Jump to content

Regesta sive epistolae 2/VI

Checked
E Wikisource
LIBER VI bis 


LIBER SEXTUS PONTIFICATUS ANNO VI, CHRISTI 1203 I. JOANNI PRIORI, ET FRATRIBUS JUXTA SPECUM BEATI BENEDICTI REGULAREM VITAM SERVANTIBUS.

Eis concedit sex monetae libras ex annuo censu castri Porciani. (Laterani, VI Kal. Martii.)

Inter holocausta virtutum nullum magis est medullatum, quam quod offertur Altissimo de pinguedine charitatis. Hoc igitur attendentes, cum olim causa devotionis accessissemus ad locum solitudinis vestrae, quem beatus Benedictus suae conversionis primordio consecravit, et invenissemus vos ibi secundum institutionem ipsius laudabiliter Domino famulantes, ne pro temporalis sustentationis defectu spiritualis observantiae disciplina torperet, apostolicum vobis subsidium duximus impendendum, sperantes quod idem beatissimus Benedictus nostrae devotionis affectum suis meritis et precibus apud piissimum Patrem et justissimum judicem commendabit. Vestris itaque cupientes necessitatibus providere, sex libras usualis monetae vobis et successoribus vestris, de Camera beati Petri singulis annis percipiendas concessimus, donec in aliquo certo loco vobis essent utiliter assignatae; statuentes ut ea, quae ad sustentationem vestram consuevistis percipere de monasterio Sublacensi, vobis et successoribus vestris propter hoc minime negarentur. Postmodum autem, cum reversi fuissemus ad Urbem, quosdam de fratribus vestris ad nostram praesentiam destinastis, humiliter implorantes ut concessionem ipsam in aliquo certo loco dignaremur perpetuo stabilire, de quo praefatas sex libras percipere valeretis. Nos igitur, habito fratrum nostrorum consilio et assensu, jam dictas sex libras vobis et successoribus vestris percipiendas singulis annis de annuo censu castri Porciani concedimus, et concessionem ipsam praesenti privilegio confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum. Amen, amen, amen.

Datum Laterani, per manum Blasii, Turritani electi, VI Kal. Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1202, Pontificatus vero domini Innocentii papae III anno sexto.

II. PRIORI DE OSENE. De salutari poenitentia ei imponenda, qui incestum simul et adulterium perpetravit. (Laterani, VI Kal. Martii.) Per tuas nobis litteras intimasti quod W., lator praesentium, post matrimonium cum quadam muliere contractum, cum sorore illius incestum simul et adulterium perpetravit, et per triennium sorduit in hac sorde, ita quod geminam prolem ex adultera praedicta suscepit, per quod crimen devenit ad notitiam vicinorum. Verum idem W., in poenitentiarii nostri praesentia constitutus, paupertatem nimiam allegavit, asserens quod non posset Jerosolymitanam provinciam visitare. Quia igitur facultatem ejus plenius nosse potes, ipsum ad te duximus remittendum, discretioni tuae per apostolica scripta mandantes quatenus injungas ei poenitentiam quam videris expedire. Caeterum, quia qualiter cum uxore sua de caetero habere se debeat requisisti, tuae inquisitioni breviter respondemus [quod ut ab ejus commistione prorsus abstineat propter publicam honestatem, et in continentia maneat, donec vir viam fuerit universae carnis ingressus, uxor est diligentius commonenda; quod si forte commonitioni parere recusans talis fuerit, ut de lapsu timeatur ipsius, vir ejus poterit et debebit tamen cum timore Domini debitum ipsi solvere conjugale, cum affinitas post matrimonium inique contracta illi nocere non debeat quae iniquitatis particeps non existit.] Unde, [jure suo sine sua non debet culpa privari, quanquam a quodam praedecessorum nostrorum dicatur in simili casu fuisse distinctum, utrum videlicet adulterium, vel incestus, manifestum fuerit vel occultum, aliis asserentibus inter gradum proximum et remotum esse potius distinguendum.]

Datum Laterani, VI Kal. Martii pontificatus nostri anno sexto.

III. ABBATI SANCTI LUPI TRECENSIS EJUSQUE FRATRIBUS. Recipit eos sub protectione beati Petri eorumque jura ac privilegia confirmat. (Laterani, X Kal. Martii.) Fervor religionis et ordinis quem tenetis, vestraeque fragrans honestatis opinio, nos inducit justis petitionibus vestris clementer annuere, et eas ad effectum utilem, volente Domino, promovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam Sancti Lupi, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; imprimis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo praefata Ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; molendina de Ponte Beatae Mariae, et quidquid habetis ex dono illustris recordationis Caroli Calvi, regis Francorum, in eadem villa, tam in hominibus quam in terris; vineam post Sanctum Martinum de Areis, quae vocatur Clausum; vineam, quae Haste dicitur, sitam ab opposita parte; vineam Thesauri; vineam quae Laboras nominatur; villam de Lusiniaco, cum parochia et furno, molendinis, terris, pratis et aliis possessionibus; villam de Molins cum ecclesia, decimis, terragiis et aliis consuetudinibus, cum justitia, procuratione et custodia, quae dilectus filius, nobilis vir, Walterus, comes Brenensis, ecclesiae vestrae in perpetuam eleemosynam contulit, sicut in ejus, J . . , fratris sui, et venerabilis fratris nostri G . . . episcopi, et bonae memoriae J . . , comitis Trecensis, authenticis continetur; parochiam de Lueriis, cum capella de Fontibus, vobis a dicto episcopo intuitu charitatis collatam; terragium et consuetudines quas habetis tam in hominibus quam in terris in eadem villa; libertatem etiam majoris ejusdem villae, ab illustris memoriae H . . , Trecensi comite, ecclesiae vestrae concessam, sicut in ejusdem authentico continetur; redditus quos habetis apud Selerias, Arbrosellum, Curterangiam, Tenelerias, Ruliacum, et Bairum, tam in hominibus quam in terris et caeteris consuetudinibus; ecclesiam de Buceio, cum capella de Chart, ecclesiam de Laneis, quas pia memoriae M. Trecensis episcopus ecclesiae vestra in eleemosynam assignavit; altare Sancti Vinebaldi, terragia et decimas, quae habetis in Riveria de Arduceon, cum consuetudinibus, censibus et servagiis hominum vestrorum de eadem Riveria; terragia de Ouciaco et de Marigniaco; ecclesiam de Marigniaco, sicut limitata est ab antiquo, cum eleemosynis, quas ibidem G., quondam dominus Trianguli, ecclesiae vestrae pia largitione concessit, sicut in ipsius authenticis continetur; possessiones vobis apud Marigniacum a fratribus Jerosolymitani hospitalis concessas; ecclesias de Lonsoldo et de Ausona, cum decimis et aliis pertinentiis earum; libertatem domus vestrae de Ausona et omnium quae ad vos in eadem villa pertinent, a G . . . . , quondam comite Brenensi, ecclesiae vestrae charitative concessam; grangiam de Bretoneria, cum omnibus pertinentiis suis, tam in aquis quam terris, pratis et nemore; libertatem majoris et submajoris, et duorum matriculariorum, granetarii et cellerarii, quos habetis in civitate Trecensi; praebendam Sancti Stephani Trecensis; viginti solidos, quos habetis in ecclesia Trecensi, in quatuor festis annualibus; domos et vineas, quas Godfridus de Hesternai ecclesiae vestrae in perpetuam eleemosynam assignavit; terragium de Chamaio cum libertate majoris et suae possessionis; aquam a Clarino de Chauderiaco vobis in eleemosynam assignatam; ea quae habetis per commutationem ab R., domino de Pogiaco, tam apud Trecas quam apud Molins, in hominibus sive terris.

Liceat sane vobis clericos vel laicos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere. Discedentem vero, etc. usque retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, etc., usque celebrare. Prohibemus autem ne episcopus vel praelatus alius, absque manifesta et rationali causa, personas vestras excommmunicare, aut ecclesias vestras praesumat subjicere interdicto. Sane qui ecclesiae B. Martini Trecensis fuerit praeferendus, aliunde nullatenus eligatur nisi de ecclesia Beati Lupi Trecensis, aut etiam Sancti Martini, sicut est hactenus observatum et a praedecessoribus nostris indultum, dummodo in alterutra earum ad abbatiae regimen quis idoneus valeat reperiri; qui si, quod absit! a sui status integritate et religionis vigore deciderit, per disciplinam et ordinem ecclesiae B. Lupi, ad honestatem et religionem pristinam reparetur. Ut autem religionis integritas in ecclesia Beati Lupi futuris temporibus conservetur, liberam damus abbati et suis successoribus facultatem, juxta ordinem professionis acceptae, ipsius ecclesiae canonicos corrigendi, et eos, sive in capite, sive in membris ecclesiae memoratae consistant, secundum quod suorum exegerit qualitas meritorum, appellationis obstaculo interposito in elusionem ecclesiasticae disciplinae nequaquam obstante, regulariter judicandi. Libertates praeterea, et immunitates antiquas, et rationabiles consuetudines ecclesiae vestrae concessas, et hactenus observatas, necnon privilegia et indulgentias a praedecessoribus nostris, Romanis pontificibus, vobis indultas, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, etc., usque obsistat; salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, etc., usque profutura; salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur . . . . Cunctis autem, etc.

Datum Laterani, per manum Blasii, Turritani electi, X Kal. Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1202, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno quinto.

IV. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS IN REGNO UNGARIAE CONSTITUTIS. Ut, Henrico rege ad bellum sacrum ituro, curent fidem a populis Ladislao ejus filio exhiberi. (Laterani, V Kal. Martii.) Ecce charissimus in Christo filius noster, II., Ungariae rex illustris, assumpta cruce Christum sequi proponit, regnum temporale dimittens, ut aeternum acquirat, propriaque relinquit, ut ab haereditate Domini excutiat Pharaonem, et libere virgam haereditatis ipsius et ejus signa demonstret his qui prophetam non esse testantur qui eos ultra cognoscat. Jamque manum in superbiam elevavit eorum, ne deinceps qui Christum oderant, glorientur, sed discant potius durum esse contra stimulum calcitrare, aut pugnare hominem contra Deum. Ut igitur in absentia tanti principis, qui peregrinatur a regno ut ducat in patriam peregrinos, ad regni tutelam et defensionem taliter pontificalis accingatur auctoritas, quod regnum ejus transferri non possit ad hostes, sed potius conservetur eidem, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, antequam rex ipse iter peregrinationis arripiat, cum, juxta doctrinam Apostoli, sit regi tanquam praecellenti ab omnibus deferendum, Ladislao, filio ejus, quem Dominus per gratiam suam illi concessit haeredem, debitum juramentum fidelitatis exhibere curetis, omnes, tam clericos quam laicos, qui post recessum praedicti regis contra praestitum juramentum fidelitatis venire praesumpserint, omni occasione et appellatione postposita, per excommunicationis sententiam compescentes; illis etiam, quos idem rex, tam ad filii sui curam, quem annuente Domino exspectamus et optamus haeredem et patri successorem in regno, quam administrationem regni commiserit, juxta ordinationem regis ipsius reverentiam debitam exhibere curetis, et si forte regem ipsum, quod Christus avertat! in peregrinatione sua persolvere debitum conditionis humanae contingeret, nullus vestrum ab illorum ordinatione se subtrahat, donec dilectus filius ejus ad annos perveniat aetatis illius, quod sedere possit potenter in solio regni sui, et illud feliciter gubernare.

Datum Laterani, V Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto.

V. AURIENSI EPISCOPO. Transactionem inter eumdem episcopum et archiepiscopum Compostellanum initam approbat. (Laterani, XV Kal. Martii.) Qui tenemur jurgiis et contentionibus finem imponere, ex officio administrationis injunctae, providendum est ne contentiones inter personas dignitate praeditas existentes, amicabili compositione sopitae, valeant denuo suscitari, et sic ad litigandum iterum succingantur, super his de quibus ad amicabilem concordiam devenerunt. Sane, cum inter te et venerabilem fratrem nostrum . . . . Compostellanum archiepiscopum, super votis (sic) Auriensis episcopatus quaestio emersisset, tandem super his amicabiliter componere studuistis, sicut tam ex tuis quam ejusdem archiepiscopi litteris authenticis cognovimus evidenter. Nos igitur, tuis justis postulationibus annuentes, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus observata, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, XV Kal. Martii.

