Jump to content

Regesta sive epistolae 3/II

E Wikisource

ORATIO.

Omnipotens et misericors Deus, qui superbis resistis, humilibus autem das gratiam, digna tibi laudum praeconia et devotas gratiarum referimus actiones quod antiqua innovando miracula, gloriosam tribuisti victoriam de perfidis gentibus populo Christiano, te suppliciter exorantes ut quod mirabiliter incaepisti, misericorditer prosequare ad laudem et gloriam nominis tui sancti, quod super nos famulos tuos fideliter invocatur. Per Dominum nostrum, etc.

CLXXXIII. ILLUSTRI REGI CASTELLAE. Respondet epistolae superiori. (Laterani, VII Kal. Novembris.) Protector in se sperantiam, Deus, sine quo nihil est validum, nihil firmum, multiplicans misericordiam suam super te ac populum Christianum, et effundens iram suam in gentes quae Dominum non noverunt et in regna quae non invocaverunt sanctissimum nomen ejus, juxta quod dudum fuerat Spiritu sancto praedictum, irrisit gentes quae temere fremuerant contra eum, et subsannavit populos inania meditatos, humiliando arrogantiam fortium, et infidelium superbiam quiescere faciendo; qui sperantes in equis, quia multi sunt; et equitibus, quia praevalidi nimis, super sanctum Israel non fuere confisi, et Dominum exquirere contempserunt; quinimo Deo vivo et vero ausi sunt exprobrare, exaltantes contra eum tumide vocem suam et suorum levantes altitudinem oculorum. Benedictus autem Deus, qui posuit in eorum naribus circulum et in labiis suis frenum, dans eis secundum opera eorumdem, et ipsis retribuens secundum suorum nequitiam studiorum, ut cognoscat Moab quoniam major est ejus indignatio et superbia quam fortitudo et virtus, et sperent in Domino cuncti qui diligunt nomen ejus, videntes quod in sua sperantes misericordia non relinquit, sed prope est omnibus ipsum in veritate vocantibus, dans lapsis fortitudinem, et robur multiplicans; ut jam non dubitent verum esse quod legitur, quoniam qui sperant in Domino habebunt fortitudinem, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient; quia Dominus virtutem populo suo dabit. Nos autem per tuae serenitatis litteras plenius intellecto qualiter is qui docet manus suorum ad praelium et digitos eorum ad bellum, instauratis Veteris Testamenti miraculis, in tanto et tam horribili praelio salvum fecit populum humilem, et humiliavit oculos superborum, exsultavimus Domino adjutori nostro, et ei quantum sua donavit gratia jubilantes, gavisi fuimus gaudio magno valde. Convocantes ergo urbis clerum et populum universum, ei qui facit mirabilia magna solus etsi non quantas debuimus, quantas tamen potuimus, una cum illis gratiarum exsolvimus actiones, ipsas tuae celsitudinis litteras legi coram universa multitudine facientes, et ore proprio exponentes easdem: in quo, post divinae virtutis magnalia, quantum magnificentiae tuae praeconia extulerimus, ab aliis potius quam a nobis regali excellentiae volumus intimari. De caetero, fili charissime, prudentiam tuam monemus, rogamus, et exhortamur in Domino quatenus datam tibi et populo Christiano victoriam Domino exercituum reverenter ascribas, ore simul et corde humiliter confitendo quod non manus tua excelsa, sed Dominus fecit haec omnia, juxta quod in lege divina praecipitur (Deut. VIII). Ne dicas in corde tuo, fortitudo mea et potentia manus meae fecit mihi virtutem hanc magnam; sed memoreris Domini Dei tui, quia ipse tibi dat facere fortitudinem et virtutem. Ista enim victoria procul dubio non humani operis exstitit, sed divini; et gladius Dei, non hominis, imo verius Dei hominis inimicos crucis Dominicae devoravit. Quis enim dedit eos in direptionem et praedam ut unus mille et duo decem millia effugarent nisi Deus, qui subdidit illos et tradidit, suam super eos indignationem effundens pro eo quod peccaverunt eidem et in ejus noluerunt semitis ambulare? Non igitur tibi veniat pes superbiae, quia ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem. Sed affer Domino gloriam et honorem, dicens humiliter cum Propheta: Zelus Domini exercituum fecit istud (Isa. XXXVII), ut aliis exsultantibus in curribus et in equis, tu exsultes et glorieris in nomine Domini Dei tui, et considerans vindictam impiorum factam a Domino, laves manus tuas in sanguine peccatorum. De nobis autem pro certo cognoscas quod personam tuam semper de corde puro et conscientia bona et fide non ficta dileximus, et jugiter in tua crescimus charitate, in cunctis negotiis tuis tuae serenitati adesse, quantum cum Deo et honestate poterimus, proponentes. Tu ergo ea semper agere studeas quae apostolicum promereantur favorem, et per quae gloriam temporalis regni transitoriam et caducam in aeterni regni beatitudinem, quae nunquam deficiet, valeas commutare. Quod utinam ore prophetante dixerimus, et eventum rei tetigerimus immobili veritate.

Datum Laterani, VII Kalend. Novemb., pontificatus nostri anno XV.

CLXXXIV. EPISCOPO BELIACENSI. Respondet ad ejus consulta. (Laterani, IV Kal. Novembris.) Cum in tua dioecesi quaedam monasteria et conventuales ecclesiae in multis parochiis majores decimas percipiant et minutas, et de quibusdam fructibus annuatim perceptis decimae non fuerint persolutae, quae tamen modo solvuntur, quaesivisti per sedem apostolicam edoceri utrum decimae fructuum praedictorum ad parochiales ecclesias, quae nec majores percipiunt nec minutas, an ad monasteria et illas ecclesias conventuales, quae decimas alias percipiunt ab antiquo, debeant pertinere. Ad quod sic duximus respondendum, quod si fructus praedicti de illis terris proveniunt de quibus monasteria seu conventuales ecclesiae aliquos percipiebant ratione decimarum proventus, eis procul dubio debentur decimae fructuum eorumdem, cum ipsis ab antiqua terra illa fuerit decimalis, et non debeat una eademque substantia diverso jure censeri. Alioquin parochialibus ecclesiis exsolvantur, ad quas de jure communi spectat perceptio decimarum. Sane quia contingit interdum quod aliquibus volentibus matrimonium contrahere, bannis, ut tuis verbis utamur, in ecclesiis editis secundum consuetudinem Ecclesiae Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama privatim impedimentum deferat parentelae, cum ex parte contrahentium juramenta majorum de sua propinquitate, ut suspicionis tollatur materia, offerantur, quid tibi sit faciendum in casibus hujusmodi quaesivisti. Ad haec taliter respondemus, quod si persona gravis, cui fides sit adhibenda, fraternitati tuae denuntiet quod ii qui sunt matrimonio copulandi se propinquitate contingant, et de fama vel scandalo doceat, aut etiam per te ipsum possis certificari de plano, non solum debes juramenta parentum sponte oblata recipere, verum etiam eos qui contrahere sic nituntur, si monitis induci nequiverint, compellere ut vel a tali contractu desistant, vel contra famam hujusmodi secundum tuae discretionis arbitrium juramenta exhibeant propinquorum. Alioquin, si persona denuntians non exstiterit talis ut duximus, et de fama vel scandalo non poterit edoceri, ad desistendum monere poteris, non compellere contrahentes. Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator, cum non prodierit in publicum quando banni secundum praefatam consuetudinem in ecclesiis edebantur, utrum vox debeat suae accusationis admitti merito quaeri potest. Super quo sic duximus distinguendum, quod si tempore denuntiationis praemissae is qui jam conjunctos impetit extra dioecesim existebat, vel alias denuntiatio non potuit ad ejus notitiam pervenire, ut puta si nimiae infirmitatis fervore laborans, sanae mentis patiebatur exsilium, vel in annis erat tam teneris constitutus quod ad comprehensionem talium ejus aetas sufficere non calebat, seu alia causa legitima fuerat impeditus, ejus accusatio debet audiri. Alioquin, cum rationabiliter praesumatur quod denuntiationem publice factam idem existens in ipsa dioecesi minime ignorarit, tanquam suspectus est procul dubio repellendus, nisi proprio firmaverit juramento quod postea didicerit ea quae objicit, et ad hoc ex malitia non procedat; quia tunc, etiamsi didicisset ab illis qui denuntiationis tempore siluerunt, claudi non deberet eidem aditus accusandi; quoniam etsi ab impetitione hujusmodi culpa de silentio tali contracta illos excluderet, iste tamen amoveri nequiret cum culpabilis non existat. Utrum autem si, accusatore idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter jam conjunctos parentela probetur, per depositiones eorumdem posteriorum testium derogetur fidei, sex vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore ac praestantiores meritis ante contractum matrimonium in contrarium juraverunt, distinguendo personas et gradus a quibus directe ii de quorum agitur copula descenderunt, an primi posterioribus praeferantur, non immerito quaeri posset, quanquam ad aliud et ob aliud juraverint illi quam isti. Si tamen in secundo judicio priores personae juratae deponerent illa eadem quae primo dixerunt, absque dubio eorum testimonia praevalerent, nec eo possent pretextu repelli quod partes testificata didicerint, cum talis exceptio locum non habeat in hoc casu.

Datum Laterani, IV Kalend. Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLXXXV. PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Quod indulgentia sit stricto modo accipienda. (Laterani, VIII Kal. Novembris.) Cum felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster Simoni quondam priori Sancti Georgii de Xisto quotidianum usum annuli, virgae quoque pastoralis, et mitrae infra missarum solemnia concesserit, sicut accepimus, de indulgentia speciali, ac postmodum idem locus Ecclesiae Sancti Thomae martyris Acconensis coeperit esse subjectus et quandoque cum illa unum solum habere priorem, is qui nunc habet in eisdem ecclesiis prioratum, cum a nobis obtinuerit ipsam indulgentiam confirmari, etiam in ecclesia supradicta Sanctae Thomae uti nitebatur eadem, eo quod priori Sancti Thomae martyris Acconensis et Sancti Georgii de Xisto confirmationis nostrae pagina mittebatur. Cui se opposuit obicem venerabilis frater noster episcopus Acconensis proponens quod ad hoc per confirmationem nostram extendi usus memoratae indulgentiae non valebat. Unde ad petitionem partium quaestionem ipsam ad examen sedis apostolicae transtulisti. Nos igitur attendentes quod praefatus praedecessor noster priori Sancti Georgii de Xisto, prioratum ipsum tantummodo exprimendo, indulserit supradicta, ipsius vestigiis inhaerentes, habendo ratum quod factum exstitit per eumdem, praedictae indulgentiae de novo nihil addidimus, sed quod competebat ex illa duximus confirmandum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus supradictum priorem abuti praefata indulgentia non permittas.

Datum Laterani, VIII Kal. Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLXXXVI. EPISCOPO PICTAVENSI. Eum hortatur ad emendationem (Laterani, XVI Kal. Novembris.) Non est Deus in conspectu tuo, nec viae tuae rectae sunt coram eo, si clamoribus de te ad nostram audientiam ascendentibus facta respondent, quae praesentibus duximus adnotanda, ipsa tuis oculis admoventes, ut te contra tuam faciem statuendo, qui te ipsum abjecisti post terga, famae contemptu et consuetudine, sicut dicitur, delinquendi, qualis sis, et utrum ascensum pares subditis ad virtutes, an descensum ad vitia per exemplum, accusationi operum conscientia respondente, tibi tuo judicio demonstremus. Ecce audivimus quod anno praeterito antequam ordines celebrares, per magistrum J. Gabart officialem tuum a ducentis fere clericis ordinandis in elusionem constitutionis apostolicae, qua ordinatis sine titulo per ordinatores vel repraesentatores aut successores eorum volumus provideri, fecisti exigi et recipi juramentum quod nullam a te provisionem exigerent ratione ordinationis illius. In quo cum non habueris judicium nec justitiam, sed juri et sedi apostolicae injuriam feceris manifestam, trangressioni canonum adaperiens aditum, et nitens claudere viam provisioni pauperum clericorum, quam eis per constitutionem nostram misericorditer curavimus aperire, inspice ac despice temetipsum, eo quod hujusmodi exegeris juramenta quae sponte oblata recipere minime debuisses; nisi forte laudetur exactio ubi receptio condemnatur. Accepimus etiam quod excommunicatis indifferenter communicans, G. pro injectione manuum in clericum violenta vinculo excommunicationis astrictum de facto absolvere auctoritate, imo potius temeritate propria praesumpsisti, et laicis in praejudicium clericorum tam favorabilis es effectus quod filios quorumdam burgensium de Mirebello subtraxisti servitio clericalis militiae, ut occasione hujusmodi factos laicos sub servitute redigeres laicorum. Clericis vero tyrannus, decimas eis debitas laicis adjudicas contra jura; et ab abbatibus, prioribus et aliis ecclesiarum praelatis tuae ditioni subjectis indebitas procurationes extorquens, si quando tibi non visitandi parochiam pretium expensarum quas in tua procuratione facerent, si eorum visitares ecclesias, non exsolvunt, paratas ad omnem impetum tuum excommunicationis et interdicti sententias illico fulminas in eosdem, vel cum tam onerosa multitudine, non ut aedifices et plantes, sed ut si qua congregata sunt dissipes et disperdas, ad defectum, non ad profectum, talis eis hospes accedis quod longi temporis victum hora brevi consumens, tuos mendicare cogis post exitum receptores; et ut manus tuas in Pictavensi dioecesi nulla possit exactio praeterire, archidiaconis, archipresbyteris et decanis quosdam de novo praeponis vicarios, usurpans officia singula ut commoda sentias singulorum et facilius te tuorum manibus ad turpia lucra et infames exactiones extendas, aliarumque gravium exactionum novus inventor, sicut fertur, ad te et aliquos simplices tibi collegas adversus eos quos offendere niteris nostras facis litteras impetrari quorumdam nomine, ipsis omnino irrequisitis ac insciis, qui nullam habent causam agendi; et cum nullus appareat actor vel accusator seu denuntiator contra eos quorum nomina nostris litteris inseruntur, tu tamen in ipsos et alios qui nominatim non exprimuntur in litteris, occasione illius clausulae Quidam alii, quae in litteris nostris saepe solet apponi, collegis tuis ad excogitatam malitiam prae simplicitate nimia inclinatis sententias jacularis, non qualis vigor exigit rationis, sed quales motus ingerit voluntatis.

Cum autem aliqui ex delegatione nostra aliquam sententiam proferunt quae tibi displiceat, statim eos tanquam inimicos prosequeris capitales, et infers eis per te et tuos quascunque potes injurias et jacturas, inhibens subditis ne sententias delegatorum nostrorum observent. Illud inter alia non duximus omittendum, quod cum excommunicaveris quemdam presbyterum et omnes qui fuere praesentes quando Elias de Vernia miles cum filia R. de Cella contraxit, qui se proxima consanguinitatis linea contingebant, mutato judicio receptione pecuniae, tanquam impedimentum evanuerit parentelae adveniente qui manum judicantis implevit, contractum quem debito justitiae reprobasti, non erubuisti per injustitiam tibi contrarius approbare. In his quidem et aliis quae de tua conversatione frequenter audivimus nostram non videris patientiam agnovisse, quam in te de gratia multa et speciali habuimus super aliquibus quae tempore inquisitionis factae adversus personam tuam videbantur esse probata; sed exspectavimus tunc, et adhuc illius sequentes exemplum qui misericors et miserator existens, peccatoris quaerit reditum, et neminem vult perire, misericorditer exspectamus, si forte reversus ad cor, actus tuos reformes in bonum. Tu igitur aperi oculos tuos, et vide quae feceris, ac tuo commissus examini sic corrigas temetipsum quod non oporteat te sentire dexteram apostolicae disciplinae; quia tanto severius tunc delinquentis corrigemus excessus quanto benignius exspectamus longiori tempore corrigendum. Dilectis filiis abbati Nucariensi Turonensis dioecesis et subdecano et magistro Stephano de Castro Ayraldi canonico Pictavensibus nostris damus litteris in mandatis ut te ad hoc diligenter ex parte nostra moneant et inducant, et qualiter admonitiones nostras admiseris nobis rescribere non omittant.

Datum Laterani, XVI Kalend. Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

Illis scriptum est super hoc.

CLXXXVII. CONRADO METENSI EPISCOPO, IMPERIALIS, AULAE CANCELLARIO. Conceduntur sibi plura privilegia. (Laterani, XV Kal. Novembris.) Tanto in hoc tempestatis articulo efficacius nos oportet fratribus et coepiscopis nostris adesse quanto pro sedis apostolicae reverentia majoribus se pressuris et jacturis exponunt. Eapropter, venerabilis frater in Christo, tuis cupientes necessitatibus providere, auctoritate praesentium tibi personaliter indulgemus ut tuae malefactores Ecclesiae, cujuscunque dioecesis, ut ab ipsius et tam clericorum quam laicorum ad ipsam spectantium indebita molestatione desistant, si dioecesani episcopi eos compescere neglexerint requisiti, tu legitima monitione praemissa per censuram ecclesiasticam valeas coercere, quam usque ad satisfactionem condignam volumus et praecipimus inviolabiliter observari, proviso prudenter ut in hoc praevia ratione procedas. Praeterea prohibemus ne Treverensis archiepiscopus inconsulto Romano pontifice in te suspensionis vel excommunicationis sententiam jaculetur; ita tamen ut tu ei debitam reverentiam exhibere procures. Nec cuiquam liceat castra tua subjicere interdicto, quandiu conquerentibus justitiae plenitudinem feceris exhiberi. Hanc autem durare volumus indulgentiam dum imminens imperii tempestas duraverit; quia, cessante causa, cessare debet effectus. Nulli ergo, etc., concessionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XV Kal Novemb., pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLXXXVIII. NOBILIBUS VIRIS VIVIANO, GAILLARDO, ET ALIIS DOMINIS SCURIENSIS CASTRI. Eis concedit multa privilegia. (Laterani, III Idus Novembri. Manifestum est castrum quod Scuria dicitur temporibus sanctae memoriae Sylvestri papae, sicut ex inspectione litterarum antecessoris nostri felicis recordationis Sergii papae cognovimus, regia liberalitate per manus ejusdem beato Petro quondam fuisse collatum, et a Vediano quondam ejusdem castri domino memorato praedecessori nostro papae Sergio per innovationem sub annuo censu decem solidorum Raymundensis monetae fuisse recognitum et oblatum. Idem etiam castrum Humbertus, Raymundus et Sicardus domini ipsius loci praedecessori nostro beatae memoriae papae Calixto et per manum ipsius beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae recognoverunt et obtulerunt. Nos itaque eorumdem antecessorum nostrorum Sergii, Calixti, Innocentii et etiam Adriani Romanorum pontificum, qui castrum ipsum ad jus et proprietatem beati Petri pertinens sub apostolicae sedis protectione ac munimine receperunt, vestigiis inhaerentes, praefatum castrum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut neque comiti, neque alicui personae facultas sit ipsum castrum auferre, minuere, infestare, vel suis usibus vendicare; sed quietum et integrum vobis in fide catholica et fidelitate apostolica permanentibus, sicut a jam dictis praedecessoribus nostris et a nobis concessum est, sub beati Petri jure ac defensione consistat. Sane si quis vestrum gravius aliquid, quod absit! forte commiserit pro ejus culpa, sicut a praefato praedecessore nostro Alexandro papa statutum est, nisi et alii ejusdem iniquitatis participes fuerint, ipsi et honores eorum minime a divinis interdicantur officiis: quod et de subjectis militibus vestris praecipimus observari. Statuimus etiam ut nulli nisi dominis et hominibus ejusdem castri liceat infra terminos tenimenti vestri castrum aedificare vel munitionem construere. Si qua vero ecclesiastica saecularisve persona adversus homines ejusdem castri querimoniam deposuerit, apud metropolitanum vestrum vel legatum a latere Romani pontificis destinatum quod justum fuerit experiri procuraret. Nos autem a dilecto filio nobili vero Ademaro uno dominorum ejusdem castri, ad nostram praesentiam accedente, pro ipso castro fidelitatis recepimus juramentum, et ab aliis per manum dilecti filii magistri Petri Marci subdiaconi nostri, olim correctoris litterarum nostrarum, et archidiaconi Forojuliensis, recipi viva voce mandamus. Si quis igitur clericus sive laicus temere, quod absit! adversus ista venire tentaverit, secundo tertiove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, honoris et officii sui patiatur periculum, aut excommunicationis ultione plectatur. Qui vero conservator exstiterit, omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus gratiam consequatur.

Datum Laterani, III Idus Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CLXXXIX. CONSULIBUS ET POPULO MEDIOLANENSIBUS, SPIRITUM, CONSILII SANIORIS. Redarguuntur de quibusdam excessibus (Laterani, XII Kal. Novembris.) Cum illam recolimus exuberantiam charitatis et gratiae specialis qua sedes apostolica Mediolanensem ab antiquo dilexit et extulit civitatem, quaque nos specialiter eam fuimus hactenus amplexati, cumque illum reverentiae ac devotionis fervorem quem civitas eadem ad apostolicam sedem et personam nostram usque ad haec habuit tempora cogitamus, meditantes quantum utraque per reliquam in negotiis suis proficere consuevit, vehementer angimur et turbamur, ita ut sit nobis tristitia magna et dolor continuus cordi nostro, eo quod dum hujus unitatis vinculum vestra rumpitur imprudentia, haec prorsus in contrarium cernimus esse versa, in tantum ut vobis devotionem pristinam subtrahentibus imo erigentibus vos temere ad injuriam, non modo gratiam vobis subtrahere, verum etiam accingi compellamur ad poenam, ad quam non sine magno dolore, Deo teste, procedimus, cum praeteritis vestris obsequiis et praesentibus, quibus lacessimur, injuriis concertatione quadam in pectore nostro sibi adinvicem occursantibus, haec mentem nostram infringant interdum ad veniam, illae vero econtra provocent ad vindictam, quam alienam non esse ab apostolicis viris manifeste demonstrat Apostolus, qui ad ulciscendam omnem inobedientiam, sicut ipso testante didicimus promptus erat. Licet autem fateamur vos non parva nobis et apostolicae sedi obsequia praestitisse, beneficia tamen quae recepistis ab ea ipsis minora obsequiis non fuerunt. Quare si vos illa spiritualis devotio qua cuncti fideles apostolicam sedem reverende suspiciunt non induceret, temporalis saltem prudentia, qua praecipue pollere solebatis, inducere vos deberet ne pro quodam reprobo et ingrato, imo Deo et hominibus odioso, qui nunquam nisi mala pro bonis retribuit, quique, cum impii non dimidient dies suos, cras forte sicut pulvis quem projicit ventus a facie terrae aliquo turbine auferetur e medio, eos qui pertinaciter ruituro adhaeserint tracturus secum pariter in ruinam, opponeretis vos Ecclesiae matri vestrae, adversus quam praevalere non poterunt portae mortis; cum eam Dominus super se petra stabili firmitate fundaverit, et usque ad consummationem saeculi cum eadem promiserit se mansurum. Timemus autem, et utinam vos etiam timeretis, ne in vobis impletum sit quod legitur in Propheta: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (Isai. VI).

Vobis enim videtur Dominus miscuisse calicem vertiginis et soporis, ut erretis in cunctis vestris operibus, contra Dominum consilia cogitantes, quae procul dubio nequibitis stabilire; quia non est consilium, non est sapientia, non est prudentia contra Deum. Licet autem multipliciter contra vos divinae majestatis oculos provocetis, in tribus tamen praecipue thesaurizatis vobis confusionem et iram in die revelationis justi judicii magni Dei, et in praesenti non solum nos, quibus Petri gladius est commissus, ut vindictam in nationibus et increpantes in populis faciamus, verum etiam cunctos Christianae fidei zelatores ad vestrum et vestrae civitatis excidium incitatis. Primo enim cum Scriptura praecipiat capi vulpeculas quae dominicam volunt vineam demoliri, haereticos scilicet, qui ob dolositates multiplices vulpium nomine designantur, vos spiritibus attendentes erroris, facti estis haereticae pravitatis praecipui defensores. Nec solum vulpeculas memoratas non capitis, verum usque adeo fovetis et defenditis easdem ut apud vos mutatae sint de vulpibus in leones et de locustis in equos ad praelium praeparatos; dum, vobis faventibus, doctrinae suae fermentum publice praedicare non metuunt, et in messem Dominicam jam non occulte zizania seminare non praesumunt. Unde cum de aliis mundi partibus a zelatoribus fidei expelluntur, ad civitatem vestram quasi quamdam erroris sentinam confugiunt, ubi pro religione suscipitur quidquid discordare a fide catholica demonstratur. Porro iidem felle draconis vobis in aureo Babylonis calice propinato inebriarunt adeo mentes vestras ut Mediolanensem Ecclesiam matrem vestram, quae divina vobis exhibens sacramenta genuerat vos in haereditatem aeternam, irreverenter et impie concultantes, eam in servitutis opprobrium deducere studeatis, sancientes impie contra eam pessima instituta, eamque duris angaris affligentes, ut nunc apud vos longe pejoris conditionis existat quam olim populus Israelis sub Pharaone fuerat in Aegypto. Postremo a devotione apostolicae sedis, cujus nomen reverendum est etiam apud gentes quae Dominum non noverunt, vos penitus subtraxistis. Imo sicut filii alieni manifeste vos opposuistis eidem, et eam vobis contrariam posuistis, facti graves utique vobis ipsis, dum per hoc eum vobis reddidistis offensum qui eam super omnem terram principatum voluit obtinere. Ecce funiculus triplex, qui difficile rumpitur; et utinam vos illum vel cum difficultate rumpatis, ut aliquando possitis dicere cum Propheta: Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII). Verum vos de die in diem magis ac magis in eo pedes vestros irretire nitimini, qui, quasi aliae quas nobis intuleratis injuriae non sufficerent, nuper cum dilecti filii cives Papienses charissimum in Christo filium nostrum Fredericum Siciliae regem illustrem de nostro mandato conducerent, imo jam conduxissent et recessissent ab eo, vos offensam cumulantes offensae, rupto vinculo foederis atque pacis quae olim procurante priore Camaldulensi a nobis propter hoc specialiter destinato inter vos et eosdem celebrata exstitit et juramento firmata, abjecta denique reverentia nostra prorsus, qui per legatum nostrum, qui nostram in partibus illis repraesentat personam, praesentes eramus, dictos cives nequiter invasistis, et quosdam eorum, utpote qui bellum non suspicantes in pace fuerant imparati, cepistis et detinetis captivos, ipsos indecenter, ut dicitur, et inhumane tractantes. In quo licet ipsi quidem gravamina sentiant, nos tamen dissimulare non possumus injuriam esse nostram.

Nec vos excusare potestis, tanquam ad hoc inducti fueritis ex debito fidelitatis quo praefato reprobo teneamini, cum ab ejus fidelitate sitis per constitutionem canonicam et denuntiationem apostolicam absoluti; quoniam ei qui Deo et Ecclesiae fidem non servat, fidelitas servanda non est a communione fidelium separato. Quanquam ergo merita vestra non exigant ut vos paterna revocare dulcedine studeamus, cum sit vester furor adeo contumax et indignatio vestra dura ut non fovenda oleo, sed potius urenda cauterio videatur, quia tamen pater paternum nequit affectum deponere, licet provocatus a filiis et offensus, universitatem vestram adhuc etiam commonendam duximus et obsecrandam in Domino, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes quatenus expulsis haereticis manifestis et reformatis quae contra Mediolanensem Ecclesiam attentastis, redeuntes ad sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem vestram, et tot offensarum injurias aliquo devotionis indicio redimentes, si qua remansit in vobis devotionis scintillula in praesenti, si ullam habetis praeteritorum memoriam, si denique apud nos spem aliquam vobis reservare cupitis in futurum, nobis cives restituatis jam dictos, imo nos ipsos dimittatis in ipsis, ut per hoc animus noster efficiatur proclivior ad dandam vobis poenitentibus super aliis indulgentiam, et vobis detur fiducia plenior ad petendam. Alioquin noveritis nos excommunicationis sententiam in vos, consules et consiliarios vestros ac alios hujus iniquitatis actores a legato nostro, licet ex alia causa simili astricti sint vinculo, promulgatam autoritate apostolica roborare ac dare universis episcopis Lombardiae firmiter in praeceptis ut eam candelis accensis, et pulsatis campanis, singulis diebus Dominicis et festivis faciant singuli per suas dioeceses publicari, dantes nihilominus charissimo in Christo filio nostro Philippo regi Francorum illustri et aliis Galliarum ac Italiae principibus et baronibus nec non universis Lombardiae civibus, in mandatis ut nullum vobiscum faciant colloquium vel contractum, nec praesumentes aliquem vestrum in potestatem assumere vel rectorem, res mercatorum vestrorum et vestras, ubicunque fuerint inventae, detineant et faciant detineri, et solvi vobis debita non permittant, cum sit dignum et justum ut qui non sinitis alios requiescere, apud eos non possitis requiem invenire.

Ut autem metropolis vestra obedientiam, quam vos superiori vestro subtrahitis, in sibi subditis non inveniat, universis episcopis eidem subjectis metropoli nostris damus litteris in praeceptis ut in poenam vestram ipsi omnem obedientiam et reverentiam subtrahentes, eidem in aliquo non intendant. Denique cum non solum honore metropolitico, sed etiam pontificali vos reddatis indignos, quoniam ad praesens generale concilium commode convocare non possumus, per Januensem, Gradensem, Remensem, Senonensem, Rothomagensem, Turonensem, Bituricensem et Burdegalensem provincias dirigimus scripta nostra, ut habito super his archiepiscoporum et episcoporum, quos propter hoc congregari mandamus, consilio, in tanto negotio cum maturitate debita procedamus.

Ad ultimum pro certo noveritis quod clamor, qui de vobis super facto haereticae pravitatis ascendit, adeo concussit aures et animos populorum ut clamatum fuerit jam frequenter quatenus sicut eos in Provinciam misimus ad pestem hujusmodi exstirpandam, sic eosdem Christi charactere insignitos ad exterminium terrae vestrae in suorum remissionem peccaminum transmittamus. Unde vobis est merito formidandum ne is qui civitati sanctae Hierusalem, ejus provocatus iniquitatibus, non pepercit, super vestris vos disponat malitiis visitare, cum peccatorum vestrorum turris procul dubio ascenderit jam in coelum. Nec vos decipiat magnificentia cordis vestri, ut nostra haec verba, quae non absque mentis dolore proferimus, deliramenta putetis, in virtute vestra et multitudine gloriantes; sed potius cogitetis quod Domino exercituum nulla potest resistere multitudo: qui, ut exempla testamenti veteris taceamus, sicut in Provincia nuper haereticos et in Hispania fidelium exercitui tam mirabiliter quam misericorditer innumeros dignatus est subdere Agarenos, sic potens est vestram ad nihilum deducere civitatem. Inspiret ergo Dominus vobis consilium salutare, ne inducatis vos ipsos in illum necessitatis articulum quod mox frustra clamantes exaudire denique non possimus, et sit sera poenitentia post ruinam.

Datum Laterani, XII Kalen. Novembris, pontificatus nostri anno decimo quinto.

Scriptum est in eumdem fere modum illis omnibus super hoc. In eumdem fere modum archiepiscopo Remensi scriptum est et suffraganeis ejus usque civitatem. Quocirca monemus atque praecipimus quatenus convenientes in unum, et habito super iis diligenti tractatu, vestrum nobis consilium rescribatis.

In eumdem fere modum scriptum est populo Alexandrino, usque spiritum consilii sanioris. Cum illam recolimus, etc., usque convertatur et sanem eum. Cum enim nuper paterna vos curaverimus benignitate monere ut a sequela Othonis et ejus sequacium penitus recedentes, ad devotionem rediretis Ecclesiae matris vestrae, alioquin privilegiis vobis ab eadem concessis sciretis vos perpetuo spoliandos, cum propter ingratitudinis vitium libertus in servitutis compedem revocetur, vos monitis nostris prorsus contraria facientes, offensam cumulastis offensae, et injuriam injuriae addidistis, contra dilectos filios cives Papienses, quibus ecclesiasticae unitati, sicut lucis filiis, adhaerentibus adhaerere pro nostra reverentia deberetis, insurgere praesumentes. Cum igitur ex utraque parte fuerint quidam capti, volentes, sicut ad nostrum officium spectat, ut suae parti restituantur utrique, universitatem vestram monemus attentius et rogamus, sub debito fidelitatis quo nobis tenemini vobis districte praecipiendo mandantes quatenus si qua remansit in vobis devotionis scintillula in praesenti, si ullam habetis praeteritorum memoriam, si denique apud nos spem aliquam vobis reservare cupitis in futurum, ad sinum Ecclesiae matris vestrae humiliter redeuntes, concives suos sine difficultate restituatis eisdem, vestros ab eis mutuo recepturi, ita ut plena fiat restitutio hinc et inde, mandatum nostrum taliter adimplentes ut vobis offensas vestras hoc devotionis indicio redimentibus, nobis fiat proclivior animus ad dandam super aliis veniam, et vobis detur fiducia plenior ad petendam. Alioquin, si super praemissis de caetero inobedientes nobis et rebelles fueritis, noveritis nos venerabili fratri nostro episcopo et archidiacono Parmensibus nostris dare litteris in mandatis ut unionem Ecclesiae Aquensis et vestrae nostra fulti auctoritate dissolvant, vestramque terram pontificali dignitate denuntient perpetuo esse privatam. Quod si nec sic vestra poterit rebellio edomari, manum apostolicam alias super vos taliter aggravare curabimus quod eam abbreviatam non esse, vexatione intellectum dante auditui, cognoscetis.

Datum Laterani, IV Kalend. Novembris pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXC. EPISCOPO PARMENSI. Dispensat super cognatione. (Laterani, II Kal. Novembris.) Joanne laico et G. muliere in tertio affinitatis gradu distantibus, idem Joannes volens filiam ipsius G. natam ex secundis nuptiis ducere in uxorem, ac timens ne hujusmodi copula alicui posset calumniae subjacere, nobis humiliter supplicavit ut pro bono pacis, quam ex eorum matrimonio asserit proventuram, eamdem ducendi sibi licentiam concedere dignaremur. Quocirca mandamus quatenus, si aliud impedimentum canonicum non obsistit, ipsis licentiam tribuas contrahendi.

Datum Laterani, II Kalend. Novembris, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CXCI. EPISCOPO GEBENNENSI, ET VIENNENSI SACRISTAE. Respondet ad eorum consulta. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Inquisitionis negotium quam de venerabili fratre nostro episcopo et canonicis Valentinensibus vobis commisimus faciendam sine conscientiae scrupulo exsequi cupientes, apostolico petiistis oraculo edoceri utrum eorum publicanda sint dicta et nomina quos interrogari contingit, prout de testibus in publicis causis fieri consuevit, an sola dicta eorumdem publicari sufficiat, cum idem episcopus et canonici manifeste sciant qui fuerint inquisiti, et utrum contra dicta eadem debeant exceptiones seu replicationes admitti, cum contra personas dicentium admittantur. Ad quod breviter respondemus, non solum dicta, sed etiam ipsa nomina, ut quid a quo sit dictum appareat, publicanda, et exceptiones seu replicationes legitimas admittendas, ne per suppressionem nominum infamandi, per exceptionum vero exclusionem deponendi falsum audacia praebeatur. Secundo quaesistis quid a vobis sit statuendum si contra quempiam per inquisitionem probatum fuerit tale crimen quod deponeret accusatum criminaliter et convictum. In quo quidem duximus distinguendum, utrum videlicet tale crimen contingat adversus aliquem inveniri quod ordinis exsecutionem suscepti aut retentionem beneficii etiam post peractam poenitentiam impediret, puta si homicidium commisisset, vel adeptus esset ordinem aut beneficium vitio Simoniae: quo casu erit sicut in accusationis judicio procedendum. Alioquin secundum personae merita et qualitatem excessus poenam poterit judicantis discretio moderari. Tertiae dubitationis articulus continebat utrum, cum duo vel tres jurati affirmant alium crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi poenam infligere debeatis, et utrum ad petitionem quorumdam quasdam schedulas vobis occulte tradentium infamationem episcopi continentes sit ad inquisitionem eorum quae in ipsis continentur schedulis procedendum, et an fides eorum dictis debeat adhiberi qui post juramentum interrogati secreto utrum sint eorum de quibus inquiritur inimici, respondent quod non diligunt illos, vel directe inimicos se asserunt eorumdem, aut etiam ante juramentum id publice confitentur, nullas tamen inimicitiarum causas probabiles ostendentes.

Ad haec autem pariter respondemus nullum esse pro crimine super quo aliqua non laborat infamia, seu clamosa insinuatio non praecessit, propter dicta hujusmodi puniendum, quinimo super hoc depositiones contra eum recipi non debere, cum inquisitio fieri debeat solummodo super illis de quibus clamores aliqui praecesserunt, nec ad petitionem eorum qui libellum infamationis porrigunt in occulto procedendum esse ad inquisitionem super contentis ibidem criminibus faciendam, aut etiam adversus eos contra quos fit inquisitio fidem dictis adhibendam illorum qui post juramentum vel ante tacite vel expresse inimicos se asserunt eorumdem, nisi forsan ante juramentum in fraudem id facere praesumantur. Quaesistis praeterea quid statui debeat si nihil per certam scientiam, sed tantum per famam et eorum qui fuerint inquisiti credulitatem juratam contigerit inveniri, utrum ne aliquis super eo crimine reputari debeat infamatus de quo ipsum duo vel tres aut plures dixerint infamatum, licet de ipso nihil sinistrum in publico audiatur. Ad quod est nostra responsio, quod propter famam et deponentium credulitatem duntaxat non erit ad depositionis sententiam procedendum, sed infamato canonica poterit indici purgatio secundum arbitrium judicantis, qui propter dicta paucorum eum infamatum reputare non debet cujus apud bonos et graves laesa opinio non existit. Tu denique, frater episcope, super te ipso et credito tibi grege taliter vigilare procures, exstirpando vitia et plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique juxta opera sua, dignam possis reddere rationem.

Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CXCII. EPISCOPO ET ABBATI SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS, ET MAGISTRO H. DE ATREBATO CANONICO ATREBATENSI. Confirmatur quaedam sententia. (Laterani, XIV Kal. Januarii.) Accedens ad nostram praesentiam dilectus filius magister A. venerabilis fratris nostri Noviomensis episcopi procurator, vir providus et discretus, proposuit coram nobis quod, cum olim causam quae inter eumdem episcopum ex parte una et dilectos filios capitulum Ecclesiae Sancti Quintini Noviomensis dioecesis super subjectione ipsius Ecclesiae, quam idem episcopus asserit dioecesano sibi jure subesse, ac propter hoc ipsum capitulum ad obediendum ei ut episcopo proprio in sententiis interdicti et aliis debere compelli, ex altera vertitur, lite prius in nostra praesentia contestata, vobis, frater episcope, et dilectis filiis abbati Sancti Vedasti Atrebatensis ac magistro scholarum Tornacensi duxerimus committendam, vos, quia pars capituli jurisdictionem vestram eludere ac processum impedire judicii frivolis exceptionibus super contestatione litis oppositis nitebatur, ipsum capitulum pro sua contumacia interdicti sententiae subjecistis: quam cum iidem temere violarint, petebat episcopi procurator ut faceremus eamdem firmiter observari, violatores ipsius poena canonica percellentes, ut in eis poena cresceret in quibus crevisse contumaciam asserebat. Procurator autem ejusdem capituli litem fuisse contestatam inficians ex adverso respondit quod, cum tu, frater episcope, ac fili abbas, se conjudice tertio excusante, exceptiones legitimas pro sua parte propositas nolletis admittere, tanquam ab evidenti gravamine ad sedem fuit apostolicam pro ipso capitulo appellatum. Unde praedictam dicebat sententiam penitus nullam esse, nec etiam sententiae nomen habere mereri, cum praeter rationabilium exceptionum et legitimae appellationis obstaculum fuerit promulgata. Propter quod humiliter supplicabat eamdem irritam nuntiari. Auditis igitur et intellectis iis et aliis quae fuere proposita coram nobis, pronuntiavimus litem per procuratores partium alia vice propter idem negotium nostro conspectui praesentatos fuisse legitime contestatam, et decernentes appellationem ad sedem apostolicam super hoc interpositam ex parte supradicti capituli non tenere, praefatam interdicti sententiam duximus approbandam, ipsius violationem nostrae reservando censurae, si forsan eam dictum capitulum non servavit; teque, fili magister H., subrogato loco praenominati magistri scholarum, eamdem causam vobis committimus terminandam, per apostolica scripta mandantes quatenus ex parte capituli supradicti quod juri pareat sufficienti cautione recepta, memoratam interdicti sententiam relaxetis, et in aliis juxta formam prioris nostri mandati ratione praevia procedentes, causam ipsam, si de partium processerit voluntate, fine canonico terminetis. Alioquin eam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent justam, dante Domino, sententiam recepturae. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, frater episcope, et fili abbas, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXCIII. PRULIACENSI CISTERCIENSIS ORDINIS ET SANCTAE COLUMBAE ET SANCTI SATYRI ABBATIBUS SENONENSIS ET BITURICENSIS DIOECESUM. Ejusdem argumenti cum epistola 144. (Laterani, XIV Kal. Januarii.) Cum olim grandes et graves, deformes et enormes injuriae quas Gaufridus tunc prior et conventus monasterii de Charitate dilecto filio Cluniacensi abbati dicebantur temere irrogasse seriatim fuissent expositae coram nobis, nos eisdem in apostolicis litteris per ordinem comprehensis, venerabilibus fratribus nostris Trecensi et Meldensi episcopis ac dilecto filio Latiniacensi abbati per ipsas dedimus litteras in praeceptis ut ad locum ipsum personaliter accedentes, et inquirentes super iis plenius veritatem, si rem invenirent taliter se habere, latam propter hoc in dictum Gaufridum depositionis a regimine prioratus sententiam auctoritate apostolica confirmantes, et approbantes nihilominus substitutionem de Willelmo in ipsius loci priorem et damnationem sigillorum eorumdem Gaufridi ac conventus per diffinitores generalis capituli factam, excommunicationis sententiam in jam dictum Gaufridum ac ejus complices promulgatam ab ipsis facerent usque ad satisfactionem condignam firmiter observari, contradictores quoslibet aut rebelles, sive monachi sive clerici seu laici essent, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Cum igitur iidem judices ad praedictum monasterium accessissent mandatum apostolicum impleturi, monachi loci ejusdem, sicut nuper Elias monachus et magister Guido procuratores Cluniacenses in nostro auditorio recitarunt, ipsis januas monasterii, quemadmodum abbati Cluniacensi fecerant, obserantes, eosdem ingredi nullatenus permiserunt. Ipsi vero mandatum nostrum exsequi cupientes, in villa ipsius loci curaverunt super propositis inquirere sollicite veritatem; et cum plene constitisset eisdem praefatos monachos ea quae de ipsis nobis insinuata fuerant et graviora etiam commisisse, dictam depositionis sententiam ac substitutionem prioris, damnationem etiam sigillorum, appellatione cujusdam qui se pro conventus procuratore gerebat reputata frivola, confirmarunt, excommunicationis sententiam in saepe dictum Gaufridum ac ejus complices promulgatam praecipientes firmiter observari. Sed ipsis divina nihilominus officia celebrantibus, iidem judices attendentes quod per districtionem canonicam eorum emollire duritiam non valebant, charissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem per suas litteras rogaverunt ut nobilem virum comitem Nivernensem, qui dictos monachos in hujusmodi fovere malitia videbatur, ab ipsorum injusto favore compescens, regali potentia insolentiam comprimeret eorumdem.

