesiae se opponat, et apostolicam sedem, quam ratione saltem christianitatis debet humiliter revereri, de caetero irreverenter impugnet. Monemus igitur discretionem vestram et exhortamur attente, et per apostolica scripta mandantes in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus, quatenus ad eum personaliter accedentes, ipsum ex parte nostra moneatis attentius et efficaciter inducatis, ut eidem Liupuldo nullum de caetero tribuat auxilium vel favorem, sed potius tanquam depositum illum abjiciat, et velut excommunicatum evitet. Alioquin [denuntietis eidem, quod in ipsum et terram suam amplius forsan quam existimet, secundum officii nostri debitum, manum nostram curabimus aggravare, cum id ulterius non debeamus in patientia sustinere.] Quod autem inveneritis apud eum, per litteras et fidelem nuntium nobis quanto citius poteritis intimetis. Quod si non ambo . . . alter, etc.

Datum Anagniae, VI Kal. Novembris.

CLXI. . . . . . . DECANO ET CAPITULO LESMORRENSIBUS. Ut M. abbatem S. Benedicti, in episcopum ab ipsis electum recipiant. (Anagniae, Non. Novembris.) Dilecti filii . . . archidiaconus, et quidam clerici Lesmorrenses, cum litteris vestris ad sedem apostolicam venientes, nostris auribus intimarunt, quod postquam F . . . . quondam episcopus vester, in manibus dilecti filii, J. tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, episcopatus regimen resignavit, vos convenientes in unum, in venerabilem fratrem nostrum, M. nunc episcopum, tunc vero abbatem Sancti Benedicti Cisterciensis ordinis, invocata sancti Spiritus gratia, unanimiter convenistis, eum in vestrum episcopum eligentes, quanquam ecclesia vestra cum ipsa dioecesi a . . . . Watafordensi episcopo detineretur invasa. Nos autem, tam per juramenta, quam etiam instrumenta, super canonicae electionis processu, et idoneitate personae a vobis electae certiores effecti, confirmavimus electionem ipsius, et ei munere consecrationis impenso, ipsum cum plenitudine gratiae nostrae ad vestram ecclesiam duximus remittendum. Ideoque vobis per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus ipsum episcopum, tanquam patrem et pastorem animarum vestrarum recipientes humiliter, et reverentiam ei debitam, et obedientiam impendentes, salubria ejus monita, et . . . sic irrefragabiliter observetis. Alioquin sententiam quam in rebelles et inobedientes rationabiliter promulgaret, ratam faceremus haberi.

Datum Anagniae, Non. Novembris.

CLXII. . . . . . . ARCHIEPISCOPO GUAMENSI, ET . . . . . . DUACENSI, ET . . . . . . FERNENSI EPISCOPIS. Ut anathematis sententiam adversus Watafordensem episcopum ferant . (Anagniae, Non. Novembris.) Flagitiosam et detestabilem nimium contra. . . . Watafordensem episcopum, accepimus quaestionem, quod venerabilem fratrem nostrum . . . . nunc Lesmorrensem episcopum, tunc electum, cum se ad iter accingeret ad sedem apostolicam veniendi, ei paratis insidiis, praesumpsit capere violenter, et nequiter spoliare, et manibus propriis usque ad effusionem sanguinis injectis in eum, in carcere positum et compedibus alligatum, duris verberibus fecit affligi. Quia igitur tantae praesumptionis audaciam, vel nequitiam potius hujusmodi temeritatis immensae non possumus, nec debemus sub dissimulatione transire, cum haec nobis sint nota et vobis notoria, per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus praefatum Watafordensem episcopum, et alios, qui in eumdem episcopum manus temerarias injecerunt, nullius contradictione vel appelatione obstante, auctoritate nostra suffuiti, tandiu denuntietis excommunicationis vinculo subjacere, donec passo injuriam congrue satisfaciant . . . vestrarum, etc, usque absolvendi. Praedictum Watafordensem nihilominus per districtionem ecclesiasticam compellentes, ut ecclesiam cum dioecesi Lesmorrensem, quam violenter invasam dicitur occupasse, praefato Lesmorrensi episcopo sine difficultate restituat pacifice possidendam, ac de damnis et illatis satisfaciat competenter, non obstante quod dilectus filius noster, J. tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ei dioecesim commiserat Lesmorrensem, cum illam praedecessor ejus violenter invaserit, et ipse nimium praesumptuose per invasionem diutius tenuerit occupatam. Quod si non omnes, etc. Duo, etc.

Datum Anagniae, Non. Novembris.

CLXIII. REGI FRANCORUM. Epistola responsiva, quia rex dixerat, quod de jure feudi stare non debebat mandatis apostolicis; el alia multa de pace cum rege Angliae. (Anagniae, II Kal. Novembris.) Ex divina lectione tenentes, quod pulchri sunt pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona, dilectum filium, abbatem Casemarii, virum religiosum et providum, ad partes direximus Galliarum, ut evangelizaret tibi et charissimo in Christo filio nostro, J. regi Anglorum illustri, dissidentibus vobis ab invicem, bonum pacis, et opportune ac importune instaret, ut vel firmam inter discordantes concordiam reformaret, vel ad minus treugas statueret congruentes, quatenus medio tempore, mediantibus nobis et aliis viris prudentibus, et apud vos interponentibus partes suas, plena inter vos pacis connexio proveniret. Ex illo autem super hoc fuimus exemplo confisi, quod, cum olim inclytae recordationis Ricc. rex Anglorum, contra te guerram haberet, dilectum filium. P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tunc Sanctae Mariae in Via Lata diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, ad vestram curavimus praesentiam destinare, quem tum primus jucunde suscipiens ad primam exhortationem ipsius, quod in manibus ejus pacem vel treugam inires, libera voluntate firmasti. Et, licet praedictus rex ad hoc fuerit vix inductus, utpote qui, antequam de peregrinatione crucifixi rediret, graviter laesus erat, apostolicis tamen jussionibus parens, treugas tecum iniit quinquennales.

Caeterum, quamvis abbas ipse proposuisset in tuae serenitatis auribus verbum nostrum, et causam adventus sui publice nuntiasset, noluisti tamen protinus ei finaliter respondere, sed usque ad octavas Assumptionis beatae Mariae proximo praeteritas ejus animum suspendisti, apud Medon . . . celebrato archiepiscopum, episcoporum et aliorum magnatum tuorum consilio ei statuens responsurum. Adveniente igitur die data, et tam ecclesiarum praelatis quam principibus regni tui convocatis et congregatis in unum, praehabito quorumdam consilio, respondisti, quod de jure feudi et homine tuo stare mandato sedis apostolicae vel judicio non teneris, et quod nihil ad nos pertinet de negotio quod vertitur inter reges. Nos igitur, responsionis hujusmodi tenore plenius intellecto, mirati sumus non modicum et turbati, quod consilium iniisse videris, et concinnasse responsum contra sedis apostolicae potestatem, tanquam jurisdictionem ejus velis aut valeas coarctare, quam non homo sed Deus, imo verius Deus-Homo, in spiritualibus usque adeo dilatavit, ut nequeat amplius ampliari, cum adjectionem non recipiat plenitudo. [Utinam considerasses salubrius et diligentius attendisses, quod apostolica sedes, nec tibi, nec progenitoribus tuis aut regno Francorum damnosam hactenus, sed utilem potius se studuit exhibere! Utinam in die bonorum malorum immemor non fuisses, et cum bellorum dubius sit eventus, inconstantiam prosperitatis humanae, non tantum ex statu praesenti, sed ex eo etiam qui variis modis et ex causis diversis praesertim potest succedere, mensus esses, et cavisses sollicite ne responsio tua contra te vel posteros tuos posset in posterum allegari! Nec hoc dicimus, tanquam nobis potestatem velimus indebitam usurpare, vel quidquam injungere quod ad officii nostri non pertineat potestatem. Quid enim monuimus, quid suggessimus? Num quid inhonestum, num quid injustum? Certe, si bene recolimus, ut faceretis pacem vel treugas, salva justitia utriusque. Licet autem causam tecum intrare nolimus, et super hoc in judicio litigare, ne tamen responsio regia ex nostra sortiatur taciturnitate valorem, ei breviter cogimur respondere; nihil contra eam tamquam proprium confingentes, sed inducentes potius ex armario S. Spiritus validas rationes. Quod enim evangelizare pacem ex injuncto nobis officio teneamur, Psalmista nos docet: Inquire, inquiens, pacem et persequere eam (Psal. XXXIII), id est donec inveneris, insequaris; et angeli qui Dominicae Nativitatis primitias pastoribus intimarunt, per novae laudis canticum expresserunt, in ortu ejus, cujus vices in terris licet immeriti gerimus, pacem bonae voluntatis hominibus nuntiantes. Ipse quoque Dominus Jesus Christus, quod nascens per ministerium fecerat angelorum, gustaturus calicem passionis, exsecutus est expressius per se ipsum; cum discipulis suis inquit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV); et resurgens, hac voce primum ad apostolos fuit usus: Pax vobis (Luc. XXIV); et iterum dico, pax vobis. Idem quoque, cum discipulos de forma praedicationis instrueret, pacem eos evangelizare praemonuit, dicens eis: In quamcunque domum ingressi fueritis, primum dicite: Pax huic domui; et, si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra (Luc. X).-- Quicunque autem non receperint vos nec audierint sermones vestros, exeuntes foras excutite pulverem de pedibus vestris, in testimonium illius (Marc. VIII): exire praecipit foras, ut eis ecclesiastica communio denegetur, pulverem illum excutiendum denuntians contra eos qui non recipiunt verba pacis, qui, Moyse cinerem de camino spargente, fuit ad plagam vulneris super omnem terram Aegypti. Quam gravis autem districtionis sententia in ultimo sint examine feriendi qui non recipiunt sermones eorum, per se ipsa Veritas consequenter ostendit, non simpliciter, sed cum quadam affirmatione proponens: Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati (Matth. X): in civitate cives intelligens, a quibus non excipit ipsos reges. Praeterea, nullus dubitat sanae mentis, quin nostrum sit de iis quae ad salutem vel damnationem animae pertinent judicare. Nunquid autem non meritorium est damnationis perpetuae, ac demeritorium salutis aeternae fovere discordiam, fidei domesticos impugnare, domos religiosas destruere, bona religiosorum virorum necessitatibus et utilitatibus deputata, exponere voluptati praedonum, virgines Deo dicatas opprimere, cogere illos qui, posteriorum obliti, ad anteriora se jugiter extendebant, abire retrorsum, et denuo se saecularibus negotiis immiscere, qui Domino coeperant militare, affligere pauperes, depauperare potentes, sanguinem humanum effundere, ac ecclesias profanare?] Sane, si super hoc in ore nostro fuerit verbum Domini alligatum, non indigne vocabimur canes muti, non valentes latrare, nec immerito sanguis tot millium hominum de nostris manibus requiretur. Nonne siquidem nobis loquitur Dominus in Propheta, qui fuit ex sacerdotibus Anathot: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et dissipes, et aedifices, et plantes (Jer. I); ut jam non evellamus vitiorum germina, virtutum sarculos plantaturi? Rursus, cum monasteria et alia pia loca nostrae praecipuae protectioni commissa, non vastari solummodo, sed pene penitus destrui videamus, cum Ecclesiae filios, qui Marthae officio derelicto elegeraut sedere secus pedes Domini cum Maria, et abjecti esse in domo Domini m. q. h. i. t. p. per inquietudines bellicas et iniquitates bellantium intelligamus a pio proposito revocari, si ascendere noluerimus ex adverso, et pro domo Domini murum opponere nosmetipsos, nonne dicemur mercenarii verius quam pastores, cum, lupos venire videntes, ut dispergant oves et mactent, fugerimus praesidium subtrahendo, velut lac et lanam quaerentes in eis, nec de ipsarum salute curantes? [Audias denique, fili charissime, verbum, non nostrum, sed Verbi potius quod erat in principio apud Deum, et quod tandem caro factum est et habitavit in nobis, in Evangelio protestantis: Si peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum; si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te non audierit, adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum; quod si eos non audierit, dic Ecclesiae; quod, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Matth. XVIII). Ecce, conqueritur rex Angliae, frater tuus; frater, inquam, non cognatione carnis, sed fidei unione, quod pecces in eum, et in gravamen ipsius extendas et extenderis manus tuas. Corripuit te inter te aliquando et se solum, cum tam litteris quam viva voce, non semel solummodo sed frequenter commonuit, ut ab ejus desisteres laesione. Adhibuit quoque non solum duos vel tres testes, sed multos magnates induxit, ut inter te ac ipsum ruptae pacis foedera reformarent, et apud te, ut ab ejus cessares offensa, interponerent partes suas. Verum, quia per hoc apud celsitudinem tuam penitus nil profecit, quod in eum peccaveras, Ecclesiae, juxta verbum evangelicum, nuntiavit. Ecclesia vero uti circa te maluit affectione paterna, quam judiciaria potestate. Ideoque serenitatem tuam per praedictum abbatem non potestative corripuit, sed benigne commonuit, ut a fratris cessares injuria, et cum eo, vel in verae pacis foedera, vel congruentes treugarum inducias convenires. Quid igitur restat de caetero, nisi quod, si Ecclesiam non audieris, sicut hactenus non audisti, te sicut ethnicum et publicanum, quod dolentes redicimus, habeat, et post primam et secundam correctionem evitet? Cum, si offendere nos oporteat te vel Deum, velimus ipsum de tua potius offensione placare, quam per divini regis offensam homini complacere. Sed dices forsitan, quod non peccas in eum; sed et ille replicabit in contrarium, quia peccas. Quid ergo in hujusmodi contradictionis articulo faciemus? Nunquid, inquisita plenius et cognita veritate, procedere juxta mandatum Domini omittemus? Nunquid dissimulabimus stragem corporum et perniciem animarum, nec annuntiabimus impietatem suam impiis, et cohibebimus a violentia violentos?] Ne igitur a praecepto videamur evangelico deviare, monemus serenitatem regiam et exhortamur in Domino, salubriter consulentes, quatenus non acquiescas peccatoribus qui te lactant, nec oleum peccatoris tuum caput impinguet, sed monitis nostris, quae de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta procedunt, aurem praebeas facilem et benignam, et, juxta commonitionem praedicti abbatis, vel nostram potius, imo Dei, cum praedicto rege vel solidam pacem reformes, vel treugas ineas competentes, ut, si forsitan asseras quod non pecces in regem praedictum, sed in eum utaris potius jure tuo, cum ille queratur quod graviter pecces in eum, et non jus sed injuriam exerceas contra ipsum, ne in hoc quasi dubio vel humanum praecipitare judicium, vel mandatum divinum negligere videamur, humiliter patiaris, ut abbas praedictus, cum venerabili fratre nostro . . . . . Bituricensi archiepiscopo, super hoc de plano cognoscat, non ratione feudi, cujus ad te spectat judicium, sed occasione peccati, cujus ad nos pertinet sine dubitatione censura, ut, cognita veritate, si querela praedicti regis fuerit ratione suffulta, tu, qui peccas in fratrem, per censuram Ecclesiae cogaris, juxta verbum evangelicum, ab ejus offensa cessare; alioquin, tanquam injusta querela hujusmodi repellatur, et Ecclesia in tua tibi justitia, si necesse fuerit, suffragetur. Quod si forsan sedis apostolicae, matris tuae, verba te ad hoc non potuerint emollire, quae lenitate adhuc apud te utitur, et hactenus fuit usa, ut patris sentias severitatem in verbere, qui de caetero in odium filii virgae parcere non decrevit, quidquid valeat provenire, cum non timeamus hominem contra Deum, nec pati persecutionem propter justitiam, si oporteat, evitemus, aut fugiamus scandalum in praejudicium veritatis, per praedictum abbatem officii nostri debitum exsequemur.

Datum Anagniae, secundo Kal. Novembris, pontificatus nostri anno sexto.

CLXIV. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Ut publicet sententiam excommunicationis contra moventes arma in regem Angliae, etiam contra regem Franciae. (Anagniae, II Kal. Novembris.) Ex divina lectione tenentes, etc. ut in epistola 163, usque praejudicium veritatis, eidem abbati dedimus in mandatis, ut, nisi rex ipse ab eo commonitus, in reformanda pace vel statuendis treugis fecerit quod monemus, publice, sub poena districti anathematis, ex parte nostra prohibeat, ne quis contra praedictum regem Anglorum, pacem et treugas humiliter offerentem, ac terram ejus arma movere praesumat. Si quis autem contrarium praesumpserit, excommunicationis se noverit sententia innodatum, et totam familiam suam suppositam interdicto, ita quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum eis divinum celebretur officium, aut exhibeatur ecclesiasticum sacramentum, sed nec impendatur decedentibus ecclesiastica sepultura. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et in obedientiae virtute districte praecipimus, quatenus, postquam idem abbas super hoc mandatum fuerit apostolicum exsecutus, sententiam ejus, imo nostram verius, pulsatis campanis et candelis accensis, singulis diebus Dominicis et festivis, solemniter publicetis, et faciatis inviolabiliter observari; scituri quod si secus egeritis inobedientiam vestram graviter puniemus.

Datum Anagniae, seeundo Kal. Novembris, anno sexto.

In eodem modo . . . capitulo Remensi et suffraganeis Remensis ecclesiae.

Item . . . archiepiscopo Bituricensi, et suffraganeis ejus.

CLXV. ABBATI CASEMARII. Ut se interponat pro pace seu treuga inter reges; sin exsequi potuerit, excommunicet. (Anagniae, II Kal. Novembris.) Recepimus litteras, quas tua nobis discretio destinavit, benignitate qua decuit, et quae significasti per eas notavimus diligenter. Quid autem charissimo in Christo filio nostro, Philippo regi Francorum illustri, et venerabilibus fratribus nostris . . . Senonensi et Bituricensi archiepiscopis, et dilectis filiis, capitulo Remensi, et suffraganeis Remensis, Senonensis et Bituricensis ecclesiarum, scribamus, ex patentibus litteris quas praelatis ipsis dirigimus, tuae poterit inspectioni patere. Monemus igitur discretionem tuam, et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus adhuc apud regem ipsum, tam per te quam praelatos ipsos ac alios viros prudentes, interponas, non semel solummodo sed saepius, partes tuas, ut juxta formam litterarum quas ipsi dirigimus, cum charissimo in Christo filio, J. rege Anglorum, statuat firmam pacem, vel treugas ineat congruentes. Quod si forsan ad id induci nequiverit saepius requisitus, publice sub poena districti anathematis, etc. in eodem fere modo, usque sepultura. Taliter igitur super hoc, sicut de tua discretione confidimus, mandatum apostolicum exsequaris, quod diligentiam et obedientiam tuam debeamus merito commendare.

Datum Anagniae, II Kal. Novembris, anno sexto.

CLXVI. ARCHIEPISCOPO BITURICENSI, ET ABBATI CASEMARII. Ut de querela regum cognoscant. (Anagniae, II Kal. Novembris.) Quid charissimo in Christo filio nostro, Philippo, illustri regi Francorum, scribamus, ex litteris quas praelatis ipsis dirigimus, plenius cognoscetis. Qualiter quoque in facto regum procedere debeas, fili abbas, in litteris nostris clausis, quas super hoc tibi mittimus, plene duximus exprimendum, unde non oportet eadem toties replicare. Monemus igitur discretionem vestram et exhortamur attente, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus, cum praedictus rex Francorum ad hoc saltem treugas concesserit congruentes, ut de querela regis Anglorum et ejus exceptione, utrum sit justa interim cognoscatur, non ratione feudi, cujus ad eum spectat judicium, sed occasione peccati, cujus ad nos pertinet sine dubitatione censura, vos, omni gratia et timore postpositis, sine personarum acceptione, super hoc cognoscere procuretis, et, si querelam ipsius inveneritis esse justam, tu, fili abbas, juxta formam litterarum nostrarum, appellatione remota, procedas; alioquin, ipsi regi Francorum, ad obtinendum jus suum, si necesse fuerit, prudenter et patienter assistas.

Datum, ut supra.

CLXVII. J. REGI ANGLORUM. Explicatur causa belli initi per regem Franciae contra eum, et eum PP. reprehendit, quod debebat comparere coram dicto rege, cum sit ejus ligius homo. (Anagniae, II Kal. Novembris.) Quid tuis meritis debeamus conscientia te regalis edoceat, quae novit ad plenum, quod in multis gratiae nostrae reddideris te ingratum, nec retribueris nobis juxta quod tribuimus ipsi tibi, nec Romanam Ecclesiam juxta progenitorum et praedecessorum tuorum consuetudinem curaveris, prout debueras, honorare. Verum, quia plus quid nos deceat quam quid facias tu notamus, non tuis meritis respondentes, sed exsequentes debitum officii pastoralis, ac credentes quod ex hoc amodo nobis et Ecclesiae Romanae obsequiosum et devotum amplius te studeas exhibere, super negotio quod inter te et charissimum in Christo filium nostrum, Ph. regem Francorum illustrem, vertitur, quantum potuimus, cum honestate processimus, ultra etiam quam ab aliquibus crederetur, sicut dilectus filius . . . abbas Casemarii, nuntius noster, qui super hoc novit plenius veritatem, serenitati tuae poterit intimare. Verum, [nosse te volumus, quod rex ipse non se sed te potius culpabilem esse dicit discordiae suscitatae, ac quod non occasionem solummodo sed causam praestiteris dissensionis, affirmet. Nuper enim nobis per suas litteras et nuntios intimavit, quod, cum ecclesiae Beati Martini Turonensis, quae ab eo quidquid habet in temporalibus recognoscit, damna non modica et quamplures injurias intulisses, et homines tui quemdam ipsius hominem occidissent, licet requisitus super hoc saepius ut id faceres emendari, tres vel quatuor terminos petieris et acceperis successive, et rex ipse semper ad datam diem suos nuntios destinasset, nunquam emendationem a te potuit obtinere, imo per dilationes hujusmodi ultra unius anni spatium ejus animum suspendisti. Praeterea, cum hominibus qui spectant ad feudum ejus, castella et terras suas, sine ratione, pro motu voluntatis propriae, abstulisses, ipse, tanquam superior, spoliatorum querela pulsatus, tibi non semel solummodo sed saepe mandavit ut id faceres emendari, quod, licet promiseris te facturum, non fecisti tamen, sed gravatos amplius aggravasti, quod ipse sustinuit ultra annum, satisfactionem expetens et exspectans. Cumque, communicato cum baronibus et hominibus suis consilio, certum tibi terminum statuisset, ut in ejus praesentia compareres, quod jus dictaret sine retractatione facturus, licet esses ligius homo ejus, nec ivisti tamen ad diem statutum, nec misisti aliquem responsalem, sed mandatum ejus penitus contempsisti. Consequenter vero, personaliter te convenit, et super his commonuit viva voce, cum non haberet in votis ut faceret tibi guerram, si talem te circa eum qualem tenebaris ex debito exhiberes. Verum, cum nec sic satisfacere voluisses, licet te de baronum et hominum suorum consilio diffidasset, mota tamen guerra ad te quatuor ex militibus suis misit, volens certificari per eos, si velles ea quae in ipsum commiseras, emendare. Alioquin, notum tibi esse volebat, quod extunc contra te foedus cum hominibus tuis ubicunque posset iniret. Tu autem a facie te quaerentium abscondisti, et captasti absentiam, ita quod te videre nullatenus potuerunt. Homines vero tui occurrentes quaerentibus nuntiarunt, se praescire quid eis a rege ipso fuisset injunctum, et quod non poterant loqui tecum. Adjecit insuper, quod eo tempore cum nullo ex hominibus tuis confoederationem inierat, nec hominia receperat ab eisdem; sed postmodum eonfoederatus est cum quibusdam eorum, et a quibusdam recepisse hominia se fatetur, quod contumaciae tuae asserit imputandum, licet adhuc paratus existat in curia sua, si petieris, tibi justitiae plenitudinem exhibere, sufficienti tamen cautione recepta, quod judicio curiae acquiescas. Monemus igitur serenitatem regiam, et exhortamur in Domino, quatenus ad ea quae pacis sunt devotus intendas, et non solum recipias pacem vel treugas, si tibi forsitan offerantur, sed eas etiam offerre nullatenus erubescas. Caveas autem sollicite, ne cum injuriosum tibi asseras dictum regem, tu ei potius injuriosus existas, et debitam ei reverentiam subtrahas et honorem, quoniam, cognita veritate, sicut in tua tibi assistimus ratione, sic ei non possemus in sua justitia non adesse.] Ad hoc dilectum filium, S. de Fossanova Eboracensem canonicum, nuntium tuum, serenitati tuae propensius commendamus, cum apud nos in negotiis tuis sollicitudinem adhibuerit diligentem.

Datum Anagniae. II Kal. Novembris, pontificatus nostri anno sexto.

CLXVIII. SANCTI VICTORIS, ET SANCTAE GENOVEFAE ABBATIBUS. Reducit in gratiam Crucesignatum comitem Augi, qui crucem ejecerat ne iret in Terram sanctam. (Anagniae, II Id. Novembris.) Cum is qui macula spiritualis leprae respersus, ne ipsius contagio grex Dominicus maculetur, de medio fidelium tollitur, et ponitur extra castra, non ad confusionem ejicitur sempiternam sed ad erubescentiam gloriam adducentem, ut praevaricator revertatur ad cor, et se offerat sacerdoti ad gremium matris Ecclesiae ipsius judicio revocandus. Non enim Petri gladius ad internecionem exeritur delinquentis, sed ut servus, amputata sibi auricula dextera, fiat Malchus, ut videlicet se regat, et dirigat in Dei semitam mandatorum. Licet igitur, nobilis vir . . . . comes Augi, fuerit Satanae traditus in interitum carnis, et a fidelium consortio separatus, pro eo quod signum crucis, quod suis affixerat humeris in Terrae sanctae subsidium profecturus, deposuit, quia tamen ad mentem rediens se offert mandatis Ecclesiae pariturum, castrorum Dei sibi non debet praecludi regressus, cum ad hoc fuerit exclusus ab illis, ut saltem erubescentia motus quod deliquerat emendaret. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ab eo sufficienti secundum formam Ecclesiae cautione recepta, super his pro quibus laqueum excommunicationis incurrit, absolutionis ei beneficium impendatis, injungentes eidem ut reddat Domino quod promisit, peregrinationis votum adimplens in subsidium Terrae sanctae. Quod si forsitan se probabiliter excusaverit, excusationes suas nobis significare non differat, sub vestrarum testimonio litterarum, ut mandatum quod a nobis processerit, irrefragabiliter exsequatur.

Datum Anagniae, II Idus Novembris, pontificatus nostri anno sexto.

CLXIX. . . . . . . ARCHIDIACONO . . . . . . ARCHIPRESBYTERO, ET UNIVERSO CAPITULO GARGANICAE ECCLESIAE. Recipit eos sub protectione B. Petri. (Anagniae, XVII Kal. Decemb.) Suscepti regiminis administratione compellimur, et pietatis officio commonemur, circa universum corpus Ecclesiae aciem nostrae considerationis extendere, et, ne sacrae Dei ecclesiae indebitis aliquorum molestiis agitentur, sollicitam curam et diligentiam adhibere; ut qui sumus ad universalis Ecclesiae regimen supernae dispositionis providentia deputati, pro singularum statu pastorali sollicitudine satagere videamur. Ex parte siquidem vestra fuit nobis olim humiliter supplicatum, ut super dignitatibus ecclesiae vestrae, archidiaconatu videlicet et archipresbyteratu, consueta et canonica nominatione, ac repraesentatione, et aliis antiquis et rationabilibus consuetudinibus ecclesiae vestrae, ne super his possetis ab aliquibus contra justitiam fatigari, apostolicae provisionis dignaremur praesidium adhibere. Nos igitur, paterna vobis super iis volentes inposterum sollicitudine providere, auctoritate praesentium districtius inhibemus, ne cui liceat vos, vel ecclesiam ipsam super dignitatibus antedictis, et honestis consuetudinibus hactenus observatis indebite molestare. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc.

Datum Anagniae, XVII Kal. Decembris.

CLXX. . . . . . . . EPISCOPO FANENSI. Super inobedientiam ejus, ut a molestando priore S. Stephani Fanensis desistat. (Anagniae, Id. Nov.) Si attenderes, ut deberes, quantum Ecclesiae Romanae teneris, et qualiter nobis nullo subjaceas mediante, moderatius forsitan in tuis excessibus te haberes, nec contra nos praesumeres calcitrare, qui possumus in freno et camo non approximantium nobis maxillas astringere, ac rebelles, si necesse fuerit, in Babylone curare. Verum patientia nostra et benignitas apostolicae sedis ad impoenitentiam te adducit, et quanto mitius tecum agimus, tanto amplius desaevis in eos qui invocant nomen nostrum, et, quod molestius ferimus, ut nostram jurisdictionem evacues, sedem tuam ponis in lateribus aquilonis, quod auctoritate nostra infirmatur confirmans, et judicium nostrum impudenter eludens. Sane, cum olim dilectus filius . . . . . . prior Sancti Stephani Fanensis, ad nostram praesentiam accessisset, et postulasset a nobis scriptum quoddam authenticum, quod bonae memoriae C. papa, praedecessor noster, ecclesiae suae concesserat, innovari, tu, volens ejus propositum impedire, per tuas nobis litteras intimasti, scriptum illud fuisse per subreptionem obtentum. Cumque certum tibi terminum dedissemus, quo ad praesentiam nostram, per te vel sufficientem procuratorem, accederes, et intentionem tuam proponeres et probares, quia id facere noluisti, per simplicem nuntium postulans examinationem scripti ejusdem in partibus tuis judicibus delegari, ex certis indiciis te reputavimus contumacem, et in expensas condemnavimus moderatas, quas ultimo fecerat prior ipse. Quamvis autem tibi dederimus in mandatis ut expensas eis restitueres memoratas, non solum autem id facere contempsisti, sed praesumpsisti ejus nuntio respondere, quod eum ligari faceres ad columnam, et in gravamen ipsius Ecclesiae, cui praeest, extendisti fortius manus tuas. Praeterea, cum olim idem prior te pro causa, quae inter te ac ipsum vertebatur, apud sedem apostolicam diutius exspectasset, quia tunc urbem volebamus exire, ipse tibi, a nobis inducias impetravit. Cumque propter hoc apud te debuisset gratiam invenire, cum nostras tibi litteras porrexisset, ipsum absque rationabili causa officio beneficioque privasti, clericis praecipiens universis, ne ipsi vel ejus fratribus loquerentur, quos interdictos et excommunicatos fecisti postmodum nuntiari. Praeterea, in solemni quadam festivitate, in eumdem et fratres ipsius coram omni populo excommunicationis sententiam protulisti, verbis contumeliosis tonans in eos, et ipsis pejora prioribus comminando. Nos autem, etsi non deberemus haec in potentia sustinere, tibi tamen deferre volentes tibi dedimus in mandatis, ut si res taliter se haberet sententiam ipsam denuntiares penitus nullam esse, dilecto filio. . . priori de Fonte Avellano, mandantes, ut mandatum nostrum super hoc, si tu illud negligeres, adimpleret, quod ipse fideliter exsequens in defectum tuum, sententiam illam denuntiavit, veritate cognita, nullam esse. Tu vero in proposito priori persistens, priorem ipsum excommunicatum frequenter et publice nuntiasti, sicque, cum reversus a nobis, et ad cujusdam nobilis exsequias invitatus, vellet missarum solemnia celebrare, R . . . presbyter Sancti Andreae altare in conspectu cleri et populi denudavit. Tu quoque, quodam de canonicis ejus viam universae carnis ingresso, non permisisti juxta consuetudinem ecclesiarum pulsare campanas, sed universis clericis ne ad exsequias ejus accederent, vetuisti, nec permisisti corpus mulieris cujusdam. quae apud ecclesiam ejus sibi elegerat sepulturam, in illius coemeterio tumulari. Praeterea, per parochiales presbyteros facis infirmantibus inhiberi, ne quid ecclesiae memoratae relinquant, quia si aliter agerent, clerici ad eorum exsequias non venirent. Processiones quoque solitas ad ecclesiam ipsam fieri vetuisti, et cum in initio Quadragesimae priorem ipsum excommunicatum, leprosum, perjurum et fornicatorem coram omni populo exclamasses, addere praesumpsisti, quod de bonis ecclesiae suae apud sedem apostolicam expenderat centum libras, nec quinque solidorum profecerat ad valorem, in eum etiam alia vice insultum faciens in platea, regulam, quam gestabas in manu, in oculum ejus impingere voluisti, sed manu errante palpebras ejus rasit, et in multis aliis eum et ecclesiam ejus contra justitiam molestasti. Quia igitur, ex injuncto nobis officio apostolatus incumbit liberare pauperem a potente, et inopi, cui non est adjutorium, subvenire, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus eidem priori, et expensas juxta tenorem sententiae nostrae restituas, et praedictam excommunicationis sententiam, quam delegatus noster asseruit non tenere, denunties nullam esse, ipsique de damnis et injuriis illi per te vel tuos illatis satisfaciens competenter, ab ejus de caetero molestatione desistas, et in praedictum presbyterum, qui coram populo denudavit altare, debitam exerceas ultionem. Alioquin, usque ad festum Epiphaniae proxime venturum responsurus, eidem nostro te conspectui repraesentes. Quod si forsan mandatum nostrum non fueris exsecutus, extunc te noveris ab officio pontificali suspensum.