VI EIDEM. Sententiam ab apostolicis delegatis, de lite inter monasterium Cellae-novae et episcopum Oventensem, latam confirmat. (Laterani, XVI Kal. Martii.) Ex litteris venerabilis fratris nostri . . . . Astoricensis episcopi, et dilectorum filiorum, sancti Isidori Legionensis et . . . de Carraceto abbatum, nuper accepimus, quod cum causam, quae inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum . . . . . Ovetensem episcopum ex altera, super monasterio Cellaenovae vertebatur, eisdem commisissemus sine debito terminandam, ipsi, juxta mandatum apostolicum procedentes, partes ad suam praesentiam convocarunt, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, pro Auriensi ecclesia sententiam protulerunt, eidem Ovetensi super hoc perpetuum silentium imponentes. Venerabilis etiam frater noster . . . . Ovetensis episcopus, omni juri si quid in dicto monasterio, vel in quacunque parte Auriensis episcopatus, suae ecclesiae competebat, de communi consensu sui capituli voluntarie cessit, sicut tam dictorum judicum, quam ipsius etiam nobis praesentatae authenticae litterae continebant, conventum ipsius monasterii ab obedientia et jurisdictione sua reddens per suas litteras penitus absolutum. Nos igitur, quod per eosdem judices provide factum est, firmitatem volentes debitam obtinere, sententiam ipsam, sicut est justa, nec legitima provocatione suspensa, nec non cessionem Ovetensis episcopi legitime factam de communi consensu capituli sui, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum . . . hanc paginam nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

VII. H. ILLUSTRI REGI UNGARORUM. Ut promoti ad praeposituras quae apostolicae sedi in spiritualibus immediate subsunt, infra annum ad apostolicam sedem accedant. (Laterani, II Kal. Martii.) Regalis magnificentia nuper nobis per suas litteras supplicavit, ut cum regales praepositurae, quae sunt in Ungaria, sicut ad te in temporalibus, sic ad nos in spiritualibus nullo pertineant mediante, statuere dignaremur, ut novus praepositus ad sedem apostolicam infra annum vel in persona propria, vel per idoneum nuntium cum litteris regalis assensus, accedat, conferentis gratiam ostensurus. Nos ergo tuis precibus inclinati, praesertim cum consonent canonicis institutis, praesentium auctoritate statuimus ut quicunque de caetero ad regimen praepositurarum illarum, quae ad nos in spiritualibus nullo pertinent mediante, fuerint evocati, ad apostolicae sedis praesentiam, infra annum, in personis propriis, vel per idoneos nuntios, cum litteris regalis assensus, accedant, pro confirmationis munere obtinendo; ita, quod interim in spiritualibus non ministrent; qui, si forte infra praedictum terminum venire neglexerint, extunc praeposituris illis se noverint spoliandos. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, II Kal. Martii, anno sexto.

VIII. REGI UNGARORUM. Ungarorum regi crucem sumpturo promittit se curaturum, ne scandala et lites eo absente oriantur. (Laterani, II Kal. Martii.) Dum personam tuam, inter christianissimos reges, et catholicos principes, speciali dilectionis praerogativa in Domino amplexemur, preces et petitiones tuas, in quibus possumus, libenti animo exaudimus, et ad ea gratanter intendimus, quae serenitati regiae novimus complacere. Fuit sane propositum coram nobis ex parte magnitudinis tuae, quod cum pro subventione Terrae sanctae crucem assumpseris, et Domino proposueris reddere quod vovisti, ne regnum tuum interim aliqua posset seditione turbari, venerabilibus fratribus nostris . . . Strigoniensi et . . . . . Colocensi archiepiscopis injungere dignaremur, ne in absentia tua ecclesiarum occasione suarum aliquas lites moverent, per quas in regno dissentiones et scandala orirentur, nec nos etiam ad eas, quae jam ortae sunt, cognoscendas, vel etiam committendas, usque ad reditum tuum intendere curaremus. Licet autem petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, praestare velimus assensum pariter et favorem, quia tamen sapientibus et insipientibus sumus, secundum Apostolum, praesertim in justitia, debitores, petitioni tuae taliter respondemus, quod in his eam discretionem et cautelam curabimus adhibere, ut si aliquae inter personas ecclesiasticas regni tui lites emerserint, taliter auctore Domino procedemus, quod nostri occasione processus regnum ipsum nullum poterit scandalum formidare, cum ad illud in tui fidelitate pacifice conservandum, quodcunque cum honestate poterimus consilium et auxilium impertiri, prompta simus voluntate parati.

Datum Laterani, II Kal. Martii.

IX. EPISCOPIS CABILONENSI ET SILVANECTENSI; ABBATI TRIUM-FONTIUM. Causam electionis Philippi Belvacensis episcopi in archiepiscopum Remensem examinandam ipsis committit . (Laterani, V Kal. Martii.) Venientes ad apostolicam sedem dilecti filii . . . . decanus, et alii quidam Remenses canonici, litteras nobis suffraganeorum Remensis ecclesiae, cathedralium capitulorum, necnon archiepiscoporum quorumdam, abbatum etiam, et aliorum religiosorum virorum, humiliter praesentarunt, cum eis suppliciter implorantes, ut postulationem quam fecerant de venerabili fratre nostro Philippo, Belvacensi episcopo, ad Remensem metropolim transferendo, propter evidentem utilitatem et urgentem necessitatem ejusdem ecclesiae, misericorditer admittere dignaremur, ostendentes per postulationis decretum canonicorum subscriptionibus roboratum, quod duae partes canonicorum quantum ad numerum, et tres quantum ad dignitatem, et longe plures quantum ad ordinem, in hujusmodi postulationis convenere consensum. Hoc ipsum charissimus in Christo filius noster Philippus, rex Francorum illustris, per dilectum filium, F., Aurelianensem decanum, quem propter hoc cum litteris suis et multorum nobilium ad Romanam Ecclesiam specialiter destinavit, ex multo devotionis affectu petebat. Postmodum autem, dilectus filius, T, de Pertico, Remensis archidiaconus, cum quibusdam canonicis ejusdem ecclesiae supervenit, proponens postulationem hujusmodi recipiendam non esse, quia post appellationes ad nos legitime interpositas fuerat celebrata. Cumque super appellationum juribus coram nobis et fratribus nostris aliquandiu disputassent, nos, auditis quae fuerant hinc inde proposita, interlocuti fuimus, propter hujusmodi appellationis objectum non debere postulationis officium impediri, cum causae, propter quas fuerat appellatum, ostensae sint falsae, secundum exhibita juramenta. Verum idem archidiaconus consequenter, et in factum et in personam quaedam objecit, et alia volebat objicere, quae quoniam coram nobis tunc probare non poterat, inquisitionem et decisionem ejusdem negotii oportuit ex necessitate committi. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus partes ad pacem diligenter et efficaciter inducatis, quatenus quod, si forte, quod absit! infra octo dies non poterit provenire, vos extunc, ut utrique parti jus suum per omnia conservetur, ad locum convenientes communem, audiatis quae hinc inde duxerint proponenda, et eis examinatis prudenter, nisi ex parte contradicentium aliquid canonicum fuerit sufficienter ostensum, propter quod hujusmodi postulatio admitti non debeat, auctoritate nostra suffulti, omni contradictione et appellatione remota, postulationem approbantes eamdem, praefatum episcopum ad Remensem metropolim transferatis, facientes ei reverentiam et obedientiam debitam exhiberi; contradictores, si qui fuerint, per districtionem ecelesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Alioquin, postulatione praedicta nequaquam obstante, volumus eidem Ecclesiae de persona idonea secundum formam canonicam provideri. Si qua vero partium legitime citata non venerit, vos juxta formam praescriptam nihilominus procedatis, attentius provisuri, ne ultra festum apostolorum Petri et Pauli proxime venturum mandatum apostolicum prorogetur. Quod si non omnes . . . valueritis aut volueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur, ita quod, si vel vos non conveneritis in unam sententiam, vel partes non consenserint ut sententiam proferatis, negotium sufficienter instructum ad sedem apostolicam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent, ad quem, si forsan earum aliqua venire neglexerit, nos nihilominus sicut justum fuerit procedemus.

Datum Laterani, V Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto.

X ADELFONSO AURIENSI EPISCOPO, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM Recipitur sub protectione apostolicae sedis. Privilegia et bona confirmantur. (Laterani, V Kal. Martii.) Cum simus viris ecclesiasticis, imo Christi fidelibus universis de suscepto ministerio debitores, fratribus et coepiscopis nostris tanto propensius volumus et debemus adesse, quanto digniorem obtinent in Ecclesia locum, et plura in salutem et profectum cleri et populi per eorum ministerium procurantur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, postulationibus tuis clementer annuimus, et ecclesiam Auriensem, cui, auctore Deo praeesse dignosceris, ad exemplar felicis recordationis praedecessorum nostrorum, Lucii et Urbani PP. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis; totum Limium quae alio nomine Palla aurea dicitur; ecclesias de Penna Cornuria; ecclesias de Orzelon; ecclesias de Cusanc.; Castellum Buvalum, Caldelas, Intertisam, et alias ecclesias, quae sunt sub castello de Portello citra flumen Tueha; Lumba, Baruncelo, Soutouerimni; monasterium Cellae-novae per judices delegatos a nobis adjudicatum ecclesiae Auriensi; abbatiam de monte de Rama; abbatiam Sancti Stephani de ripa Sili; abbatiam Sanctae Christinae; abbatiam Sancti Claudii; abbatiam de Bouada; monasterium de Juncaria; prioratum Sancti Martini de Grou; prioratum de Juncaria; prioratum Sancti Petri de Rocas; prioratum Sanctae Columbae; monasterium de Ramirans; monasterium de Arnoia; ecclesiam de Villaruvin, cum tota villa; ecclesias de Armentar. Jougues; ecclesiam de Masidi; ecclesiam de Eires; monasterium Servaei, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Monte; ecclesiam Sancti Jacobi de Aleris; ecclesiam Sancti Stephani in eadem villa; ecclesiam Sanctae Marinae de Frigidofonte; rivum Calidum, cum pertinentiis suis; Lovios; haereditates Sanctae Mariae de Palo; Pereiram malam, Parietes rubeos, monasterium Sanctae Mariae de Palo, Goestei, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Nicolai de Portu Auriensi, cum haereditatibus suis; Canedo; Nugariam; Mauriscum; Nidum Aquilae; Padernum; ecclesias Sancti Georgii et Sanctae Leocadae, cum haereditatibus suis; ecclesiam Sancti Petri de Meschita cum pertinentiis suis; totam haereditatem Cantoris Aviae; castellum de Araugis, cum omni jurisdictione sua, sicut rex Ferdinandus tibi et successoribus tuis in perpetuam ipsum eleemosynam dedit; aliam medietatem de Rivo Calido, sicut idem rex ecclesiae Auriensi donavit; omne vetus Cantum et novum, et omnes alias haereditates, quas eadem ecclesia juste possidere dignoscitur. Ad haec, indemnitati volentes commissae tibi ecclesiae providere, auctoritate apostolica prohibemus ne monachi, canonici regulares, Hospitalarii, Templarii, fratres militiae Beati Jacobi, fratres Sepulcri Dominici, seu quilibet alii religiosi, ecclesias episcopatus tui vel decimas, te vel tuis successoribus inconsultis ac contradicentibus, auctoritate propria vel concessione laica vendicare praesumant; quod si fecerint, nullam factum eorum habeat firmitatem, sed ad potestatem et dispositionem vestram sine contradictione aliqua revertantur, nisi praescriptione legitima vel alia se potuerint rationabili causa tueri. Interdicimus etiam, ne excommunicatos vel interdictos a vobis, salva indulgentia quae concessa est religiosis aliquibus de aperiendis ecclesiis semel in anno, cum terrae generale fuerit interdictum, et divinis celebrandis, excommunicatis exclusis, ad divina officia vel ad sepulturam admittant. Si qui vero parochianorum ecclesiae tuae apud eos elegerint sepeliri, ecclesiis a quibus mortuorum corpora assumuntur canonicam praecipimus justitiam reservari. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur . . . cunctis autem, etc.

Datum Laterani, per manum Blasii, Turritani electi, V Kal. Martii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1202, pontificatus vero domini Innocentii PP. III anno sexto.

XI. . . . . . . EPISCOPO, ET CAPITULO HILDESEMENSIBUS. Monet et mandat ut Hermanum diaconum in canonicum recipiant. (Laterani, VI Kal. Martii.) Cum nos favorabiles quandoque inveneritis et benignos, vos in precum exauditione nostrarum crederemus invenire devotos, et nobis obedientiae debitum exhibituros humiliter, cum rogamus, nec exspectaturos coactionem apostolicae jussionis, ut de obedientia cito nobis exhibita potius commendari, quam de rebellione ac duritia vestra reprehendi possetis. Recolimus enim, pro dilecto filio, Hermano. diacono, preces vobis apostolicas destinasse, ut eum, ob reverentiam beati Petri et nostram, in canonicum reciperetis et fratrem, et mandatum postmodum inculcasse precibus et praeceptum, sed nec praeceptum nec preces apud vos valuisse noscuntur, sicut ejusdem diaconi labor indicat iteratus. Ne igitur quod de ipso diacono pro Deo, et propter Deum inchoasse dignoscitur, dimittamus aliquatenus imperfectum, devotionem vestram iterato monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus diaconum ipsum divinae pietatis intuitu et precum obtentu nostrarum, in canonicum et fratrem recipere non tardetis, praebendam, quam bonae memoriae C., Herbipolensis episcopus, imperialis aulae cancellarius, in ecclesia vestra tenebat, cum vacare dicatur, ei sine difficultate qualibet conferentes. Alioquin noveritis nos dilectis filiis . . . , abbati de Valle Sancti Georgii . . . , praeposito Sancti Severi, et . . . , decano sanctae Mariae de Erfordia Maguntin, dioeceseos, in mandatis dedisse, ut vobis in exsecutione mandati nostri cessantibus, ipsi praebendam illam eidem diacono, si eam vacantem invenerint, vel aliam, si qua vacat ad praesens, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstantibus, conferant et assignent, vos ad recipiendum illum in canonicum et fratrem, et assignandum in capitulo locum et stallum in choro, ecclesiastica districtione cogentes.

Datum Laterani, VI Kal. Martii, anno sexto.