Cum ergo idem rex praefato comiti praecepisset ut substituto priori temporalia faciens assignari, dictos monachos in sua ulterius malitia non foveret, ac idem mandatum differret regium adimplere, rex zelo justitiae ac fervore nostrae devotionis accensus, contra dictum comitem, cujus fulti potentia monachi memorati latis auctoritate nostra sententiis temere obviabant, praecepit exercitum congregari: cujus metu licet temporalia dicto priori per praefatum comitem fuerint assignata, monachi tamen in sua nihilominus contumacia persistentes, tam ipsi priori quam Cluniacensi abbati debitam exhibere obedientiam contradicunt. Unde nobis humiliter supplicarunt ut ad rebellionem hujusmodi edomandam apostolicam manum apponere dignaremur. Pro monachis vero de Charitate fuit a Joanne et Nicolao monachis procuratoribus eorumdem ex adverso responsum quod jam dictis sententiis in eorum priorem et ipsos post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatis, Cluniacenses nuntii praevenientes terminum qui fuerat ad prosequendam appellationem praefixus, nostras ad praefatos judices litteras impetrarunt, multis expressis mendaciis, et suppresso quod ipsi episcopi, nostro non exspectato mandato, quod in litteris continebatur eisdem jamdudum auctoritate propria fuerant exsecuti. Licet autem dicti prior et monachi non solum suspectos haberent judices memoratos, verum etiam manifestos adversarios reputarent, pro reverentia tamen apostolicae sedis ipsos in monasterio cum moderato numero sociorum benigne ac devote recipere voluerunt. Sed quia ipsis a pluribus fuerat nuntiatum quod abbas et monachi Cluniacenses, qui non parva multitudine stipati advenerant, monasterium per violentiam decreverant occupare, iidem volentes hujusmodi obviare periculo, praefatis judicibus humiliter supplicarunt et obtinuerunt ab eis ut in eorum ecclesia Sancti Petri sita juxta idem monasterium convenirent.

Partibus igitur ibidem in eorum praesentia constitutis, monachorum proposuit procurator quod dicti judices litterarum nostrarum auctoritate procedere non debebant; quia si nobis reseratum fuisset eosdem quod mandabamus in ipsis auctoritate jam esse propria exsecutos, causam nullatenus commisissemus eisdem. Unde cum impetratores ipsarum talem suppresserint veritatem qua expressa jam dictas litteras ad ipsos minime impetrassent, eis non erat auctoritate illarum ullatenus procedendum, praesertim cum ejusdem monasterii nuntii propter hoc dudum ad sedem apostolicam accessissent; opponens nihilominus alias exceptiones legitimas, et multiplices contra eos causas suspicionis allegans, ad quas probandas arbitros postulavit instanter, quibus, contempto jure canonico pariter et civili, sibi penitus denegatis, nostram audientiam appellavit, personas et bona monasterii saepedicti apostolicae protectioni supponens. Sed iidem nihilominus uno eodemque die ad receptionem et publicationem testium, deliberationem consilii et decisionem negotii temere properantes, quod per abbatem et diffinitores praedictos factum exstiterat pro suae voluntatis libito confirmarunt. Ad haec apostolici mandati finibus non contenti, cum comitem supradictum ad oppressionem monasterii, utpote qui processus iniquitatem noverat, inculcatis precibus et praeceptis inducere nequivissent, ad regem se convertere praedictum, et regiam puritatem circumvenire multipliciter praesumpserunt, suggerentes eidem veritati contraria, et ipsum quasi ex parte nostra precibus onerantes. Qui credens eosdem accensos zelo justitiae sic instare, comiti memorato praecepit ut substituto W. praedicta temporalia faceret assignari. Sed viris peritis, quorum consilium idem comes accedens Parisius sollicite requisivit, processum judicum praedictorum exstitisse iniquum concorditer respondentibus, eodemque comite propter hoc mandatum regium exsequi differente, rex ipsorum judicum et Cluniacensis abbatis suggestionibus iterum circumventus, contra comitem saepedictum praecepit exercitum congregari; et sic comes vi metuque compulsus ad monasterium accessit cum regio mareschalco circa mandatum regis quam propriam voluntatem et conscientiam expleturus. Monachi vero subito visa multitudine armatorum conterriti, se vestibus ecclesiasticis induerunt, et sic induti occurrerunt ad monasterii portas, opponentes armatis imagines crucifixi et reverendas sanctorum reliquias, ac ipsum Christi corpus sanctissimum obtendentes, ac ex parte Dei et nostra prohibentes eisdem ne monasterium apostolicae protectioni suppositum praesumerent violare.

Qui licet primo facinus exhorruerint, postea tamen per alium competentiorem aditum calcata reverentia irrumpentes, sacras ecclesiae valvas ausu nefario confregerunt, et insano tumultu singula perscrutantes, praefato W. assignaverunt granarium, cellarium, dormitorium et officinas monasterii universas, fratres loci ejusdem vix in oratorio claustri, quo stupefacti confugerant, relinquentes, ubi necessariis nova eis inhumanitate subtractis, et prohibito ne quisquam ipsis audeat aliquid ministrare, in tantae sunt necessitatis articulo constituti ut ad vitae sustentamentum non habeant nisi quod quidam boni viri eisdem misericordia moti furtim porrigunt per fenestras. Unde nobis fuit ex parte ipsorum humiliter supplicatum ut tam gravi calamitati et calamitoso gravamini secundum consuetam apostolicae sedis clementiam succurrere dignaremur. Nos igitur iis et aliis quae a partibus fuere proposita plenius intellectis, quia manifeste cognovimus praedictos judices perperam processisse, cum, ut exceptiones alias taceamus, causam nullatenus commisissemus eisdem si nobis revelatum fuisset quod ea quae per ipsos exsequenda mandavimus auctoritate propria publice denuntiaverant per dioeceses suas et districte mandaverant observari, unde occasione rescripti per talem subreptionem obtenti nequaquam procedere debuissent, quia etiam fines nostri excedentes mandati, brachii saecularis auxilium invocarunt, dum eorum ad nos appellatione pendente partes super ipsorum processu in nostro auditorio litigabant, cum etiam graviter posset impediri ecclesiastica utilitas et libertas, si quolibet judice imperito forsan aut etiam malitiose temere jaculante sententiam, rex seu quicunque alius princeps ad ecclesiastica bona manum extenderet, quasi eamdem executioni sententiam mandaturus, ac etiam ex hoc grave posset inter sacerdotium atque regnum scandalum generari, quidquid ab eisdem judicibus taliter factum est vel ab aliis per studium eorumdem, de fratrum nostrorum consilio irritum decrevimus et inane.

Verum quia per expressam confessionem monachorum de Charitate nobis constitit evidenter Cluniacensem abbatem possessionem instituendi ac destituendi pro suae libito voluntatis in monasterio de Charitate priores, et corrigendi ac ordinandi quae corrigenda vel ordinanda vidisset, per viginti annos, licet ipsi monachi de Charitate eamdem usurpatam asserant, habuisse, nos exigente justitia, sibi ejusdem possessionis commodum conservantes, tam destitutionem dicti Gaufridi a regimine prioratus quam substitutionem praefati W. et sigillorum damnationem jam dictam, excommunicationis quoque sententiam quam in eumdem Gaufridum et ejus complices idem abbas propter rebellionem hujusmodi promulgavit, auctoritate apostolica duximus confirmandas. Ideoque monemus quatenus praemissa destitutionis et institutionis ac damnationis sigillorum sententias facientes per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo firmiter observari, ac thesaurum, privilegia, libros, chartas et universa ecclesiastica ornamenta, a quibuscunque alienata fuerint vel subtracta, monasterio restitui memorato, dicto abbati ex parte nostra firmiter injungatis ut possessionibus et aliis quibus monachi memorati per dictos comitem et mareschalcum seu quoscunque alios spoliati fuerunt, eorum priori ac ipsis plenarie restitutis, eisdem beneficium absolutionis impendant, et paterna ipsos benignitate pertractet, ac possessiones alienatas in enormem ejusdem monasterii laesionem ad jus et proprietatem ipsius secundum formam in nostris litteris comprehensam, juxta quod in nostra praesentia ejus monachi anno praeterito promiserunt, studeat revocare. Caeterum si dicti prior et monachi de charitate omnes, vel major aut sanior pars eorum, super libertate monasterii sui de jure voluerint experiri, nos eos benigne, cum requisiti fuerimus, audiemus, sicut videbimus expedire. Taliter autem satagat ipse abbas pacificare ac reformare statum monasterii memorati, conservando rationes et immunitates ipsius, ne nos propter ejus negligentiam aut insolentiam compellamur de ipso monasterio aliud ordinare. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, filii abbates, etc.

Datum Laterani, XIV Kalend. Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto

CXCIV. NOBILI MULIERI MATHILDAE QUONDAM UXORI PHILIPPI COMITIS FLANDRENSIS. Jus patronatus concedit, praebendarum collationem negat. (Laterani, II Non. Januarii.) Etsi precibus tuis favorem praestare secundum Deum benevolum intendamus, eas tamen quas repellit justitia nos admittere non debemus, cum ejus locum qui justus est et justitiam diligit, licet immeriti, teneamus in terris. Oblata quidem nobis ex tua parte petitio continebat quod, cum in quodam loco tui dotalitii, Nepa nomine, ad honorem Dei ecclesiam fundare proponas et de bonis tuis sic plena manu dotare quod canonicis qui Deo ibidem pro tempore servient necessaria vitae non desint, jus patronatus et praebendarum collationem in ea tibi ac successoribus tuis reservari petebas. Quorum primum admittimus. Secundum vero non duximus concedendum, cum tuae non expediat saluti concedi. Quia cum ex devotione te asseras assumpsisse propositum in loco praedicto ecclesiam construendi, acquires eo plus animae quo minus in ea corpori reservabis. Unde devotionem tuam exhortamur in Domino quatenus illud perficere studeas quod ad tuam salutem et ecclesiasticam pertinere dignoscitur honestatem.

Datum Laterani, II Nonas Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CXCV. EPISCOPO TERVISINO. Ei concedit administrationem temporalium. (Laterani, XI Idus Januarii.) Licet venerabilis frater noster episcopus Cremonensis apostolicae sedis legatus te ab administratione temporalium propter dilapidationis suspicionem duxerit suspendendum, quia tamen mandatum ipsius nondum ad te pervenisse proponitur, praesentium tibi auctoritate concedimus ut, donec super hoc mandatum recipias episcopi memorati, dummodo non impedias quo minus idem ad te possit pervenire mandatum, Ecclesiae tuae negotia fideliter administres; fraternitati tuae nihilominus injungentes quatenus contra Guertium et quoslibet alios possessionum ejusdem Ecclesiae invasores pro ipsarum defensione te opponas efficaciter et prudenter. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, VI Idus Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CXVI. ABBATI SANCTI REMIGII, H. ARCHIDIACONO ET MAGISTRO G. CANONICO REMENSIBUS. De electione episcopi Virdunensis (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Constitutis in nostra praesentia dilecto filio Anselmo abbate Sanctae Mariae de Stanno Praemonstratensis ordinis procuratore venerabilis fratris nostri Virdunensis episcopi ex parte una, et magistris H et G. canonicis Ecclesiae Virdunensis ex altera, pro parte fuit episcopi propositum coram nobis quod, cum causam quae inter eumdem episcopum super electione ipsius et dictos canonicos ac A. eorum consocium vertebatur venerabili fratri nostro Meldensi episcopo et suis conjudicibus sub certa forma duxerimus committendam, ac coram eisdem judicibus in negotio procederetur eodem, quibusdam viris religiosis interponentibus partes suas ut ad honorem Dei et utilitatem Ecclesiae Virdunensis inter eos posset concordia reformari, bonorum virorum consilio habito, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate, in venerabiles fratres nostros Catalaunensem, Lingonensem et Trecensem episcopos ac dilectum filium abbatem Trium-Fontium compromiserint juramento interposito sub hac forma, videlicet quod ea quae super illo negotio dicti episcopi cum abbate simul et concorditer usque ad festum Purificationis statuerent, ipsae partes firmiter observarent, ita tamen si usque ad festum Pentecostes quod illi decernerent impleretur, alioquin liceret litigantibus ad causae munimenta reverti, episcopi vero et abbas jamdicti procedere noluerunt quousque intellexerunt nostro speciali responso nos in patientia sustinere ut juxta quod in eos fuerat a partibus compromissum, dummodo nihil penitus attentaretur contra Deum et canonicas sanctiones, in negotio procederent supradicto. Qui tandem concorditer decreverunt ut in episcopatu Virdunensi episcopus remaneret ac magistrum I. de Vitreio usque ad festum Pentecostes in spiritualibus assumeret adjutorem. Sed licet illum diligentissime requisitum episcopus habere non possit, cum alium idoneum recipere sit paratus, petebat procurator ejusdem ut quod praefati episcopi cum abbate decreverant dignaremur apostolico munimine roborare.

Ad haec vero dicti canonici responderunt praescriptum compromissum minime tenuisse, quia sicut de famoso delicto vel ea re de qua publicum est judicium constitutum non est eundum ad arbitrium secundum legalia instituta, sic et in hujusmodi spiritualibus de jure, non potuit in arbitros compromitti qui minus idoneum nec per dispensationis gratiam tolerare nec amovere per rigorem justitiae potuissent, cum ista in talibus sedes apostolica sibi specialiter reservarit. Allegabant praeterea quod, etiamsi compromissio tenuisset, cum tamen arbitrium infra diem praefixum latum non fuerit nec constituto tempore adimpletum, conditione non existente apposita, stare arbitrio minime tenebantur; praesertim cum fuerit, ut dicebant, evidenter iniquum, eo quod cum in talento scientiae specialiter debeat Domino negotiari praelatus, ac nimium patiatur litteraturae defectum episcopus supradictus, aliisque de causis electio ejus caruerit robore firmitatis, eum sub spe auxilii alieni, coadjutoris videlicet, in honore ac onere pastoralis officii tolerari et Deo fuit contrarium et honestati ecclesiasticae inimicum. Pro tertio quidem socio adjecerunt ipsum nec arbitros compromisisse praedictos, nec ratum ipsorum arbitrium habuisse, cujus ad minus nomine procuratores existentes ipsius, dicta testium quae memorati Meldensis episcopus et sui conjudices ad sedem apostolicam destinarant publicari petebant, ut idem posset negotium in nostra praesentia terminari.

Pars autem adversa respondit quod haec causa, licet spiritualis existeret, satis tamen canonice potuit per dictorum ordinationem decidi, quos non ut arbitros, sed pacis provisores, viris religiosis mediantibus elegerunt; qui approbare poterant electionem ac consecrationem episcopi cui nihil obviabat de canonicis institutis, et etiamsi forte minus idoneum invenissent, tacite reprobare, mandantes eidem sub debito praestiti juramenti ut cedendi licentiam a sede apostolica postularet. Diem quoque praedictorum ordinationi praefixum dicebat fuisse de voluntate partium prorogatum eo ipso quod suspendi processum negotii voluerunt, donec super eo sedem apostolicam ordinatores consuluere praefati: quod infra diem statutum fieri non valebat; praesertim cum utraque pars etiam post terminum instanter petierit a provisoribus antedictis ut ordinationis suae beneplacitum promulgarent. Ex eo autem quod ordinatum ab illis de coadjutore praefato non fuit impletum tempore quo debuit adimpleri, proponebat idem procurator nullum episcopo praejudicium generari, quod nec fuit in mora nec aliqua negligentia laboravit, dans operam juxta posse ut memoratum assumeret adjutorem. Unde cum verisimile minime videatur ut partes ad id quod suae possibilitatis fines excederet se intellexerint obligare, nec imputari debeat voluntas alterius ei cui propria voluntas non defuit, quoad ipsum pro impleto debebat haberi, ad instar ejus qui ea conditione institutus est haeres, si dederit decem, quo dare parato, si accipere nolit cui jussus est solvere, habetur conditio pro impleta; nec per hoc quod ei provisus est coadjutor, insufficiens quoad scientiam esse probatur: sed cum propter imminentis temporis tempestatem oporteat eum mundanis necessitatibus occupari, ac per hoc minus sufficiat spiritualium sollicitudinem exercere, quod per seipsum non poterat, utile videbatur et erat ut per alium expediret, cum et Apostolus coadjutorem suum asserat fuisse Clementem, qui tamen ob hoc non praesumitur insufficiens exstitisse. Quare petebat episcopi procurator imponi adversae parti silentium, ne per contentiones hujusmodi fatigaretur diutius Ecclesia Virdunensis; ad cujus commodum et quietem ut plene dissensiones et jurgia sedarentur, quae tunc eidem Ecclesiae imminebant, pars habuit utraque respectum tempore compromissi, sicut ab ipsis accepimus in nostra praesentia constitutis.

Auditis igitur iis et aliis quae fuere proposita coram nobis, sic duximus providendum, ut vos, quibus in hac parte vices nostras committimus, inquiratis diligentissime veritatem, et si vobis constiterit quod ex ea causa et in eo casu provisus fuit eidem episcopo coadjutor ex qua et in quo dari debuit secundum Deum et canonicas sanctiones, utpote si forte pro senectutis defectu vel perturbatione temporis, ut dictum est, seu alio impedimento consimili praepeditus sufficere non possit ad plenum laboribus officii pastoralis, et operam diligentem infra tempus statutum impendit ut provisum sibi assumeret adjutorem, ac tertius praedictorum canonicorum consocius compromisit in provisores praefatos, seu ratum habuerit vel adhuc ratum velit habere quod ordinatum est ab eisdem, adhibito ipsi episcopo praedicto magistro I. vel alio viro idoneo loco suprascripti magistri, ordinationem faciatis praedictam auctoritate apostolica firmiter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si per eumdem stetit episcopum quo minus coaccesserit ei deputatus adjutor, seu tertius praedictorum canonicorum in provisores non compromisit eosdem, nec ordinationem ipsorum ratam habuit nec velit habere, cum ejusdem etiam nomine in eodem negotio sit processum, vos auditis et examinatis depositionibus testium quos supradicti Meldensis episcopus et sui conjudices receperunt, et intellectis hinc inde propositis, habentes prae oculis solum Deum, causam fine canonico appellatione postposita terminetis. Caeterum si non ex ea causa et in eo casu de coadjutore fuit episcopo memorato provisum ex qua et in quo secundum Deum et instituta canonica debuit provideri, ut si competentis litteraturae defectum, cujus sufficientia specialiter exigitur in praelato, vel aliud impedimentum canonicum idem episcopus patitur, in quibus casibus vel similibus, etiam praedictis tacentibus, de nostro procederemus officio contra ipsum, vos, cum animal caecum vel claudum Deo non sit secundum legis testimonium offerendum, ipsum appellatione cessante ab ejus sanctuario depellatis, facientes Ecclesiae Virdunensi de persona idonea per electionem canonicam provideri. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili abbas, super te ipso et credito tibi grege taliter vigilare procures, exstirpando vitia, et plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique secundum opera sua, dignam possis reddere rationem.

Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXCVII. MAGISTRO MAXIMO NOTARIO NOSTRO, ET VENTURAE THESAURARIO VERONENSI, SUBDIACONIS NOSTRIS, ET PRIMICERIO GRADENSI. De negotio episcopi Tervisini. (Laterani, III Non. Januarii.) Venerabilis frater noster episcopus Cremonensis apostolicae sedis legatus olim apostolatui nostro insinuare curavit, quibusdam publicis scriptis nobis ad suae insinuationis assertionem transmissis, quod idem inquisitionem dudum a bonae memoriae Gerardo Albanensi electo super dilapidatione ac aliis de quibus infamatus erat venerabilis frater noster episcopus Tervisinus incoeptam juxta commissae sibi legationis officium prosecutus, per idoneos testes didicerat manifeste quod, cum idem episcopus Tervisinam Ecclesiam octo millium et quadringentarum librarum oneratam debito invenisset, idem debitum ipsum plusquam totidem librarum millibus ampliarat, quanquam . . . tria millia librarum ex alienatis possessionibus et collecta quam fecit in clericos habuisset, praeter tria librarum millia quae de proventibus episcopatus perceperat annuatim, et octingentas libras quas de quodam receperat molendino alienato in enormem ipsius Ecclesiae laesionem. Propter quod idem legatus ipsum habens de dilapidatione suspectum, eumdem a temporalium administratione suspendit, quibusdam collationibus praebendarum et institutionibus quas in Tervisina Ecclesia de filiis excommunicatorum et aliis personis minus idoneis eumdem asserebat illicite attentasse penitus irritatis. Unde nos eidem legato nostris dedimus litteris in mandatis ut ea quae provide super suspensione ipsius episcopi et institutionum hujusmodi cassatione statuerat faciens firmiter observari, super aliis locum et terminum assignaret eidem episcopo competentem; in quo, tributa sibi copia defendendi, diligenter audiret quae coram ipso duceret proponenda, et quod canonicum esset nostra decerneret auctoritate suffultus. Si vero idem episcopus ad nos forsan duceret appellandum, ei terminum ad appellationem praefigeret prosequendam, totius negotii seriem et processum nobis fideliter rescripturus. Quod si appellationem emissam idem episcopus infra terminum sibi praefixum persequi forte negligeret, idem legatus in negotio ipso appellatione remota procederet praevia ratione. Nuper autem idem episcopus ad apostolicam sedem accedens in nostra proposuit praesentia constitutus se ab eodem legato fuisse multipliciter et injuste gravatum: qui cum super objectis eidem plena fuisset inquisitio facta per dictum Albanensem electum, per quam ipse legatus sufficienter instrui potuisset, idem inimicorum ejus instantiae plus debito acquiescens, ad inquisitionem de novo contra eumdem episcopum faciendam post appellationem ad nos legitime interpositam pro sua voluntate processit, personis ad ejusdem accusationem admissis quibus super iis de quibus coram ipso legato infamare nitebantur eumdem impositum fuerat olim silentium per judices a sede apostolica delegatos, et receptis nihilominus quibusdam ad testimonium contra eum merito suspectis eidem et alias jure a testimonio repellendis. Ipsa quoque inquisitio eodem absente in loco sibi suspecto, utpote in quo erat inimicorum ejus potentia et frequentia, facta fuit, inquisitoribus in partem alteram adeo declinantibus ut dicta testium quae pro ipso facere videbantur aut omnino non scriberent, aut scribentes mutatione aliqua depravarent. Unde nobis idem episcopus humiliter supplicavit ut ipsius legati processum tanquam iniquum penitus revocantes, negotium ipsum personis suspicione carentibus, Guertio ejus et Ecclesiae suae, ut asserit, persecutore notissimo aliisque personis merito suspectis eidem tam a testimonio quam accusatione, diffamatione vel denuntiatione repulsis, committere dignaremur.

Quoniam igitur ab ipsius episcopi justis querelis et precibus auditum avertere nec possumus nec debemus, quos susceptae servitutis officium debitores constituit universis, mandamus quatenus assignatis eidem episcopo loco et termino competenti, et vocatis qui propter hoc fuerint evocandi, plenam ipsi episcopo defendendi copiam tribuatis, et facientes exhiberi vobis inquisitionem factam per praefatum Albanensem electum, tam ipsam quam illam quam fieri fecit supradictus episcopus Cremonensis examinetis perspicaciter et prudenter, et quae super praemissis et aliis coram vobis proposita fuerint plenius intellectis, ad canonicam sententiam proferendam, si de ipsius episcopi voluntate fuerit, remoto appellationis obstaculo procedatis. Quod si forte idem episcopus nostrum maluerit subire judicium, sub sigillis vestris transmittatis nobis fideliter totius negotii seriem et processum, ut de vultu nostro procedat judicium aequitatis. Quia vero legatus eumdem episcopum habens de dilapidatione suspectum, ipsum, ut dictum est, a temporalium administratione suspendit, nos episcopatui pariter et episcopo paterna volentes sollicitudine providere, mandamus quatenus interim eamdem administrationem aliquibus de capitulo Ecclesiae Tervisinae utilibus et idoneis ad hoc auctoritate apostolica committatis, qui proventus episcopales et alia colligentes fideliter et servantes, necessarias et moderatas expensas de ipsis proventibus episcopo sine difficultate ministrent, omnem omnino alienationis speciem interdicentes eisdem; recepto ab eis super hoc corporaliter juramento. Si vero dictus Guertius aut soror ejus possessiones seu alia bona Ecclesiae Tervisinae temere occupavit, vos ad restitutionem earum per censuram ecclesiasticam appellatione remota veritate cognita compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, III Nonas Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXCVIII. PISTORIENSI EPISCOPO. Confirmat consuetudinem quamdam Ecclesiae Pisanae. (Laterani, II Non. Januarii.) Venerabilis frater noster Pisanus archiepiscopus per suas nobis litteras intimavit quod in ejus Ecclesia fuit ab antiquis temporibus observatum ut nullus in canonicum reciperetur ejusdem nisi prius ecclesiis, si quas haberet in Pisana dioecesi, resignatis, ut per hoc subtracta eis evagandi materia, quasi necessitate interposita residendi, sedula ipsi Ecclesiae obsequia exhiberent. Nunc autem canonici ejusdem Ecclesiae quaerentes quae sua sunt, non quae Christi, per amicos suos ambitiose procurant ut ad ecclesias quas in praefata dioecesi vacare contingit contra dictam consuetudinem eligantur. Propter quod Pisana Ecclesia debitis obsequiis defraudatur, et erga eam populi devotio refrigescit. Unde nobis humiliter supplicavit ut V. Pisano canonico, qui nuper est in plebanum Ecclesiae Calcensis electus, super eadem silentium imponentes, praefatam consuetudinem observari firmiter faceremus; praesertim cum ex Ecclesiae Pisanae proventibus ejusdem canonici valeant congrue sustentari. Quocirca mandamus quatenus sollicite de consuetudine inquirens praefata, si eamdem fuisse talem constiterit, et Ecclesiae memoratae proventus ad congruam provisionem canonicorum sufficiunt praedictorum, praecipiens eamdem consuetudinem inviolabiliter observari, jam dicto canonico super plebe jam dicta perpetuum silentium sublato appellationis impedimento imponas. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum Laterani, II Non. Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CXCIX. EPISCOPO MELDENSI, SANCTI PHARONIS MELDENSIS ET DE LATINIACO PARISIENSIS DIOECESUM ABBATIBUS. Adversus fraudem Crucesignatorum. (Laterani, Non. Januarii.) Insinuante Mathilda nobili muliere, quondam uxore inclytae recordationis Philippi comitis Flandrensis, nos accepisse noscatis quod, cum H. mercator in nundinis Insulae a quibusdam suis creditoribus super debitis traheretur in causam, res suas de mandato judicum ejusdem loci detentas petiit in pace dimitti, asserens in eodem foro se juri per omnia pariturum. Cumque respondere coepisset sub examine Scabinorum, et uni satisfecerit creditori, ut instantiam eluderet alterius debitum non modicum exigentis, signum crucis vesti, non menti, latenter affixit, nitens ob hoc judicio se subtrahere inchoato. Justitiarius autem, ne dolus illius legi loci ejusdem servatae diutius ac juramento firmatae fraudem pareret in posterum, et ipse de sua malitia commodum reportaret in alterius detrimentum, ipsum modo detinuit consueto, suoque tradidit creditori vinculis astringendum, ut bene detentus redderet quod fugitivus nisus fuerat asportare. Cujus facti occasione venerabilis frater noster Remensis archiepiscopus memoratum locum supposuit interdicto, personam praefatae nobilis excommunicari totamque terram illius interdicti praecipiens nisi praenominatum H. de sui creditoris manibus eriperet violenter. Propter quod eadem nobilis ad apostolicae sedis recurrens auxilium, a nobis in hoc suae provideri justitiae postulavit; maxime cum nihil habeat, sicut dicit, in dioecesi archiepiscopi memorati. Nolentes autem quod eadem nobilis sui juris dispendium patiatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, cum ipsa se asserat nihil habere in Remensi dioecesi ratione cujus praefati archiepiscopi debeat jurisdictioni subesse, nisi per appellationem fuerit ad eum causa delata vel exstiterit delegatus, cum legatus non fuerit, tam interdicti quam excommunicationis sententias supradictas cognita veritate, appellatione remota, denuntietis penitus esse nullas. Alioquin ab eadem nobili quod juri pareat idonea cautione recepta, easdem sententias relaxetis, injuncto nobili memoratae quod de jure videritis injungendum. Super aliis vero, vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione postposita statuentes, sic occurratis malitiis quod salva justitia nec laedatur immunitas crucesignatis indulta, nec immunitatis beneficium ad iniquitatis defensionem trahatur ab aliquo in alterius laesionem. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani, Nonis Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CC. ARCHIDIACONO GRANDENSI, ET ARCHIPRESBYTERO CAPITIS AGERIS CLUGIENSIS DIOECESIS. Ei confirmatur plebanatus de Rivoalto. (Laterani, IV Non. Januarii.) Supplicavit nobis dilectus filius Petrus Pino subdiaconus noster canonicus Sancti Marci ut, cum venerabilis frater noster episcopus Cremonensis apostolicae sedis legatus plebanatum ecclesiae Sancti Joannis de Rivoalto, cujus donatio ad nos erat secundum statuta Lateranensis concilii devoluta, canonice sibi duxerit concedendum, concessionem ipsam apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus plebanatum ipsum ei, sicut justum fuerit, confirmantes, faciatis ab eo pacifice possideri, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo, mediante justitia, compescendo.

Datum Laterani, IV Non. Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CCI. ABBATI SANCTI FELICIS ET ARCHIPRESBYTERO CAPITIS AGERIS TORCELLANAE ET CLUGIENSIS DIOECESUM. Similis argumenti. (Laterani, IV Non. Januarii.) Significavit nobis . . . archidiaconus Gradensis, quod cum plebanatus ecclesiae Sancti Apollinaris de Venetiis tanto tempore vacavisset quod secundum Lateranensis statuta concilii ad nos ejus erat donatio devoluta, venerabilis frater noster episcopus Cremonensis, apostolicae sedis legatus, attendens redditus archidiaconatus ejusdem pene penitus esse nullos, plebanatum praefatum sibi legationis auctoritate concessit. Unde nobis humiliter supplicavit ut concessionem eamdem apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi, et inquisita plenius et cognita veritate, si redditus archidiaconatus ejusdem adeo esse inveneritis tenues et exiles quod non possit de ipsis dictus archidiaconus congrue sustentari, plebanatum praedictum eidem, sicut justum fuerit, confirmetis, et faciatis ipsum pacifica ejusdem possessione gaudere, contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, IV Non. Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCII. MORINENSI EPISCOPO. Adversus eos qui abutuntur privilegio clericali. (Laterani, V Idus Januarii.) Contingit interdum quod dum clericali charactere insigniti ad turpia lucra divertunt et saecularibus negotiis se immiscent, clericale nomen abominabile redditur cordibus infirmorum. Sane, sicut accepimus insinuantibus nobili viro comite Flandrensi ac nobili muliere Mathilda relicta quondam Philippi Flandrensis comitis, in dioecesi tua quidam existunt qui nec in modo tonsurae nec in vestium forma nec in qualitate negotiorum de clerico quidquam ostendunt, ad poenae subterfugium se clericos exhibentes; quia, cum super excessibus quos saeculari luxu committunt ad publica judicia pertrahuntur, circumcisis crinibus, ut possint circumvenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis fori privilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negaverant clericatum; dumque repentina tonsura poenas eludunt quas intonsi perversis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audacia delinquendi, et dum impune delinquunt, quibusdam efficiuntur in scandalum et aliis in exemplum. Unde quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, ac frustra legis auxilium invocat qui committit in legem, volumus et mandamus ut tales, si tertio a te commoniti seipsos contempserint emendare, illius efficiantur immunitatis expertes quae pro clericorum tutela et laicorum violentia coercenda noscitur instituta. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum Laterani, V Idus Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem modum scriptum est Atrebatensi episcopo. In eumdem modum scriptum est Tornacensi episcopo.

CCIII. ABBATI ET PRIORI CISTERCIENSIBUS, ET DECANO CAPELLAE DUCIS DIVIONENSIS, CABILONENSIS ET LINGONENSIS DIOECESUM. Scribitur pro decano Divionensi. (Laterani, Idibus Januarii.) Dilectus filius I. decanus Christianitatis Divionensis in nostra proposuit praesentia constitutus quod cum olim L. I. et H. canonicis capellae ducis Divionensis Lingonensis dioecesis, non ad correctionem, sed potius ad infamationem ipsius, nobis quaedam denuntiantibus contra ipsum, venerabili fratri nostro Matisconensi episcopo et suis conjudicibus dederimus in mandatis ut vocatis qui essent propter hoc evocandi, quod invenirent super objectis per suas nobis litteras intimarent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, et eodem inficiante decano quod denuntiationem ipsam monitio charitativa praecesserit, et firmiter asserente praedictos canonicos factae denuntiationis tempore inimicos ejus et aemulos exstitisse, tandem fuit ad sedem apostolicam appellatum: cujus appellationi memorati judices detulerunt. Idem vero decanus quorumdam religiosorum litteras repraesentans, qui de vita et conversatione ipsius laudabile testimonium perhibebant, nobis humiliter supplicavit ut occurrere adversariorum suorum malitiae ac laboribus ejus finem imponere dignaremur. Nolentes autem ipsum indebite fatigari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si denuntiatores praefati monitionem charitativam praemisisse super objectis probare nequiverint, aut decanus ipse docuerit illos suos exstitisse denuntiationis tempore inimicos, eumdem ab illorum denuntiatione, sublato appellationis obstaculo, absolvatis. Alioquin in eodem negotio juxta priorum continentiam litterarum appellatione remota ratione praevia procedatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc., tu denique, fili abbas, super te ipso, etc.

Datum Laterani, Idibus Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CCIV. ILLUSTRI REGI CYPRI. De electione episcopi Nicosiensis. (Laterani, Idibus Januarii.) In litteris nobis ex parte tua per dilectum filium archidiaconum Famagustanum exhibitis querebaris venerabilem fratrem nostrum patriarcham Jerosolymitanum apostolicae sedis legatum electionem de thesaurario Nicosiensis Ecclesiae secundum antiquam consuetudinem celebratam pro suae voluntatis arbitrio irritasse. Sed si electionis ipsius merita et dicti patriarchae judicium, non in commotione spiritus, sed quiete, ad rationis detulisses examen et sanae conscientiae testimonium produxisses, approbasses utique dejure processum ejusdem, quem per injuriam nisus es reprobare, nec laborasses ad talem prosilire querelam per quam adversus te ipsum formasti tacite quaestionem, uno eodemque libello constitutus actor et reus. Quia dum non contentus iis quae Caesaris esse debent, ad ea quae Dei sunt manus extendis, actionem contra libertatem Ecclesiae intentando, de calumnia te reum exhibes apud Deum, super ingratitudine nihilominus reconventum, eo quod Ecclesiam, quae te per sacramentum baptismi, solutis vinculis servitutis quibus morti peccati tenebaris astrictus, in libertatem salutis eripuit et regeneraverit ad vitam, in duram et asperam redigere niteris servitutem; cum absurdum sit et ingratum ut matrem filius et sponsam regis coelestis rex terrenus ancillet, in terra praesertim quae funiculus Domini haereditatis existit. Ecce Nicosiensem Ecclesiam tam durae conditionis subjicere jugo laboras quod ei non pateris per electionem canonicam de persona idonea provideri, ejusdem canonicis eligendi necessitatem indicens illum quem de duobus tibi nominandis ab ipsis tu primo duxeris eligendum. Sed si carnale conjugium liberas exigit contrahentium voluntates, et personis saecularibus ad contrahendum legitimis absoluti consensus non est interdicta libertas, ridiculosum est et probrosum ut Ecclesia compellatur alterius contrahere voluntate, ac spirituale conjugium de arbitrio pendeat laicali. Porro, sicut accepimus, tanquam ad privilegium et auctoritatem istius excessus inducis usurpatam a quibusdam tuis praedecessoribus et obtentam hactenus corruptelam, quasi sicut et in jura sic et in injuriam succedere deberes eisdem, si eam ipsi forsitan inferebant. In quo quia diuturnitas temporis non minuit peccatum, sed auget, peccati vetustas, non rationabilis usus antiquitas allegatur. Caeterum quia haec nec pati volumus nec dissimulare debemus, praesertim cum tuae sit saluti contrarium, ut haec tibi adversus te in novissimo districti examinis die coram tremendo judice reserventur, serenitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus Nicosienses canonicos personam idoneam in patrem et episcopum animarum suarum eligere canonice sine qualibet contradictione permittas. Nec credas excellentiae regiae aliquid deperire si Regi regum, qui aufert spiritum principum et in regno Cypri te saecularibus praetulit, sua jura conservans, ecclesiastica non usurpes, quae ipsi Domino specialiter ascribuntur.

Datum Laterani, Idibus Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCV. EPISCOPO ET PRIORI SANCTI PETRI ET ARCHIDIACONO MATISCONENSIBUS. Scribitur pro decano Divionensi. (Laterani, XIV Kal. Februarii.) Ad audientiam nostram dilecto filio I. decano Christianitatis Divionensis significante pervenit quod nonnulli Judaei Eduensis, Lingonensis et Cabilonensis, dioecesum super quibusdam debitis, fidejussionibus, et rebus aliis ipsum in saeculari foro convenire nituntur, quanquam paratus existat coram ecclesiastico judice stare juri. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, dictum decanum non permittatis super hoc ulterius molestari, quandiu paratus fuerit in foro ecclesiastico respondere. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, XIV Kalend. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCVI. CAPITULO NICOSIENSI. Ejusdem argumenti cum epistola 204. (Laterani, XVIII Kal, Februarii.) Si carnale conjugium liberas exigit contrahentium voluntates, et personis ad contrahendum legitimis absoluti consensus non est interdicta libertas, durum nimis est et absurdum ut Ecclesia non suo sed alieno judicio contrahat, et spiritalis contractus conjugii ex arbitrio pendeat laicali. Sane, sicut accepimus ex litteris venerabilis fratris nostri patriarchae Jerosolymitani apostolicae sedis legati, cum tractaretis de praeficiendo vobis aliquo in pastorem in duos unanimiter convenistis, charissimo in Christo filio nostro illustri regi Cypri primitus nominandos, ut quem ipse prius de illis duobus eligeret, praeficeretis vobis in praesulem electione solemni. Sed cum hoc canonicis obviet institutis et ecclesiasticae sit contrarium libertati, idem patriarcha electionem quam sub tali forma de vestrae thesaurario Ecclesiae celebrastis, non personae, sed electionis vitio, auctoritate nostra irritam nuntiavit. Caeterum, etsi poenam merueritis, cum super haec non sitis immunes a culpa, quos nequit hujusmodi corruptelae non consuetudinis antiquitas excusare, nos tamen de benignitate sedis apostolicae agentes vobiscum misericorditer in hac parte, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus convenientes in unum, et sancti Spiritus gratia, sicut moris est, invocata, in patrem et episcopum animarum vestrarum vobis personam canonice ac concorditer eligatis, quae prodesse valeat et praeesse, per cujus circumspectionem providam et providentiam circumspectam Nicosiensis Ecclesia, praeveniente divina gratia et sequente, salubriter valeat in spiritualibus et temporalibus gubernari: cujus electionem, si vestris volueritis parcere laboribus et expensis, memorato patriarchae ac venerabilibus fratribus nostris Caesariensi archiepiscopo et episcopo Acconensi, quibus super hoc vices nostras committimus, praesentare curetis, ut ipsi, remoto appellationis obstaculo, confirment vel infirment eamdem, secundum quod de jure fuerit faciendum.

Datum Laterani, XVIII Kalend. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eudem modum scriptum est super hoc eisdem usque temporalibus gubernari. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus cum praedictum capitulum electionem praedictam vobis curaverint praesentare, vos auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo confirmetis vel infirmetis eamdem, secundum quod de jure fuerit faciendum. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres patriarcha, archiepiscope et episcope, super vobis ipsis, etc

Datum, ut supra.

CCVII. PATRIARCHAE ET CAPITULO ANTIOCHENIS. Ne quid exigatur pro confirmatione electionis. (Laterani, XVIII Kal. Februarii.) Quanto Antiochena Ecclesia majori, Domino disponente, praeeminet dignitate, tanto vobis est sollicitius providendum ne fieri contingat aliquid in eadem quod alicujus pravitatis exemplo mentes possit corrumpere subditorum, qui ea quae vident fieri a majoribus facile solent trahere in exemplum. Ad nostram siquidem audientiam noveritis pervenisse quod, cum aliquis eligitur in abbatem ecclesiae Sancti Pauli, vos occasione confirmationis, procurationem extorquetis ab ea trecentorum Byzantiorum valentiam excedentem. Cum igitur in canonicam non sapiat puritatem, universitati vestrae auctoritate praesentium districtius inhibemus ne procurationem hujusmodi, nisi vobis alias debeatur, occasione hujusmodi exigere de caetero ullatenus praesumatis. Tu denique, frater patriarcha, super te ipso, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCVIII. ILLUSTRI REGI CYPRI. Ut a Christianorum oppugnatione desistat. (Laterani, VII Idus Januarii.) Quantum expediat ut tibi et charissimo in Christo filio nostro regi Hierosolymitano illustri, aliis principibus et baronibus in ultramarinis partibus constitutis sit in Domino cor unum et anima una, ipsa docere te potest circumfrementis barbariae multitudo et innumerorum etiam regum ac populorum exempla, qui leguntur illis succubuisse divisi quibus poterant restitisse conjuncti. Licet in hac parte nequaquam exemplis egeas peregrinis, utpote qui manifeste cognoscis quod inter caetera peccata populi Christiani, quibus exigentibus gentes in haereditatem Domini venientes templum Domini, quod non absque dolore recolimus, polluerunt, plurimum nocuit discordia et contentio quae super principes et magnates ibi consistentes effusa eos fecit in invio aberrare, dum proprias persequentes injurias, injuriarum obliti sunt crucifixi, et per adinventionum suarum malitias divinae majestatis oculos provocantes, illo meruerunt spoliari thesauro in quo solo Apostolus gloriatur, cruce videlicet Domini Jesu Christi. Si enim mandata Domini attendentes in unitatis vinculo perstitissent, facta fuisset eorum pax juxta verbum propheticum sicut flumen. Sed dum vir non curat parcere fratri suo, dum unusquisque carnem sui brachii devorat, dum transgrediuntur leges foedere dissipato, terram maledictio devoravit et habitatoribus ipsius peccantibus, homines pauci relicti sunt in eadem, coram quibus regionem ipsorum devorant alieni; meritoque timendum est ne in iis omnibus nondum sit Domini furor aversus, sed adhuc manus divinae ultionis extenta, cum populus ad percutientem se necdum plene redierit, sed quasi hostis desit, converterit in se manus, ibique Christianus Christianum captivare non dubitet ubi tot principes aliique fideles sua pro defensione nominis Christiani corpora tradiderunt, imo etiam ubi ipse Christus pro nobis tradidit semetipsum. Ecce enim tu ipse, qui eo devotius teneris Regi militare coelesti quo idem tibi majorem contulit potestatem, dilectum filium nobilem virum O. consanguineum dicti regis et quosdam alios vassallos ejusdem, qui Saracenis eos armatis ac igne urgentibus, ad terram tuam quasi tutum Christiani populi receptaculum confugerunt, carcerali custodiae, sicut accepimus, mancipasti, et spreto nomine Christi, quod invocatum est super eos, ipsos tractari facis adeo inhumane ut eis nil videatur prodesse quod effugerint saevitiam barbarorum. Quinimo ipsis ad cumulum doloris accedit, et eorum poenas hoc ipsum non modicum exacerbat, quod ibi repererunt supplicium ubi refugium debuerant invenisse. Ad haec, regnum ipsius, homines suos, qui sibi rebelles existunt, contra eum, ut dicitur, manutenendo, perturbas, divinae legi obviare non metuens, qua quisque id alii facere quod ipse sibi nollet fieri prohibetur.