Datum, Anag. Id. Novem.

CLXXI. CAPITULO JANUENSI. Episcopi Bobiensis ad archiepiscopatum Januensem translationem admittit. Dispensat cum eo de lege ad apostolicam sedem veniendi, et pallium mittit . (Anagniae, XIV Kal. Decembris.) Speciosus forma prae filiis hominum, cujus labia gratiae plenitudo diffundit, iniquitatem odiens et diligens aequitatem, sedem Ecclesiae, videlicet sponsae suae, in apostolorum principe stabilivit, ut inde post eam regi virgines adducantur pro patribus ei filios procreantes qui sint principes super terram. Sane, cum ecclesia Januensis sit apostolicae sedis filia specialis, qui ad ejus regimen vocabatur, pro confirmationis munere, consecrationis beneficio et dono pallii, juxta morem hactenus approbatum, apostolicam sedem consueverat personaliter visitare, ut tanquam a domo parentis exiret sponsus ad sponsam dotibus insignibus exornatus. Unde, secundum laudabilem consuetudinem hactenus observatam, potueramus venerabilem fratrem nostrum ad nostram praesentiam evocare, ut, examinata postulatione ipsius, prout est examinanda, de more praesens, translationis munus acciperet, et donum pallii coram positus obtineret. Sed cum ipsam ecclesiam ac civitatem Januensem specialiter diligamus, et personam ipsius archiepiscopi acceptam habeamus in Christo, gratiam utrique disposuimus facere specialem; praeter quam etiam, ne vos ac civitatis Januensis homines, cum citra urbem moremur ad praesens, propter viarum discrimina, et rancorem qui inter Romanos et ipsos Januenses exsistit, possitis incurrere detrimentum ad sedem apostolicam veniendo, nobis aliquid in hac parte subtraximus, ut vestris utilitatibus deferremus, ac postulationem quam de persona ipsius archiepiscopi nobis fecistis humiliter, cum circa ipsam per diligentem examinationem omnia invenerimus rite facta, de benignitate sedis apostolicae duximus admittendam, et ipsum ab ecclesia Bobiensi penitus absolventes ad ecclesiam transferimus Januensem. Ut autem eidem archiepiscopo et ecclesiae vestrae, ac toti civitati gratiam faciamus, pallium de corpore beati Petri sumptum, videlicet officii pontificalis insigne, dilecto filio, P. tituli Sanctae Caeciliae presbytero cardinali, per dilectum filium, magistrum Angelum, fratrem Cisterciensis ordinis, Tedisium et Oglerium, canonicos Januenses, transmittimus, ut ipsum eidem archiepiscopo juxta formam, quam ei sub bulla nostra mittimus interclusam, conferat vice nostra; dilectum filium, M. magistrum scholarum Januensium, Parmensem archidiaconum, subdiaconum nostrum, ei super assignatione ipsius pallii adjungentes, qui cum ad postulationem ipsius archiepiscopi a vobis, cum absens esset, vocatus non fuerit, nec sit ei in hac parte delatum, nos, qui eum specialis dilectionis brachiis amplexamur, et ejus affectamus honorem, ipsum super his duximus honorandum, ut quod a vobis est omissum in uno, in alio ei de nostra gratia suppleatur. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem archiepiscopo reverentiam et obedientiam debitam impendatis, salubribus monitis et statutis parentes ipsius, ita quod vobis, et aliis sibi subjectis in officii prosecutione proficiat ad salutem.

Datum Anagniae, XIV Kal. Decembris.

CLXXII. ABBATI ET CONVENTUI DE CARACETO. Factam unionem illius ordinis cum Cisterciensi confirmat. CLXXIII. EISDEM. Recipit eos sub protectione B. Petri, et enumerantur bona ad ipsos spectantia. CLXXIV. EPISCOPO CABILONENSI, ABBATI CLUNIACENSI, ET PRIORI DE SCILLO, CARTHUSIENSIS ORDINIS. Mandat visitari ecclesiam et terram Matisconenses enormibus vitiis repletas. (Anagniae, X Kal. Decembris.) Si diligenter attenderent hi, super quos funes Domini ceciderunt, interpretationem sui nominis et fastigium dignitatis, totis viribus anhelarent se praeclaros Domino exhibere, ac dormire inter medios cleros, ut fierent ipsi pennae columbae deargentatae, ac posteriora dorsi eorum in speciem auri. Verum quidam eorum, quod non sine gravi dolore referimus, non solum se clericos actibus esse negant, verum etiam quod sint homines non agnoscunt, abeuntes in dissimilitudinis regionem, comparati jumentis insipientibus, dum computrescunt in stercore suo, similes illis facti. Cum enim faciem euntis in Jerusalem deberent ostendere, recedentes de Oriente tendunt in campum, in terram videlicet Sennaar, et fugientes a Christo, cui nomen est Oriens, discurrunt per campum licentiae sine obice atque freno, inhabitantes Sennaar terram, gastrimargiae dediti, et fetore libidinis inquinati, ut sit ignis sulfur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. In terra namque praedicta pro saxis lateres faciunt, carnales voluptates videlicet exercentes, ut sic sibi turrim confusionis aedificent, quae coelum usque pertingat superbia, namque natione coelestis, quae ab ipsius coepit injuria Creatoris, et ad confusionem permanet creaturae, sic corda eorum invasit, quod ea non erubescunt committere publice quae laici expavescerent exercere, ut illud propheticum, scilicet, Erubesce, Sidon, ait, mare impletum ad ipsorum ignominiam videatur. Peccatum equidem suum, sicut Sodoma, praedicant, nec abscondunt, sed illud perpetrant cum clamore, et est eorum culpa cum libertate, per quos inter laicos saepe nomen Domini blasphematur. Sicut enim venerabilis frater noster . . . . Matisconensis episcopus, sua nobis insinuatione monstravit, Ecclesia sibi commissa, cui de rore coeli et pinguedine terrae benedictionem dederat Dominus, sic est a malitia inhabitantium in eadem in utroque collapsa, quod a planta pedis usque ad verticem in ea sanitas non remansit. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti sunt, ut non sit ibidem qui faciat bonum, nec etiam usque ad unum. Cum igitur speculatores simus super domum Domini constituti, et sollicitudo ecclesiarum omnium nobis immineat generalis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ad Ecclesiam ipsam pariter accedentes, statum ipsius perscrutemini diligenter, et quae super his inveneritis, per vestras nobis litteras intimare curetis, ut per relationem vestram instructi, ad correctionem ipsius, prout procedendum fuerit, procedamus. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Anagniae, X Kal. Decemb. anno sexto.

CLXXV. PRAEPOSITO SANCTI STEPHANI DE BROLIO. Committit ei causam quae inter Al. de Daverio et G. presbyterum Mediolanensem, super quaedam beneficia, vertebatur. (Anagniae, VII Kal. Decembris.) Ex litteris bonae memoriae C. papae, praedecessoris nostri, quas oculis nostris perspeximus, accepimus evidenter quod idem praedecessor noster, Al. de Daverio, pro eo quod falsas litteras sub ipsius nomine exhibuerat super quodam beneficio, quod in plebe de Bribia sibi postulabat earum auctoritate conferri, perpetuum silentium per dilectum filium . . . canonicum Mediolanensem, imponi mandavit, et eum omni officio et beneficio, sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica, spoliari. Dictus vero A. sicut dilectus filius, G . . . presbyter, in nostra praesentia constitutus, nobis significare curavit, suis tacitis ad Mediolanensem archiepiscopum litteras impetravit a nobis, quarum auctoritate ipsum coram eo super praedicto beneficio traxit in causam. Cum igitur partes in ipsius essent praesentia constitutae, ac dictus presbyter proponeret coram eo, quod illi super beneficio illo nequaquam respondere deberet, pro eo quod ipsi super hoc silentium fuerat impositum, et ad hoc probandum inducias postularet, idem archiepiscopus eas sibi concedere recusavit; quare saepedictus praesbyter ad sedem duxit apostolicam appellandum. Quia igitur vitium falsitatis tolerare non possumus nec debemus, cum sit ab omnibus detestandum, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, revocato in irritum quidquid factum est auctoritate litterarum illarum, quae fuerunt tacita veritate obtentae, ab impetitione ipsius A. presbyterum antedictum absolvas, nec permittas ipsum ab eo super hoc de caetero molestari.

Datum Anagniae, VII Kal. Decembris.

CLXXVI. . . . . . EPISCOPO ET MAGISTRO ALBERTO DE BOGES, CANONICO, MAURINIANENSIBUS; ET . . . . . . PRIORI DE AQUA BELLA MAURINIANENSIS DIOECESEOS. Ut P. subdiacono praebenda a capitulo Augustensi concedatur. (Anagniae, VII Kal. Decemb.) Ad petitionem dilecti filii, P. subdiaconi, dilectis filiis capitulo Augustensi dicimur sub ea forma scripsisse, per quam ab ordinatoribus vel praesentatoribus provideri volumus ordinatis. Sed ipsi, sicut nobis venerabilis frater noster . . . . Augustensis episcopus, et dilecti filii . . . . Sancti Ursi, et . . . . Sancti Benigni priores, concessi auditores eidem, suis litteris intimarunt, nec ad nostrum voluere mandatum nec ad monitionum suarum frequentiam, ipsi subdiacono, qui repertus idoneus fuerat ad ecclesiasticum beneficium obtinendum, juxta quod eis mandavimus providere, licet tunc temporis duae praebendae in ecclesia eorum vacassent, quarum una ei libere potuit assignari, praesertim cum dilecti filii, G . . . . praepositus, et A. archidiaconus Augustenses, eidem super hoc assensum suum praebuerint et favorem, sicut ex litteris eorumdem perpendimus evidenter. Nolentes igitur, quod de dicto subdiacono misericorditer inchoasse dignoscimur, relinquere imperfectum, discretioni vestrae per apostolica praecipiendo mandamus, quatenus dictum capitulum, ut praebendam quae in illorum ecclesia, sicut dicitur, vacat ad praesens, ipsi sublato appellationis obstaculo conferant, et assignent, vel si non vacat, eidem juxta mandatum nostrum provideant in ecclesiastico beneficio competenti, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis, poena simili compescentes, si qui se duxerint opponendos. Testes autem, etc. Nullis, etc. Quod si non omnes, etc. Tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Anagniae, VII Kal. Decembris.

Scriptum est capitulo super hoc.

CLXXVII. . . . . . PRIORI DE BOELTUM, ET J. RECTORI ECCLESIAE DE GOILLIS [ al. TOILLIS]. De testibus admittendis in causa matrimoniali. (Anagniae, VIII Kal. Decembris.) [Ex tenore vestrarum accepimus litterarum, quod cum vobis, et dilecto filio . . . . abbati de Furnejo causam, quae vertitur inter R. filium W. de Eston. militem, et M. mulierem, sororem W. de Arches commiserimus fine debito terminandam], praedicto abbate se rationabiliter excusante, quod cognitioni ejusdem causae interesse non posset, partes ad vestram praesentiam citavistis. Quibus in vestra praesentia constitutis, pars mulieris proposuit, quod dictus miles corporale praestitit juramentum, quod ipsam duceret in uxorem, et eam postmodum carnaliter cognitam traduxit in domum, et prolem suscepit ex ea. Miles vero praedictus, hoc inficiabatur omnino, adjiciens, quod etsi vera essent quae proponebantur ab ipsa, eam tamen de jure habere non potuit, eo quod aliam tunc viventem prius duxerat in uxorem. Testibus itaque ab utraque parte receptis, et attestationibus publicatis, cum per testes militis saepedicti videretur fuisse probatum, quod ipse ante festum Purificationis beatae Virginis, M. Belet mulierem solemniter acceperit in uxorem, et testes M. mulieris de Arches dicerent, quod in septimana paschali sequente festum praedictum, de ea ducenda praestiterit juramentum, praedictus miles ab impetitione ipsius absolvi cum instantia postulabat. Verum, ex parte saepedictae mulieris exstitit replicatum, quod eo tempore, nec non et ante, quo testes dicti militis dixerunt eum cum alia matrimonium contraxisse, fuerat semper in Eboracensi provincia commoratus, cum testes ipsi dicerent, hoc longe extra dictam provinciam actum esse, determinantes tempus et locum, quod per testes idoneos erat probare parata. Sed econtra fuit ex adverso responsum, quod, cum attestationes essent hinc inde solemniter publicatae, productioni testium jam locus non erat. Quia igitur dubitastis, utrum post publicationem attestationum super illo articulo deberent testes admitti, nos inquisitioni vestrae auctoritate praesentium respondemus, quod ad probandum illum articulum testes mulieris sunt admittendi.

CLXXVIII. MAGISTRO PETRO MUNION. DECANO LEGIONENSI. Recipit eum sub protectione. (Anagniae, XII Kal. Decembris.) Solet annuere, etc., usque assensu. Personam tuam, cum omnibus quae inpraesentiarium, etc., in modum protectionis. Specialiter autem decanatum Legionensis ecclesiae, cum omnibus pertinentiis suis, sicut illum juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, XII Kal. Decembris.

CLXXIX. MAGISTRO PETRO MUNION ABCHIDIACONO COMPOSTELLANO. Recipit eum sub protectione. (Anagniae, Kal. Decembris.) Solet, etc., in modum protectionis. Specialiter autem archidiaconatum ecclesiae Compostellanae, cum omnibus pertinentiis suis, sicut illum juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, Kal. Decembris.

CLXXX. COELESTINO, ABBATI S. COLUMBAE DE HAY INSULA, EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Recipit eos sub protectione B. Petri, et enumerantur bona ad ipsos spectantia. (Anagniae, V Id. Decembris.) Religiosam vitam eligentibus, usque clementer annuimus, et praedictum monasterium Sanctae Columbae, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, etc., usque communimus; inprimis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui in eodem loco secundum Deum et beati Benedicti Regulam institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona, etc., usque illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praedictum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesias de Insegal, de Mule, de Colvansei, de Cheldubsenaig, de Chelcenneg, et de Ile; Insulas Hay, Mule, Colvansei, Orvansei, Canei et Calve, terras de Magemburg, de Mangecheles, de Morimeam, de Gotensdal; terras Abberad, in lile, de Markarna et de Camusnanesre. Sane, novalium, etc., usque extorquere praesumat. Sepulturam praeterea, etc., usque corpora assumuntur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, etc., usque providerint eligendum. Ad indicium autem hujus a sede apostolica protectionis perceptae, duos bisantios gratis oblatos solvetis nobis nostrisque successoribus annuatim. Decernimus ergo, etc., usque profutura; salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur, etc., usque subjaceant. Cunctis autem, etc. Amen, amen, amen.

Datum Anagniae, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et notarii, V Idus Decembris, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1203, pontificatus vero domini Innocentii PP. III anno sexto.

CLXXXI. REGI DANORUM. De liberatione Waldemari episcopi Saleswicensis . (Anagniae, Non. Dec.) Utinam non fuisset homo ille, videlicet Waldemarus, Saleswicensis episcopus, qui, postposita pontificalis officii gravitate, ut in se regnum sacerdotio couniret, essetque multorum capitum bellua, contra clarae memoriae K. regem Danorum, fratrem tuum, cui juramento fidelitatis tenebatur astrictus, temere conjuravit, adversus eum cujus panes edebat supplantationem magnificans, et cornua elationis assumens, ut cornu justi confringeret, et nominis ejus memoriam aboleret! Utinam, quoniam, retrahens manum ab aratro, denuo se saecularibus negotiis immiscebat, retrorsus aversus, conversus fuisset in salis imaginem, ut, defluens ipse solus in aquas, solus confusionem propriam deploraret, nec in maxillis Ecclesiae lacrymas, nec in pontificali ordine maculas posuisset! Tolerabilius enim esset, si periisset proprio gladio, cum gladium materialem accepit, et sic incidisset in foveam quam pararat, ut sua non maculasset manus regias captione, nec famam ejus de mentione divina denigrasset, aut fodisset eis foveam, qui non tam culpam ejus quam poenam attendunt captivitatis, ejus exemplo in libertatem ecclesiasticam praesumptionis arma sumentes, ut audacter et impune de caetero privilegium clericalis immunitatis infringant. Verum justus Judex, Dominus Deus noster, qui retribuit illi secundum opera sua, nec passus est superbiam ejus semper ascendere, sed, quoniam ambularat in magnis et in mirabilibus supra se, propriae conditionis oblitus, humiliatus est divino judicio et confusus, et quia ejus in elatione sua vestigiis inhaerebat, qui, ut esset Altissimo similis, sedem ponere voluit in lateribus aquilonis, exemplo ejus inferius corruit, et in carcere positus, iniquitatem propriam, sicut credimus, recognoscit. Caeterum, cum Dominus in dejectione illius corroboraverit solium praedicti regis, et regnum ejus dignatus fuerit stabilire, vellemus ut ipse non accepisset gratiam ejus in vacuum, nec ingratus tanti beneficii exstitisset, aut extendisset in illius injuriam manum suam, et usque in finem tenuisset extentam, qui ejus justitiam conservarat, et de manu omnium qui eum oderant ipsum propitius eruens, animam ejus salvarat a morte. Tenebatur enim attendere, quod servus suo Domino stat aut cadit, ideoque non debuerat servum alterius judicare, vel in episcopum tanquam vile mancipium, desaevire, sed Ecclesiae Romanae deferre, ac sedi apostolicae relinquere judicandum, et servare innoxias manus suas. Nec erat ei aliquatenus dubitandum, quod idem episcopus judicium apostolicae sedis eluderet, vel effugeret disciplinam, ex cujus ore procedit gladius bis acutus, penetrabilior omni gladio ancipiti, et a mari ad mare vibratilis in momento, utpote qui tanquam in ictu oculi mare transvolat, universos montes et colles transcendit, ligans quos percutit non in terris solummodo, sed in coelis. Nec hoc dicimus, quasi vellemus ut nutrisset serpentes in gremio, vel hosti gladium in suum jugulum porrexisset, aut ex eo quod ipsum, sicut dicitur, cepit in armis regnum suum nequiter invadentem, ipsum culpabilem reputemus, sed ut sicut abstulisset ei nocendi causam et materiam rebellandi, ut illi humiliter detulisset, qui asserit in ministris suis non se simpliciter, sed pupillam oculi sui tangi.

Sane, quantumcunque idem episcopus deliquisset, quid peccaverat apostolica sedes, vel quid commiserat Ecclesia generalis, ut utriusque in eo privilegium laederetur? Nunquid ex delicto suo lucratus fuerat libertatem, ut minus jurisdictioni nostrae, quia peccaverat, subjaceret? Nunquid propter peccatum ipsius punienda fuerat Ecclesia generalis, et suo privilegio spolianda, et non magis puniri debuerat anima quae peccaverat? Cum nec pater aut mater filii, nec filius patris aut matris iniquitatem portare debeat vel deflere. Nunquid resina non erat in Galaath, et medicus non erat in ipsa, qui et vulneribus filiorum Ecclesiae oleum et vinum infunderet, et ferrum adhiberet ulceribus, quae fomentorum remedia non sentirent? Verum rex ipse, licet ei Dominus porrexerit dexteram ne periret, et firmasset super universam Daniam regnum ejus, velut modicae fidei dubitavit, et dum formidavit ubi non fuerat formidandum, magis timuit eum quem credebat velle corpus occidere, quam Deum, quem sciebat posse tam corpus quam animam perdere in gehennam; sicque oblitus ejus quod legerat vel audierat in Psalmista: Nolite tangere Christos meos (Psal. CIV), non solum irreverenter tetigit eundem episcopum, sed arctae custodiae mancipavit, alligans forsan pedes ejus compedibus, et manicis ferreis manus sacrae saltem unctionis gratia reverendas. In hoc autem non solum graviter illum offendit, qui quod uni ex minimis ejus fit sibi fieri protestatur, sed toti Ecclesiae, ac Romanae praesertim, plurimum derogavit, dum multorum armavit linguas in eam, et occasionem praebuit, ut non solum supra dorsum ejus fabricarent suas fabricas peccatores, sed intus etiam in misericordia increparent, quod eam non comederet zelus domus Domini, nec se murum opponeret ascendentibus ex adverso, sed esset velut canis mutus latrare non valens, et peccata dissimulans subjectorum. Nec potuit usque adeo id reges terrae latere, quin ad excusandas excusationes in peccatis ex hoc quasi quamdam defensionem qua suum tuentur errorem, assumerent, et captionem ac detentionem ipsius episcopi contra mandatum apostolicum in similibus allegarent, cum H. quondam imperator, qui venerabilem fratrem nostrum . . . Salernitanum archiepiscopum, in exsilium destinarat, bonae memoriae C. papae, praedecessori nostro, pro liberatione ipsius instanti per nuntios suos et litteras apud eum, non dubitaverit respondere, quod prius et fortius fuerat apud regem Danorum instandum, ut praedictus Saleswicensis episcopus restitueretur pristinae libertati, qui prius raptus fuerat, et in vinculis tenebatur, quam pro eo, quem ipse, ne vitae vel regno ejus insidiari valeret, faciebat in Teutonia citra vincula, et carceres commorari. Credimus autem, quod eidem episcopo vexatio dederit intellectum, et sic jam sit in Babylone curatus, quod de caetero non adjiciat, ut resurgat ad ea, per quae se meminit in lacum miseriae descendisse, nec denuo contra torrentem dirigat brachia, vel audeat contra stimulum calcitrare; propter quod non est regiae serenitati timendum, ut de caetero revertatur ad vomitum et laqueos pedibus tuis paret, quibus se sciret potius periturum, praesertim cum brachium in quo ipse praecipue confidebat, et de quo praedictus rex potius dubitabat, in ipsius H. imperatoris sit morte confractum, et talis surrexerit loco ejus, qui, cum tibi sit non solum amicitia sed affinitate conjunctus, non ad detrimentum, sed incrementum potius regni Danorum intendet. Ne igitur induretur cor tuum super homine ipso, sed mollescat potius, et audiat, et exaudiat verba nostra, et ei reverenter deferat et devote, per quem reges regnant, et principes dominantur, et qui potest non solum convertere corda patrum in filios, et filiorum animos in parentes, sed episcoporum affectus in reges, ut eis tanquam praecellentibus, et ducibus missis ab eis, humiliter deferant, et pro eis quos prius impugnaverant, si oportuerit, animas suas ponant.

Cum enim homo nunquam in eodem statu permaneat, et vix idem die meditetur ac nocte, sed mirabiliores et frequentiores elationibus maris mentis ejus elationes existant, non est de conversione aliquorum desperandum, cum affectus, quos anni afferunt venientes, recedentes auferunt, et mores aetas alteret alterata. Nam interdum annorum docet multitudo scientiam, et in senio sapiunt, qui desipuerant tempore juventutis. Alioquin, nec verterentur impii et non essent, nec amicitiae rumperetur vinculum, nec aliquod odium moveretur. Sane, majoris dissentionis materiam, et rancoris scrupulum inter charissimum in Christo filium nostrum, H. regem Ungariae illustrem, et nobilem virum, A. ducem, fratrem ipsius, homo suscitaverat inimicus, eratque plus utrique de altero formidandum, cum ipse dux post patris obitum insurrexit contra fratrem, et, multis sibi per conspirationem adjunctis, usque adeo processerit contra eum, ut regni partem invaserit, et regium sibi usurpaverit diadema, sed tandem, legato sedis apostolicae mediante, inter discordantes plena est per Dei gratiam concordia reformata; ita, quod nunc fraterno se tractent affectu, qui se prius hostiliter impugnabant, et dux ipse in regia fidelitate persistat. Mittimus igitur serenitati tuae formam compositionis initae inter ipsos, licet indemnitati tuae ac regni Danorum velimus plenius providere. Proponimus enim praeter cautiones, quas idem episcopus per se, vel alios tibi exhibere valebit, tam ipsum quam universos, qui cum eo te, vel regnum tuum, praesumpserint impugnare, Satanae in interitum carnis tradere, ita, ut quicunque contra praesumpserint, in canonem incidant sententiae promulgatae, idque singulis annis, semel, in omnibus cathedralibus ecclesiis regni tui solemniter publicetur, et nos etiam in praecipuis festivitatibus innovemus. Praeterea, compellantur per districtionem ecclesiasticam, si necesse fuerit, universi magnates regni Danorum, ut juratoriam exhibeant cautionem, quod nunquam ei super hoc praestent auxilium, vel favorem; ad omnem etiam suspicionem omnino tollendam, idem episcopus, in partibus Italiae commoretur, in Daniam nullo tempore rediturus, nisi a te, vel successoribus tuis de nostro vel successorum nostrorum assensu redeundi licentiam obtineret. Verum, ne in opprobrium pontificalis officii mendicare cogatur, vicarium aliquem tuae serenitati devotum in episcopatu suo de tua instituat voluntate, qui ei ad sustentationem suam necessarios redditus subministret, et exsequatur in ejus dioecesi quantum potuerit vices ejus. Monemus igitur serenitatem tuam, et exhortamur in Domino et in remissionem injungimus peccatorum, quatenus ut famae tuae consulas, et saluti, et per opera pietatis subvenias etiam super hoc animae fratris tui, ad ejusdem episcopi liberationem intendas, et super his nobis non differas respondere, ut indemnitati tuae quantum honeste poterimus caveamus. Hoc autem scire te volumus, quod detentionem ipsius non possemus ulterius aequanimiter sustinere, cum redundet in divinae majestatis offensam apostolicae sedis opprobrium, et contumeliam Ecclesiae generalis.

Datum Anagniae, Non. Decembris.

CLXXXII. PHILIPPO, ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Miserabilis epistola super facto uxoris suae ab eo derelictae. (Anagniae, V Id. Decembris.) Utinam labor improbus vinceret universa, et gutta lapidem non vi sed saepe cadendo cavaret, ut saltem propter improbitatem nostram te vinceres, et monitis nostris aurem facilem adhiberes! Sane, si rem grandem a te multiplicatis intercessionibus toties apostolica sedes postulasset, facere debuisses, quanto magis, quia scripsit tibi jam saepius, ut charissimam in Christo filiam nostram, J. reginam Francorum illustrem, uxorem tuam, regali faceres honorificentia pertractari. Sed ecce, quod dolentes referimus, omnino confringere diceris calamum conquassatum, et conterere duplici contritione reginam, contra quam ex eo tribulatio duplex surgit, quod, praeter personae tuae copiam quam non habet, eorum quoque quae usui quotidiano deserviunt inopia dicitur laborare. Cum fletu igitur temperat potum suum, et maxillas ejus rivus irrigat lacrymarum, eo quod, inter angustias constituta, te quem quaesivit non invenit consolantem, nec alios consolatores admittit, utpote in solitudine posita, et in castro regio, tanquam in quodam carcere, relegata. Reliquerat siquidem fratres et sorores, ut tibi matrimonialiter adhaereret, essetisque duo in carne una, et conjugalis uniret affectus binarium personarum. Quid ergo, si frustraretur debito maritali, ne sit laeva tua sub capite ejus, et dextera ipsam, ut speraverat, amplexetur, nunquid ideo frustrabitur caeteris, nec apud te recompensationem aliquam pro omnibus quae reliquerat obtinebit? Certe, Veritatis est verbum, quam juxta tuae possibilitatis mensuram imitari deberes, in Evangelio protestantis: Omnis qui reliquerit patrem, matrem, fratres et sorores propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam possidebit aeternam. Tu autem longe aliter retribuis reginae praedictae, quam, quoniam pro te universa reliquit, relictam, sicut dicitur, reputas et abjectam, et, in dispendium tuae famae, procuras ut tecum videatur omnia perdidisse.

Caeterum, etsi ad compassionem ejus nihil aliud te moveret, hoc saltem quod ex regali prosapia genita regi nupsit, te inducere debuisset, ut non adderes afflictionem afflictae, nec ei, cui debitum subtrahis conjugale, regalem honorificentiam in aliis denegares; sed ejus saltem obtentu, qui nullum bonum irremuneratum dimittit, et nullum malum deserit impunitum, eam deberes regaliter pertractare. Quod si nec istud tangeret efficaciter mentem tuam, ad iteratas saepius preces nostras cor tuum mollescere debuisset, ut non solum reginam ipsam, sed extraneam quamlibet et abjectam, tractari honestius faceres et amplius honorari. Sed ecce, prout publica fama clamat, relicta est sicut tugurium in cucumerario, et sicut passer unicus in aedificio; non regalem sed pauperem vitam ducit, ita ut taedeat animam ejus vitae suae, ac dissolvi cupiat, et malit esse cum Christo quam in castro Stamparum, tanquam in ergastulo, macerari, ubi qui eam comedunt non dormiunt, et qui ejus sunt ministerio vel miseriae potius deputati, mentem ejus linguae suae sagitta transfigunt, dum in potum ei propinant acetum, et pro pane lapidem et pro ovo porrigunt scorpionem, ubi etiam nec nuntiis fratris sui, nec religiosis viris, aut praelatis etiam regni tui liber ad ipsam patet accessus, nec potest eam quilibet in tanta moestitia consolari. Utinam igitur sic ei hujusmodi miseriae moriatur ( sic ), quod ipsa in hac miseria non decedat, nec eum apud homines decedens infamet, qui causa diceretur mortis ipsius, si hoc tempore moreretur, quoniam non crederetur mortua simpliciter sed occisa! Monemus igitur serenitatem regiam, et hortamur attentius in Domino, quatenus, famae tuae consulens et saluti, vim facias tibi ipsi, et cum fortior sit sapiens viro forti, et qni dominatur animo suo expugnatore urbium, animum tuum vincas, de hac victoria magis quam de caeteris commendandus, et faciens quodammodo de necessitate virtutem, reginam ipsam, sicut te decet et eam, regali facias honorificentia pertractari. Sic igitur consiliis nostris et monitis acquiescas, quod divinam evites offensam, et linguas effugias detractorum, nec in nos eorum ora relaxes, qui negligentiae nostrae tuam duritiam imputant, asserentes quod patientia nostra de die in diem amplius ad impoenitentiam te adducit. Ecce etenim, improperia pro te nobis exprobrantium jugiter sustinemus, dicentium, quod, tanquam canes muti non valentes latrare, non annuntiamus impietatem suam impiis, unde tuum sanguinem de manu nostra praedicant requirendum ab eo, cui te nos inquiunt praetulisse. Addunt quoque, quod, quia tibi nimis placere volumus, Deo qui non irridetur plurimum displicemus, et quod ab ejus semitis deviamus, qui asserit de se ipso: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I). Placeat igitur tibi consilium nostrum, et efficias quod monemus, ne is qui laborans sustinet et tacitus tuam correctionem exspectat, si semel iratus fuerit, rapiat, nec sit qui eripiat, vel ejus iracundiae se opponat. Alioquin, ulterius non poterimus ejus dissimulare miseriam, et tantam Dei et apostolicae sedis, imo etiam ecclesiae generalis injuriam in patientia sustinere, sed absque personarum acceptione officii nostri debitum exsequemur, non de mundana potentia, sed de divina virtute confisi, quia, si Dominus fuerit nobis adjutor, non timebimus quid faciat nobis homo.

Datum Anagniae, V Id. Decembris.