Scriptum est illis super hoc.

XII. MAXIMO, CLERICO. Indulget, ut aliquid ex proventibus ecclesiae Sancti Michaelis de Oliveto possit percipere. (Laterani, V Kal. Martii.) Dilectis filiis, R . . . . , tituli sanctorum Marcellini et Petri presbytero cardinali . . . . , abbati et conventui Cassinen. scripta recolimus apostolica destinasse, ut ob reverentiam beati Petri et nostram tibi ecclesiam Sancti Michaelis de Oliveto conferrent. Idem vero conventus, tam per suas litteras, quam etiam per monachos ad nostram praesentiam destinatos, asseveravere constanter, quod praefatus abbas, de communi fratrum consilio, ad usus infirmorum, eamdem ecclesiam duxerat irrevocabiliter conferendam, quam petebant humiliter ab eorum usibus minime subtrahi, cum absque ipsius redditibus non valeant infirmis fratribus necessaria ministrari. Abbas autem per suas nobis litteras intimavit, quod nostram nolens offensam incurrere, nostris paratus erat obedire mandatis. Ne igitur remaneat penitus imperfectum quod de te sedes duxit apostolica inchoandum, neve quod infirmorum usibus deliberatione provida, communique fratrum consilio, fuerat deputatum, contingeret improvide revocari, tam tibi quam ipsi conventui, paterna sollicitudine taliter duximus providendum, quod de proventibus ipsius ecclesiae annis singulis, in festo Sancti Michaelis in Septembri, in duodecim unciis auri praefati abbas et conventus tibi providere procurent, donec tibi fuerit per eos in majori beneficio ecclesiastico, vel equivalenti provisum. Ad indicium autem hujus nostrae provisionis, praesentes litteras tibi duximus in testimonium concedendas. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae provisionis.

Datum Laterani, V Kal. Martii.

XIII. EPISCOPO MUTINENSI. Mandat, ut Cremonenses, ob curtes Guastallae et Luciariae, de quibus cum monasterio Sancti Sixti Cremonensi litem moverant, publice excommunicati denuntientur; civitas Cremonensis ecclesiastico interdicto subdatur, et contumaces presbyteri ab officiis ei beneficiis amoveantur. (Laterani, II Kal. Martii.) Qualiter in causa, quae inter monasterium Sancti Sixti et Cremonenses, super curtibus Guastallae et Luciariae mota fuerat, sit processum, tua fraternitas non ignorat, cui fuit per sedem apostolicam delegata. Cum ergo Cremonenses in sua contumacia perseverent, latas in potestates, consules et consiliarios excommunicationis, et civitatem interdicti, sententias contemnentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus potestatem, consules et consiliarios antedictos, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, usque ad satisfactionem condignam, excommunicatos publice ac solemniter nunties, et mandes a vicinis omnibus, tam in mercimoniis quam aliis, arctius evitari, sub interminatione anathematis inhibens, ne aliqua civitatum ullum de praedictis excommunicatis in potestatem assumat, vel assumptum audeat retinere; civitatem etiam Cremonensem denunties suppositam interdicto. Quia vero Joannes, presbyter in majori ecclesia. . . Praepositus quoque sanctae Luciae . . . sancti Apollinaris . . . sancti Michaelis . . . sancti Pauli, et . . . sancti Salvatoris, presbyteri, post sententiam interdicti publice praesumpserunt in Ecclesiis suis celebrare divina, volumus, et sub eadem tibi districtione mandamus, ut tam eos quam archipresbyterum, et . . . archidiaconum Cremonenses, qui auctoritatem huic temeritati praestitisse dicuntur, si res ita se habet, ab omni officio et beneficio, sublato appellationis obstaculo, suspendere non postponas, et cogas per censuram ecclesiasticam, cum litteris tuis rei seriem continentibus ad nos venire suspensos. Ne autem jus monasterii memorati per defectum testium valeat deperire, volumus et mandamus, ut testes senes et valetudinarios, quos dilectus filius . . . abbas Sancti Sisti, duxerit producendos, omni occasione appellalatione et excusatione cessantibus, recipias, et depositiones eorum in scriptis per manum publicam redigere non postponas, et eos, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, ad perhibendum testimonium veritati, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas.

Datum Laterani, II Kal. Martii.

XIV. COMITISSAE VIROMANDENSI Gratiose requirit ab ea, quae jus patronatus habebat, unam praebendam primo vacaturam, quam ex gratia recognoscit, licet de sua potestate disponere possit. (Laterani.) Sicut preces tuas apud nos credis et speras paternum invenire favorem, sic credimus et speramus quod nostrae, nec immerito, apud te devotionem inveniant filialem. Rogamus igitur nobilitatem tuam, monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus praebendam, si qua vacat ad praesens, vel primo vacaturam in ecclesia Sancti Quintini, in qua jus patronatus habere dignosceris, nostrae donationi facias reservari, personae idoneae conferendam, de tuis partibus oriundae. Quod licet de plenitudine potestatis, quam nobis Dominus in Beato Petro concessit, possemus facere per nos ipsos, tuae tamen nobilitati deferre volentes, maluimus apud te quod intendimus precibus obtinere, quam apostolica nunc exsequi potestate. Sic autem velis precum nostrarum primitias exaudire, quod apud nobilitatem tuam non videamus sustinere repulsam.

Datum Laterani.

Scriptum est super hoc. . . . decano, et capitulo Sancti Quintini, in eumdem fere modum, ut supra, usque in finem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ad praebendam, si qua in ecclesia vestra vacat ad praesens, vel primo vacaturam, nullum in canonicum recipere praesumatis, nisi cui eam duxerimus conferendam.

Datum Laterani. . . . . anno sexto.

XV. POLINIANENSI EPISCOPO. Mandat ut cognoscat de stipulatione quadam, an sit contra canones. (Laterani, IV Non. Martii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum R . . . . Laicus de Mar. mutuum recipere voluisset . . . . . creditor Tranensis dioeceseos, ne per canonem contra usurarios editum posset in posterum conveniri, domos et olivas ipsius recepit ab eo titulo emptionis, cum revera contractus usurarius ageretur, quod patet ex eo quod creditor, sicut publicum continet instrumentum, debitori promisit, quod, quandocunque a septennio usque ad novennium daret ei sexaginta uncias Tarenorum, quae vix dimidiam justi pretii contingebant, domos ei restitueret et olivas. Quia igitur frans et dolus cuiquam patrocinari non debent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, instrumento conditionis confecto in fraudem canonis promulgati contra usurarios non obstante, praedictum M . . . . ad restituendum domos et olivas praedictas ei, ad quem debent haereditario jure devolvi, cum debitor viam sit universae carnis ingressus, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam, appellatione remota, compellas.

Datum Laterani, IV Non. Martii

XVI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET ECCLESIARUM PRAELATIS ET UNIVERSIS CLERICIS PER SARDINIAM CONSTITUTIS. Indulget ne cogantur extra Sardiniam per litteras apostolicae sedis respondere, nisi aliter caveatur. (Laterani, V Id. Martii.) Licet quod legalis sancit auctoritas, ut quis in sua debeat provincia conveniri, apostolicae non praejudicet potestati, quominus controversias subjectorum, et quibus, et ubi voluerint, valeat delegare, sic tamen apostolica sedes auctoritatem propriam moderatur, ut plus quod expedit quam quod licet attendens, potentiam suam publicae utilitati conformet, ibique causas, quae fuerint ad ipsam delatae, deleget, ubi sine partium poterunt gravamine pertractari. Eapropter, vestris precibus annuentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut non cogamini per litteras apostolicae sedis extra Sardiniam respondere, nisi de hac fecerint indulgentia mentionem. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Datum Laterani, V Id. Martii.

XVII. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, IN SARDINIA CONSTITUTIS. Jubet, ut interfectores episcopi Plavacensis et aliorum publice excommunicatos denuntient, nec in Sardinia commorari patiantur . (Laterani, VI Id. Martii.) Quoniam impunitas criminis incentionem generat delinquendi, vestrae potest negligentiae imputari, quod sicut accepimus, in Sardinia scelus nefarium usque adeo inolevit, ut ductum sit in consuetudinem, vobis tacentibus frequenter, cum passim jam in partibus illis ecclesiastici viri mactentur, nec his parcat etiam iniquitas praesumptorum, qui ejus vices exercent in terris, qui parcit semper et miseretur in coelis. Sane, cum in partibus illis, bonae memoriae . . . . . Plavacensis episcopus . . . . . abbas de Sergo, et . . . . . . Camaldulensis prioris vicarius, fuerint nequiter interfecti, vos, quod dolentes referimus, tanquam canes muti non valentes latrare, nihil in eos, sicut dicitur, statuistis. Quia vero tantae temeritatis excessum dissimulare nec volumus nec debemus, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus eos, qui talia praesumpserunt, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatos publice nuntietis, et mandetis ab omnibus arctius evitari, donec apostolico se conspectui praesentaverint absolvendi. Nobiles viros judices Sardiniae per censuram ecclesiasticam compellentes, ut eos ad satisfaciendum juxta formam canonicam tradita sibi potestate compellant, nec permittant, donec satisfecerint competenter, hujusmodi sceleratos in suo judicatu, si ab alio judicatu se transferant, commorari; in quacunque autem civitate, villa, vel oppido hujusmodi moram fecerint homicidae, quandiu praesentes fuerint, divina prohibeatis officia celebrari. Illos vero, qui manus in clericos injecerint violentas, secundum praescriptam formam excommunicatos publice nuntietis. Similiter de caetero processuri, si, quod absit! simile quid contingat.

Datum Laterani, VI Id. Martii.

XVIII. PISANO ARCHIEPISCOPO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Significat se recepisse sub apostolicae sedis protectione judicem Turritanum. (Laterani, VI Id. Martii.) Nobilis viri . . . . . . judicis Turritani, devotio promeretur, ut, in quantum honeste possumus, favorem ei apostolicum impendamus. Cum ergo ipsum . . . . . filium et terram ipsius, cum omnibus bonis suis, sub protectione sedis apostolicae duxerimus admittendum, fraternitatem vestram monemus et exhortamur attentius et per apostolica vobis scripta praecipimus, quatenus ipsam terram et homines ejus, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, in jure suo manutenere ac defendere, et ab iniquorum conatibus, quantum pastoralis officii gravitas patitur, tueri curetis; parochianos vestros ab ipsius et terrae suae infestatione per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes, nec permittentes eum ab ipsis, quantum in vobis fuerit, indebite molestari.

Datum Laterani, ut supra.

XIX. ABBATI DOLENSI; E. SUBDIACONO PAPAE, PRIORI DE LEPROSO. Ut non obstante episcopi Nivernensis morte, praebendam in ecclesia Nivernensi P. nepoti archiepiscopi Turritani, juxta tenorem mandati apostolici de hoc ad dictum episcopum Nivernensem directi, faciant assignari. (Later. V Id. Maii, potius Martii.) Bonae memoriae . . . . . episcopo, et dilectis filiis, capitulo Nivernensibus, scripsisse recolimus, ut dilectum filium, P . . . . . nepotem venerabilis fratris nostri . . . . archiepiscopi Turritani, in possessionem praebendae vacantis, quondam nostrae donationi servatae, obtentu B . . . de Sancto Porciano, qui viam est universae carnis ingressus, inducere procurarent, vobis super hoc exsecutoribus assignatis eidem. Unde, praefatis canonicis praecipiendo mandavimus, ut, non obstante quod praedictus episcopus Nivernensis interim fuit ab hac luce subtractus, mandatum apostolicum exsequi non postponant. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus, si canonici memorati mandatum nostrum neglexerint adimplere, vos in ipso negotio, nullius contradictione vel appellatione obstante, juxta tenorem prioris mandati procedere non tardetis; contradictores districtione ecclesiastica compescentes. Quod si non ambo . . . alter vestrum, etc.

Datum Laterani, V Id. Maii, anno sexto.

XX. EIDEM. De argumento simili, in furorem L. in ecclesia Liniacensi. (Laterani, ut supra. ) Dilectus filius, G. [ al. J.] de Pertico, decanus Beati Martini Turonensis, ad quem ecclesiae Liniacensis pertinere dicitur donatio praebendarum, quandam praebendam ibi vacantem dilecto filio, L. nepoti venerabilis fratris nostri, B . . , archiepiscopi Turritani, concessit, litteras ei super hoc conferens proprio sigillo signatas. Unde, dilectis filiis . . . . Praeposito et capitulo ejusdem ecclesiae, per apostolica scripta praecipiendo mandavimus, ut, quod ab ipso decano super hoc provide factum est ratum et firmum habentes, ipsum L. vel magistrum P. de Vico ipsius nomine, in canonicum recipiant et in fratrem, vacantem praebendam ab ipso decano collatam cum integritate solventes eidem, stallumque sibi in choro et locum in capitulo non differant assignare, non obstante quod in choro B. Martini debet primitus installari, cum illuc propter guerrarum tumultus ire non possit. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus, si ipsi quod mandavimus neglexerint adimplere, vos super hoc, remoto appellationis obstaculo, mandatum apostolicum exsequi non tardetis, contradictores, etc., ut supra.

Datum ut supra.