Quia igitur per hoc inter te ac ipsum regem grave posset non sine populi Christiani periculo et jactura scandalum generari, serenitatem tuam monemus, rogamus et exhortamur in Domino, tibique in remissionem injungimus peccatorum, quatenus dictum O. et alios regis memorati vassallos, quos licet non generatio carnis, baptismi tamen regeneratio efficit tibi fratres, ob reverentiam beati Petri et nostram, imo potius ob ipsius Christi timorem pariter et amorem, a quo nomen tecum accipere meruerunt, liberos abire permittens, ipsius regis hominibus nullum contra eum impendas auxilium vel favorem, quinimo potenter assistas eidem ad jura sua contra perturbatores indebitos defendenda, ut idem ad tuam per hoc amicitiam provocatus, non odiis tecum teneatur contendere, sed obsequiis, ex quibus utique fructus temporales provenire poterunt et aeterni. Taliter autem apostolicum audire cures et exaudire mandatum ut te tanquam obedientiae filium charitatis brachiis fortius amplexantes, preces tuas, si quas aliquando nobis duxeris porrigendas, admittere merito teneamur.

Datum Laterani, VII Idus Januarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCIX. MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI. De eudem re. (Laterani, VI Idus Januarii.) Quantum expediat ut vobis et charissimo. in Christo filio nostro regi Hierosolymitano illustri aliisque principibus, etc., usque alieni. Ne igitur vobis in vos ipsos divisis terra eadem, quod absit! amplius desoletur, universitatem vestram monemus, rogamus et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus regi praedicto contra quoslibet regni sui perturbatores indebitos fideliter et viriliter assistentes, terram ejus et jura sicut vestra propria defendatis, memores quod vestra res agitur paries cum proximus ardet, et dum praefatum nitimini regnum defendere, propriam securitatem noscimini procurare. Nos enim venerabili fratri nostro patriarchae Hierosolymitano, apostolicae sedis legato, nostris damus litteris in mandatis ut vos ad id efficaciter moneat et inducat, et si viderit expedire, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento compellat.

Datum Laterani, VI Idus Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

In eumdem modum scriptum est magistro et fratribus Hierosolymitani Hospitalis. In eumdem modum scriptum est comiti Tripolitano.

Super hoc scriptum est patriarchae Hierosolymitano apostolicae sedis legato ut eos ad id efficaciter moneat et inducat, et si viderit expedire, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento compellat.

CCX. PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut populos in regis fide confirment. (Laterani, V Idus Januarii.) Quanto ex dissensionibus principum et magnatum Jerosolymitanae provinciae graviora saepius discrimina evenisse conspicimus, tanto sollicitius quieti ac paci ejusdem intendere affectamus. Ne igitur propter obitum clarae memoriae . . . reginae uxoris charissimi in Christo filii nostri Jerosolymitani regis illustris aut alia quacunque causa regnum ejus, ad cujus regimen vobis postulantibus est assumptus, a quoquam temere perturbetur, ac per hoc contingat scissuras et scandala in eadem provincia generari, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus universos regni fideles ut in ipsius regis et . . . filiae suae fidelitate firmi stabilesque persistant, sedulis exhortationibus inducentes, rebelles, si qui fuerint, aut alios quoslibet ipsius regis aut regni molestatores indebitos, cum ab eo fueritis requisiti, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescatis. Vos denique, fratres patriarcha et episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, V Idus Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CCXI. ILLUSTRI REGI HIEROSOLYMITANO. Hortatur eum ad defensionem terrae sanctae. (Laterani, V Idus Januarii.) Venientem ad apostolicam sedem venerabilem fratrem nostrum Sidoniensem episcopum consueta benignitate recepimus, et super obitu clarae memoriae . . . reginae uxoris tuae nobis nuntiato per ipsum paterno tibi condolentes affectu, ea quae idem episcopus super tuis ac regni tui negotiis sollicite ac prudenter, sicut vir providus et fidelis, proposuit coram nobis, quantum decuit curavimus exaudire. Monemus autem serenitatem tuam, rogamus et exhortamur in Domino quatenus sollicite pensans discrimina et jacturas quas Hierosolymitana provincia ex dissensione regum ac principum consistentium in eadem multoties noscitur incurrisse, ad arma contra Christianos movenda non quibuslibet pertraharis injuriis aut ampliandi regni cupidine inciteris, sed in sapientia vincens malitiam, et de regno cogitans sempiterno, ad ea pro quibus natalis soli dulcedinem reliquisti, defensionem videlicet terrae sanctae, tota mente diligenter intendas, nec cautelam in prosperis nec constantiam deserens in adversis; sed omni tempore Dominum benedicens, et petens ab eo ut dirigat vias tuas et omnia consilia tua stabiliat in seipso, qui suos non solum a tribulationis angustia liberat, sed etiam in ipsa tribulatione dilatat, ut timentibus Deum omnia cooperentur in bonum, et cum se consumptos putaverint, ut Lucifer oriantur. Nos vero in proposito gerimus et habemus in votis honores tuos et jura tam in cismarinis partibus quam etiam transmarinis defendere et ad subventionem tuam efficaciter, si desuper datum fuerit, laborare.

Datum Laterani, V Idus Januarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CCXII. ARCHIEPISCOPO NARBONENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET EPISCOPO REGENSI, ET MAGISTRO THEDISIO CANONICO JANUENSI. De reconciliatione comitis Tolosani. (Laterani, XV Kal. Februarii.) Etsi resecandae sint putridae carnes, ne ad partes sinceras corruptionis contagium extendatur, sic tamen caute debet et provide manus medentis apponi ut abscidantur ea cautela corrupta quod sincera per improvidentiam non laedantur. Accepimus sane per litteras et nuntios charissimi in Christo filii nostri Petri illustris regis Aragonum quod postquam adversus provinciales haereticos mandatum apostolicum emanavit, crucesignatis terram ingredientibus vicecomitis Biterrensis, eidem ipsius regis subsidium imploranti tanquam domini specialiter dexteram subtraxit auxilii et omnis consilii remedium denegavit, et ne super hoc Ecclesiae propositum impediret, elegit tunc quibusdam deesse Catholicis, ne adesse commistis haereticis videretur. Unde vicecomes praedictus terram perdidit auxilio destitutus, ad ultimum miserabiliter interfectus. Tu autem, frater archiepiscope, ac nobilis vir Simon de Monteforti crucesignatos in terram Tolosani comitis inducentes, non solum loca in quibus habitabant haeretici occupastis, sed ad illas nihilominus terras quae super haeresi nulla notabantur infamia manus avidas extendistis, et cum ab hominibus terrarum illarum fidelitatis exegeritis juramenta, et terras sustineatis inhabitare praedictas, haereticos illos existere verisimile non videtur. Dicebant praeterea nuntii supradicti quod sic indifferenter aliena contra justitiam minus provide usurpastis quod vix remanserit comiti memorato castrum Montisalbani et civitas Tolosana.

Inter ea vero quae idem rex sic asseruit occupata, expressis vocabulis designavit terram quam clarae memoriae Richardus Angliae in dotem suae sororis comiti dederat supradicto, item terras comitis Fuxensis, comitis Convenarum et Gastonis Bearnensis. Deduxit etiam specialiter in querelam quod tu, frater archiepiscope ac nobilis memoratus, licet jam dicti tres comites vassalli regis ejusdem existerent, ab hominibus terrarum quas iidem amiserant petebatis ut juramentum fidelitatis ex ipsis terris alii exhiberent. Adjecit etiam quod eum de praelio Saracenorum obtenta victoria redeuntem comes adiit supradictus, expositis damnis ei per crucesignatos illatis, imputabat suorum merito peccatorum quod satisfactionem ejus non admittebat Ecclesia, cum partus existeret facere quaecunque sibi possibilia mandaremus; et ne solus tantae confusionis ferret opprobrium, terram, filium et uxorem sororem regis ipsius relinquebat eidem, ut eos, si vellet, defenderet vel permitteret exsulare. Sed quia ex hoc confusio sibi non minima immineret, et poena suos tenere debet actores, nec ultra extendi vindicta quam inveniatur in excedente delictum, humiliter supplicabat Tolosanum comitatum filio memorati comitis reservari, qui nec unquam venit, nec veniet, Deo dante, in haereticae pestis errorem. Promisit praeterea quod tam filium comitis quam etiam comitatum in sua tenebit, quandiu nobis placuerit, potestate, ut circa fidem plenius instrui et moribus faciat melius informari, et Aragonensem totam terram jam dictam committet ut haereticae contagionis sordibus penitus expurgatam ad cultum plene reducat fidei orthodoxae, securitate oblata super iis omnibus observandis quam sedes apostolica decerneret exhibendam. De comite quoque subjunxit quod paratus est agere poenitentiam de commissis, qualem decreverimus injungendam; sive quod partes adeat transmarinas, sive quod sit in Hispania circa frontariam contra gentis perfidiam Saracenae. Caeterum quia negotium arduum est, et multa in ea fuit deliberatione processum, ac per Dei gratiam satis est prosperatum, ne de levi, quod absit! deperire valeret quod multis laboribus est patratum, in ipso non debet sine gravi cautela et maturitate procedi. Quocirca mandamus quatenus in loco securo et apto archiepiscoporum, episcoporum, abbatum, comitum, baronum, consulum et rectorum et aliorum virorum prudentum, quos ad hoc necessarios et idoneos esse videritis, concilio convocato, et propositis coram eis quae rex proponit et offert, odio, timore, gratia et amore carnalibus omnino postpositis, quae super praemissis provisa et deliberata fuerint in communi, et in quo convenerint omnes, vel pars consilii sanioris, nobis fideliter rescribatis, ut intellecto vestro consilio statuamus quae secundum Deum viderimus statuenda; cum videatur procul dubio expedire ut hoc modo vel alio dictae terrae de rectore idoneo consulatur. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres archiepiscope et episcope, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, XV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXIII. NOBILI VIRO SIMONI COMITI MONTISFORTIS. Ut restituat ablata vassallis regis Aragonum. (Laterani, XVI Kal. Februarii.) Ex parte charissimi in Christo filii nostri Petri illustris regis Aragonum per nuntios ejus fuit propositum coram nobis quod tu convertens in Catholicos manus tuas, quibus suffecisse debuerat in homines haereticae pravitatis extendi, per crucesignatorum exercitum ad effusionem justi sanguinis et innocentum injuriam provocatum terras vassallorum regis ipsius, videlicet comitis Fuxensis, comitis convenarum, et Gastonis Bearnensis, in ejus grave praejudicium occupasti; licet in eis nec haeretici aliqui habitarent, nec habitatores earum super haereticae pestis errore infamia conspersisset. Asserebant praeterea nuntii regis praefati quod cum ab hominibus terrarum illarum fidelitatis exegeris juramenta, et terras patiaris inhabitare praedictas, eos esse Catholicos tacite confiteris, ut haereticorum abneges te fautorem; vel haereticos te fovere quodam modo respondes, si legitime occupasse terram illorum alleges. Formabant nihilominus ex eo querimoniam specialem quod, dum rex servitio Jesu Christi contra Saracenos insisteret, et effusioni suum et suorum sanguinem exponeret pro reverentia fidei Christianae, tu bona vassallorum ejus in propria usurpabas, eoque fortius ad depressionem instabas illorum quo minus rex poterat eis opem suae protectionis impendere, vires suas expendens contra Saracenae gentis perfidiam in auxilium populi Christiani. Et cum adhuc rex idem partes suas contra Saracenos intendat armare, ut adversus eos, Deo duce, tanto efficacius possit insurgere quanto majori quoad alios quiete gaudebit, in pace sibi restitui per sedem apostolicam quae vassallorum ejus exstiterant postulabat. Nolentes igitur ipsum suo jure fraudari nec jam dictum ejus propositum impediri, nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem regi et vassallis ejus terras restituas supradictas, ne ad tuum specialem, non generalem catholicae fidei, laborasse profectum per retentionem illicitam videaris.

Datum Laterani. XVI Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXIV. NOBILI VIRO SIMONI COMITI MONTISFORTIS. Ut regi Aragonum faciat homagium de civitate Carcassonensi. (Laterani, XVIII Kal. Februarii.) Cum ad mandatum sedis apostolicae charissimus in Christo filius noster Petrus illustris rex Aragonum in feudum tibi concesserit Carcassonam, quam ab eo vicecomes tenuerat Biterrensis, postulabat ut ea sibi faceres quae dictus vicecomes ei suisque praedecessoribus facere consueverat et debebat. Quis vero intentionis nostrae non exstitit quod ei de jure suo per talem feudatarium aliquid deperiret, nec te subtrahere debes illius oneribus in cujus quoad feudum ipsum successisti commodum et honorem, cum possessionum onera mutari de levi non consueverint mutationibus possessorum, quia res cum onere suo transit, per apostolica tibi scripta mandamus quatenus ea dicto regi facere non recuses ad quae memoratus vicecomes tenebatur eidem; quoniam quantumcunque te in Domino diligamus, sic tibi nec volumus nec debemus adesse ut ipsi regi deesse in sua justitia videamur,

Datum Laterani, XVIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXV. ARCHIEPISCOPO NARBONENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Commendatur ei negotium fidei adversus Saracenos. (Laterani, XVIII Kal. Februarii.) Cum jam captis vulpeculis demolientibus vineam Domini Sabaoth in Provincia, quam virus infecerat haereticae pravitatis, et instantia bellicae cladis satis per Dei gratiam sit negotium fidei prosperatum, quia causa nunc magis urgens occurrit, expedit ut ad illam manus Christiani populi convertantur. Accepimus siquidem quod rex Saracenorum partes suas armat ad praelium, nitens eo fortius in fidei Christianae cultores insurgere quo lapsu graviore succubuit sub populo Christiano, imo sub Christo causam suam propitio nobis judicio judicante. Terra etiam quae funiculus est haereditatis Dominicae, cum auxilio multum indigeat, expetit et exspectat suffragia populi Christiani. Quia vero frequenter, et quidem frequentius, vires collectae proficiunt in quibus sparsae de levi deficerent, ut Christicolarum generali ac speciali negotio contra Saracenae gentis perfidiam tanto efficacius intendamus quanto minus erimus aliis occupati, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus habito cum charissimo in Christo filio nostro Petro illustri rege Aragonum et tam comitibus quam baronibus aliisque viris prudentibus, quos ad hoc noveris necessarios, de pace ac treugis sollicito et diligenti tractatu, per pacis foedera vel treugarum firma securitate vallata studeas diligenter toti Provinciae providere; sic quod per indulgentias sedis apostolicae, quae adversus haereticos emanarunt, Christianum populum non convoces aut fatiges, nisi forte a sede apostolica super hoc mandatum susciperes speciale. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXVI. MAGISTRIS LAMBERTO ET JACOBO DE LAUDUNO ET JACOBO DE MAIDEIRES, CANONICIS VIRDUNENSIBUS. De portione congrua presbyterorum parochialium. (Laterani, XVI Kal. Februarii.) Ad audientiam nostram, dilecto filio N. presbytero significante, pervenit quod cum animarum cura parochianorum ecclesiae de Noerae sit ei commissa, patronis ipsius ecclesiae plena manu recipientibus proventus spectantes ad ipsam, ei tam mediocriter est provisum quod sustentari nequit de assignatis sibi redditibus competenter. Unde cum sit aequitati contrarium ut ecclesiarum patroni bonis ecclesiasticis inebrientur et ministri jejunare cogantur, qui secundum Apostolum suis non tenentur stipendiis militare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos patronos ecclesiae memoratae, qui proventus ipsius percipere dignoscuntur, ad supplendum eidem presbytero quod ei deest in beneficio competenti, monitione praevia, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem modum scriptum est eisdem judicibus ut supra pro A. presbytero ecclesiae de Mori, usque commissa, praelato ac patronis ejusdem plena manu, etc., usque competenter. Unde cum sit aequitati contrarium ut ecclesiarum praelati ac patroni bonis ecclesiasticis, etc., usque quatenus dictos praelatum et patronos, etc., usque in finem.

CCXVII. BERTHOLDO ARCHIDIACONO ET ARNULFO ET AUBERTO CANONICIS METENSIBUS. Ejusdem argumenti. (Laterani, XIV Kal. Februarii.) Ex parte dilecti filii J. presbyteri ecclesiae de Possessa fuit propositum coram nobis quod cum animarum cura parochianorum ejusdem ecclesiae ipsi canonice sit commissa, de ipsius proventibus ei tam mediocriter est provisum, patronis ejusdem retinentibus sibi decimas aliosque proventus ad ipsam ecclesiam pertinentes, quod nequit ibidem commode sustentari. Unde quia praelati et ecclesiarum patroni bonis ecclesiasticis inebriari non debent et jejunare ministri, qui secundum Apostolum militare suis stipendiis non tenentur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus patronos ecclesiae memoratae, etc., ut in alia, usque compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem modum scriptum est decano, archidiacono, et cantori Treverensibus pro J. presbytero ecclesiae de Bausci usque provisum, praelato ac patronis ejusdem, etc., usque quatenus praelatum et patronos ecclesiae memoratae, etc., ut in alia, usque in finem.

CCXVIII. EPISCOPO GLASCUENSI. De clericis promotis ab episcopis non suis. (Laterani, X Kal. Februarii.) Adversus quosdam clericos, qui dudum ad sedem apostolicam accedentes, a vicinis episcopis, Castellano videlicet, et Ortano, Sutrino, et Nepesino, temere se fecerunt ad sacros ordines promoveri, gravi fuimus indignatione commoti, pro eo maxime quod quosdam eorum per falsas litteras et Simoniacam pravitatem accepimus fuisse promotos. Unde ordinatores a potestate suspendimus ordinandi, et ordinatis exsecutionem interdiximus ordinum taliter susceptorum. Nuper autem quidam ex ipsis Walterus lator praesentium ad nostram revertens praesentiam, cum magno fletu quotidie non cessabat ad nos opportune, importune clamare, suppliciter obsecrando ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Cui diu nos difficiles exhibuimus et severos in tantum quod eidem injunximus ut rediret, nec nos super hoc diutius molestaret. Sed nec sic ab obsecrationis instantia desistere voluit; quo magis repellebatur a nobis, eo magis apud nos ut miseraremur instabat. Ejus denique nos exemplo qui cum iratus fuerit non obliviscitur misereri, rigorem mansuetudine providimus temperandum; cum et ipse, exemplo Jacob luctantis cum angelo, nullatenus nos dimitteret nisi ei benedicere curaremus. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si praefatus W. de praedictis duobus criminibus canonice se purgaverit, falsitate videlicet litterarum et Simoniaca pravitate, suspensionis sententiam quam in sic promotos protulimus circa ipsum debeas relaxare, ut si alias dignus sit et idoneus, et ei concedere volueris, in tua possit dioecesi celebrare. Ad haec, per dioecesim tuam publice ac districte prohibeas ne quis ulterius se faciat taliter ordinari. Et ne facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, quicunque de caetero taliter fuerit ordinatus, eo ipso se noverit ab ordinis exsecutione suspensum. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc

Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXIX. NOBILI VIRO COMITI TRIPOLITANO. De electione abbatis Sancti Pauli Antiocheni. (Laterani, V Kal. Februarii.) Cum secundum Apostolum antiquis patribus omnia contigerint in figura et ad nostram eruditionem sint scripta, per Oziam regem, qui sacerdotum volens officium usurpare suae temeritatis poenam, lepra percussus a Domino, non evasit, manifeste confunditur quorumdam praesumptio laicorum, qui dum negotiis ad personas ecclesiasticas pertinentibus se temere immiscere non metuunt, procul dubio lepram, id est, gravis peccati maculam, non evadunt. Pervenit autem ad audientiam nostram quod cum in ecclesia beati Pauli Antiochensis abbatis electio celebratur, tres facis ab ipsius loci monachis nominari: quorum unum, illum videlicet quem potius acceptaveris, confirmandum praesentas una cum monachis memoratis. Volentes igitur tam tuae saluti quam ejusdem monasterii libertati juxta officii nostri debitum providere, ne ipsorum electioni te de caetero immiscere praesumas, vel impedias quominus eum quem sibi magis utilem reputaverint libere valeant eligere in abbatem, praesentium auctoritate districtius inhibemus.

Datum Laterani, V Kalen. Februarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

CCXX. N. ABBATI ET CONVENTUI SAXIVIVI. Confirmat quoddam arbitrium. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, arbitrium quod dilectus filius noster Petrus tituli Sanctae Caeciliae presbyter cardinalis inter vos et venerabilem fratrem nostrum Spoletanum episcopum super quibusdam ecclesiis, episcopali jure, possessionibus, oblationibus, decimis, primitis, mortuariis, visitationibus, procurationibus, institutione clericorum et correctione ipsorum, ac rebus aliis rationabiliter promulgavit, sicut in authentico inde confecto, cujus tenorem de verbo ad verbum praesenti jussimus paginae adnotari, plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem arbitrii memorati est talis: « Petrus miseratione divina tituli Sanctae Caeciliae presbyter cardinalis omnibus praesentem paginam inspecturis in vero salutari salutem. Cum olim religioso viro N. abbati monasterii Saxivivi et J. procuratori venerabilis patris Spoletani episcopi nos dominus papa concesserit auditorem, idem J. procurator episcopi petiit coram nobis ut Sancti Anastasii de Colle ac Sancti Laurentii de Spoleto ecclesias cum earum possessionibus et fructibus perceptis ex ipsis, nec non etiam cuncta jura episcopalia in omnibus ecclesiis infra notatis, videlicet Sancti Nicolai Interamnensis, Sancti Angeli de Montepublico, Sanctae Trinitatis, Sancti Apollinaris, Sancti Salvatoris de Ensinio, Sancti Laurentii eremitae Cervariae, Sanctae Mariae Montis Caballi, Sancti Venantii de Spello, Sancti Nicolai de Guduliano, Sancti Petri de Flaminiano, Sancti Clementis de Matilia, Sancti Petri de Azan, Sancti Nicolai de Nera, Sancti Nicolai de Menania, Sancti Andreae cum capellis suis; item Sancti Fortunati cum capellis suis, quae sunt Sanctus Euticius Vespiae, Sancta Maria de Primocasu, Sanctus Aegidius, Sancta Lucia de Ferro; item Sancti Martini de Narro, cum medietate capellae Sancti Saviniani de Aiano, in iis, inquam, ecclesiis aliisque rebus et possessionibus quae in dioecesi Spoletana tenentur ab ecclesia Saxivivi, faceremus eidem episcopo restitui et persolvi. Ad haec vero cum abbas donationem episcopi Spoletani, patronorum concessionem, apostolica privilegia, et temporis longaevitatem allegans, petitionem procuratoris episcopi multipliciter excludere niteretur, dilecto in Christo filio Urbevetano archidiacono et conjudicibus suis eadem fuit causa commissa: qui receptis testibus ab utraque parte productis, et confessionibus ac rationibus intellectis, causam ipsam ad examen summi pontificis remiserunt sufficienter instructam. Igitur partibus iterum in nostra praesentia constitutis, cum procurator episcopi eum ad praedicta restitui postulasset, quibus juxta suam assertionem fuerat contra justitiam spoliatus, idem abbas in praefatis ecclesiis ac earum parochiis et capellis diuturno usu et praescriptione longaeva omnem sibi rationem episcopalem acquisitam allegans, procuratori episcopi super praedictis ecclesiis atque rebus imponi silentium postulabat. At quod idem proposuit procurator quod cum ejus intentio communi esset jure fundata, praescriptio temporis opposita ex adverso eam non potuit impedire, cum per suorum depositiones testium probaretur Transaricum, Matthaeum et Benedictum Spoletanos episcopos medio tempore in quibusdam praedictis ecclesiis hospitium recepisse. Iis igitur et aliis quae coram nobis fuere proposita per nos fideliter domino papae relatis, quia procurator ipse non probavit legitime Spoletanum episcopum supradictis rebus, ad quae restitui petiit, spoliatum fuisse, de fratrum consilio super praedictis, quoad possessorium, abbatem absolvit, reservata sibi nihilominus declaratione an petitorio actum fuerit super omnibus supradictis, nisi interim inter partes amicabilis posset compositio provenire. Post haec vero cum partes iterum in nostra comparuissent praesentia, et tam super depositionibus testium quam privilegiis ac instrumentis fuisset fere per biennium disputatum, tandem partes volentes parcere laboribus et expensis, nostro se praecise commiserunt arbitrio, promittentes sub poena centum librarum Perusinarum nostro parere arbitrio in quaestione praedicta. Nos autem utriusque partis voluntate diligentius indagata, et intelligentes quo quaelibet partium foret contenta, a voluntate partium in nullo fere vel modico discordantes, tale duximus arbitrium promulgandum. Videlicet quod episcopus Spoletanus in Sancti Petri de Azano, Sancti Petri de Flaminiano, Sancti Clementis de Matilia, Sancti Nicolai de Nera ecclesiis plenum jus episcopale et habeat et possideat, nec unquam sibi super hoc a monasterio Saxivivi quaestio referatur, juris patronatu in eisdem ecclesiis monasterio reservato. Item praecipimus quod monasterium Saxivivi restituat episcopo Spoletano centum libras Lucanae monetae, in quibus idem episcopus propter suam contumaciam monasterio fuerat condemnatus. Omnes vero reliquas ecclesias enumeratas superius cum possessionibus et capellis suis, oblationibus, decimis, primitiis, mortuariis, visitationibus, procurationibus, institutione clericorum et correctione ipsorum, et aliis pertinentiis suis adjudicamus monasterio Saxivivi, inhibentes episcopo Spoletano ne de caetero in praedictis ecclesiis ac earum clericis et aliis pertinentiis suis ratione episcopalis juris sibi audeat aliquid vindicare vel petere, sed pleno jure ad praedictum pertineant monasterium in futurum. Actum Laterani in palatio domini papae, praesentibus Nucerino et Colimbriensi episcopis et aliis quampluribus clericis, praesentibus etiam Rainaldo vicedomino Spoletanae Ecclesiae et magistro P. Spoletano canonico, et consentientibus, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo tertio, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno quinto decimo, septimo decimo Kal. Januarii. Hoc autem omnibus notum fieri volumus, nos ab utriusque ecclesiae capitulo specialiter litteras recepisse se ratum habituros arbitrium sivo concordiam per nos factam. » Nulli, ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXI. MARIAE ILLUSTRI REGINAE ARAGONUM. De causa divortii. (Laterani, XIV Kal. Februarii.) Novit ille qui est testis in coelo fidelis, cui omne cor patet, et nullum latet secretum, quod in causa matrimonii quae inter te ac charissimum in Christo filium nostrum Petrum illustrem regem Aragonum virum tuum diutius noscitur agitata, via recta semper incessimus, nec ad dexteram declinavimus vel sinistram. Quod, teste conscientia, in causis facimus universis quae ad nostrum perferuntur examen, cum illius vices, disponente ipso, exerceamus in terris qui justus et justitiam diligens, sine acceptione judicat personarum, nec ignoremus legis divinae mandatum, quo habere pondus et pondus, mensuram et mensuram, quorum utrumque apud Deum est abominabile, prohibemur, et aequa lance causas et merita pensare praecipimur singulorum. Licet igitur inter alios mundi principes praedictum regem, sicut opera ipsa declarans, amplexemur specialis dilectionis affectu, et ad personae ipsius honorem et commodum aspiremus, ubi tamen ad judicii pervenitur examen, in quo nec respicere pauperem nec potentis vultum honorare permittimur, nullam ei vel alii gratiam facere possumus aut debemus; et maxime ubi agitur de matrimonii sacramento, quod ante peccatum in paradiso a Domino institutum, praeter propagationis humani generis fructum, illud ineffabile sacramentum, conjunctionis Christi videlicet ad sanctam Ecclesiam, Dei ad fidelem animam, et ipsius verbi ad humanam naturam, noscitur figurare, Apostolo attestante, qui de bono matrimonii agens, inquit: Ego autem dico, magnum in Christo et Ecclesia sacramentum (Ephes. V). Dudum igitur cum idem rex matrimonium contractum inter te ac ipsum proponeret se habere suspectum, pro eo quod tu ferebaris maritum alium habere superstitem, videlicet nobilem virum comitem Convenarum, ac idem rex prius carnaliter mulierem quamdam cognoverat te ipsam consanguinitatis, ut dicebatur, linea contingentem, et super hoc conscientiae ac saluti suae consuli postularet, causam bonae memoriae Pampilonensi episcopo et Petro de Castronovo et fratri Radulpho monachis Fontisfrigidi, qui duo tunc erant apostolicae sedis legati, nos meniminus commississe. Coram quibus cum lis fuisset super duobus praefatis articulis per partium procuratores legitime contestata, nobili viro Hugone de Turrerubea consanguineo regis tunc matrimonium, ut dicitur, accusante, legatis eisdem iterim ab hac luce subtractis, et episcopo pro suis et Ecclesiae suae negotiis apud sedem apostolicam occupato, causam ipsam venerabilibus fratribus nostris Narbonensi archiepiscopo, tunc Cisterciensi abbati, et Uticensi apostolicae sedis legatis, ac Regensi, tunc officio legationis fungenti, episcopis duximus committendam sub ea forma qua praefato Pampilonensi et suis conjudicibus fuerat ante commissa, nullo in posterioribus litteris addito vel mutato; ut videlicet si appareret legitimus accusator, causam convocatis partibus audientes, eam, si de partium voluntate procederet, fine canonico terminarent; alioquin gesta omnia fideliter conscribentes, ea nobis sub suarum testimonio transmitterent litterarum, praefigentes partibus terminum competentem quo per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent justum, Deo auctore, judicium recepturae.

Te igitur ac eodem rege, sicut ex actis intelleximus, personaliter in ipsorum judicum praesentia constitutis, rex proposuit memoratus quod tu sibi de jure sociari non poteras foedere maritali; tum quia carnaliter consanguineam tuam ante cognoverat, ex quo sequebatur te sibi forte affinitate conjunctam; tum quia dicto comiti Convenarum adhuc superstiti fueras in Ecclesiae facie matrimonialiter copulata; per quod constabat te cum ipso contrahere nequivisse, cum ab eodem comite separata per judicium Ecclesiae non fuisses. Tu vero ibidem fuisti absolute confessa quod revera patre tuo vivente ac procurante contraxeras cum comite memorato; sed adjecisti quod hujusmodi matrimonium de facto contractum fuerat, non de jure, cum idem comes tibi esset consanguinitate pariter et affinitate conjunctus, et insuper duas haberet uxores tempore quo tecum noscitur contraxisse: ad quae probanda tibi dari terminum postulasti. Et licet fuerit ex regis parte responsum quod tuae super hoc exceptiones recipi non debebant donec esses praefato comiti, cum quo te contraxisse confessa fueras, restituta, nec ipse exceptionibus tenebatur hujusmodi respondere, ad ultimum tamen ita fuit de partium voluntate provisum, ut scilicet salva regi exceptione seu replicatione praedicta, utriusque partis probationes super praemissis articulis audirentur. Postmodum B. Aimerii, quem rex procuratorem in negotio constituerat memorato, de consensu regis tria se obtulit probaturum, scilicet matrimonium prius fuisse contractum inter te ac comitem Convenarum, et matrimonium, si quod fuit inter eumdem comitem et G. filiam A. de Barca, fuisse judicio Ecclesiae separatum antequam te sibi rex idem matrimonialiter copulasset, et filiam comitis Bigorrae uxorem quondam comitis antedicti fuisse praedicto regi consanguinitate conjunctam. Et sic terminus fuit partibus assignatus, facta promissione hinc inde quod alias dilationes non peterent ad proponendum aliud vel probandum. Cumque partes termino constituto in duorum judicum praedictorum praesentia, tertio litteratorie suam excusante absentiam, convenissent, tu proponens te infirmitate gravatam testes tuos medio tempore producere nequivisse, dilationes alias postulasti: quas licet dictus procurator regis assereret tibi non esse ullatenus concedendas, pactionem factam de non petendis dilationibus allegando, ac super hoc fuisset diutius disputatum, tandem de consensu partium concessa fuit sub praefata conditione seu pactione dilatio et terminus assignatus: ad quem cum venisset R. procurator tuus, ac rursus dilationes alias postularet, dicto procuratore regis eas tibi non debere concedi omnimodis contendente, judices ad Montempessulanum una cum ipsis procuratoribus accesserunt, ut ibi, te praesente, negotium tractaretur: ubi cum super dandis vel non dandis dilationibus fuisset a partibus diutius litigatum, tandem dicto procuratore regis adhibente consensum, judices sub conditione praemissa dilationes alias concesserunt, locum et terminum partibus assignantes.

Porro partibus praefixo termino in judicum praesentia constitutis, te absente, tuo tamen procuratore praesente, procurator regis de novo proposuit quod dictus Convenarum comes ipsum regem consanguinitatis linea contingebat, per hoc inter te ac ipsum probare aliam affinitatem intendens; super quo quanquam lis minime contestata fuisset, et convenisset, ut dictum est, inter partes quod aliquid de novo proponere non deberent, judices tamen testes, qui nequaquam juraverant nisi super illis duntaxat articulis super quibus lis fuerat contestata, recipere praesumpserunt. Super quo de ipsorum prudentia non possumus non minari, etsi procurator regis coram nobis multipliciter conatus fuerit demonstrare in hoc articulo legitime fuisse processum. Demum cum probationibus et allegationibus fuisset renuntiatum hinc inde, licet tu quod non opponeres appellationis obstaculum juramento praestito promisisses, quia tamen facultas a nobis sententiam audiendi, si malles, in nostris tibi fuerat litteris reservata, uti volens beneficio earumdem, humiliter postulasti ut ad nos causa remitteretur instructa, praefixo partibus termino competenti. Cujus petitione, sicut jus exigebat, admissa, dicti judices acta omnia, prout a nobis in mandatis acceperant, ad nos sub sigillis suis fideliter transmiserunt. Cum ergo tu et dilectus filius magister Columbus procurator regis, vir utique litteratus, providus et fidelis, ac de sollicita diligentia et diligenti sollicitudine in eodem negotio habita merito commendandus, propter hoc ad nostram praesentiam venissetis, causam in consistorio publico solemniter examinavimus et attente. His igitur quae a partibus prudenter, subtiliter ac fideliter tam super actis in praesentia judicum praedictorum quam coram nobis fuere proposita diligenter auditis et subtili examinatione discussis, quia nobis constitit evidenter quod comes Convenarum praedictus te in distantia tertii et quarti gradus consanguinitatis et affinitatis contingit, et idem comes prius in conspectu Ecclesiae cum nobili muliere Beatrice contraxerat, a qua non est probatum ipsum Ecclesiae fuisse judicio separatum, cum super proposito affinitatis articulo nihil contra te legitime sit probatum, de communi fratrum nostrorum consilio te ab impetitione regis super iis quae in judicium fuere deducta sententialiter duximus absolvendam, te ex eo nequaquam ream esse perjurii decernentes quod causam instructam ad nostram remitti praesentiam postulasti, cum id, sicut est expressum superius, in nostris fuisset tibi litteris reservatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae diffinitionis infringere vel eis, etc., usque contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem fere modum scriptum est charissimo in Christo filio nostro Petro illustri Aragonum regi. Novit ille qui est testis in coelo fidelis, etc., usque in nostris sibi fuisset litteris reservatum. Monemus igitur serenitatem tuam, rogamus et obsecramus in Domino, celsitudini tuae nihilominus ex animo consulentes quatenus non moleste sustinens nec admirans quod tibi non detulimus contra Deum, sed potius cogitans quod non tam tuae curavimus voluntati consulere quam saluti, ac ideo nostris acquiescens consiliis, quae tibi semper utilia exstiterunt, reginam eamdem in plenitudinem gratiae regalis admissam benigne recipias et maritali affectione pertractes; praesertim cum filium susceperis ex eadem, et sit mulier Deum timens, multa praedita honestate. Unde pro certo speramus multa ex ipsius consortio, maxime si ad Deum respectum habens, ipsam sicut reginam honorifice ac decenter tractaveris, serenitati tuae commoda proventura; cum vir etiam infidelis per fidelem mulierem salvetur, Apostolo attestante. Alioquin nec tu videreris a principio motae litis tuam, prout asserebas, voluisse sanare conscientiam, sed potius sauciare; nec nos, quantumcunque tuae deferre sublimitati velimus, quod Deus conjunxit humana sustineremus praesumptione sejungi. Denique noveris nos venerabilibus fratribus nostris Carcassonensi, Avenionensi, et Aurasicensi episcopis per nostras dedisse litteras in mandatis ut si nostrum super hoc, quod non credimus, neglexeris adimplere mandatum, ipsi te ad id per censuram ecclesiasticam sublato appellationis impedimento compellant.

Datum, ut supra.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc eisdem. Novit ille, etc., usque fuisset litteris reservatum. Unde serenitatem regiam rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta mandantes, celsitudini ejus nihilominus ex animo consulentes, quatenus non moleste sustinens nec admirans quod ei non detulimus contra Deum, sed potius cogitans quod non tam ejus curavimus voluntati consulere quam saluti, ac ideo nostris acquiescens consiliis, quae sibi semper utilia exstiterunt, reginam eamdem in plenitudinem gratiae regalis admissam benigne recipiat et maritali affectione pertractet; praesertim cum filium susceperit ex eadem, et sit mulier Deum timens, multa praedita honestate. Unde pro certo speramus multa ex ipsius consortio, maxime si ad Deum respectum habens ipsam sicut reginam honorifice ac decenter tractaverit, serenitati ejus commoda proventura; cum vir etiam infidelis per fidelem mulierem salvetur, Apostolo attestante. Alioquin nec ipse videretur a principio motae litis suam, prout asserebat, voluisse sanare conscientiam, sed potius sauciare; nec nos, quantumcunque ei deferre velimus, quod Deus conjunxit humana sustineremus praesumptione sejungi. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si rex ipse nostrum super hoc, quod non credimus, neglexerit adimplere mandatum, vos ipsum ad id per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum, ut supra.

CCXXII. LITTERAE AD DOMINUM PAPAM MISSAE PER PETRUM BERMUNDI DOMINUM DE ANDUSIA. De negotio comitis Tolosani. (Andusiae.) Sanctissimo in Christo Patri et domino suo specialissimo Innocentio Dei gratia summo pontifici Petrus Bermundi filius Bernardi de Andusia, dominus de Salve, obedientissimus et devotissimus miles ejus, salutem et omnimodae devotionis affectum. Cum nos et progenitores nostri homines speciales simus sanctae Ecclesiae Romanae, terramque nostram pro majori parte teneamus ab ipsa, certum censum debentes, et semper fuerimus obedientes et devoti eidem, firmiter credimus et speramus, omni scrupulo dubitationis amoto, quod sanctitas vestra velit omnia jura nostra servare illaesa. Noverit igitur paternitas vestra, Pater sanctissime, quod nos in uxorem habemus quamdam filiam comitis Tolosani, praeter quam idem comes legitimam prolem non habet. Unde terra dicti comitis ad nos melius quam haeredem alium de jure noscitur pertinere. Vestram itaque beatitudinem quanta possumus humilitate deposcimus quatenus Raimundum filium memorati comitis Tolosani ad preces vel potius ad fraudes alicujus supplicantis, imo supplicum Ecclesiae postulantis pro ipso nullatenus instituatis haeredem, si placet, nec eum, quod non sit, sicut legitimum babeatis. Nam, duranto matrimonio legitimo inter matrem uxoris nostrae ac saepefatum comitem ex superinducta sibi attingente in tertio gradu eum ipse comes suscepit; scientes quod non tantummodo jus nostrum periret in institutione illius, verum etiam illa eadem novella plantatio fidei orthodoxae, quae per Dei gratiam et vestram providam sollicitudinem sollicitamque providentiam necnon et devotionem fidelium, qui ad vindicandam injuriam Christi de diversis mundi climatibus arma sumpserunt in nostris partibus, videlicet provincia Narbonensi, pullulare incoepit, suffocaretur penitus, et essent novissima prioribus longe pejora. Quidquid autem vestra sanctitas super iis duxerit statuendum, nos sumus semper parati vestris et Ecclesiae per omnia et in omnibus obtemperare mandatis. Praeterea benignitatem vestram volumus non latere quod Christianissimum virum dominum Simonem comitem Montisfortis, tum obtentu gratiae vestrae, tum suae intuitu probitatis, et longae familiaritatis contractu cum ipso antequam ad partes nostras veniret, curavimus et curamus sincere diligere ac honorare in omnibus et habere ut verum et charum amicum.

Datum Andusiae, in vigilia beati Thomae.