CLXXXIII. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. Super poenis clericis graviter excedentibus infligendis. (Anagniae, IV Id. Decembris.) [Ut famae tuae] consulas et saluti, et sic malorum audaciam comprimas, et ab eis bonorum innocentiam tuearis, super his nos humiliter consulis, quae officium pastorale contingunt, ut de nostra responsione securus, injunctae tibi sollicitudinis debitum laudabiliter exsequaris. [Sane tua nos duxit fraternitas consulendos, utrum clerici graviter excedentes, qui tute non possent monasteriis ad agendam poenitentiam deputari, quoniam, cum non poeniteant de commissis, opportunitate fugiendi captata, carcerem claustri fugerent, et prioribus se sceleribus scelestius immiscerent, a te vel aliis praelatis suis arctae possint custodiae mancipari,] et utrum laici, si clericos in magnis sceleribus deprehendant, in canonem incidant sententiae promulgatae, cum, nec comprehendere, nec ad judices trahere ipsos possint, nisi manus in eos injecerint violentas. Ad primum igitur [respondemus, quod cum praelati excessus corrigere debeant subditorum, et publicae auctoritatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et per impunitatis audaciam fiant, qui nequam fuerant, nequiores, non solum possunt, sed debent etiam superiores clericos illos, postquam fuerint de crimine canonice condemnati, sub arcta custodia detinere, qui, cum sint incorrigibiles, nec in monasteriis valeant custodiri, ad similia vel pejora de facili laberentur. Laici vero citra excommunicationis sententiam capere clericos, et ad judicium trahere poterunt, si oporteat etiam violenter, dum tamen de mandato id faciant praelatorum, quorum illi sunt jurisdictioni subjecti, et quorum est corrigere criminosos; cum hoc non ipsi, sed illi, quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non amplius eorum violentia se extendat, quam defensio, vel rebellio potius exegerit clericorum.]

Datum Anagniae, IV Id. Decembris.

CLXXXIV. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS LOMBARDIAE. Ut Ecclesiam Pergamensem [al. Bergomensem] adversus molestantes tueantur ac defendant. (Anagniae, XVII Kal. Januarii.) Ascendit ad nos gemitus Ecclesiae Pergamensis, exponentis miseriam suam nobis et afflictiones, quas patitur tota die, non ab hostibus sed a filiis, non ab extraneis sed a suis et familiaribus inimicis. Filii etenim quos exaltare studuit et nutrire, retribuentes ei mala pro bonis, et pro dilectione odium rependentes, non solummodo hanc spreverant, sed velut genimina viperarum conjurarunt in matrem, ejus sanguinem sitientes cujus consueverant mamilla lactari. Deduxerat enim eos in cellaria sua, parvulis potum tribuerat et non escam, provectis cibum solidum ministrarat, ad refectionem eorum panes de mensa propositionis assumens, et aquam eis sapientiae salutaris exponens; sed illi jam incrassati et jam dilatati, recedentes ab ipsa, erigunt calcaneum contra matrem, contra stimulum calcitrant, et ei, cujus panes edebant, pro pane lapidem, pro pisce serpentem, et pro ovo porrigunt scorpionem. Utquid igitur, Domine, recessisti longe, cur in opportunitatibus et tribulatione despicis, cur non respicis in faciem Christi tui, cur te zelus non comedit domus tuae, ut exsurgas quasi potens crapulatus a vino, et judices causam tuam, memor improperiorum quae in ministris tuis sustines tota die? Ecce etenim patientia tua Pergamenses ad poenitentiam non adducit; sed quanto patientius eos sustines, tanto amplius thesaurizant sibi iram in die irae, indignationem tuam in se fortius provocantes; sed, ne obliviscaris in finem, Domine, et ne avertas faciem tuam a nobis, memento testamenti tui, et Ecclesiae quae facta est de domina gentium sub tributo. Ne parcas, Domine, virgae tuae, sed, qui quos amas arguis et castigas, castiga hujusmodi praesumptores, ne ipsorum malitia maculet gregem tuum, ideoque peccatorum virgam super sortem justorum diutins non relinquas. Vertas impia, ut non sint, nec velis mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, sic implens ignominia vultum eorum, ut quaerant, Domine, nomen tuum. Sane, sicut ex litteris multorum accepimus, Pergamenses inter sanctum et profanum nullatenus distinguentes, ut Pergamensem ecclesiam ancillarent et subjacerent liberam servituti, receptis et perlectis litteris nostris, quas super ecclesiarum immunitate, tam eis quam Lombardis aliis nos meminimus destinasse, possessiones non solum ecclesiarum omnium, sed universorum religiosorum locorum quae sita sunt in civitate vel dioecesi Pergamensi, pro suae voluntatis arbitrio aestimantes, ab eis duodecim denarios, et a clericis quindecim pro libra qualibet exegerunt. Cumque venerabilis frater noster . . . episcopus, et dilecti filii, canonici et clerici Pergamenses, nollent colla submittere tanto jugo, W. Lazar, Potestas, Albertus Pazolus, judex, et alii Pergamenses, infames quosdam et malae opinionis viros colligendis ecclesiarum proventibus deputarunt, administrationem episcopo et clericis auferentes.

Praeterea, ut ecclesia supra nominata fieret opprobrium hominum et abjectio plebis, et quae domus orationis fuerat, in sterquilinium verteretur, juxta parietes ejus in coemeterio communes posuere latrinas, utres suos in eis et uteros, utinam visceribus, purgaturi. Non sic in ecclesias et loca religiosa desaeviunt Saraceni, sed ea reverenter et devote custodiunt, et interdum etiam venerantur, nolentes polluere domos illas, quas noverant ad invocandum nomen Domini deputatas. Verum, quia familiaritas parit multa contemptum, et inimici hominis domestici ejus, ecclesiam alienigenis etiam reverendam filii persequuntur, si tamen filii sint dicendi, qui, affectu deposito filiali, hostilem animum induerunt, maledicentes patri et matri, non tam verbis quam factis, ut morte perpetua moriantur. Licet autem ex his non solum ecclesiasticam sed divinam etiam meruerint ultionem, ut tamen malos in bono vincamus, nec relinquamus eis materiam, qua in peccatis suas excusationes excusent, volumus, et praesentium auctoritate districte praecipiendo mandamus, quatenus tu, frater, Mediolanensis archiepiscope, personaliter ad civitatem ipsam accedens, potestatem, judices, consiliarios et populum moneas attentius et inducas, et ex parte Dei omnipotentis, sub obtestatione divini judicii, eisdem injungas, ut ab ecclesiis et viris ecclesiasticis sic extorta sine diminutione restituant, et prorsus extorquenda dimittant, et latrinas, quae latere debent potius quam patere, a coemeterio ecclesiae Pergamensis removeant sine mora. Quod si hujusmodi non potuerint monitis emolliri, universitati vestrae in virtute obedientiae districte praecipimus, quatenus civitatem eorum interdicti sententiae supponatis, ita quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum in ea divinum celebretur officium, vel exhibeatur ecclesiasticum sacramentum, et tam Potestatem quam consules, consiliarios et aestimatores, et nominatim praedictum A., judicem, Fridericum Colion., L. de Mozo, P. Moizon, C. de Roario, qui super ecclesias et clericos severius caeteris, sicut dicitur saevierunt, et hujus inconsulti consilii quasi praecipue fuerunt auctores, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatos publice nuntietis, et mandatis ab universis civitatibus et civibus Lombardiae tam in colloquiis quam contractibus omnibus, sicut excommunicatos arctius evitari, ita, quod si qui eis communicare praesumpserint, sententiam excommunicationis incurrant, quam vos postmodum solemniter publicetis, denuntiantes similiter, sic praedictos Potestatem, consules, consiliarios, et aestimatores Pergamenses excommunicationi subesse, ut non possint absolutionis beneficium obtinere, nisi satisfacturi plenarie de praemissis apostolico se conspectui personaliter praesentarint. Constitutiones insuper, et sententias, quae ab excommunicatis ipsis, vel de ipsorum mandato, fuerint promulgatae, decernatis irritas et inanes, nullo unquam tempore valituras, et illos, qui eis in praedictorum officiorum administratione successerint, in excommunicationis sententia successuros, nisi satisfecerint infra mensem, cum succedant in onere qui substituuntur in honore. Cumque praedicti Potestas, consules et consiliarii, graviter persequantur ecclesiasticam libertatem, praesentium auctoritate decernimus, ut, nisi resipuerint infra mensem, filii eorum usque in tertiam et quartam generationem ad honores ecclesiasticos et beneficia, de caetero nullatenus assumantur. Ut autem quam moleste tantam Dei et Ecclesiae generalis feramus injuriam sentiant plenius in affectum, denuntietis eisdem, quod nisi resipuerint infra mensem, civitatem ipsorum episcopali privabimus dignitate, ac sedem ipsorum ad locum alium transferemus. Quod si nec sic infra mensem alium potuerunt ad satisfactionem induci, ne ad recuperandam dignitatem amissam valeant aspirare, per vicinos episcopatus Pergamensem dioecesim dividemus, et divisionem mandabimus in perpetuum observari. Adjicimus etiam, ut vos, fratres, Mediolanensis archiepiscope et episcope Vercellensis, canonicos, clericos et universos viros religiosos, tam exemptos quam alios, in civitate Pergamensi et ejus districtu manentes, cum ab eodem episcopo Pergamensi fueritis requisiti, civitatem et ejus districtum egredi nec regredi ad eosdem, donec fuerit satisfactum, per suspensionis et excommunicationis sententiam, sublato appellationis obstaculo, compellatis, et eis, cum non tam pro sua quam Ecclesiae generalis exsulaverint libertate, faciatis per universas ecclesias Lombardiae, juxta vestrae discretionis arbitrium, congrue provideri, contradictores censura ecclesiastica compescentes. Praeterea, tam Hierosolymitanae quam militiae Templi fratres cogatis, appellatione remota, non obstantibus privilegiis et indulgentiis suis, interdicti sententiam inviolabiliter observare.

Datum Anagniae, XVII Kal. Januarii.

CLXXXV. EPISCOPIS, ABBATIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN QUORUM PAROCHIIS MONASTERIUM CASIN. ECCLESIAS, VEL POSSESSIONES ALIAS HABERE DIGNOSCITUR. Confirmat privilegium, quo abbas et fratres Casinensis monasterii in rerum monasterii invasores excommunicationis sententiam promulgare possint. (Anagniae, XVIII Kal. Januarii.) Commissa nobis, licet insufficientibus meritis, Ecclesiarum omnium sollicitudo requirit ut, ad tuitionem earum contra malignorum incursus, nostrae considerationis aciem extendamus. Specialiter autem monasterio Casinensi, quod nobis est nullo mediante subjectum, adesse volumus et prodesse, ne personae sedentes ibidem secus pedes Domini cum Maria, et nocte ac die in lege Domini meditantes, a religionis suae proposito revocentur molestationibus aliquorum indebitis, et eis pars optima quam elegerant auferatur. Inde est, quod, cum dilectus filius noster, R. tituli Sanctorum Marcellini et Petri presbyter cardinalis, Casinensis abbas, in malefactores suos, si qui forte, timore Dei postposito, ad diripienda bona monasterii Casinensis violenter extenderint manus suas, si dioecesani malefactorum ipsorum episcopi, ad monitionem ejus vel fratrum suorum, eidem de ipsis noluerint aut malitiose distulerint exhibere justitiae complementum, de auctoritate nostra et felicis memoriae praedecessorum nostrorum, Calisti et Alexandri PP. excommunicationis sententiam promulgandi liberam habeat facultatem, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui parochianorum vestrorum possessiones vel bona monasterii memorati abstulerint vel invaserint violenter, audita exinde querimonia per abbatem vel fratres Casinenses, de ipsis, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, districtam justitiam facere minime differatis. Alioquin, sententiam excommunicationis quam praedictus abbas in eos, juxta tenorem privilegiorum suorum quae Casinensi Ecclesiae apostolica sedes indulsit, propter hoc duxerit promulgandam, omni occasione et contradictione cessantibus, firmiter observetis, et per episcopatus vestros vos, fratres archiepiscopi et episcopi, faciatis tandiu inviolabiliter observari, donec per eumdem abbatem et fratres suos vobis constiterit, eis esse super his satisfactum, pro quibus vinculo fuerant excommunicationis astricti.

Datum Anagniae, XVIII Kal. Januarii.

CLXXXVI. MAGISTRO SYM. CLERICO VENERABILIS FRATRIS NOSTRI, G. PRAENESTINI EPISCOPI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATI. Scholastriam ecclesiae Maguntinae ipsi confirmat. Anagniae, II Id. Decembris.) Solet annuere, etc. usque assensu. Concessionem Scholastriae ecclesiae Maguntinae, cum praebenda et aliis pertinentiis suis, per venerabilem fratrem nostrum, S. Maguntinum archiepiscopum, tibi factam, sicut canonice facta est, auctoritate tibi apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, II Id. Decembris.

CLXXXVII. ABBATI CORBEIENSI. Privilegia ipsi confirmat. (Anagniae, II Id. Decembris.) Solet annuere, etc. usque assensu. Libertates, immunitates et dignitates monasterio Corbeiensi per praedecessores nostros indultas, et eorum privilegiis confirmatas, exemptiones etiam saecularium exactionum per principes saeculares concessas eidem auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, II Id. Decembris, anno sexto.

CLXXXVIII. EIDEM. Concedit facultatem utendi annulo. (Anagniae, II Id. Decembris.) Apostolica sedes, cui, auctore Domino, licet immeriti, praesidemus, in plenitudinem ecclesiasticae dignitatis assumpta, sic in filios gratiam benedictionis paternae transfundit, ut de plenitudine ipsius accipiant universi, et, sicut eis injunctae sibi sollicitudinis onus participat, sic etiam acceptae dignitatis honores communicat et ornatus, dotans in filiis filias, et filios in filiabus adornans. Circa illos autem se magis exhibet liberalem, et in eos copiosius sua dona diffundit, qui acceptae gratiae non ingrati vitium ingratitudinis fugiunt, et honorantibus se assurgentes in actionibus gratiarum, ut gratia eis detur ex gratia promerentur. Cum igitur factam tibi et monasterio tuo ab apostolica sede gratiam recognoscas, quae predecessoribus tuis, et eorum successoribus usum mitrae, chirothecarum et sandaliorum indulsit, tam meritis tuis, quam precibus charissimi in Christo filii nostri, illustris regis O., in Romanum imperatorem electi, in cujus fidelitate ac devotione persistis, inducti, ut de caetero utaris annulo auctoritate tibi praesentium indulgemus. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, II Idus Decembris, anno sexto.

CLXXXIX. EPISCOPO, DECANO; ET MAGISTRO WILOTO, CANONICO, PICTAVIENSIBUS. Causam electionis episcopi Engolismensis ipsis committit . (Anagniae, IV Id. Decembris.) Quoniam, Ecclesia Engolismensi vacante, in varia se vota eligentium variare, coacta est in canonicorum suorum personis ad sedem apostolicam laborare. Fuit igitur ex una parte propositum coram nobis, quod cum bonae memoriae . . . Engolismensis episcopus, viam fuisset universae carnis ingressus, canonici saepius de praeficiendi sibi pontificis electione tractantes, dilectum filium . . . abbatem Sancti Eparchii, laudabilis vitae, virum eruditum, in spiritualibus et in temporalibus circumspectum, citra solemnitatem electionis communiter nominarunt. Verum, ejus electione dilata, in quatuor ex concanonicis suis contulerunt arbitrium eligendi, ab eis juramento recepto, quod de gremio Engolismensis ecclesiae quem utiliorem crederent infra certum tempus eligerent in pastorem; canonicis quoque firmantibus juramento, quod eum sine contradictione reciperent in electum, quem praedicti quatuor infra certum diem juxta formam eligerent sibi datam. Caeterum, quia prius fuit elapsus terminus eis datus, quam in unum electorum quaternarius convenisset, non fuit ab eis in electione processum, sed a compromisso potius se adinvicem absolverunt. Canonici ergo, denuo convenientes in unum, in dilectum filium . . . archidiaconum . . . praecentorem, et . . . Xanctonensem archidiaconum, canonicum Engolismensem, eligendi contulerunt liberam facultatem, ita tamen, quod duo sine tertio nihil possent, sed posset tertius duos absolvere si nequirent pariter convenire. Quamvis autem praecentor ipse se diceret jurare paratum utiliorem episcopatui nominare, vel recipere nominatum ab aliis, si quem nominarent utiliorem suo nominato jurarent, neuter tamen id recipere voluit, nec potuerunt in aliquem consentire, propter quod a compromisso se invicem absolverunt. Archidiaconus igitur, qui unicus est in Engolismensi Ecclesia . . . thesaurarius . . . cantor, et . . . poenitentiarius, et antiquiores canonici, imo major et sanior pars eorum qui consueverant in Ecclesia residere, attendentes, deliberatione praehabita, quod in praedictum abbatem Sancti Eparchii prius convenerant pene omnes, invocata sancti Spiritus gratia, eum in episcopum elegerunt, et se ac electionem suam protectioni sedis apostolicae supponentes, ne quis contra eos vel electionem suam aliquid attentaret, ad nostram audientiam appellarunt. Verum, cum ecclesiam cum laudibus solitis introissent, quidam qui, cum interfuissent electioni jam factae, in nullo tamen eligentibus obviarant, Burdegalensem decanum, aetate minorem, illitteratum et insufficientem ad episcopatus regimen, in episcopum temere nominarunt. Unde, quia in eumdem abbatem pene omnes personae ipsius ecclesiae ac canonici residentes fere convenerant, universi electionem ipsius, quae fuerat facta prius, confirmari petebant, et cassari quod factum fuerat de decano. Caeterum, contra hoc fuit propositum ex adverso, quod cum Engolismenses canonici, ubi de praeficiendo sibi pastore tractarent, pariter convenissent juramento firmare, quod nullus in nominationem primo prorumperet, nisi cum tractatu omnium et singulorum assensu, et se ad id sub excommunicationis vinculo astringentes, in eos qui contra praesumerent per venerabilem fratrem nostrum . . . . Burdegalensem archiepiscopum, metropolitanum suum, obtinuerunt excommunicationis sententiam promulgari. Cumque postmodum eligendi sibi pontificis contulerint potestatem, timens magister scholarum ne si pro ubi, primi non convenerant electores, non possent convenire secundi, aliquid minus canonicum ageretur, ne quis sine communi consilio et assensu in electione procederet, ad nostram audientiam provocavit. Verum, cum praedicti tres quod non convenerant capitulo retulissent, archidiaconus et sequaces ipsius appellationi nullatenus deferentes, praedictum abbatem in episcopum protinus nominarunt.

Attendentes igitur alii plures numero et consilio saniores, quod illi reatum perjurii, et excommunicationis sententiam incurrissent, et quod eis, tum ex hoc, tum ex eo quod appellationi non duxerant deferendum, et eis elegerant inconsultis, eligendi potestate privatis, ad ipsos tantum esset electio devoluta, cum illi appellationem de caetero non posset objicere contra eos, quoniam venerant contra ipsam, quoniam frustra legis auxilium invocat qui committit in legem, in praedictum decanum, virum ad regimen episcopatus idoneum, unanimiter convenerunt, cujus electio fuit postmodum auctoritate praedicti archiepiscopi confirmata, sicut ex litteris ejus in nostra praesentia recitatis evidentius apparebat.

Cum ergo abbas Sancti Eparchii a decem tantum excommunicatis et perjuris, post appellationem ad nos interpositam, inconsultis aliis, fuerit nominatus, decanus autem ab undecim consilii sanioris fuisset electus, electionem decani confirmari petebant, et irritum nuntiari quod factum fuerat de abbate. Verum, contra hoc fuit econtrario replicatum, quod nec perjurium, nec excommunicationem abbatis incurrerant electores, cum excommunicationis sententia per praedictum fuerit archiepiscopum relaxata, sicut juramento firmarunt, nec jurarent canonici, sicut fuerat propositum ex adverso, se sine consilio et assensu singulorum et omnium, vel sine communi consilio, ad electionem nullatenus processuros, sicut venerabilis frater noster . . . Xanctonensis episcopus, per suas litteras exprimebat, quibus pro se pars utebatur adversa. Unde, cum universae personae, una duntaxat excepta, et antiquiores canonici, ac pene penitus omnes qui in ecclesia residentiam faciebant, in praedictum convenirent abbatem, de communi canonicorum consilio, tanquam majoris et sanioris partis, in ejus fuerat electione processum. Licet autem pro hac eligentium parte nullus comparuerit procurator, sed simplices nuntii, qui quod factum fuerat proponebant, unde pars decani ab eis et parte sua instanter petebat expensas, quia tamen praedictus abbas sufficientem miserat responsalem, audivimus haec et alia quae fuerunt hinc inde proposita, et motum nostri animi formavimus ex eisdem. Constitit autem nobis ex confessionibus partium, quod post appellationem ad nos legitime interpositam a paucioribus electus fuerat idem abbas, quia, cum ad electionem viginti et unus canonici convenissent, decem tantum convenerant in eumdem, reliquis inconsultis, propter quod electionem ipsius duximus irritandam. Quia vero Burdegalensis decanus per partem electus adversam, ad exsequendum pontificatus officium insufficiens dicitur, et eum asseritur tam in aetate quam scientia sustinere defectum, quod ad tantae dignitatis apicem non debeat promoveri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus, solum Deum habentes prae oculis, ad locum idoneum, utrique parti securum, convenientes in unum, decano ipso et partibus, si citatae voluerint comparere, in vestra praesentia constitutis, inquiratis sine personarum acceptione super praemissis impedimentis diligentius veritatem, et si partes consenserint, definitivam sententiam proferatis. Alioquin, causam sufficienter instructam ad nos remittere procuretis, praefigentes terminum competentem, quo partes ad sedem apostolicam veniant sententiam recepturae, ad quam personaliter praenominatus electus accedat, nisi aliquo justo impedimento constiterit detineri; cujus electio si fuerit forsan de jure cassanda, partes, universitatis nomine, sint paratae, vel cum consilio nostro electionem canonicam celebrare, vel, si ratio postulaverit, personam idoneam a nobis recipere in pastorem. Quod si non omnes, etc. Tu, frater, episcope, etc.

Datum Anagniae, IV Id. Decembris, anno sexto.

CXC. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Tenorem litterarum apostolicarum certis in casibus interpretatur. (Anagniae, XV Kal. Januarii). Sedes apostolica consuevit exhibere se petentibus liberalem, sed quidam ejus gratia nequiter abutuntur, dum quod ipsa de benignitate concedit ipsi ad malignitatem intorquent. Quidam enim malignari volentes in commissionibus nostris, minores et viliores personas propriis nominibus exprimunt; majores autem et digniores specialibus vocabulis non designant, sed eas sub quodam generalitatis involucro comprehendunt, uti commissiones ipsas a nobis facilius impetrent, sub hac forma: conquerentur tales de isto vel illo, et aliis quibusdam propriis nominibus exprimendis, qui eis super tali negotio et quibusdam aliis rebus injuriosi minus et graves existunt. Nos igitur, eorum volentes malitiis obviare, decernimus ut, cum in commissionibus nostris minores et viliores personae solummodo designantur, majores et digniores sub generali clausura non intelligantur includi, sed nec liceat occasione generalitatis hujusmodi multitudinem effrenatam in judicium evocare, nec super majoribus et gravioribus negotiis audiantur, qui de levioribus et minoribus tantum faciunt mentionem. Si quis vero majores personas expresserit, non ut velit cum eis in judicio experiri, sed ut descendere valeat ad minores, quia fraus et dolus ei patrocinari non debet, tanquam mendax peccator, careat impetratis.

Datum Anagniae, XV Kal. Januarii, anno sexto.

CXCI. ARCHIEPISCOPO, ABBATI SANCTI ANDREAE, ET POPULO BRUNDUSINIS. Acriter eis objurgat quod conjuraverint contra comitem Brennensem, et, castellano occiso, proditorie castellum occupaverint. (Anagniae.) Mirari cogimur non modicum et moveri, quod, cum inter universos in Apulia constitutos, dilectum filium, nobilem virum, Walterum, comitem Brennensem, magistrum justitiarium Apuliae et Terrae Laboris, receperitis quasi primi, et eum curaveritis amplius honorare, nescimus quorum seducti consilio, et quo errore decepti, aversi (sic ) retrorsum, non tam contra eum quam contra nos et regem calcaneum erexistis, et, castellano ipsius comitis non absque vitio proditionis occiso, universi pariter rebellastis. Sane, cum in accessu ipsius comitis hostes qui prius discurrebant per regnum impune, et non solum spolia rapiebant, sed in personas etiam saevientes, ab eis per tormenta, non tantum omnia quae habebant sed et quae habere non poterant extorquebant, quos volebant etiam sicut pecora trucidantes, dextera Domini faciente virtutem, per industriam et prudentiam ipsius comitis, auctoritate sedis apostolicae accedente, mirabiliter contriti fuerint et dispersi, debuerat apud vos tantam gratiam invenisse, ut non solum non rebellaretis in eum, sed pro ipso etiam animas poneretis, cum ipse pro vobis quodam modo suam animam posuisset. Verum, ut quem circa eum et nos animum gereretis monstraretis plenius per effectum, cum nos in lecto aegritudinis positos visitasset, nos mortuos confingentes, conjurastis in eum, et castellum quod ipse tenuerat occupastis, nec potuit pardus suam varietatem deponere, aut tigris exuere pellem suam, cum tu, frater archiepiscope, infidelitatis vitium, quod sub multae devotionis specie, donec palleum a nobis reciperes, palliaras, exercueris palleatus, auctor perjurii et perditionis effectus, qui nobis saltem fidelitatem debueras observare. Verum, quod verebamur accidit, quod timebamus evenit, et quasi prodigialiter est effectum, ut infidelitatem, quam sine palleo palliaras, detegeres palleatus, quoniam palleum palleationis impatiens patere te fecit, et ut quod faciebas faceres citius imperavit. Ut autem jaceretis rete ante oculos pennatorum, statim, proditione commissa, juramentum balii nobis praestitum, sicut audivimus, innovastis, tanquam potius verbis vestris quam operibus crederemus, nec sic sciremus inter opera et verba distinguere, ut cognosceremus aperte qui labiis nos honorent, cum longe sit cor eorum a nobis. Verum, forsan ad id ea ratio vos induxit, quod, cum vos conscientia remorderet, et cognosceretis melius per vos ipsos quod contra juramentum nobis praestitum veneratis, poenitentes forsitan de commisso, aliud, quod servetis in posterum, praestitistis.

Caeterum, si comes ipse contra vos in aliquo deliquisset, non debueratis per vos ipsos hujusmodi sumere ultionem, sed ad nos recurrere, et ab eo satisfactionem et justitiam postulare. Nam, quantumcunque ipsum dilexerimus hactenus, et nunc etiam diligamus, per vos tamen intelligere poteratis, quod plus regem diligebamus et regnum, nec pateremur ipsum aliquid in praejudicium regis et regni dispendium attentare. Quia vero justus etiam cadit in die septies, et resurgit, nec potest homo in eodem statu jugiter permanere, monemus universitatem vestram et exhortamur in Domino, et per apostolica vobis scripta mandamus, atque sub debito quo nobis et regi tenemini districte praecipimus, quatenus, redeuntes ad mentem, et quod forsan inconsulte fecistis saniori consilio corrigentes, a lapsu proprio resurgatis, et ab eodem comite, securitate recepta, quod pro hac offensa nec cives offendat nec opprimat civitatem, redeatis ad fidelitatem ipsius, et castellum in ejus manibus resignetis. Alioquin, vos, frater archiepiscope, et fili abbas Sancti Andreae, usque ad mensem post susceptionem praesentium nostro vos conspectui praesentetis, poenam vel praemium pro meritis recepturi. Quod si forsan distuleritis vel nolueritis adimplere, noveritis vos extunc vinculo excommunicationis astrictos. Vos quoque, cives, nisi infra eumdem terminum mandatum fueritis apostolicum exsecuti, civitatem vestram noveritis interdictam, et universos principales hujus proditionis consiliarios et auctores excommunicationis vinculo innodatos. Ut autem spirituali gladio gladius materialis accedat, universis comitibus, baronibus et civibus, constitutis per Apuliam et Terram Laboris, tam ex parte nostra quam regia, districte praecipiendo mandamus, ut nullum vobis auxilium tribuant et favorem, sed eidem comiti contra vos viriliter et potenter assistant. Eligite igitur obedire potius, ut vivatis, quam in contumacia vestra persistere ac perire.

Datum Anagniae.

In eumdem fere modum . . . . . archiepiscopo et populo Hydruntinis, usque: contra nos et regem crexistis calcaneum, et temere rebellastis, etc., in eumdem modum usque in fine, excepto quod non fiat ibi mentio de abbate.

In eumdem modum . . . . . . . episcopo et civibus Gallipolitanis.

CXCII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, ET NOBILIBUS VIRIS, COMITIBUS, BARONIBUS, ET CIVIBUS, CONSTITUTIS PER APULIAM, ET TERRAM LABORIS. De eodem argumento. (Anagniae.) Nisi statum vestrum negligeretis et famam, proditores filios, qui, per innatae sibi proditionis vitium, totam Apuliae ac Terrae Laboris gentem infamant, taliter puniretis, nobis etiam tacentibus, per vos ipsos, quod gentis purgaretis opprobrium, et ostenderetis vos in infidelium persecutione fideles. Ecce etenim, licet anima quae peccaverit mortis sententiam mereatur, nec puniendus sit pro patre filius, vel filius pro parente, juxta consuetudinem tamen paucorum crimen in multis diffunditur, et in paucis et vilibus plures ac meliores immerito diffamantur. Quamvis etenim nos, qui merita personarum novimus, et inter gentem et gentem, civitatem et civitatem distinguimus, et inter sanctum discernimus et profanum, segregare noverimus a fidelibus infideles, ne dicamus bonum malum, nec malum bonum, parati etiam potius delinquentibus parcere si a contumacia resipiscant, quam bonis dum perseverant irasci, remoti tamen, et qui provinciae nomen tenent, ignorantes nomina civitatum, quod Brundusini, Materani, Baronitani, Hidrontini et Gallipolitani proditorie commiserunt, vos asserunt commisisse, in totam provinciam paucarum civitatum crimina retorquentes. Quidam etiam, etsi provinciam noverint, et viderint civitates, et noverint etiam qui peccarint, taciturnitatem tamen innocentium accusant, et vertunt dissimulationem in culpam contra vos, verbum illud canonicum sumentes, negligere, cum possint perturbare perversos, nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinunt obviare. Sane, si comes ipse contra illos in aliquo deliquisset, etc. In eumdem fere modum usque attentare, qui quantum contulerit toti regno, vos non credimus ignorare. Nam in ejus adventu hostes, qui prius discurrebant per regnum impune, etc. In eumdem fere modum usque contriti sunt mirabiliter et dispersi; propter quod proditores praedicti fideles ei non infideles debuerant exstitisse. Ut igitur non solum vos, sed universos in regno Siciliae constitutos ab opprobrii hujus improperio liberetis, universitatem vestram monemus, et exhortamur attentius et per apostolica vobis scripta mandantes, sub debito quo nobis et regi tenemini, districte praecipimus, quatenus nisi Baronitani, Brundusini, Hidrontini et Gallipolitani, mandatum nostrum, quod per litteras nostras eis dirigimus, infra mensem post susceptionem praesentium fuerint exsecuti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, terras eorum denuntietis interdicto subjectas, et universos principales proditionis hujus consiliarios et auctores, excommunicationis sententiae subjacere; tam interdicti quam excommunicationis sententias, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, tam in cathedralibus ecclesiis quam aliis parochialibus, in civitatibus vestris vel dioecesibus constitutis, publicari solemniter facientes, et vos etiam personaliter publicantes. Brundusinum autem et Hidrontinum archiepiscopos, etc. Gallipolitanum episcopum, nisi, prout proditionis causa fuisse dicuntur, sic etiam fiant conversionis auctores, et vel apud cives suos efficiant ut mandatum apostolicum exsequantur, vel ipsi personaliter infra mensem post susceptionem praesentium nostro se conspectui praesentarint, poenam vel praemium pro meritis recepturi, excommunicatos sub solemnitate simili nuntietis, et faciatis in locis quae praediximus nuntiari. Vos vero, filii comites, barones, et cives, sicut de gratia nostra confiditis, et nos de vestra devotione speramus, contra proditores et rebelles hujusmodi, praedicto comiti, qui super hoc causam nostram, regis, et suam specialiter procurabit, assistatis viriliter, et potenter, in forti manu, et extento brachio, rebellium deprimentes superbiam, et in freno et in camo constringentes maxillas eorum, ut ad fidelitatis semitam ab infidelitatis invio revertantur. Nullus quoque vestrorum eis interim aliqua necessaria ministrare praesumat, vel auxilium eis tribuat aut favorem, sed taliter potius excessum eorum, et injuriam vestram vindicetis in eos, ut quantum vitium proditionis vobis displiceat, in puniendis proditoribus ostendatis; contra Materanos sicut per alias litteras vobis mandavimus processuri. Quia vero nobilibus viris, S. Gentili comiti, Rob. de Butaro, Nic. de Fontanellis, et fratribus ejus, Pandulfo de Aquirio, et Tor. filiis comitis S. Felicis, parati sumus, tam de comite ipso quam aliis, contra quos movere voluerint quaestionem, plenam justitiam exhibere, quod per vos eis volumus nuntiari. Volumus, et sub eadem vobis districtione mandamus, quatenus vos, fratres archiepiscopi et episcopi, nisi ad commonitionem vestram a sua rebellione destiterint, et regnum desierint suis seductoribus et impugnatoribus perturbare, et contra comitem machinari, excommunicationis eos sententia feriatis, quam singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, faciatis solemniter publicari, eos simili sententiae supponentes, qui victualia eis, aut alia necessaria, prece, vel pretio, aut aliter subministrant, aut aliter eis auxilium tribuunt, et favorem. Vos vero, filii barones et cives, et cum comite ipso, et per vos etiam eorum malitiam comprimatis.