XXI. ABBATI ET FRATRIBUS SANCTAE MARIAE FORIS PORTAM, FAVENTINIS. Recipiuntur sub protectione. Privilegia confirmantur. (Laterani, V Idus Martii.) Solet annuere, etc., usque assensu, monasterium vestrum, cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem plebes Sanctae Reparatae et Sancti Andreae, cum consuetis portionibus decimarum, primitiarum et oblationum; capellam Sancti Andreae in Lacuna; ecclesias Sanctae Mariae in Nocareto, Sanctae Mariae in Casanico, Sancti Martini in Fundo Rasonis, Sancti Laurentii in Manzanico, Sancti Michaelis in Bacagnano, Sancti Georgii, Sanctae Mariae in Campora, Sanctae Mariae de Casale, Sanctae Mariae in Vezano, Sanctae Felicitatis in Mucello, Sancti Blasii Ravennatis, Sanctae Mariae in Runcis, Sanctae Apollinaris, Sanctae Mariae in Andecimo, cum omnibus possessionibus et pertinentiis earum; Massam Ambroniacam, quae dicitur Populanum, Massam in alpe Casalia, cum possessionibus earumque pertinentiis; curtem de Cuturn. cum pertinentiis suis, villas, videlicet, de Adilian. et de Nocareto, de Rosan. Huminis, de Mintignano, de Mitian. de Viulo, de Capezan., cum omnibus possessionibus et pertinentiis earum; Castella, videlicet, Varnellum et Andecimum, cum pertinentiis suis; fundos, scilicet Galiani de Casanola, de Lacuna viridi, de Sidero, de Albareto, de Loreto, de valle Appiolis, et de Vicelo, cum omnibus pertinentiis suis, et quidquid juris habetis in fundo de Vincareto; sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis, et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad haec, rationabiles consuetudines et antiquas in monasterio vestro pacifice hactenus observatas, vobis et eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus, districtius inhibentes, ne quis vos audeat contra eas indebite molestare. Praeterea, praesentium vobis auctoritate concedimus, ut aliquem virum idoneum monasterio vestro oeconomum statuatis, qui monasterii causas tractet, et, ubi opus fuerit, praestet calumniae juramentum. Nulli ergo omnino hominum . . . hanc paginam nostrae protectionis, confirmationis, inhibitionis et concessionis infringere, etc.

Datum Laterani, V Id. Martii, pontificatus anno sexto.

XXII. EISDEM. Mandat, ut bona monasterii in emphyteusim locata juxta emphyteuseos leges, ad monasterium revertantur . (Laterani, Kal. Martii.) Proposuisti nobis, fili abbas, in nostra praesentia constitutus, quod cum ecclesia tua multas in emphyteusim possessiones locaverit, et is, qui taliter illas recepit, eidem ecclesiae velit dimittere, pro suorum remedio peccatorum, ut finito tempore ad ecclesiam revertantur, nepotes vel propinqui ejus, illas invadunt, et quandiu aliquis fuerit de progenie illa superstes, easdem possessiones reverti ad ecclesiam non permittunt. Nos igitur, gravamini Ecclesiae tuae paterna volentes sollicitudine providere, auctoritate praesentium inhibemus, ut nulli liceat occasione constitutionis ipsius, quam, utpote factam contra canonicas sanctiones irritam reputamus, possessiones ejusdem ecclesiae detinere, sed libere ad ipsam ecclesiam prout ad eam pertinent revertantur. Statuentes, ut si illi, qui possessiones aliquas a tua ecclesia taliter receperunt, ipsi voluerint ecclesiae derelinquere, vel in ultima voluntate legare, liberam habeant potestatem. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae constitutionis et inhibitionis infringere, etc.

Dat. Laterani, Kal. Martii.

XXIII. ABBATI ET MONACHIS SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS. Indulget eis, ut tempore interdicti defunctos fratres cum certis honoribus sepelire possent. (Laterani, XII Kal. Aprilis.) Devotionis vestrae merita promerentur, ut in quibus honeste possumus favorem vobis apostolicum impendamus. Vestris igitur precibus annuentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut, si aliquis vestrum, vel successorum vestrorum, tempore obierit interdicti, ad ejus exsequias die depositionis ipsius campanam unicam tunc pulsetis, ita quod nec multum sit intervallum, nec pulsatio sit prolixa, cum hoc ipsum in Autissiodorensi civitate monasterio Sancti Juliani per dioecesanum episcopum sit indultum, et id ipsum cathedralis sedes observet. Nulli ergo, etc.

Dat. Laterani, XII Kal. Aprilis, anno sexto.

XXIV. NOBILI VIRO W., MEGANIPPANO SERVIAE. Monet ut ad catholicam fidem redeat, et obedientiam, ac reverentiam pontificis vice archiepiscopo Colocensi exhibeat. (Laterani, XI Kal. Aprilis.) Mediator Dei et hominum, Deus homo, Christus Jesus (I Tim. II), apostolicae sedis primatum in beato Petro apostolorum principe stabilivit, qui et ante passionem suam inquit ad ipsum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Et circa passionem suam dixit eidem: Simon, Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; sed ego pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII). Et, post passionem suam, vocabulo tertio repetito praecepit: Simon Joannis, diligis me plus his? Pasce oves meas (Joan. XXI); non distinguens inter has oves et illas, ut ab ovili Christi se sciat esse penitus alienum, qui beatum Petrum recusat habere pastorem, et qui claves ejus contemnit, ipse sibi regni coelestis januam intercludit, nec Satanae potest cribrum effugere, qui per eum renuit in fide catholica confirmari. Nos igitur, qui, licet indigni, beato Petro successimus in apostolatus officio, per quod facti sumus sapientibus et insipientibus debitores, de tua salute solliciti, decrevimus te per venerabilem fratrem nostrum, J . . . Colocensem archiepiscopum, virum utique litteratum, providum et honestum, cui vices nostras in hac parte commisimus, visitare; quatenus te, corpore quidem a nobis remotum, sed mente propinquum, in orthodoxa fide confirmet, et a te, nomine nostro, spiritualem obedientiam et reverentiam recipiens corporalem, ad apostolicum ovile reducat, in quo post Christum, praecipuum et primum pastorem, beatus Petrus secundarius et secundus pastor existit. Monemus igitur nobilitatem tuam attente et hortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus praefatum archiepiscopum vice nostra benigne recipias et honores, ejusque salubria monita et mandata studeas humiliter adimplere, ut sic in arca receptus diluvium non incurras, et nos ad honorem et profectum tuum debeamus efficaciter aspirare.

Dat. Laterani, XI Kal. Aprilis.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopis, episcopis et baronibus per Serviam constitutis.

XXV. COLOCENSI ARCHIEPISCOPO. De eodem argumento. (Laterani, XI Kal. Aprilis.) Mediator Dei, etc., in eumdem modum usque debitores, de salute nobilis viri, W . . . Meganippani Serviae, et tam praelatorum ecclesiae quam nobilium terrae, imo et omnium morantium in Servia, solliciti, per te ipsos decrevimus visitare. Ideoque fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, in hoc vices nostras auctoritate praesentium committentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus accedens personaliter in Serviam, Meganippanum ipsum, praelatos et nobiles universos, in orthodoxa fide confirmes, et ab eis juratoriam recipias cautionem, quod nobis et successoribus nostris, sanctaeque Romanae apostolicae sedi, bona fide curabunt de caetero in spiritualibus obedire, recipiensque ab eis reverentiam corporalem, illos, auctoritate nostra suffultus, et obedientiae vinculo, quo videbantur patriarchae Constantinopolitano teneri, denunties penitus absolutos, quia, cum ipse debitam nobis obedientiam non impendat, nec ipsi demeritam sibi tenentur reverentiam exhibere.

Datum Laterani, ut supra.

Scriptum est super hoc regi Ungarorum illustri.

XXVI. PRIORI SANCTI GREGORII SPOLETANI. Mandat, ut quae fuerant L. et fratribus ejus ob furti suspicionem ablata, eis restituantur. (Laterani, ut supra. ) [Significantibus V . . . laico, et fratribus ejus, ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum quidam eos super furti crimine accusaret, cum eo praeter terrae consuetudinem coacti sunt inire duellum, in quo, aliis peccatis suis praepedientibus, ceciderunt, propter quod, post appellationem ad nos interpositam, per consules Spoletanos bonis fuerunt propriis spoliati; nunc vero furtum apud alios est inventum, et quod ipsi fuerint innocentes, faciente Domino, revelatum; unde consulibus ipsis dedimus in mandatis, ut ablata eis restituant universa.] Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ipsi mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu partibus convocatis . . . , quod justum fuerit, appellatione remota, faciens . . . , per censuram ecclesiasticam.

Datum Laterani, ut supra.

XXVII. B. ARCHIEPISCOPO TURRITANO. Committit, ut Turritanus judex, qui cum poenitentiae signis decessit, veritate cognita absolvatur, et ecclesiasticae sepulturae tradatur. Ex parte dilecti filii nostri nobilis viri . . . judicis Turritani, fuit propositum coram nobis, quod cum Pisani quamdam Turritanam provinciam invasissent, tunc fratri eidem judici Turritano quam plurima damna gravia intulerunt. Cumque postmodum cum eis componere voluisset, illi sub spe pacis et confoederationis praetextu, castrum de Monte Cossiano, contra juramentum proprium venientes, invadere praesumpserunt; et ablatis omnibus bonis ejus . . . uxorem ipsius in Kalarim duxere captivam, ubi, sicut Domino placuit, exspiravit. Insuper, nobilis vir . . . . Kalaritanus judex, ad cujus manus devenerat castrum ipsum, praedictum judicem graviter molestabat. Cumque postmodum venerabilis frater noster, Pisanus archiepiscopus, in Sardiniam accessisset, ut discordantes ad concordiam revocaret, a Kalaritano judice castrum ipsum, et a judice Turritano quaedam alia pignora, in manu sua de partium voluntate praecepit. Sed antequam procederetur ad pacem, idem Turritanus castrum memoratum invasit, quod quia restituere noluit archiepiscopo repetenti, ille in eum excommunicationis sententiam promulgavit. Caeterum post aliquantulum temporis spatium idem judex Turritanus in lecto aegritudinis constitutus; ut poenitentiam acciperet de commissis et absolutionis beneficium obtineret, bonae memoriae Turritanum archiepiscopum, praedecessorem tuum, et . . . . . Surranum episcopum, ad suam fecit praesentiam evocari; sed antequam optatam eorum copiam habuisset, viam fuit universae carnis ingressus, et extra coemeterium ecclesiae tumulatus. Quia vero nobis non constat de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super iis diligentius veritatem, et si tibi constiterit quod in eo poenitentiae signa praecesserint, cum ex hoc credendus sit apud Dominum absolutus, ut Ecclesia judicio divino concordet, defuncto, cum poenitentiali psalmo, oratione solita, et aspersione aquae benedictae, a fratre ipsius condigna satisfactione recepta, beneficium absolutionis impendas; sicque illi poteris sepulturam ecclesiasticam exhihere; provisurus attentius, ut constitutionem, quam super hoc olim de consilio fratrum nostrorum edidimus, diligenter observes.

Datum.

XXVIII. NOBILI VIRO . . . . . JUDICI TURRITANO. Ne cogat laicos et ecclesiasticos provinciae Turritanae solvere Pisanis quaecunque ab eis postulaverint. Ad nostram noveris audientiam pervenisse, jurasse te olim ad instantiam Pisanorum, ut si quando eorum aliquis super debito quolibet, vel bullatas litteras, vel publicum exhibuerit instrumentum extunc infra viginti dies ei satisfieri facias, juxta quod instrumentum continet quod inducit. Tu igitur, timens ne contra hujusmodi venias juramentum, non solum laicos, sed clericos, et ecclesias, et venerabiles fratres et coepiscopos nostros, in Turritana provincia constitutos, juris ordine praetermisso, compellis Pisanis solvere quaecunque ab eis duxerint postulanda, dum tamen super hoc, vel litteras sigillatas, vel publicum exhibeant instrumentum; sicque contingit ut et multa indebita, et quaedam credita, bis vel ter, cum usuris gravissimis exsolvantur. Cum igitur per hujusmodi juramentum tibi nihil penitus accreverit potestatis, nec Pisani potuerint clericos aut ecclesias tuae subjicere ditioni, ut coram te debeant contra jus canonicum conveniri, nobilitatem tuam monemus et exhortamur attentius, et per apostolica scripta tibi mandamus, quatenus occasione hujusmodi viros ecclesiasticos de caetero non molestes, ne dum vis placare Pisanos Deum offendas, et incurras apostolicae sedis offensam, quae hoc non posset aequanimiter tolerare.

Datum.

XXIX. NOBILIBUS VIRIS . . . . . . TURRITANO, CALARITANO ET . . . ARBORENSI JUDICIBUS. Praecipit ut quae mandaverit Turritanus archiepiscopus efficere curent. [Quanto Sardinia specialius ad Romanam Ecclesiam noscitur pertinere, utpote cui tam in spiritualibus quam temporalibus est subjecta, tanto propensius recavere volumus et debemus, ne quid attentetur in ea per quod et status perturbetur ipsius, et Dominus graviter offendatur.] Sane, cum diutius in se ipsa divisa, et hostes caeteros exterius perpessa fuerit, et familiares interius inimicos, satisque jam sit meminisse malorum, ad tollenda ea quae scandalum generant, et plantanda quae pacis pariunt incrementum, diligentiam impendere tenemur sollicitam, et sollicitudinem diligentem. Verum, quia id non possumus personaliter, adimplere venerabili fratri nostro . . . . . . . Turritano archiepiscopo, cujus honestatem et prudentiam sumus in multis experti, de ipsius discretione confisi, duximus committendas. [Monemus igitur nobilitatem vestram, et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsum ob reverentiam apostolicae sedis et nostram recipientes humiliter, et honorifice pertractantes, quae super judicatibus Gallurensi et Arboreae, et nobili muliere . . . . . . . filia quondam judicis Gallurensis, tradenda nuptui cum ad nubiles annos pervenerit, et aliis, vobis ex parte nostra proponet, cum super omnibus plene nostram noverit voluntatem, credere ac efficere procuretis; ita quod devotionem vestram in hoc plenius cognoscamus, et per ipsius sollicitudinem toti provinciae pax proveniat exoptata.