CCXXIII. VERCELLENSI EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET ARCHIDIACONO PERGAMENSI. Adversus quemdam falsis litteris utentem. (Laterani, XV Kal. Februarii.) Coram dilecto filio nostro Angelo Sancti Adriani diacono cardinale, quem magistro B. procuratori praepositi et quorumdam canonicorum plebis de Bripio et Sal. clerico concessimus auditorem, idem proposuit procurator quod cum idem Sal. litteras quasdam sub nomine nostro confectas tam ipsis quam quibusdam exsecutoribus pro assequendo ejusdem Ecclesiae beneficio praesentasset, idem praepositus et canonici litteras ipsas habentes de falsitate suspectas, eas ad nos per proprium nuntium destinarunt: quarum falsitate comperta, dilectis filiis archipresbytero de Nembro et conjudici suo dedimus in mandatis ut tam impetratorem quam eum qui fuerat usus eis punirent secundum constitutionis tenorem quam edidimus ad falsariorum malitiam confutandam, qui mandatum nostrum fideliter exsequentes, dictum S. ab officio et beneficio perpetuo privaverunt. Propter quod idem apostolicam sedem appellans, non exspectato termino qui fuerat ad prosequendam appellationem praefixus, ad abbatem Sancti Celsi et ejus conjudicem nostras litteras impetravit: qui ejusdem praepositi legitimis exceptionibus non admissis, dictorum judicum sententiam post appellationem ad nos legitime interpositam infirmarunt. Postmodum vero archipresbytero Pergamensi et ejus conjudicibus dedimus in mandatis ut nonobstantibus litteris ad abbatem Sancti Celsi et ejus conjudicem per S. memoratum obtentis, praefatam archipresbyteri de Nembro et conjudicis sui sententiam confirmare vel infirmare curarent, sicut de jure cognoscerent faciendum. Qui causae meritis plenius intellectis, eamdem sententiam confirmarunt; a quorum processu idem S. vel non appellavit omnino, vel appellationem suam non fuit infra tempus legitimum prosecutus. Demum bonae memoriae Gerardus Albanensis electus apostolicae sedis legatus, ad cujus praesentiam partes accesserant, terminum praefixit eisdem, quo cum causa sufficienter instructa nostro se conspectui praesentarent. Sed nuntio praepositi ab Ecclesiae hostibus in itinere praepedito, dictus S. ad cancellarium Mediolanensem et ejus conjudices litteras reportavit, qui pro eo iniquam post appellationem ad nos legitime interpositam sententiam protulerunt. Unde procurator idem humiliter supplicavit ut eorum sententiam irritam decernentes, quod per praefatum archipresbyterum de Nembro et ejus conjudicem fuerat de clerico memorato statutum faceremus firmiter observari. Dictus vero clericus ex adverso respondit quod cum olim in praefata ecclesia, in qua idem a pueritia fuerat titulatus, quaedam praebenda vacaret, idem ne alii conferretur ad audientiam nostram appellans, quemdam qui se dicebat ad sedem apostolicam accessurum rogavit ut super hoc sibi nostras litteras impetraret. Quod sibi litteras praeceptorias et exsecutorias reportante, alteras ecclesiae memoratae capitulo, reliquas vero exsecutoribus praesentavit: quibus ipsas habentibus de falsitate suspectas, idem clericus renuntiavit eisdem, nec earum occasione aliquid fuit actum.

Elapso vero quinquennio praepositus et capitulum ejusdem ecclesiae ipsum Bononiae commorantem liberaliter in canonicum receperunt, ei partem beneficii assignantes. Sed quia postmodum ipsos traxit in causam super quadam pecuniae summa quam solvere tenebantur eidem, ipsi commoti graviter contra eum, praefatas litteras, quibus ipse renuntiaverat, ad nostram praesentiam destinarunt: quas nos falsas esse censentes, dicto archipresbytero de Nembro et conjudici suo dedimus in mandatis ut impetratorem ipsarum et eum qui fuerat usus illis punirent secundum constitutionis memoratae tenorem, qui eum officio beneficioque privarunt. Cumque abbas Sancti Celsi et conjudex ipsius eorumdem sententiam decrevissent irritam et inanem, et archipresbyter Pergamensis et conjudex suus eamdem rursus sententiam confirmassent, tandem post litteras ad praepositum Sancti Leonardi et conjudicem ejus obtentas coram praefato Albanensi electo partes concorditer statuerunt ut certo termino nostro se conspectui praesentarent. Sed cum praepositus nec veniret nec mitteret responsalem diutius exspectatus, causam dicto cancellario Mediolanensi et ejus conjudicibus duximus committendam, qui dictum clericum ab impetitione partis adversae sententialiter absolverunt. Unde clericus idem humiliter supplicavit ut praepositum et canonicos antedictos ab ipsius super hoc molestatione compescere dignaremur. Nos igitur iis et aliis quae coram cardinale praedicto fuere proposita plenius intellectis, quia nobis constitit evidenter quod praefatus S. falsas litteras praesentarat, et ita praesentando fuerat usus illis, quarum falsitas adeo erat evidens et aperta quod etiam cujusque simplicis indagatione poterat deprehendi, eumdem S. duximus in perpetuum beneficio ecclesiae memoratae privandum; praepositum nihilominus, qui postquam jam dictas litteras credidit esse falsas, ipsum recepit in fratrem, a collatione beneficiorum ejusdem ecclesiae suspendentes. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis sententialiter est statutum faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, XV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXIV. ANDREAE ILLUSTRI REGI HUNGARIAE. Dantur ei induciae ad solvendum votum. (Laterani, III Non. Februarii.) Oblatis nobis ex parte tua petitionibus, quantum cum Deo possumus grato concurrentes assensu, ad exsequendum votum quo Domino promisisti te ad terrae sanctae subsidium profecturum serenitati tuae triennium indulgemus; infra quod sic te studeas praeparare ut ad magni regis obsequium tu, quasi rex magnus, magnifice proficiscens, dilationis incommodum subventionis commoditate restaures, et sequenti doceas apparatu te non ad voti dilationem emissi sed subventionem plenariam inducias postulasse. De principibus vero tuis non praecessuris te in subsidium terrae sanctae nil ad praesens providimus statuendum, cum adhuc nihil certi de ipsorum proposito teneamus; sed cum opportuno tempore fuerimus requisiti, necessarium consilium apponemus. Inter venerabiles autem fratres nostros Strigoniensem et Colocensem archiepiscopos concordia grata nobis existit, cum non solum inter eos, sed etiam quoslibet alios, sopiri velimus contentiones et lites. Unde cum, disponente Domino, simus in sede justitiae constituti et omnibus in justitia debitores, neutri eorum, si de jure suo voluerint experiri, negare debemus quod postulat ordo juris.

Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXV. EIDEM. De negotio episcopi Bambergensis. (Laterani, III Non. Februarii.) Licet Bambergensis episcopus in multis offenderit, nos tamen interventu precum tuarum rigorem justitiae temperantes, venerabili fratri nostro Maguntinensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato nostris damus litteris in mandatis ut non procedat adversus eumdem, sed inquisita super facto ipsius, de quo ei mandavimus, plenarie veritate, quidquid invenerit fideliter nobis scribere non postponat, ut circa ipsum secundum quod expedierit procedamus: in quo tuae non erimus deprecationis immemores; nisi forsitan ipse suis excessibus intercessoris affectum impediat, et effectum intercessionis excludat.

Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXVI. MAGUNTINENSI ARCHIEPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ei dat certa mandata. (Laterani, III Non. Februarii.) Licet ad depositiones quorumdam episcoporum bono, sicut credimus, zelo processeris, quid tamen super iis secundum justitiae regulam sentiamus per alia scripta nostra tibi directa percipere potuisti. Nuper autem per dilectum filium Othonem decanum de Onoltisbach, virum providum et fidelem, litteras tuae fraternitatis accepimus, et intelleximus inter alia quod super negotio Herbipolensis ecclesiae suggessisti. Quae autem a nobis idem audierit, ipsius potueris fideli ratione doceri. Caeterum cum, disponente Domino, simus in sede justitiae constituti et omnibus in justitia debitores, negare non debemus alicui quod postulat ordo juris. Unde si forsan ille qui substitutus asseritur et qui dicitur destitutus de jure suo voluerint experiri, praefigas eis terminum competentem quo per se vel responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent justum, dante Domino, recepturi judicium

Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXVII. EPISCOPO ET DECANO ET CANTORI PARISIENSIBUS. De relaxando interdicto capellae regiae. (Laterani, IV Kal. Februarii.) Ex litteris charissimi in Christo filii nostri Philippi illustris regis Francorum accepimus quod venerabilis frater noster Aurelianensis episcopus in capellam regiam de Castro novo supra Ligerim pro suae voluntatis arbitrio interdicti sententiam promulgavit, licet nec tempore inclytae recordationis Ludovici patris ejusdem nec etiam suo fuerit ab aliquo attentatum, ut si forte capellani regalium capellarum excederent, ipsae capellae subjicerentur ecclesiastico interdicto, cum parochialia jura non habeant, et ministris ipsarum rex ipse de proprio faciat necessaria ministrari. Unde quod super hoc episcopus fecerat memoratus, per sedem apostolicam irritari petebat, et ei ne praesumat de caetero talia inhiberi. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo praedictam interdicti sententiam relaxetis; cum si forsan capellanus memoratae capellae deliquerit, ut suum poena teneret auctorem, non locus in regis praejudicium, sed ille debuerit interdici. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, IV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXVIII. SANCTI JOANNIS ANGELIACENSIS ET SANCTI FLORENTII SALMURIENSIS ABBATIBUS XANTONENSIS ET ANDEGAVENSIS DIOECESUM, ET MAGISTRO STEPHANO DECANO SANCTI HILARII PICTAVENSIS. Varia litis implicitae capita decidit. (Laterani, II Kal. Novembris.) Ex litteris venerabilis fratris nostri Pietavensis episcopi nos accepisse noscatis quod cum ipse Walterum canonicum Pictavensem ad personatum ecclesiae de Airaon tunc vacantis praesentatum ab abbatissa Sanctae Crucis de Pictavi, quae se in eadem jus patronatus habere dicebat, admittere noluisset, eo quod idem W. existens Talamundensis decanus, canonicus Engolismensis et Pictavensis et Sanctae Mariae Majoris de Pictavi, et pensionibus beneficiatus quamplurimis, aliam habebat ecclesiam in dioecesi Pictavensi, et abbatissa praefata infra tempus in Lateranensi concilio constitutum personam non curaverit idoneam praesentare, ac praesentando indignum, illa vice jus amiserit praesentandi, de prudentum virorum consilio Philippo pauperi clerico nullum aliud habenti ecclesiasticum beneficium, quem bonae indolis esse suis litteris describebat et per se ac suos valde utilem ecclesiae memoratae, ipsius ecclesiae contulit personatum. Walterus vero praedictus ad Sanctae Radegundis et Sancti Hilarii de Cella priores et magistrum Stephanum Gaschet canonicum Sanctae Mariae Majoris de Pictavi nostras litteras super eadem ecclesia impetravit: quas procuratores episcopi in modum exceptionis proposuerunt in eorum praesentia non valere, pro eo quod impetratae fuerant tali falsitate suggesta et tali veritate suppressa qua tacita vel expressa impetrari minime potuissent. Asseruerat enim in sua narratione W. quod dictam ecclesiam fuerat canonice assecutus, cum non esset institutus per episcopum, nec etiam praesentatus propter causas praedictas, et quia non erat talis persona cui deberet parochialis ecclesiae cura committi, cum non posset ad sacerdotium promoveri. Veritatem quoque dicebant eumdem suppressisse W. eo quod suppresso nomine decanatus, et de beneficiis quibus abundat non habita mentione, super minori beneficio litteras impetravit, et quia si dixisset quod eidem nequiret Ecclesiae in persona propria deservire, qui alii quam habet residentiam non exhibet corporalem, a sede apostolica tale non potuisset obtinere mandatum. Praeterea in tenore litterarum illarum de illis indulgentiis mentio non fiebat quibus episcopo concessimus memorato beneficiatos compellere clericos personaliter in suis Ecclesiis deservire, et non compelli ad curam animarum admittere aliquos qui non possint in Ecclesiis continue residere. Contra judices siquidem exceptiones ad declinandum eorum judicium fuere propositae a procuratoribus episcopi supradicti. Contra priorem Sanctae Radegundis videlicet, quod inimicus episcopi et persecutor existens, eodem tempore adversus eumdem arduam causam super patrimonio suo et feodis habebat: qui mortalem reputabat episcopum inimicum, sicut in litteris ab eo ad dilectum filium Hug. archidiaconum Bituricensem transmissis apparet; et ob hoc potissime quod quidam de clericis suis ipsius auctoritate denuntiarunt ipsum priorem prioratum et praebendam obtinuisse per Simoniacam pravitatem. Magistrum quoque Stephanum Gaschet procuratores episcopi recusabant, eo quod in causa quadam ardua et famosa, in qua de furto et perjurio et amissione feodi secundum terrae consuetudinem agebatur, B. avunculo suo praestando patrocinium assistebat contra ipsum episcopum et Ecclesiam Pictavensem; quia cum nondum esset exorcista, in causis episcopi, qui quasi columna est Ecclesiae, tam inferior non deberet pro judice residere; maxime cum indifferenter ad omne munus manus extendens, a laicis vili conductus salario consueverit opponere se contra justitiam ecclesiis, viduis, orphanis et pupillis. Unde timebat episcopus ne corruptus muneribus a semita justitiae deviaret; quia si Deum pro modico in miserabilibus personis offendit, pro multo non praeteriret episcopum inoffensum, sui adversarii concanonicus et amicus specialis existens.

Et quia suspecti et inimici judices esse non debent, cum procuratores praedicti ad haec probanda non potuerint a praenominatis judicibus arbitros obtinere, quos cum instantia postulabant, tam pro episcopo quam pro dicto Philippo ad sedem apostolicam appellarunt, episcopum, clericos suos, dignitatem episcopalem et totum episcopatum, nec non et praescriptam ecclesiam de Airaon sub nostra protectione ponentes. Unde ipsi judices post appellationem interpositam et bis a procuratoribus episcopi, cum citabatur ad judicium, innovatam, et post mandatum prioris de Partiniaco veteri et suorum conjudicum delegatorum nostrorum mandantium primis judicibus ut eidem supersederent negotio quousque per collationem litterarum de judicum priorum et posteriorum jurisdictione constaret, talem tulerunt sententiam in episcopum memoratum, quod nec suspendere posset, nec excommunicare subjectos, nec procurationes exigere ab eisdem; quam posteriores judices propter causas praedictas multorum usi consilio decreverunt irritam et inanem, et primos judices, eo quod processum impediebant ipsorum, et ea quae attentaverant revocare nolebant, licet ipsi parati essent quae medio tempore fecerant retractare, excommunicationis sententiae subjecerunt. Proponebatur etiam contra priorem sanctae Radegundis praedictum quod ipse odii fomite, non zelo justitiae, suos induxit conjudices ut in episcopum ferrent sententiam supradictam, subditis ne impenderent episcopo reverentiam debitam inhibentes. Ex quo gravis immineret jactura toti dioecesi Pictavensi; quia tyranni, raptores, incendiarii, et alii pestilentes per Pictaviam debacchantes non possent coercitionis debitae freno compesci, si restringerentur in tantum jurisdictionis episcopalis habenae. Fuit etiam propositum coram nobis quod cum nominatus episcopus personaliter ad sedem apostolicam accessisset, nobis humiliter supplicavit ut Sanctae Radegundis et Sancti Hilarii de Cella priores et abbatem Novi monasterii, qui nimia familiaritate conjuncti eum persequebantur injuste, inhiberemus de caetero dari judices contra ipsum: quod tunc ad preces ipsius episcopi, sicut ejus nuntius proponebat, in cancellaria nostra fecimus inhiberi. Unde cum de hoc nulla fieret mentio, dicebat litteras non valere, nec aliquam jurisdictionem habere in ipso priores superius praenotatos.

Propter haec igitur et alia nuntius episcopi supplicavit ut ea quae post appellationem ad nos legitime interpositam a primis judicibus fuerant attentata faceremus in irritum revocari. Ex adverso W. litteras prioris Sanctae Radegundis et conjudicum suorum exhibuit, qui dicebant quod dictus episcopus citatus legitime ab eisdem, licet per procuratorem quasdam exceptiones fori declinatorias opponeret, quas ratione praevia iidem judices frivolas judicarunt laborans tamen contumacia evidenti, noluit propositis respondere; sed post multarum citationum edicta praescriptam Ecclesiam Philippo de Calciata, lite pendente, conferre praesumpsit, et cum praefati episcopus et Philippus ad judicium citarentur, ut tam super principali quam translatione rei litigiosae in alium fieret quod deberet, episcopo per se vel responsalem idoneum minime comparente, Philippus die sibi statuta comparuit, et intentione ipsius W. proposita respondit in jure quod per episcopum Pictavensem auctoritate Lateranensis concilii fuerat eamdem Ecclesiam assecutus, et ad ejus instantiam indulto ei termino super collatione illius Ecclesiae plenius respondendi, nec venit, nec curavit mittere responsalem. Unde iidem judices malitiam episcopi attendentes, quia ipsorum jurisdictioni nimis contumaciter illudebat, ut ad standum juri aliqua poena compellerent quem monitis et exspectationibus plurimis et multis edictis peremptoriis inducere non valebant, talem in eum sententiam protulerunt, ut interim nec procurationes posset exigere a subjectis, nec suspendere, nec excommunicare subjectos; subjectis ejusdem nihilominus inhibentes ne ipsi super iis aliquatenus obedirent, donec ipse plene satisfaceret de praemissis. In Philippum autem pro sua contumacia interdicti sententiam promulgarunt: pro quo cum ad abbatem de Absia et suos collegas, commensales et ministeriales episcopi, sub forma sumpti quaedam litterae a nobis super eadem Ecclesia emanassent, primi judices, quia in secundis litteris de prioribus ac de processu negotii et de episcopo actoris vel rei nomine mentio non fiebat, et quia per suggestionem falsi fuerant impetratae, cum ipsarum data praecederet diem quo ipse Philippus primo comparuit coram eis, abbati et collegis suis inhibuere praedictis ne in eadem causa procederent donec plena fieret collatio litterarum. Ipsi vero scriptum authenticum exhibere nolentes, in tantam insaniam proruperunt quod sententiam in episcopum latam de facto, cum de jure non possent, irritam temere nuntiantes, in primos judices excommunicationis sententiam fulminarunt.

Unde cum propter impedimenta hujusmodi primi judices mandatum nostrum exsequi non valerent, generaliter omnes illos qui eos super processu illius causae impedire praesumerent excommunicationis vinculo subjecerunt, ad generalem synodum nihilominus accedentes, ut praemissis omnibus coram multis jurisperitis expositis, et innocentiam suam ostenderent, et tam episcopi quam illorum qui pro judicibus se gerebant malitiam et sententiam quam in episcopum tulerant publicarent, Verum idem episcopus, W. de Sablolio praepositus, Hugo Levini, magistri I. Gabart et Ar. de Mogon. et P. Acelini canonici Pictavenses et quidam alii sui complices in synodo clamorem et strepitum excitantes, litteras nostras multoties incipiente lectore, quoties Innocentius episcopus dicebatur, vocem ejus tantis clamoribus confundebant quod aliorum audientia perturbata, mandatum apostolicum poterat vix audiri garcionibus et ministerialibus episcopi, qui cum gladiis et fustibus ad synodum venerant, insultantibus in eosdem, et paratis litteras apostolicas de manibus ipsorum eripere ac in eos manus injicere violentas. Propter quae iidem judices episcopum pontificali officio suspendentes, W. et acclamatores alios excommunicationis vinculo innodarunt. Sed episcopus, suspensione contempta, ordines solemniter celebravit, et exsequi sicut prius officium pontificale praesumit. At Joannes Lavini canonicus Pictavensis in litteras judicum praesentatas capitulo Pictavensi bis expuit impudenter, ac Marcus clericus de mandato Hugonis Levini magistrum Stephanum Gaschet unum de judicibus supradictis, cum non haberent ipsi judices alium qui auderet litteras praesentare, ab ecclesia violenter ejiciens, postmodum de equo projecit in terram. Ad haec W. supradictus adjecit quod tempore praesentationis ipsius episcopus ei vel abbatissae nihil opposuit nisi quod in ecclesia de Airaon medietas patronatus spectabat ad ipsum. Dixit etiam quod praenominatus Philippus, cui, pendente lite, fuit ecclesia praescripta collata, insufficiens est ad curam animarum habendam, et parentes ejusdem ipsam ecclesiam et monasterium Sanctae Crucis multis injuriis et damnis affligunt. Super aliis autem exceptionibus tam contra ipsum quam contra judices ab episcopo per litteras suas oppositas sic respondit, quod licet se minime justificare praesumat, nihil tamen ei obviat de canonicis institutis quin valeat ad sacerdotium promoveri; nec in confessione vel administratione decanatus, nec quando diaconatus officio publice fungebatur in Ecclesia Pictavensi, aliquid objecit eidem episcopus supradictus. Sed nec indulgentias praelibatas ipsi opponere posset, quibus per abusum faciendo contrarium tacite renuntiasse videtur, multis clericis pluribus beneficiis abundantibus in parochialibus ecclesiis curam animarum committens, licet non deserviant in eisdem, nostris indulgentiis in charis ejus robur amittentibus firmitatis, et in illis rigorem servantibus a quibus aliquid nititur extorquere. Contra priorem quoque Sanctae Radegundis nullam causam habebat tempore quo praedicta quaestio sub ejus et suorum conjudicum erat examine ventilanda; sed paratus fingere causas, ut se causae subtraheret, adversus ipsum dixit habiturum se quaestionem et magistrum Stephanum Gaschet vilem esse personam et inimicum ipsius, cujus patrocinio et consilio contra suum archiepiscopum usus fuerat paulo ante: a quibus et tertio conjudice procuratores episcopi minime appellarunt, nec se promiserunt exceptiones propositas probaturos, et nullam fecerunt de eligendis arbitris mentionem. De suspensione quidem ipsius episcopi dixit gravem non imminere jacturam, cum ipse non intendat compescere sed confovere tyrannos, noxios relevans, et opprimens innocentes. Addidit etiam quod cum episcopus fuerit ab officio pontificali suspensus, per parochiales ecclesiae Pictavensis urbis sententia publicata, ipse divina celebrare praesumit in animae suae dispendium et ecclesiasticae disciplinae contemptum. Unde petebant ut jure abbatissae praefatae, cum in nullo peccasse probetur, illaeso servato, praedictam sententiam faceremus usque ad satisfactionem condignam firmiter observari, violatores ipsius et indulgentiarum nostrarum ac alios qui manus in judicem temerarias injecerunt, abbatem quoque de Absia et complices ejus propter ea quae in judices praesumpserunt tali poena plectentes quod alii per impunitatis fiduciam talia de caetero non attentent.

Auditis igitur et intellectis iis et aliis quae fuere proposita coram nobis, praenominato Waltero propter solam multitudinem beneficiorum quae noscitur obtinere super ipsa ecclesia de Araon silentium duximus imponendum; jure monasterii Sanctae Crucis praedicti super repraesentatione alterius, amoto Philippo, qui, lite pendente, sine praesentatione patroni obtinuit eamdem ecclesiam minus juste, illaeso servato. Episcopo vero, ut observet in aliis quod in dicto Waltero voluit observare, interdicimus ne conferat parochialem ecclesiam alicui ecclesiasticum beneficium obtinenti, nisi illud voluerit resignare; et si vobis constiterit ipsum fuisse praefatis indulgentiis nostris abusum, ipsarum beneficio privetis eumdem. Abbatem quoque de Absia, priorem de Partiniaco veteri, et cantorem Sancti Hilarii Pictavensis, qui sic contra praefatos judices temere processerunt, ab officio suspendentes quousque per sedem apostolicam misericordiam valeant obtinere, Marcum clericum, si manus injecit, ut dicitur in unum de judicibus violenteas, et H. Levini, si de mandato ipsius hoc exstitit attentatum, excommunicatos publice nuntietis, et faciatis ipsos ab omnibus arctius evitari donec passo injuriam satisfecerint competenter et cum vestrarum testimonio litterarum nostro se conspectui repraesentent. Super strepitu vero et clamore in synodo factis ut nostrarum litterarum lectio et processus impediretur judicum praedictorum, inquisita diligentius veritate, si ex hoc in episcopo culpam agnoveritis, ipsum a collatione ordinum suspendatis, cum post sententiam judicum praedictorum ob hoc in ipsum prolatam ordines praesumpserit celebrare, ut in quo deliquisse dignoscitur, puniatur. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, II Kal. Novemb., pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXIX. CAPITULO BEATI MARTINI TURONENSIS. De immunitate monasterii Bellimontis. (Laterani, II Idus Februarii.) Olim causam quae inter vos ex parte una venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Turonensem super jurisdictione in monasterio Bellimontis ex altera vertebatur ad nos ab examine dilectorum filiorum abbatis de Eleemosyna Carnotensis dioecesis Aurelianensis decani et S. de Bero canonici Carnotensis, delegatorum nostrorum per appellationem delatam, S. Cantori et H. majori et O. de Graciaco archidiaconis Bituricensibus sub certa forma duximus committendam. Interim autem abbatissa de Bellomonte per suas nobis litteras intimante quod cum archiepiscopus supradictus sibi jurisdictionem indebitam in ipso monasterio usurparet, ac ipsa propter hoc ad sedem apostolicam appellasset, et archiepiscopus, ejus appellatione contempta, in eam et communicantes eidem excommunicationis sententiam protulisset, jam dictis posterioribus judicibus nostris dedimus litteris in mandatis ut ipsam abbatissam ad cautelam juxta formam Ecclesiae absolventes, et injungentes eidem quod injungendum de jure videretur, eam super quibusdam in quibus asseruerat per dictum archiepiscopum se gravatam non paterentur per ipsum vel per alios indebite molestari, audituri postmodum et fine canonico decisuri si quis esset alius inter partes scrupulus quaestionis. Cujus auctoritate rescripti cum partes fuissent in eorum praesentia constitutae, abbatissa juxta mandatum apostolicum absoluta, idem archiepiscopus eam et conventum sui monasterii super jurisdictione quam in eodem se proponebat habere per easdem litteras reconvenit. Tandem post altercationes plurimas et diversas archiepiscopus et capitulum Turonense ex una parte, abbatissa et conventus Bellimontis ex altera, et vos, contra quos memoratus archiepiscopus coram eisdem judicibus proposuerat per alias litteras antedictas quod jurisdictionem impediebatis quam habebat in monasterio praenotato, ut litium circuitus vitaretur, adinvicem convenistis ut sine omni cavillatione litis contestatio fieret super libellis hinc inde circa dicti monasterii jurisdictionem oblatis. Lite quidem coram eis legitime contestata, et testibus productis a partibus coram dilectis filiis magistro B. concanonico vestro, eorumdem auctoritate judicum, ipsi judices ad nos instructum negotium volentibus partibus remiserunt.

Procuratoribus itaque partium in nostra praesentia constitutis, et attestationibus quas judicum sigillis inclusas recepimus publicatis. pro parte archiepiscopi et capituli Turonensis fuit propositum coram nobis quod cum monasterium Bellimontis infra Turonensis archiepiscopatus limites concludatur, tam in eo quam in abbatissa jurisdictionem episcopalem habebat archiepiscopus memoratus, et ea tam ipse usus fuerat quam praedecessores ipsius. Unde procuratores archiepiscopi et capituli proponebant quod cum esset suae partis intentio de jure communi fundata, et per depositiones testium probaretur quod electionem Math. abbatissae monasterii Bellimontis Turonensis archiepiscopus confirmasset, et munus benedictionis impendisset eidem, ipsamque obedientiam, reverentiam et subjectionem manu posita super altare archiepiscopo impendisse, ac archiepiscopum consecrasse altare, nec non publice praedicasse in ecclesia Bellimontis, et alia etiam esse probata quae ad jurisdictionem episcopalem spectare noscuntur, petebant in hoc jure ac sua possessione archiepiscopum conservari, et nec per abbatissam vel moniales Bellimontis seu per vos turbetur ei hoc jus et usus jurisdictionis, sed uti libere permittatur. Ad haec ab W. et Matthaeo abbatissae ac monialium Bellimontis et ecclesiae vestrae procuratoribus fuit ex adverso responsum quod archiepiscopus et Ecclesia Turonensis nihil praelationis vel jurisdictionis in monasterio habebant eodem, et si quando aliquibus idem archiepiscopus fuit usus quae jurisdictionis existere viderentur, eis abutendo usus fuerat, et per injuriam usurpando. Propter quod querebamiui tam vos quam abbatissa et moniales praefatae, cum ad ecclesiam vestram monasterium ipsum, sicut asserebatis, pleno jure spectaret, proponentes per depositiones vestrorum testium docuisse quod moniales ipsius monasterii obitum abbatissae vobis denuntiant, petentes licentiam eligendi, et canonicis auctoritate vestra praesentibus, abbatissae celebratur electio, quae a vobis postmodum confirmatur, et cantor incipiens Te Deum laudamus, personam installat electam, cui de mandato vestro promittunt obedientiam moniales, vobis praesentantes eamdem quae in capitulo jurat Ecclesiae vestrae obedientiam, subjectionem et reverentiam Gallicis verbis, promittens de se conquerentibus exhibere jus etiam coram vobis quoties fuerit requisita, et a vobis curam recipit abbatiae ac baculum pastoralem, chrisma, oleum et ignem novum in pascha, quorum interdictum moniales observant et correctionem admittunt. Unde se asserentes de iis et aliis quae ad jurisdictionem et usum jurisdictionis pertinent plene probasse, ab impetitione archiepiscopi et Eeclesiae Turonensis absolvi petebant. Hoc etiam in petitionem procuratores vestri specialiter deduxerunt, ut cum ecclesia vestra plena jurisdictione in eodem monasterio usa fuerit et utatur, archiepiscopus et capitulum Turonense possessionem eidem non turbent, sed ipsam ea pacifice uti permittant; praesertim cum bonae memoriae Alexander papa praedecessor noster eidem jus suum recognoverit in monasterio Bellimontis, quaedam, salva sedis apostolicae auctoritate nec non ecclesiae vestrae canonica reverentia et thesaurarii justitia, ipsi monasterio indulgendo.

Nos igitur auditis iis et aliis quae fuere proposita coram nobis, cum archiepiscopus et capitulum Turonense adversus abbatissam et monasterium Bellimontis de suo jure docuerint, quoad possessorium judicium, quo tantum actum est inter partes, abbatissam et conventum monasterii praenotati de fratrum nostrorum consilio condemnantes, inhibemus eisdem ne impediant archiepiscopum Turonensem in eodem monasterio eis uti quae jurisdictionis episcopalis existunt. Caeterum cum inter archiepiscopum et capitulum Turonense ex parte una et vos ex altera interdicto uti possidetis vel ad instar potius illius interdicti actum sit in hac causa, quia plura capitula et magis ad rem facientia plenius et evidentius probavistis, vos in eo cognovimus potiores. Quapropter vos ab impetitionibus archiepiscopi et capituli Turonensis absolventes, archiepiscopo et capitulo inhibemus ne turbent vobis possessionem in monasterio Bellimontis, sed iis quae ad jurisdictionem spectare noscuntur vos in eodem libere uti permittant, quaestione proprietatis tam archiepiscopo et Ecclesiae Turonensi contra ecclesiam vestram quam abbatissae ac conventui Bellimontis contra archiepiscopum et capitulum Turonensis Ecclesiae reservata. Nulli ergo, etc., diffinitionis et inhibitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Idi. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto

In eumdem fere modum scriptum est super hoc archiepiscopo et capitulo Turonensi, verbis competenter mutatis.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc episcopo Aurelianensi et abbati de Curia Dei Aurelianensis dioecesis, et decano Sancti Aniani Aurelianensis, verbis competenter mutatis, usque reservata. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum faciatis per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo inviolabiliter observari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, frater archiepiscope ac fili abbas, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, Idibus Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXX. SENONENSI, ROTOMAGENSI, TURONENSI, ET BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPIS, ET EORUM SUFFRAGANEIS. Scribitur pro monasterio Vindocinensi. (Laterani, XVI Kal. Martii.) Licet apostolatus officium nos universis generaliter constituat debitores, religiosis tamen personis, et locis praesertim quae ad sedem apostolicam nullo pertinent mediante, sollicitudinem tenemur et curam impendere specialem. Sane dilecti filii abbas et conventus Vindocinenses nostris auribus intimarunt quod cum possessiones, homines et ecclesias habeant in dioecesibus vestris, super quibus plerumque a multis indebite molestantur, vos molestatores eorum, prout ad vos pertinet, compescere non curatis, quinimo latas in eos interdicti et excommunicationis sententias nulla sibi satisfactione impensa relaxatis interdum in eorum praejudicium et gravamen: quod tanto molestius ferimus quanto ipsos nostrae considerationis intuitu deberetis in sua justitia benignius confovere. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus hujusmodi latas pro eis sententias absque congrua satisfactione relaxare nullatenus praesumentes, de malefactoribus suis singuli per vestras dioeceses, quoties ab ipsis vel eorum nuntiis fueritis requisiti, eisdem curetis justitiae plenitudinem exhibere; mandatum nostrum taliter impleturi quod illud sibi sentiant profuisse, et nos super hoc providere aliter non cogamur. Vos denique, fratres archiepiscopi et episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Martii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

In eumdem modum scriptum est Carnotensi, Aurelianensi, Cenomanensi, Andegavensi, Pictavensi, et Xantonensi episcopis.

CCXXXI. ABBATI MONASTERII SANCTAE MARIAE SILVAE MAJORIS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Kal. Decembris.) Quoties a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Lucii et Coelestini Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; in eadem villa, ecclesias Sancti Petri et Sancti Joannis, grangias ad ipsum monasterium pertinentes, scilicet Malforat cum terra de Bunasse, grangiam de Daniaco et de Carenzac cum ecclesia de Narizan, grangiam de Fongravosa et Sancti Nicolai de Genizaco et de Montfarto cum pertinentiis earum. Decimas, molendina, colonos et homines, quae specialiter ad monasterium vestrum spectant. Prioratus quoque de Senon, de Sancto Lupo, de Castelleto, de Avaron, de Cronhon, de Foncambalada, de Madiraco, de Lopiac, de Belabat, de Banhals, de Benaugias veteri, de Guibon, de Aguliaco, de Ardeniaco, de Darvaco cum omnibus pertinentiis eorumdem prioratuum; ecclesias etiam de Spineto, de Camiac, de Sancto Leone, de Montiniaco, de Corbeliaco, de Sancto Sidonio, de Plazaco, de Sancto Germano de Campetez; prioratus quoque Sancti Andreae de nomine Domini, de Podio Dodon. cum ecclesiis suis, Sancti Christophori et Sancti Severini, prioratum Sancti Martini et Sancti Saturnini de Boenes, et Sancti Vincentii de Porreto, et Sancti Laurentii de Scaras, et Sancti Joannis de Campanhas cum omnibus pertinentiis eorum. Quidquid habetis apud Brojam et Ialam domum de Artelea, de Montelauri, ecclesiam et decimam de Villanova cum omnibus pertinentiis suis. In Xantonensi dioecesi prioratum Sancti Nicolai de Roiano, furnum et terram contiguam burgo Sancti Petri, villam de Castellars, sicut concluditur duabus viis, cum grangia et agriculturis; terras, vineas et redditus quos habetis in insula quae dicitur Oleron. Molendinum vobis in mari collatum a Joanne Martin.; vineas vobis collatas ab Arnaldo Viverevult, vineas de Valera, prioratus Sanctae Mariae de insula quae est in Averto, et de Praifornel cum possessionibus eorum. In Vasatensi dioecesi ecclesiam de Brana cum aliis possessionibus vestris; prioratus Sancti Joannis de Blaniaco et Sancti Petri de Castet cum ecclesia sua de Siurac; prioratus de Rius, de Sorraco, de Coriaco, de Fescals, de la Gardera, de Viaco, de Linguon cum omnibus pertinentiis eorum, et prioratum de Bellofonte. In Petragoricensi dioecesi prioratus Sancti Martini, Campi Martini, et de Scaurniaco, et de Prisone, et Sancti Ulrici, et Sancti Nicolai de Gorson, de Lopehac, cum ecclesia sua de Murzac; prioratus Sancti Saturnini de Puteo cum ecclesiis suis Sanctae Mariae de Belpojet et de Punacio; prioratum de Lavernhia cum ecclesiis suis Sancti Martini de Cumbis et de Croisa; prioratum Sancti Pastoris cum ecclesiis sibi pertinentibus, et prioratum de Atenac et de Nausis cum omnibus pertinentiis eorum, et de Siuriaco cum pertinentiis suis. In Agennensi dioecesi prioratum Sancti Antonini cum ecclesia Sanctae Rufinae, et de Runaut, et Maureliaco, et Sanctae Mariae de Culturis; prioratus Sancti Silvestri de Peno, Sancti Petri de Guntaldo, de Escassafort, cum ecclesiis et aliis pertinentiis suis; prioratus etiam de Manuforti, de Calesu, Sancti Caprasii de Savarzac, Sanctae Mariae de Lafita, et de Caus Beosa cum ecclesia ejus Sancti Andreae, cum omnibus pertinentiis eorum. In Caturcensi dioecesi monasterium monialium, scilicet Pomaredus, cum prioratibus, ecclesiis et aliis possessionibus suis; salvitatem de Blancafort. In Auxitanensi dioecesi prioratum Gavarretus cum decima et censu totius villae, furnis et aliis possessionibus suis; prioratus de Leucader, de Malvezi, de Gilo, de Perquer, de Boga, del mont de Caneux, de Seuguer. In regno Aragonum prioratus de Rosta, de Pintan, de Unocastello, de Exera, de Pradella, de Alcala, cum ecclesiis, decimis et aliis possessionibus suis. In Lincolniensi dioecesi in Anglia prioratum de Boroella cum pertinentiis suis. In Cameracensi dioecesi, abbatiam Sancti Dionysii de Brocares cum ecclesiis, decimis, et aliis pertinentiis suis. In Suessionensi dioecesi prioratus Sancti Leodegarii et Sancti Pauli de Nemore et Bellaevallis. In Laudunensi dioecesi prioratum Girei, et Sanctae Probae, et de Lapion. In Remensi dioecesi prioratum de Noveio cum pertinentiis suis. In Catalaunensi dioecesi prioratum Chantici. In Senonensi dioecesi prioratum Neronis villae cum pertinentiis suis. In Aurelianensi dioecesi prioratum de Semeio cum ecclesiis suis Sancti Joannis de Eureis et Sancti Symphoriani de Camblois. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare: quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo; siquidem catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem, qui nostra fretus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Ad haec, praesenti decreto statuimus ut, obeunte te nunc ipsius loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Inhibemus quoque ne infra terminos parochiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et vestro quisquam aedificate praesumat, salvis tamen privilegiis apostolicae sedis. Libertates praeterea et immunitates a felicis recordationis Alexandro papa praedecessore nostro, sive ab archiepiscopis, a ducibus Aquitaniae, nec non et aliis illius terrae baronibus monasterio et hominibus vestris pietatis et religionis consideratione indultas ratas habentes, auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut sicut ab eisdem praedecessoribus nostris statutum fuisse dignoscitur, nulla ecclesiastica saecularisve persona habitatores vestros ad arma compellere vel indebitas exactiones ab eis extorquere praesumat. Sepulturam praeterea ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones, etc, usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura, etc., usque aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, Kal. Decemb., indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1212, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno quinto decimo.

CCXXXII. ABBATI ANIANENSI. De relevanda paupertate monasterii. (Laterani, III Idus Februarii). Ex susceptae nobis imminet officio servitutis ut cum ecclesiarum omnium curam Domino susceperimus disponente, ad illarum gravamina relevanda specialiter intendamus quae apostolico noscuntur amplius praesidio indigere. Cum igitur, sicut accepimus, monasterium tuum adeo sit in temporalibus diminutum ut tibi et fratribus Domino servientibus in eodem in vestitu et victu de ipsius proventibus providere non possis, auctoritate praesentium liberam tibi concedimus facultatem ut sacristiam et ecclesias monasterii memorati, quae a monachis seu clericis saecularibus detinentur, ad manus tuas de consensu conventus vel majoris et sanioris partis ipsius appellatione remota valeas legitime revocare; quatenus de ipsarum proventibus provideatur fratribus competenter, ut releventur etiam onera debitorum. Tu denique, fili abbas, super te ipso, etc.

Datum Laterani, IV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

Scriptum est super hoc abbati Sancti Willelmi, et priori et sacristae de Salve Lodovensis et Nemausensis dioecesum, sic. Cum dilecto filio abbati Sancti Salvatoris Anianensis duxerimus concedendum ut sacristiam et ecclesias monasterii sui, quae a monachis seu etiam clericis saecularibus detinentur, etc., usque revocare, nec non ipsius monasterii possessiones et alia quae a praedecessoribus suis vel aliis illicite alienata invenerit vel distracta, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si qui super hoc contradictores apparuerint vel rebelles, vos ipsos, cum ab eo fueritis requisiti, ratione praevia per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili abbas, super te ipso, etc.

Datum III Idus Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXXIII. GANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI ET COEPISCOPIS SUIS CUM IPSO PARITER EXSULANTIBUS. Eos consolatur in afflictione. Omne gaudium existimare debetis cum in tentationes varias incideritis, eorum exemplo qui gaudentes ibant a conspectu concilii, quoniam digni sunt habiti contumelias pro nomine Jesu pati. Beati namque sunt illi qui persecutionem propter justitiam patiuntur; quoniam cum probati fuerint, accipient coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. Fidelis enim est Deus, qui suos fideles non patitur supra posse tentari, sed facit in tentatione proventum. Nam quod facit flagellum grano et fornax auro, id efficit persecutio viro justo, qui ratione fidei, ex qua vivit, similis est grano sinapis, quod quanto plus tunditur, tanto fortius inardescit, ut probatio suae fidei multo pretiosior fiat auro, quod per ignem non consumitur, sed probatur. Vos ergo, fratres, non deficiatis in tribulationibus vestris, quas pro libertate ac justitia Ecclesiae toleratis; quoniam in servis suis Dominus consolabitur, qui misericordiarum est pater et totius consolationis est Deus, in gaudio meti faciens quod in lacrymis seminatur. Ipse quidem post nubilum facit serenum, et post tempestatem tranquillum. Ipse post lamentationem et fletum, gaudium et exsultationem inducit; qui lucem creavit post tenebras, et post vesperam fecit mane; quoniam ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Quod ille bene noverat qui dicebat: Convertisti planctum meum in gaudium mihi; praecinxisti me laetitia, ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal. XXIX). O quantae mercedis est apud Deum, quantae laudis est apud homines, spiritualia temporalibus anteferre, ut temporalia spiritualibus postponantur! Exsilium sustinere pro patria, pro divitiis paupertatem, injuriam pro honore, pro quiete laborem! Verum attendite diligenter quid ille gloriosus martyr et pontifex vester pertulerit pro hac causa, et intelligetis pro certo quod in vestro certamine ipsius est martyrium innovatum, imo ipsius agonis palma vobis est feliciter reservata, qui ducem certaminis tanquam fortis athletae sequimini ad triumphum. Nisi enim hujus causae is esset effectus, quae utilitas in sanguine suo, qui gladiis effusus est impiorum? Non enim sub altari Dei frustra clamat anima interfecti propter verbum Domini et propter testimonium quod habebat, voce magna dicendo: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas, et vindicas sanguinem meum de iis qui habitant super terram? et dictum est illi ut requiesceret modicum adhuc tempus, donec impleantur conservi (Apoc. VI): quod ad vos sano potest intellectu referri, qui conservi ejus existitis, servitutem exsequendo divinam, ut sponsam Christi a servitute liberetis humana. Quia non sumus filii ancillae, sed liberae, qua libertate nos unigenitus Dei Filius liberavit.