Datum Anagniae.

CXCIII. J. QUONDAM LUGDUNENSI ARCHIEPISCOPO. Respondit ad plura postulata, quibus apostolicam sedem archiepiscopus pulsaverat, illiusque oraculum exquisierat. (Anagniae, XI Kal. Januarii.) [Quod pietatem colendo in mandatis divinis te libenter exerceas, et in lege Domini meditando jugiter consideres vias ejus, epistolarum tuarum verba demonstrant, et testantur fortius quaestiones quibus apostolicam sedem pulsas, ut pulsanti januam veritatis aperiat, et quae obscura videntur suae responsionis verbis illustret. Sane, per tuas nos duxisti litteras consulendos, cur Psalmista tertiae diei nullum psalmum inscripserit, cum ab eo, in laudem operis singulorum, singuli psalmi caeteris sint diebus inscripti.] Nam, in prima Sabbati vicesimum tertium, in secunda quadragesimum septimum, in quarta nonagesimum tertium, in quinta octogesimum, in die ante Sabbatum, scilicet sexta Sabbati, nonagesimum secundum, et in die Sabbati, nonagesimum primum psalmum inscribit; tertia Sabbati penitus praetermissa, in quo latere credis aliquod sacramentum. Puteus altus est, nec sumus sufficientes ex nobis haurire aquam de fontibus Salvatoris, sed ut postulemus ab eo qui dat omnibus affluenter et non improperat, ut dignetur nobis immeritis revelare, quod sapientibus hactenus, sicut disposuit illi Pater, abscondit. [Credimus autem, quod, cum tertia dies sit inter caetera commendabilis maxime propter sacrosanctum mysterium Trinitatis, Psalmographus, licet intellexerit super senes, et sicut calamus scribae velociter scribentis lingua ejus, ut tamen mysterium illud ineffabile, imo ineffabilissimum, demonstraret, laudes tertiae diei omnino suppressit, malens super hoc prorsus silere quam tenuiter balbutire. Ad quod utique designandum, et Paulus apostolus, cum usque ad tertium coelum raptus fuisset, audivit arcana verba quae non licuit homini loqui. Tacens vero tantum mysterium, altius quidem extulit et fortius commendavit. Unde praeceptum legitur Danieli: Signa librum et claude mysteria, pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia (Dan. XII). Clausus enim exstitit liber et signata mysteria, donec Leo de tribu Juda librum aperuit, ejusque signacula solvit. Triplex autem est Trinitas, personarum in Deo, substantiarum in Christo, et specierum in sacramento. In prima, tres sunt personae in una substantia, Pater, Filius, et Spiritus sanctus; quia tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. In secunda, tres substantiae in una persona, divinitas, corpus et anima; nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus. In tertia, tres sunt species in unico sacramento, panis, vinum et aqua; quia nec panis in corpus sine sanguine transit, nec vinum et aqua in sanguinem sine corpore commutantur, cum neutrum sine reliquo esse non possit, sed potius totum in toto, et in toto totum existat. Tertia igitur ineffabilis, secunda ineffabilior, prima ineffabilissima, ut ita loquamur, existit. Sunt autem comparatione hujus ineffabilissimae Trinitatis trinitates caeterae diminutae.] Unde, licet occulta, certa tamen fuit ratione provisum, ut, cum tres ternarii sint in novem ordinibus angelorum in quotidiana praefatione, medio substracto, de singulis sex tamen secundum ordines ponerentur.

Nam Dionysius tres esse angelorum ordines protestatur, ternos in singulis comprehendens, ut similitudo Trinitatis in eis insinuetur impressa. Tres enim superiores, tres inferiores, et medii tres existunt: superiores, seraphim, cherubim, throni; medii, dominationes, principatus et potestates; inferiores, virtutes, angeli, archangeli, nominantur. De superioribus igitur cherubim, de mediis principatus; de inferioribus archangeli subtrahuntur, quia comparatione Trinitatis aeternae, cujus majestas ibi praecipue commendatur, diminuta quaelibet et imperfecta alia trinitas reperitur. Nam, quis in nubibus aequabitur Domino, aut quis similis erit Deo inter filios Dei? Sic etenim ibi legitur: Per quem majestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates, coeli coelorumque virtutes, ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant; throni quippe coelorum nomine designantur. Sane, quoddam increatae Trinitatis vestigium relucet in omnibus creaturis, videlicet tam in angelo quam in homine et in mundo. Ad angelum namque dicitur per prophetam: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et decore perfectus, in deliciis Dei paradisi fuisti (Ezech. XXVIII). De homine Scriptura testatur: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I). De mundo Apostolus confitetur, quod invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. I). Quaelibet autem harum trinitatum, sive spiritualis in angelis, sive corporalis in mundo, sive spiritualis et corporalis in homine, similitudinem quamdam divinae Trinitatis ostendit; sed ipsius similitudinis non perficit veritatem. Fecit enim Deus duas principales creaturas, angelicam et mundanam; sed quarum primam spiritualem condidit, alteram corporalem. Primae similitudinem suam indidit, alteri vero imaginem divinam impressit; in utraque vero quasi speculum quoddam aeternae Trinitatis effulget. Nam in angelica est potentia, scientia et voluntas, quae sic se invicem amplectuntur, ut quaelibet reliquas comprehendat, cum possit angelis tam scire quam velle, sciat tam velle quam posse, velit tam posse quam scire. In summa quoque et individua Trinitate attribuitur Patri potentia, Filio sapientia, et Spiritui sancto voluntas; et tres in deitate personae ita sibi cohaerent adinvicem, ut sint, sicut tenet fides catholica, unus Deus; nam Pater est in Filio et Spiritu sancto; Spiritus sanctus est in Patre et Filio; Filius est in Patre et Spiritu sancto. Juxta quod in Evangelio ipse dicit: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV). Similiter etiam in creatura humana sive mundana, quaedam relucet quasi summae Trinitatis imago; cum magnus, pulcher, et utilis mundus existat, per magnitudinem conditoris potentiam, per pulchritudinem sapientiam disponentis, per utilitatem vero benevolentiam innuens gubernantis, quia, juxta sententiam Sapientis: A magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter potest horum videri Creator. Inter creaturam vero angelicam et mundanam, homo quasi medius est creatus, qui secundum carnem est corporalis cum mundo, cujus imaginem in se gerit, et secundum animam est spiritualis cum angelo, cujus similitudinem repraesentat. Unde, secundum philosophum, dicitur microcosmus, et, secundum Psalmographum, paulo minus ab angelis minoratus. Unde, congrue in Genesi legitur, quod fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.

Praeterea, etsi fideles antiqui ante legem aliquam habuerint notitiam Trinitatis, unde Abraham tres vidisse describitur, et unum legitur adorasse; sub lege vero aliquanto majorem, unde Isaias seraphim clamantes audivit unum ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isa. VI); firmius tamen mysterium, quod nec nobis etiam est revelatum ad plenum, nec plene cuiquam revelabitur in praesenti, eis erat, licet non prorsus valde, tunc occultum, quod pro Patre Filius revelavit, cum discipulis suis inquit: Ego in Patre, et Pater in me est, et si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV). Et iterum: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me (Joan. XV); illudque praesertim: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), et plurima in hunc modum. Revelabit autem Filius mysterium Trinitatis plenius in futuro, cum electis suis, sicut promittit ipse in Evangelio, manifestaverit semetipsum, cum erunt omnes docibiles Dei, cum videbimus non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, et sicut cognoscimur cognoscemus. Ad hoc igitur designandum: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Deus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob, in Deo omnipotente, et nomen meum Adonai non indicavi eis (Exod. VI). Non enim hoc nomen Adonai primis fuit Patribus inauditum, sed mysterium trinitatis et unitatis in Deo eis non fuerat, nisi forte tenuiter, indicatum, quod et nomine illo expressius designatur, quod Graeci Tetragrammaton dicunt, quia quatuor litteris figuratur I. E. V. E. pro quo Judaei proferunt Adonai. Cum enim dicant ineffabile nomen illud, ipsum proferre non audent, sed aliud proferunt loco ejus. Nam hoc nomen Adonai sex litteris scribitur, illud autem quatuor solummodo figuratur I. E. V. E. Licet enim populo Judaeorum multipliciter omnipotentem se Dominus ostendisset, eis tamen non indicavit hoc nomen, donec Moysi, qui gregem inviavit ad interiora deserti, et in montem Dei Oreb gregis ductor ascendit, pro parte revelavit mysterium Trinitatis. Est enim hoc nomen I. E. V. E. tantae virtutis, sicut peritissimi asserunt Hebraeorum, quod si distinguatur in tres dictiones, ut sigillatim quaelibet proferatur, integritatem sui nominis repraesentet: et sic secunda sumatur a prima, ut tertia quidquid habet a prima recipiat et secunda. Quod, ad exprimendum trinitatis et unitatis mysterium, in subjecta figura potest plenius denotari. Per hoc ergo, quod quaelibet distinctio habet aliquid commune cum reliquis, et nulla prorsus est ab aliis aliena, quaelibet in deitate persona consubstantialis cuilibet alii demonstratur, et per hoc, quod secunda distinctio primam sumit vocalem a prima, et ultima primam recipit a secunda, et secundam mutuat a priore, signatur expressius quod Filius a Patre gignitur, et Spiritus sanctus progreditur ab utroque. Praeterea, cum quaelibet distinctio per se nomen unicum repraesentet, integrum tamen unum nomen non diversa figurant. Nam et in Trinitate persona quaelibet et dicitur et Deus est, non tamen tres colimus deos, sed unum potius adoramus, non confundentes personas neque substantiam separantes. Rursus, in hoc nomine sunt tres litterae, sed media geminatur, quia in Deo sunt tres personae, sed media, id est Filius, geminum habet relationis respectum, quoniam ipse est ab alio et alius ab eo est. Quia ergo, priusquam vetus Moyses, rex et legifer noster, veniret in carnem, et fieret obediens Patri usque ad mortem, occultum erat mysterium Trinitatis, cum nondum velum templi scissum esset a summo usque deorsum, neque lapis revolutus ab ostio monumenti, non est mirum si Psalmographus non expressit, quod etiam tempore suo semiplene fuerat indicatum. Ad hoc etiam innuendum, magi Pharaonis in tertio signo, imo verius in signo tertiae plagae, defecisse leguntur. Tria namque signa fecerunt quae fecerat Moyses, primum, quando virgas verterunt in colubros; secundum, quando aquam mutaverunt in sanguinem; tertium, quando ranas adduxerunt super terram Aegypti. Sed primum signum plaga non fuit, et tertiae plagae signum facere nequiverunt, ut pulverem in scinifes transformarent, dicentes ad Pharaonem: Digitus Dei est hic (Exod. VIII).

Naturales quippe philosophi ductu rationis pervenerunt ad notitiam Patris et Filii, quos ipsi togaton et noym appellabant, sed ad cognitionem tertiae personae videlicet Spiritus sancti minime pervenerunt, qui digitus Dei dicitur. Juxta quod in Evangelio Veritas manifestat: Si ego in digito Dei ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? (Luc. XI.) Unde, pro digito alius evangelista dicit in Spiritu. Illi Dei digitum nominabant quem ignorabant; ideoque tertiae plagae signum facere non valebant. [Quisquis igitur ad notitiam individuae Trinitatis sine praedicatione vel lectione pervenit, hanc ei non humana ratio sed divina inspiratio revelavit, ut ei, qui perhibetur dixisse: « Prima monas secundam monadem genuit; prima et secunda suum in se reflectunt ardorem. » Unde, cum Petrus dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, audire promeruit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI). Denique, per septem primitivos dies septem praecipua tempora designantur, patriarcharum videlicet, judicum, regum, apostolorum, martyrum, confessorum et virginum; quorum assignationem ad praesens omittimus, ne potius librum texere quam epistolam scribere videamus. Unde, quia tertio loco tempus regum occurrit, idcirco David, a quo tempus regum incoepit, tertiae diei laudes omnino subticuit, nullum ei psalmum inscribens, ne laus in ejus ore sordesceret, si forte se ipsum in tertia Sabbati commendaret, malens aliena quam propria lingua laudari.

Secundo quaesisti, cum orationes quaedam ad totam Trinitatem communiter, quaedam ad Patrem, quaedam ad Filium dirigantur specialiter, cur nulla singulariter ad personam sancti Spiritus referatur, cum in hymnis, sive metricis sive rhythmicis, quibus Ecclesia utitur, saepius invocetur!] Ad hoc igitur respondemus, quod ideo ad Spiritum sanctum collecta non dirigitur specialis, quia peccatum in Spiritum sanctum est peccatum illud ad mortem, de quo Joannes apostolus protestatur: Est peccatum ad mortem, quod pro eo dico, ne quis oret, quoniam peccatum in Spiritum sanctum non remittitur in hoc saeculo neque etiam in futuro, juxta testimonium Veritatis. Patri namque appropriatur potentia, tanquam principio; Filio sapientia, tanquam verbo; Spiritui sancto benignitas, tanquam dono; vel Patri potentia, ne tanquam senex impotens videretur; Filio sapientia, ne tanquam puer putaretur insipiens; Spiritui sancto benignitas, ne tanquam inflatus crederetur malignus. Unde, qui peccat per fragilitatem vel impotentiam, peccat in Patrem; qui delinquit per simplicitatem vel ignorantiam, delinquit in Filium; qui vero blasphemat per malignitatem vel invidentiam, in Spiritum sanctum blasphemat. Ideoque peccatum in Patrem et Filium, dicitur remissibile, quia fragilitas vel simplicitas quamdam excusationem praetendit. Peccatum autem in Spiritum sanctum irremissibile dicitur, quia malignitas omnimodam accusationem inducit. Quia ergo Patris potentiam nihil effugit, et Filii sapientiam nihil latet, oportuit in collectis Patri et Filio supplicari.

Verum, quoniam, secundum Apostolum, Spiritus sancti benignitas inenarrabilibus semper pro nobis gemitibus postulat, faciens nos inenarrabilibus gemitibus postulare, ad distinguendas appropriationes melius in personis divinis, necesse non fuit ad Spiritum sanctum propriam dictare Collectam, quanquam tamen in hymnis, sicut ad Patrem et Filium sic ad Spiritum sanctum frequenter oratio dirigatur, quoniam hymnus non ad supplicandum sed jubilandum principaliter est inventus; Collecta vero, non ad jubilandum sed ad supplicandum est specialiter instituta. Quemadmodum in officio missae Antiphona, quae cantatur ad Introitum, desiderium antiquorum de adventu Christi designat, non semper intellectu litterae sed jubilo cantilenae: nam, sicut ingressus pontificis ad altare significat adventum Redemptoris in mundum, sic missalis Introitus illorum exprimit desiderium, de quibus Dominus inquit apostolis: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt (Luc. VI). Ex eorum ergo persona cantatur Introitus, per quos Christus intravit in mundum, juxta quod inquit Apostolus: Et cum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei (Hebr. I). Vel [ob hoc ad Spiritum sanctum Collecta non dirigitur specialis, quoniam antiquitus in Ecclesia primitiva omnes ad solum Patrem Collectae fiebant, propter auctoritatem principii, quam Christus in Evangelio ei totam attribuit, a quo et Filius ipse nascitur, et Spiritus sanctus procedit: Qui credit, inquit, in me, non credit in me, sed in eum qui misit me (Joan. XII). Item: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me (Joan. VII), quia ego ex me ipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mandatum dedit mihi, quid dicam, aut quid loquar (Joan. XII). Et iterum: Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor; Pater enim in me manens ipse facit opera (Joan. XIV). Solus enim Pater est innascibilis et ingenitus, quoniam ipse solus a nullo est, et omnia sunt ab ipso, sive per generationem ut Filius, sive per processionem ut Spiritus sanctus, sive per creationem, ut mundus. Hoc ipsum in Praefationibus usque hodie observatur, quae ad solum Patrem universaliter referuntur. Quia vero quidam haeretici dogmatizare coeperunt quod Christus non est verus Deus, sed purus homo, inter alias sui erroris causas, hanc etiam assignantes, quod Collectae non fiebant ad Filium, sicut fiebant ad Patrem, quasi Filius non esset Deus sicut est Pater: ideo, ad confutandam hujus perversitatem erroris, Ecclesia prudenter instituit, ut sicut ad Patrem sic et ad Filium dirigerentur Collectae, ad majorem deitatis expressionem, talem conclusionis formam adjungentes: Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas, Deus, per omnia saecula saeculorum; et etiam hanc ipsam conclusionis formam ad caeteras collectas extendit, ut in caeteris quoque collectis eadem Patris et Filii deitas demonstretur. Verum, quia fuerunt et alii quidam haeretici, qui Spiritum sanctum Deum non esse dixerunt, sed erraverunt, idcirco in hymnis, et litaniis, sicut ad Patrem et Filium, sic et ad Spiritum sanctum Ecclesia postmodum proprias et speciales orationes instituit, antiqua et consueta in Collectis forma servata. Inveniuntur autem et aliae quaedam orationes ad Spiritum sanctum directae, sed non authenticae reputantur, nec Ecclesia utitur illis in nocturnis officiis vel diurnis.] Ecce, fraternitati tuae communicavimus ex charitate quod sentimus, monentes, ut si minus sufficienter respondimus, nostrae imperfectioni ac assiduis occupationibus imputes, quibus cum Martha jugiter occupamur, sic Liae lippitudini dediti, ut raro possimus Rachelis attingere venustatem.

Datum Anagniae, XI Kal. Januarii.

CXCIV. REGI ANGLORUM. Ut observet concordiam initam cum uxore fratris sui, praedefuncti regis, super dote sua, quia fere mendicabat. (Anagniae, II Non. Januarii.) Quanto personam tuam ferventiori charitate diligimus, tanto majori dolore turbamur, quoties ea de regia serenitate nos audire contingit, quae tuam famam obnubilant apud homines, et conscientiam maculant apud Deum. Inter caetera siquidem, quod dolentes referimus, nostris est auribus intimatum, quod, cum olim, inclytae recordationis rege, Ricardo, fratre tuo, viam universae carnis ingresso, charissima in Christo filia, B., quondam regina Anglorum, relicta ejus, super dote, ac medietate mobilium, quae ipsam de jure ac consuetudine contingebant, nostras litteras impetrasset, tu de his amicabilem compositionem iniisti cum ea, ita tamen, quod, si tu vel tui haeredes ipsam inviolabiliter non servarent, eidem reginae ad dotem et alia repetenda liber pateret regressus: quam postmodum compositionem obtinuisti apostolico munimine roborari; sed tamen illibatam noluisti eamdem, prout regiam decuit magnitudinem, custodire, injuriosius existens praefatae reginae multipliciter et molestus. Unde, cum memorata regina, subtractis sibi redditibus a te in ipsa compositione concessis, de quibus sustentari valeat non haberet, coacta est egredi terram tuam, et apud nobilem mulierem, B. comitissam Trecensem, sororem suam, quasi abjecta et paupercula mendicare, in quo et Deum graviter offendisse videris, et apud homines infamiam incurrisse, cum non deberes esse viduarum oppressor, sed moerentium consolator. Quocirca, serenitatem tuam rogamus attente et monemus, et in remissionem tibi tuorum injungimus peccatorum, quatenus, divinae pietatis intuitu, et nostrarum precum obtentu, saepedictae reginae oblata restituas universa, eidem super his taliter satisfaciens, quod majestatem divinam, quam per haec graviter offendisti, valeas complacare, ac laudem et gloriam in conspectu hominum promereri. Alioquin, quia viduis et orphanis specialiter sumus in sua justitia debitores, tuae saluti potius consulentes, dilectis filiis . . . . Casemarii. . . . . . majoris monasterii Turonensis, et . . . . de Versun, Bituricensis dioeceseon, abbatibus, dedimus in mandatis, ut ipsi te ad restitutionem omnium ablatorum, et ad justitiam super dote, medietate mobilium, damnis aliis et injuriis irrogatis, coram eis plenariam exhibendam, monitione praemissa, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.

Datum Anagniae, II Non. Januarii, anno sexto.

CXCV. . . . PRIORI SANCTAE MARIAE NOVAE MONTIS-PILOSI. Ut se pontificis conspectui repraesentet, ad rationes cleri et populi audiendas. (Anagniae, III Non. Januarii.) Sicut dilecti filii, clerus et populus Montis-pilosi, nobis intimare curarunt, ex sententia illa, quam felicis memoriae Cael. papa, praedecessor noster, protulit contra eos, non modicum reputant se gravatos, pro eo quod causae meritum ipsis non fuit plenarie patefactum; quare nobis humiliter supplicarunt, ut eis super hoc dignaremur paterna sollicitudine providere. Licet autem contra latam a dicto praedecessore nostro sententiam non sit aliquid temere praesumendum, quia tamen justum clamorem eorum nec debemus nec volumus obaudire, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, infra mensem, per te vel sufficientem responsalem, nostro te conspectui repraesentes, ut te vel tuo responsali praesente, rationes illas proponant, quibus intendant nos ad restituendam eis audientiam inclinare. Nos enim, auctore Deo, veritate cognita, procedemus, sicut de provido fuerit consilio procedendum.

Datum Anagniae, III Non. Januarii.

CXCVI. . . . . QUINQUECCLESIENSI EPISCOPO. Ut famae suae attentius consulat. (Anagniae, VII Id. Januarii.) Licet multoties ab illo crimine detestabili contra te nobis proposito, quod inficiaris omnino fuisse commissum, averterimus aures nostras, et negaverimus saepe committere inquisitionem ipsius, praesertim cum talia de fraternitate tua nullatenus crederemus et adhuc etiam non credamus, cum tamen hujusmodi delatio non cessaret et pulsaret nostrum auditorium importune, tandem officii nostri debitum non potuimus denegare, cum, secundum Apostolum, facti simus sapientibus et insipientibus debitores; et, in quibus cum honestate nostra potuimus, tibi parcentes, venerabili fratri nostro . . . Geuriensi episcopo ( sic ), super illo crimine inquisitionem secreto mandavimus faciendam, per quod famam tuam purgari volumus, ut obloquentium iniqua perversitas confusa maneret. Cum igitur venerabiles fratres nostri, C. Agriem. B. Watien. H. Varen. K. Vespermien. et J. Histrien. episcopi, ac multi alii Ecclesiarum praelati, et idem etiam Geurien. te super his apud nos studuerint excusare, ac tuam satis de honestate morum et aliis commendare personam, fraternitatem tuam monemus attentius et exhortamur, quatenus ita nomen hujusmodi criminis delere procures, et talem te studeas exhibere, quod praecedens delatio frivola videatur, et fama tui nominis oblocutionis iniquae labe detersa, clarior in laudem assurgat, et mendaces appareant, qui se fingebant in fraude veraces.

Datum Anagniae, III Id. Januarii.

CXCVII. ABBATI DE PRATEA PRIORIBUS EXOLDUNENSI, ET NUNDRIACENSI, BITURICENSIS DIOECESEOS. Ut W. de Securo ab episcopo et decano Claromontensibus in canonicum et fratrem recipi faciant. (Anagniae, Non. Januarii.) Benignitate apostolicae sedis inducti, quae consuevit indigentibus providere . . . episcopo, et capitulo Claromontensibus dedimus in mandatis, ut praebendam, quam dilectus filius, A . . . Parisiensis canonicus, in eorum habebat Ecclesia, ad liberam resignationem ipsius, dilecto filio, W. de Securo, tunc diacono, nunc vero presbytero, de cujus idoneitate testimonium multorum accepimus, sine difficultate conferrent.

Mandavimus insuper venerabili fratri nostro . . . archiepiscopo, et dilecto filio . . . . decano, Bituricensibus, ut, si mandatum nostrum nollent exsecutioni mandare, ipsi mandatum nostrum super hoc, nullius contradictione vel appellatione obstante, exsequi non tardarent, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo. Verum, cum idem episcopus et capitulum, per ipsum archiepiscopum et decanum saepius requisiti, ad liberam resignationem ipsius A., sicut ex litteris eorum accepimus, nec praebendam eidem W. conferre, nec in illorum comparere praesentia, vel rationabilem causam vellent ostendere contra illum, tandem ipsi eumdem presbyterum auctoritate nostra de ipsa praebenda investire curarunt, ipsis episcopo et capitulo injungentes, ut eum in canonicum et fratrem reciperent, et fraterna charitate tractarent. Sane, cum episcopus et capitulum mandato nostro contumaciter nimis, quod eos non decebat, resisterent, ipsi archiepiscopus et decanus Claromontensem ecclesiam, et alias ecclesias ad capitulum spiritualiter pertinentes, de prudentium virorum consilio, ecclesiastico interdicto supponere curaverunt. Ipsi vero in majori ecclesia, vilipensa sententia interdicti, divina postmodum officia celebrarunt. Cum igitur animadvertendum sit in eos qui mandatis apostolicis contumaces existunt, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus inquiratis de praemissis diligentius veritatem, et, si praefatos episcopum et capitulum temere venisse constiterit contra sententiam interdicti, atque in interdicta ecclesia celebrasse, ipsum episcopum a pontificali officio, et capitulum ab omni officio et beneficio suspendatis, et faciatis tandiu manere suspensos, donec idem episcopus in persona propria, vel saltem per idoneum responsalem et capitulum per quatuor aut tres de suis nomine universitatis ad praesentiam nostram accedant, de tanto satisfacturi nobis excessu, et praefatum presbyterum nihilominus recipiant in canonicum et in fratrem, et debita charitate pertractent. Testes autem, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, Non. Januarii, anno sexto.

CXCVIII. . . . . . LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. Ut clerum ad castitatem inducat. (Anagniae, XVI Kal. Januarii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum detestabile fornicationis vitium persequaris, et munditiam ministris altaris indicas, si multi ad exhortationem et correctionem tuam a volutabro luti surrexerint, et proposuerint in castitate corporis et puritate cordis Domino deservire, quidam tamen in sordibus suis sordescunt adhuc, et redeunt ad vomitum suum, plures etiam cathedralium ecclesiarum canonici publice tenent in suis domibus concubinas, et quasi affectum eis exhibent conjugalem. Volentes igitur, quantum in nobis fuerit, adhibere remedium huic morbo, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus tam canonicos ipsos quam alios clericos in tua provincia constitutos, si tamen eorum episcopos super hoc inveneris negligentes, ut focarias quas publice tenent abjiciant, monitione praemissa, per suspensionem, et privationem, si necesse fuerit, beneficiorum suorum, appellatione remota, compellas. Ad recipiendas autem hujusmodi mulieres, patres, fratres et consanguineos moneas diligentius et inducas, et cogas etiam, prout videris expedire.

Datum Anagniae, XVI Kal. Januarii.

CXCIX. EIDEM. De poenitentia clerico falso accusato injungenda. (Anagniae, XVI Kal. Januarii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod clericus quidam ad regios se transtulit inimicos, et eis si qua de secretis regiis noverat revelavit. Cumque fuisset saepe prohibitus ne rediret ad regem, quia prohibitioni non detulit, sed impudenter familiarium ejus conspectui se ingessit, captus fuit, et a ministris regis sicut ejus exigebat iniquitas verberatus. Quia quaeris igitur, utrum verberatores ipsius in canonem incidant sententiae promulgatae, quod inciderint respondemus. Caeterum quia, ut meritoria sit, spontanea debet esse poenitentia, non coacta, non credimus clericum illum invitum ad poenitentiam compellendum, qui falso accusatus de crimine, ac convictus secundum terrae consuetudinem pecunialiter satisfacit.

Datum Anagniae, XVI Kal. Januarii.

CC. DECANO, ET CAPITULO REMENSI. Repulsa Joannis, Belvacensis episcopi, in archiepiscopum Remensem electione, praecipit ut ad alteram electionem absque mora procedant. (Anagniae, IV Id. Januarii.) Post obitum bonae memoriae W . . . Remensis archiepiscopi, statuta die de pastoris substitutione tractantes, cum nequivissetis unanimiter convenire, tu, fili decane, et alii, numero plures et dignitate majores, in postulatione venerabilis fratris nostri Joannis, Belvacensis episcopi, concordastis. Sed Theobaldus de Pertico, major archidiaconus, et quidam alii, noluerunt in postulatione hujusmodi consentire. Unde, cum fuisset utrinque ad sedem apostolicam appellatum, et prius coram nobis, ac postmodum coram delegatis judicibus aliquandiu litigatum fuisset, tandem ab illis ad nos fuit eadem causa remissa. Nos igitur, plenam vobis et parti alteri audientiam concedentes, intelleximus diligenter quacunque proponere voluistis, et tandem rationibus, attestationibus et confessionibus utriusque partis auditis, quia constitit evidenter, quod post appellationem ad nos legitime interpositam, per impetuosam praesumptionem ex indiscreto zelo ad praedictam postulationem fuit inordinate processum, de communi fratrum nostrorum consilio postulationem ipsam, exigente justitia, duximus repellendam. Ne vero Ecclesia vestra diutius remaneat viduata pastore, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum, convenientes in unum, invocata Spiritus sancti gratia, personam idoneam eligatis vobis canonice in pastorem, et faciatis per suffraganeos Remensis Ecclesiae, quantocius fieri poterit, opportune in pontificem consecrari. Requirat autem a vobis Altissimus in examine districti judicii, nisi, humano favore ac mundano timore postpositis, personam in spiritualibus et temporalibus secundum conscientiam vestram idoneam eidem Ecclesiae praeficere satagatis. Quod si forte mandatum nostrum neglexeritis adimplere, noveritis nos venerabili fratri nostro . . . episcopo Autissiodorensi, et dilectis filiis . . . abbati de Persenia, et magistro R. de Corson, canonico Noviomensi, per scripta nostra mandasse, ut ipsi, auctoritate nostra suffulti, omni contradictione vel appellatione cessante, Deum habentes prae oculis, personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, in pontificem vobis assignent, eum per suffraganeos Remensis Ecclesiae consecrari juxta quod praemissum est facientes, et contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescant.

Datum Anagniae, IV Id. Januarii, pontificatus nostri anno sexto.

Scriptum est illis super hoc.

CCI. NOBILI VIRO, DUCI AUSTRIAE. Confirmatio sententiae, quod non teneatur matrimonium contrahere juramento promissum cum filia ducis Bohemiae, quia conditio adimpleta non fuerat. (Anagniae, VII Id. Januarii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod olim . . . filiam nobilis viri . . . ducis Bohemiae, sub conditione desponsans, firmiter promisisti, imo etiam juramento firmasti, quod eam duceres in uxorem, dummodo matrem ejus a se nullatenus separaret. Verum, cum dux ipse matrem ejus a se penitus separasset, contrahere cum filia noluisti, sed, duce ipso a juramento quod praestiterat absoluto, ab eo quoque fuisti a juramento quod ipsi praestiteras absolutus. Cumque postmodum, ad petitionem tuam, inquisitionem horum venerabili fratri nostro . . . Salzburgensi archiepiscopo, duxerimus committendam, ut statueret quod crederet expedire, ipse, cognita plenius veritate, te denuntiavit ad copulam hujusmodi non teneri. Nos igitur, denuntiationem ipsam, sicut inquisita et cognita veritate rationabiliter facta est, ratam haberi volumus et mandamus, et ne quis veniat contra eam, auctoritate apostolica prohibemus.

Datum Anagniae, VII Id. Januarii.