Datum.

XXX. NOBILIBUS VIRIS JUDICIBUS SARDINIAE. Ut archiepiscopo Turritano pontificis nomine fidei juramentum exhibeant. Vestra nobilitas non ignorat qualiter Sardinia sedi apostolicae temporaliter etiam sit subjecta, propter quod antecessores vestri praedecessoribus nostris fidelitatem consueverant exhibere. Ne igitur jus Ecclesiae Romanae negligere videamur, qui aliis etiam in sua justitia consuevimus providere, nobilitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus in manus venerabilis fratris nostri . . . . . . archiepiscopi Turritani, de cujus prudentia et honestate plenam fiduciam obtinemus, et quem ad hoc duximus deputandum, nobis, successoribus nostris, et Ecclesiae Romanae, sub ea forma quam vobis sub bulla nostra mittimus interclusam, fidelitatis juramenta praestetis, mandatum apostolicum taliter impleturi, quod ad honorem vestrum intendere merito teneamur. Alioquin sententiam, quam tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus inviolabiliter observari.

Datum.

XXXI ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, ET NOBILIBUS VIRIS JUDICIBUS, ET ALIIS IN SARDINIA CONSTITUTIS. Ut censum Ecclesiae Romanae persolvant. (Laterani.) Quanto de fervore fidei et devotionis constantia venerabilis fratris nostri . . . . . archiepiscopi Turritani, pleniorem fiduciam obtinemus, tanto ei apostolicae sedis negotia confidentius committimus exsequenda. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus de censu, quem Ecclesiae Romanae debetis, ei curetis sine difficultate qualibet respondere, ita quod ex hoc devotionem vestram commendare merito debeamus. Alioquin, etc.

Datum Laterani.

XXXII. EPISCOPO PARISIENSI, ABBATI SANCTAE GENOVEFAE, EORUMQUE CAPITULIS. Confirmatio concordiae inter ipsos initae. (Laterani, VII Kal. Aprilis.) Cum inter vos super jure parochiali in parochia de Monte, super capella Sanctae Genovefae sita in civitate Parisiensi, et super procurationibus quas tu, frater episcope, in parochialibus ecclesiis tuae dioeceseos, ad praedictam ecclesiam Sanctae Genovefae de Monte spectantibus, requirebas, fuisset quaestio diutius agitata, et post labores varios et expensas multiplices, quas propter hoc sustinuistis, utrinque mediantibus bonis viris, salva tamen apostolicae sedis reverentia, amicabili fuerit compositione sopita, tandem vobis humiliter postulantibus, ut eidem compositioni, vobis et ecclesiis vestris necessariae, manum nostrae confirmationis apponere dignaremur, dilectis filiis . . . abbati Sanctae Columbae Senonensis, et J. magistro scholarum Aurelianensium, nostris dedimus litteris in mandatis, ut, si compositionem ipsam sine pravitate provide factam cognoscerent, et hinc inde sponte receptam, nec in praejudicium apostolicae sedis, ad quam ecclesia Sanctae Genovefae nullo mediante pertinere dignoscitur, redundaret, vice nostra eam auctoritate apostolica confirmarent, id nobis postmodum per suas litteras intimantes, ut et nos confirmaremus eamdem, cum essemus plenius per eorum relationem instructi. Qui, sicut obedientiae filii, legitime in commisso sibi negotio procedentes, forma compositionis ejusdem et privilegiis ecclesiae Sanctae Genovefae diligenter inspectis, compositionem ipsam invenientes secundum quod praemisimus factam et hinc inde receptam, eam auctoritate nostra confirmare curarunt, sicut in eorum litteris plenius perspeximus contineri. Unde, pari desiderio et unanimi voluntate nobis humiliter supplicastis, ut eidem compositioni manum confirmationis nostrae, de benignitate sedis apostolicae, apponere dignaremur. Nos igitur, quod per delegatos eosdem secundum formam mandati nostri factum est ratum et firmum habentes, saepedictam compositionem, sicut sine pravitate provide facta est, et a vobis sponte recepta, et in scriptis authenticis exinde confectis plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, VII Kalendas Aprilis, anno sexto.

XXXIII. CONSULIBUS ET POPULO JANI De solutione census. (Laterani, VII Kal. Aprilis.) Solet annuere, etc., in modum protectionis. Ad indicium autem, quod de patrimonio beati Petri et nostro domanio existatis, duos solidos affortiatorum annuatim de singulis domibus, nomine census, nostrae camerae persolvetis. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, VII Kal. Aprilis

XXXIV. DECANO BEATAE MARIAE MEDII MONASTERII, ET ARCHIDIACONO, BITURICENSIBUS. Mandat ut faciant justitiam cuidam clerico, super quadam consuetudine in diocoesi Bituricensi, ne cuiquam patrimonium suum vendere liceat, nisi tali qui sit ei propinquior in linea parentelae. (Laterani, VII Kal. Aprilis.) Ex relatione dilecti filii, magistri O . . . Mainel, canonici Beatae Mariae de Salis Bituricensis, accepimus quod, cum consuetudo in Bituricensi dioecesi habeatur, ne cuiquam patrimonium suum vendere liceat nisi tali qui sit ei propinquior in linea parentelae, si forte sufficiat ad emendum, B . . . . quondam avunculus ejus, portionem haereditatis suae P . . . militi, Bituricensis dioeceseos, praesumpsit vendere in ipsius praejudicium et gravamen, cum et ipse justo pretio emisset eamdem, si fuisset ab eo super hoc requisitus. Quia vero praefatus clericus non juri civili, sed provinciali consuetudini, volens inniti, postulavit a nobis sibi justitiam exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis, etc., quod justum fuerit . . . facientes . . firmiter observari. Nullis litteris, etc.

Datum Laterani, VII Kal. Aprilis, anno sexto

XXXV. ABBATI SANCTI JULIANI, MAJORI ARCHIDIACONO, TURONENSIBUS. Sententiam, a J. magistro scholarum Aurelianensium, ad hoc a papa delegato, in causa electionis prioratus Graciacensis latam, auctoritate apostolica confirmat . Cum olim inter dilectos filios magistrum P . . . de Vico, et A . . . Archenaud, super electione vel nominatione prioratus Graciacensis quaestio verteretur, ipsis apud sedem apostolicam constitutis, quoniam de meritis causae nobis constare non poterat, eam dilecto filio J . . . magistro scholarum Aurelianensium, sub certa forma, de assensu partium duximus committendam. Ipse vero, mandato nostro recepto, partes ad praesentiam suam Parisius convocavit, et proposito coram eo negotio examinato diligenter, et plene discusso postquam per depositiones testium solemniter publicatas, et partium instrumenta, decretum etiam electionis canonicorum subscriptionibus roboratum, et alias rationes, de singulis habuit notitiam pleniorem, utraque parte praesente, ac sententiam instantius postulante, habito multorum Parisius jura docentium, et aliorum prudentum consilio, electionem vel nominationem factam de ipso A . . . in praefata ecclesia reprobavit certis de causis, et quatenus processerat de facto cassavit, electionem vero magistri P. approbavit auctoritate nostra et canonicam judicavit, deditque capitulo Beati Austregisili Bituricensi, ad quod praefata Ecclesia pertinet, in mandatis, ut, non obstante decani absentia, qui Bononiae morabatur, electionem magistri P. quam ipse approbaverat confirmaret; alioquin ipse id auctoritate rescripti apostoloci adimpleret. Contradictores etiam excommunicationi subjecit, juxta nostrarum continentiam litterarum, injungens auctoritate nostra dilecto filio, R . . . Bituricensi archipresbytero, et R . . . archidiacono Borbonensi, ut ad praemissam ecclesiam Beati Austregisili accedentes, ipsius capitulum, ut pareret latae sententiae efficaciter inducere procurarent, contradictorum et rebellium nomina, si qui essent, et processum sibi negotii rescripturi; qui saepius illuc euntes, omnes praeter ipsum A. invenere concordes latae pro magistro P. sententiae sponte parentes, canonicos insuper Graciacenses in hoc reperere unanimes, illos etiam, qui prius sibi fuerant adversati, quemadmodum suis etiam litteris fideliter rescripsere. Dictus vero A. saepius requisitus et monitus, ipsi magistro P. contumaciter se opponit. Unde, cum inciderit in latam, secundum formam rescripti nostri, excommunicationis sententiam in rebelles, eum excommunicatum publice nuntiavit, et fecit per alios nuntiari ab omnibus evitandum; saepedictum vero magistrum ad praedictam remisit Graciacensem ecclesiam confirmatum, sicut a nobis receperat in mandatis, ubi concorditer et unanimiter est receptus, sicut capitulum nobis litteris patentibus intimavit. Cum igitur de praemissis delegatus idem nos litteris suis curavit reddere certiores, nos, quod ab eo tam provide factum est obtinere volentes debitam firmitatem, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus tam diffinitivam, uti justa est, auctoritate nostra, per censuram ecclesiasticam firmiter observari, quam excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter est prolata, usque ad satisfactionem debitam, appellatione postposita, faciatis.

Dat . . . . . an. sexto.

XXXVI. . . . . . . . . . . . PRAENESTINO EPISCOPO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO . . . . . . . . . DE CAPEMBACH, ET . . . . . . . . DE SCELDE ABBATIBUS, IN COLONIENSI ET MONASTERIENSI DIOECESIBUS CONSTITUTIS. Mandat ut idoneum ad praeposituram ecclesiae Coloniensis praefici curent. (Laterani, V Id. Aprilis.) [In causis quae summi pontificis judicio deciduntur, et ordo juris et vigor aequitatis est subtiliter observandus; cum in similibus casibus caeteri teneantur similiter judicare, nisi forte cum aliquid, causa necessitatis et utilitatis inspecta, dispensative duxerit statuendum]. Dudum ergo majore Coloniensis ecclesiae praepositura vacante, cum ad tractandum de substitutione praepositi canonici convenissent in duas partes, eorum fuere vota divisa; quibusdam sanctorum apostolorum praepositum, aliis autem praepositum Sancti Georgii, ad praeposituram eligentibus memoratam; missisque propter hoc nuntiis ad apostolicam sedem, de ipsorum assensu, ad dilectos filios, A . . . de Lacu, J . . . . de Claustro, et J . . . de Valle Sancti Petri in Herterbarch [ al. Heisterback], abbates, sub ea forma commissio est obtenta, quod, auditis quae praeponerentur hinc inde, si de partium procederet voluntate, diffinitivam sententiam promulgarent, alioquin causam sufficienter instructam ad nostram remitterent audientiam, statuentes partibus terminum competentem, quo per se vel responsales idoneos ad apostolicam sedem accederent, sententiam recepturae.

[ Ipsi vero, mandatum apostolicum fideliter exsequi cupientes, partes ad suam praesentiam convocarunt, receperunt testes hinc inde productos, examinarunt eligentium conscientias, audierunt allegationes utrinque. Et quoniam praepositus Sancti Georgii ipsorum sententiae se tandem asseruit nolle stare, depositiones testium hinc inde receptas, et allegationes partis alterius, sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarunt], partibus festum Beati Michaelis, tunc proximo futurum, veniendi ad sedem apostolicam terminum praefigentes, quem praepositus Sanctorum apostolorum, allegans quod terminus tam prolixus dispendium ecclesiae generarat, ad festum Sancti Servatii breviavit. [Cumque nuntii praepositi Sanctorum Apostolorum ad nostram praesentiam accessissent, praepositus Sancti Georgii nec venit, nec misit idoneum responsalem]; sed venerabilis frater noster. . . . . . Coloniensis archiepiscopus ejus absentiam excusavit, asserens eum captum, arrepto itinere ad sedem apostolicam veniendi, a nobili viro, W., Juliacensi comite, detineri. Nos autem, ne aliquid disponere in ejus praejudicium videremur, per dilectos filios . . . . . Praepositum Sancti Gereonis, et B. concanonicum suum, mandavimus ad festum resurrectionis Dominicae sub peremptorio partem utramque citari. Qui, sicut ex litteris ipsorum accepimus, Sanctorum apostolorum praepositum viva voce, praepositum vero Sancti Georgii per litteras et nuntios, pariter citaverunt, qui, citatione recepta, se scripsit ad sedem apostolicam accessurum. Verum, cum nec ad terminum, nec ultra terminum, etiam per octo hebdomadas exspectatus, venerit, vel miserit idoneum responsalem, eum reputavimus contumacem, eumdem in expensas legitimas parti condemnantes adversae.