Interrogate, quaeso, conscientiam ipsi vestram, nisi respondeat ipsa vobis quod tolerabilius est honorabilem persecutionem extra patriam sustinere quam in patria perpeti vilissimam servitutem, longe profecto pejorem sub Pharaone in luto et latere sustinebat. Et nunc induratum est cor Pharaonis, nec dimittet Israeliticum populum nisi tandem in manu valida, ut post sordes Aegypti sacrificet Domino in deserto. Confidite, fratres, quod idem Deus per alterum Moysem liberabit populum suum de servitute novi Pharaonis in manu forti; et cum fuerit mirabiliter liberatus, cantabit Domino gloriose quod equum et ascensorem projecit in mare, qui Deum sibi non posuit adjutorem, sed in sua praevaluit vanitate; qui gloriatur cum male fecerit, et in pessimis rebus exsultat; qui factus est sicut equus et mulus, in quibus nullus est intellectus; ita in reprobum sensum datus ut cor ejus commutatum sit ab humano, eique cor ferae sit datum, ut de ipsius conversione pene penitus desperetur, nisi eum misericorditer et mirabiliter in virum alium ille mutet qui vocat impios et non sunt et de lapidibus suscitat filios Abrahae; aut gravior illi vexatio tribuat intellectum, si forte oculos suos levet in coelum et sensus suus illi reddatur et Altissimo benedicat. Nos sane, qui ex intimo cordis affectu passionibus vestris compatimur et doloribus condolemus, non cessamus extendere manus nostras et in virga percutere donec vos liberet Dominus in mirabilibus suis: quod non in longinquum futurum esse credimus et speramus. Et licet cogitatum vestrum jactare debeatis in Deum et sollicitudinem vestram in illum projicere qui non deserit sperantes in se nec de sua misericordia praesumentes, ne tamen ipsum fortasse tentetis si cooperari negligatis eidem, satagite operari, quantum juste ac honeste potestis, cum omni diligentia et cautela, nihil de contingentibus omittentes, ut ille vos et in praesenti et in futuro remuneret pro cujus gloria et honore graves et grandes suffertis injurias et pressuras. Mittimus autem vobis litterarum rescriptum quas nuntiis nostris pro pace reformanda tribuimus praesentibus interclusum.

CCXXXIV. JOANNI ILLUSTRI REGI ANGLIAE, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. De negotio archiepiscopi Cantuariensis. Auditis verbis nuntiorum tuorum, qui ad nostram praesentiam pervenerunt, etsi non illa nobis ex parte tua sufficienter obtulerint quae sunt ad satisfactionem sufficientia competentem super multis et magnis injuriis et jacturis quas longo jam tempore intulisti Ecclesiae Anglicanae contra divini nominis gloriam et apostolicae sedis honorem, in periculum animae ac dispendium famae tuae, adhuc tamen experiri volentes utrum te revocare possimus ab errore ad veritatem, ecce tibi benedictionem et maledictionem proponimus, ejus exemplo qui per Moysem famulum suum benedictiones et maledictiones proposuit filiis Israel, ut eligas quam malueris, vel benedictionem, si satisfeceris, ad salutem, vel maledictionem, si contempseris, ad ruinam. Licet enim quasdam nobis litteras destinaveris, quibus asseruisti habiturum te ratum quidquid abbas de Belloloco et frater A. Marcel et alii quatuor nuntii tui super negotio Cantuariensis Ecclesiae agerent coram nobis, quia tamen ex iis nonnisi tres ad nostram pervenere praesentiam, ii sine aliis nihil facere poterant secundum earumdem continentiam litterarum. Praeterea non agitur tantum de negotio Cantuariensis Ecclesiae, sed totius Ecclesiae Anglicanae, quam impie persequendo niteris ancillare: propter quod anathematis meruisti vinculo innodari. Ii vero tres nuntii nobis ad ultimum obtulerunt quod secundum illam formam satisfacere promittebas quam per dilectos filios Pandulphum subdiaconum et fratrem Durandum familiares nostros tibi curavimus destinare. Verum cum per te steterit quo minus secundum eamdem formam pax fuerit reformata, et postea pejora prioribus attentaveris, nos ad eam, quae pro majori parte gratiam continebat, minime jam tenemur, cum ipsa gratia reddideris te indignum. Ut autem vincamus in bono malum et omnem tibi excusationis materiam auferamus, adhuc eam parati sumus servare, si usque ad Kalendas Junii proxime venturas per juramenta quatuor baronum tuorum jurantium, te praesente ac mandante, in animam tuam, et per patentes tuas litteras repromiseris quod eam fideliter et efficaciter adimplebis secundum expositiones et explanationes quas ad omnis dubitationis scrupulum removendum duximus adhibendas, et infra eumdem terminum hoc totum significaveris per tuas patentes litteras venerabili fratri nostro Stephano Cantuariensi archiepiscopo et qui cum eo sunt episcopis suis. Alioquin ejus exemplo qui populum suum de servitute Pharaonis in manu valida liberavit, Anglicanam Ecclesiam in forti brachio de servitute tua studebimus liberare; praedicentes nunc tibi veraciter et constanter quod si pacem recipere, cum vales, non vis, cum volueris non valebis, eritque inutilis poenitentia post ruinam; sicut per eorum exempla potes cognoscere qui diebus istis similia praesumpserunt. Formam vero quam praefatis nuntiis nostris injunximus praesentibus tibi litteris mittimus interclusam.

PACIS ET RECONCILIATIONIS LEGES. (Laterani, III Kal. Martii.) Expositiones autem et explanationes sunt istae. In primis itaque solemniter et absolute jurabis stare mandatis nostris coram legato vel delegato nostro super omnibus pro quibus a nobis excommunicatus existis, et veram pacem ac plenam securitatem praestabis venerabilibus fratribus Stephano Cantuariensi archiepiscopo, Willelmo Londoniensi, Eustachio Eliensi, Aegidio Herefordensi, Jocelino Bathoniensi, et Huberto Lincolniensi episcopis, ac dilectis filiis priori et monachis Cantuariensibus, Roberto quoque filio Walteri, et Eustachio de Vesci, nec non caeteris clericis et laicis hoc negotium contingentibus, praestando simul coram eodem legato vel delegato nostro publice juramentum quod ipsos cum suis nec laedes nec laedi facies aut permittes in personis et rebus, eisque omnem indignationem dimittes, et in gratiam tuam eosdem recipies, ac bona fide tenebis, quodque praefatos archiepiscopum et episcopos non impedies nec permittes aut facies impediri quo minus ipsi libere suum exsequantur officium, et plena suae jurisdictionis auctoritate, prout debent, utantur; et super iis tam nobis quam ipsi archiepiscopo et singulis episcopis tuas patentes litteras exhibebis, faciens ab episcopis et comitibus ac baronibus tuis, quot et quos praefati archiepiscopus et episcopi postulaverint, juramenta et patentes eorum litteras exhiberi quod ipsi bona fide studebunt ut haec pax et securitas firmiter observetur. Et si forte (quod Deus avertat), per te ipsum vel alios contraveneris, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inhaerebunt, tuque perpetuo custodiam vacantium Ecclesiarum amittes. Quod si forte nequiveris eos ad hanc ultimam juramenti partem inducere, videlicet quod si per teipsum vel alios contraveneris, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inhaerebunt, tu propter hoc nobis ac Romanae Ecclesiae per tuas patentes litteras obligabis omne jus patronatus quod habes in Ecclesiis Anglicanis. Omnes autem litteras quae pro securitate praedictorum sunt exhibendae praefatis archiepiscopo et episcopis ante suum ingressum in Angliam destinabis. Si vero tibi placuerit, saepefati archiepiscopus et episcopi praestabunt, salvo honore Dei et Ecclesiae, juratoriam et litteratoriam cautionem quod ipsi nec per se nec per alios contra personam vel coronam tuam aliquid attentabunt, te illis praedictam securitatem et pacem illibatam servante. De ablatis autem plenam restitutionem et de damnis recompensationem sufficientem omnibus impendes, tam clericis quam laicis universis ad hoc negotium pertinentibus, non solum rerum, verum etiam libertatum, eisque libertates redditas conservabis, archiepiscopo quidem et episcopo Lincolniensi a tempore suae confirmationis , aliis autem a tempore discordiae inchoatae.

Nec obstabit aliqua pactio vel promissio seu concessio quominus et damna recompensentur et restituantur ablata tam vivorum quam etiam defunctorum. Nec de ablatis aliquid retinebis praetextu servitii quod tibi debuerit impendi; sed postea tibi debita pro servitio recompensatio tribuetur; statimque facies omnes quos detines clericos absolute dimitti ac restitui propriae libertati, et etiam laicos qui occasione hujus negotii detinentur. Incontinenti quoque post adventum illius qui te debebit absolvere facies de parte restitutionis ablatorum octo millia librarum legalium sterlingorum, pro persolvendis debitis et faciendis expensis, nuntiis praedictorum archiepiscopi et episcoporum ac monachorum Cantuariensium assignari sine impedimento quolibet per tuam potestatem ad eos libere deferenda, ut expediti revertantur in Angliam honorifice revocati, videlicet Stephano Cantuariensi archiepiscopo duo millia et quingentas libras, Willelmo Londoniensi episcopo septingentas et quinquaginta libras, Eustachio Eliensi mille et quingentas libras, Aegidio Herefordensi septingentas et quinquaginta libras, Jocelino Bathoniensi septingentas et quinquaginta libras. Huberto Lincolniensi septingentas et quinquaginta libras, priori et monachis Cantuariensibus mille libras. Sed protinus absque mora postquam pacem istam duxeris acceptandam resignari facies archiepiscopo et episcopis, et clericis ac Ecclesiis universis in manibus nuntiorum vel procuratorum ipsorum omnia immobilia cum administratione libera eorumdem, et in pace dimitti Interdictum etiam vulgariter utlagatio nuncupatum, quod proponi fecisti contra personas ecclesiasticas, publice revocabis, protestando per tuas patentes litteras archiepiscopo tribuendas id ad te de personis ecclesiasticis nullatenus pertinere, quodque illud de caetero contra personas ecclesiasticas non facies promulgari. Revocabis praeterea utlagationem laicorum ad hoc negotium pertinentium, et remittes hominia quae post interdictum ab ecclesiarum hominibus recepisti praeter regni consuetudinem et ecclesiasticam libertatem. Si vero super damnis vel ablatis aut eorum quantitate vel aestimatione quaestio fuerit de facto suborta, per legatum aut delegatum nostrum receptis probationibus publice terminetur. Et his omnibus rite peractis, relaxabitur sententia interdicti. Super caeteris autem capitulis si quae fuerint dubitationes subortae, de quibus merito valeat dubitari, nisi per legatum vel delegatum nostrum de partium fuerint voluntate sopitae, ad nostrum referantur arbitrium, ut quod super iis decreverimus observetur. Remittimus igitur ad tuam regalem praesentiam praefatum subdiaconum et familiarem nostrum Pandulphum, nobis et fratribus nostris merito suae probitatis acceptum, fideliter consulentes ut his quae tibi ex parte nostra suggesserit omni dubitatione postposita benevolum impertiaris assensum.

Datum Laterani, III Kal. Martii, pontificatus nostri anno quinto decimo.

FORMA QUIDEM EST TALIS: DILECTIS FILIIS PANDULPHO SUBDIACONO ET FRATRI DURANDO FAMILIARIBUS NOSTRIS. Illam gerimus de vestra discretione fiduciam ut secure vobis ardua negotia committamus, pro certo sperantes quod ea secundum Deum ad honorem et profectum apostolicae sedis curabitis promovere. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus proficiscentes in Angliam una cum venerabili fratre nostro Wintoniensi episcopo et dilecto filio priore Conventrensi vel eorum altero, si forsan ambo interesse non possent, regis praesentiam adeatis monentes et exhortantes eumdem efficaciter et prudenter ut Deo et Ecclesiae satisfaciat secundum formam subscriptam inter nos et nuntios suos multimoda deliberatione provisam. Ipse quidem cum suas patentes litteras vobis tradiderit, et vos nostras patentes litteras sibi tradatis secundum capitularis tenorem quod ei pridem direximus sub alphabeto distinctum, vobisque tradimus ad cautelam. Sed si rex maluerit ut nec ipse tradat hujusmodi litteras suas vobis, nec vos tradatis hujusmodi litteras nostras sibi, acquiescatis eidem; et sic cum praedictis episcopo et priore vel eorum altero, recepto ab eo publice juramento quod super iis pro quibus de mandato nostro excommunicatus existit nostris mandatis absolute parebit, tu, fili subdiacone, beneficium ei absolutionis impendas, reconcilians eum ecclesiasticae unitati; ac deinde recipientes ab eo tam pro venerabili fratre nostro Cantuariensi archiepiscopo quam pro coepiscopis ejus et monachis Cantuariensibus ac omnibus aliis ad hoc negotium pertinentibus plenam securitatem ac idoneam cautionem per honorabiles nuntios faciatis eos in Angliam revocari; quibus idem rex omnem rancorem et indignationem remittat; ac recepto a praefato archiepiscopo juramento quod a suis praedecessoribus consuevit illius progenitoribus exhiberi, universa ei concedat et tradat et faciat ab eo pacifice possideri quae ad ipsum pertinere noscuntur, ita quod super ablatorum restitutione ac recompensatione damnorum satisfactionem plenariam tam ipsi quam aliis universis faciat exhiberi; et sic tu relaxes sententiam interdicti. Si vero circa horum aliquid de quo merito valeat dubitari quidquam emerserit quaestionis, nostro reservetur mandato; injungendo super hoc ipsi regi ex debito praestiti juramenti ne propter hujusmodi dubium relaxatio interdicti nimium differatur. Testes autem qui super eo fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint quo minus perhibeant testimonium veritati, ad hoc per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas; quatenus inquisita et cognita veritate, si quid super ablatorum restitutione vel recompensatione damnorum propter quaestionem subortam remanserit imperfectum, per apostolicum tandem mandatum consultius impleatur. Quod si forte praefatus rex infra mensem praescriptam formam non duxerit acceptandam, sed in sua maluerit duritia perdurare, vos ex tunc recedentes ab ipso, significetis ex parte nostra praedictis archiepiscopo et episcopis ut negotium Ecclesiae, prout melius poterunt, persequantur, vosque non differatis ulterius ad nostram praesentiam remeare.

CCXXXV. CAPITULO MELPHIENSI Ut alium episcopum eligant. (Laterani, III Kal. Februarii.) Aures habuit et non audivit, nares et non odoravit, ille qui praefuit et obfuit Ecclesiae Melphiensi, cum operum ejus clamores, qui usque ad nos in longinquo insinuatione clamosa communis fere opinionis vallata testimonio pervenerunt, in proximo noluerit intelligere ut bene ageret, comparatus jumentis insipientibus, et similis illis effectus, et nostrae commonitionis surdus auditor, inter virtutum odorem et fetorem non discreverit vitiorum. Acceperamus siquidem olim qualiter R. tunc Melfiensis episcopus, si episcopus, dici debet quem opera mercenarium exibueruut, non pastorem, habitus fuerat de bonae memoriae Jacobi praedecessoris sui morte suspectus, quid et qualiter post obitum illius proprio firmaverat juramento, et contra id venerat quod jurarat, quomodo tandem in sua fuerat electione processum, qualiter etiam illa quam in oculis populi ad publicae infamiae testimonium detinebat, in die consecrationis ejus enixa, et libidinis testem produxerat, et quasi recentis ediderat incontinentiae argumentum, et quomodo alius qui post eum venerat et descenderat ex eodem, ante ipsum factus est presbyter, ante patrem ascendens filius ad altare. Nos autem erga ipsum tanta patientia sumus usi quod qui poteramus descendere ac videre utrum clamor qui ad nos de ipso ascenderat, opere compleretur, et respondente facto sermoni, vibrare ultionis gladium in eumdem, virgam correctionis remisimus, rigorem judicii suspendentes, et affectu ei patris spiritualis exhibito, ipsi charitative monitionis manna porreximus praegustandum. Et ne quid de contingentibus omittere videremur, oblatum nobis infamiae suae libellum sibi duximus transcribendum, audita suis oculis admoventes, ut ingressus conscientiae suae judicium, idem sibi testis et judex existens, humiliatus et poenitentiam sic apud se caderet quod resurgeret apud Deum. Ipse vero, tanquam aspis surda, quae vocem non exaudit incantantium sapienter, usque adeo nostros projecit post sua terga sermones quod, sicut postmodum nostris fuit auribus intimatum, deposita pene penitus modestia pastorali, carnem et sanguinem sapiens, filium voluptatis et sanguinis, et alias prorsus indignum et moribus onerosum, dignis et honorabilibus praetulit officio cantoriae; sicque factus est post episcopum primus inter alios excellentia dignitatis qui meritis novissimus existebat, et primi praerogativa virtutum facti sunt novissimi beneficii qualitate. Nepotibus quoque suis vagientibus in cunabulis, licet ad plus vix valentibus balbutire, nedum quod in ecclesia legerent vel cantarent, nisi forte legat balbutiens expedite, ac dulces choro concinentium resonet vagiens melodias, majores praebendas tribuit et beneficia meliora; portantibus aliis pondus diei et aestus, et istis ubi non seminaverunt metentibus plena manu.

Haec autem licet se promiserit correcturum sub fidei sponsione, faciens tamen ad ulteriora processum, imo magis excessum, tam vos quam alios clericos praebendis et beneficiis praetermisso juris ordine spoliavit, et contra Turonensis statuta concilii, quod sectionem inhibet praebendarum, dividebat et divisas conferebat praebendas, non secundum rationis judicium, sed pro suae arbitrio voluntatis. Sponsalia sane, nisi de solvenda sibi pecunia praecederent sponsiones, contrahi prohibebat, ac factus in templo Domini venditor columbarum, qui nummulariorum mensas evertere debuisset, opibus, non operibus, pensatis in subditis, in collatione beneficiorum et aliorum quae juris spiritualis existunt, non quid exigeret meritum, sed quid munus suggereret attendebat, ut qui plus de temporalibus in stateris ejus dolosis posset appendere, plus de spiritualibus reportaret; sicque ad Simonem Magum imitatione Simoniacae pravitatis accessit quod a Simone Petro penitus visus est discessisse. In iis autem et aliis quae licet in publicum malitia sua prodiderit, nos tamen fastidio subticemus, in patientia supportavimus, illi locum veniae reservantes, ut si forsan actus suos reformaret in bonum, sibi nostra clementia ignosceret, ne periret. Sed ipse gratia nostrae benignitatis abusus, ut nos acrius provocaret, Ottoni reprobo et maledicto, nec pulsatus precibus, nec sufficienti metu commotus, Melfiensem subdidit civitatem; factusque proditione praecursor, cives quos revocasse debuerat praevenit temere ad jurandum, imo potius dejurandum (cum dici non debeat juramentum per quod justitia laeditur, fides alii debita violatur, et cujus adhuc manus, ut verbis cujusdam solitae locutionis utamur, de recenti juramento calebat quod charissimo in Christo filio nostro Frederico illustri regi Siciliae paulo ante praestiterat), traxit post se plurimos ad ruinam, et excommunicato praedicto tanto principalius inter alios regni praelatos adhaesit quanto plus aliis ab Ecclesiae devotione ac memorati regis fidelitate recessit. Porro ut poena revocaret a culpa quem culpa traxit ad poenam, et sentiret fulgura qui tonitrua non timebat, venerabili fratri nostro Murano episcopo nostris dedimus litteris in praeceptis ut ipsum ab officio pontificali suspendens, firmiter eidem injungeret quod infra tres menses nostro se conspectui praesentaret; alioquin ex tunc eum vinculo excommunicationis astringens, vobis ex parte nostra praeciperet ut provideretis Ecclesiae vestrae ac vobis personam idoneam canonice in pastorem. Cumque per supradictum Muranum episcopum nostra fuisset auctoritate suspensus, infra trium mensium spatium eidem indultum per nuntios institit et humiliter supplicavit ut terminum quo nostro se debebat praesentare conspectui dignaremur usque ad octavas beati Martini proximo praeteritas prorogare. Cui non solum illas, sed etiam usque ad octavas Epiphaniae, ad convincendam ejus malitiam, alias inducias duximus indulgendas.

Interim autem ipse iram sibi accumulans in die irae, nedum quod a praemissis non destitit, sed etiam, sicut accepimus, tanquam foedus cum morte pepigerit, in profundum veniens vitiorum, in contumaciam se majorem erexit, et prioribus pejora commisit, medio tempore bona Ecclesiae sibi commissae tam prodiga dispensatione dispergens, quod eventu secuto praemissae petitionis interprete, ad dissipandum, non ad comparendum in nostra praesentia, visus est prorogationem termini non absque illusione sedis apostolicae postulasse. Cum igitur idem mortuus per peccatum, et evidentia suorum actuum perversorum extra civitatem delatus, jamque delinquendi consuetudine compeditus in monumento jaceat fetidus, non adjiciens ut resurgat, ut excidatur ficus fatua, quae nec verba salutis enuntians, nec opera virtutis exercens, non protulit fructus aut folia, sed terram sterilem reddidit sub occupatione nociva, dictum R. ab Ecclesia Melfiensi perpetuo duximus amovendum, ut nec etiam ut subjectus in ea remaneat cui sic praeesse noluit ut prodesset, excommunicationis vinculo innodantes si quis ei de caetero praesumpserit intendere ut pastori. Contractus praeterea venditionis, donationis, vel cujuslibet alterius alienationis, quos in damnum celebravit ejusdem Ecclesiae, irritamus; et ut terra quae sub umbra inutilis arboris sterilis habebatur, per novam plantationem ad fructificandum culturam recipiat congruentem, per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus in talem personam de prudentum virorum consilio vota vestra per electionem canonicam conferatis per quam et praeteriti temporis valeat reparari jactura et futuri commoditas provideri.

Datum Laterani, III Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

CCXXXVI. STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI, WILLELMO LONDONIENSI, EUSTACHIO ELIENSI, AIGIDIO HEREFORDENSI ET HUBERTO LINCOLNIENSI EPISCOPIS. Pacta iniqua denuntiat irrita. (Datum, ut supra. ) Ea quae illicite praesumuntur contra honestatem canonicam aut ecclesiasticam libertatem merito debent per auctoritatem apostolicam irritari, ne forte transeant praesumptoribus in exemplum. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus concessiones, pactiones, sive promissiones quas clerici seu religiosi viri cujuscunque professionis vel ordinis Joanni regi Angliae super ablatis vel extortis post interdictum fecerunt, quo minus ipsa restituantur ad plenum, denuntietis irritas et inanes. Auctores etiam, et procuratores illarum, nisi moniti satisfecerint, excommunicationis vinculo innodetis. Si qui vero praedictorum noluerint ablata vel extorta repetere, detentores eorum nihilominus ipsa restituere compellatis, in terrae sanctae subsidium juxta mandatum apostolicum reservanda. Quod si non omnes, etc., tres aut duo vestrum appellatione remota, etc.

Datum, ut supra.

CCXXXVII. EISDEM. De negotio archiepiscopi Cantuariensis. (Datum, ut supra. ) Nisi praesumptorum temeritas puniretur, nimis insolesceret audacia malignorum: qui nolentes fas et nefas discernere, vitium pro virtute ac vanitatem pro veritate sequuntur. Nos igitur, quibus imminet ex apostolicae servitutis officio errata corrigere ac prava reducere in directa, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus viros ecclesiasticos qui Joanni regi Angliae anathematis vinculo innodato ministerium, consilium, vel auxilium praestiterunt in iis quae sunt contra justitiam et libertatem ecclesiasticam attentata, illosque qui ab eodem rege post excommunicationem vel ab aliis excommunicatis scienter per collationem vel praesentationem ecclesiastica beneficia sunt adepti, et similiter eos qui ob causas excommunicati praedictas, excommunicationis suae tempore beneficia ecclesiastica receperunt, necnon ecclesiasticos viros qui scienter excommunicatis ecclesiastica beneficia contulere, similiter clericos et viros religiosos qui publice communicaverunt praefato regi et aliis excommunicatis auctoritate apostolica nominatim in casibus non concessis, ab officiis et beneficiis ecclesiasticis suspendatis, donec se apostolico conspectui repraesentent cum vestrarum testimonio litterarum plenam et meram continentium veritatem; illis duntaxat exceptis qui per satisfactionem condignam ad mandatum Ecclesiae redierunt. Quod si non omnes, etc.

Datum, ut supra.

CCXXXVIII. EISDEM. Super eodem. (Datum, ut supra ) Saepe contingit ut dum hostilis malignitas se reperit coarctatam, pacem in dolo dissimulet, dolumque post pacem attentet, ut eos fraudibus circumveniat quibus non potuit viribus praevalere. Volentes itaque contra dolositates hujusmodi diligenti providere cautela, praesentium vobis auctoritate concedimus quod si Joannes rex Angliae violaverit pacem postquam inter ipsum et Ecclesiam Anglicanam provisione fuerit apostolica reformata, nisi rex ipse legitime monitus satisfecerit competenter, consulto interim Romano pontifice, regem ipsum et regnum ejus in eum statum interdicti et excommunicationis in quo ante reformationem pacis fuerunt auctoritate apostolica reducatis. Quod si non omnes, etc.

Datum, ut supra.

CCXXXIX. EISDEM. Super eodem. Quia nonnunquam malignorum perversitas per successionem sanguinis a parentibus in filios derivatur, sicut evidenter apparet ex eo quod olim rex Anglorum Henricus beatum Thomam Cantuariensem archiepiscopum justitiam et libertatem ecclesiasticam defendentem longo fuit tempore persecutus, interemptum tandem gladiis impiorum, et Joannes rex Angliae natus ejus propter eamdem causam vos ac dilectos filios monachos Cantuarienses cum multis aliis a multo jam tempore inique persequitur, cogens vos bonis omnibus spoliatos miserabiliter exsulare, nos ecclesiasticae vobis scripta mandamus et districte praecipimus quatenus si dictus rex violaverit pacem quae inter ipsum et Ecclesiam Anglicanam provisione fuerit apostolica reformata, vos aut quilibet alii nullum de haeredibus suis ungere vel coronare praesumatis in regem, salvo semper in omnibus apostolicae sedis mandato.

CCXL. EPISCOPO MAGALONENSI. De erigendis novis parochiis. (Laterani, VII Kal. Februarii.) Dilecti filii consules Montispessulani nobis humiliter supplicarunt ut cum sola ecclesia beati Firmini, quae infra muros villae suae parochialis existit, multitudini populi non sufficiat sacramenta ecclesiastica ministrare, in quatuor aut quinque villae ipsius ecclesiis dari poenitentias et sacramenta ecclesiastica faceremus. Volentes igitur in hac parte fraternitati tuae deferre, per apostolica tibi scripta mandamus quatenus super haec taliter providere procures quod exinde non emergat periculum animarum.

Datum Laterani, VII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno decimo quinto.

INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER DECIMUS SEXTUS. PONTIFICATUS ANNO XVI, CHRISTI 1213. I. ZAMORENSI ET PORTUGALENSI EPISCOPIS, ET MAGISTRO FLORENTIO ARCHIDIACONO ZAMORENSI. De limitatione episcopatuum Egitan. et Colimbriensis. (Laterani, VI Kal. Martii.) Venerabilis frater noster Colimbriensis episcopus in nostra proposuit praesentia constitutus quod, cum olim Auriensi episcopo et suis conjudicibus nostris dederimus litteris in mandatis ut universa in quorum possessionem per Cauriensem et Civitatensem episcopos venerabilis frater noster Egitaniensis episcopus fuerat adversus eumdem Colimbriensem inductus, vel eorum occasione auctoritate propria occuparat, ipsi Colimbriensi cum fructibus medii temporis restitui facientes, supplerent si quid per ipsius Egitaniensis malitiam defuisse constaret exsecutioni sententiae pro eodem contra Egitaniensem eumdem arbitrali examine super restitutione fructuum promulgatae, ad limitationem episcopatuum quam cito possent sub omni diligentia processuri, praedictus Auriensis et sui conjudices super restitutione facienda vices suas abbati de Sertia et suis consociis commiserunt, limitationem episcopatuum sibi specialiter reservantes. Possessionibus itaque per eumdem abbatem et suos collegas Colimbriensi Ecclesiae restitutis, iidem judices dictum Egitaniensem, nisi fructus omnes medii temporis ad plenum restitueret infra terminum ad hoc ei praefixum, excommunicationis vinculo innodarunt, contradictores censura simili percellentes. Transacto vero termino infra quem Egitaniensis episcopus eidem debuerat parere sententiae, ipsius contumacia egente prolata prius sub conditione sententia fuit, postmodum praecise et simpliciter innovata. Partibus sane a delegatis nostris praedictis interim convocatis, procurator Colimbriensis Ecclesiae et pars altera ad hoc ad ultimum convenerunt ut idem Colimbriensis in possessione quam per memoratum abbatem et suos collegas fuerat assecutus, non obstante modo processus, videlicet sive juste sive injuste processerint, tunc pacifice permaneret, si tamen ea restituta fuissent quae secundum mandatum apostolicum restitui debuerant hinc inde; subtractione vel suppletione nihilominus facienda, si fuisset aliquid quoad possessiones plus vel minus debito restitutum. Pro restitutione vero fructuum idem Egitaniensis obligavit ablantes, hoc tamen adhibito, quod si cautio illa insufficiens videretur, secundum delegatorum ipsorum caveret arbitrium per pignoratitiam vel fidejussoriam cautionem. Praefixo quoque termino quo se partes eorumdem judicum conspectui praesentarent, propter discordiam quae inter charissimos in Christo filios nostros Portugalensem et Legionensem reges excreverat, idem Colimbriensis quod neque per se neque per procuratorem idoneum apud Auriam poterat proficisci per quemdam nuntium fere nudum judicibus intimavit. Ipsi vero eumdem Colimbriensem in mille ac sexcentis solidis monetae Legionensis expensarum nomine condemnarunt, et alias procedentes minus legitime contra ipsum, episcopatus non sine Colimbriensis Ecclesiae praejudicio post appellationem legitimam limitarunt.

Quapropter idem postulabat instanter processum judicum eorumdem tam super expensis quam limitibus irritari. Nos autem considerantes utrique partium expedire ut non secundum rigorem justitiae, sed secundum aequitatis providentiam in isto negotio procedatur, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus apud vos possessionibus sequestratis, Egitaniensem episcopum, ut Colimbriensi fructus juxta formam alterius nostri mandati restituat, vel de restitutione facienda sufficientem praestet et idoneam cautionem, monitione praemissa, districtione qua convenit, appellatione postposita, compellatis, et sic auditis, et intellectis quae partes hinc inde duxerint proponenda, si vobis constiterit quod Auriensis episcopus et sui conjudices provide dioeceses praedictorum episcopatuum limitarint, faciatis eas auctoritate nostra secundum illum modum manere perpetuo limitatas. Alioquin tam per testes, instrumenta, et famam quam antiquas divisiones et quaecunque alia adminicula, inquisita et cognita veritate, plenius ipsos episcopatus, solum Deum habentes prae oculis, limitetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Caeterum si praenominatus Colimbriensis de legitimo impedimento docuerit propter quod Aurisiensis episcopi et conjudicum ejus conspectui se nequiverit praesentare, vos eum absolvatis a poena, qua propter contumaciam per illos exstitit condemnatus. Alioquin ipsum in legitimis et moderatis expensis, quas pars altera fecit in causa ex quo idem Colimbriensis coepit laborare contumacia, condemnetis. Proviso prudenter ut Colimbriensem episcopum super possessionibus laicalibus quas in Coniliano et in ejus terminis legitime acquisivit non patiamini ab aliquo indebite molestari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VI Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

II. REGI ARMENIAE. Eum redarguit de quibusdam excessibus. (Laterani, II Kal. Martii.) Inviti ac dolentes tibi negamus apostolicae salutationis et benedictionis alloquium, cui benedictionem et salutem aeternam in Domino affectamus. Verum id exposcit tuorum excessuum magnitudo; quia, cum devotum ei deberes impendere famulatum qui te ad regni solium sublimavit, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, commissum tibi ab eo gladium exercendo, tu illum conversione damnabili convertens in viscera Ecclesiae matris tuae, nuper, ut ad praesens alia taceamus quae nobis sunt de tuis actibus saepius nuntiata, in Ecclesiam et populum Antiochenum tantae immanitatis atrocitate violatis treugis et regia promissione posthabita desaevisti ut ad confusionem tuam non possit in memoriam non redire quod legitur: Unusquisque a suo proximo se custodiat, et non habeat fiduciam in quolibet fratre suo; quia omnis frater et proximum supplantabit, et studebit incedere fraudulenter (Jer. IX). Sicut enim ex litteris venerabilis fratris nostri patriarchae Antiocheni et multorum aliorum nobis innotuit, cum treugae inter te ac Antiochenos praefatos per ipsius patriarchae studium factae fuissent et juramento firmatae, tuque promisse quod eas inviolabiliter bona fide servares usque ad terminum constitutum, super hoc litteras eidem patriarchae bulla munitas regia destinasses, tandem oblitus quantam habere debeat regalis promissio firmitatem, quantumque sit indecens et nefarium hujusmodi pacis aut treugarum foedera violare, in terram Antiochiae Rupinum nepotem tuum cum non parvo exercitu transmisisti, qui terram immunitam, utpote nihil hostile metuentem, ingressi, non solum civium, sed et ecclesiarum casalia, supergressi saevitiam paganorum, redegerunt in cinerem et favillam, et flagitiis quae recitare nec libet nec expedit perpetratis, praedam valentem centum millia Byzantiorum et amplius abduxerunt. Prius etiam quaedam quae dictus patriarcha malum in bono vincere studens usque modo siluerat attentatas, quibus apostolicam sedem, imo eum qui Ecclesiarum omnium eam matrem constituit et magistram, non leviter quidem nosceris offendisse. Cum enim venerabilis frater noster patriarcha Hierosolymitanus apostolicae sedis legatus quemdam, qui se patriarcham Antiochenum appellat, de speciali mandato nostro duxerit, exigente justitia, deponendum, et in omnes qui eidem tanquam patriarchae intenderent excommunicationis sententiam promulgarit, tu nihilominus eum non sine apostolicae sedis injuria recepisti, eidem quasi patriarchae temere intendendo. Ad haec, electo Tharsensi sublato de medio, cum patriarcha saepedictus speraret ut juxta promissionem tuam archiepiscopus institueretur ibidem, tu redditibus et casalibus ipsius Ecclesiae militibus tuis sacrilega praesumptione divisis, et Latinis clericis expulsis penitus ab eadem, in ipsa Graecos quosdam intrudere praesumpsisti.

Quoniam igitur haec sub dissimulatione transire nec volumus nec debemus, quos apostolatus officium non solum Ecclesiis, verum etiam fidelibus universis constituit debitores, ne nobis negligentibus impietatem tuam tibi, prout ad nos pertinet, nuntiare, tu in tua moriaris iniquitate, quod absit! et sanguis tuus de nostris manibus a Domino requiratur, serenitatem tuam monemus, rogamus et exhortamur in Domino, et sub divini judicii obtestatione tibi praecipiendo mandamus quatenus praedicto patriarchae ac Ecclesiis suis taliter satisfacere studeas de praemissis ut majestatem divinam, quam ea committendo tibi offensam procul dubio reddidisti, placatam tibi reddere valeas eadem corrigendo, et nos te tanquam obedientiae filium charitatis brachiis amplexantes, favorem tibi teneamur apostolicum impertiri. Alioquin, cum Domino disponente in eo simus loco et officio constituti ut vindictam in nationibus et increpationes in populis facere teneamur, ac secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, venerabilibus fratribus nostris patriarchae Hierosolymitano praedicto et suffraganeis ejus ac episcopis Cypri nostris damus litteris in mandatis ut te, licet ex alia causa vinculo excommunicationis astrictum, ex hac quoque usque ac satisfactionem condignam appellatione postposita faciant excommunicationis sententiae subjacere; nihilominus in praefatum nepotem tuum ac omnes principales fautores et consiliarios tuos consimilem sententiam proferentes, ac facientes eamdem usque ad satisfactionem idoneam inviolabiliter observari. Insuper charissimis in Christo filiis Hierosolymitano et Cypri regibus illustribus et baronibus eorumdem nec non dilectis filiis Templariis et Hospitalariis et peregrinis constitutis in provincia Hierosolymitana, mandamus ut interim tibi nullum impendant consilium, auxilium, vel favorem, quinimo te tanquam excommunicatum arctius evitantes, patriarchae praedicto ac Ecclesiis ejus assistant ad suam justitiam obtinendam, praefato patriarchae Hierosolymitano mandantes ut ipsos ad id compellat per censuram ecclesiasticam, si necesse fuerit et viderit expedire. Tu igitur sensus tuos colligens in te ipso, sicut vir providus, studeas praecavere ne te in illum articulum necessitatis inducas quod te sero poeniteat apostolicis non obtemperasse monitis et mandatis.

Datum Laterani, XI Kalendas Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

III. REMENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. De coercenda jurandi temeritate. (Laterani, II Idus Martii.) Etsi apostolatus officium nos universis constituat debitores et erga omnes paternum affectum gerere teneamur, regnum tamen Franciae praerogativa quadam diligimus charitatis, utpote quod prae caeteris mundi regnis apostolicae sedi ac nobis obsequiosum semper exstitit et devotum; ideoque ab eodem regno specialiter amovere cupimus scandala universa quae contra illud divinae possent majestatis oculos provocare. Noveritis autem ad nostram audientiam pervenisse quod ejusdem regni homines quasi ex consuetudine generali, frequenter ex ira, et interdum animi levitate, quibusdam utuntur nefandis et horribilibus juramentis; et cum veritas doceat per seipsam non esse jurandum per terram, quia scabellum est pedum Dei, ipsi non solum per divinos pedes et manus jurare non metuunt, verum etiam ipsius Christi et sanctorum ejus secretiora membra lingua sacrilega perscrutantes, ea non formidant intonare jurando quae nos scribendo sumus veriti nominare. Cum igitur sacri canones in praesumptores hujusmodi constituant graves poenas et episcopos nihilominus, qui haec emendare negligunt, asserant acerrime arguendos, fraternitatem vestram monendam duximus attentius et hortandam, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus subditis vestris ut ab hujusmodi temeritate desistant curetis districtius inhibere, et inhibitionibus comminationes addendo, eorum praesumptionem taliter corrigatis quod divini nominis zelus vos tangere videatur, et eorum temeritas divinam contra ipsos et regnum praefatum non provocet ultionem. Vos denique, fratres archiepiscope et episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, II Idus Martii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

IV. EPISCOPO FLORENTINENSI, ET PRIORI CAMALDULENSI ET MAGISTRO B. PLEBANO CASTRI FLORENTINI. De electione praepositi Aretini. (Laterani, II Idus Martii.) Cum olim nuntius dilectorum filiorum praepositi et canonicorum Aretinorum in nostra praesentia constitutus sententiam quam super electione facta de ipsos praeposito in pastorem Ecclesiae Aretinae venerabiles fratres nostri archiepiscopus Ravennas et episcopus Liviensis delegati a nobis pro dicto praeposito promulgarant postularet auctoritate sedis apostolicae confirmari, magistro R. procuratore partis alterius, praeter alia contra modum electionis ipsius et processum judicum praedictorum, objecta, proponente ipsum praepositum in Ecclesiam Aretinam ingressum Simoniacum habuisse, ac tempore quo de ipso fuit electio celebrata, excommunicationis fuisse vinculo innodatum, et natalium pati defectum, quia nobis super iis non poterat fieri plena fides, vobis dedimus in mandatis ut tam super processu judicum et electioni modo quam super obstaculis aliis quae partes ducerent proponenda, receptis probationibus eorumdem ipsas sub vestris sigillis fideliter nobis transmitteretis inclusas, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Adjecimus etiam quod testes quos utraque pars super modo electionis, processu judicum, et aliis quae crimina non contingerent, ducerent nominandos, si se gratia odio vel timore subtraherent, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, cogeretis veritati testimonium perhibere. Partibus itaque in nostra praesentia constitutis, narratione ac responsione aliisque partium confessionibus super processu judicum et modo electionis auditis, cum velletis, sicut ex litteris vestris accepimus, ad aliorum inquisitionem procedere, a parte praepositi fuit objectum se non teneri super aliis respondere, cum haec, sicut dicebat, coram primis judicibus objecta fuerint nec probata; praesertim cum induciae datae ad haec probanda fuissent, et super iis pars eadem protestata fuerit coram vobis quod absque sui praejudicio super articulis aliis responderet; et adjecit ei non debere obesse si nuntius ejus cum adversario litteras impetravit, qui non ad hoc, sed tantum ad impetrandam confirmationem sententiae, fuerat destinatus. Quibus pars adversa respondit quod cum haec sub judicibus memoratis in modum exceptionis dilatoriae fuerint ad judicium declinandum objecta, quod etiam pars altera concedebat, contra personam nihilominus ipsius praepositi ad excludendum eum a dignitate poterant peremptorie nunc opponi; praesertim cum nuntius partis praepositi in litteris impetratis cum adversario convenisset, et primo vobis praesentasset easdem, ac vos forma cogeret litterarum.