CCII. ARCHIDIACONO VICENTINO. Ipsum in archidiaconatu confirmat. (Anagniae, III Non. Januar.) Cum olim quaestio, quae inter te ex una parte, ac dilectos filios . . . archipresbyterum et canonicos ecclesiae Vicentinae ex altera, super archidiaconatu ejusdem ecclesiae vertebatur, bonae memoriae. Feltrensi episcopo, commissa fuisset a nobis, et idem episcopus, utriusque partis rationibus intellectis, archidiaconatum ipsum cum stallo chori tibi per sententiam adjudicare curasset, eos excommunicationi subjiciens, qui te super hoc praesumerent de caetero molestare, ac postmodum utriusque partis procuratoribus in nostra praesentia constitutis, coram dilecto filio, O . . . subdiacono et capellano nostro, quem eis deputavimus auditorem, ab eis fuisset aliquandiu litigatum, de assensu procuratorum ipsorum, dilectis filiis, magistro R. Tropen. decano, et Viviano Veronensi, et Walperto Tarvisino, canonicis, qui tunc Bononiae morabantur, causam ipsam duximus committendam, mandantes eisdem, ut juxta priorum commissionem tenorem praevia ratione procedere, sublato appellationis obstaculo, procurarent, ita, quod dictus decanus cum altero eorum id exsequi non omitteret, si non posset cum eis tertius interesse. Cumque ab ipsis decano et Viviano, pro parte tua receptus testibus, fuisset in causa processum, et cum ipsis attestationibus et aliis instrumentis ad causam facientibus, tam tuus quam ipsorum canonicorum procurator ad nostram praesentiam iterum accessissent. Nos eis dilectum filium, B., tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, concessimus auditorem, coram quo tuus asseruit procurator, quod, cum dicti judices vellent juxta mandatum nostrum in causae cognitione procedere, et canonici Vicentini, vocati ab eis, venire Bononiam recusarent, viarum pericula praetendentes, idem judices, tum ad eorum malitiam convincendam, tum ut melius possent de negotii cognoscere veritate, Vicentiam accesserunt, et canonicis ipsis malitiose objicientibus, quod causa ipsa non debebat, nisi Bononiae ubi fuerat commissa, tractari, eorum cognita malitia, et eisdem per contumaciam se absentantibus, de consilio prudentium et peritorum in jure procedentes in causam, allegationibus et rationibus tuis plenius intellectis, inspectis etiam instrumentis et dictis testium qui ex parte tua producti fuerunt, te judicarunt juxta sententiam praedicti Feltrensis episcopi, in ipsius archidiaconatus possessione tuendum, praecipientes auctoritate nostra, sub poena excommunicationis, ne super possessione archidiaconatus, intra civitatem Vicentinam vel extra, tibi aliqua molestatio inferretur.

Procurator vero canonicorum ad praedicta respondit, quod, cum praedicti judices deliberatorias inducias canonicis denegarent, ab eis quinquaginta librarum pignora postulantes, nec ipsi canonici possent apostolici copiam habere rescripti, quam instantius postulabant, ut deliberarent utrum vellent contendere vel cedere quaestionem, propter hoc sentientes se praegravari, sedem apostolicam appellarunt, et, dictum Vivianum recusantes tanquam suspectum, inter eum et te consanguinitatem esse parati fuerunt incontinenti probare; sed, licet praefatus Walpertus admiserit appellationem eorum, reliqui duo, spreta appellatione, nihilominus ad ferendam sententiam processerunt, a qua fuit ex parte canonicorum iterum appellatum. Cum igitur praedictus cardinalis hoc coram nobis fideliter recitasset, quoniam per ipsas attestationes nobis constitit evidenter, quod ab episcopis Vicentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione canonicorum continuo duobus archidiaconis, antequam tibi, fuerat assignatus, et quia canonici praedictum judicem recusare vel postulare rescripti copiam minime debuerunt, cum causa praedictis judicibus delegata fuisset de utriusque partis procuratorum assensu, et ab eisdem rescriptum esset communiter impetratum, nec deliberatorias inducias petere, cum apud sedem apostolicam per procuratores utriusque partis lis contestata fuisset, praedictum archidiaconatum non obstantibus hujusmodi frivolis exceptionibus, tibi per diffinitivam sententiam adjudicare curavimus, canonicis Vicentinis contra te super eodem archidiaconatu, stallo etiam archidiacono deputato, et aliis pertinentiis suis perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super ea contendere voluerint adversus episcopum Vicentinum, cum res inter alios acta non debeat aliis praejudicium generare.

Datum Anagniae, III Non. Januarii.

Scriptum est venerabilibus fratribus . . . . Veronensi, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, et . . . . . Feltrensi, et Bellunensi episcopis, ut praedictam sententiam observari, et ipsum F. faciant archidiaconatum ipsum, stallum etiam in choro archidiacono deputatum, cum omnibus aliis pertinentiis suis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, pacifice possidere.

Datum, ut supra.

CCIII. . . . . OXOMENSI . . . . BURGENSI ET . . . . ZAMORENSI EPISCOPIS. Accusationem contra episcopum Astoricensem intentatam ipsis committit. (Anagniae, II Id. Januarii.) Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius, D. Astoricensis canonicus, contra venerabilem fratrem nostrum, L. Astoricensem episcopum, enormia multa proposuit coram nobis, super quibus eum intendit criminaliter accusare, videlicet quod, suo adhuc praedecessore vivente, ac a sede sua violenter ejecto, et episcopatu etiam spoliato, locum ejus per ambitionem temerarius usurpavit, quodque sit perjurii crimine, ac Simoniaca pravitate pollutus, duos insuper homicidas promoverit, unum in archidiaconum et alterum non legitime natum ad officium diaconatus assumens. Praeterea, quod super homicidio publica laboret infamia, videlicet quod magistrum Michaelem, legum doctorem, interfici fecerit, veneni maleficio procurato. Econtra vero, dilecti filii, F. Joannes archidiaconus et P. canonicus, Astoricenses, excipiendo pro episcopo, responderunt praedictum D. perjurium incurrisse, et prorupisse ad accusationem episcopi nulla commonitione praemissa. Proposuerunt etiam ipsum laicum esse, indisciplinatum, percussorem, rixatorem et clericalis honestatis expertem, conspiratorem, infamia sodomitici criminis denotatum, asserentes illum in hoc nefando vitio deprehensum, et eumdem Romae homicidium incurrisse. Quia vero enormitates hujusmodi non debent sub dissimulatione transire, causam ipsam de consensu praedicti D. et procuratorum episcopi memorati, vestro duximus examini committendam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, partibus ad locum idoneum convocatis, audiatis quae duxerint proponenda, et, nisi praefatus D. per exceptionem legitimam possit ab accusatione repelli, causam ipsam, appellatione remota, usque ad diffinitionis calculum diligenter examinare curetis, ipsamque sufficienter instructam ad nostram praesentiam transmittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo veniant quod justitia dictaverit recepturae, ad quem si qua forte venire neglexerit, nos quantum de jure poterimus nihilominus procedemus. Nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium . . . . quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.

Datum Anagniae II Id. Januarii.

CCIV. . . . . ABBATI, ET CONVENTUI S. ALBANI. Ut ecclesiam quamdam, ad solvenda defuncti possessoris, crucesignati, debita, recipiant (Anagniae, XVIII Kal. Februarii.) Grave gerimus et molestum, quod occasione quarumdam litterarum a nobis veritate tacita obtentarum, ecclesiam quam bonae memoriae Rog. de S. Edmundo tenebat a vobis, post obitum ejus alii concessistis, contempto mandato apostolicae sedis, ac statuto quod super quibusdam debitis de beneficiis ejus solvendis, secundum ejus indulgentiam factam crucesignatis in Anglia, solemniter emanarat; cum, etsi eadem ecclesia fuisset interim alii conferenda, potius ei reddi debuerit, quem, antequam praedictus Ro. eam per favorem regium accepisset, ad ipsam, sicut accepimus, canonice praesentastis, jure sibi ex sola praesentatione vestra in eadem ecclesia secundum canones acquisito, quia jus patronatus pinguius a clericis quam a laicis possidetur. Quocirca, devotioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus eamdem ecclesiam, omni contradictione, appellatione et excusatione cessantibus, nostra freti auctoritate, ad manus vestras accipere studeatis, remoto ab ea quolibet detentore, proventus ipsius fideliter colligentes, ut ad mandatum nostrum in solutionem pecuniae convertantur, pro qua eos, de nostra indulgentia speciali, praeter communem indulgentiam concessam a praedecessoribus nostris crucesignatis, praefatus R. usque ad triennium obligavit; nullis litteris obstantibus a sede apostolica impetratis, cum hoc mandatum a nobis de conscientia certa procedat. Unde, si forte super eadem ecclesia sunt a nobis exsecutores obtenti, exsecutiones eorum firmitatem nolumus obtinere, cum secundum constitutiones ecclesiasticas et civiles, mendax precator carere debeat impetratis. Si vero mandatum nostrum timore vel gratia, quod non credimus, neglexeritis adimplere, in caput vestrum procul dubio redundabit, cum contradictores, si qui fuerint, coercendi potestatem vobis plenariam, appellatione postposita, concedamus.

Datum Anagniae, XVIII Kal. Februarii.

CCV. MAGISTRO MARTINO, CLERICO S. CRUCIS COLIMBRIENSIS. Recipit eum sub protectione. (Anagniae, IX Kal. Februarii.) Justis petentium, etc., usque annuentes, personam tuam cum omnibus, etc., in modum protectionis, usque suscipimus. Specialiter autem beneficium quod habes ab ecclesia Sanctae Crucis Colimbriensis, sicut illud juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, IX Kal. Februarii.

CCVI. NOBILIBUS VIRIS, MANUELI, JACOBO, ODONI, CENSIO, ET DEODATO, FRAJAPANIS. Controversias inter ipsos et Terracinenses dirimit. (Anagniae, XIV Kal. Febr.) Cum Traversam per Romanam Ecclesiam teneretis, Terracinensis populus vobis eam subripere curaverunt. Quod, postquam ad notitiam nostram pervenit, ad eos dilectum filium, P. Saxonis, subdiaconum et capellanum nostrum, direximus, eis firmiter inhibentes, ne ipsam praesumerent aliquatenus demoliri, qui mandato nostro acquiescere penitus noluerunt. Verum Nos, cum eis agentes benignius, dilectum filium, Hug. tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem, ad eos duximus dirigendum, monentes ipsos per eum, et firmiter injungentes, ut quod impetuose fecerant, consultius emendarent. Sed ipsi, mandata nostra et monita cardinalis praedicti, sicut eos non decuit, contemnentes, id efficere non curarunt. Nos autem, in bono volentes vincere malum, per litteras nostras eis dedimus in mandatis, ut saltem vobis sub examine nostro justitiam exhiberent. Quod, cum facere nollent, quasdam excusationes frivolas praetendendo, Nos eorum contumaciam attendentes, consules Terracinenses, consiliarios et principales fautores eorum, vinculo excommunicationis astrinximus, et populum diffidavimus universum, mandantes universis fidelibus nostris per Campaniam et Maritimam constitutis, ut vobis ad debellandos Terracinenses consilium et auxilium exhiberent. Cumque postmodum per vos et alios fideles nostros offensi fuissent, et incoepisset illis vexatio tribuere intellectum, nobis et Ecclesiae Romanae juramenta fidelitatis humiliter praestiterunt, sub debito juramenti firmiter promittentes, quod vobis in praesentia nostra justitiae plenitudinem exhiberent. Cum autem postmodum, ad terminum quem vobis et eis praefiximus, tam vos quam syndicus Terracinensis, cum quibusdam de majoribus civitatis, in nostra et fratrum nostrorum essetis praesentia constituti, restitutionem Traversae cum instantia petebatis, et de illatis damnis et irrogatis injuriis satisfactionem vobis congruam exhiberi.

Caeterum, syndicus Terracinensis per advocatum suum econtrario respondebat, quod vos et progenitores vestri per ipsam Traversam Terracinensibus multas et magnas injurias et jacturas, grandia et enormia gravamina et opprobria intulistis; unde, licitum eis erat occupare Traversam, quae totius erat iniquitatis fomentum, ad declinandum periculum quod aliter non poterant evitare, postulans restitutionem sibi fieri captivorum, postquam de facienda justitia nostro juraverant parere mandato. Praeterea, cum per progenitores vestros juramenta fidelitatis, quibus tenebantur sedi apostolicae, ad quam specialiter spectabat dominium Terracinae, coacti fuerint abjurare, et vobis et ipsis contra omnes homines fidelitatis facere juramentum, cum illis qui dominis suis fidem non servant fides non sit aliquatenus servanda, licuerat eis dominationem vestram abjicere, et ad ecclesiae dominium, ad quam dignoscitur spectare proprietas, cum omni, qua possent, celeritate redire. Adjiciebat etiam idem syndicus, quod, si forte super his quae fecerant nostram indignationem incurrerant, vel offensam, parati erant satisfacere nobis pro nostrae beneplacito voluntatis. Asserebat insuper, quod, cum de progenitoribus vestris praedecessoribus nostris saepius conquesti fuissent, et illata eis gravamina et injurias intimassent, quidam ex eis indulserunt eisdem, ut, si possent, Traversam ad vitanda hujusmodi pericula occuparent. Vos autem, per advocatum vestrum haec omnia negabatis, asserentes quod si etiam probata fuissent, de jure non possent restitutionis beneficium impedire, multis super hoc rationibus et legibus allegatis, praesertim, cum majores ab illis pertulissetis injurias, quam illi a vobis perpessi fuissent. Cum ab utraque partium fuisset coram nobis aliquandiu disceptatum, nos, auditis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, de fratrum nostrorum consilio sententiando decrevimus, faciendam vobis restitutionem Traversae cum satisfactione damnorum, ita ut restaurantes eamdem, ipsam nobis tenendam assignent, donec, de illatis damnis et injuriis irrogatis hinc et inde plenarie cognoscentes, quaestiones ipsas, mediante justitia et amicabili concordia, terminemus, utrique parti securitatem, et pacem omnimodam providendo, vobis nihilominus injungentes, ut captivos eorum in nostris manibus resignetis, et ipsi nequaquam impediant, quominus utamini justitiis consuetis, sicut eas usque ad tempus spoliationis in Terracina noscimini percepisse. Ut autem sententia ipsa, quam provida deliberatione protulimus, inviolabiliter observetur, eam auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, XIV Kal. Februarii.

TENOR INSTRUMENTI.

Quo Terracinenses fidei sacramentum pontifici exhibent.

[In nomine Christi. Amen. Nos consules, et populus Terracinenses, ab hac hora in antea erimus recti fideles, et ligii homines domini papae Innocentii, et successorum suorum, et Ecclesiae Romanae. Non erimus in dicto, vel facto, consilio vel assensu, ut perdant vitam vel membrum, aut capiantur mala captione. Consilium quod nobis crediderint, ad eorum damnum nulli manifestabimus; ipsorum certum malum, si forte sciverimus, impediemus pro posse. Quod si forsitan illud per nos nequiverimus impedire, significabimus illud per nos, vel litteras, aut nuntios nostros, quam cito poterimus eis, vel tali personae, per quam credamus quod eis debeat fideliter intimari. Papatum Romanum, et regalia beati Petri, quae habet tam in urbe quam extra urbem, et nominatim Terracinam cum omnibus pertinentiis suis, adjutores erimus ad retinendum, et defendendum, et quae non habet ad recuperandum contra omnes homines. Praeterea, guerram et pacem ad mandatum ipsorum contra omnes homines faciemus. Restituemus ipsi domino papae roccam Circegii, et assignabimus quibus ipse mandaverit. Munitiones quoque, quas circa civitatem habemus, scilicet Peselum montanum, et Ferronum, dabimus ad opus et mandatum ipsius domini papae tenendas, nec vi, nec dolo auferemus eas illis, qui de ipsius mandato ipsas tenebunt. Reddemus etiam ad mandatum ipsius universa regalia, et jura, quae in ipsa civitate cum pertinentiis suis Romana Ecclesia consuevit et debet habere. Si Frangipani institerint, faciemus eis justitiam sub examine domini papae, dummodo et ipsi justitiam nobis exhibeant coram eo. Haec omnia supradicta juramus nos amodo servaturos bona fide et recta intentione; sic nos Deus adjuvet, et haec sancta Dei Evangelia.]

CCVII. GONSALDO, PRIORI ECCLESIAE SANCTAE CRUCIS COLIMBRIENSIS, EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Recipit eos sub protectione B. Petri, et enumerantur bona ad ipsos spectantia. (Anagniae, Id. Januarii.) Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo concessa est, ut religiosas diligamus personas, et beneplacentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecte in Domino fili, etc., usque annuimus, et praefatam ecclesiam, quae ad jus et proprietatem beati Petri pertinere dignoscitur, ad exemplar felicis recordationis Innocentii secundi, Lucii, Eugenii, Adriani, Alexandri, Urbani et Coelestini, praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, in specialem apostolicae sedis tutelam suscipimus, etc., usque communimus. In primis siquidem statuentes, etc. Praeterea, quascunque, etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; capellam Sancti Joannis in suburbio Colimbriae sitam, ad praedictam ecclesiam Sanctae Crucis pertinentem, sicut a bonae memoriae Joanne Bracarensi archiepiscopo, et B. Colimbriensi episcopo, assentiente illustris memoriae Ad. Portugalen. duce, vobis dignoscitur esse concessa; omnes etiam ecclesias de Lairen. tam in castro quam in territorio ejus sitas, cum omnibus ad eas pertinentibus, sicut in charta jam dicti ducis, et in confirmatione bonae memoriae Gileberti, Ulixbonensis episcopi, continetur; ecclesiam de Quiajos; domos etiam, quas emistis ad tuitionem corporum regum, propter metum Saracenorum, et partem de Villa Panca, sicut vobis contra venerabilem fratrem nostrum, Colimbriensem episcopum, per sententiam nostram haec omnia supradicta adjudicata fuerunt; Hermidam de Arganil; Ecclesia de Alcuba in Visensi episcopatu, ex concessione Civitatensis episcopi, consentiente illustris memoriae Fernand. rege Legionensi; in civitate Roderici, ecclesiam Sancti Michaelis, et ecclesiam Sanctae Crucis de Cortes, et quidquid habetis in terminis ejusdem civitatis; quidquid etiam praedictus dux de jure suo vobis concessit in Colimbriensi civitate; videlicet, Almoniam cum suis redditibus; redditus de Eiras; et duas vineas ibidem, liberas ab omni redditu; partem omnium reddituum molendinorum suorum, quae sunt in eadem civitate; unam aceniam in matilas cum quatuor canariis integris; partem omnium piscium qui dicuntur savales ( sic ); vineam, quam dedit vobis Fernandus Petri cum assensu ejusdem ducis; villam de Quiajos; villam de Laurizal; villam de Mosceti; villam de Talazeiro; quidquid habetis circa maritima; villam de Sancto Romano; villam de Sancta Marina; villam de Lagares; villam de Candaosa; quidquid habetis in termino Sene, et in Gaudela, et in Linares, et in Celorico, et in Covilian. et in Ablantes, et in Scarnen. et in Alanquer, et in Ulixbona, et in Syntria, et in Jorres, et in Jamugia, et in Alcanedi, et in terminis omnium istorum; quidquid habetis in Bisen. episcopatu; omnes haereditates, quas dedit vobis illustris memoriae A. Portugallen. rex in Alvorgie, et in Germanelo, et in Atcania; vallem quae dicitur Alzazer, per suos terminos; insulam quoque, quae dicitur Ozerroa; et quidquid habetis in termino Colimbriae, usque ad flumen quod dicitur Dorium, et in termino Brachare. Sane, ad instar praedictorum praedecessorum nostrorum, Eugenii et Lucii, districtius inhibemus, ut de laboribus vestris, etc.

Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, etc. Si quis autem liber et absolutus ad ecclesiam vestram converti, et ibidem habitum assumere regularem, si qua etiam clericalis vel saecularis persona vobis aliqua de bonis suis pietatis intuitu conferre voluerit, nullus audeat prohibere. Caeterum, ad exemplar praefati Coelestini, praedecessoris nostri, arctius interdicimus, ut in ecclesiis, quae ad vos jure fundi ( sic ) pertinere noscuntur, nullus episcopus, nisi ad praesentationem vestram aliquem audeat ordinare, nec in ecclesias vestras, aut personas, earum, interdicti vel excommunicationis sententias, sine manifesta causa et rationabili, promulgare, aut eas novis et indebitis exactionibus aggravare praesumat. Praedicti etiam Adriani vestigiis inhaerentes, vobis concedimus, ut decimas frugum vestrarum, quae infra fines vestrae parochiae continentur, hospitali vestro libere conferre possitis. Cum autem generale interdictum, etc. Chrisma vero, etc. Obeunte vero te, etc. Sepulturam praeterea illius loci etc. Paci quoque, etc. Praeterea, libertatis, etc, Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate, et in praedictis ecclesiis dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad indicium autem hujus perceptae a sede apostolica libertatis, duos bisantios pro jure Romanae Ecclesiae, nobis nostrisque successoribus, annis singulis exsolvetis. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Anagniae, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et notarii, Idibus Januarii, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno 1203.

CCVIII. CAPITULO WELLENSI. Ut magistrum Rog. Porretanum in canonicum et fratrem recipiant. (Anagniae, XVIII Kal. Februarii.) Accedens ad praesentiam nostram dilectus filius, magister Rog. Porretanus, subdiaconus, nobis humiliter intimavit, quod, cum in ecclesia vestra praebendam fuisset canonice adeptus, et quidam laici super ea graves ei molestias irrogarent, venerabilis frater noster . . . . Bathoniensis episcopus, sollicitatus precibus religiosorum virorum ut aliam ei praebendam conferret, quam posset pacifice possidere, defuncto W. de Pleiz, canonico Wellensi, ipsius praebendam, videlicet ecclesiam Sancti Decumani cum pertinentiis suis, ipsi concessit, et, facta resignatione praebendae quam prius habuerat, de illa coram venerabili fratre nostro . . . . Cantuariensi archiepiscopo, et multis aliis, eum curavit solemniter investire, resignatam praebendam cuidam clerico ejusdem archiepiscopi, habenti alia beneficia, consequenter assignans.

Quo facto, idem R. ne aliquid in praejudicium ejus fieret, super eadem praebenda nostram audientiam appellavit. Verum, quidam clericus, J. nomine, litteras episcopi Bathoniensis super secunda vacatura praebenda se habere proponens, in quibus continebatur, quod super hoc esset idem archiepiscopus exsecutor, contra praefatum R. vocem ad nos appellationis emisit, et W. de Wrotham, Serviens charissimi in Christo filii nostri, J. regis Anglorum illustris, qui hactenus, ut dicitur, tanquam laicus vivere consuevit, ut impediret ipsius R. ad appellationis diffugium convolavit, asserens quod, postquam praedictus W. de Pleiz dictam fuit praebendam adeptus, episcopus Bathoniensis constituit inter eos, ut W. de Pleiz, dum viveret, ei de proventibus ejusdem praebendae quinque marcas impenderet annuatim, et post mortem ejus, W. de Wrotham integre totam praebendam haberet. Cum autem episcopus ipse per . . . . Vice-archidiaconum loci, mandasset praefatum R. in ejusdem praebendae corporalem possessionem induci, et quaedam capella, pertinens ad praebendam, ei per ipsum assignata fuisset, et ad matricem ecclesiam ambo pariter accessissent, ut similiter assignaretur eidem, ibi ex parte dicti W. de Wrotham invenerunt armatos, qui, manibus in eos violenter injectis, ipsos de parochia turpiter ejecerunt, unde Bathoniensis episcopus eos excommunicatos fecit per suam dioecesim publice nuntiari, et praefatam ecclesiam, quam per intrusionem idem W. de Wrotham occupaverat, supposuit interdicto; subsequenter vero, elapso mense, in grave ipsius R. praejudicium praedicta sententia relaxata, praefato W. de Wrotham super ipsa praebenda instrumentum de novo confecit. Quoniam igitur de litteratura et moribus praedicti R. tam ab ipso Bathoniensi episcopo quam archidiacono loci, et a multis aliis praelatis, per litteras eorum audivimus testimonium laudabile perhiberi, qui super praemissis etiam nobis scribere curaverunt, et nimis esset indignum, ut, taliter per fraudem hujusmodi circumventus, cum nullum aliud beneficium habeat, provisionis suae beneficio fraudaretur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus praedictum R. sicut fratrem, et canonicum vestrum benigne tractetis, nec permittatis eum, quantum in vobis fuerit, super ipsa praebenda, vel justitiis ad eam pertinentibus, impediri.

Datum Anagniae, XVIII Kal. Februarii

CCIX. P. TITULI S. MARCELLI PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Gaudet quod Cyprum appulerat pro subsidio terrae sanctae, et remittit arbitrio suo utrum debeat communicare cum Venetis excommunicatis. (Anagniae, X Kal. Februarii.) Quod, imperante Domino, ventis et mari facta est te navigante tranquillitas, et is qui B. Petrum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit, te post maris transitum in portum deduxit optatum, quod vice nostra confirmasti fratres et coepiscopos nostros in Cypro, et, correctis quae inter ipsos fuerant corrigenda, quae ad divini nominis gloriam, fidei Christianae profectum, apostolicae sedis honorem, et salutem illorum noveras expedire, plantasti, et, guerra sedata, quae apud Acon fuerat inter Pisanos et Januenses exorta, inter eos treugas non sine sollicitudine ac labore nimio statuisti, gaudemus, et ei gratiarum exsolvimus actiones, sine quo neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, et a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum, et qui nos etiam, cum deficit virtus nostra, non deserit, dirigit gressus nostros, et actus sibi reddit acceptos. Devotionem quoque tuam in Domino commendamus, utpote qui, nec personae parcens nec rebus, injunctae tibi legationis officium studes laudabiliter exercere, ita ut populi per quos transis, videntes opera tua bona, glorificent patrem tuum qui est in coelis, et in te Romanam ecclesiam humiliter reverentur. Recepimus autem litteras, quas tua nobis devotio destinavit, benignitate qua decuit, et quae per eas tam super processu exercitus Christiani, quam imperii Constantinopolitani negotio, statu Hierosolymitanae provinciae, nuntiis Christianorum ad Saladinum directis, et aliis intimasti, notavimus diligenter. Quia vero dubitas, cum in signatorum subsidium fueris destinatus, si vel exercitus ad partes Hierosolymitanas accesseri, vel tu perveneris ad eumdem, utrum Venetis adhuc in excommunicatione manentibus, communicare valeas, cum eos sine scandalo nequeas evitare, utpote quorum etiam nuntii nuper scandalizati fuerunt, quia communicare ipsis ad te venientibus noluisti, et super hoc consilium nostrum devote requiris, [tibi breviter respondemus, ut ducem et Venetos diligenter moneas et inducas, quatenus poeniteant de commisso, et secundum formam Ecclesiae absolutionis beneficium consequantur. Quod si forsan in contumacia sua duxerint persistendum, tibi, qui Orientalis provinciae necessitates, circumstantias negotiorum, et personarum qualitates, tanquam praesens, poteris melius intueri, duximus relinquendum, ut sine labe peccati hoc agas quod magis noveris expedire, cum sit etiam cautum in jure, quod, si quisquam per terram haereticorum aut quorumlibet excommunicatorum transierit, communicare in emendis et recipiendis necessariis possit eis, et super participatione patris familias excommunicati familia excusetur, necessitas enim, maxime cum insistitur operi necessario, multum, et in multis excusat.] Cum enim Dominus, sicut in Evangelio legisse te novimus, Sabbato per sata transiret, et vellerent discipuli ejus spicas ac manducarent manibus confricantes, et quidam Phariseorum in discipulos: Quid facilis quod non licet in Sabbatis (Luc. VI)? proclamarent, Jesus eis legitur respondisse: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esuriret ipse, et qui cum eo erant, quomodo introivit in Domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et dedit iis qui cum ipso erant, quos non licebat, nisi tantum sacerdotibus, manducare? (Ibid.) Et consequenter adjecit: Et Filius hominis Dominus est etiam Sabbati (ibid.); sed et hoc negotium est Filii hominis. Unde, si propter urgentem necessitatem oporteat communicare te Venetis, in quibus sine gravi scandalo, et grandi dispendio illos non poteris evitare, de indulgentia nostra securus, labem peccati propter hoc nullatenus pertimescas. Monemus igitur discretionem tuam, et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus legationem Christi, qua fungeris, et pro qua quodammodo abnegasti te ipsum, taliter exsequaris, quod et gloriam in praesenti, et in futuro praemium consequaris aeternum, nosque ad honorem tuum de die in diem amplius intendere teneamur.

Datum Anagniae, X Kal. Februarii.

CCX LITTERA ALEXII IMPERATORIS CONSTANTINOPOLITANI. Recognoscit Romanum pontificem caput universalis Ecclesiae, et jurat devotionem. Dat. in Urbe regia, VIII Kal. Septemb. Sanctissimo patri et domno, l. Dei gratia summo pontifici, ALEXIUS, fidelis in Christo imperator, a Deo coronatus, Roman. moderator et semper augustus, reverentiae filialis devotum obsequium. Quanta mihi fecerit Dominus his diebus secundum misericordiam suam, beatitudini vestrae potissimum credidi explicandum, quae locum ejus in terris noscitur obtinere, in cujus manibus sunt omnium potestates, et omnium jura regnorum, ac tam Deo et sanctitati vestrae in gratiarum actione devotus, quam merito teneor et in perpetuum tenebor obnoxius. Novit plenius sanctitas vestra, parricidio in fratrem commisso, occupatum diutius, et pollutum imperium, meque ipsum felici exsilio detestabilem evasisse tyrannidem, in quo et mihi coelitus datum est vestram apostolicam videre personam; sed nec illud vestrum effugit auditum, quod peregrinorum beata societas, crudelitatem abominata sceleris inauditi, amore fraterno, seu potius miseratione paterna, exsilium meum, et causam justissimam quidem, sed apud homines desperatam, tam misericorditer quam viriliter adorsa fuerit sublevare. Et nunc, qualiter in manibus eorum tam mea, quam patris a Domino prosperata sit salus, sublevatum de carcere ejusdem illustris patris mei caput ostendit imperialibus ut decet insignibus decoratum, et restitutum capiti meo cum solemnitate debita imperii diadema, noctu elapso per fugam detestabili parricida, qui fasces imperii inauditae tyrannidis incubatione polluerat. Hic profecto suspirantem ad nos urbem regiam, sermonibus adeo infecerat venenatis, ut ad subversionem libertatis antiquae publice latinos assereret adventare, qui apostolatui vestro locum, et gentem restituere laborarent, meque in odium traherent etiam amicorum, cujus occasione, et studio opus tam insperatum Latinitas inchoasset.

Haec, fateor, causa potissimum ad subsidium nostrum peregrinorum animos inclinavit, quod, promissione spontanea, sub juris jurandi religione, christiana sumus devotione polliciti, totius Christianitatis ecclesiasticum caput, Romanum videlicet pontificem, apostolorum principis Petri catholicum successorem, nos humiliter agnituros, et ad hoc ipsum Orientalem ecclesiam pro viribus inducturos, si debitum nobis divina miseratio restituisset imperium, intelligentes profecto, quod accedere debeat plurimum honoris, et utilitatis imperio, et nomini nostro decus aeternum, si tunica Domini inconsutilis suam nostris temporibus, et operibus recipiat unitatem. Et hoc quidem, ut dictum est, tam peregrinis vestris sub juramento promisimus, quam parternitati vestrae exhibere plenius praeoptamus, omnem vobis et successoribus vestris canonice substituendis devotionem per praesentes litteras promittentes, quam antecessores nostri, imperatores catholici, praedecessoribus vestris, Patribus orthodoxis, Romanis pontificibus, antiquitus exhibuisse noscuntur; illud pariter promittentes, quod, opportunitate nobis a Domino praestita salutari, ad idem Orientalem Ecclesiam tam prudenter inclinabimus, quam potenter; super quo prudentiae vestrae consilio desideramus inniti, ad haec praedicta inducti praecipue consiliis salutaribus et monitis venerabilium Patrum, N. Suessionen. C. Halbestr. et S. Trecen. episcoporum . . . . abbatis de Luced. et magistri Joannis Noviomen.

Datum in Urbe regia, VIII Kal. Septembris.