Visis igitur attestationibus, et [gestis judicum diligenter inspectis, invenimus, quod pro praeposito sanctorum apostolorum auctoritas, pro praeposito vero Sancti Georgii numerus eligentium, faciebat; cum primus, a quatuordecim tum personis, tum canonicis, qui alios tam aetate quam dignitate ac ordine praecedebant; secundus vero, a viginti quatuor fuisset electus.] Objiciebatur autem praeposito Sancti Georgii minor scientia, defectus aetatis, et quod in minoribus erat ordinibus constitutus. Unde, cum praepositurae illi esset archidiaconatus annexus, non erat ei dignitas conferenda, ratione cujus cogebatur infra praefixum a canonibus spatium in diaconum promoveri. Proponebatur autem pro altero, quod vir erat aetate, scientia et moribus commendandus. Unde, meliori ducti zelo propter hoc electores ipsius in eum se confessi fuerant convenisse, nec solum sui, sed quidam alterius etiam electores, eum prudentiorem esse, praesertim in spiritualibus, asserebant, quamvis alium magis utilem, maxime circa temporalia propter potentiam, fuerint protestati. [Cum autem allegationes pro eodem praeposito Sancti Georgii coram judicibus ipsis propositae, nobis non fuerint praesentatae, propter quod non potuimus per nos scire quid objecerit, vel quid responderit ad objecta, sicque causa remissa non fuerit ad nos sufficienter instructa, tunc ad diffinitivam sententiam non duximus procedendum, sed decisionem ipsius causae dilectis filiis . . . . Sancti Gereonis, etc. . . Sancti Severini praepositis Coloniensibus, etc. . . . decano Bunensi duximus committendam, per apostolica scripta mandantes eisdem, quatenus si vel esset notorium, vel per jam acta constaret quod jam dictus praepositus Sancti Georgii, dum electionis tempore pateretur, vel in ordinibus, vel scientia, vel aetate, defectum, qui eum juxta sanctiones canonicas impediret ad hujusmodi officium promoveri, ei, sublato appellationis obstaculo, non obstante illius absentia corporali, silentium imponentes, praeposito sanctorum apostolorum praeposituram adjudicarent eamdem, et eum in corporalem possessionem mittentes, pacifica facerent possessione gaudere. Alioquin, cum in eum non solum plures, sed duae pene partes convenerint, et, impedimentis cessantibus, praesumi deberet, quod eum elegerint bono zelo, praepositi sanctorum apostolorum electione, appellatione remota, cassata, electionem confirmarent illius, et ei facerent praeposituram assignari praedictam, et de caetero tanquam praeposito responderi.] Contradictores, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non omnes his exsequendis possent pariter interesse, duo eorum ea nihilominus adimplerent. Delegati vero partes ad suam praesentiam citaverunt, coram quibus fuit pro jam dicto praeposito Sancti Georgii allegatum, quod sub eorum non tenebatur examine litigare, cum unus ipsorum adversario suo esset proxima consanguinitate conjunctus, alius vero, concanonicus ejus, nimia sibi familiaritate constrictus; unde, tanquam suspectos illos recusans, ad nostram audientiam provocavit, recusationes hujusmodi coram nobis se asserens probaturum. Ipsi vero interpositae appellationi minime deferentes, testes alios super defectu aetatis et ordinis receperunt, quorum depositionibus publicatis, contra saepedictum praepositum Sancti Georgii diffinitivam sententiam protulerunt, electionem alterius confirmantes. Idem autem praepositus ad praesentiam nostram accedens, causam eamdem sub certa forma obtinuit delegari, secundum quam tamen non exstitit aliquatenus in ipsa processum, sed post reditum ejus, cum in die festo Pentecostes, occasione dissensionis hujusmodi, gravis esset tumultus in clero ac populo suscitatus, compulsae sunt partes ad sedem apostolicam iterum laborare. Saepedictus ergo praepositus Sancti Georgii per se ipsum, praepositus vero sanctorum apostolorum per procuratorem idoneum, nostro se conspectui praesentavit, quibus in auditorio nostro plenam concessimus audientiam et benignam. Praefatus autem praepositus Sancti Georgii memoratam sententiam, aut irritam esse, aut irritandam fore dicebat, allegans appellationem suam fuisse canonicam, propter duas recusationes praedictas, et inordinatum fuisse delegatorum processum, propter duas praecipue rationes, quia videlicet delegati testes de novo super defectu aetatis et ordinis, contra juris formam, postquam fuerat coram primis judicibus omnino conclusum, et contra commissionis nostrae tenorem, qua fuerat expressum, ut procederent contra eum, si defectus oppositus, aut esset notorius, aut per jam acta probatus, recipere praesumpserunt. Unde, cum, ex eo quod, testes fuerunt super utroque defectu recepti, constaret ipsum non esse notorium, et attestationes praescripto modo receptae sibi de jure praejudicare non possent, petebat, quod, non obstante praedicta sententia, sua confirmaretur electio, contra quam nihil canonicum erat sufficienter ostensum, sed nec praepositus Sanctorum apostolorum poterat ei defectus objicere memoratos, cum eum in alia ecclesia jam praepositum inter Colonienses priores ( sic ) approbando receperit, cessante prorsus hujusmodi quaestione.

Ad haec autem pars respondit adversa, quod recusationes praedictae legitimae non fuerunt, quoniam altera fuit falsa, et reliqua fuit frivola, cum delegati nepos illius, qui, tanquam suspectus, consanguinitatis recusabatur obtentu, nepotem praepositi Sanctorum apostolorum solemniter duxerit in uxorem, et liberos genuerit ex eadem, contra quorum conjugium, licet aliquando fuerit de consanguinitate propositum, nondum tamen erat Ecclesiae judicio retractatum. Alterum vero de jure suspectum illa familiaris amicitia non reddebat, quod videlicet in quadam ecclesia fuerat decanus, in qua praepositus Sanctorum apostolorum, fuerat canonicus, et quod ad sua negotia pertractanda tanquam amicum eum consueverat quandoque vocare, cum judex non inimicus esse debeat sed amicus. Porro, qualescunque fuerint recusationes hujusmodi, noluit tamen eas coram arbitris communiter electis probare, secundum quod pariter dictant jus canonicum et civile, quod non in favorem illius, qui causa frustratoriae dilationis nititur declinare judicium, sed eidem est potius introductum, contra quem malitiose molitur judicium declinare, cum non sit hominum malitiis indulgendum. Testes autem ad probandum defectum aetatis et ordinis non ideo receperunt, tanquam non esset notorium impedimentum utrumque, sed eos ad majorem cautelam ex super abundanti recipere decreverunt. Unde, cum judex non secundum unam tantum probationis speciem animi sui motum informet, si etiam testes illos delegati minus provide recepissent, propter evidentiam tamen notoriam legitime processerunt, praesertim cum propter haec non fuerit appellatum. Caeterum, contra sententiam replicabatur eorum, quod, cum coram primis judicibus contra electionem saepedicti Sanctorum apostolorum praepositi fuisset objectum, quod ejus electio praesumpta fuerat contra canonicas sanctiones, quibus cautum est evidenter ut tunc alter de altera eligatur ecclesia, cum in ea, quod tamen vix creditur, nullus idoneus invenitur, idem praepositus, qui non erat de corpore cathedralis ecclesiae, in qua multi reperiebantur idonei, contra duarum pene partium voluntatem, quae suo privilegio renuntiare nolebant, ad praeposituram ipsius in earum praejudicium non debebat assumi, praesertim cum, juxta statuta canonica, non posset praeposituram cui alligatus erat dimittere absque sui auctoritate pontificis, et ad aliam se transferre. Sed responsum est econtrario, quod electores praepositi Sancti Georgii, pro eo quod ipsum elegerant infra ordinem, et aetatem, in poenam inciderant constitutionis canonicae in Lateranensi concilio promulgatae, per quam hujusmodi praesumptores decernuntur, et electionis ea vice potestate privati per triennium, et a beneficiorum suorum perceptione suspensi, unde penes alios eligendi duntaxat noscitur remansisse potestas, qui extraneum eligendo juri suo generaliter omnes renuntiare quiverint, praesertim cum nullum de praedictis praesumptoribus eligere debuissent. Verum, haec ratio poterat forte locum habere, si praedictus praepositus Sancti Georgii prius fuisset electus, sed econtra praesumitur quod alius prius a prioribus electus fuisset, qui prius debebant, secundum ordinem, nominare. Ideoque, si vel mistim electi fuerunt, nondum illi fuerant eligendi potestate privati, quando in eorum praejudicium isti extraneum eligere praesumpserunt, sed nec illud de jure valebat, quod in commissione nostra fuerat sine conditione mandatum, ut si vel unus uni de tribus obstaret defectibus, alterum confirmarent, cum illud tacita fuerit veritate subreptum, nec nos intelligebamus exceptiones legitimas exclusisse, quae poterant, vel in personam objici, vel in factum. Nos igitur, super iis et aliis, quae partes in auditorio nostro proponere curaverunt, cum fratribus nostris deliberavimus diligenter, et, quoniam, praeter alias rationes, ex eo etiam non immerito movebamur, quod ex hac dissensione grave scandalum imminebat, cum uni de duobus electis plures de canonicis irrevocabiliter adhaererent, quibus et metropolitanus tota intentione favebat, alterum vero majores sine revocatione fovebant, quibus et priores Colonienses suum praestabant ex toto favorem, electionem unius praecipue propter defectum aetatis, qui quantus electionis tempore fuerit ex inspectione corporis perspicue monstrabatur, et propter defectum ordinis, quem electionis suae tempore confessus est habuisse, cum postea fuerit in subdiaconum ordinatus; electionem autem alterius, praesertim propter contradictionem multorum volentium de idoneis corporis sui membris praefici sibi caput, et propter contradictionem archiepiscopi praedicti, qui non consentiebat ecclesiae suae privilegio derogari, auctoritate apostolica decrevimus irritandam. Ne vero contingat Coloniensem ecclesiam ex iterata dissensione gravius conturbari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus capitulum ipsius ecclesiae ad electionem canonicam et concordem moneatis attentius, et efficaciter inducatis, qualiter si forte, quod absit! provenire non poterit infra mensem, extunc, auctoritate nostra suffulti, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, personam idoneam eis in praepositum praeficere studeatis. Contradictores, etc. Quod si non omnes his exsequendis potueritis, aut volueritis interesse, duo vestrum, etc.

Datum Laterani, V Id. Aprilis.

XXXVII. ARCHIEPISCOPO BITURICENSI; PRIORI EXOLDUNENSI. Ut W. Gervasii, subdiaconum, praebenda in Xanctonensi ecclesia spoliatum, sub excommunicationis poena restitui faciat. (Laterani, XVIII Kal. Februarii.) Cum olim dilectus filius, W. . . Gervasii, subdiaconus, ad sedem apostolicam accessisset, ipsi restitutionem canonicae Xanctonensis, qua injuste fuerat spoliatus, humiliter postulanti, et . . . . . . Alnisiensi archidiacono, subdiacono nostro, eidem super hoc pro Xanctonensi ecclesia resistenti, dilectum filium nostrum, P. tituli Sanctae Caeciliae presbyterum cardinalem, concessimus auditorem, qui, cum ea quae hinc inde proposita fuerant nobis plene et fideliter retulisset, cognito ipsum eadem canonica praetermisso juris ordine destitutum, et a bonae memoriae Lucio papa, praedecessore nostro, postmodum sententialiter restitutum, sicut ipse probabat per ejusdem litteras, quas super hoc in medium ostendebat, de consilio fratrum nostrorum, ejusdem praedecessoris nostri sententiam circa restitutionem ipsius decrevimus exsecutioni mandandam, salvis tamen in aliis exceptionibus ecclesiae memoratae legitimis, si quas contra eum ejusdem ecclesiae canonici opponendas ducerent et probandas; praecipientes episcopo, decano et capitulo Xanctonensibus, ut eumdem subdiaconum tanquam canonicum suum plenarie restitutum, in canonicum et fratrem reciperent, et fraterna eum charitate tractarent, eidem stallum chori et locum capituli, sublato appellationis diffugio, assignantes; nihilominus, venerabili fratri . . . . . episcopo, et dilecto filio . . . decano Pictaviensi, per scripta nostra mandantes, ut, si nollent super hoc mandatum apostolicum adimplere, ipsi eos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam cogere non differrent. Cumque memoratus subdiaconus jam dictis . . . . episcopo, decano et capitulo Xanctonensibus, tam nostras quam exsecutorum litteras praesentasset, ipsi, spreto mandato apostolico et admonitionibus eorumdem, cujusdam frustratoriae appellationis praetextu, cum ipsa in litteris esset inhibita, ipsum recipere contempserunt; quare praenominati exsecutores, tam eorum ecclesiam quam personas contradicentium et non expresse consentientium, supposuerunt ecclesiastico interdicto, sicut eorum litterae nobis exhibitae continebant, qui sententiam parvipendentes eamdem, in contemptum apostolicae sedis et nostrum, nihilominus divina praesumunt officia celebrare. Quoniam igitur ferro abscindenda sunt membra, quae fomentorum non sentiunt medicinam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus interdictum ipsum, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, faciatis inviolabiliter observari. Quod si forsan, quod non credimus, observare noluerint, sed potius contumaciter duxerint resistendum, vos, ipsos, omni appellatione et contradictione remota, excommunicationis vinculo innodetis, et excommunicatos tandiu faciatis publice nuntiari, donec et praefatum W. subdiaconum, per nos sententialiter restitutum, duxerint admittendum, et ad nostram praesentiam cum vestrarum litterarum testimonio accedentes, nobis de suo contemptu et contumacia satisfecerint competenter. Nullis litteris obstantibus harum tenore tacito, etc. Quod si non ambo . . . tu, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto.