Addidit insuper quod pars praepositi contestando litem approbasse litteras et a dilatoriis exceptionibus recessisse liquido videbatur: quod pars adversa negabat, cum super aliis respondendo, ut dictum est, de jure suo circa exceptiones hujusmodi fuerit protestata, et, sicut dicebat, commissionis litteras approbare pro parte, ac pro parte poterat reprobare. Quia vero super iis diversi videbantur diversa sentire, quid vobis sit faciendum postulastis per sedem apostolicam edoceri; quaerentes nihilominus an defectus natalium et excommunicatio judicari debeant ad crimina pertinere, cum de crimine non filii, sed patris, agatur in primo, et de poena criminis in secundo; ut sic instrui valeatis utrum super iis nominandos testes secundum formam praecedentium litterarum debeatis compellere perhibere testimonium veritati. Quaesivistis etiam, si ad testimonium debeat archidiaconus supradictus admitti, cum per procuratorem agant idem et ejus socii coram vobis. Nolentes igitur per tales inutiles et vanos anfractus decisionem causae in gravamen Ecclesiae Arentinae differri, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus, non obstantibus hujusmodi vanis et frivolis occasionibus, secundum formam vobis datam procedatis in causa, testes in praemissis articulis, illo de Simoniaco ingressu duntaxat excepto, ad perhibendum testimonium veritati per censuram ecclesiasticam compellentes; cum etsi a criminibus forte descenderint, quoad istud negotium crimina non contingant. Archidiaconi vero testimonium, cum pro parte ipsius et sociorum ejus non per eum, sed per procuratorem, agatur, et in causa Ecclesiarum suarum clerici etiam adversus extraneos admittantur, cur in hac repelli debeat, nisi aliud rationabile obviet, non videmus. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, II Idus Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

V. ARCHIEPISCOPO BURDEGALENSI, ET EPISCOPO AGENNENSI, ET ABBATI CLARIACENSI AGENNENSIS DIOECESIS. Adversus archiepiscopum Auxitanum. (Laterani, XII Kal. Junii.) Cum gemitus Ecclesiae Auxitanae gementis sub nocte caecitatis sui archiepiscopi et plorantis olim ad aures apostolicas ascendisset, a multis nobis multoties inculcatus, eumdem archiepiscopum monuimus diligenter ut cum ad pontificalis curam regiminis se deberet cognoscere minus aptum, suam et aliorum salutem lucris temporalibus anteponens, et compatiens Ecclesiae memoratae, quae sub umbra ejus graviter in spiritualibus et temporalibus erat lapsa, pontificalem curam spontaneus resignaret, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Narbonensi et bonae memoriae Uticensi episcopo apostolicae sedis legatis nostris dantes litteris in mandatis ut ipsum ad id inducere procurarent. Sed idem archiepiscopus citatus pluries ab eisdem, non solum ad ipsos accedere non curavit, verum etiam, sicut nobis innotuit per ipsius litteras Narbonensis, cum excommunicatus fuerit ab eisdem, divina in animae suae periculum celebrare officia non desistit, praeesse quidem desiderans, non prodesse; cum non modo subditum sibi populum juxta pontificale officium non erudiat, quinimo detestabilis vitae ac conversationis exemplo inficiat et corrumpat, tot circumdatus flagitiis et opertus ut si etiam correctioni vellet intendere subditorum et bona praedicare opera quae non agit, ipso verba sua operibus impugnante, ad eum reverteretur vacuus sermo ejus, cum cujus vita despicitur, etiam praedicatio contemnatur. Et ut de multis quae objiciuntur eidem aliqua exprimamus, haereticorum esse dicitur receptator et fautor, aleator et dilapidator notissimus, Simoniacus etiam et perjurus, atque adeo deditus ad carnalium flagitia voluptatum ut, sicut aqua effusus, incestuosa quoque commercia non evitet. Luget ergo non solum Ecclesia, verum etiam tota dioecesis, quinimo tota provincia Auxitana; cum idem quaerens in ovibus solummodo lac et lanam, nec curans gregem sibi creditum pascere, sed seipsum, infirma nequaquam consolidet, vel reducat abjecta, confracta non alliget, et perdita non requirat, sed cum austeritate imperans et potentia, factus sit illis odor mortis in mortem quibus se odorem vitae in vitam debuerat exhibere. Propter quod capitulum ipsius Ecclesiae nobis humiliter supplicavit ut eorum miseriae miserentes, ad radicem hujusmodi sterilis imo pestiferae arboris securim tandem apponere ac in eadem Ecclesia plantare arborem fructiferam dignaremur.

Licet autem idem archiepiscopus in nostra praesentia constitutus nuntium destinaverit, qui quamdam inanem appellationem et aliquas frivolas excusationes proponere conaretur, ne tamen dicta conqueratur Ecclesia quod usque ad raucedinem faucium clamans non fuerit exaudita et quaerens non invenerit consolantem, et nos, quibus esse dictum credimus in propheta: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et dissipes, aedifices atque plantes (Jer. 1), officium nostrum negligere videamur, eumdem archiepiscopum, cum super criminibus multis et gravibus sit publice infamatus, et habeatur nihilominus de gravi dilapidatione suspectus, ab administratione spiritualium et temporalium duximus suspendendum, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus, si legitimus accusator vel etiam denuntiator apparuerit contra eum, inquiratis super praemissis et aliis quae adversus eumdem proponi contigerit sollicite veritatem; et si eum constiterit aliqua seu aliquid quod ad depositionem sufficiat commisisse, in eum depositionis sententiam, sublato appellationis obstaculo, proferatis, et faciatis Ecclesiae supradictae per ipsius capituli electionem canonicam cum consilio vestro de persona idonea provideri. Si vero infra mensem post denuntiationem vestram contra ipsum nec accusator nec denuntiator etiam apparuerit, cum frequentes clamores qui ad nos de ipsius actibus ascenderunt dissimulare nec debeamus ulterius nec velimus, vos eidem purgationem canonicam cum quinta manu vicinorum episcoporum, qui ejus vitam et conversationem noverint, indicatis; eumdem, nisi secundum formam praedictam infra unius mensis spatium se purgaverit, a jam dicta Ecclesia penitus amoventes, et de persona idonea provideri facientes eidem juxta formam superius comprehensam. Taliter autem mandatum apostolicum exsequamini quod zelus domus Dei vos comedere comprobetur. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres archiepiscope et episcope, super vobis, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

VI. UNIVERSIS ABBATIBUS ET PRIORIBUS CLUNIACENSIS ORDINIS AD GENERALE CAPITULUM CONVENIENTIBUS. Hortatur eos ad meliorem frugem. (Laterani, Idibus Martii.) Si diligenti meditatione pensabitis qualiter vita monastica sub primis ordinis Patribus pullulavit, et palmites longe lateque producens, ad mortifera circumquaque venena pellenda flores bonorum operum protulit et boni nominis effudit odores, pervigili cura studebitis eorum inhaerere vestigiis, per quos in deserto mundi hujus plantata est et fructificavit in pluribus vitis monasticae honestatis. Ii nimirum monastica frugalitate contenti, et optimum ponentes in paupertate principium, assecuti sunt in Domino totius sufficientiae complementum, ecclesiarum praelatis accepti, ante reges et praesides vita et merito gloriosi. Nunc autem, quod moerentes dicimus, etsi non a cunctis in omnibus, a plerisque tamen ex vobis in pluribus dicitur declinatum in tantum quod contra vestri ordinis regulam manu nimis avida colligentes ubi forsitan non sparsistis, dum loculos proprios replere nitimini, bona Ecclesiarum, quae vestro committuntur regimini, vacuatis, sic ambitioni vacantes quod in locis quibus praeestis, terrenae paupertatis opes quaeritis, non opem impenditis consilii salutaris. Ecce inter alia loca vestra praesidentium culpa depressa, prioratus de Charitate, qui olim in spiritualibus florens, in temporalibus abundabat, tanta corruptela marcescit et tam arida deprimitur paupertate quod nisi aliorum relevetur auxilio, vix adjicere poterit ut resurgat. Alias etiam, sicut accepimus, tam in vobis quam aliis curae vestrae commissis adeo perniciosi facti estis exemplo quod antiquis Patribus loco tantum et habitu, non praerogativa virtutum, videmini successisse, sed eo plures contagio corruptionis inficitis quo pluribus illi quorum loca tenetis correctionis exempla vitae magisterio exhibebant. Ne vero indigne illorum privilegiis gaudeatis quorum non servatis in moribus disciplinam, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus incipientes facere quod possitis liberius edocere, in vobis et subditis haec et iis similia corrigatis, tantoque plus luceant opera vestra bona coram hominibus ut glorificent Patrem vestrum qui est in coelis quanto magis mala praeterita facti evidentia publicavit, et ubi major ruina praecessit, ibi majoris reparationis sollicitudo sequatur, et damnum quod divulgata malitia intulit, manifestae bonitatis suffragio restauretur. Quia vero integrum consuevit esse judicium quod plurimorum sententiis confirmatur, et quae profectum communem respiciunt, tractari solent melius in communi, annuatim interesse capitulo generali omni occasione postposita studeatis, quae ibidem secundum Deum et beati Benedicti regulam fuerint instituta firmiter servaturi, et tam in iis quam in aliis dilecto filio abbati Cluniacensi tanquam devoti filii patri et membra convenientia capiti obedientiam et reverentiam debitam impendentes, circa reformationem prioratus de Charitate manum auxilii et consilii apponatis, tantaque in praemissis diligentia vigiletis quod nec in vobis per culpam nec in subjectis per negligentiam offendentes, corrigatis in posterum quod in praeterito commisistis. Vos denique, filii abbates, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, Idibus Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

VII. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De causa regis Armeniae. Sollicitudinem tuam in Domino commendamus, eo quod circa terrae sanctae profectum adeo sollicitus et studiosus existis ut ei tam in spiritualibus quam temporalibus te pro viribus exhibeas fructuosum. Accepimus sane per litteras tuas quod, postquam venerabilis frater noster episcopus Sidoniensis iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, tu a rege illustri Armeniae multa plenas humilitate verborum litteras recepisti, quibus significabat se pro reverentia nostra ad consilium et precum tuarum instantiam pacem cum Templariis reformasse, querelis eorum satisfaciens competenter; et quoniam per excommunicationis sententiam diu fuerat ab Ecclesia separatus, unde se plurimum contristari dicebat, absolutionis beneficium humiliter postulabat, supplicans nihilominus et instanter ut, sicut a nobis receperas in mandatis, comitem Tripolitanum ad faciendum sub examine tuo nepoti suo justitiam de Antiochia et principatu ejus ecclesiastica, si opus esset, districtione compelleres, cum idem nepos ipsius super iis paratus existeret sub tuo judicio litigare. Verum cum praedictum comitem convenisses ut pro tantis malis tantisque periculis evitandis in jam dicta controversia juxta mandatum et dispositionem nostram ad justitiam se offerret, respondit se Antiochiam ab imperatore Constantinopolitano tenere, nec sibi videri tutum aut justum ut de ipsa conventus in alterius quam ejusdem domini sui judicio responderet. Addidit etiam ipsum imperatorem hanc a nobis indulgentiam impetrasse ut deinceps comitem non cogeremus eumdem de Antiochia sub ecclesiastico judice litigare. Quid autem super iis tibi esset agendum, certificari responso sedis apostolicae postulasti. Ad quae sic duximus respondendum, quod cum memoratum regem Armeniae propter gravissimam offensam quam Deo et Ecclesiae Antiochenae asseritur intulisse mandaverimus vinculo excommunicationis astringi donec satisfaceret competenter, tu, si ante hujus mandati susceptionem ex alia causa ligatus non fuerit, quoad illam qua modo tenetur secundum formam Ecclesiae beneficium ei absolutionis impendas, injungens eidem quod de jure fuerit injungendum. Super eo vero quod a comite Tripolitano super Antiochia et principatu ejus petit sibi pro nepote suo justitiam exhiberi, per grave delictum quod commisit ibidem, reddidit se ad praesens indignum, ut ad tempus ei auxilium Ecclesiae denegetur qui contra eam ad atrocem injuriam manus praesumptuosas extendit. Illud autem quod praefatus comes Tripolitanus nos imperatori Constantinopolitano asserit indulsisse, non dubites penitus esse falsum; et quod dicit se non teneri de Antiochia et principatu ejus ecclesiasticum subire judicium, reputes omnino frivolum et inane.

VIII. EPISCOPO LICIENSI, ET PRIORI SANCTAE MARIAE ROCCAE MATURAE HYDRUNTINENSIS. De quodam monacho recipiendo. (Laterani, XI Kal. Aprilis.) Cum abbati Neritonensi nostris dederimus litteris in mandatis ut A. monachum suum reciperet salva ordinis disciplina, idem mandatum nostrum et monitiones venerabilis fratris nostri Castrensis episcopi et aliorum quos monitores deputaveramus eidem praeteriens aure surda, id efficere non curavit. Praeterea utens pontificalibus indumentis, officium quoque pontificis non metuit usurpare, confirmando pueros, crucem in populo faciendo solemnem, subditos sibi benedicendo abbates et minores etiam ordines conferendo, asserens super his se nuper a nobis privilegium impetrasse, sicut dilectus filius Neritonensis archidiaconus, per quem de iis inquiri mandamus, per suas nobis litteras plenius intimavit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandavimus quatenus ipsum ut monachum salva ordinis disciplina recipiat antedictum per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes, auctoritate nostra injungatis eidem ut usque ad duos menses nostro se conspectui repraesentet, qua ratione praedicta exerceat ostensurus. Quod si forte infra praedictum terminum ad nostram venire praesentiam non curarit, vos ipsum ex tunc ad id per suspensionis sententiam sublato appellationis obstaculo compellatis. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, XI Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

IX. CAPITULO SUESSIONENSI. De redemptione decimarum. (Laterani, XII Kal. Aprilis.) Praesidium favoris apostolici petitiones illae merentur, per quas jus non laeditur alicujus et alteri subvenitur. Postulastis sane vobis a sede apostolica indulgeri licentiam redimendi decimas quae infra metas parochiarum vestrarum in feudum a laicis detinentur. Nos autem volentes super hoc ecclesiis, quibus hujusmodi debentur decimae providere, praeferri eas volumus in redemptione talium decimarum: quod si nolint, vel forte non possint, redimendi eas ad opus illarum ecclesiarum vobis concedimus facultatem; proviso nihilominus ut consueta servitia ad quae laici pro decimis illis ecclesiis tenebantur, etiam post contractum talis venditionis impendant, cum ad eos pretium perveniat earumdem, nisi forte tam modico pretio velint esse contenti quod ob hoc ecclesiae ab exactione servitiorum illorum, tanquam pro redemptione majoris incommodi, commode valeant abstinere. Nulli ergo, etc., concessionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XII Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

X. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Adversus quemdam falsum legatum. (Laterani, XII Kal. Aprilis.) Per tuas nobis litteras intimasti te quemdam falsarium in vinculis detinere, qui sedis apostolicae mentiens se legatum, nomine ac officio episcopi usurpatis, in multis pontificale praesumpsit officium exercere. Super quo tibi rescribi desideras nostrae beneplacitum voluntatis. Nos igitur sollicitudinem tuam in Domino commendantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, quidquid factum est taliter ab eodem denuntians habendum penitus pro infecto, ipsum, sicut charam habes gratiam divinam et nostram, perpetuo carceri facias mancipari, pane doloris et aqua angustiae sustentandum . De aliis vero qui, sicut asseris, suspecti habentur de crimine falsitatis, diligenter inquiras, et quos inveneris esse tales, punias appellatione remota secundum constitutionem a nobis editam ad falsariorum malitiam confutandam. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XI. VEGLENSI EPISCOPO. De modo procurationis episcopalis. (Laterani, XIV Kal. Aprilis.) Cum olim causam quae inter te ex parte una et clericos castri Musculi Veglensis dioecesis ex altera vertebatur super eo quod asserebas dictos clericos te, quoties ad ipsos accedis, extra portam castri debere cum processione recipere, ac tam tuis quam sociorum equis annonam ministrare in domo et ipsos in pascuis custodire, emendaturos si eorum aliquem quoquo modo perdi contingeret, et tibi ac tuis, si ultra unum diem, in quo te debent integre procurare, moram ibidem duxeris faciendam usque ad diem quartum panem et vinum procurationis nomine praebituros, asserens nihilominus eosdem tibi, sicut laicos potestatibus saecularibus, ad banna teneri, et te a Spalato usque Venetias, cum illuc ire volueris, propriis debere sumptibus navigio deportare, abbati de Melta et plebano Sanctae Mariae Majoris Jadertinensis et archidiacono Veglensi sub certa forma duxerimus committendam, iidem, cognitis causae meritis, dictos clericos ad praedicta omnia exsolvenda tibi sententialiter condemnarunt: quorum sententia per venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectum filium archidiaconum Polenses auctoritate nostra postmodum exstitit approbata. Verum ipsis clericis ad sedem apostolicam provocantibus, et partium procuratoribus demum propter hoc in nostra praesentia constitutis, nos auditis quae fuerunt proposita per eosdem, venerabilibus fratribus nostris Traguriensi et Nonensi episcopis et dilecto filio abbati Sancti Damiani Jadertinensis dioecesis dedisse recolimus in mandatis ut inquirentes super totius causae processu in litteris tunc directis ad ipsos plenius comprehenso diligentius veritatem, causam ipsam ad praesentiam nostram remitterent sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem quo se nostro conspectui praesentarent sententiam recepturae. Cum igitur procuratores partium nuper ad nostram praesentiam accessissent, processum judicum eorumdem ab eisdem procuratoribus nobis exhibitum per dilectum filium nostrum Petrum tituli Sanctae Caeciliae presbyterum cardinalem examinari fecimus diligenter, et eodem per relationem cardinalis ipsius plenius intellecto, sententiam a praefato abbate de Melta et ejus conjudicibus pro te latam de fratrum nostrorum consilio duximus confirmandam. Nulli ergo, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIV Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno decimo sexto.

XII. DECANO SANCTI HILARII, ET SANCTI PETRI ET SANCTI HILARII SUBDECANIS PICTAVIENSIBUS. Adversus episcopum Pictaviensem. (Laterani, X Kal. Aprilis.) Inter caetera quae contingebant antiquis patribus in figuram, et ad doctrinam nostram, Apostolo attestante, sunt scripta, dux Israelitici populi Moyses in deserto pulchre praesentem statum Ecclesiae figuravit: qui cum nequaquam sufficeret universas ejusdem populi discutere quaestiones, ne solus inani consumptus labore deficeret, populo inutiliter exspectante, viros providos et Deum timentes elegit, qui populi querimonias audientes, judicarent tantummodo leviora, majora vero ejus examini reservarent. Universorum etenim Conditor, qui omnia simul ab aeterno providit, sciens sacrosanctam Romanam Ecclesiam futuram caput omnium fidelium et magistram, ejus pastorem, per quem populum suum ad repromissionis terram, eam videlicet in qua propheta suam esse desiderat portionem, per hujus mundi solitudinem properantem regere disponebat, jam tunc benignus instruere dignabatur, qualiter [quia] conditionis humanae lex hominem simul in diversis locis existere aut ad loca remotiora transvolare subito non permittit, redimeret tarditatem, sua videlicet onera dispensando per alios, et quae per seipsum non posset, per legatos suos vel delegatos judices exsequendo, ut sic multis vocatis in partem sollicitudinis, penes eum plenitudo consisteret potestatis; et ne quis contra ejus potestatem temere aliquid attentaret, per poenam Core, Dathan et Abiron, qui contra dictum Moysen, stimulante invidia, calcaneum erexerunt, liquido praemonstravit qua damnatione vel interitu digni forent qui Romani antistitis jurisdictionem praesumerent impedire. Haec si Pictaviensis episcopus diligenti et debita meditatione pensaret, nec diceret quod in sua vellet dioecesi papa esse, nec delegatos a nobis judices, quo minus commissa sibi exsequerentur negotia, imo nos verius in eisdem temere impediret, Sed ipse dilecto filio priori Sanctae Radegundis Pictaviensis ad ea quae sibi exsequenda commisimus non solum objecit obstaculum, sed et poenam inflixit, nobis in eo nihilominus injuriam inferendo. Sicut enim idem prior lacrymabili nobis exposuit questione, cum dictus episcopus, qui olim ipsum diligere videbatur, tandem gravi concepto rancore ac odio contra eum pro eo quod commissionibus ad ipsum et conjudices suos contra eumdem episcopum et ejus clericos saepius a sede apostolica impetratis, mandatum nostrum sicut obedientiae filius exsequi procurabat, eum et suos latentibus machionationibus et insidiis diutius oppressisset, demum, quoniam idem prior in causa quam dilectus filius magister Walterus familiaris noster super Ecclesia de Araon adversus eumdem habebat episcopum, post ipsius multiplicem contumaciam, una cum collegis suis juxta formam apostolici mandati processit, manifesto exarsit odio in eumdem; et qui dolorem conceperat, iniquitatem peperit contra ipsum.

Cum enim nepos ipsius episcopi et Baillivi castri de Mirebello, terras ejusdem prioris excoli nullatenus permittentes, quemdam colonum ipsius capere praesumpsissent, episcopus, ad quem castri dominium et nepotis correctio pertinebat, non solum ipsi satisfactionem super hoc non fecit aliquam exhiberi, verum etiam satellitibus dicti castri duos colonos ipsius carceri postmodum mancipantibus et bladum ejus portantibus per violentiam intra castrum, idem episcopus omnia sub dissimulatione transivit, non attendens quod non caret scrupulo societatis occultae qui, cum possit, manifesto facinori negligit obviare. Unde servientes ipsius episcopi et hujusmodi dissimulatione audaciam assumentes, uvas, etiam antequam ad maturitatem venissent, de ipsius vineis asportavere non paucas; ac demum vindemiarum tempore, cum homines et clerici saepedicti prioris quod residuum fuerat colligere incoepissent, satellites dicti castri extra vineas ejicientes eosdem et quemdam de clericis suis verberatum atrociter veste propria spoliantes, et graviter vulnerantes alium in sacris ordinibus constitutum, usque ad quingentas saumas uvarum, quae in vineis remanserant antedictis, pro suae voluntatis arbitrio asportarunt. Cum autem his et aliis gravaminibus dicto priori et suis nequiter irrogatis necdum satiatus esset animus episcopi memorati, nec aversus furor ejus ab ipso, sed adhuc ad ejusdem oppressionem manus ejus extenta, servientes illius paternas domos saepedicti prioris, quae magni fuisse valoris et pretii memorantur, funditus everterunt, trabes et ligna caetera eorumdem ad munitionem castri dicti episcopi deferentes. Prior igitur tantis injuriis lacessitus, coram eodem episcopo de se ipso fecit deponi querelam: qui quod in corde gerebat non valens dissimulare vel nolens, sibi placere respondit si ei damnum accideret vel gravamen; et ut quod ore dicebat, opere demonstraret, in nullo sibi fecit satisfieri de praemissis, quanquam damna eidem irrogata priori summam trecentarum marcarum excedere asserantur, praeter ea quae sui occasione hujusmodi pertulerunt. Denique adeo insolens effectus esse episcopus dicitur saepedictus ut publice praedicans quod in episcopatu suo esse vult episcopus atque papa, et asserens quod per judices delegatos a nobis, quos papae judicellos appellat, in sua dioecesi nihil fiet, capellanis de Mirebello praesumpserit inhibere ne observent sententias quas delegati a nobis judices protulerunt et praeceperunt firmiter observari. Cujus praesumptionis excessum si quis diligentius curaverit intueri, gravem in eo cognoscet apostolicae sedis injuriam, et eorum nihilominus qui ei tanquam membra capiti adhaerentes in Christo efficiuntur unum corpus, advertere poterit dispendium et offensam. Si enim delegatos a nobis judices pro mandatorum exsecutione nostrorum tanto discrimini subjacere contigerit, quis commissiones nostras recipere aut mandata exsequi non timebit? Incircumscriptibilis siquidem et immensus, etsi coelum impleat adque terram, et suae divinitatis virtute penetret universa, spiritus tamen angelos suos facit, et ad explenda varia officia mittit illos; sic miro ordine ipsorum ministeria hominumque dispensans ut a quibus sibi ministrantibus in coelo semper assistitur, ab iis in terra vita fidelium muniatur. Si ergo nos, quos humana conditio simul in diversis locis corporaliter esse non patitur, hujusmodi naturae defectum per angelos nostros redimere nequiverimus, quomodo judicium et justitiam et alia quae ad summi pontificis officium pertinent in gentibus longe positis faciemus? Non nostram igitur, sed apostolicae sedis, imo illius qui eamdem in terris obtinere voluit principatum, persequentes injuriam, et praedicti prioris et clericorum ipsius damnis et gravaminibus, quae sustinuerunt non sine nostra injuria, condolentes, in omnes tam clericos quam laicos qui eis praedicta gravamina intulerunt, quique ad hoc dederunt operam auxilio, consilio vel mandato, excommunicationis sententiam, fratribus nostris nobis assistentibus, curavimus ore proprio promulgare, decernentes ut clerici quos eadem ligat sententia, cujuscunque ordinis aut dignitatis existant, si post publicationem ipsius praesumpserint celebrare divina, hoc ipso in perpetuum ab omni officio et beneficio ecclesiastico sint privati, et tam ipsi quam laici praeterquam in supremae necessitatis articulo absolutionis beneficium nequeant obtinere, nisi ad sedem apostolicam venerint illud humiliter petituri, saltem per procuratores idoneos, si forte nequiverint per seipsos.

Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, dictam sententiam solemniter publicantes et praecipientes usque ad satisfactionem condignam firmiter observari, super damnis et injuriis priori saepedicto et clericis ejus illatis inquiratis sollicite veritatem; et si dictum episcopum in hoc inveneritis culpabilem exstitisse, ipsum per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, ad satisfactionem plenariam compellentes, eumdem suspensum ad nostram praesentiam transmittatis. Quod si forsan per se vel suos, de quorum potentia gloriatur, praesumpserit impedire quominus id probare valeat dictus prior, vos, cum ipsum propter frequentes variosque clamores qui de illo ad aures nostras super hujusmodi excessibus ascenderunt, suspectum et incredibilem habeamus, purgationem super iis cum quinta manus episcoporum indicatis eidem, ipsum nihilominus, si forsan in ea defecerit, suspensum ad sedem apostolicam transmissuri. Quia vero idem episcopus persecutor saepedicti prioris et clericorum suorum asseritur manifestus, volumus et mandamus ut quoties ab eodem fueritis requisiti, episcopum memoratum et suos ab ipsius et clericorum suorum molestatione indebita, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota, veritate cognita, compescatis. Taliter autem super praemissis omnibus apostolicum studeatis adimplere mandatum, postpositis gratia, odio et timore, quod de negligentia redargui non possitis, sed potius de diligentia commendari. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, X Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XIII. PRIORI SANCTAE RADEGUNDIS PICTAVIENSIS Eum fovet in causa sua. (Laterani, VI Kal. Aprilis.) Cum olim ab M. quondam praedecessore tuo fuisses coram bonae memoriae Willelmo Burdegalensi archiepiscopo publice impetitus super eo quod dictus prior asserebat te canoniam ipsius Ecclesiae fuisse per Simoniacam pravitatem adeptum, ipso in probatione deficiente omnino, ac te, secundum quod injectum tibi exstiterat, canonice te purgante, ab impetitone illius fuisti sententialiter absolutus, sicut ipsius archiepiscopi litterae nobis exhibitae protestantur. Porro cum ejusdem Ecclesiae prioratum fuisses postmodum assecutus et diu pacifice possedisses, magister P. de Chistre asserens quod prioratum ipsum obtinueras, mediante vitio Simoniae, te super hoc coram abbate Novi monasterii Pictaviensis et conjudicibus suis delegatis a sede apostolica impetivit. Sed cum idem magister post multas dilationes ipsi ad id probandum indultas fidem non posset facere de objectis, ac tu ad mandatum judicum eorumdem canonice te purgasses, praefati judices te ab ejusdem accusatione ac impetitione magistri sententialiter absolverunt: quorum processum diligenter inspectum duximus confirmandum, sicut ex nostris apparet litteris manifeste. Postmodum vero cum bonae memoriae Octavianus Ostiensis episcopus legationis officium exerceret in partibus Gallicanis, D. et P. canonici Ecclesiae supradictae te super hoc in praesentia ejusdem episcopi accusarunt. Coram quo cum lis fuisset legitime contestata, et tibi objecta minime probarentur, idem episcopus, cognito quod a praedictis judicibus sententialiter, ut praemissum est, fueras absolutus, et processum ipsorum a nobis obtinueras confirmari, omnibus fere canonicis ipsius Ecclesiae tuam protestantibus innocentiam et alias tibi laudabile testimonium perhibentibus, te ab impetitione hujusmodi auctoritate qua fungebatur absolvit, accusatoribus perpetuum super iis silentium imponendo; sicut in ejus litteris perspeximus contineri. Nuper vero Hugo de Sancto Maxentio, W. de Sancto Benedicto, et W. Barrilers canonici ecclesiae saepedictae suscitantes sopitam toties quaestionem, ad Bituricensem archidiaconum et conjudices suos super hoc contra te nostras, de praemissis mentione non habita, litteras impetrarunt: quorum duobus per electos arbitros a causae cognitione repulsis, cum interim tu et Hugo praedictus, aliis tamen tracti negotiis, ad nostram praesentiam venissetis, tu, quod non parvum innocentiae credimus argumentum, in nostra voluisti praesentia experiri. Nos igitur quae a partibus fuere proposita coram nobis plenius intellectis, quia cognovimus evidenter praefatas litteras directas ad dictum archidiaconum et ejus conjudices fuisse per subreptionem obtentas, eas carere viribus decernentes, praefati Hugonis denuntiationem non duximus admittendam; tum quia nos tacita veritate circumvenire praesumpsit, tum quia commonitionem canonicam non praemisit, tum etiam quia excommunicationis sententiae subjacebat; statuentes ut litterae, si quas contra te de caetero super hoc contigerit impetrari, nullius penitus sint valoris, nisi tam de praesenti processu nostro quam de aliis superius comprehensis plenam et expressam fecerint mentionem. Decernimus ergo ut nulli omnino, etc., constitutionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, VI Kalend. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem fere modum scriptum est super hoc priori Sancti Hilarii de Cella, et decano Sancti Hilarii, et subdecano Sancti Petri Pictaviensis, verbis competenter mutatis, usque mentionem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, quod a nobis est super hoc provida deliberatione statutum, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, ut supra.

XIV. EPISCOPO HEREFORDENSI. Ne beneficia dentur eis qui sunt sufficienter beneficiati. (Laterani, V Kal. Aprilis.) Cum Christi patrimonium inter eos qui sunt in haereditatem ejus assumpti sit provide dispensandum, nec deceat ut aliis existentibus ebriis, alii esurientes remaneant aut jejuni, auctoritate tibi praesentium districtius inhibemus ne ad ecclesias lege tibi dioecesana subjectas sufficienter beneficiatos admittas, si forte tales praesentari contigerit ad easdem; gaudentes in Domino quod, sicut pro certo comperimus, ad id prompta sis voluntate paratus. Nulli ergo, etc., inhibitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, V Kalend. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XV. EPISCOPO CREMONENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ecclesia Vicentina committitur electo Reginensi. (Laterani, VI Idus Aprilis.) Licet quondam episcopum Ecclesiae Vicentinae, suis exigentibus culpis, mandaverimus amoveri penitus ab eadem, adhuc tamen, sicut accepimus, ipsam detinere non metuit occupatam, et cum dilapidatione multiplici pene penitus exhauserit bona ejus, residuum semper proficiens in deterius consumere non desistit. Quoniam igitur ad praesens aliud non videmus consilium superesse nisi ut dilecto filio Reginensi electo, qui prudentia et honestate per gratiam Dei viget, et est in partibus illis potens, dicta Ecclesia committatur, eidem nostris litteris dedimus in praeceptis ut, quasi navem confractam gubernaturus in fluctibus, assumens onus et curam Ecclesiae memoratae, ad eam reformandam in spiritualibus et temporalibus relevandam, Reginensem nihilominus regens Ecclesiam, sic intendat provide ac potenter quod eadem in utroque per suae sollicitudinis studium resurgente, ipse crescat et nomine apud homines et merito apud Deum, ac de die in diem gratiam nostram plenius assequatur. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus monens eumdem efficaciter et inducens ut laborem hujusmodi non recuset, ejusdem Ecclesiae Vicentinae capitulo et clero civitatis ac dioecesis universae injungas ut eidem intendant humiliter ac devote, contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, VI Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XVI. ELECTO REGINENSI, ET PRIORI SANCTI GEORGII IN BRADIA VERONENSIS DIOECESIS, ET VENTURAE SUBDIACONO NOSTRO CANONICO VERONENSI. De correctione monasterii de Vangaditia. (Laterani, VI Idus Aprilis.) In correctione monachorum monasterii de Vangaditia piget nos ulterius inanem assumere operam vel laborem; cum nihil hactenus in ea proficere potuerimus, multum multoties laborantes, et hujusmodi Babylon, quam studio multo curavimus, minime sit sanata, quinimo eorum adeo computruerint cicatrices ut vicinos etiam laicos fetor ad nauseam provocet eorumdem. Quia igitur ferro resecanda sunt vulnera quae fomentorum non sentiunt medicinam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus tam E. quondam ejusdem loci abbatem, quem archipresbyter Estensis et conjudex ipsius nostri auctoritate mandati a regimine ipsius monasterii amoverunt, quam etiam monachos universos per alia monasteria collocantes, virum aliquem religiosum bonae opinionis et vitae, sollicitum in spiritualibus, et in temporalibus circumspectum praeficiatis monasterio saepedicto, quod, secum viris prudentibus et religiosis assumptis, monasterium ipsum spiritualiter et temporaliter cum consilio vestro studeat reformare; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili electe, super teipso, etc.

Datum Laterani, VI Idus April. pontificatus nostri anno sexto decimo.

XVII. ARCHIEPISCOPO SENONENSI, ET EPISCOPO NIVERNENSI, ET DECANO SEREBERIENSI DOCENTI PARISIUS SACRAM PAGINAM. De quodam canonico Lingonensi suspecto de haeresi. (Laterani, IV Idus Aprilis.) Venerabilis frater noster Lingonensis episcopus olim quaedam nobis contra G. canonicum Lingonensem presbyterum de Musiaco per suas litteras intimavit quae sapere videbantur haereticam pravitatem: quarum tenorem de verbo ad verbum vobis, fratres archiepiscope et episcope, ac dilecto filio nostro Roberto tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbytero cardinali, tunc Parisius commoranti, sub bulla nostra misimus interclusum. Unde cum dictus episcopus eumdem suspectum de haeresi habuisset, coegit eumdem cautionem tam juratoriam quam fidejussoriam exhibere quod terminis quos sibi praefigeret ejus se conspectui praesentaret, prout deceret, super iis omnibus responsurus. Sed cum idem episcopus apud Barrum super Sequanam die quo sibi terminum assignarat cum multis viris religiosis et prudentibus, quos ad hoc convocaverat, convenisset, dictus G. juramenti religione contempta, neque comparuit, neque suam absentiam excusavit. Quare saepedictus episcopus, pensatis omnibus quae tam prima die quam secunda, servato juris ordine, ac prae oculis habito Dei timore, acta fuerant coram eo, et toto processu diligenti deliberatione pensato, de consilio et consensu tam religiosorum quam juris peritorum omnium qui assistebant eidem, saepedictum G. super iis de quibus fuerat accusatus pro convicto decrevit habendum, ipsum sententia diffinitiva pronuntians tanquam haereticum condemnandum, et sententiam in scriptis redigi faciens, et multorum sigillis, episcoporum videlicet, abbatum et archidiaconorum, reservari munitam. Cumque idem G. postmodum in nostra proposuisset praesentia constitutus quod praefatus episcopus eum post appellationem ad nos interpositam ceperat, et praefatam praestare compulerat cautionem, nitens se multipliciter excusare, nos attendentes quod vos, fratres archiepiscope ac episcope, cum cardinale praedicto ea quae circa ipsum fuerant inquirenda poteratis plenius indagare, illum ad vos duximus remittendum, dantes vobis per nostras litteras in praeceptis ut, nisi usque ad festum Pentecostes proximo tunc futurum in vestra praesentia compareret, super iis quae sapiunt haereticam pravitatem suam sufficienter, si posset, innocentiam ostensurus, vos sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exerceretis in ipsum rigorem ecclesiasticae disciplinae; quod si se ostenderet inculpabilem, ejus innocentiam nequaquam opprimi sineretis, cum sincera diligentia et diligenti sinceritate in negotio fidei processuri. Nuper autem idem G. proposuit coram nobis quod praefato termino ad praesentiam vestram non fuit ausus accedere metu mortis, cum zelus fidelium in haereticae pravitatis labe notatos, esset in partibus illis tunc temporis sic accensus ut incendio traderent non solum manifestos haereticos, sed etiam quoslibet de hujusmodi pravitate suspectos. Unde nobis humiliter supplicavit ut ejusdem purgationem recipi facientes, ipsum diu malitiose vexatum non sustineremus ulterius indebite molestari. Licet autem eumdem ex eo quoque habeamus valde suspectum quod ad vestram praesentiam termino quem ore proprio sibi praefiximus non accessit, quia tamen non congregata dispergere, sed dispersa potius congregare debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus convocatis ad locum idoneum praefato episcopo Lingonensi et aliis qui fuerint convocandi, circa ipsum, cui viva voce praecepimus ut infra octavas Pentecostes proximas propter hoc vestro conspectui se praesentet, secundum formam superius comprehensam, appellatione postposita, procedatis, eidem in eundo, redeundo et morando facientes auctoritate nostra usque ad decisionem negotii securitatem plenariam exhiberi. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres archiepiscope ac episcope, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, IV Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XVIII. EPISCOPO ARGENTINENSI, ET ABBATI DE BONGARTEN ET PRIORI DE SALEM ARGENTINENSIS ET CONSTANTIENSIS DIOECESUM. De electione abbatissae Buchaugiensis. (Laterani, III Idus Aprilis.) Accedentibus olim ad praesentiam nostram dilectis filiis C. procuratore G. et C. nuntio L. et canonicarum coenobii in Bocchove dilectum filium Angelum tunc subdiaconum et capellanum nostrum, nunc Sancti Adriani diaconum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo ipsius G. proposuit procurator quod olim coenobio praedicto abbatissa vacante, sorores, ad quas spectabat electio abbatissae, ad locum ad celebrandam electionem statutum pariter convenerunt, et habito diligenti tractatu, licet in principio a diversis diversae fuerint nominatae, majori tamen et saniori parte ipsarum dictam G. in abbatissam suam postmodum eligente, quatuor duntaxat dictam L. temere nominarunt. Verum cum ipsius electionis quaestio ad examen venerabilis fratris nostri Constantiensis episcopi dioecesani sui deducta fuisset, et idem cognitis causae meritis electionem ipsius G. de prudentium virorum consilio confirmasset, ac induxisset eamdem in corporalem possessionem coenobii antedicti, officiales nobilis viri comitis Marcoaldi, dicta L. procurante, ipsam G. a jam dicto coenobio ejecerunt. Unde procurator C. ejusdem G. electionem, quae de ipsa facta fuerat, petiit confirmari. Nuntius vero L. praedictae proposuit ex adverso quod cum major et sanior pars personarum ad quas pertinebat electio in ipsam L. voto unanimi convenissent, ne praenominata G. quae se sibi adversariam opposuerat, praetextu qualis nominationis ipsius in praejudicium ejusdem aliquid attentaret, ad venerabilem fratrem nostrum Maguntinensem archiepiscopum, apostolicae sedis legatum, suspectum habens dioecesanum pro eo quod erat ipsius G. consanguineus et manifestus adjutor, vocem appellationis emisit. Cumque partes postmodum in arbitros convenissent, arbitris ipsis gratia dioecesani jam dicti ad arbitrium debitum procedere non curantibus, dicta L. sedem apostolicam appellavit. Cujus appellatione contempta, dicta G. administrationi abbatiae fulta potentia brachii saecularis temere se ingessit. Unde ipsius L. nuntius causam personis suspicione carentibus petiit delegari. Quare venerabili fratri nostro Basiliensi episcopo et dilectis filiis de Novocastro et de Parisius abbatibus causam ipsam sub certa forma duximus committendam. Partibus igitur in praesentia praefati Basiliensis episcopi et abbatis de Parisius ac F. praepositi de Trutinhusen, cui abbas de Castronovo vices suas, sententia tamen sibi reservata, commiserat, constitutis, et utra illarum prius deberet proponere contendentibus, tandem interlocuti fuerunt judices antedicti praefatam L. primo debere suam proponere quaestionem, utpote quae actoris personam gerere videbatur. A quorum sententia dicta G. ad sedem apostolicam appellavit. Et licet praefatus Basiliensis episcopus ejusdem appellationi duxerit deferendum, dicti tamen abbas de Parisius et praepositus eamdem frivolam reputantes, et attendentes quod secundum formam rescripti procedere poterant sine ipso, testes ab L. saepedicta productos, altera parte absente per contumaciam, receperunt: quorum depositionibus dicti abbates diligenter inspectis, pro eadem L. sententiam proferentes, tam electionem, quae de praefata G. facta exstiterat, quam confirmationem dioecesani superius nominati penitus irritarunt: a quorum sententia non fuit a parte altera provocatum. Nuper autem cum procuratores partium ad nostram praesentiam accessissent, procurator ipsius G. interlocutoriam a praefatis judicibus promulgatam conatus est multipliciter impugnare, inter caetera praecipue allegando quod cum dictus abbas de Castronovo vices suas alii commisisset, licite potuerat ad sedem apostolicam provocari. Nos igitur iis et aliis quae fuere proposita coram nobis plenius intellectis, et inspecto nihilominus processu judicum praedictorum, attendentes appellationem ipsam, qua provocatum fuit ab interlocutoria tanquam iniqua, frivolam exstitisse, cum absque dubio recte interlocuti fuerint tres judices memorati, licet unus appellationi duxerit deferendum, et quod abbas de Castronovo, quamvis praefato praeposito commiserit vices suas, tamen non totam jurisdictionem suam commisit eidem, sicut apparet ex eo quod diffinitivam postmodum una cum collega suo sententiam promulgavit, unde si a subdelegato appellandum fuisset, non ad nos sed ad eumdem abbatem debuerat appellari, appellatione hujusmodi non obstante, tam interlocutoriam quam diffinitivam sententiam pro praefata L. rationabiliter promulgatam, de fratrum nostrorum consilio duximus confirmandam. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum, faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope. Vos denique, frater episcope et fili abbas, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, III Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XIX. PATRIARCHAE GRADENSI, ET EPISCOPO CASTELLANO. Adversus episcopum Tervisinum. (Laterani, VI Idus Aprilis.) Exhibitae coram nobis dilectorum filiorum magistri Maximi notarii et V. thesaurarii Ecclesiae Veronensis subdiaconorum nostrorum et S. Gradensis primicerii litterae continebant quod, cum cognitionem processus venerabilis fratris nostri Cremonensis episcopi apostolicae sedis legati contra venerabilem fratrem nostrum episcopum Tervisinum eis duxerimus committendam, iidem in ipso legitime procedentes, quia ipsis per testes et instrumentum publicum constitit evidenter quod adversus supradictum episcopum ad inimicorum ejus instantiam, loco suspecto, eodem absente, ac post appellationem ad nos legitime interpositam, fuit in inquisitione processum, et per quosdam, qui adeo in partem alteram declinarunt ut ea recusarent scribere quae pro episcopo facere videbantur, supradicti legati processum in irritum revocarunt. Nos autem processum eorum, cum nihil rationabile objectum fuerit contra ipsum, in hac parte duximus approbandum. Intelleximus etiam ex litteris eorumdem, in inquisitione facta per bonae memoriae Albanensem electum apostolicae sedis legatum adversus eumdem episcopum, quam coram se aperiri fecerunt, quosdam testes deposuisse juratos quod, cum Tervisina civitas statuisset ut de feudis venditis sexta pars pretii ad feudorum dominos volveretur, et sic feudum fieret emptoris allodium, bonae memoriae Conradus Tervisinus episcopus a sede apostolica et clarae memoriae Henrico imperatore privilegia impetravit ut contra episcopatum non haberet statutum hujusmodi firmitatem, et successores ejusdem Conradi de sic venditis feudis Ecclesiae sextam partem recipere noluerunt, sed episcopus iste recepit ex illis. Adjecerunt etiam testes praedicti quod, cum commune civitatis ejusdem Ambrosio quondam episcopo Tervisino abstulerit teloneum, episcopus, qui nunc praeest, pro ipso duo millia librarum ab eodem communi recepit: quod memoratus Ambrosius facere recusavit. Ad haec autem sic eumdem episcopum respondisse judices retulerunt, quod dicta privilegia nec habuit neque vidit, et cum ipse super statuto hujusmodi communitati resistere non valeret, et sic nisi sextam acciperet, in Ecclesiae suae potius praejudicium redundaret tam partem quam totum etiam amittendo, ejusdem Ecclesiae necessitate ac utilitate pensata, de venerabilis fratris nostri Aquilegiensis patriarchae licentia, cujus super hoc litteras illis exhibuit ejusdem sigilli munimine roboratas, de venditis feudis sextam recepit pretii portionem, adjiciens ut cum pro recuperando teloneo a communi ejus praedecessori sublato sollicite laborarit, nec potuerit aliquem consequi super hoc ex suo labore profectum, tandem teloneum ipsum in duobus millibus librarum obtinuit aestimari; sed ex ipsis denariis aliquid non recepit, nisi quod commune septingentas libras, quas extorquere ab ipso volebat, sibi recompensavit ex illis. Quia vero super iis dicti judices nihil specialiter decreverunt, cum judex de ea re de qua cognovit pronuntiare debeat secundum legitimas sanctiones, eorum negligentia in hac parte robur favoris apostolici non meretur.