CCXI LITTERAE CRUCESIGNATORUM. Excidium Jaderae, et imperii, ab Isaachii occisoribus occupati, restitutio Alexio imperatori, qui promittit reverentiam Ecclesiae Romanae. INNOC. etc. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quanta fecerit nobis Dominus, imo non nobis sed nomini suo quantam dederit gloriam his diebus, quanta possumus brevitate perstringimus, ipso praenotantes initio, quia ex quo urbem transgressionis exivimus (sic enim Jaderam nominamus, cujus excidium vidimus dolentes quidem, et necessitate compulsi), nihil inter nos ordinatum esse meminimus, quod communiter ad utilitatem pertineret exercitus, quin illud in melius providentia divina mutaverit, sibique totum vindicans stultam fecerit sapientiam nostram. Hinc est, quod eorum quae facta sunt apud nos gloriosa omnem a nobis gloriam jure repellimus, quippe qui operis adhibuimus parum, consilii nihil. Unde necesse est ut si quis ex nobis voluerit gloriari, in Domino glorietur, non in se vel in altero. Foedere igitur Jaderae confirmato cum illustri Constantinopolitani quondam imperatoris, Isaachii, filio Alexio, cum victualibus omnibus et rebus egentes. Terra sanctae videremur gravamen potius illaturi, sicut et alii ex nobis qui nos praecesserant, quam juvamen aliquod allaturi, nec terrae Sarracenorum in tanta egestate nos crederemus applicare potentes, verisimilibus quidem rumoribus et argumentis inducti, quod dicti Alexii suspiraret adventum regiae pars potior civitatis, et pondus imperii, quem electione concordi cum solemnitate debita imperiali diademate sublimasset, contra consuetum ordinem temporis aura favente, obedientibus Domino ventis et mari, ad urbem regiam praeter omnem spem prospere applicuimus, et in brevi. Sed nec adventavimus improvisi, qui usque ad sexaginta millia equitum, praeter pedites, in urbe reperimus, et transilientes loca tutissima, pontes, turres et flumina, sine damno nostrorum, terra et mari obsedimus civitatem, et tyrannum pariter, qui, commisso in fratrem parricidio, fasces imperii diutina incubatione polluerat. Praeter igitur omnium opinionem, universorum civium mentes contra nos invenimus obfirmatas, nec aliter contra dominum suum civitatem muris et machinis obseratam, quam si adventasset populus infidelis, qui loca sancta polluere, et religionem proponeret inexorabiliter evellere Christianam. Imperii siquidem crudelissimus incubator, domini sui et fratris, imperatoris, orbator et proditor, quique eumdem carcere perpetuo sine crimine condemnasset, idem filio ejus illustri facturus Alexio, si non eumdem a manibus ejus felix eripuisset exsilium, praehabita in populo detestabili concione, potentes simul et plebem sermonibus adeo infecerat venenatis, ut ad subversionem libertatis antiquae Latinos assereret adventare, qui Romano pontifici locum et gentem restituere properarent, et Latinorum legibus imperium subjugare. Haec profecto res sic omnes contra nos animavit pariter et armavit, ut contra nos et exsulem viderentur omnes pariter conjurasse. [Saepius ergo per nuntios nostros, imo per ipsum exsulem nostrum, et barones nostros a civibus postulantes audiri, nec adventus nostri causam, nec petitionis modum potuimus explicare, sed quoties terra vel mari stantibus in muro sermones obtulimus, toties retulimus tela pro verbis. Considerantes igitur, quod praeter spem nostram cuncta contingerent, in eum statum necessitatis impacti, ut statim necesse haberemus aut perire aut vincere, cum obsidionem ipsam nulla ratione in quindecim dies protelare possemus, quos victualium omnium incredibilis urgeret angustia, non ex desperatione quidem sed inspirata quadam securitate divinitus, suspirare coepimus ad bella, paucissimi periculis nos audacter opponere, et incredibiliter in omnibus obtinere, ad conflictum etiam campestrem saepius ordinati, inaestimabilem multitudinem fuga in urbe ignominiosa conclusimus.

Aptatis igitur interim terra et mari bellicis instrumentis, die obsidionis octavo violenter civitas introitur, grassatur incendium, disponit in campo contra nos acies imperator, et paratis nobis excipere venientem, constantiam nostram cum paucitate miratus, ignominiose frena reflectit, in urbem retrogressus ardentem. Ipsa nocte fugam cum paucis aggreditur, suamque in urbe relinquit uxorem et parvulam prolem. Eadem re comperta, nescientibus nobis, Graecorum proceres in palatio congregantur, et exsulis nostri solemnis celebratur electio, seu potius restitutio declaratur, insperatamque laetitiam copiosa in palatio luminaria protestantur.

Mane facto, prodit in castra copiosa Graecorum procerum multitudo, suumque gaudio quaerit electum, restitutam civitati asserit libertatem, et regredienti filio ad fasces imperii, cum gaudio inaestimabili, sublevatum de carcere caput patris Isaachii, quondam imperatoris, ostendunt. Praeordinatis itaque quae necessaria videbantur, ad ecclesiam Sanctae Sophiae novus imperator cum solemni processione deducitur, exsuli nostro sine omni contradictione imperiale restituitur diadema cum plenitudine potestatis. His peractis, ad solutionem promissorum prosilit imperator, et promissa rebus accumulat, victualia servitio Domini profutura nobis omnibus praebet in annum; ducenta marcarum millia nobis solvere pergit, et Venetis sumptibus suis stolium prolongat in annum, seque juramento astringit, quod erigere nobiscum debeat regale vexillum, et in passagio Martii nobiscum ad servitium Domino proficisci, cum quantis poterit millibus armatorum, et sub eadem promissione concludit, quod eam reverentiam praestare debeat Romano pontifici, quam antecessores sui, imperatores catholici, praedecessoribus suis pontificibus pridem impendisse noscuntur, et Ecclesiam Orientalem ad hoc idem pro viribus inclinare, ac toto vitae suae tempore, milites quingentos cum sumptibus suis in terra sancta honorifice provisurum ad servitium Redemptoris.

CCXII. REGIS UNGARIAE AD PAPAM. Notum ei facit, quod Culinus Banus se firmiter obligaverat, quod si de caetero haereticos defendere in terra sua praesumpserit, mille marcas argenti, quorum medietatem sedi apostolicae, alteram vero ejusdem regis fisco, persolvet . Licet universi qui Christianae fidei religione censentur, sacrosanctam Romanam Ecclesiam tanquam piam matrem venerari ac plurimum diligere teneantur nos tamen, quos inter devotos filios eadem Ecclesia spiritualibus fovet et amplectitur, ipsius honori et utilitati prae caeteris potius ac devotius pro posse nostro cupimus intendere. Hinc est, quod, cum humilis ac fidelis sanctitatis vestrae capellanus, Joannes, ad praesentiam nostram accedens, duos principaliores ex his, qui in terra Culini Bani, prout ferebatur, damnatam haereticorum sectam fovebant, secum duxisset, nos, inspectis orthodoxae fidei articulis, quos ad ipsius Joannis exhortationem illi, ad quos missus fuerat, jam susceperant, eadem capitula sub sigillo nostro contenta, domino illius terrae, filio scilicet memorati Culini, qui tunc apud nos erat, dedimus, districte praecipientes, ut ea et alia, si qua Romana sedes eis de caetero secundum Deum transmittere decreverit, ab omnibus in terra sua faciat inviolabiliter observari. Idem etiam, cum hoc juxta voluntatem nostram admisisset, se in manu nostra, ac J. archiepiscopi Colocensis, subsequenter obligavit, quod, si de caetero supradictos vel alios homines in haeresi scienter manutenere vel defendere in terra sua praesumpserit, mille marcas argenti persolvet, quarum medietas vobis, altera vero fisco nostro medietas obveniet. Illi praeterea duo priores, qui cum praefato capellano vestro Joanne venerunt, tam pro se quam pro fratribus suis, a quibus missi fuerant, in praesentia nostra juraverunt, quod constitutiones, a jam dicto fideli legato vestro promulgatas et sibi traditas, firmiter observabunt in perpetuum.

CCXIII. . . . . PRIORISSAE MONASTERII DE CLARETIS, EJUSQUE SORORIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, MONASTICAM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Recipit eas sub protectione. (Anagniae, VII Kal. Febr.) Prudentibus virginibus, etc., usque annuimus, et praefatum monasterium de Claretis, in quo divino estis obsequio mancipatae sub beati Petri, etc. Inprimis si quidem statuentes, etc., usque regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio, etc. Praeterea, quascunque passiones, etc., usque vocabulis; locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; terras de Boveria cum omnibus pertinentiis suis a dilecta in Christo filia, nobili muliere, M. Comitissa de Pertico, fundatrice loci ejusdem, vobis concessas, sicut in instrumento ipsius comitissae plenius continetur. Sane, laborum vestrorum, etc. Ad haec, liberas et absolutas mulieres, etc. Nulli quoque post factam, etc. Obeunte vero te, etc. Benedictiones vero, etc. Alioquin, etc. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate, etc. Si qua igitur, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Anagniae, per manum Joannis, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et notarii, VII Kal. Februarii, indictione septima, Incarnationis Dominicae anno 1203, pontificatus vero D. Innocentii PP. III anno sexto.

CCXIV. . . . . NIDROSIENSI ARCHIEPISCOPO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Gaudet papa de morte regis Sueri, qui regnum usurpaverat multosque bonos relegaverat, et de successione filii, qui eos revocaverat. Demum, increpat valde archiepiscopum, qui absolverat quos absolvere non poterat. (Anagniae, IX Kal. Febr.) Exsultavit cor nostrum in Domino et laetati sumus gaudio magno valde, omnipotenti Deo dignas gratias referentes, quod post nubilum serenum, et post tempestatem tranquillum induxit. Accepimus enim, et accepisse gaudemus, quod, defuncto Suero, qui regnum Norwagiae usurpaverat violenter, per quem toti terrae imminebat confusio et turbatio generalis, ita quod plures de majoribus et melioribus, praeter infinitam stragem quam plurium aliorum, propter hoc ab eo fuerant in exsilium relegati, filius ejus, in regno non in proposito succedens eidem, his qui propter hoc exsulabant ad propria revocatis, ecclesias et ecclesiasticas personas diligit et honorat, terram ipsam et populum in plena pacis tranquillitate gubernans. Porro, non modica sumus admiratione commoti, quod tu, frater archiepiscope, ipsum et complices ejus ab excommunicationis sententia, qua fuerant auctoritate nostra ligati, usurpando quod tuum non erat, nec ad te ullatenus pertinebat, absolvere, temeritate propria minime dubitasti, et ad modum simiae, quae simulat actus humanos, simulasti te velle facere quod non poteras, nec de jure debebas, super non solum tu incidisse dignosceris in errorem, sed et ipsi, qui, cum ligati amplius teneantur, se falso aestimant absolutos. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus absolutionem illam publice nuntietis irritam, et inanem, et postmodum ab eis juratoria cautione recepta, secundum formam Ecclesiae, auctoritate nostra, illis absolutionis beneficium impendatis, aliquot ex eis, tam pro se quam pro aliis, cum testimonio litterarum vestrarum ad nostram praesentiam destinantes.

CCXV. . . . LEODIENSI EPISCOPO. Ut episcopum Trajectensem ad satisfaciendum creditoribus ecclesiae suae, sub excommunicationis nec non depositionis poena, cogat. (Anagniae, II Kal. Februarii.) Licet super solutione mille ducentarum et quinquaginta marcarum, quas tempore felicis recordationis C. papae, praedecessoris nostri, dilecti filii, Parentius, Ja. de Tosto, J. Petrinius, et Bellushomo, Romani cives, Alexius Vincecastri, et Garnellotus, mercatores Senenses, et eorum socii, bonae memoriae. . . . Trajectensi, mutuo concesserant. . . . episcopo Trajectensi qui nunc praeest, saepius miserrimus scripta nostra, ac in eum, nisi satisfaceret creditoribus, suspensionis officii et beneficii duxerimus sententiam promulgandam, et tandem, quoniam ad praesentiam nostram proprium nuntium destinavit, ad preces ejus dilationes ad solutionem faciendam concesserimus competentes, ipse tamen, debitae obedientiae ac devotionis oblitus, nec ad mandatum nostrum, nec ad monitionem venerabilis fratris nostri . . . . Praenestini episcopi, apostolicae sedis legati, cui ejusdem negotii exsecutionem commisimus, creditoribus satisfacere procuravit; imo, sicut in ejusdem episcopi litteris perspeximus contineri, creditores ipsi dilationes ad solutionem saepius concesserunt; sed, licet ipse promiserit pecuniam solvere praetaxatam, de promissione tamen ejus nullum creditores commodum reportarunt; propter quod idem legatus, creditorum compatiens laboribus et expensis, juxta tenorem mandati nostri episcopum ipsum denuntiavit excommunicationis sententiae subjacere, eidem districte praecipiens, ut usque ad festum Ascensionis Dominicae, quae tunc erat futura, nunc praeterita, nostro se conspectui praesentaret, qui haec omnia surdis auribus pertransiens, ut audiamus, nec se pro excommunicato habuit, et nostram adire praesentiam recusavit.

Cum igitur idem episcopus datus in sensum reprobum videatur, et, sicut ille qui in profundum vitiorum venerat, jam contemnat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus firmiterque praecipimus, quatenus, nisi praefatus episcopus infra annum post susceptionem praesentium (ita quod per singulos quatuor menses ipsius anni tertia pars apud Iprum antedictis creditoribus, usuris omnino cessantibus, persolvatur), satisfecerit de praetaxatae pecuniae quantitate, et a praedicto legato nostro ab excommunicationis vinculo, quo tenetur, absolutionis beneficium meruerit obtinere, tu excommunicationem ejus per universam Coloniensem provinciam, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, faciens publice nuntiari, universis de Trajectensi dioecesi tam clericis quam laicis, auctoritate nostra, sub poena excommunicationis injungas, ut, eidem episcopo sua servitia subtrahentes, nullam ei episcopo debitam exhibeant obedientiam, reverentiam, vel honorem; si vero aliquem de dioecesi sua duxerit ad exhibendum sibi servitium compellendum, tu, nisi post commonitionem tuam infra mensem id curaverit emendare, vel nisi satisfecerit secundum formam superius praelibatam, cum arbor mala eradicanda sit penitus, et ignis usibus applicanda, in eum, servato juris ordine, auctoritate nostra, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, depositionis sententiam non differas promulgare, et facias Trajectensi Ecclesiae per electionem canonicam de persona idonea provideri.

Datum Anagniae, X Kal. Februarii.

CCXVI. ARCHIEPISCOPO, DECANO, ET ARCHIDIACONO BITURICENSIBUS. Dat eis provinciam inquirendi in archiepiscopum Burdegalensem de quo ferebantur turpiora. (Anagniae, V Kal. Februarii.) Frequenter accepimus, adversus H., archiepiscopum Burdegalensem, clamare terram ipsius, et sulcos ejus cum ipsa deflere, cum adeo perversa in subjectos exerceat, ut contra injustitiam ejus rudes et simplices, quorum animas persequitur et affligit, in murmurationis voces erumpant, et, conquerente multitudine subditorum, tota vicinia cum ipsis perveniat ad lamenta, eum persecutorem sustineant quem debent habere rectorem. Fuit enim nostris auribus intimatum, et replicatum saepius assertione multorum, quod cum olim a piae recordationis Clemente papa, praedecessore nostro, propter ingressum, quem dicebatur Simoniacum habuisse, canonica illi fuerit indicta purgatio, non purgatus pastorale praesumpsit regimen exercere. Post obitum insuper inclytae recordationis R. regis Anglorum, cum gens illius terrae, propter obitum regis ejusdem, sese receperit ad loca munita, nec quisquam ad consuetos labores et agriculturam etiam exercendum, timendo sibi et rebus, vellet exire, idem archiepiscopus, Marchaderium et Ar. Vasconem, ruptarios, et alios quos humani generis inimicus misit in mundum ad suam iniquitatem explendam, in terram illam induxit, et, convocans totius dioeceseos suae plebem, dixit se pacem sub illis maledictis hominibus velle firmare. Pace igitur simulata, cum homines fecisset de pace securos, et ipsi reversi fuissent ad propria, et, tanquam nullum timentes periculum, se ipsos et sua disperserint per domos et agros, praefati ruptarii, colloquio habito cum ipso archiepiscopo, post tertium diem per universam terram suos transmisere cursores, qui, diripientes praedas et homines capientes, spoliantes ecclesias, et subtrahentes de sanctuario Domini pallas, vestes sacerdotales et libros, totam terram paupertati et inopiae submiserunt, spolia cum ipso archiepiscopo dividentes; eosque cum ipsa praeda idem archiepiscopus in castro cujusdam nepotis sui recipiens, ibi per annum et ultra refugium concessit eisdem, unde, ad circumadjacentem populum et remotum etiam exeuntes, terram omnino vastabant, et rapiebant quae poterant invenire. Nunc etiam, cum personis hujusmodi conversatur, et, cum excommunicati sint, sicut qui crudeliorem, quam illi qui nomen Domini non noverunt, tyrannidem in Christianos exercent, aperte ipsis communicat, et, ut illorum videatur iniquitatibus consentire, proprium eis presbyterum assignavit, qui corpora defunctorum tradit ecclesiasticae sepulturae. Super quibus si reprehendatur ab aliquo, auctoritatem a nobis se asserit accepisse, tanquam nos suis faciat servire peccatis, et praebeat nobis in sua iniquitate laborem; quibus etiam hominibus saecularibus nefaria temeritate dicitur concessisse, ut de quolibet presbytero sive clerico, quem eos contingeret capere, decem solidorum redemptionem haberent, in hoc ecclesiasticam libertatem infringens, et immunitatem enervans, quam universis clericali charactere insignitis consueverunt etiam perfidi conservare.

Praeterea, sicut accepimus, in dilectum filium. . . . . abbatem de Clariaco, eo quod in quaestionem ecclesiae de Molinis cum venerabili fratre nostro . . . . . episcopo Agennensi, auctoritate nostrae delegationis processerat, manus violentas injecit, et eum prius de domo quadam expellens, a quibusdam laicis fecit capi et inhoneste tractari; ad cujus monasterium postmodum rupte, de voluntate ipsius et mandato venerunt, et monasterium ipsum et villam dissipavere penitus, rebus inde omnibus asportatis. Ad abbatiam insuper Sancti Eparchii cum ruptis nuper accedens, equos, animalia, meretrices, et alias personas infames in claustrum, et alias officinas induxit, et ibi per tres faciens dies morari, villam et monasterium adeo spoliavit, quod post recessum illius nulla ibi fuerunt inventa, unde monachi, et habitatores loci sustentari valerent. Quoddam praeterea, sicut accepimus, enorme commisit, quod divino infert injuriam sacramento, quia, cum quamdam intraret ecclesiam, et audiret presbyterum in missarum solemnibus, usque ad hymnum divinae gloriae qui praefationi sequitur processisse, presbyterum ipsum a consilio, quod cum divina inceperat majestate, amovere praesumens, officium fecit iterum inchoari. Accepimus etiam, quod inter quosdam conjunctos legitime divortium celebravit, et alii alterius copulavit uxorem, et cuidam, qui propriam uxorem dimiserat, consortium superinductae concessit, unde quemdam presbyterum in plena synodo verberarat, quem interfuisse conjunctioni acceperat eorumdem. Alia insuper committit enormia, et in ipsis gloriari videtur, quae nobis reputamus scribere verecundum, cum ad aures omnium, ut asseritur, ea deferat sermo vulgaris, et diffundat sparsim loquacitas histrionum. Quia vero, si vera sunt, haec non debemus sub dissimulatione transire, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus inquiratis super his, appellatione remota, diligentissime veritatem, et quae per probationes legitimas, aut famam vulgarem, seu notoriam evidentiam, eum claruerit commisisse, vestris nobis litteris fideliter intimetis, ut per vestram inquisitionem instructi, securius in hoc negotio procedamus, praefigentes eidem terminum competentem, quo per se ipsum, vel responsalem idoneum, nostro se conspectui repraesentet. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, V Kal. Februarii, anno sexto.

CCXVII. ABBATIBUS DE TENALIA, ET DE MADIO; CANTORI XANCTONENSI. Reformationem et ordinationem monasterii Albaterrensis ipsis committit. (Anagniae, V Kal. Februarii.) Olim J. de Cella, Albaterrensis abbas, tempore bonae memoriae C. papae, praedecessoris nostri, ad apostolicam sedem accedens, ut suam ecclesiam cum consilio . . . . . Burdegalensis archiepiscopi, metropolitani sui, de personis idoneis ordinaret, indulgentiam, sicut dicitur, impetravit. Verum, quidam canonici Albaterrensis ecclesiae, ante regressum abbatis, ipsius abbatiae proventus residentibus in ea canonicis nullatenus posse tunc temporis, sicut nec adhuc possunt, sufficere attendentes, ad sedem apostolicam appellarunt, B. de Luco, concanonicum suum, pro appellatione interposita prosequenda ad ipsius praedecessoris nostri praesentiam destinantes; quo apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, jam dicti canonici, propter urgentissimam ecclesiae paupertatem, appellationem suam per alium prosequi nequiverunt. Caeterum, abbas ad suam reversus ecclesiam, praefatum archiepiscopum illuc venire rogavit, qui quosdam de canonicis minis et terroribus, quosdam vero recepta ab eis juratoria cautione, arbitrio suo stare coegit.

Quo facto, ut ipse abbas octo canonicos in eadem Ecclesia ordinaret, et de bonis ipsius, pro expensis quas ad sedem apostolicam veniendo in gravem jacturam ejusdem ecclesiae fecerat, quingentos solidos acciperet, est ipse archiepiscopus arbitratus; cujus occasione arbitrii, archiepiscopus et abbas, P. Grossum, qui tactis sacrosanctis evangeliis propria voluntate jurarat, se nunquam habiturum vel etiam petiturum ecclesiae Albaterrensis canonicatum, contra voluntatem canonicorum illius, ipsis nolentibus, ac etiam W. ejusdem Petri germanum, qui de furti crimine dicitur infamatus, duos parvulos, Willelmum videlicet Rossinol, cujusdam clerici archiepiscopi praedicti nepotem, W. de Verdellis, consanguineum abbatis ejusdem, H. Cazor, virum fere illitteratum, P. Petitum, interveniente pecunia quam ipse abbas proponitur habuisse, P. de Rossenac, qui, excommunicationis vinculo innodatus, se fecit in presbyterum ordinari, et adhuc, diabolica fraude deceptus, excommunicatus divina celebrare praesumit, et quemdam alium, ignotum eisdem canonicis, canonicare in ipsa ecclesia contra justitiam praesumpserunt; et insuper, idem abbas quingentos solidos, juxta tenorem ipsius arbitrii, et trecentos, quos in procurando ipsum archiepiscopum commorantem ibidem se expendisse dicebat, de ipsius ecclesiae bonis extorsit, in canonicorum grave dispendium et jacturam, nihilominus etiam, eis contradicentibus et invitis, redditus in utilitatem ecclesiae convertendos suis usibus applicare, et multa praeterea damna et gravamina dictis canonicis contra justitiam irrogare praesumens.

Praeterea, saepedictus abbas, H. de Burna, qui, ecclesiae Albaterrensis canonica in ipsius manibus resignata, et, a populo ejusdem castri expetita licentia et accepta, votum emiserat de suscipiendo in monasterio beatae Mariae de Faesia habitu monachali, in eadem ecclesia juxta ollas carnium in canonicorum scandalo dicitur detinere. Archiepiscopus quoque praefatus, pro receptione R. de Belundo, clerici sui, qui fere illitteratus esse proponitur, dicens se super hoc ex parte nostra litteras exsecutorias suscepisse, quarum copiam saepius requisitus facere denegavit; dictos canonicos, excommunicationis in eos sententiam proferendo, et multa eis gravamina irrogando, contra justitiam molestare non cessat. Nos autem, cum haec non possemus sub dissimulatione transire, venerabili fratri nostro, episcopo, et dilectis filiis, L. et Riccard. archidiaconis Petragoricensibus, dedimus in mandatis, ut, convocatis dilectis filiis . . . . . . de Borneto. . . . . . de Corona, et . . . . de Cancellata, Abbatibus, et aliis viris religiosis Deum timentibus, quos noscerent evocandos, ad ecclesiam ipsam accederent, et inquisita de praemissis, tam per canonicos ejusdem loci quam per alios, veritate, quod invenirent per suas nobis litteras intimarent, ut, per eorum relationem instructi, in ipso negotio securius procedere valeremus. Iidem vero, super his apostolico recepto mandato, accedentes ad locum, et dictos abbates et alios religiosos quos vocandos cognovere vocantes, cum abbates de Corona et de Borneto copiam habere non possent, Castrensi tamen abbate . . . . de Borneto . . . . de Septemfontibus, prioribus et multis viris prudentibus eisdem astantibus, cum quibusdam canonicis Albaterrensis ecclesiae, quanto diligentius potuerunt, super institutione, modo instituendi, ac etiam institutis ipsius rei, studuerunt inquirere veritatem, et attestationes receptas scripturae memoriae commendantes, eas nobis transmittere curaverunt. Verum, cum multi, tam clerici quam laici, requisiti ut ferrent testimonium veritati, essent in castro Albaterrensi, et vellent accedere, nuntiis ipsius abbatis claudentibus portas castri, exire minime potuerunt. Ipse quoque abbas et H. de Burno se absentarunt pro suae arbitrio voluntatis. Nos igitur, inquisitione super praemissis diligenter inspecta, quia per eam intelleximus evidenter, quod idem abbas dilectum filium, magistrum B. Albaterrensem canonicum, post appellationem ad nos interpositam, et iter arreptum ab ipso, ecclesia Sancti Jacobi spoliarat, vinum de vineis ejus acceperat, nec permiserat eas postmodum excoli, unde fuerant incultae dimissae, restitutionem plenariam ablatorum, et satisfactionem de injuriis et damnis illatis ei ab ipso abbate decrevimus faciendam. Cum autem canonicorum ipsorum ordinatio supradicta, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam, de personis minus idoneis et indignis fraudulenter fuerit celebrata, nec ipsius ecclesiae ad receptionem eorum suppeterent facultates, nisi in testes contra ipsos receptos, et processum inquisitionis, quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, rationabile aliquid objecerint et probarint, volumus, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, ut ordinationem seu institutionem eorum, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, penitus irritetis.

De benignitate tamen apostolicae sedis, eidem ecclesiae ac ipsis providere volentes, concedimus, ut hi, qui fuerint idonei, si tamen Ecclesiae suppetunt facultates, de novo in Ecclesia recipiantur eadem, et fraterna charitate tractentur; eos autem, qui super iis temeritate aliqua praesumpserint contraire, per districtionem ecclesiasticam, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, compescendo. Caeterum, si praefatus archiepiscopus apostolicas litteras, quas de canonicando in eadem ecclesia R. de Belundo clerico, se recepisse proponit, non duxerit exhibendas, aut tenor earum fuerit legitime comprobatus, ab impetitione ipsius archiepiscopi, auctoritate nostra, eamdem ecclesiam, nullius contradictionis vel appellationis obstaculo, absolvere non tardetis, et si quid ab ipso hac occasione factum est, irritum denuntietis penitus et inane. Praefatum vero II. de Burno qui cononicam Albaterrensis ecclesiae dicitur resignasse, ac votum emisisse suscipiendi habitum monachalem, per districtionem cogatis ecclesiasticam, appellatione remota, ut monasterium quod vovit intrare, vel aliud regulare sine dilatione qualibet adeat, ibi regularem habitum suscepturus. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, V Kal. Febr. pontificatus nostri anno sexto.

CCXVIII. EISDEM. Ut abbatem Albaterrensem ad restituendam B. Albaterrensi canonico ecclesiam S. Jacobi compellant. (Anagniae, V Kal. Februarii.) Ex litteris venerabilis fratris nostri . . . . . episcopi et dilectorum filiorum, L. et R. archidiaconorum Petragoricensium, nostris est auribus intimatum, quod cum ad querelam dilecti filii, magistri B. Albaterrensis canonici, eis dederimus in mandatis, ut . . . . . . abbatem Albaterrensem. auctoritate nostra compellerent ad restitutionem ecclesiae Sancti Jacobi, et rerum aliarum, quibus idem magister se dicebat fuisse spoliatum injuste, ipsi pro eodem magistro sententiam protulerunt, adjudicantes illam ecclesiam restituendam eidem; cui sententiae eodem abbate praesumente temere contraire, ipsi judices ipsum abbatem et presbyteros, qui in ipsa ecclesia celebrabant, excommunicationis vinculo astrinxere, contra quam temere venientes in eadem ecclesia divina celebrare praesumunt, tanquam jumenta in suo stercore putrescentes. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus praedictam restitutionis sententiam, quam nos eidem magistro per alias litteras decrevimus faciendam, ac sententiam excommunicationis latam in presbyteros . . . . abbatem, et alios contradictores, sicut rationabiliter est prolata, faciatis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, usque ad satisfactionem idoneam irrefragabiliter observari, eis, si, post excommunicationis sententiam latam in ipsos, constiterit temere celebrasse divina, poenam canonicam, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo, infligentes. Testes autem, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, V Kal. Februarii, anno sexto.

CCXIX. ALATRINO EPISCOPO. De irritando juramento pro satisfactione injuriae illicite extorto. (Anagniae, III Non. Februarii.) Quintavallis vicarius nostris auribus intimavit, quod cum olim filiae suae cum Giborga et Venetia, filiabus Joannis Bertii, ad verba et etiam verbera devenissent, idem Quintavallis pro offensa quam filiae ipsius aliis irrogarunt satisfacere cupiens de consitio vicinorum mulieribus illis et consanguineis suis praestitit juramentum, ut pro ipsa offensa earum mandato pareret, quae ab ipso juramento recepto tale illi sub debito juramenti dedere mandatum quod si quando filii, vel filiae, aut uxor illius aliquod factum, aut verbum contumeliosum mulieribus illis objicerent, idem Quintavallis, et filios suos exhaeredaret et filias, et a se propriam removeret uxorem. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras de praemissis diligentius veritatem, et, si rem noveris ita esse, cum licitum fuerit juramentum, sed mandatum illicitum, praedictis filiabus Joannis Bertii ut revocent mandatum illud injungas. Alioquin, praedictum Quintavallem, ad mandati observationem illius, auctoritate nostra suffultus, denunties non teneri.

Datum Anagniae, III Non. Februarii.