XXXVIII. MAGISTRO PRAEPOSITINO, MAGUNTINO SCHOLASTICO, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Hortatur, et mandat ut ad bonam frugem redeat, et archiepiscopo Maguntino pareat, alias beneficiis ecclesiasticis spoliabitur. (Laterani, IV Id. Aprilis.) Credebamus hactenus quod sapientia regnaret in senibus, et ornaret prudentia litteratos; sed in te jam, quod dolentes didicimus, econtrario experimur, quod in senio desipis, qui tempore sapueras juventutis, et multae litterae ad insipientiam te adducunt. Nunquid etenim non legisti, quod crimen ariolandi est nolle acquiescere, et scelus idololatriae nolle obedire? Nunquid similiter non legisti, quod obedientia victimis antefertur? Ut nunc, obedientiae semita derelicta, scienter ad inobedientiae devia declinaris, et malueris contra stimulum calcitrare, quam statutis Ecclesiae Romanae parere? Nunquid non nosti quod venerabilis frater noster, S. archiepiscopus Maguntinus, pallium ab Ecclesia Romana recepit? Nunquid te latuit, quod publice dictum fuit, ut nunc, sicut accepimus, litteras, quas ipsi concessimus, asseras esse falsas, sicque tacite saltem defendas illas improvidus, quae ad perhibendum testimonium falsitati sunt a falsariis impetratae? An nostrum fortasse praesumis judicium reprobare, judicando de nobis, qui a nobis es potius judicandus? An oblitus fortasse es illius, quod saepe non solum legisti sed etiam docuisti, quod servus suo domino stat aut cadit, et qui nos judicat Dominus est, et instar est sacrilegii de judicio principis judicare? Quamvis, etsi ab hujusmodi liberi simus ex collata nobis coelitus potestate, prompti tamen ex apostoliea humilitate fuerimus sufficientes super his reddere rationes. Licet igitur in poenam tuam gravius procedere de jure possemus, volentes te tamen ad obedientiam revocare, per apostolica tibi scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus reversus ad mentem, ad praedicti archiepiscopi reverentiam celeriter et humiliter redeas, et in ipsa firmiter et devote persistas; alioquin, noveris nos eidem archiepiscopo mandavisse, ut, nisi infra mensem post susceptionem praesentium impleveris quod mandamus, extunc te, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra suffultus, omnibus ecclesiasticis beneficiis spoliare procuret, et ea personis idoneis faciat assignari. Ideo autem graviter te corripimus, et utinam efficaciter corrigamus! quia dolemus te conversum esse in arcum perversum, de quo apostolica sedes aliud cogitavit.

Datum Laterani, IV Id. Aprilis.

XXXIX. CANONICIS ET UNIVERSO CLERO ET POPULO, IN MAGUNTINA DIOECESI CONSTITUTIS, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Mandat ut archiepiscopum Maguntinum recipiant. (Laterani, V Id. Aprilis.) Quod vobis subtrahimus nostrae salutationis alloquium, et apostolicae benedictionis gratiam denegamus, non duritiae nostrae, sed illorum contumaciae potius imputetis, qui elegerunt magis sententiam excommunicationis incurrere, quam mandatis apostolicis obedire. Sane, universitatem vestram credimus meminisse, qualiter super discordia Ecclesiae Maguntinae dolentes, causam ipsius venerabili fratri nostro, G. episcopo Praenestino, apostolicae sedis legato, duximus committendam; qualiter ipse in mandati nostri exsecutionem procedens, electionem factam de venerabili fratre nostro, S. archiepiscopo Maguntino, curaverit confirmare, et nos tandem ratum habentes quod factum fuerat ab eodem, archiepiscopo ipsi pallium duximus concedendum. Meministis etiam, qualiter vos mandaverimus eidem archiepiscopo reverentiam et honorem debitum exhibere, exsecutionem mandati nostri caeteris exsecutoribus committentes, qui vos ad illud cogerent exsequendum. Verum, quia nondum ad ipsius archiepiscopi reverentiam accessistis, universitatem vestram monemus, et per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus ad civitatem et ecclesiam Maguntinam admittatis eumdem, et reverentiam ei debitam exhibentes, contra molestatores suos ei potenter et viriliter assistatis, nec impediatis quominus liberam administrationem ejusdem Ecclesiae tam in spiritualibus quam in temporalibus valeat exercere. Alioquin, praeter districtionem, quam exsecutores nostri jam exercuerunt in aliquos vestrum et inposterum exercebunt, poteritis non immerito formidare, ne sedes archiepiscopalis, propter inobedientiam vestram, ad locum aliquem in quo sint obedientiae filii, transferatur.

Datum Laterani, V Id. Aprilis.

XL. S. ARCHIEPISCOPO MAGUNTINO. Indulget ut irrita decernat, quae in ecclesia Maguntina Warmaciensis episcopus contra fas peregit. (Laterani, ut supra. ) Cum, juxta legitimas sanctiones, non teneat accessorium ubi non tenuerit principale, firmitatem sortiri non debet, quod Warmaciensis episcopus in ecclesia Maguntina praesumpsit, in qua temere se intrusit, cum postulatio ejus a nobis admissa non fuerit, et intrusio sacris sit canonibus inimica. Ideoque, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, ut quidquid in donationibus, concessionibus, vel aliis, tam in ecclesia Maguntina quam aliis ejusdem dioeceseos, dictus episcopus attentavit, sublato appellationis obstaculo, in irritum revoces, vel denunties potius non tenere. Nulli ergo . . . concessionis, etc.

Dat. ut, supra.

XLI. SIFFRIDO ARCHIEPISCOPO MAGUNTINO. Graviter eum monet, ut ad officium suum diligenter incumbat. (Laterani, V Id. Aprilis.) Ad hoc onus pastoralis officii suscepisti, ut oves Christi, cujus es ministerio deputatus, verbo pascas pariter et exemplo, qui, cum eas Scripturae paveris sacrae pane, vere valeas dici pastor. Ideoque fraternitatem tuam per apostolica scripta monemus, quatenus ad officium tuum spectes, dioecesim visites Maguntinam, ut et parvulis lac potum tribuas, et solidum cibum provectis apponas. Ne autem corrumpat fermenti modicum totam massam, et inficiat ovis morbida totum gregem, si quos in ea inveneris simoniace institutos, ipsos, sublato appellationis obstaculo, canonice punias, et si fuerint spoliandi post canonicam destitutionem illorum, eorum beneficia personis idoneis facias assignari. Praeterea, tam subditos quam praelatos super excessibus suis canonice corrigas, et haereses pullulantes studeas penitus confutare.

Datum Laterani, V Id. Aprilis.

XLII. LANTGRAVIO THURINGIAE. Recipitur sub protectione. (Laterani, III Id. Aprilis.) Tuae devotionis merita promerentur, ut in quibus honeste possumus favorem tibi apostolicum impendamus. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis precibus annuentes, personam tuam cum omnibus bonis suscipimus, etc., in modum protectionis, auctoritate tibi praesentium indulgentes, ne quis in te vel terram tuam excommunicationis vel interdicti sententiam, absque manifesta et rationabili causa, proferre praesumat. Semper etiam admonitio canonica praemittatur, nisi fuerit talis excessus, qui judiciarium ordinem non requirat. Concedimus insuper ut, quoties te gravari praesenseris, libere tibi liceat sedem apostolicam appellare. Quod si quisquam in te vel terram tuam, post appellationem ad nos legitime interpositam, sententiam aliquam duxerit promulgandam, eam decernimus nullam esse. Tandiu autem indulgentiam nostram robur obtinere volumus firmitatis, quandiu nobis et Ecclesiae Romanae obediens fueris et devotus. Nulli ergo protectionis et concessionis, etc.

Datum Laterani, III Id. Aprilis.

XLIII. ABBATI, ET MONACHIS DE BECCO Confirmat eis ecclesiam S. Albini. (Laterani, IV Non. Maii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, donationem, quam vobis fecit bonae memoriae . . . . . Ebroicensis episcopus, qui videlicet ecclesiam Sancti Albini de Crovill. cum capellis et pertinentiis suis, vobis pia liberalitate concessit, sicut sine pravitate provide facta est, et in ejus authentico plenius continetur, vobis et per vos ecclesiae vestrae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, IV Non. Martii, anno sexto.

XLIV. HENRICO, PRAEPOSITO SANCTI PETRI DE MAGUNTIA, NEPOTI NOBILIS VIRI . . . . . . COMITIS DE LINIG. Ei confirmat praeposituram Sancti Petri de Maguntia. (Laterani, V Id. Maii.) Solet annuere, etc., usque assensu; concessionem praepositurae ecclesiae Sancti Petri de Maguntia tibi a venerabili fratre nostro . . . . . . . Praenestino episcopo, apostolicae sedis legato, de assensu venerabilis fratris nostri, S. Maguntini archiepiscopi, collatae, sicut canonice facta est, auctoritate tibi apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, V Id. Martii.

XLV. POTESTATIBUS, CONSULIBUS ET CONSILIARIIS LOMBARDIAE, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS. Anathema, et alias canonicas poenas eis comminatur, si clericos et ecclesias exactionibus et injuriis vexaverint. (Laterani, XVI Kal. Maii). Exspectavimus hactenus et speravimus, quod provincia Lombardiae, tanquam hortus irriguus et vinea gratiosa, fructus germinaret acceptos; sed, quod dolentes referimus, pro uvarum dulcedine propinavit amaritudinem labruscarum, et pro rosarum odore fetorem papaverum exhalavit. Olim siquidem, Pharao, rex Aegypti, caeteris servituti subactis, sacerdotes suos et possessiones eorum non solum servavit in pristina libertate, sed etiam alimoniam eis de publico ministravit, et rex Persidae, Artaxerxes, universis sacerdotibus, levitis, cantoribus, janitoribus, nathinaeis, et ministris domus Dei, vetuit vectigal, tributum et annonam imponi. Vos autem, sicut frequenter accepimus, in opprobrium et gravamen tam ecclesiarum quam etiam clericorum, non causas ut causas assumitis; ut eis collectas aut tallias imponatis, turpibus ipsos angariis opprimentes, quas si forsitan solvere vel subire noluerint, aut bannitis eosdem, ut exponantur incursibus malignorum, aut usum eis tam rerum quam officiorum communium interdicitis, aut aliter ad praedicta trahitis violenter, ut, inevitabili quasi necessitate compulsi, satisfaciant vel inviti. [Ne igitur sacerdotium deterioris hodie conditionis existat in populo Christiano, quam olim apud Judaeos fuerat vel gentiles, universitati vestrae, sub obtestatione divini judicii, districte praecipiendo mandamus, quatenus a praedictis exactionibus et injuriis abstinentes, clericos et ecclesias ad hujusmodi onera nullatenus compellatis, sed recipiatis humiliter, cum actionibus gratiarum, si quando forsan episcopus simul et clerus tantam necessitatem vel utilitatem inspexerint, ut absque ulla coactione ad relevandas utilitates et necessitates communes, ubi laicorum non suppetunt facultates, subsidia per ecclesias duxerint conferenda. Alioquin, cum et Lateranense concilium talia sub excommunicatione prohibeat attentari, et utique justum existat, ut laicis spiritualia subtrahantur, qui temporalia clericis subripere non verentur, si qui vestrum de caetero contra mandatum nostrum venire praesumpserint, excommunicationis se noverint vinculis innodatos,] nec unquam, sine mandato sedis apostolicae speciali, contemptores hujusmodi absolutionis beneficium consequantur, donec, satisfacturi plenarie in personis propriis, apostolico se conspectui repraesentent. Constitutiones insuper et sententias, quae ab ipsis excommunicatis, vel de ipsorum mandato, fuerint promulgatae, decernimus irritas et inanes, nullo unquam tempore valituras. Quia vero fraus et dolus cuiquam patrocinari non debent, nullus vestrum vano decipiatur errore, ut infra tempus regiminis sustineat anathema, quasi post illud ipse non sit ad exhibendum satisfactionis debitum compellendus. Nam et ipsum qui satisfacere recusavit, et successorem ipsius, nisi satisfaciat infra mensem, manere decernimus ecclesiastica districtione conclusum, donec ecclesiae congrue satisfaciat, cum succedat in onere qui substituitur in honore. Ut autem civitas illa, quae mandato nostro restiterit, sentiat manus nostras in se durius aggravandas, cives ipsius, cum suis mercimoniis ad nundinas accedentes, mandabimus usque ad satisfactionem debitam detineri.

Datum Laterani, XVI Kal. Maii.