Licet autem eumdem episcopum tam propter hoc quam alienationem ejusdem molendini valde utilis Ecclesiae Tervisinae ac debita quibus tam brevi tempore post promotionem suam eamdem Ecclesiam plurimum oneravit, nec non beneficia ecclesiastica, sicut accepimus, personis indignis collata, de dilapidatione suspectum, quinimo quodammodo culpabilem secundum canonica et legalia instituta suspendere ab administratione possemus, ne tamen vir nobilis Guercius, quem ab impetitione ipsius episcopi propter causas inimicitiarum alia vice repulimus, et nunc etiam nuntios ejus non duximus admittendos, tanquam inimicus super eum hac occasione gauderet si forsan idem episcopus reduceretur in poenam quam ad clamores ejus incurrerat, providimus sic rigorem mansuetudine temperandum quod in illo insultationis non superabundet occasio, et circa istum non videatur omitti super administratione cautela. Hinc est quod omnis alienationis speciem sub interpositione anathematis interdicentes eidem, ipsum ab alienandi suspendimus potestate, ut ipso jure contractus alienationis sit irritus, si quis forte per ipsum medio tempore fuerit attentatus. Interim autem dilectos filios decanum et magistrum Gall. canonicum Tervisinos circa curam et administrationem temporalium ei praecepimus adhiberi, sine quorum consilio et assensu in temporalibus non ministret, praestito ab illis corporaliter juramento quod ei circa temporalium administrationem assistent fideliter et prudenter. Super eo autem quod quaedam ecclesiastica beneficia, non solum indignis, sed etiam indigne asseritur concessisse, veritatem nihilominus inquiratis, et eam ad nostrum referatis examen, interim ipsum a potestate conferendi ecclesiastica beneficia suspendentes. Caeterum ut plene indemnitatibus provideatur Ecclesiae Tervisinae, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, super rebus alienatis, videlicet quot et quanta quantique valoris exstiterint, quodve dispendium ex hoc incurrerit Ecclesia Tervisina, nec non et aliis circumstantiis inquisita per canonicos Tervisinos juramento interposito sollicite veritate, depositiones ipsorum ad nos sub sigillis vestris inclusas fideliter transmittentes, praefigatis episcopo terminum competentem infra quem per se vel procuratorem idoneum nostro se conspectui repraesentet, ut super hoc secundum quod expedire viderimus, procedamus. Vos igitur tam prudenter in praemissis, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, procedere studeatis, quod circumspectionem vestram ex hoc possimus in Domino commendare. Nullis litteris veritati, etc. Vos denique, fratres patriarcha et episcope, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VI Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XX. ARCHIPRESBYTERO DE GRAVALONA NOVARIENSIS DIOECESIS. De interdicti sententia relaxanda. (Laterani, VI Kal. Aprilis.) Ex parte communis de Gravalona Novariensis dioecesis fuit propositum coram nobis quod licet terra ipsorum fundata sit in solo habili et fecundo, adeo tamen infortunata est et infausta ut nec in rebus multiplicari valeat nec personis, et cum, fortuna sibi aliquatenus arridente, speratur quod ab hujusmodi debeat infelicitate consurgere, casibus semper opprimitur improvisis: quod ex eo existimant provenire quia terra eadem olim, sicut fama est, propter excessus dominorum ipsius supposita fuit sententiae interdicti, quae non creditur fuisse postmodum relaxata. Unde apostolatui nostro humiliter supplicarunt ut cum nobis in beato Petro apostolo ab ipsa fuerit veritate promissum quod quaecunque solveris super terram, soluta erunt pariter et in coelis, eos ab hujusmodi vinculo absolvere dignaremur, praesertim cum animarum quoque periculum ex hoc sibi metuant imminere. Cum igitur majores propter minorum offensam et culpa majorum minores quandoque puniri sacrae Scripturae doceamur exemplis, piam eorum sollicitudinem et timorem commendamus in Domino, et speramus quod fides quam de clavibus Petri gerunt ipsis utilis esse debeat ad veniam promerendam, cum paralyticum ad pedes Jesu Christi submissum per tegulas fides salvaverit aliena. Verum quia David ad placandam indignationem divinam, quae culpa ipsius in populum fuerat concitata, sacrificium Domino legitur obtulisse, nos factis ejusdem, quae ad nostram eruditionem scripta esse testatur Apostolus, inhaerentes, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus populum dicti loci, ut ad expiandam culpam hujusmodi et divinam propitiationem facilius impetrandam, aliquam Domino satisfactionem impendant, monens efficaciter et inducens, praefatam interdicti sententiam auctoritate nostra denunties relaxatam, eosdem sollicite commonendo ut sic in divino timore permaneant, ne quos apud homines apostolica solvit auctoritas, propria liget iniquitas apud Deum.

Datum Laterani, VI Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XXI. ARCHIEPISCOPO SALZEBURGENSI, ET DE RERTHTHERSGADME SALZEBURGENSIS DIOECESIS PRAEPOSITIS Eis committitur quaedam causa. (Laterani, VII Idus Aprilis.) Causam quae inter dilectos filios A. presbyterum et C. scholarem Ratisponenses super Ecclesia in Buchkirchen vertitur, ab examine dilecti filii praepositi Sancti Nicolai et suorum conjudicum delegatorum nostrorum ad nos per appellationem delatam, dilecto filio Angelo Sancti Adriani diacono cardinali commisimus audiendam. Coram quo presbyter proposuit memoratus quod cum olim venerabilis frater noster Pataviensis episcopus praedictam Ecclesiam de Buchkirchen, quam ad commonitionem ejusdem episcopi dictus C. nullo tunc ordine fungens, pro eo quod quamdam puellam desponsaverat publice, per litteras et proprium nuntium resignarat, sicut per ejusdem episcopi litteras ostendebat, eidem canonice concessisset vacantem quidem et nemine reclamante, ac ipsam idem presbyter aliquandiu possedisset in pace, tandem praedictus C. ad quosdam judices apostolicas litteras super restitutione ipsius Ecclesiae adversus memoratum episcopum impetravit, mendaciter se clericum exprimens in eisdem, cum tempore impetrationis ipsarum clericali non esset charactere insignitus. Et licet hujusmodi abrenuntiaverit litteris, data fide quod eis nullatenus uteretur dummodo sibi dictus episcopus de ipso presbytero faceret justitiae plenitudinem exhiberi, postmodum tamen idem C. coram eo traxit in causam presbyterum ante dictum: qui cum sentiret indebite se gravari, sedem apostolicam appellavit. Eo vero prosequente appellationem emissam, dictus C. per judices ad quos litteras quibus abrenuntiaverat impetrarat, praenominatam Ecclesiam occupavit. Cumque super hoc idem presbyter ad decanum Pataviensem et collegas ipsius nostras litteras reportasset, et de spoliatione ipsius presbyteri constitisset eisdem, ipsi restituendam ei praenominatam Ecclesiam decreverunt, mittentes duos decanos cum eodem presbytero qui auctoritate nostra ipsum in possessionem Ecclesiae mitterent corporalem. Quibus saepedictus C. una cum quibusdam armatis se violenter opponens, ipsos turpiter repulerunt. Sed cum judices ipsum C. pro temeritate hujusmodi ad eorum praesentiam citavissent, et idem appellans frustratorie, manifesta contumacia laboraret, tam in eum quam in ejus fautores excommunicationis sententiam proferentes, eumdem presbyterum cum securitate nobilis viri ducis Bavariae ad praenominatam Ecclesiam remiserunt. D. vero subdiaconus et quidam alii ejusdem C. servi, et patris ejus amici, eodem C. procurante, noctis tempore ipsum aggressi presbyterum, adhuc nudum, in lecto jacentem, ligatis a tergo manibus, equis et aliis rebus ejus ablatis, traxerunt impositis ei plagis ad silvam, et inter ungues spinis immissis, eum multis aliis affecere tormentis, et tanto tempore, procurantibus F. E. et W. militibus et quibusdam aliis Pataviensis dioecesis, tenuere captivum donec praedicti ducis et quorumdam aliorum nobilium precibus pro quadam summa pecuniae se redemit. Quare tam ejus dioecesanus quam judices memorati ipsius miseriis miserentes, praesumptores praefatos et fautores ipsorum excommunicationis vinculo innodarunt. Unde nobis humiliter supplicavit ut ejus adversarii malitiis occurrentes, laboribus ipsius imponere finem dignaremur.

Ad haec autem per D. procuratorem partis alterius fuit ex adverso responsum quod cum praedictus C. memoratam Ecclesiam ab ipso Pataviensi canonice sibi collatam duobus annis pacifice possedisset, tandem eo insistente scholasticis disciplinis, eamdem idem episcopus contulit presbytero memorato. Super quo tam contra ipsum quam contra presbyterum ad Ratisponensem praepositum et suos conjudices litteras impetravit, qui propter contumaciam ipsius presbyteri eumdem C. in possessionem causa rei servandae miserunt. Interim autem idem C. citatus a decano Pataviensi et suis conjudicibus per quasdam nostras litteras ipsis per suum adversarium praesentatas, in quibus tamen nulla de prioribus mentio habebatur, in ipsa citatione bis fuit per eumdem presbyterum spoliatus. Propter quod ad praefatos judices Ratisponenses recurrens, eumdem fecit presbyterum excommunicationis vinculo innodari, et ad cautelam a secundis judicibus ad nos per nuntium proprium appellavit, tum propter causam praemissam, tum quia exceptiones ejus legitimas admittere recusabant. Unde petebat ut revocato in irritum quod per decanum Pataviensem et suos conjudices temere fuerat attentatum, Ratisponensis praepositi et conjudicum ejus processum robur faceremus firmitatis habere. Nos igitur per fidelem narrationem cardinalis praedicti auditis iis et aliis quae fuere proposita coram eo, possessionem ejusdem Ecclesiae cum fructibus perceptis adjudicavimus presbytero memorato, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus in corporalem possessionem ipsius Ecclesiae presbyterum mittatis eumdem, et auctoritate nostra defendatis inductum, super fructibus quod a nobis est sententialiter diffinitum facientes per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari. Caeterum quia de damnis et injuriis supradictis nobis non potuit fieri plena fides, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus vocatis qui fuerint evocandi, et auditis hinc inde propositis, si de iis legitime vobis constiterit, de damnis satisfieri competenter eidem presbytero facientes, pro hujusmodi detestandis injuriis praefato C. si per eum illatae fuerunt, super Ecclesia ipsa perpetuum silentium imponatis. Alioquin eo, sicut dictum est, primitus restituto, super proprietate ipsius Ecclesiae audiatis causam; et quod canonicum fuerit sublato appellationis obstaculo decernatis, facientes quod statueritis, etc. Tu autem, etc. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater archiepiscope, etc. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, VII Idus Aprilis, pontificatus nostri anno decimo sexto.

XXII. NOBILI VIRO COMITI NIVERNENSI, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. De causa monasterii Vezeliacensis cum comite Nivernensi. (Laterani, II Idus Aprilis.) Cum pro quaestione quae inter te ex parte una et dilectos filios abbatem et conventum monasterii Virziliacensis dioecesis Eduensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis, damnis et injuriis vertebatur, tui et partis alterius procuratores ad nostram praesentiam accessissent, et in ea fuisset aliquandiu coram nobis prudenter et provide disputatum, tandem ex parte tua relatione tuorum procuratorum accepimus quod tu volens per omnia complacere nostrae beneplacito voluntatis, paratus eras in hac causa nostris obtemperare mandatis. Nos autem communicato fratrum nostrorum consilio hoc duximus injungendum, ut cum tu et successores tui comites Nivernenses in festo paschali ad monasterium accesseritis memoratum, nomine procurationis centum librarum usualis monetae, quae pro tempore curret, sitis summa contenti, tantumdem in festo beatae Mariae Magdalenae procurationis nomine recepturi, si ad monasterium accesseritis supradictum, ad protectionem ejusdem monasterii, secundum quod de jure tenemini, dantes operam efficacem. Ut ergo super hoc nulla possit in posterum via patere calumniae, tu et uxor tua per authenticum instrumentum abbati et conventui ejusdem monasterii promittatis vos id firmiter observaturos, vestros nihilominus successores ad hujus rei observantiam obligantes, et ad majorem cautelam faciatis hoc per charissimum in Christo filium nostrum [Philippum] illustrem regem Francorum auctoritate regia confirmari; mandatum nostrum taliter impleturi quod divinam et apostolicam gratiam possitis exinde uberius promereri. Damus itaque venerabili fratri episcopo et dilectis filiis abbati Sancti Victoris et cancellario Parisiensi nostris litteris in mandatis ut postquam super hoc tu et uxor tua litteras secundum formam concesseritis supradictam, te juxta formam Ecclesiae a vinculo excommunicationis absolvant quo propter idem negotium nostra es auctoritate ligatus, injungentes tibi sub debito praestiti juramenti ut ad impetrandam super hoc confirmationem regiam des operam bona fide. Abbatem vero et conventum praedictos ab omni decrevimus impetitione cessare; omnemque remittere quaestionem quae ipsis adversus te comitem super damnis et injuriis competebat; decimis de Dornitiaco duntaxat exceptis, super quibus eis satisfieri volumus et mandamus.

Datum Laterani, II Idus Aprilis, pontificatus nostri anno decimo sexto.

Scriptum est super hoc episcopo, abbati Sancti Victoris, et cancellario Parisiensi, verbis competenter mutatis. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc. Tu denique, etc.

XXIII. ARCHIEPISCOPO ET ABBATI SANCTI PAULI NARBONENSIS, ET PRIORI FONTISFRIGIDI, NARBONENSIS DIOECESIS. Adversus homines Montispessulani. (Laterani, VI Idus Aprilis.) Charissima in Christo filia illustris regina Aragonum de hominibus Montispessulani plenam injuriis nobis obtulit quaestionem, qui, sicut asserit, redditus loci ejusdem, castrorum et villarum in districtu Montispessulani existentium, ad eamdem reginam de jure spectantes, eisdem a viro suo illustri rege Aragonum titulo pignoris obligatos, contra justitiam detinent et ei reddere contradicunt, cum ipsa pignoris obligatio, utpote de re dotali, de jure robur non habuerit firmitatis: quae si aliquem sortita fuisset effectum, tanto tempore ipsarum rerum redditus perceperunt quod non solum extenuatum est debitum, verum etiam non modicam summam pecuniae restituere tenentur eidem; castrum nihilominus, quod ibidem habebat funditus diruerunt, inde lapides et caementa in majoris contemptus opprobrium asportantes, et ad jura dominii manibus suis extensis, notarium et consules in Montepessulano fecerunt contra voluntatem ipsius, et in damnum ejus pisces vendi faciunt in locis aliis quam consuetum fuerit ab antiquo, nomine consulum, et non reginae, facientes banna et edicta proponi. Praeterea castrum de Latis, quod multis inhabitabatur hominibus, partim ruina, partim incendio destruxerunt, pluribus ex ejusdem loci hominibus interfectis. In iis autem et aliis eadem asserebat regina se damna multorum millium marcarum et plurium solidorum per illorum injurias incurrisse: qui etiam, tanquam haec non sufficerent ad offensam, de quodam castro ipsius reginae charissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Aragonum expulerunt, ut sic eum adversus eam tacite provocarent; et ut inter eos contra jura matrimonii majoris incentivum discordiae suscitarent, regem jurare fecerunt eumdem ut Montempessulanum infra biennium non intraret. Volentes autem eidem reginae in suo jure adesse, qui sumus omnibus in justitia debitores, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod justum fuerit appellatione postposita decernatis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari; praefatos etiam homines Montispessulani per eamdem censuram appellatione postposita compellentes ut super expensis quas propter haec eadem fecit regina, ipsi satisfaciant ut tenentur. Interim autem eosdem homines ad solvendam ipsi reginae medietatem omnium reddituum patrimonii ejus, et ut de subtractis satisfaciant competenter, per districtionem ecclesiasticam, sicut justum fuerit, sublato appellationis obstaculo compellatis. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc., tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc. Vos denique, frater archiepiscope et fili abbas, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VI Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XXIV. MARBACENSI ET DE SALEM ABBATIBUS BASILIENSIS ET CONSTANTIENSIS DIOECESUM, ET H. CELLERARIO BASILIENSI. Quod spoliatus restituendus est ante judicium. (Laterani, VIII Idus Aprilis.) Accedentibus ad sedem apostolicam dilectis filiis R. praeposito Marbacensi et Henrico procuratore Marbacensis Ecclesiae dilectum filium Robertum tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo proposuit praepositus memoratus quod, cum olim de mandato venerabilis fratris nostri Basiliensis episcopi litterarum nostrarum contra Ottonem maledictum et reprobum, fidus et verus interpres, coram universo clero et terrae nobilibus et aliis multis astantibus latam a nobis in reprobum supradictum excommunicationis sententiam constanti mente ac voce intrepida divulgaret, canonici ejus ibi occasionem odii medicantes ubi eis dilectionis materia poterat abundare, in ipsum unanimiter conspirarunt, et quorumdam laicorum favore suffulti, eum a Marbacensi Ecclesia jam annis elapsis duobus turpiter ejecerunt. Cumque idem praepositus a nobis obtinuerit dari Luzelacensi abbati et suis conjudicibus nostris litteris in mandatis ut fratres praedictos per censuram ecclesiasticam cogerent eidem reverentiam et obedientiam debitam exhibere, nec non ad venerabilem fratrem nostrum Metensem episcopum, tunc Spirensem, nostras litteras impetrarit ut quoslibet imperiales ecelesiastica districtione compelleret ne ipsum in aliquo molestarent, interim dicti canonici adversus eum ad abbatem Parisiensem et suos conjudices a sede apostolica quasdam litteras impetrarunt. Iidem vero judices terminum peremptorium praemittentes, locum ei assignavere suspectum; et licet tam propter hoc quam alias causas recusationis legitime illorum potuisset judicium declinare, tamen coram eis in modum exceptionis objecit quod prius deberet restitui quam adversarium petitionibus respondere, cum nec nudus contendere nec inermem se deberet opponere inimicis; et ne ipsum judices ad respondendum restitutione non praevia cogerent, ad sedem apostolicam appellavit. Ipsi vero, licet tractatum de compositione praemiserint, tamen adversariis ipsius praepositi ab examine venerabilis fratris nostri episcopi Basiliensis, in quem sub interpositione fidei fuerat a partibus compromissum, ad judices eosdem reversis in ipsum praepositum absentem et non restitutum, lite nullatenus contestata, post appellationem ad nos legitime interpositam, depositionis sententiam promulgarunt, dantes canonicis de facto licentiam eligendi alium in pastorem. Unde petebat idem praepositus ut cum ipsa sententia, si sententia dici deberet, contra solitum ordinem judiciorum fuerit promulgata, denuntiare dignaremur eamdem irritam et inanem, et ipso plenarie restituto, ejus adversarios perjuros, excommunicatos, participantes excommunicatis, et conspiratores, et possessiones Ecclesiae contra tenorem confirmationis nostrae minus licite distrahentes, faceremus per aliquos canonicae subjici ultioni.

Procurator autem canonicorum proposuit ex adverso quod cum canonici Marbacenses dictum R. super perjurio duplici, dissolutione vitae, furtiva subtractione privilegiorum Ecclesiae, ac dilapidationis vitio, coram dicto abbate Parisiensi et suis conjudicibus delegatis a nobis impeterent, ipse de meritis causae diffidens ad exceptiones divertit inanes, quibusdam causis suspicionis adversus unum de judicibus allegatis, in quarum probatione defecit. Judices autem, ne viderentur mandati apostolici contemptores, se ad principalis quaestionis examen exigente justitia converterunt. Nec opus erat ut eum ad petitionem restitutionis admitterent, quem dilapidationis objectu pars altera repellebat, ne daretur eidem in re familiari grassandi facultas. Cum enim de dilapidatione suspectus debeat ab administratione suspendi, memoratus R. evidens dilapidator existens ab administrationis petitione levi poterat exceptione repelli, contra quem, ut amoveretur ab ea, daretur actio ad agendum, nec super spoliatione hujusmodi poterat coram eisdem judicibus litigare, cum ad alios super hoc nostras litteras impetrasset. Praeterea si praepositus idem de spoliatione in modum actionis agebat, canonicorum quaestio, quae ordine propositionis praecesserat, praecedere terminatione debebat. Quod si spoliatio fuit in modum exceptionis objecta, non propter hoc erat ei restitutio facienda. Unde judices ipsius praepositi, frivolae appellationis diffugio non obstante, cum esset in litteris nostris appellationis obstaculum interdictum, cognitis causae meritis, in eum depositionis sententiam protulerunt. Quapropter dictus procurator instabat ut sententiam ipsam, pro qua praesumi debebat donec contrarium probaretur, dignaremur apostolico munimine roborare.

Nos igitur auditis iis et aliis per fidelem narrationem cardinalis praedicti quae fuere proposita coram eo, cum non debuerit adversus eumdem praepositum spoliatum post appellationem legitimam et lite non contestata procedi, maxime occasione litterarum quae veritate tacita fuerant impetratae, processum judicum eorumdem et quidquid ex eo secutum est, vel ob id decrevimus irritum et inane. Caeterum quia se restitui principaliter petiit praepositus memoratus, cum constaret ipsum fuisse ab adversariis spoliatum, nos sententialiter restituentes eumdem, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ipsum in corporalem possessionem Marbacensis praepositurae sublato appellationis obstaculo inducatis, et auctoritate nostra defendatis inductum, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, proviso prudenter ut si praefatus praepositus merito fuerit de dilapidatione suspectus, adhibeatis eidem circa curam temporalium duos viros providos et fideles, sine quorum consilio et assensu administrationem temporalium nequeat exercere, ne per usum administrationis inutilis, bona Marbacensis Ecclesiae dissipentur. Deinde super aliis quae hinc inde fuere proposita, quia de ipsis nobis constare non potuit, vos partibus convocatis, et auditis quae duxerint proponenda, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis. Et si praescripta crimina contra dictum praepositum legitima probatione patuerint, vos ipsum a regimine Marbacensis Ecclesiae in perpetuum amoventes, appellatione remota, faciatis Ecclesiae supradictae de alio viro idoneo in praepositum per electionem canonicam provideri, nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, filii abbates, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XXV. ABBATI ET CONVENTUI VINDOCINENSIBUS. Laudat reformationis propositum. (Laterani, V Idus Aprilis.) Dilectus filius W. monachus vester, quem in promovendis Ecclesiae vestrae negotiis sollicitum comperimus et prudentem, ex parte vestra proposuit coram nobis quod in proposito et desiderio geritis ecclesiam Sanctae Priscae de monte Aventino ad vestrum monasterium pertinentem reformare in temporalibus et spiritualibus ordinare, instituendo monachos in eadem juxta beati Benedicti Regulam Domino servituros; dummodo dignitates et jura quae monasterio vestro competunt ex eadem, vobis et ipsi monasterio integra conservemus. Unde nobis humiliter supplicavit ut super hoc nostrae voluntatis beneplacitum vobis rescribere dignaremur. Nos igitur propositum vestrum commendantes in Domino, et desiderium favore benevolo prosequentes, insinuatione vobis praesentium intimamus quod cum super eadem Ecclesia nostrum vobis privilegium concesserimus, gratum nobis et acceptum existet si efficaciter intenderitis ad ipsius commodum et augmentum. Tu denique, fili abbas, super te ipso, etc.

Datum Laterani, V Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XXVI. SLESWICENSI EPISCOPO. Rescribit ad ejus consulta (Laterani, III Kal. Maii.) Postulasti per sedem apostolicam edoceri utrum sacerdos ecclesiam habens in una dioecesi, et residens in eadem, domicilium vero patrimonii ratione in alia, ibique delinquens, ab episcopo in cujus habet dioecesi patrimonium pro delicto ibidem commisso debeat judicari, praesertim in causis quae officii seu beneficii privationem exposcunt. Ad quod breviter respondemus quod per episcopum in cujus deliquit dioecesi sententia promulgari poterit in eumdem, sed ab episcopo in dioecesi cujus ecclesiam obtinet, erit quoad ipsam ecclesiam hujusmodi exsecutio sententiae facienda. Quaesivisti praeterea utrum contra quosdam contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes tibi regiam implorare liceat potestatem, cum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quae tibi duximus respondendum, quod si te de hujusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem et malefactorum vindictam gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae imputandum. Coemeteria vero in quibus excommunicatorum corpora sepeliuntur per suorum violentiam propinquorum, reconcilianda erunt aspersione aquae solemniter benedictae, sicut in ecclesiarum dedicationibus consuevit. Procurationes autem quae visitationis ratione debentur, sine manifesta et necessaria causa non exigas, nisi cum personaliter officium visitationis impendis. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, III Kal. Maii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XXVII. EPISCOPO ET CAPITULO MASSILIENSI. Ut mandatario apostolico assignent praebendam. (Laterani.) Apostolicae sedis benignitas, quae curam gerit et sollicitudinem singulorum, suam gratiam specialiter circa illos ampliare tenetur qui noscuntur diutius in ejus obsequiis laudabiliter insudasse. Dignum est enim ut ipsius domestici ab ejusdem uberibus repleantur, et sibi eam inveniant affluentem quam etiam in benignitatis affluentia sibi sentiunt exuberantem ignoti. Cum igitur pro dilecto filio magistro R. scriptore nostro, cujus fidelitas et devotio in cancellariae nostrae servitio est probata, jam tertio vobis scripserimus ut eidem, quem dudum ad mandatum nostrum nullo sibi beneficio assignato in fratrem et canonicum recepistis, curaretis tam in domibus quam in aliis sicut uni ex vobis providere, ac postmodum quibusdam vestrum in nostra praesentia constitutis hoc idem injunxerimus viva voce, grave gerimus et indignum quod vos, more aspidis surdae aures penitus obturantes, id hactenus efficere non curastis. Volentes igitur adhuc utrum in vobis aliqua obedientiae scintilla remanserit experiri, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ipsi magistro saltem hac vice juxta praescriptam formam providere curetis. Alioquin noveritis nos dilecto filio magistro Thedisio nuntio nostro per nostras dedisse litteras in praeceptis ut de bonis Ecclesiae vestrae secundum formam eamdem competentem sibi provisionem nostra fultus auctoritate assignet, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Tu denique, frater episcope, super te ipso et credito tibi, etc.

Datum Laterani.

Scriptum est super hoc dilecto filio magistro Thedisio nuntio nostro, verbis competenter mutatis.

XXVIII. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PER MAGUNTINENSEM PROVINCIAM CONSTITUTIS. De negotio terrae sanctae. Quia major nunc instat necessitas quam unquam exstiterit ut terrae sanctae necessitatibus succurratur, et de succursu speratur major quam unquam provenerit utilitas proventura, ecce resumpto clamore clamamus ad vos, et pro illo clamamus qui moriendo voce magna clamavit in cruce, factus obediens Deo Patri usque ad mortem crucis, clamans ut nos ab aeternae mortis eriperet cruciatu, qui clamat etiam per seipsum, et dicit: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI); ac si diceret manifestius: Qui vult me subsequi ad coronam, me quoque subsequatur ad pugnam, quae nunc ad probationem proponitur universis. Poterat enim omnipotens Deus terram illam, si vellet, omnino defendere, ne in manus traderetur hostiles. Posset et illam, si vellet, de manibus hostium facile liberare, cum nihil possit ejus resistere voluntati. Sed cum jam superabundasset iniquitas, refrigescente charitate multorum, ut fideles suos a somno mortis ad vitae studium excitaret, agonem illis proposuit in quo fidem eorum velut aurum in fornace probaret, occasionem salutis, imo salvationis causam praestando, ut qui fideliter pro ipso certaverint, ab ipso feliciter coronentur, et qui ei noluerint in tantae necessitatis articulo debitae servitutis impendere famulatum, in novissimo districti examinis die justam mereantur damnationis sententiam sustinere. O quanta jam provenit utilitas ex hac causa! quam multi conversi ad poenitentiam pro liberatione terrae sanctae mancipaverunt se obsequio crucifixi, et quasi per agonem martyrii coronam gloriae sunt adepti, qui forte in suis iniquitatibus periissent, carnalibus voluptatibus et mundanis illecebris irretiti! Vetus est hoc artificium Jesu Christi, quod ad suorum salutem fidelium diebus istis dignatus est innovare. Si enim rex aliquis temporalis a suis hostibus ejiceretur de regno, nisi vassalli ejus pro eo non solum res exponerent, sed personas, nonne cum regnum recuperaret amissum, eos velut infideles damnaret, et excogitaret in eos inexcogitata tormenta, quibus perderet male malos? Sic Rex regum, Dominus Jesus Christus, qui corpus et animam et caetera vobis contulit bona, de ingratitudinis vitio et infidelitatis crimine vos damnabit, si ei quasi ejecto de regno, quod pretio sui sanguinis comparavit, neglexeritis subvenire. Sciat ergo se culpabiliter durum et dure culpabilem quicunque in hoc necessitatis articulo suum negaverit obsequium Redemptori. Nam et quomodo secundum praeceptum divinum diligit, proximum suum sicut seipsum qui scit fratres suos fide ac nomine Christianos apud perfidos Saracenos ergastulo diri carceris detineri ac jugo deprimi gravissimae servitutis, et ad liberationem eorum efficacem operam non impendit, transgrediendo illius naturalis legis mandatum, quod Dominus in Evangelio declaravit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis (Matth. VII). An forte nescitis quod apud illos multa millia Christianorum in servitute ac carcere detinentur, qui tormentis innumeris cruciantur? Et quidem omnes pene Saracenorum provincias usque post tempora beati Gregorii Christiani populi possederunt; sed ex tunc quidam perditionis filius, Machometus pseudopropheta, surrexit, qui per saeculares illecebras et voluptates carnales multos a veritate seduxit; cujus perfidia etsi usque ad haec tempora invaluerit, confidimus tamen in Domino, qui jam fecit nobiscum signum in bonum, quod finis hujus bestiae appropinquat, cujus numerus secundum Apocalypsin Joannis intra sexcenta sexaginta sex clauditur, ex quibus jam pene sexcenti sunt anni completi.

Certe praeter priores injurias grandes et graves Redemptori nostro pro nostris offensis a perfidis Saracenis illatas, nuper in monte Thabor, ubi discipulis suis futurae glorificationis speciem demonstravit, iidem perfidi Saraceni quamdam munitionis arcem in confusionem Christiani nominis erexerunt, per quam civitatem Accon sibi valde vicinam de facili cogitant occupare, ac deinde sine omni contradictionis obstaculo residuum terrae hujus invadere, cum sit viribus et opibus pene penitus destituta. Eia igitur, dilectissimi filii, dissensiones et aemulationes fraternas in pacis et dilectionis foedera commutantes, accingimini ad obsequium crucifixi, non dubitantes pro illo res exponere ac personas qui pro vobis animam suam posuit et sanguinem suum fudit, certi pariter et securi quod si vere poenitentes fueritis, per hunc temporalem laborem, quasi quodam compendio, ad requiem pervenietis aeternam. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignis, ligandi atque solvendi contulit potestate omnibus qui laborem istum in propriis personis subierint et expensis plenam suorum peccaminum, de quibus veraciter fuerint corde contriti et ore confessi, veniam indulgemus, et in retributione justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis duntaxat expensis juxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinarint, et illis similiter qui licet in alienis expensis, in propriis tamen personis accesserint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus et concedimus esse participes juxta quantitatem subsidii et devotionis affectum omnes qui ad subventionem terrae sanctae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas quoque ipsorum et bona ex quo crucem assumpserint sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, nec non et sub archiepiscoporum et episcoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant, statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per ecclesiarum praelatos appellatione postposita censura ecclesiastica compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, creditores eorum per ecclesiarum praelatos, ut remittatur eis praestitum juramentum, et ab usurarum exactione desistant, eadem praecipimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum simili cogi animadversione mandamus. Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per saecularem compelli praecipimus potestatem; et donec illas remiserint, ab universis Christi fidelibus tam in mercimoniis quam in aliis per excommunicationis sententiam eis omnino communio denegetur.

Ut autem terrae sanctae subsidium divisum in plurimos facilius impendatur, obsecramus omnes et singulos, per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum solum verum, unum aeternum Deum postulantes, vice Christi, pro Christo, ab archiepiscopis et episcopis, abbatibus et prioribus, et tam cathedralium quam aliarum conventualium ecclesiarum capitulis et clericis universis, nec non civitatibus, villis et oppidis competentem numerum bellatorum cum expensis ad triennium necessariis secundum proprias facultates. Et si ad hoc unum quodlibet non suffecerit, plura conjungantur in unum; quia pro certo speramus quod personae non deerunt, si expensae non desint. Postulantes hoc ipsum a regibus et principibus, comitibus et baronibus, aliisque magnatibus, qui forsitan per seipsos personaliter non accesserint ad obsequium Crucifixi. A civitatibus vero maritimis navale subsidium postulamus. Et ne aliis onera gravia et importabilia imponere videamur quae digito nostro movere nolimus, protestamur veraciter coram Deo quia quod ab aliis exigimus faciendum, hoc ipsi prompto animo faciemus. Clericis autem ad hoc negotium necessariis providimus indulgendum ut, omni contradictione cessante, beneficiorum suorum proventus propter hoc valeant usque ad triennium pignori obligare. Quia vero subsidium terrae sanctae multum impediri vel retardari contingeret si ante susceptionem crucis examinari quemlibet oporteret an esset idoneus et sufficiens ad hujusmodi votum personaliter prosequendum, concedimus ut, regularibus personis exceptis, suscipiant quicunque voluerint signum crucis; ita quod cum urgens necessitas aut evidens utilitas postulaverit, votum ipsum de apostolico possit mandato commutari aut redimi vel differri. Et propter eamdem causam remissiones et indulgentias hactenus a nobis concessas procedentibus in Hispaniam contra Mauros vel contra haereticos in Provinciam revocamus; maxime cum illis concessae fuerint ad tempus quod jam ex toto praeteriit, et istis ob causam quae jam ex majori parte cessavit; utroque negotio per Dei gratiam adeo prosperato ut vehementem instantiam non requirat; et si forte requireret, nos ingruenti necessitati prospicere curaremus.

Concedimus tamen ut hujusmodi remissiones et indulgentiae apud provinciales remaneant et Hispanos. Caeterum quia cursarii et piratae nimis impediunt subsidium terrae sanctae capiendo et spoliando, transeuntes ad illam et revertentes ab illa, nos eos et principales adjutores et fautores eorum excommunicationis vinculo innodamus, sub interminatione anathematis inhibentes ne quis cum eis scienter communicet in aliquo venditionis vel emptionis contractu, et injungentes rectoribus civitatum et locorum suorum ut eos ab hac iniquitate revocent et compescant. Alioquin, quia nolle perturbare perversos nihil est aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare, nos in personas et terras eorum severitatem ecclesiasticam curabimus exercere, cum tales non minus quam Saraceni adversentur nomini Christiano. Innovamus praeterea excommunicationis sententiam in Lateranensi concilio promulgatam adversus eos qui Saracenis arma, ferrum et lignamina deferunt galearum, quique piraticis Saracenorum navibus curam gubernationis exercent, eosque rerum suarum privatione multari et capientium servos, si capti fuerint, fore censemus; praecipientes ut per omnes urbes maritimas diebus Dominicis et festivis hujusmodi sententia publice innovetur. Verum cum longe plus de divina clementia quam de humana potentia confidere debeamus, oportet nos in tali conflictu non tam corporalibus armis quam spiritualibus dimicare. Ideoque statuimus et mandamus ut singulis mensibus semel fiat generalis processio seorsum virorum, ac seorsum, ubi fieri poterit, mulierum, in humilitate mentis et corporis, cum devota orationum instantia postulantium ut misericors Deus auferat a nobis hoc confusionis opprobrium, liberando terram illam in qua universa redemptionis nostrae sacramenta peregit de manibus paganorum, restituendo eam ad laudem et gloriam nominis sui sancti populo Christiano, proviso prudenter ut semper in ipsa processione verbum salutiferae crucis cum diligenti exhortatione populo proponatur. Orationi vero jejunium et eleemosyna conjungantur; ut iis quasi aliis facilius et celerius ipsa volet oratio ad piissimas aures Dei, qui nos clementer exaudiat in tempore opportuno. Singulis quoque diebus intra missarum solemnia, post pacis osculum, cum jam pro peccatis mundi offerenda vel sumenda est hostia salutaris, omnes tam viri quam mulieres humiliter prosternantur in terram, et a clericis psalmus iste, Deus venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII), alta voce cantetur: quo cum hoc versu devote finito: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant a facie ejus qui oderunt eum (Psal. LXVII), sacerdos qui celebrat, orationem istam super altare decantet:

Deus, qui admirabili providentia cuncta disponis, te suppliciter exoramus ut terram quam unigenitus Filius tuus proprio sanguine consecravit de manibus inimicorum crucis eripiens, restituas cultui Christiano, vota fidelium ad ejus liberationem instantium misericorditer dirigendo in viam salutis aeternae. Per eumdem Dominum nostrum, etc.

In illis autem ecclesiis in quibus conveniet processio generalis, truncus concavus statuatur tribus clavibus consignatus, una penes honestum presbyterum, alia penes devotum laicum, et tertia penes aliquem regularem fideliter conservandis, in quo clerici et laici, viri et mulieres, eleemosynas suas ponant in terrae sanctae subsidium convertendas secundum dispositionem eorum quibus haec fuerit sollicitudo commissa. Porro super processu et transitu modesto et ordinato, congruo loco et tempore faciendo, nondum oportet aliquid diffinire, donec exercitus Domini cruce signetur; sed tunc pensatis undique circumstantiis, quaecunque viderimus opportuna de prudentum virorum consilio statuemus. Ad haec igitur exsequenda dilectos filios . . . de Salem et . . . quondam de Novocastro abbates et C. decanum Spirensem et praepositum Augustensem, viros utique probatae honestatis et fidei, deputamus: qui ascitis secum viris providis et honestis, auctoritate nostra statuant et disponant quaecunque ad hoc negotium promovendum viderint expedire, facientes quae statuerint in singulis dioecesibus per viros idoneos ad hoc specialiter deputatos fideliter ac sollicite procurari. Quocirca universitatem vestram rogando monemus et obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes et in virtute Spiritus sancti injungentes quatenus eis pro Christo legatione fungentibus tales vos exhibere curetis, necessaria ministrantes eisdem, quod per vos et in vobis fructum faciant exoptatum.

In eumdem modum per Magdeburgensem et Bremensem provincias. In eumdem modum per Coloniensem provinciam. In eumdem modum per Sardiniam. In eumdem modum per Salzeburgensem provinciam. In eumdem modum per Dalmatiam. In eumdem modum per Treverensem provinciam. In eumdem modum per Ravennatem. In eumdem modum per Poloniam. In eumdem modum per Mediolanensem et Januensem provincias constitutis. In eumdem modum per Suetiam. In eumdem modum per Marchiam Anconitanam. In eumdem modum per Lundensem provinciam. In eumdem modum per Hungariam. In eumdem modum per Angliam. In eumdem modum Pragensi episcopo, et abbatibus, prioribus et universis Christi fidelibus per Boemiam constitutis. In eumdem modum per Tusciam. In eumdem modum per Hiberniam. In eumdem modum per Norwegiam. In eumdem modum per Calabriam. In eumdem modum per Scotiam. In eumdem modum universis per regnum Franciae constitutis.

XXIX. DE SALEM ET P. QUONDAM DE NOVOCASTRO ABBATIBUS, ET DECANO SPIRENSI, ET PRAEPOSITO AUGUSTENSI, EXSECUTORIBUS. Super eodem. Pium et sanctum propositum quod de subventione terrae sanctae pro communi salute, Deo inspirante, concepimus et perducere satagimus ad effectum, ex generalibus litteris poteritis advertere manifeste. Cum ergo de sinceritate ac sollicitudine vestra geramus fiduciam pleniorem, vosque reputemus idoneos ad fungendum pro Christo legationis officio in hac causa, devotionem vestram monemus, rogamus et obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes et in remissionem peccaminum injungentes quatenus, accensi zelo fidei Christianae, per Maguntinensem provinciam portetis in humilitate cordis et corporis verbum crucis, et ad vindicandam injuriam crucifixi fideles ipsius, prout in generalibus litteris continetur, cura sollicita et accurata sollicitudine inducatis, exsequentes diligenter et efficaciter universa quae ad subsidium terrae sanctae in eisdem litteris videbitis comprehensa, quae a vobis volumus studiose notari. Ut autem operum exhibitione monstretis vos portare in cordibus vestris stigmata Jesu Christi, districte praecipimus quatenus, excutientes ab omni munere manus vestras, nec aliquid praeter victum et alia necessaria recipientes a quoquam, qui etiam moderate sumentes haec eadem et modeste, in evectionibus quatenarium et in personis senarium numerum singuli vestrum nullatenus excedatis; ita modum atque modestiam in iis aliisque servantes ut in vobis nihil reprehensibile valeat inveniri per quod offendiculum credito vobis Evangelio praebeatur; promoventes eo studio ac vigilantia causam Christi ut multorum et magnorum bonorum quae de ipsa credimus proventura participes existatis. Si quid autem pro terrae sanctae succursu fuerit vobis oblatum, faciatis illud apud aliquem religiosum locum studiose reponi, significaturi nobis in fine anni processum et profectum sollicitudinis vestrae, ut cognoscere valeamus apud quos profeceritis in personis aut rebus ad hoc salutare negotium deputatis, nostrumque vobis beneplacitum rescribamus, docentes qualiter in antea procedere debeatis.

In eumdem modum episcopo quondam Halberstatensi, et F. quondam abbati de Sichen, per Magdeburgensem et Bremensem provincias. In eumdem modum magistris Oliverio Coloniensi scholastico, et Hermanno decano Bunnensi, per Coloniensem provinciam. In eumdem modum episcopo Ratisponensi, et praeposito Salzeburgensi. In eumdem modum Vilariensi et de Romerdorf abbatibus per Treverensem provinciam. In eumdem modum archiepiscopo Gneznensi. In eumdem modum Upsallensi archiepiscopo. Pium et sanctum, etc., usque rescribamus. Sane volumus et mandamus ut per totam Suetiam cum consilio venerabilis fratris nostri Ludensis archiepiscopi apostolicae sedis legati, secundum praescriptam formam hoc negotium exsequaris. Nos enim eidem archiepiscopo nostris damus litteris in mandatis ut tibi super hoc consilium tribuat opportunum.