CCXX. . . . . . . MARTURANENSI EPISCOPO, ET . . . . . . DE CORATIO , ET . . . . . . SANCTAE MARIAE DE AQUAFORMOSA ABBATIBUS, ET THESAURARIO MARTURANENSI. Ut inquirant de permutatione ecclesiae de Botrano, inter abbatem conventumque Florensem, et archiepiscopum ecclesiamque Cusentinam. (Anagniae, VIII Id. Februarii.) Significantibus olim dilectis filiis . . . . abbate et fratribus monasterii Florensis, accepimus, quod monasterium ipsum positum in montanis usque adeo est ventis expositum, ut, prae acerbitate et assiduitate frigoris, hiems non solum sibi ver vindicaverit et autumnum, sed in menses aestives suos terminos dilatarit. Patet etiam locus ipse incursibus malignorum, per hoc non modicum quieti fratrum adversus, et perplurimum contrarius sospitati. Cumque locus quidam, qui Botranus dicitur, et ad ecclesiam pertinet Cusentinam religioni esse idoneus referretur, idem abbas et fratres nobis humiliter supplicarunt, ut eis super hoc paterna dignaremur sollicitudine providere. Nos igitur, ut flos transiret in botrum, in favorem religionis eorum petitionibus annuentes, venerabili fratri nostro . . . . . archiepiscopo, et dilectis filiis, capitulo, Cusentinis, nostris dedimus litteris in mandatis, ut ab abbate ac fratribus ipsis, juxta aestimationem ipsius archiepiscopi, recepto escambio competenti, praedictum locum cum pertinentiis ipsis assignare curarent, illud in eos ita libere conferentes, sicut escambium ad ipsos libere deveniret, ut, sicut monasterium Floris ad nos nullo pertinet mediante, sic monasterium quod consurgeret in Botrano ad nos nullo medio pertineret, dilectis quoque filiis . . . . . S. Spiritus, et . . . . . de Coratio abbatibus, et fratri R. de Fotian. dedimus in praeceptis, ut ipsi eos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam compellere non differrent. Caeterum, sicut ex litteris praefati archiepiscopi et dictorum abbatum accepimus, idem archiepiscopus mandatum nostrum exsecutioni demandans, ecclesiam Botrani cum tenimento suo, et nemore, ad utilitatem mensae suae, in ejusdem nemoris parte certis finibus designata usu lignorum in perpetuum reservato, assignavit abbati et fratribus memoratis, et recepit ab eis ecclesiam Bottul. cum tenimento suo, et alio tenimento, quod Canale vocatur, et ecclesiam Sancti Martini de Jore cum pertinentiis suis, quam praedecessor ejus cum consensu capituli fratribus eisdem concesserat, et tenimentum in Syla magna, quod multis nominibus nuncupatur, sicut in instrumentis confectis exinde plenius continetur. Ut autem commutationis utilitatem nobis brevius intimaret, constanter asseruit, quod pro terris, quas dedit, meliores et plures in quadruplum, pro uno molendino duo cum fulla una, pro nemore nemus majus et melius, pro vineis vineas meliores et plures ab eis recepit, sed sola tantum tenimenti Sylae distantia in considerando escambio arbitrium impedivit, cum defectus, qui propter loci remotionem infertur, recompensationis magnitudine suppleatur. Praedicti vero canonici renitentes, dicto escambio assensum minime praebuerunt, asserentes non esse commutationem hujuscemodi competentem, nec opportunam, aut utilem ecclesiae Cusentinae, utpote quae in suis brachiis amputatur, et mutilatur in membris, ut deformis appareat, et omnibus aspicientibus, pateat in derisum. Proposuerunt etiam, quod locus Botrani adeo est utilis, necessarius, et vicinus ecclesiae Cusentinae, quod, in his hostilitatis temporibus, in comportandis victualibus, incidendis lignis, et percipiendis aliis usibus, Ecclesia non laborat, et illud quod ipsis pro escambio offerunt abbas et monachi memorati, in tantum est a civitate remotum, quod vix per diaetam illud potest adiri. Dant etenim partem tenimenti, quod habent in Sylis, a bonae memoriae rege Tancredo concessam eisdem cum scandalo Cusentinorum omnium, qui suas consuetudines et usus in Syla habentes, suo se jure privari nullatenus paterentur, asserentes, quod locum, quem dant habitare non posse propter frigus et guerras, non deserunt, sed suis usibus detinent, et intendunt habitacula facere in meditullio dioeceseos Cusentinae, et a loco pristino nolunt aliquatenus separari. Cum, autem propter hoc tam dictus abbas cum quibusdam ex fratribus suis, quam quidam ex canonicis ex parte capituli, ad nostram praesentiam accessissent, quae coram nobis proponere voluerunt, intelleximus diligenter. Nos vero, licet eisdem abbati et fratribus, suae religionis intuitu, paterna velimus sollicitudine providere, quia tamen pati nolumus, nec debemus ut laedatur enormiter ecclesia Cusentina, attendentes etiam, quod idem archiepiscopus, in favorem religionis, sine speciali mandato nostro, ex ipsa permissione canonica certam partem possessionum suarum conferre valuerit per se ipsum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et, si competens est recompensatio, quam recepit archiepiscopus memoratus, aut competens offeratur, ipsa recepta, commutationem praedictam faciatis per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, firmiter observari. Alioquin, cum absque competenti recompensatione, juxta mandati nostri tenorem, fieri non debuerit, eam in irritum revocetis. Quod si non omnes . . . tres, etc.

Datum Anagniae, VIII Idus Februarii.

CCXXI. ARCHIEPISCOPO, ET CANONICIS EBREDUNENSIBUS. Ut magistrum P. scriptorem papae in canonicum et fratrem recipiant. (Anagniae, IV Non. Februarii.) Cum vobis dedimus in mandatis, ut dilectum filium, magistrum P. scriptorem nostrum, in canonicum reciperetis et fratrem, et praebendam, quae in Ebredunensi ecclesia tunc vacabat, procuratori ejus ob nostram et apostolicae sedis reverentiam conferretis; cumque vos mandatum nostrum noluissetis implere; verum ( sic ) super hoc ad vos mandatum apostolicum emanavit, dilectis filiis . . . . . Clusin. et . . . . . . Boscoldunens. abbatibus, et . . . . . . . praeposito Ultien. exsecutoribus deputatis, per quos etiam irritum mandavimus nuntiari, si quid de praebenda post primi mandati nostri receptionem aliter ageretur. Vos autem proposuistis, in exsecutorum praesentia constituti, quod ex indulgentia sedis apostolicae certus canonicorum numerus in Ebredunensi ecclesia fuerat institutus; qui, quoniam erat plenus, nec litterae nostrae faciebant de institutione hujusmodi mentionem, ad ampliandum eum non eratis aliquatenus compellendi. Verum, cum instantia rogavistis, ut significarent nobis per suas litteras veritatem, humiliter promittentes vos eumdem scriptorem in fratrem et canonicum recepturos, si, praedicta indulgentia non obstante, ipsum recipi mandaremus.

Nobis quoque per vestras litteras intimastis, quod, cum duo ex concanonicis vestris praebendam in eadem ecclesia non haberent, alter eorum praebendam vacantem cum instantia postulabat, addentes quod tres ex vobis praebendas in eadem ecclesia per sedem apostolicam fuerant assecuti. Verum, quia nuntius ejusdem scriptoris proposuit coram nobis, quod praebenda ipsa tandiu jam vacarat, quod ad Nos ejus fuerat donatio devoluta, ne remaneret quod de eodem scriptore incoeptum fuerat inexpletum, vobis praecipiendo mandavimus, ut, si praebenda ipsa tandiu vacavisset, ipsam, et stallum in choro et locum in capitulo assignare ipsius nuntio curaretis, super hoc praedictis exsecutoribus exsequendi auctoritatem, et compescendi eos qui resisterent, concedentes. Caeterum, praedicti abbas Boscoldunensis, et . . . . . praepositus Ultiensis, per suas nobis litteras intimarunt, quod, cum coexsecutor eorum interesse non posset, Ebredunum ipsi pariter convenerunt, ubi, repetentibus vobis exceptiones praedictas, et proponentibus coram eis, tam super institutione numeri, quam ejus completione et indulgentiae veritate, fuit eis sufficiens facta fides, in numero tamen ipso quodam episcopo, et nobili viro, R. de Bellojoco, et quodam regulari canonico computatis. Constitit quoque ipsis, sicut per easdem nobis litteras intimarunt, quod dicta praebenda tandiu jam vacarat, quod ad nos ejus erat donatio devoluta. Cum autem exsecutores ipsi deliberare super propositis noluissent, ab eis humiliter postulastis, ut significarent nobis super his omnibus veritatem, quoniam parati eratis ipsum in canonicum et fratrem recipere, si de nostra procederet voluntate, non obstantibus exceptionibus supradictis, licet eas rationabiles crederetis. Quamvis autem, ex eo quod praebenda illa, quam quemdam canonicorum vestrorum petere, qui nondum fuerat praebendam adeptus, per vestras nobis litteras intimastis, sicut exsecutores ipsi nobis significare curarunt, ad donationem nostram fuerat devoluta, et personae illae ad excusationem tantum inter canonicos computantur, et quia statutum ab ecclesia vestra numerum post obtentam indulgentiam excessistis, de jure possemus aliter processisse, quia tamen vos mandatis nostris exponitis, et parati estis nostrum beneplacitum adimplere, de nostro vobis meritum comparantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus eumdem scriptorem nostrum, qui vobis et ecclesiae vestrae in multis existere poterit fructuosus, in fratrem vestrum et canonicum admittatis, nuntio ejus stallum in choro, et locum in capitulo, et praedictam praebendam, omni dilatione et excusatione cessante, assignetis; ex hoc autem nullum praejudicium vobis contra indulgentiam vestram in posterum volumus generari. Quod si nec nunc etiam quod scribimus curaveritis adimplere, noveritis nos eisdem exsecutoribus per apostolica scripta districte praecipiendo mandasse, ut ipsi mandatum apostolicum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequantur, contradictores, si qui fuerint, aut rebelles, per suspensionis ab officio et beneficio et excommunicationis sententias compescentes. Tanto autem ferremus molestius, si contra mandatum nostrum aliquid ageretis, quanto non tam eidem scriptori nostro quam nobis videremini turpius illusisse, si, cum mandato nostro semel et iterum vos duxeritis exponendos, nunc illud exsequi differretis.

Illis scriptum est in eodem fere modo, usque compescentes. Taliter igitur mandatum apostolicum impleatis, ne provisio dicti scriptoris, quae non absque negligentia vestra dilata videtur hucusque, ulterius differatur, nec nos de caetero super hoc scribere compellamur. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, IV Non. Februarii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXII. ARCHIEPISCOPO CUSENTINO. Ne antiquas Ecclesiae suae consuetudines permutet. (Anagniae, Non. Februarii.) In diversis Ecclesiis diversae consuetudines observantur, sicut tua discretio non ignorat, quas Romana Ecclesia non respuit vel condemnat, nisi canonicis non obvierit institutis. Sane, dilecti filii, canonici Cusentini, nobis humiliter intimarunt, quod, cum Ecclesia Cusentina sit una de antiquioribus Ecclesiis regni Siciliae, suasque consuetudines sacris canonibus non discordes circa celebrationem divinorum, constitutionem vicariorum, et obsequia clericorum, habuerit ab antiquo, quas praedecessores tui, archiepiscopi Cusentini, litterati et providi, noluerunt aliquatenus immutare, tu, nequaquam praedecessorum tuorum exemplis adhaerens, multa proponis de antiquis et approbatis Ecclesiae tuae consuetudinibus immutare. Quocirca fraternitatem tuam monemus, consulimus et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus rationabiles ecclesiae tuae consuetudines et antiquas teneas et observes, nec tu ipse eas immutes, nec permittas ab aliis, quantum in te fuerit, immutari.

Datum Anagniae, Non. Februarii.

CCXXIII. DECANO ET CAPITULO EBROICENSI. Indulget eis ut si quid contra ipsorum jura in litteris apostolicis impetratum fuerit irritum censeatur. (Anagniae, VIII Id. Februarii.) Sicut nostro imminet officio providendum, ut quae in ecclesiis Dei rationabiliter statuuntur, de favore apostolico debitam obtineant firmitatem, ita providere nos convenit, ut ex his, quae contra rationabilia Ecclesiarum statuta, veritate tacita, impetrantur, nullum ipsis Ecclesiis praejudicium generetur. Ideoque, ad exemplar felicis recordationis Lucii papae, praedecessoris nostri, praesentium auctoritate statuimus, ut, si contra antiquas et rationabiles, et auctoritate sedis apostolicae confirmatas consuetudines Ecclesiae vestrae, aliquid fuerit, ipsarum consuetudinum mentione non habita, impetratum in praejudicium juris vestri, viribus careat, nec ullam habeat firmitatem, nisi forte Romanus pontifex aliud ex certa conscientia duxerit ordinandum. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, VIII Idus Februarii, anno sexto.

CCXXIV. EISDEM. Indulgentia similis. (Anagniae, VIII Id. Februarii.) Cum boni judicis sit lites dirimere, non augere, nos, sicut ad nostrum spectat officium, quaestiones quae inter ecclesiasticos viros emergunt, libentius volumus sine debito terminari, quam pro defectu testium remaneant indecisae. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut, cum inter vos et episcopum vestrum super consuetudinibus Ecclesiae vestrae aliqua fuerit exorta contentio, liceat procuratori vestro tres vel quatuor de canonicis ejusdem Ecclesiae, viros omni exceptione majores, inducere, ad perhibendum testimonium veritati, quibus tanquam legitimis testibus sine dubitatione credatur. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CCXXV. ABBATI DE PERSENIA, H. ARCHIDIACONO, S. DE BAIRO, CANONICO CARNOTENSI. Ut pravam consuetudinem in dioecesi Ebroici super parochiales ecclesias aboleri curent. (Anagniae, VIII Id. Februarii) Sicut rationabiles consuetudines et honestas firmitatem volumus omnimodam obtinere, sic ea quae in Ecclesia Dei temeritate cujuslibet perperam attentantur, volumus et intendimus, prout ad nostrum spectat officium, exstirpare. Dilectis siquidem filiis . . . Decano et capitulo Ebroicensibus, significantibus nobis, accipimus, quod in Ebroicensi dioecesi a paucis retro temporibus quaedam consuetudo pessima inolevit, ut videlicet, cum aliquam parochialem Ecclesiam vacare contigerit, ac postmodum alicui fuerit canonica collatione donata, venerabilis frater noster . . . Ebroicensis episcopus, fructus et proventus ipsius Ecclesiae per totum illum annum post institutionem personae, cum integritate percipiat; unde contingit aliquando, ut, pro habenda possessione continua et quieta, Personae fructus Ecclesiarum ultra quam valeant redimant ab episcopo memorato, et sibi quaerant victum etiam aliunde. Rurales praeterea decanatus episcopus idem, ut dicitur, ad firmam vendere non formidat. Cum igitur haec procul dubio detestabilem sapiant pravitatem, et a domo Domini sit hujusmodi vitium penitus repellendum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem episcopo ex parte nostra curetis districtius inhibere, ut attemptare talia non praesumat, ipsum ad hoc, si necesse fuerit, appellatione remota, districtione canonica compellentes. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Dat. Anagniae, VIII Idus Februarii, anno sexto.

CCXXVI. ABBATIBUS DE ALNETO, DE ARDENA, ET DE FONTANETO. Mandat eis, ut abbatem et conventum Sancti Audoeni Rothomagensis a promissionibus beneficiorum contra statuta Lateranen. concilii factis absolvant. (Anagniae, II Non. Februarii). Sicut statuta sacrorum canonum desideramus ab omnibus illibata servari, sic quae contra ea praesumptione cujuslibet attentantur volumus firmitate carere, illorum severitate debita punientes excessum, qui, voluntatem vel utilitatem propriam attendentes, vigorem ecclesiasticum non metuunt enervare. Ad audientiam siquidem nostram dilectorum filiorum . . . abbatis et conventus Sancti Audoeni Rothomagensis, significatione pervenit, quod, occasione promissionum factarum olim a praedecessoribus suis et ipsis contra Lateranense concilium, de beneficiis non vacantibus et pensionibus interim exsolvendis, adeo aggravantur, quod, inter haec et alia guerrarum incommoda constituti, non poterunt exsilibus monasterii redditibus sustentari, nisi eis per sedem apostolicam celeriter succurratur. Cum igitur, ex injuncto nobis apostolatus officio, Ecclesiarum omnium gravaminibus paterna teneamur sollicitudine providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos abbatem et monachos a promissionibus beneficiorum, et pensionum, factis contra statuta praedicti concilii, auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, absolventes, non permittatis eos occasione hujusmodi ab aliquibus molestari. Illos vero quos vobis promissiones ipsas fecisse constiterit poena non differatis debita castigare. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, II Non. Februarii, anno sexto.

CCXXVII. EPISCOPO GEBENNENSI. Sententia in causa, quae inter ipsum et abbatem de Siz vertebatur, latas irritat. (Anagniae, VII Id. Februarii). Cum dilecti filii . . . abbas de Siz, et Noradinus, procurator tuus, subdiaconus noster, pro quaestionibus quae vertuntur inter te et eumdem abbatem, ad nostram praesentiam accessissent, nos eis dilectum filium, Hugonem, tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem, concessimus auditorem, in cujus audientia proposuit dictus abbas, quod, cum ecclesia de Semoing a bonae memoriae Ar. praedecessore tuo, monasterio de Siz concessa fuisset, eam diu possedisset in pace, tu ipsum eadem ecclesia contra justitiam spoliavisti; super quo cum ad venerabilem fratrem nostrum . . . episcopum, et dilectos filios . . . praepositum et archidiaconum Augustenses, a nobis litteras impetrasset, et pluries peremptorie fuisses citatus ab eis, nec venisses ad eos, nec misisses idoneum responsalem, tandem, receptis testibus, habito prudentum consilio, causa rei servandae adjudicaverunt monasterio de Siz possessionem ecclesiae supradictae.

Proposuit insuper, quod, cum contra te obtinuisset litteras apostolicas ad eosdem episcopum, et archidiaconum, et . . . . priorem S. Ursi Augustenses, super eo quod ad tui metropolitani mandatum ei nolueras impendere justitiam de W.. Comite Gebennensi, cujus ministeriales de mandato ipsius in abbatem non timuerunt manus injicere violentas, duas equitaturas auferentes eidem, sed comiti communicare viventi, et mortuo exsequias fideliter debitas non dubitaveras exhibere, praefati episcopus et archidiaconus, cum prior S. Ursi ullatenus interesse non posset, et tu, sexties peremptorie citatus ab eis, noluisses per te vel per nuntium in eorum praesentia comparere, tibi ecclesiae propter hoc interdixerunt ingressum. Praeterea, dictus abbas praedictorum, episcopi, praepositi, et archidiaconi Augustensium, litteras nobis exhibuit utramque sententiam continentes, in quibus sigilla tantum episcopi et archidiaconi, et quasdam alias, super restitutione ecclesiae de Semoing, in quibus eorumdem trium dependebant sigilla. Verum, e contrario tuus asseruit procurator, quod sententia lata contra te super ecclesiam de Semoing debebat irrita judicari, quia fuerat promulgata tum post appellationem ad nos legitime interpositam, pro eo quod locus erat tibi de jure suspectus, cum propter hostilitatem ad eum securus accedere non valeres, tum contra juris ordinem consuetum, pro eo quod lite non contestata testes recepti fuerint, et sententia quasi diffinitio dictata, tum etiam tantummodo a duobus, cum tertius in rescripto sententiae non apposuisset sigillum, licet sub ejus nomine sententia promulgata fuisset, nec ostenderetur quod noluisset, aut nequivisset ipsi negotio interesse. Interdicti quoque sententiam asserebat nullius esse momenti, cum a duobus tantum fuisset judicibus promulgata, nec constaret, quod tertius noluerit vel nequiverit interesse, praesertim, cum instrumentum sententiae contineret, quod ipsa sententia interdicti lata fuisset ab episcopo, praeposito et archidiacono Augustensibus, et in ea causa non praepositus Augustensis, sed prior Sancti Ursi fuisset cum aliis delegatus; unde, quia noluerunt procedere cum quo procedere potuerunt, cum quo procedere voluerunt procedere nequiverunt. Nos igitur, per diligentem relationem cardinalis praedicti, et exhibitionem instrumentorum ipsorum, his et aliis diligenter auditis, et plenius intellectis, utramque sententiam decrevimus irritam, et inanem.

Datum Anagniae VII Id. Februarii.

CCXXVIII. MICHAELI SUBDIACONO. Beneficii in ecclesia de Castriis, ipsi ab episcopo Magalonensi, concessi possessionem auctoritate apostolica confirmat. (Anagniae, VII Id. Februarii.) Solet annuere, etc., usque annuentes, beneficium, quod in ecclesia de Castriis per bonae me moriae . . . . . Magalonensem episcopum ad mandatum apostolicum es adeptus, sicut illud juste possides et quiete, auctoritate, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, VII Id. Februarii.

CCXXIX. ALEXIO, IMPERATORI CONSTANTINOPOLITANO. Epistola responsiva . (Anagniae.) Recepimus litteras, quas nobis imperialis excellentia destinavit, affectione paterna, et quae significavit per eas notavimus diligenter. Gaudemus autem in Domino, et ei qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud, gratiarum exsolvimus actiones, quod pium tibi propitius inspiravit affectum, ut desiderares ecclesiasticam unitatem, et ut membrum ad caput, et filia revertatur ad matrem, et Constantinopolitana Ecclesia, quae apostolicae sedi multo tempore devotionis debitum denegavit, reverentiam ei, obedientiam et honorem exhibeat affectares, sicut etiam, adhuc exsul cum esses, in nostra praesentia constitutus asserebas te totis visceribus affectare. Ut autem desiderium tuum plenius demonstrares, et ad id populos tibi subditos exemplo induceres melius quam sermone, semel exsul, et iterum sublimatus, juramento firmasti, te omnem devotionem nobis, et nostris successoribus impensurum, quam antecessores tui, imperatores catholici, praedecessoribus nostris, patribus orthodoxis, Romanis pontificibus, noscuntur antiquitus impendisse: promisso pariter quod, opportunitate concessa, orientalem Ecclesiam ad id prudenter inclinabis pariter et potenter, sicut per imperiales nobis litteras intimasti. Sane, si dictis facta compenses, et quod polliceris verbis operibus exsequeris, Deum tibi reddes propitium, quem in honorificentia suae sponsae probaberis honorare, ac praeter id quod ipse imperium tuum solidabit in pace, apostolica sedes illud studebit efficaciter roborare. Cum enim per Latinorum auxilium post divinum sis imperio restitutus, debes non immerito Romanam ecclesiam honorare, cujus filii tibi taliter astiterunt, et quae post Deum, tibi et Constantinopolitano imperio praecipue poterit necessarium patrocinium impartiri. Hoc autem dicimus, non ut ambitiose dominium affectemus, sed ut officiose ministerium impendamus, ejus exemplo, qui non venit ministrari, sed ministrare, nec ut dominemur in clero, sed forma gregis efficiamur ex animo; quia, principes gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent inter eos benefici nuncupantur; inter discipulos autem Christi non sic, sed qui major est inter eos omnium servus existit, et qui praecessor tanquam sit ministrator. [Monemus igitur imperialem celsitudinem, et hortamur in Domino, quatenus sic in apostolicae sedis devotione consistas, sic efficias quod jurasti, ne forte quae de tuis labiis processerunt irrita facere videaris, sed verax appareas in promisso, et in juramento fidelis. Siquidem, si in timore Domini et apostolicae sedis reverentia imperium tuum fuerit roboratum, non vacillabit, sicut hactenus vacillavit, sed in illius petrae soliditate fundatum, a qua princeps apostolorum dictus est Petrus, et de qua inquit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X), perpetua firmitate consistet, nec ventorum flatus, nec fluminis impetus, nec pluviarum formidabit incursus. Alioquin, ne vano decipiaris errore, scire te volumus, quod non solum inimicorum tuorum rebellionem non poteris subjugare, sed ante ipsorum faciem non subsistes.

Datum Anagniae,] . . . anno sexto.

CCXXX. NOBILIBUS VIRIS, B. MARCHIONI MONTIS FERRATI, ET B. FLANDRIAE, L. BLESENSI, ET H. SANCTI PAULI, COMITIBUS, ET ALIIS BARONIBUS, ET MILITIBUS CRUCESIGNATIS: SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Super promissione imperatoris Constantinopolitani, et quod debeat jurare obedientiam et reverentiam Romanae Ecclesiae, et patriarcha sumere pallium de corpore S. Petri. (Anagniae, ut supra. ) Quia veremur vos iterato excommunicationis esse labe pollutos, et utinam non incurreretis fidei laesionem, ideo ad cautelam vobis spiritum sanioris consilii loco salutationis et benedictionis optamus. Licet enim, sicut ex litteris vestris accepimus, apud charissimum in Christo filium nostrum, Alexium, Constantinopolitanum imperatorem illustrem, institeritis, et obtinueritis ab eodem, ut juramento firmaret se omnem devotionem nobis et successoribus nostris substituendis canonice impensurum, etc., ut in praecedenti, usque potenter. Valde tamen praesumitur a quibusdam, quod id potius ad excusationem vestram feceritis, ut per hoc vestrum velaretis excessum, quam ut ad matrem filia, membrum ad caput, et pars rediret ad corpus. Verum, quia opera testimonium perhibent veritati, qua id intentione feceritis melius effectus subsequens demonstrabit, si videlicet imperator ipse se juramentum hujusmodi praestitisse per litteras confiteatur apertas, quas nobis dirigat in testimonium reservandas, si apud patriarcham efficiat, ut per solemnes nuntios Ecclesiae Romanae primatum et magisterium recognoscat, et reverentiam nobis et obedientiam repromittat, et pallium de corpore B. Petri sumptum, sine quo patriarchale officium exercere rite non potest, ab apostolica sede requirat. Quod si forsan hoc devotionis primordium circa suae promotionis initia denegarit, et noluerit quod scribimus adimplere, nec oculus vester simplex fuisse videbitur, nec intentio ejus pura; imo primae transgressioni, quam apud Jaderam incurritis, videbimini addidisse secundam, dum arma, quae in hostes crucis credebamini assumpsisse, in Christianorum excidium iterum convertistis], nisi forsan ad extenuandam culpam et poenam, ex zelo quem circa matrem vestram Ecclesiam Romanam habetis, cui fuerant indevoti, quod de Graecorum inchoastis Ecclesia studueritis consummare. Istud igitur erit et verum devotionis ejusdem imperatoris indicium, et vestrae simplicitatis evidens argumentum. Caeterum, licet optemus, ut, per studium et sollicitudinem vestram, ad devotionem et reverentiam apostolicae sedis Constantinopolitana Ecclesia revertatur, quia tamen ad subsidium terrae sanctae propensius aspiramus, ne succursus ejus dilatus hactenus diutius differatur, monemus universitatem vestram et exhortamur in Domino, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, reconciliati ecclesiasticae unitati, peccatorum vestrorum maculas poenitentiae lacrymis expietis, ut, a criminum labe purgati, bellum Domini possitis, juxta primum mentis vestrae propositum, in puritate cordis et corporis laudabiliter praeliari. Ad recuperationem igitur terrae sanctae totis viribus insistatis, quoniam id erit vobis potissimum et apud Deum meritorium, et apud homines gloriosum. Nos autem, quod ipsi terrae viderimus expedire, studebimus, dante Domino, efficaciter procurare.

Datum Anagniae, ut supra.

CCXXXI. EPISCOPIS SUESSIONENSI ET TRECENSI. De eodem argumento ac in epistola. (Datum, ut supra. ) De mentis vestrae sinceritate confisi, et devotionis puritate sperantes, pro certo tenemus, quod ad honorem apostolicae sedis intenditis et profectum, et exaltationem ejus tanquam propriam affectatis, unde nullatenus dubitamus quin, inter pia desideria vestra, desideretis ardenter ut Graecorum Ecclesia redeat ad Romanam, et membrum ad caput, et ad matrem filia revertatur, fiatque unum ovile et unus pastor, nec sit distinctio de caetero inter Latinos et Graecos, sed tam in fide catholica quam in unitate ecclesiastica uniantur. Verum, quantumcunque ad hoc crucesignati se asserant laborasse, videtur tamen aliquibus, quod potius in excusationem suam quam ob devotionem Ecclesiae fecerint quod fecerunt, ne in eos videlicet propter secundam transgressionem, sicut propter primam moti fuimus, moveremur. Nam, si oculum simplicem habuissent, et laborassent principaliter pro ecclesiastica unitate, tam devote quam efficaciter procurassent, ut imperator nuntios suos ad nos cum patentibus litteris transmisisset, in quibus se confiteretur, sicut jurasse dicitur, juravisse; fecissent etiam ut patriarcha per nuntios et apices suos apostolicae sedis magisterium recognosceret et primatum; et, tam et quam nobis et successoribus nostris reverentiam et obedientiam repromittens, a nobis pallium sumptum de beati Petri corpore postularet, sine quo nec ipse nec alius rite potest patriarchale officium exercere. Monemus igitur fraternitatem vestram et exhortamur attente, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus, ut quod minus est actum hactenus suppleatur efficaciter laboretis; nisi enim praesentibus vobis fiat. . . . de facili juramentum vel promissio imperatoris effectum debitum sortietur, et vos secundae transgressioni sicut et primae videbimini consensisse.

Datum Anagniae . . . . . anno sexto.

CCXXXII. EISDEM. Ut crucesignatos ad poenitentiam inducant. (Datum, ut supra. ) Cum olim tu, frater Suessionensis, et dilectus filius magister Jo . . . Noviomensis, cum quibusdam aliis ex parte crucesignatorum, ad sedem apostolicam venissetis, quam difficiles in vestra receptione fuerimus, et quam moleste tulerimus quod apud Jaderam exercitus attentarat, te credimus meminisse. Quia enim contra prohibitionem apostolicae sedis venire praesumpserant, quae per suas litteras nuntiarat, omnes illos excommunicationis vinculo innodatos, et indulgentiae quam apostolica sedes crucesignatis indulsit immunes, qui terras Christianorum invadere vel laedere attentarent, nisi vel ipsi eorum iter nequiter impedirent, vel alia justa vel necessaria causa forsan occurreret, propter quam aliud agere, accedente consilio apostolicae sedis legati, valerent, excommunicationis sententiam incurrerant ipso facto, nosque postmodum absolutionem illam nuntiavimus nullam esse, quam a nobis se accepisse credebant, cum sententiam apostolicae sedis praeter auctoritatem ipsius nullus possit penitus relaxare. Volentes autem eis in hujus necessitatis articulo subvenire, dilecto filio nostro, P . . . . . tituli Sancti Marcelli presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, dedimus in mandatis, ut per se vel alium virum discretum, recepta juratoria cautione ab his qui nondum juraverant nostris stare mandatis, et confessione illorum qui jurarant audita, quod recognoscerent scilicet se taliter juravisse, absolutionis eis beneficium exhiberet. Inter caetera vero, quae sub debito juramenti mandati praecepimus absolutis, hoc nos meminimus expressisse, ut, de caetero a similibus penitus abstinentes, terras Christianorum, nisi ex praedictis causis et sub conditione praemissa, invadere vel laedere non auderent. Postmodum vero, cum comites et barones per suas nobis litteras intimassent, quod juxta mandatum nostrum absolutionis fuerant beneficium assecuti, et quod universi et duo barones ad satisfaciendum juxta mandatum nostrum, super eo quod apud Jaderam sententiam excommunicationis incurrerant, per patentes litteras se ac suos obligaverant successores, in litteris quas ipsis remisimus, notavimus hoc expresse, ut nullus eorum sibi temere blandiretur, quod terram Graecorum occupare sibi vel praedari liceret, tanquam minus apostolicae sedi devotam, et quod imperator Constantinopolitanus, deposito fratre suo et etiam excaecato, imperium usurparat, cum eorum non esset de ipsorum judicare delictis, nec ad hoc crucis signaculum assumpsissent, inhibitionem quoque praemissam, quae ipsis sub interminatione anathematis facta erat, eos mandavimus memoriter retinere. Licet igitur optaremus, ut per studium et sollicitudinem eorumdem Constantinopolitana Ecclesia ad devotionem Ecclesiae Romanae rediret, quia tamen eos circumvenire nec volumus nec debemus, veremur eos denuo excommunicationis sententiam incurrisse, multisque videtur, quod a reatu perjurii nullatenus sint immunes, quod contra id venire praesumpserint, quod eis prohibitum fuerat sub debito juramenti. Quia vero ipsorum salutis sollicitudinem gerimus pastoralem, monemus fraternitatem vestram, et per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus instetis monitis et exhortationibus apud eos, ut per legatos nostros, vel eorum alterum, vel alium virum discretum, quem uterque vel alter eorum ad hoc duxerit delegangandum, absolutionis beneficium devote quaesitum percipere in vera cordis contritione procurent, et sic reconciliati ecclesiasticae unitati, et sic purgati a labe criminum, in obsequium Jesu Christi procedant, cui aliter, sicut credimus, non placerent. Vos quoque, si consentiendo eorum actibus excommunicationis maculam incurristis, simili modo vos faciatis absolvi. Quamvis autem, ut veritas eos liberet, noluerimus supprimere veritatem, vos tamen, ut alienis, et maxime Graecis, sua verenda non detegant, sollicite procuretis, ne forte scintilla devotionis, quae in ipso imperatore videtur accensa, in jacturam, non tam nostram quam suam, possit exstingui.

Datum Anagniae . . . . . anno sexto.

CCXXXIII. ABBATI ET CONVENTUI DE ALBAMARLA. Privilegium. Justis petentium, etc., usque assensu. Ecclesias de Plaga, et de Flames, quas de concessione dioecesanorum episcoporum cum earumdem patronorum assensu in usus proprios convertistis, sicut eas juste, etc. Nulli ergo, etc.

CCXXXIV. CONVENTUI SANCTAE EUPHEMIAE. Ut Joannem, capellanum PP. in abbatem recipiant. (Anagniae, Non. Februarii.) Cum filii dissidentes, patre viam universae carnis ingresso, non lenirent dolorem matris, sicut debuerant, sed augerent, ejus tunicam rumpere molientes, quia non erat eis cor unum et anima una, non potuerunt habitare fratres in unum, imo varia sibi tabernacula, quantum in eis fuerat, fabricantes, et dividentes ovile, pastores sibi varios nominarunt, homines secundum cor suum suis capitibus imponentes, nec curantes, si forsan in duos matris divideretur affectus, ut esset una duorum, dummodo quilibet vel modicum quid de haereditate matris acciperet, et juxta suae voluntatis arbitrium non communem conventui, sed sibi et parti suae potius patrem eligerent specialem. Sic igitur, facientibus vobis, est factum, ut, dum quilibet vestrum non quae Jesu Christi fuerant, sed sua potius, quaereret, et non communem matris utilitatem, sed propria commoda procuraret, mater vestra viduata pastore viduitatis opprobrium diutius sustineret: et, quoniam trahebatur in partes, et diversis cogebatur amatoribus deservire, cogeretur tandem ad nos suam quaerimoniam destinare, cum inter nominatos a vobis contentio fieret, uter esset potior, et deberet potius obtinere. Licet autem, post commissiones quam plures a nobis sub certa forma, sicut plene novistis, obtentas, nominatio fuerit utraque cassata, quidam tamen vestrum hominem, qui vestris non conveniebat actibus, utpote professionis alterius, videlicet dilectum filium . . . . . abbatem Curacii, sibi praesumpserunt eligere in abbatem.