XLVI. . . . . . . ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI; EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, PRAEPOSITIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, IN LOMBARDIA CONSTITUTIS. Conqueritur, quod consulibus, et aliis Lombardiae magistratibus, clericos ad onera solvenda compellentibus, non obstiterint. (Laterani, ut supra. ) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et gravi moerore turbati, quod inter vos vix hactenus aliqui sunt reperti, qui murum pro domo Domini se opponant, et, tanquam turris David contra Damascum erecta, resistant viriliter his qui Ecclesiam pretioso sanguine Christi redemptam moliuntur omnimodis ancillare. Licet enim potestates, consules et consiliarii Lombardiae vos et ecclesias, ac clericos vestros multipliciter aggravaverint, neminem tamen vestrum audivimus ipsis pro defensione suae ecclesiae restitisse, sed tanquam canes muti, non valentes latrare, maluistis vestras ecclesias ancillari, quam pro ipsarum libertate tuenda subire tribulationes, angustias et pressuras. Monemus igitur discretionem vestram, consulimus et exhortamur, per apostolica vobis scripta, in virtute obedientiae, districte praecipiendo mandantes, quatenus, murum vos pro Ecclesia Dei deinceps opponentes, non permittatis vos ipsos, ecclesias vel clericos vestros exactionis onere aggravari, cum parati simus vobis in necessitatibus vestris patrocinium apostolicum impertiri. Nos enim dilectis filiis, potestatibus, consulibus et consiliariis Lombardiae, tam praesentibus quam futuris, sub obtestatione divini judicii districte dedimus in mandatis, ut, a praedictis injuriis penitus abstinentes, clericis et ecclesiis nullatenus onera exactionum imponant. Alioquin, cum et Lateranense concilium, etc., in eumdem fere modum usque in finem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ipsam sententiam nuntietis, et mandare curetis ab omnibus inviolabiliter observari.

Datum, ut supra.

XLVII ABBATI DE ABENTON, PRIORI DE HENLI, ET MAGISTRO M. CANONICO DE BERLINTON, BANGOBENSIS DIOECESEOS. Confirmat sententiam de sponsalibus inter filiam principis Insularum et principem Norwalliae. (Laterani, XIII Kal. Maii.) Olim dilectus filius, nobilis vir, N., princeps Norwalliae, a nobis humiliter postulavit, ut de concessione nostra liceret eidem filiam nobilis viri. . . . . . . principis Insularum, quam se subarrhasse scribebat, ducere in uxorem, etc. In eumdem fere modum, sicut in Regesto secundi anni, mense Decembri usque poterit copulare. Partibus itaque in praedictorum judicum praesentia constitutis, sicut ipsi per suas nobis litteras intimarunt, eis per testes constitit evidenter, quod puella, completis octo annis, a L. principe Norwalliae, tam suo quam suorum consensu parentum, subarrhata fuerat, sed, eo ex necessitate traducere differente, a patruo sine suo consensu postmodum desponsata, qui, ea nequaquam carnaliter cognita, viam fuerat universae carnis ingressus. Unde, ipsi judices, communicato prudentum virorum consilio, puellam eamdem a L. praedicto, Norwalliae principe, sententialiter concesserunt auctoritate apostolica desponsari, ne discordia inter illos olim exorta, nunc autem sopita, iterum oriatur, sicut nobis per suas litteras intimarunt. Nos igitur eorumdem sententiam, nisi aliud rationabile quid obsistat, ratam et firmam habentes, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus ipsam faciatis, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . . duo, etc.

XLVIII. P. TITULI S. MARCELLI PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Respondet super quibusdam articulis de quibus responsum petierat. (Laterani, XI Kal. Maii.) Inter illa, quae nobis per tuas litteras intimasti, super tribus articulis, de quibus praecipue dubitabas, nostrum postulasti responsum, timens ne Veneti tanquam fatui renuant absolutionis beneficium obtinere, quodque te nolint tanquam apostolicae sedis habere legatum, et quod, sicut accepisti pro certo, cum filio. . . . . quondam imperatoris Constantinopolitani, quem ducere secum intendunt, velint in Graeciam proficisci. Nos igitur, tuae discretioni super hoc breviter respondentes, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus nisi juxta formam, quam tibi per litteras alias dignoscimur expressisse, absolutionem acceperint, et promiserint firmiter, ne contra Christianos arma movere praesumant, teque receperint et tractaverint tanquam apostolicae sedis legatum, obedientes tibi humiliter et devote, tu, ne illorum videatis nequitiae consentire, illorum exercitum, tanquam reprobatum a Domino, et elongatum ab ejus benedictionibus, derelinquens, versus Hierosolymam dirigas iter tuum. Cum Francis autem, si sequi voluerint perfidiam Venetorum, secure procedas, et super absolutione baronum, si forte successores vel haeredes suos noluerint obligare, provide facias, quod tibi Deus dignabitur inspirare.

Datum Laterani, XI Kal. Maii.

XLIX. . . . . . . . PRIORI ET FRATRIBUS ECCLESIAE SANCTI SALVATORIS DE PILLER. Recipit eos sub protectione, cum annuo censu. (Laterani, XI Kal. Maii.) Solet annuere, etc., usque assensu; ecclesias et personas vestras, etc., in modum protectionis. Ad indicium autem hujus a sede apostolica protectionis obtentae, duae librae cerae nobis gratis oblatae, nobis et successoribus nostris ab ipsa ecclesia annis singulis persolventur. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani, XI Kal. Maii.

In eumdem modum . . . . . priori ecclesiae Sancti Jacobi, etc., in modum protectionis. Ad indicium autem, etc. Duae librae cerae, etc.

L. EPISCOPO FLORENTINO, ET ABBATI VALLISUMBROSAE . De translatione ecclesiae cathedralis Aretinae infra ejusdem civitatis moenia. (Laterani, X Kal. Maii.) Ex parte venerabilis fratris nostri . . . . ., episcopi, et dilectorum filiorum, praepositi canonicorum, et nobilis viri, A . . . . . potestatis Aretinorum, fuit nobis saepe petitio praesentata, et tam per litteras quam per nuntium supplicatum, ut pro pace civitatis et ecclesiae Aretinae, ac utilitate communi, eis licentiam praeberemus, cathedralem ecclesiam, cum canonicorum residentia, et omni jure ac universis privilegiis suis, ad locum ad quem convenirent ad invicem infra civitatis moenia transferendi. Nos autem, habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, petitionem hujusmodi sub eo tenore non duximus admittendam. Quod si forsan eidem Ecclesiae aliam, infra civitatem positam, peterent in unam ecclesiam cathedralem uniri, nobis erat quae Ecclesia ipsi jungi deberet primitus intimandum, et utrum ipsa tantum ad jus pertineret ecclesiae Aretinae, an alii esset subjecta, ut sine illius assensu cui subdita esset non consurgeret in ecclesiam cathedralem. Praeterea, exponendam erat nobis privilegium libertatis, juris et honoris augmentum, quod eadem ecclesia consequeretur ex hujusmodi unione, ut, super omnibus per eorum relationem instructi, discerneremus melius quid amplius expediret. Ipsi vero, super hoc nostra responsione recepta, nobis humiliter intimarunt, quod ad sedandam discordiam, et inveteratum odium exstinguendum, quod tam ecclesiam Aretinam quam civitatem semper turbavit, ecclesiam Sancti Petri Majoris, cum omni jure et pertinentiis suis, quae habet tam in civitate quam extra, pari voto et voluntate concordi, elegerant uniendam ecclesiae cathedrali (ita quidem, ut monasterium Sanctae Horae, ad ecclesiam Aretinam nullo pertinens mediante, cui Ecclesia illa noscitur esse subjecta, servitiorum omnium quae annuatim ex ea percipere consuevit recompensationem, juxta boni viri arbitrium, recipere debeat competentem), quam sibi, supplicatione devota, in ecclesiam cathedralem a benignitate apostolicae sedis postulavere concedi; firmiter promittentes quod Ecclesiae nominatae, tam in festivitatibus, quam honoribus singulis qui ab aliis civitatibus suis cathedralibus ecclesiis exhibentur, tam a clero quam populo civitatis Aretinae de caetero reverentiam omnimodam et honores constituunt exhiberi, non obstante quod ab eis observatum est hactenus usque ad haec tempora, propter dissidium quod inter civitatem et Ecclesiam jam dictas emersit. Praeterea potestas, cum toto consilio et communi Aretinae civitatis, de mera et consona voluntate, praedictam ecclesiam ab omnibus angariis et exactionibus statuit liberam et immunem omni tempore permanere; jura quoque ac castella episcopatus, et canonicarum Aretinarum honores, cum possessionibus aliis a communi civitatis ipsius ubique manuteneri statuit et defendi. Nos igitur concordiae civitatis et utilitati Ecclesiae providere volentes, praesertim cum dicta ecclesia Sancti Petri sit Aretinae dioecesana lege subjecta, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus abbatem et fratres monasterii memorati monere attentius ac inducere, et si necesse fuerit, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procuretis, ut ad hoc quod ecclesia illa cathedrali ecclesiae uniatur, favorem praebeant et assensum, de ipsa prius juxta bonorum virorum arbitrium, competenti recompensatione recepta, praepositumque ac canonicos Aretinos in corporalem possessionem, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica, inducatis, ita quod ad minus quatuor canonici et duo clerici in ecclesia priori permaneant, per quos ei sufficienter et congrue serviatur. Praeterea, eidem ecclesiae super libertatibus et immunitatibus et aliis supra scriptis sufficientissime caveatis, ne super eis aliquo unquam tempore valeat molestari.

Datum Laterani, X Kal. Maii.

LI. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS HAS LITTERAS INSPECTURIS. De poenitentia eorum qui C. Herbipolensem episcopum interfecerunt. (Laterani, XIV Kal. Maii.) Quam exsecrabile facinus et piaculare flagitium perpetraverint, qui ausu sacrilego manus impias in christum Domini nequiter injecerunt, bonae memoriae C. Herbipolensem episcopum, imperialis aulae cancellarium, crudeliter occidentes, flere libet potius quam referre. Verum, cum divina pietas humanam impietatem excedat, et miserationibus Domini miseriae hominum comparari non possint, cum nolit Dominus mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, utpote qui patiens et multum misericors est, et praestabilis super malitia, nos qui, licet indigni, vices ejus exercemus in terris, scientes quod majus gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia, quantumcunque hujusmodi deliquerint homicidae, non potuimus tamen nec debuimus poenitentibus aditum veniae denegare, cum noverimus dixisse Dominum per prophetam: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. [Bodonem igitur, Hen. Fuson. vassalum ejus, milites, cum Henrodo [ al. Heroldo]. et Conrado, servientibus suis, ad nostram praesentiam venientes, ac confitentes se praedictum episcopum occidisse, cum de suis excessibus lacrymabiliter poeniterent, et humiliter postularent poenitentiam sibi pro tanta sceleris immanitate a nobis injungi, quia poenitentibus non est misericordiae janua praecludenda, de fratrum nostrorum consilio, dilecto filio, II. titulo Sancti Martini presbytero cardinali, commisimus audiendos, qui, confessione illorum audita, postquam fecit eos nudos in braccis, tortus habentes in collo, coram nobis diebus aliquot in frequentia populorum astare, de mandato nostro talem poenam illis injunxit, ut nunquam de caetero, nisi contra Saracenos, vel ad defensionem vitae suae, armis utantur, varium, grisium, ermelinum, et pannos coloratos non portent, ad publica spectacula non accedant, et conjugati non contrahant post mortem uxorum, eantque, quam cito poterunt, in Hierosolymitanam provinciam, per quatuor annos ibi contra Saracenos Domino servituri. Bodo vero, qui major exstitit, tres vel duos milites, vel unum saltem, in suis expensis secum adducat, et donec ipsi quatuor exsecrabiles homicidae Hierosolymitanum iter arripiant, sicut publice poenitentes, discalceati et laneis induti vestimentis incedant; secundam, quartam et sextam feriam, Quatuor Tempora, vigiliasque sanctorum, in pane et aqua jejunent; tres in anno Quadragesimas, videlicet ante nativitatem et resurrectionem Domini, et post Pentecosten, faciant; carnibus non tantum in eisdem tribus solemnitatibus non vescantur, eaque die qua praedictus fuit episcopus interfectus, sed carnes non comedant in aeternum; orationem Dominicam decantent centies inter diem et noctem, et genuflexiones faciant quinquaginta; corpus et sanguinem Domini, nisi in ultimo mortis articulo, recipere non praesumant. Cum fuerint ultra mare, quartam et sextam feriam, sanctorum vigilias et quatuor tempora (sicut dictum est), in cibo quadragesimali jejunent, carnes comedant die Dominica et quinta feria tantum, orationem Dominicam dicant, et genuflexiones semper faciant praetaxatas. Quandocunque aliquam Alemanniae civitatem poterunt intrare secure, ad majorem ecclesiam nudi procedant, tantum in braccis, cum torta in collo et virgis in manu, et a canonicis ejusdem Ecclesiae recipiant disciplinam. Si vero quaesitum fuerit cur hoc faciant? dicant se hoc facere pro sceleris perpetratione jam dicti, et quando forte in civitate Herbipolensi poterunt esse securi, in Resurrectione, Pentecoste, Nativitate Domini, ac in solemnitate majoris Ecclesiae, videlicet Sancti Pauliani, exeant civitatem, et tamen nudi, cum braccis tantum, tortam in collo et virgas deferentes in manu, in missae celebratione majoris ad ecclesiam cathedralem accedant, et se ante altare coram episcopo et canonicis prosternentes in terram, petant humiliter et recipiant disciplinam ab eis. Cum autem de partibus redierint transmarinis, ad apostolicam sedem accedant, recepturi consilium et mandatum.

Datum Laterani, XIV Kal. Maii.