Caeterum, quamvis abbatem ipsum virum religiosum esse noverimus et instructum, in spiritualibus et in temporalibus circumspectum, quia tamen Cisterciensis ordinis monachi, etsi Regulam beati Benedicti sequantur, habent tamen propria instituta, et a vobis tam habitu quam ritu differunt in quibusdam, scientes quod non bene aratur in bove et asino, nec induenda est vestis ex lana linoque contexta, et, juxta sententiam ethnici: Non bene inaequales veniunt ad aratra juvenci. (OVID.) Electionem hujusmodi non duximus approbandam. Ne autem Ecclesia vestra diutius ex vestra dissentione vacaret, et vidua in filiorum etiam dispendium remaneret, de tribu, et cognatione sua virum ei duximus providendum, qui tanto majoris ei dilectionis exhiberet affectum, et illius in se necessitates susciperet, et roboraret infirma, quanto ad id amplius ratione duplici teneretur. Dilectum itaque filium, J. quondam capellanum nostrum, virum religione conspicuum et scientia commendandum, in monasterio Cavensi et in capellania nostra probatum nobis, et fratribus nostris merito suae probitatis acceptum, de gremio apostolicae sedis accepimus, et ejus filiae, videlicet ecclesiae vestrae in virum concessimus, et vobis in patrem praefecimus et abbatem, sperantes, quod per industriam et sollicitudinem ejus in spiritualibus et temporalibus monasterium vestrum, dante Domino, suscipiet incrementum. Monemus igitur universitatem vestram, et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus abbatem ipsum ad gerendam ipsius monasterii sollicitudinem cum gratiae nostrae plenitudine venientem, sicut patrem et pastorem recipiatis hilariter, et benigne tractetis, salubria monita et statuta ipsius suscepturi, humiliter et inviolabiliter servaturi, ut cum in vobis filialis affectus fuerit devotionem expertus, paternae dilectionis gratiam vobis impendere teneatur, non tanquam in clero dominans, sed factus potius ex animo forma gregis. Alioquin, sententiam, quam regulariter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.

Datum Anagniae, Nonis Februarii.

Scriptum est clero et populo jurisdictioni monasterii Sanctae Euphemiae subjectis, in eumdem fere modum, usque tractetis; ei de caetero sicut praedecessori ejus hactenus intendentes, et assistentes eidem in negotiis monasterii procurandis, cui etiam juramentum fidelitatis secundum vestram, et progenitorum vestrorum consuetudinem, cum a vobis exactum fuerit, impendere non tardetis; si quid contra fidelitatem eidem monasterio debitam juravistis, illud tanquam illicitum nullatenus observantes; mandatum apostolicum taliter impleturi, quod idem abbas vos, sicut speciales ecclesiae filios, diligere debeat et fovere. Alioquin, etc., ut supra.

Datum Anagniae, VII Id. Februarii.

CCXXXV. . . . . . ILLUSTRI REGI ARRAGONUM. Legationem in Hispaniam in aliud tempus differt. (Anagniae, XVI Kal. Martii.) Divinae legis injuria, et zelus domus Domini cor regium tetigisse videtur, dum ad eorum aspiras suspiria et interitum ardenter intendis, qui filios Israel graviter persequuntur, et de terra vellent Christi nominis memoriam abolere. Consideras etenim, quod ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, materialem gladium accepisti, et ideo niteris, ne illum accepisse in vacuum videaris, terram illam de manibus eorum eripere, quam olim Christianissimi reges et Catholici principes effusione proprii sanguinis compararunt. Quia vero ad id insufficientem te reputas, nisi aliorum regum auxilio fulciaris, sitque vobis cor unum, et anima una, et faciatis vindictam in nationibus, et ultiones in populis, qui nobiscum non congregant, sed locum nostrum et gentem tollere moliuntur, quia ipsi super hoc tecum non sentiunt, imo longe alia mens est eis, ita, ut quidam eorum hostes crucis fovere in malum sibimetipsis retinere videantur, postulabas a nobis, ut propter hoc legatum nostrum in Hispaniam mitteremus, qui corda regum ipsorum ad te converteret, et te ipsis fortius couniret, fieretque societas vestra, quasi civitas firma, dum fratres se invicem adjuvarent, nec de facili funiculus multiplex rumperetur. Nos autem, jampridem, cum primo videlicet super hoc tuum nobis intimasti propositum (attendentes, quod, diei superexcrescente malitia, multorum charitas refrigescit, cum non sit qui faciat bonum, vix etiam usque ad unum, et reges Hispaniarum in quibusdam non solum diversa sapiant, sed adversa, nec pax pectoris vigeat inter eos, sed pax potius peccatoris), tibi tunc duximus consulendum, ut hoc tempore contra Christianos fortius excitares; nunc quoque tanto fortius in proposito nostro persistimus, et priori consilio, quod adhuc salubre credimus, adhaeremus, quanto pars hostilis videtur ex eo amplius roborata, quod rex Marrochitanus de rege Majoricarum, sicut accepimus, triumphavit, et, conjunctis duobus regnis in unum, cum potentia malitia ejusdem Marrochitani regis excrevit; unde, ad praesens, ex causa praedicta, legatum in Hispaniam non proponimus destinare. Monemus igitur serenitatem regiam, et exhortamur in Domino, quatenus, Deum habens prae oculis, adolescentiam tuam ei studeas dedicare, sicque ipsi studiose deservias, ut a temporalis regni solio ad regnum pervenias sempiternum.

Datum Anagniae, XVI Kal. Martii.

CCXXXVI. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Reddit rationes cur alias nimis dure scripserit, et eum consolatur . (Anagniae, XVI Kal. Martii.) Licet epistola, quam pro venerabili fratre nostro . . . . . Antissiodorensi episcopo, contra nobilem virum. . . . . comitem Antissiodorensem, tuae fraternitati direximus, gravis fuerit, et, quasi penetrabilior omni gladio ancipiti, tuum animum penetrarit, ita quod, ipsa recepta, quodammodo animam tuam tuae vitae taederet, utpote quae multum amaritudinis et nihil dulcedinis continebat, plus aloes quam mellis habens, imo, nescia prorsus mellis, quod ad sacrificium lex Mosaica non admittit, salem solummodo, quod apponitur in omni sacrificio, sapiebat; non tamen nos poenitet sic scripsisse; sed ad horam te contristasse gaudemus, non quia contristatus es tantum, sed quia contristatus es ad poenitentiam, vel, quod non minus cupimus, ad cantelam. Quamvis autem causas, propter quas tibi tam dure scripserimus, supprimere melius crederemus, quam aliquas exprimere rationes, ne tamen abundantiori absorbearis tristitia, et consolari nolens, si quos quaeris non invenias consolantes, penitus confundaris, et cogaris abire retrorsum, et manum ab aratro revocare, quare te sic exasperandum duxerimus, praesentibus explicamus. Sane, cum idem comes nobilis sit et potens, imo de potentioribus et nobilioribus regni Francorum existat, non ad confusionem tuam, sed ad provisionem sic scripsimus, ut severitatem, quam in eum postmodum auctoritate apostolica exerceres, litterarum nostrarum asperitas excusaret, et ejus consanguinei et amici, non tibi sed nobis, si quid faceres, imputarent. Praeterea, cum plurimi praelatorum, quod dolentes referimus, non solum, ut legitur, prohibeant a sanguine manus suas, sed, velut lingua eorum adhaeserit faucibus, facti sunt sicut canes muti non valentes latrare, illos in te ac per te fortius excitare voluimus ad faciendam vindictam in nationibus et increpationes in populo, ad annuntiandam impietatem suam impiis et scelera sceleratis, ad exerendum Petri gladium, quem rubigo consumperat apud eos, ad vindictam malefactorum lau . . . . . vo . . . . . bo . . . . . et ad opus Dei non negligenter sed diligenter potius peragendum, ne vituperaretur ministerium nostrum in eis, si non punirent de caetero, sed palparent vitia subditorum, et esset apud eos acceptio personarum; quia, cum notum sit universo regno Francorum, quod inter fratres et coepiscopos nostros te speciali quadam dilectione complectimur, et tuum amplisu zelamur honorem, per praedictam epistolam negligentiam increpavimus aliorum, intelligentium per se ipsos, quod, si tibi non parcimus, nec eis in casu simili parceremus. Nam, qui naturalibus ramis olivae non parcit, quomodo parceret oleastri surculis adoptivis? Insuper, cum novi languores novas exigant medicinas, et inauditum sit hactenus, ut aliquis ita dure contra stimulum calcitraret, et sic persecutus fuerit ecclesiasticam disciplinam, ut, quia dioecesanus episcopus, exigentibus culpis ejus, terram ipsius subjecerat interdicto, et decedentibus in eadem ecclesiasticam inhibuerit sepulturam, cameram ejus in coemeterium verteret, et in ea mortuorum corpora sepeliret, cum prompti essemus, et vellemus te similiter esse promptum, tantam praesumptionem ulcisci, et in praesumptorem severitatem ecclesiasticam severius exercere, in te dure reprehendimus negligentiam praecedentem, ne mandatum nostrum negligeres adimplere. Habet enim redarguentis sermo plus energiae quam monentis, et ad parendum movet amplius auditorem, quia ea quae velut placato animo protulit monitor, ab extremis labiis videntur exputata, redargutor vero ea abundantia cordis verbum eructare creditur, ut irascens. Quia ergo tum pravis initiis fortiter fuerat obviandum, ne quid in eum remissius ageres, te non remisse monendum, sed aspere duximus increpandum. Nam, etsi poeticum sit, est tamen quasi propheticum et morale, quod legitur in Poeta: Principiis obsta, sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras. OVID.

Esset autem eidem comiti, propter immanitatem sceleris perpetrati, praeter alia injungendum, ut cadaver, quod in cameram episcopi fecit tumulandum inferri, propriis humeris asportaret, quatenus, sicut excessus ejus est notus, sic poenitentia notaretur, ne facilitas veniae cuiquam incentivum tribueret delinquendi. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus non decidat vultus tuus, nec de nostra dilectione diffidas, de qua tanto confidere magis debes, quanto severius te duximus arguendum, cum noveris esse scriptum: Pater filium quem diligit corripit (Prov. III), etc. Qui parcit virgae filium suum odit (Prov. XIII); nam et Deus quos amat arguit et castigat. Noveris igitur, quod, quantumcunque verba ipsa tibi aspera videantur, non tamen ex indignationis amaritudine, sed de rectitudinis zelo correctio tam dura processit. Volumus etiam, et mandamus, ut, si quem rancorem adversus eumdem episcopum concepisti, deponas, pro quo veritati testimonium perhibemus, quod litteras a nobis sub hac forma non petiit, sed de comite nobis tantum lacrymabilem querimoniam destinavit. Caeterum, non possumus non mirari, quod verbum quoddam, quod in litteris quas tibi direximus habebatur, quidam charissimo in Christo filio nostro,. . . . illustri regi Francorum, non exponere sed pervertere praesumpserint, tanquam nos haberemus eumdem super haereticorum defensione suspectum, quos scimus ipsum potius impugnare. Verum, cum non solum a malo, sed ab omni specie mali praecipiat Apostolus abstinendum, ne vel inimici etiam quod in eo reprehenderent invenirent, voluimus, ut, sicut est immunis a culpa, sic se immunem ab infamia exhiberet, et taliter provideret episcopo propter malitiam comitis exsulanti, ut per revocationem ipsius haereticos persequi videretur, qui gaudium suum ejus exsilium reputabant. Personaliter igitur accedens ad regem, fideliter ei mentis nostrae puritatem exponas, et ab intellectu illo perverso studeas revocare, excusans praedictum episcopum apud eum, cum non ad petitionem ipsius verbum illud fuerit litteris memoratis insertum. Demum, licet ad consolationem tuam praesentes tibi litteras dirigamus, ne nimia forte tristitia tuum animum absorberet, priorum tamen te volumus recordari, ut opponas te murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso, ita quod zelus ejus te comedere videatur.

Datum Anagniae, XVI Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto.

CCXXXVII. MONACHIS MONASTERII MOLISMENSIS. Ne pecuniam mutuo, absque abbatis et conventus assensu accipiant. (Anagniae, XI Kal. Martii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod quidam vestrum, praeter sui abbatis et conventus assensum, quamdam mutuo receperunt pecuniae quantitatem, unde monasterium vestrum et obedientiae ipsi subjectae gravi premuntur onere debitorum. Quocirca, praesentium vobis auctoritate districte inhibemus, ne quis monachus vel conversus, sub professione vestrae domus astrictus, sine consensu et licentia abbatis et majoris partis capituli vestri, pro aliquo fidejubeat, vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat, ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere forte praesumpserit, non teneatur conventus pro iis aliquatenus respondere.

Datum Anagniae, XI Kal. Martii.

CCXXXVIII. DECANO, ET CAPITULO EBROICENSI. Quod nulli laico jus patronatus habenti in ecclesiis liceat decimas exigere. (Anagniae, VII Id. Februarii.) Ad augmentationem ecclesiarum sollicitudinem nos habere convenit efficacem, si officii nostri debitam prosequi volumus actionem, et illis gratanter auxilium apostolicum impertiri, qui earum intendere satagunt incrementis. Cum igitur, sicut accepimus, multi laici sint in Ebroicensi dioecesi, qui jus in ecclesiis possident patronatus, et ex mala consuetudine decimationes in locis pluribus, quasi haereditario jure, detineant; volentes ecclesiae vestrae paterna benignitate consulere, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut si qui laicorum illorum, jus patronatus ecclesiarum, seu decimationes praescripto modo detinent, si ad reddendum illas ecclesiis suis induci non possunt et Ebroicensi capitulo dare forte voluerint, liceat vobis eas, de assensu episcopi vestri, nullius contradictione vel appellatione obstante, recipere, ac pacifice possidere. Nulli ergo, etc.

Datum Anagniae, VII Id. Februarii, anno sexto.

CCXXXIX. EPISCOPO ANTISSIODORENSI. Ut ad exstirpandam haereticam pravitatem insurgat. (Anagniae, XI Kal. Martii.) Aedificavit sicut tinea domum suam, et fecit umbraculum sicut custos haereticorum perversitas, mentes hominum pravis persuasionibus corrumpendo, et subtrahendo eis per praedicationem erroris fidei fundamentum, ut, irruente vento a regione deserti, corrupta domus obsistere nequeat, et quod fundamento non adhaeret umbraculum penitus exsuffletur, sicque corrupti cum corruptoribus suis descendant ad inferna viventes. Licet igitur, tibi et venerabili fratri nostro . . . . . Bituricensi archiepiscopo, et dilectis filiis . . . abbati Cluniacensi, cum quibuslibet aliis, inquisitionem et correctionem eorum duxerimus committendam, qui, more tineae, super sacerdotale vestimentum nisi sunt construere locum suum, leprosorum specie in Evangelio designati, quorum sano colori candor aspergitur vitiosus, cum misceant sanis insana, et diversitate coloris varientur in verbis: cum tamen eorum dioecesanus exsistas, et, tanquam proprius medicus, unde illis infirmitates eveniant, et ad quid earum tendant symptomata, cognoscere tenearis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus per te ipsum ad inquisitionem infirmitatis hujusmodi, et curationem ipsius sollicitudine diligenti procedas, quia si putredinem vulneris aperitione non ejicis, sana caro nequaquam in loco putredinis coalescet, vel si sentes campi, culturae cujus es deputatus, vomeris scissione non eruis, terra in segetem semina non producet accepta; quia, ubi tacet qui datus est praedicator, arguenda non arguens, nec corrigens corrigenda, culpam approbasse videtur, quae crescens datur aliis in exemplum, cum eam pastoris lingua non secat. Vigila ergo, venerabilis frater in Christo, et ut nudus non ambules tua custodias vestimenta, ne tinea corruptionis illa pessundet, et ibi locum aedificet corruptelae, si plebem tibi commissam haeretici, tanquam indoctam, a velamine fidei pestifera praedicatione denudent, nudamque dimittant, indumenta tollentes, ut frigus pravitatis interimat quam calor virtutis divinae fovebat.

Datum Anagniae, XI Kal. Martii, anno sexto.

CCXL. GRADENSI ELECTO. Reprehendit eum quod differat munus consecrationis, et minatur. (Anagniae, X Kal. Martii). Si juxta tuorum exigentiam meritorum, et districtione canonica tecum agere curassemus, pro te petitio facta hodie locum non haberet, quia, non solum non posses in episcopum promoveri, sed a praelationis officio dejici debuisses. Tanto namque tempore distulisti, post confirmationem electionis, munus consecrationis accipere, quod, si vel ignorans, fecisti, tanquam ignorans debes penitus ignorari, vel tanquam negligens negligi, aut tanquam contemnens contemni, cum infra tempus canonicum consecrationem accipere non curasti, sed nec longe post tempus petere noluisti, ut de palleo taceamus. Verum, quia tenebrae ante lucem occultari non possunt, quamvis valeant effucari, cur hoc feceris non potuit nos latere, sed quo magis petisti latibulum, eo magis in propalatum devenisti. Revera, sicut ex tuis et aliorum litteris accepimus evidenter, infirmitas et pinguedo, sed magis cordis quam corporis, plus mentis, quam ventris, te hactenus potuerunt, imo plus poterunt de caetero, impedire. Sufficiat ergo tibi, quod es hactenus toleratus, et pro magno reputes stare qui non ascendere sed descendere meruisti. Nos tamen auctore Domino, super hoc statuemus quod viderimus statuendum, propter cautelam utique necessariam malentes dimittere suspensum in dubio, quam ab officio reddere te suspensum.

Datum Anagniae, X Kal. Martii.

CCXLI. ABBATIBUS SANCTI APRI ET SANCTI LEONIS; MAGISTRO R. ARCHIDIACONO, TULLENSIBUS. Ut apostolicae sedis legatus patronis etiam inconsultis sacerdotia conferre possit. (Anagniae, X Kal. Martii). Dilectus filius, R. Metensis canonicus, nobis humiliter intimavit, quod, cum venerabilis frater noster . . . Praenestinus episcopus, apostolicae sedis legatus, ecclesiam Sancti Trudonis eidem ad resignationem proprii pastoris in manibus ejus factam, liberaliter contulisset, dilectus filius, B. Metensis archidiaconus, ad quem illius ecclesiae praesentatio pertinebat, asserens, quod eodem inconsulto conferri non potuit a legato, donationi ejus minus rationabiliter se opponens, canonicum ipsum super eadem ecclesia indebite molestare praesumpsit. Cum igitur plus juris habeat in concessione praelatus, quam in praesentatione patronus, nec praejudicetur praelato, si quando per apostolicae sedis legatum, eo inconsulto, ecclesia concedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictum archidiaconum, ut ab ejus super hoc indebita molestatione desistat, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Anagniae, X Kal. Martii, anno sexto.

CCXLII. EPISCOPO AGATHENSI; ABBATI SANCTI PONTII . Sententiam suspensionis in episcopum Biterrensem a P. de Castronovo et Radulfo, monachis Fontisfrigidi, apostolicae sedis legatis, latam, auctoritate apostolica confirmat . (Anagniae, XII Kal. Martii). Sicut ex tenore litterarum dilectorum filiorum, P. de Castro-novo et Radulfi, monachorum Fontisfrigidi, nobis innotuit, cum de mandato nostro ad exstirpandos haereticos de provincia Narbonensi, sicut viri discreti et Dei zelum habentes, et pro fide Christiani nominis apprehendentes arma et scutum, diligenter et sollicite laborarent . . . . . Biterrensis episcopus, requisitus ab illis, cum eis ire noluit ad commonendum super hoc nobilem virum . . . comitem Tolosanum, et postmodum rogatus ab ipsis, ut consules civitatis Biterrensis ad haeresim abjurandam, et ad defendendam contra haereticos Ecclesiam Dei, cum eis pariter admoneret, non solum non acquievit eorum monitionibus, sed id fieri praepedivit, Christi se constituens inimicum, cum ipse ad hoc per se pro debito sui officii teneretur; et cum, auctoritate nostra convocato clero, injunxissent eidem, ut, nisi usque ad diem praefixum haereses dicti consules abjurassent, ipsos non differret excommunicationis vinculo innodare, licet hoc promiserit se facturum, id tamen effectui minime mancipavit, propter quod dicti P. et R. ipsum ab administratione, nec non et episcopali officio suspenderunt, donec se nostro conspectui praesentaret, clero Biterrensi, ne interim sibi obedirent in aliquo, in virtute obedientiae, sub excommunicationis poena, districtius inhibentes. Licet igitur quamplures enormitates de ipso audiverimus, quas non possumus nec debemus sub dissimulatione transire, quoniam ad exstirpandum crimen haereseos, per quod blasphematur divina majestas, se non solum negligentem sed et contumacem ostendit, praedictam suspensionis sententiam ratam habentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus eum denuntietis et faciatis per omnes ecclesias dioeceseos Biterrensis suspensum ab omni officio et beneficio, appellatione remota, publice nuntiari, donec ad praesentiam nostram cum litteris eorumdem monachorum suspensus accedat, universo clero et populo dioeceseos Biterrensis, ne illi obedientiam aliquam exhibeant, auctoritate nostra firmiter injungentes. Ne vero Biterrensis ecclesia dispendium patiatur, aliquibus personis, quas ad hoc idoneas esse noveritis, administrationem ipsius, auctoritate nostra suffulti, sublato appellationis obstaculo, interim committatis, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Anagniae, XII Kal. Martii, anno sexto.

CCXLIII NARBONENSI ARCHIEPISCOPO. Lamentabilis epistola, quod tota ejus provincia sit haereticis repleta. (Anagniae, IV Kal. Februarii.) Mirabilis architectus, Christi Dei virtus et sapientia, domum sibi excisis columnis septem, et in fundamento se lapide primario collocato, construxit, spe cum sermone prophetico parietes erigente, ac ponente consummationis tectum cum doctrina evangelica charitate, constituensque in quatuor angulis virtutes quatuor cardinales, eam nihilominus vario virtutum ornatu depinxit, interius, ut ab intus omnis gloria filiae regis esset. Verum ille, qui a principio in veritate non stetit, hujus aedificii structuram mirabilem non sustinens patienter, validum ventum misit a se, regione deserti, ut, concussis quatuor angulis domus, si posset, everteret fundamentum. Sed, licet domus multipliciter quatiatur, pati non potest omnino ruinam, cum sit supra firmam petram mirabiliter constituta: arietibus tamen aliquando datis in gyro, aliquos lapides excutit a structura, dum pugnant filii contra matrem, plus quam civile praelium exercentes, et Christi tunicam inconsutilem laniant, quae sorte potius uni fuerat concedenda. Advenerunt namque musca, quae est in extremo fluminis Aegypti, et apis, quae est in terra Assur, torrentes vallium occupantes, et quiescentes in petrarum cavernis et foraminibus universis. Non enim in eos, qui solidae petrae adhaerent, solidati ab ea, possunt aliquid usurpare, sed in vaccis populorum taurorum congregatio debacchatur. Verumtamen, hujus domus custodiae deputati, et pastores gregis dominici constituti, non ascendunt hodie ex adverso, ut pro domo Israel se murum opponant, contra hostes hujusmodi pugnantes cum terrae bestiis pro eadem. Nullus fere potest amodo inveniri, qui cum Moyse ponat gladium super femur in ultionem injuriae Redemptoris, contra eos qui vitulum conflatilem constituunt adorandum, nec Phinees pugione configit Hebraeum cum Madianitide coeuntem. Banaias quoque in diebus nivis, ut leonem in media cisterna percutiat, non descendit, nec Samson prosternit asini mandibula Philistaeos. Abiot etiam contra Eglon, regem Moab, siccam non exerit ambidextram, nec Simeon et Levi gladiis accinguntur, ut sororis stuprum studeant vindicare. Pastores, ante semetipsos pascentes, gregi dominico pabula non ministrant; quod est infirmum consolidare non student, nec sanant quod est aegrotum; non alligant quod est fractum, et quod periit non requirunt; gladium vero suum a sanguine prohibent et opus Dei faciunt negligenter. Facta est autem fames in terra, et parvuli quaerunt panem, sed qui frangat eis vix aliquis invenitur. Labe igitur haereticae pravitatis provincia tua infecta, non solum superseminata zizania de agro tuo, sicut audivimus, eradicare non studes, qui deberes Nabot exemplo morti potius exponere temetipsum, quam hortum olerum vineam tuam facere permitteres Achab regem; verum etiam, dilectis filiis, fratri R. et fratri P. de Castronovo, monachis Fontis-frigidi, qui ad exstirpandas haereticas pravitates illuc a sede apostolica sunt transmissi, tuum denegas auxilium et favorem, nolens eis in suis necessitatibus subvenire, cum os bovi trituranti non debeat alligari, nec his qui, non quae sua quaerentes, sed quae sunt potius Jesu Christi, verbo insistunt pariter et doctrinae, minime te deceat denegare, quos etiam, etsi a nobis missi non essent, ex injuncto tibi officio deberes amplecti, et recipere in visceribus charitatis. Rogatus autem ab eis, ut cum ipsis ad dilectum filium, nobilem virum . . . . . comitem Tolosanum accederes, ut tam tua, quam ipsorum persuasione posset induci ad jurandum, quod haereticos expugnaret in defensionem ecclesiasticae unitatis, eis acquiescere nullo modo voluisti, cum tu ipse rogare deberes potius quam rogari, sed nec etiam unam eis saltem equitaturam tunc voluisti concedere, ad opus quod incoeperant peragendum, licet postmodum ad multam instantiam, et importunitatem ipsorum, unam sibi duxeris concedendam. Cum igitur his, qui dant psalmum, tympanum non debeat denegari, nec prohiberi carnalia metere, qui student spiritualia seminare, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, cum dictos monachos ad tevenire contigerit, eos benigne suscipiens, tam in equitaturis, quam aliis necessariis, ipsis honeste studeas providere, nihilominus contra ipsos haereticos taliter assistas eisdem, ut ipsi opus incoeptum laudabiliter valeat consummare, ac tu non possis de negligentia ulterius reprehendi; sciturus, quod si secus, quod non credimus, egeris, indignationem nostram poteris formidare.

Datum Anagniae, IV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto.

Scriptum est super hoc, in eumdem fere modum, episcopis, abbatibus, prioribus, et aliis ecclesiarum praelatis per Narbonensem provinciam constitutis.

Scriptum est . . . . . abbati Vallis-Magnae, et magistro Rodulfo, canonico Narbonensi, ut, cum a dictis fratribus fuerint requisiti, accingantur ad laborem cum eis in messem Dominicam profecturi.

Scriptum est . . . . . abbati Cisterciensi, ut si quos in ordine suo ad praedicationis officium idoneos esse cognoverit, cum a dictis fratribus fuerit requisitus in adjutorium eorumdem mittere non postponat.

CCXLIV MAGISTRO ROBERTO. Epistolam decretalem, Licet Heli, exponit. [Per tuas nobis litteras intimasti, te plurimum dubitare super quadam epistola decretali, quam nos asseris edidisse de testibus admittendis contra Simoniacam pravitatem. Noveris igitur incunctanter, quod nos illam epistolam, quae sic incipit: Quamvis ad abolendam, nequaquam edidimus; sed aliam, quae sic incipit: Licet Heli, nos edidisse fatemur. Ad cujus intelligentiam credimus distinguendum, utrum is, contra quem agitur de Simoniaca pravitate, denuntietur simpliciter, an criminaliter accusetur, et utrum agatur secundum juris rigorem, an secundum temperantiam aequitatis. Item, utrum sit ipse regularis, qui jam renuntiaverit mundo, an saecularis, qui adhuc in mundo consistit, et utrum inferioris sit gradus, an excellentioris sit dignitatis. Ad haec, utrum antea fuisset clarae opinionis ac bonae famae, an graviter infamatus et valde suspectus, et utrum de facili possit puniri, an sine scandalo nequeat condemnari. Praeterea, utrum testes sint honesti, an criminosi; et utrum jam sint emendati de crimine, an adhuc in crimine perseverent. Rursus, utrum crimina sint eadem vel minora, an paria vel majora; utrumve testes ex zelo justitiae, an ex malignitatis fomite deposuisse credantur. Denique, utrum ad Simoniacam haeresim detegendam sola dicta testium inducantur, an alia etiam adminicula suffragentur. Haec omnia sunt ad intelligentiam illius epistolae distinguenda, sicut ex ipsius serie potest perpendere diligens indagator. Ille namque Pomposianus abbas, qui jampridem renuntiaverat mundo, erat de simonia, perjurio, dilapidatione ac insufficientia graviter infamatus. Cumque per monachos, qui juraverant perhibere testimonium veritati, simonia multis modis contra ipsum abbatem videretur esse probata, ipse contra testes multas exceptiones opposuit, conspirationes videlicet et inimicitias capitales, furtum et adulterium, ut eos a testimonio removeret. Nos vero, ne innocentiae puritas confusa succumberet, vel simoniae pravitas effugeret impunita, illas duntaxat exceptiones probandas admisimus, quibus forte probatis, testes non de zelo justitiae, sed de malignitatis fomite processisse constaret, ut conspirationes et inimicitias capitales. Caeteras autem exceptiones oppositas, ut furti et adulterii, propter immanitatem haereseos Simoniacae, ad cujus comparationem caetera crimina quasi pro nihilo reputantur, duximus repellendas, quoniam, etsi probatae fidem testium debilitarent in aliquo, non tamen evacuarent ex toto, aliis adminiculis suffragantibus, praesertim, cum testes de crimine jam fuerint emendati. Tales igitur contra talem duximus taliter admittendos, non secundum juris rigorem, sed secundum temperantiam aequitatis, cum ageretur non criminaliter, ut deponeretur ab ordine, sed civiliter, ut ab administratione removeretur, tanquam immeritus, et damnosus. Et utique tales praelati ex levioribus causis possunt ab administrationibus amoveri, maxime per summum pontificem, qui potestatem habet non solummodo judicandi, sed etiam disponendi, sicut quorumdam religiosorum approbata consuetudo deposcit. Unde, praedictus abbas, non exspectata sententia, quasi male conscius sibi cessit.

CCXLV. ABBATI DE CANCELLATA; MAGISTRO B. CANONICO ALBETERRENSI, PETRAGORICENSIS DIOECESEOS; A. DE LA FAIA, CANONICO SANCTI FRONTONIS PETRAGORICENSIS. Ut J. Morelli, clericum, in ecclesia Engolismensi, in canonicum et fratrem nominatum, praebenda frui curent. (Anagniae, VII Id. Februarii.) Cum dilectis filiis . . . . de Nantolio, et . . . . de Beania abbatibus, et . . . . cantori Xanctonensi, nostras litteras misissemus pro dilecto filio, J. Morelli clerico, super restitutione Engolismensis praebendae, qua se asserit a canonicis ejusdem ecclesiae spoliatum, idem judices, sicut nobis innotuit ex suarum continentia litterarum, super institutione ipsius J. testes recipere curaverunt, et attestationes ipsas sub suis apostolatui nostro transmisere sigillis, cum quibus eodem J. ad nostram praesentiam accedente, ipsi, et dilecto filio El. canonico Engolismensi, dilectum filium, Odonem, subdiaconum et capellanum nostrum, dedimus auditorem, et ipso E. litem nolente super hoc contestari, eo praesente attestationes ipsae apertae fuerunt, per quas constitit evidenter, quod praefatus J. auctoritate apostolica fuit Engolismensis ecclesiae canonicus institutus, et per procuratorem de praebenda ejusdem ecclesiae corporaliter investitus. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si vobis constiterit eumdem J. esse praedicta praebenda spoliatum injuste, vel contra justitiam non admitti, ipsam ei, appellatione remota, restitui faciatis; contradictores, si qui fuerint, aut rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Praeterea, quoniam canonici Engolismenses super hoc ad nostram audientiam appellarunt, nec fuerunt appellationem interpositam prosecuti, super restituendis expensis memorato J. quod canonicum fuerit, sublato appellationis obstaculo, decernatis, facientes quod decreveritis per districtionem eamdem firmiter observari. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Anagniae, VII Id. Februarii, pontificatus nostri anno sexto.