In eumdem modum Lundensi archiepiscopo apostolicae sedis legato. Pium, etc., usque accensus zelo fidei Christianae adjungas tibi viros idoneos, cum quibus per totum regnum Danorum portes, etc., usque fideles ipsius diligenter inducas, etc., usque in evectionibus, cum pro hac causa processeris, vicenarium numerum non excedas, etc., usque causam Christi, ut particeps fias multorum et magnorum, etc., usque rescribamus. Sane scribimus venerabili fratri nostro Upsallensi archiepiscopo ut ipse per totam Suetiam cum tuo consilio secundum praescriptam formam hoc negotium exsequatur. Quare volumus et mandamus ut super hoc ei consilium tribuas opportunum.

In eumdem modum Galtero Londoniensi archidiacono, cancellario et magistro Phi. de Oxoniae per Angliam. In eumdem modum episcopo Florentino, et archiepiscopo Pistoriensi per Tusciam. In eumdem modum archiepiscopo Dubliniensi et abbati Mellifontis per Hiberniam. In eumdem modum Nidrosiensi archiepiscopo per Norwegiam. In eumdem modum Ariminensi et Anconitano episcopis per Anconitanam marchiam. In eumdem modum Sancti Andreae et Glasquensi episcopis per Scotiam. In eumdem modum Calaritano et Turritano archiepiscopis per Sardiniam. In eumdem modum Spalatino et Ragusino episcopis per Dalmatiam. In eumdem modum Parmensi episcopo et abbati Sancti Stephani Bononiensis. In eumdem modum archiepiscopis et episcopis Hungariae, ita quod quilibet in dioecesi sua. In eumdem modum Nicolao subdiacono nostro. In eumdem modum Cusentino archiepiscopo et abbati Sambucinensi. In eumdem modum Roberto tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbytero cardinali, apostolicae sedis legato.

XXX. ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS PER VIENNENSEM PROVINCIAM CONSTITUTIS. Indictio concilii generalis. (Laterani, XIII Kal. Maii.) Vineam Domini Sabaoth multiformes moliuntur bestiae demoliri, quarum incursus adeo invaluit contra ipsam ut ex parte non modica pro vitibus spinae succreverint, et, quod gementes referimus, ipsae jam vites proferant pro uva labruscam, infectae multipliciter et corruptae. Illius ergo testimonium invocamus qui testis est in coelo fidelis quod inter omnia desiderabilia cordis nostri duo in hoc saeculo principaliter affectamus, ut ad recuperationem videlicet terrae sanctae ac reformationem universalis Ecclesiae valeamus intendere cum effectu: quorum utrumque tantam requirit provisionis instantiam ut absque gravi et grandi periculo ultra dissimulari nequeat vel differri. Unde supplicationes et lacrymas frequenter effudimus coram Deo, humiliter obsecrantes quatenus super iis suum nobis beneplacitum revelaret, inspiraret affectum, accenderet desiderium, et propositum confirmaret, facultatem et opportunitatem praestando ad ea salubriter exsequenda. Quapropter habito super iis cum fratribus nostris et aliis viris prudentibus frequenti ac diligenti tractatu, prout tanti sollicitudo propositi exigebat, hoc tandem ad exsequendum praedicta de ipsorum consilio providimus faciendum, ut quia haec universorum fidelium communem statum respiciunt, generale concilium juxta priscam sanctorum Patrum consuetudinem convocemus propter lucra solummodo animarum opportuno tempore celebrandum: in quo ad exstirpanda vitia et plantandas virtutes, corrigendos excessus, et reformandos mores, eliminandas haereses, et roborandam fidem, sopiendas discordias, et stabiliendam pacem, comprimendas oppressiones, et libertatem fovendam, inducendos principes et populos Christianos ad succursum et subsidium terrae sanctae tam a clericis quam a laicis impendendum, cum caeteris quae longum esset per singula numerare, provide statuantur inviolabiliter observanda circa praelatos et subditos regulares et saeculares quaecunque de ipsius approbatione concilii visa fuerint expedire ad laudem et gloriam nominis ejus, remedium et salutem animarum nostrarum, ac profectum et utilitatem populi Christiani.

Quia vero ante biennium universale non posset concilium commode congregari, disposuimus interim per viros prudentes in singulis provinciis plenius explorare quae apostolicae provisionis limam exposcunt, et praemittere viros idoneos ad terrae sanctae negotium procurandum, ut si, exigente necessitate sacrum concilium approbaverit, nos personaliter ipsum negotium assumamus efficacius promovendum. Credentes igitur hoc salutare propositum ab illo descendere a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus vos taliter praeparetis quod a praesenti Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo decimo tertio anno usque ad duos annos et dimidium, praefixis vobis pro termino Kalendis Novembris, nostro vos conspectui praesentetis cum modestia et cautela, ita quod in vestra provincia unus vel duo de suffraganeis valeant episcopi remanere pro Christianitatis ministeriis exercendis; et tam illi quam alii qui canonica forte praepeditione detenti personaliter venire nequiverint, idoneos pro se dirigant responsales, personarum, et evectionum mediocritate servata quam Lateranense concilium definivit, ut nullus omnino plures, quivis autem pauciores secum adducere possit; nec quisquam superfluas faciat et pomposas, sed necessarias tantum et moderatas expensas, ostendendo se actu et habitu verum Christi cultorem, cum non saecularis applausus, sed spiritualis profectus in hoc sit negotio requirendus. Injungatis autem vos, fratres archiepiscopi et episcopi, ex parte nostra universis Ecclesiarum capitulis, non solum cathedralium, sed etiam aliarum, ut praepositos vel decanos aut alios viros idoneos ad concilium pro se mittant, cum nonnulla sint in ipso tractanda quae specialiter ad Ecclesiarum capitula pertinebunt. Interim vero et per vos ipsos et per alios viros prudentes universa subtiliter inquiratis quae correctionis aut reformationis studio indigere videntur, et ea fideliter conscribentes, ad sacri concilii perferatis examen, circa subventionem necessariam terrae sanctae, ubi Deus rex noster ante saecula salutem in medio terrae dignatus est operari, opem et operam efficaciter impensuri, assistendo fideliter et prudenter iis quos deputaverimus ad hoc negotium specialiter procurandum. Nullus itaque se fallaciter excusando ab exsecutione tam sancti operis subtrahat, si canonicam vult effugere ultionem. Nemo dissensionum obstacula vel itinerum impedimenta causetur, quae, Domino faciente signum in bonum, ex magna jam parte cessare coeperunt. Nam et quanto imminent majora pericula, tanto potiora remedia convenit adhiberi. Nunquam enim navigavit per aequora qui semper exspectat ut mare non concitet ex se fluctus.

Datum Laterani, XIII Kal. Maii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopo et episcopis, abbatibus, prioribus constitutis per provincias Maguntinensem, Bremensem, Gneznensem, Salzebargensem, Treverensem, Magdeburgensem, Coloniensem, Eboracensem, Tarantasiensem, Armachanensem, Ravennatensem, Ragusiensem, Mediolanensem, Arelatensem, Narbonensem, Jadrensem, Nidrosiensem, Januensem, Bisuntinensem, Arborensem, Aquilegensem, Cantuariensem, Spalatinensem, Gradensem, Turritanensem, Dubliniensem, Upsallensem, Ebredunensem, Casselensem, Heracliensem, Atheniensem, Thessalonicensem, Larissensem, Patracensem, Cretensem, Tuamensem, Lundensem, Strigoniensem, Calaritanensem, Andrinopolitanensem, Lugdunensem, Aquensem, Antibarensem, Macrensem, Neupratensem, Messinopolitanensem, Pisanam, Tripolitanam, Verisiensem, Tyrensem, Philippensem, Terraconensem, Toletanensem, Bracarensem, Compostellanam, Corinthiensem, Nazarensem, Senonensem, Rotomagensem, Turonensem, Bituricensem, Burdegalensem. In eumdem modum archiepiscopo, episcopis, abbatibus et prioribus constitutis per Cyprum, Calabriam, Siciliam, Bulgariam et Blachiam, Scotiam. In eumdem modum Catholico et archiepiscopis et episcopis nec non abbatibus per Armeniam. In eumdem modum episcopo Pragensi, episcopo Regensi, et Maronitanensi, Sertensi, et Miditensi archiepiscopis, et episcopo Cofonensi, ita quod unicuique seorsim. In eumdem modum episcopis per Tusciam et Marchiam Anconitanam et ducatum Spoleti constitutis. In eumdem modum patriarchae et Archiepiscopis et episcopis et abbatibus tam Latinis quam Graecis per Constantiponolitanam provinciam constitutis.

In eumdem modum illustri Constantinopolitano Imperatori, usque ex se fluctus. Cum ergo deceat et expediat ut tua imperialis sublimitas ad synodum tam solemnem nuntios dirigat speciales, serenitatem tuam monemus et exhortamur attentius quatenus praescripto termino, vita comite, viros idoneos dirigere non postponas, per quos tuae nobis aperias beneplacitum voluntatis; quia, quantum cum honestate poterimus, ad tuum libenter et efficaciter intendemus commodum et honorem.

Datum.

In eumdem modum Philippo illustri regi Francorum. In eumdem modum regibus Aragonum, Navarrae, Castellae, Legionensi, Portugalensi, Cypri, Norwegiae, Corkaiae, Lumbricensi, Conacciae, Mindiensi, Suetiae, ita quod unicuique seorsim. In eumdem modum magistro et fratribus militiae Templi. Vineam Domini Sabaoth, etc., usque donum perfectum, universis archiepiscopis et episcopis ac aliis ecclesiarum praelatis per universas fere Christianorum provincias constitutis per apostolica scripta praecipiendo mandamus ut se ipsos taliter praeparent, etc., verbis competenter mutatis, usque requirendus. Injungant etiam archiepiscopi et episcopi ex parte nostra universis Ecclesiarum capitulis, etc., usque fluctus. Cum igitur in hoc generali concilio sint multa tractanda quae ad statum vestri ordinis pertinebunt, decet et expedit ut ad idem concilium viros idoneos destinetis, qui negotia vestra debeant fideliter procurare.

In eumdem modum magistro et fratribus Hospitalis Jerosolymitani. In eumdem fere modum abbati et conventui Cisterciensi, et abbati et conventui Praemonstratensi, unicuique seorsim. In eumdem modum capitulo Constantinopolitano, usque cum modestia et cautela. Qui vero canonica forte praepeditione detenti personaliter venire nequiverint, idoneos pro se dirigant responsales; nec quisquam superfluas, etc., usque requirendus. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ei qui, auctore Deo, Constantinopolitanae Ecclesiae praesidebit, ex parte nostra quae praemissa sunt fideliter nuntietis, ut et ipse juxta priscam formam nostro se conspectui repraesentet; nihilominus de collegio vestro viros idoneos pro vobis ad hoc sacrum concilium transmissuri, cum nonnulla sint in ipso tractanda quae specialiter ad Ecclesiarum capitula pertinebunt. Interim vero per vos ipsos et alios viros prudentes, etc., usque perferatis examen. Nullus itaque se fallaciter, usque ex se fluctus.

Datum.

XXXI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, CAETERISQUE CLERICIS PER REGNUM FRANCIAE CONSTITUTIS. Super eodem. (Datum.) Pium et sanctum propositum quod de subventione terrae sanctae pro communi utilitate, Deo inspirante, concepimus et perducere satagimus ad effectum, ex generalibus litteris poteritis advertere manifeste. Ad hoc igitur salutare propositum exsequendum dilectum filium nostrum Robertum tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique probatae honestatis et fidei, destinamus, merito suae probitatis speciali gratia nobis acceptum, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus eum vice nostra, imo potius vice Christi, devote suscipere ac honeste tractare curetis, ipsius salubribus monitis et mandatis humiliter intendentes, praesertim in iis quae pertinent ad subsidium terrae sanctae. Nos enim quod super iis et aliis ad suae legationis officium pertinentibus provida deliberatione statuerit praecipimus inviolabiliter observari; concedentes eidem ut evellat et destruat, aedificet atque plantet, quae sibi evellenda et destruenda, aedificanda occurrerint et plantanda.

Datum, etc.

XXXII. ROBERTO TITULI SANCTI STEPHANI IN COELIO MONTE PRESBYTERO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Datum.) Ut efficacius possis intendere ad subsidium terrae sanctae, praesentium tibi auctoritate concedimus ut iis qui ad tuam vocationem devote convenerint ad audiendum verbum salutiferae crucis, de injunctis sibi poenitentiis vice nostra certam valeas indulgentiam impertiri. De torneamentis autem hoc tibi duximus concedendum, ut de virorum prudentum consilio salubriter statuas quod terrae sanctae utilitati secundum Deum videris expedire.

Datum, etc.

XXXIII. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ei commendat legatum apostolicum. (Datum.) Quam sincerum dilectionis affectum erga te ac filium tuum et regnum Franciae habeamus novit ille qui testis est in coelo fidelis, cujus super hoc testimonium secure possumus invocare. Adeo quippe regni tui exaltationem diligimus, privilegiata semper opera commendantes quae processerunt de ipso, quod aequanimius Ecclesiae Romanae quam ipsi regno sustineremus magnum aliquid adversitatis accidere, cum facilius haec quam illud ab imminenti posset periculo liberari. Ut ergo super hoc amplius securus reddaris et certus, mittimus ad tuam regalem praesentiam dilectum filium nostrum Robertum tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique probatae honestatis et fidei, qui ea quae plenius accepit a nobis, expressius tibi referat viva voce; serenitatem tuam rogantes et exhortantes in Domino quatenus eum benigne recipias et honeste pertractes, ipsius acquiescendo salubribus monitis et consiliis propter Deum.

Datum.

In eumdem modum nobili viro Ludovico charissimi in Christo filii nostri Philippi regis Francorum illustris primogenito. In eumdem modum nobili mulieri Blancae uxori nobilis viri Ludovici charissimi in Christo filii nostri illustris regis Francorum primogeniti.

XXXIV. PATRIARCHAE ALEXANDRINO. Consolatur eum et invitat ad concilium. Ex litteris quas aliquoties tua nobis fraternitas destinavit et aliis quoque indiciis cognovimus evidenter te non solum ad sacrosanctam Romanam Ecclesiam matrem tuam, verum etiam ad personam nostram specialiter devotionem habere debitam et devotam. Propter quod habentes te in visceribus charitatis, tibi compatimur in tribulationibus quas pateris et pressuris: quamquam et tibi et nobis sit in eis ipsius gloriandum, cum id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis hujusmodi supra modum in sublimitate pondus aeternae gloriae operetur, nec sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam revelandam in illis qui pro Christi nomine patiuntur. Propter quod Apostolus sibi placebat in infirmitatibus suis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et angustiis quas sustinebat pro Christo, et cum infirmabatur, tunc maxime potens erat, sciens quod virtus in imfirmitate perficitur, et quod licet per eam homo corrumpatur exterior, interior tamen per eamdem jugiter renovatur. Timentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, qui suos non solum de tribulationis angustia liberat, sed etiam in ipsa tribulatione dilatat, ut quasi meridianus fulgor consurgat eis ad vesperam, et cum se consumptos putaverint, ut lucifer oriantur. Benedicas igitur Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, qui te in omni benedictione spirituali secundum gratiae suae divitias benedixit, et ut esses immaculatus in conspectu ipsius, dedit tibi ut non solum credas in Christum, sed pro Christo etiam patiaris. Porta ergo, charissime frater, in corpore tuo stigmata Jesu Christi, per quem mundus tibi crucifixus est et tu mundo. Stabilis esto et adversus mundanas adversitates immobilis, abundans in opere Dei semper, sciens quod labor tuus non est inanis in Domino, et sicut in te Christi passiones abundant, ita et per Christum abundet consolatio tua, qui te supra id quod potes non patietur tentari, sed faciet in ipsa tentatione proventum, ut valeas sustinere; cum jam ipso docente didiceris in quibus es esse sufficiens, et cum Apostolo scias satiari, scias et esurire, et abundare, et penuriam pati, ac possis in eo qui te confortat omnia tolerare. Fideles quoque ab infidelibus in captivitate detentos sedulis exhortationibus corrobora et confirma, ne deficiant in tribulationibus suis, sed cogitantes in lucta victoriam et praemium in labore, bonum certamen certare, non desinant, et cursum servando fidem feliciter consummare, ut de reliquo coronam justitiae merito valeant exspectare, quam reddet eis in illa die Dominus justus judex; scientes quod nos ab liberationem eorum studium diligens et operam efficacem, si desuper datum fuerit, satagimus adhibere. Denique ad tuam duximus notitiam perferendum quod cum inter omnia desiderabilia cordis nostri duo in hoc saeculo principaliter affectemus, ut ad recuperationem videlicet terrae sanctae ac reformationem universalis Ecclesiae valeamus intendere cum effectu, hoc ad exsequendum praedicta de fratrum nostrorum consilio providimus faciendum, ut scilicet quia haec universorum fidelium communem statum respiciunt, generale concilium juxta priscam sanctorum Patrum consuetudinem convocemus opportuno tempore celebrandum: in quo ad exstirpanda vitia et plantandas virtutes, corrigendos excessus, et reformandos mores, eliminandas haereses, et roborandam fidem, sopiendas discordias, et stabiliendam pacem, comprimendas oppressiones, et libertatem fovendam, inducendo principes et populos Christianos ad succursum et subsidium terrae sanctae tam a clericis quam laicis impendendum, cum caeteris quae longum esset per singula numerare, provide statuantur, inviolabiliter observanda circa praelatos et subditos regulares et saeculares, ad divini nominis gloriam et honorem, remedium et salutem animarum nostrarum, ac profectum et utilitatem populi Christiani; patriarchis, archiepiscopis et episcopis per universas fere Christianorum provincias constitutis per scripta nostra mandantes ut se taliter studeant praeparare quod a praesentis Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo tertio decimo anno usque ad duos annos et dimidium, praefixis sibi pro termino Kalendis Novembris, nostro se conspectui repraesentent cum modestia et cautela; ita quod qui canonica forte praepeditione detenti personaliter venire nequiverint, aut remanserint pro Christianis ministeriis exercendis, idoneos pro se dirigant responsales. Quia igitur in tanto negotio tuam desideramus habere praesentiam, fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, si fieri poterit, personaliter ad praesentiam nostram accedas termino suprascripto. Quod si forsan venire nequiveris, saltem aliquem virum idoneum pro te ad concilium mittere non postponas. Tu denique, venerabilis frater in Christo, tuarum nobis apud justissimum judicem et piissimum Patrem orationum impertire suffragium, quo plurimum indigemus.

XXXV. DUCI ET POPULO VENETORUM. De negotio terrae sanctae. A memoria vestra non excidit quam solemni voto vos ad terrae sanctae subsidium astrinxistis. Licet autem propositum vestrum ad alia postmodum declinaverit, votum tamen nihilominus in sua firmitate permansit; quia etsi cuique sit in vovendo libertas, est tamen necessitas in reddendo, cum sit scriptum: Vovete et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV): quorum primum pertinet ad consilium, secundum pertinet ad praeceptum. Cum igitur opportunum vobis tempus immineat reddendi Domino vota vestra, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus vos taliter praeparetis quod non transgressores voti, sed exsecutores diligentes inveniamini et fideles; pro certo scientes quod si forte divino timore postposito negligeretis efficere quod mandamus, grave vobis immineret salutis dispendium apud Deum et infamiae quoque opprobrium apud mundum; quemadmodum econtrario, si quod vobis injungimus curaveritis adimplere, et laudem apud homines temporalem et mercedem apud Deum merebimini sempiternam.

XXXVI. ALBERTO JEROSOLYMITANO PATRIARCHAE APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De negotio terrae sanctae, et ut accedat ad concilium generale. Pium et sanctum propositum quod de subventione terrae sanctae pro communi utilitate, Deo inspirante, concepimus et perducere satagimus ad effectum, ex generalibus litteris ad universas pene Christianorum provincias destinatis, quorum tibi transcripta dirigimus, intelliges manifeste. Super quo tanto pleniori gaudio hilaresces quanto profecto id ardentiori desiderio affectasti. Ne vero detestabilis conversatio quorumdam inhabitantium terram ipsam hujus salutaris exsecutionem propositi aut impediat aut retardet, cum Deum suis nefandis operibus non ad indulgentiam provocent, sed ad iram, charissimam nobis tuae fraternitatis prudentiam obsecramus in Domino quatenus more prudentis medici ad lethalem eorum plagam curandam diversis experimentis utaris, eosque studeas ad veram poenitentiam revocare, si forte salubribus acquiescendo consiliis divinae virtutis accipiant medicinam, per quam divinae sentiant medicinae virtutem. Licet autem dura Saracenorum perfidia non consueverit humilibus Christianorum precibus emolliri, ut tamen ille nostram humilitatem respiciat qui superbis resistit, humilibus vero dat gratiam, de virorum prudentum consilio divinum prae oculis timorem habentium, Soldanum Damasci et Babyloniae, qui haereditatem Christi detinet occupatam, apostolicis providimus litteris humiliter praemonendum secundum formam quam in ipsis litteris videbis expressam. Nam et dispositionibus nostris auditis, quae utinam cum possent omnino latere, fortassis omnipotens Deus suum in eum terrorem immittet, et benigne rogatus ostendet facere se spontaneum quod dure compulsus facturum se putaret invitum. Unde volumus et mandamus quatenus cum nuntiis nostris viros providos et fideles ad eum facias destinari, qui apud ipsum nostrum studeant promovere mandatum. Interim autem charissimum in Christo filium nostrum Joannem Jerosolymitanum regem illustrem et tam Hospitalis quam militiae Templi fratres, cum peregrinis pariter et indigenis, ad defensionem et custodiam hujus terrae prudenter moneas et inducas; ne (quod avertat Dominus) ei quidquam adversi valeat evenire, divino semper auxilio invocato. Quia vero tuam nobis praesentiam ad hoc salutare propositum exsequendum valde credimus necessariam, imo quammaxime fructuosam, fraternitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, si videris posse fieri absque gravi dispendio terrae sanctae, praefixum ad universale concilium celebrandum quam cito poteris satagas terminum praevenire, ducens aliquos viros tecum in consilio providos et in commisso fideles, qui plene noverint circumstantias causarum et rerum, temporum et locorum: quibus undique circumspectis, ad liberationem haereditatis Dominicae utilius intendere valeamus. Tu denique, venerabilis frater in Christo, tuarum nobis apud justissimum judicem et piissimum Patrem orationum impertire suffragium, quo plurimum indigemus.

XXXVII. MOBILI VIRO SAPHILDINO SOLDANO DAMASCI ET BABYLONIAE, TIMOREM DIVINI NOMINIS ET AMOREM. Ejusdem fere argumenti cum superiore. Daniele propheta testante, didicimus quod est Deus in coelo, qui revelat mysteria, mutat tempora, et transfert regna, ut universi cognoscant quod dominatur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit dabit illud. Hoc autem evidenter ostendit quando Jerusalem et fines ipsius in manus fratris tui tradi permisit, non tam propter ejus virtutem quam propter offensam populi Christiani Deum ipsum ad iracundiam provocantis. Nunc autem ad illum conversi speramus quod ipse miserebitur nostri, qui secundum Prophetam cum iratus est, non obliviscitur misereri. Unde illum imitari volentes qui de se dicit in Evangelio: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI), magnitudinem tuam humiliter obsecramus quatenus ne propter violentam detentionem praefatae terrae plus adhuc effundatur humani sanguinis quam hactenus est effusum, saniori utens consilio restituas eam nobis, de cujus detentione, praeter inanem gloriam, forte plus tibi difficultatis quam utilitatis accrescit; ipsaque reddita, et dimissis utrinque captivis, quiescamus a mutuis impugnationum offensis; ita quod apud te non sit deterior conditio gentis nostrae quam apud nos est conditio gentis tuae. Latores ergo praesentium ad tuam praesentiam destinatos rogamus ut benigne suscipias et honeste pertractes, dignum illis responsum tribuens cum effectu.

XXXVIII. ABBATI DE BAZACO XANTONENSIS DIOECESIS, ET ELIAE DE GRAECIA ENGOLISMENSI CANONICO. De collatione praebendarum. (Laterani, II Non. Junii.) Ex vestris accepimus litteris quod cum ordinationem de quibusdam praebendis in Ecclesia Xantonensi vacantibus vobis duobus et dilecto filio abbati de Talemundo duxerimus committendam, . . archidiacono et A. Fulcerio canonico Xantonensibus, instantibus vobis duobus, tertio per litteras excusato, ut mandatum apostolicum impleretis, pars capituli facultatum insufficientiam allegavit, producens nihilominus quoddam privilegium felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, per quod ei videbatur indultum ne plures recipere cogerentur quam suppeterent Ecclesiae facultates. Vos tandem, auditis hinc inde propositis, de assensu partium ipsum negotium cum attestationibus quas ad praesentationem capituli recepistis de insufficientia facultatum et transcripto memorati privilegii vestris sigillis inclusis ad sedem apostolicam remisistis. Cum autem nobis fuerit pro capitulo supplicatum ut secundum hoc dignaremur illi Ecclesiae providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita super praemissis plenius veritate, de omnibus vel aliquibus praebendarum illarum secundum facultates Ecclesiae ordinetis juxta cursum in Xantonensi Ecclesia consuetum. Quod si forte de omnibus vel aliquibus nequiveritis ordinare, ordinationem ipsam usque ad tempus concilii differatis; praefato capitulo injungentes ut tunc nuntios mittant ad nostram praesentiam speciales, super hoc mandatum apostolicum recepturos. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, etc. Tu denique, fili abbas, super te ipso, etc.

Datum Laterani, II Non. Junii, pontificatus nostri anno XVI.

DE NEGOTIO COMITUM TOLOSAE, CONVENARUM FUXI, ET GASTONIS DE BEARNO. XXXIX. De negotio comitis Tolosani. Sanctissimo Patri et benignissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici Hugosola Dei permissione Regensis episcopus et Thedisius canonicus Januensis, humiles servi ejus, cum longitudine dierum et vita perenni, ad oscula pedum seipsos. Sanctitati vestrae insinuatione praesentium innotescat quod de facto comitis Tolosani, quod olim insufficientiae nostrae providentia vestra commisit, processimus in hunc modum. Sane prius apud Sanctum Aegidium infra tres menses secundum tenorem apostolici rescripti concilium habuimus archiepiscoporum, episcoporum et aliorum praelatorum Ecclesiae, baronum etiam, et aliorum quorum praesentiam novimus opportunam; ante omnia per litteras nostras comiti memorato mandantes ut haereticos et rotarios de terra sua expelleret, alia etiam mandata impleret humiliter ad quae tenebatur astrictus pluribus juramentis; ne si forte mandata illa implere negligeret, purgationi suae impedimentum praestaret. Cumque vocatus venisset ad concilium, et per operis evidentiam manifeste nobis et toti concilio constitisset quod mandata quae de haereticis et rotariis expellendis et aliis causis multis et negotiis diversis temporibus a diversis legatis, et praecipue a bonae memoriae magistro Milone, sibi facta fuerant non impleverat nec implebat, consilium fuit omnium et communis deliberatio, ipsum non debere tunc temporis ad purgationem admitti. Non enim verisimile videbatur quod in tantis criminibus, videlicet super haeresi et nece legati, bene juraret qui toties in minoribus causis et articulis sua fuerat juramenta transgressus. Injunctum itaque sibi fuit a praelatis qui convenerant ad colloquium et a nobis ut haereticos et rotarios de suo districtu expelleret, et alia nihilominus impleret humiliter et devote de quibus constabat ipsum juramentis plurimis obligatum fuisse; quatenus cum in iis et aliis se dignum fecisset, requisiti ab ipso circa personam ejus apostolicum exsequeremur mandatum. At ipse recedens a nobis, non solum non implevit quae mandavimus, verum datus in reprobum sensum ex toto, et oblitus multam gratiam et misericordiam quam ultra suorum exigentiam meritorum apud apostolicam sedem invenit, coepit iniquitati iniquitatem apponere ac praeteritis abominationibus et criminibus committere graviora: propter quae a legatis de communi consilio praelatorum multoties fuit anathematis mucrone percussus, et exposita terra ejus. Nec credat apostolica circumspectio nos in exsequendo mandato vestro exstitisse aliquatenus desides vel remissos. Saepissime enim dictum comitem ex parte vestra citavimus, et ad praesentiam nostram venire contempsit; nec venerabilibus Patribus Carpentoractensi et Vasionensi episcopis et clericis eorum, quibus usque ad summam fere mille marcharum per me Regensem et bonae memoriae magistrum Milonem sub poena excommunicationis quondam fuerat condemnatus, et aliis ecclesiasticis et miserabilibus personis, quas exhaeredaverat, voluit satisfacere coram nobis, quae omnia per venerabilem Patrem Nemausensem episcopum, tunc Sancti Ruffi abbatem, et litteras nostras et per me Thedisium, qui postmodum ad pedes vestros accessi, benignitati vestrae curavimus diligentissime intimare. Postquam autem a beatitudine vestra hoc anno recepimus super eodem negotio iteratum mandatum, licet a comite ipso nunquam fuerimus requisiti, apud Avenionensem civitatem in Provincia continuo vocavimus Ecclesiarum praelatos, quorum consilio et deliberatione mandatum vestrum tutius exsequi valeremus. Verum ego Thedisius gravissima infirmitate praeventus, et multi ex praelatis, quia generalis corruptio aeris ibi erat, nequivimus colloquio interesse; sicque factum est ut necessario negotium differretur. Deinde quando tempus habuimus opportunum, venerabiles Patres Narbonensis apostolicae sedis legatus et Burdegalensis archiepiscopi, multi praeterea episcopi, et alii Ecclesiarum praelati, juxta Tolosam apud Vaurum ad citationem nostram ad concilium convenerunt: a quibus, prout tenebamur, in tanto negotio consilium requisivimus diligenter. Ipsi vero post multam deliberationem et diligentem tractatum consilium suum nobis in scriptis dederunt, quatuor, nomine omnium, sigillatum sigillis, sicut de verbo ad verbum inferius plenius continetur.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Hoc est consilium quod dominus Narbonensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, et alii Ecclesiarum praelati qui fuerunt in concilio apud Vaurum, dederunt Regensi episcopo et magistro Thedisio canonico Januensi judicibus delegatis a domino papa super negotio comitis Tolosani. Consuluerunt enim eis quod comes Tolosanus propter multiplices causas et rationes non debebat ab eis ad purgationem admitti, tam super crimine haereticae pravitatis, quam super nece legati. Constat enim et notorium est quod de expellendis haereticis et rotariis de terra sua et aliis multis articulis multoties praestitit juramenta in manibus legatorum, quorum nullam servavit. Imo postquam ab apostolica sede rediit, apud quam multam misericordiam et gratiam invenit ultra suorum exigentiam meritorum, iniquitatem iniquitati apponens, adauxit pedagia, impugnavit Ecclesiam et pacem cum rotariis et haereticis incessanter impugnat, receptavit haereticos, fovit et fovet, et quanta potuit et potest virtute defendit. Mille insuper et ultra de crucesignatis clericis et laicis rotarii ejus et complices occiderunt. Praeterea abbatem de Montealbano fere per annum captum detinuit, abbatem de Moysiaco coepit, episcopum Agennensem de propria sede cum rotariis ejecit, et civitate sua et aliis bonis omnibus spoliavit, et damnificavit eum in valentia quindecim millium solidorum. Adeo praeterea infamatus fuit et est de haeresi a longis retro temporibus apud bonos et graves quod invincibiliter praesumitur contra ipsum. Propter istas et alias plurimas enormitates et manifestos excessus ipsius, quae omnia longum est enarrare, dixerunt praelati et concorditer responderunt quod adeo se fecit indignum ut ei fieri copia Evangeliorum non deberet a legatis vel judicibus delegatis, et etiam quia tali excommunicationis genere propter ea quae dicta sunt tenetur astrictus quod ab eis sine speciali mandato domini papae non potest absolvi. Placuit enim toti concilio ut praesens scriptum sigillis dicti domini Narbonensis archiepiscopi et Albiensis, Tolosani, et Convenarum episcoporum suo et aliorum nomine signaretur.

Et quia non poteramus ad purgationem injungendam comiti procedere, juxta consilium praelatorum per litteras nostras bis protestati fuimus comiti saepe dicto quod per ipsum stabat et impedimentum praestiterat ne factum ipsius posset ulterius habere progressum absque summi pontificis licentia speciali. Profecto, praeter alias iniquitates et abominationes ipsius, abbatem de Montealbano fere per annum tenuerat vinculis mancipatum, nec non de sede propria bonis omnibus spoliatum ejecerat episcopum Agennensem. Ipse tamen nobis postea per quemdam notarium suas litteras destinavit, in quibus misericordiam potius quam judicium implorabat, postulans a nobis ut vel mitteremus Tolosam ad ipsum, aut ei assignaremus locum alium competentem. Quibus diligenter in scriptis rescripsimus quod in causa ejus propter rationes praefatas procedere nullatenus poteramus, et idcirco noluimus eum gravare vel etiam nos ipsos inutiliter laboribus et expensis. Volentes igitur fines mandati diligentissime custodire, meram et plenam veritatem, scilicet totius facti seriem et processum, beatitudini vestrae breviter intimamus, cui soli Dominus imponendi finem tantis claudibus plenissimam scientiam et potestatem concessit. Ecclesiae suae omnipotens praesidentiam vestram in longitudinem dierum conservet.

XL. De eadem re. (Arausicae, X Kal. Martii.) Sanctissimo Patri ac benignissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, Michael divina promissione Arelatensis archiepiscopus, Willelmus Avenionensis, Burnus Vivariensis, Raimundus Uticensis, Arnaldus Nemausensis, Guillelmus Magalonen. Guillelmus Carpentoractensis, Guillelmus Aurasicensis, Gaufridus Tricastinensis et Bertrandus Cavellicensis episcopi, et Raibaldus Vasionensis electus, et Pontius monasterii Sancti Aegidii abbas, humiles servi sanctitatis ipsius, longitudinem dierum cum vita et salute perenni. Utinam infallibiliter et oculata fide posset vestra sanctitas sicut nos possumus intueri qualiter videlicet partes nostras et fere totam provinciam Narbonensem, terras olim miseriae tenebrarum et umbrae mortis, et in quibus nullus ordo, sed confusio inerat sempiterna, per ministerium vestrum et illorum quos ad exstirpandum lolium agro Dominico ante faciem vestram operarios destinastis, Rex gloriae, Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, ad cultum fidei, ad statum quietis et pacis, et ad debitam reformationem potenter et mirabiliter revocavit. Sane regiones et provinciae quae traditae fuerant Satanae et ministris ejus haereticis, rotariis et caeteris criminosis in exterminium et direptionem, praecipue, quod detestabilius erat, in conculcationem et contemptum nominis Christiani modo sub vigilantia vestra, per gratiam Jesu Christi, qui oriens eas visitavit ex alto, translatae quasi de morte in vitam et de tenebris et confusione ad lucem, in religionis fervore, in tranquillitate temporum, et in multis aliis benedictionibus vestris exsultant adeo et respirant ut quae prius partes et haereditas daemonum poterant non immerito appellari, nunc haereditas sancta et pacis visio rectissime appellentur. Et ut brevitate succincta plurima colligamus magnalia Dei et vestra, quibus de doloribus inferi erepti sumus et ab Aegyptiaca servitute, vix possent auribus apostolicis per alicujus scientiam vel facundiam intimari ad plenum. Pro iis et aliis beneficiis vestris et vere operibus vicarii Jesu Christi, quae ab oriente in occidentem illuminant totum mundum, et a mari usque ad terminos orbis terrae coruscant, firmiter credimus et speramus pro certo quod in retributione justorum reposita est vobis corona justitiae, quam in illum diem redditurus est vestrae beatitudini justus Judex.

Verum, Pater sanctissime, adhuc summopere timendum est et cavendum ne venenum hydrae, hoc est, dolosissimae civitatis Tolosae, si non tanquam membrum putridissimum succidatur, et ipsa circumstantia loca jam plene purgata et salubria inficiat iterum et corrumpat, et quod aedificatum est et reformatum a vobis multis laboribus et expensis, in antiquum chaos recidat, aut in multo deterius relabatur. Proinde benignitati vestrae cum devotione omnimoda flexis genibus et profusis lacrymis supplicamus quatenus secundum zelum Phinees, quem habetis, arripiat judicium manus vestra, et fermentatissima civitas illa cum sceleratis omnibus spurcitiis et sordibus quae se infra tumidum ventrem viperae receperunt, cum in sua malitia non sit inferior Sodoma et Gomorrha, debito exterminio radicitus explantetur. Si enim laqueus ille contritus fuerit, et nos erimus liberati. Alioquin in veritate, quae Deus est, vobis loquimur et testamur quod si forte peccatis nostris exigentibus tyrannus ille vel potius haereticus Tolosanus, aut etiam filius ejus, contritum caput et fortius conterendum erigeret, assumptis aliis septem spiritibus nequioribus se, ut singularis ferus et leo rugiens et quaerens quos devoret, singula devastaret, et subverteret universa; ut longe tolerabilius esset Ecclesiam quae est in partibus nostris esse vel habitare inter barbaras nationes quam ad pristinam confusionem redire. Provideat igitur apostolica circumspectio futuris cladibus et occurrat, ne praevaleat inimicus, nec a tam pio, tam sancto, et tam utili opere manus vestra desistat quousque draco Moysi prorsus devoraverit Pharaonis dracones, et fugato Jebusaeo cum incircumcisis aliis et immundis, populus acquisitionis pacifice terra promissionis fruatur. Ad haec, discretioni magistri Thedisii plurima paternitati vestrae referenda commisimus; qui super negotiis et necessitatibus totius provinciae tanquam nobis ipsis indubitanter credatis, si placet. Ipse enim novit in omnibus plenissime veritatem. Conservet Deus sanctitatem vestram Ecclesiae sanctae suae per tempora multa.

Datum Aurasicae, decimo Kalendas Martii, anno Domini 1212.

XLI. Super eodem. Sanctissimo in Christo Patri ac beatissimo domino suo Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus archiepiscopi, episcopi et alii Ecclesiarum praelati in concilio apud Vaurum pro sanctae fidei congregati negotio, cum omni affectione longum vitae spatium et salutem. Ad agendas paternitatis vestrae sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem omnium bonorum exoramus ut nostrum in hac parte suppleat defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod nobis et nostris aliisque partium nostrarum ecclesiis tribuistis. Cum enim in partibus ipsis pestis haeretica ibi antiquitus seminata nostris temporibus usque adeo succrevisset quod cultus divinus ibidem haberetur omnino in opprobrium et derisum, et in clerum et bona ecclesiastica hinc haeretici, inde rotarii grassarentur, et tam princeps quam populus in reprobum sensum dati a fidei rectitudine deviarent, tandem vigilantiae vestrae sollicitudine faciente, ita nos ex altis oriens misericordia visitavit per sanctos exercitus signatorum, quos ad emundandas spurcitias pestis hujusmodi sapientissime deputastis, et Christianissimum eorum principem comitem Montisfortis, intrepidum Christi athletam, et invictum Dominici praelii bellatorem, Ecclesia, quae tam miserabiliter corruerat, caput incoeperit relevare, et in parte maxima jam destructis adversitatibus et erroribus universis, terra dudum a cultoribus falsorum dogmatum conculcata, nunc divino cultui laudabiliter assuescat. Restant vero adhuc reliquiae dictae pestis. Tolosana videlicet civitas, cum castris aliquot, ubi tanquam sordes in sentinam cadentes residuum pravitatis haereticae se collegit: quorum princeps, comes scilicet Tolosanus, qui ab antiquis temporibus, sicut multoties jam audistis, haereticorum et fautor exstitit et defensor, pro viribus quae sibi remanserunt impugnat Ecclesiam, et quoad potest, pro fidei hostibus, ejus cultoribus se opponit. Ex quo enim a sanctitatis vestrae rediit praesentia cum mandatis in quibus ultra omnem suorum exigentiam meritorum egeratis misericorditer cum eodem, introivit, sicut manifeste videtur, angelus Satanae in cor ejus, et gratiae vestrae beneficiorum ingratus, de iis quae coram vobis promiserat nil implevit. Imo pedagia saepius abjurata vehementer adauxit, et ac si mandatorum ipsorum beneficio renuntiasse intenderet, ad omnes quos scivit vestros et Ecclesiae Dei adversarios se convertit. Sane per Ottonem Dei et Ecclesiae inimicum, opinatus contra ipsam Ecclesiam vires assumere sub ipsius confidentia, manifeste, sicut asseritur, minabatur quod Ecclesiam de finibus suis et clerum radicitus exstirparet, haereticos et rotarios, quos multoties abjuraverat, ex tunc ferventius solito fovere studuit et tenere.

Cum enim Catholicorum exercitus obsideret Vaurum, ubi sedes erat Satanae atque erroris haeretici primatia, ipse in subsidium perversorum misit milites et clientes, et in castro suo quod Casseri appellatur fuerunt inventi et combusti a crucesignatis plusquam quinquaginta haeretici de vestitis, praeter credentium eorum multitudinem copiosam. Invocavit etiam contra Dei exercitum Savaricum regis Angliae inimici Ecclesiae senescallum, cum quo Christi pugilem praedictum comitem Montisfortis apud Castrum novum Arii obsidere praesumpsit; sed, Christi dextera faciente, cito fuit ejus praesumptio in confusionem conversa, ita ut pauci Catholici infinitam Arianorum multitudinem effugarent. Praedictorum autem Ottonis et regis confidentia defraudatus, ut qui baculo arundineo nitebatur, cogitavit iniquitatem abominabilem et catholicis auribus detestandam et ad regem Marrochitanum suos nuntios destinavit, subsidium ejus, non solum in terrae nostrae, sed totius Christianitatis excidium, implorando. Sed conatum ejus et damnabilem intentionem superna pietas impedivit. Episcopum Agennensem a sede propria expellendo, bonis omnibus spoliavit. Abbatem de Moissiaco coepit, et abbatem Montisalbani fere per annum tenuit captivatum. Rotarii quoque ipsius et complices peregrinos clericos et laicos innumerabiles variis affecere martyriis, et nonnullos detinent ac diutius tenuere captivos. In omnibus iis non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta; ita ut fiat quotidie semetipso deterior, et omnia mala quae potest per seipsum et filium ac complices suos Fuxensem et Convenarum comites et Gastonem de Bearno, viros sceleratissimos et perversos, contra Dei Ecclesiam operetur. Cum autem ultione divina et censura ecclesiastica memoratus athleta fidei, comes Christianissimus Montisfortis, terram ipsorum tanquam hostium Dei et Ecclesiae sancto et justo praelio occupaverit fere totam, ipsi adhuc persistentes in sua malitia, et humiliare se sub potenti manu Dei contemnentes, nuper ad regem Aragonensem recurrerunt, per quem forte intendunt ves ram circumvenire clementiam et Ecclesiam suggillare. Adduxerunt enim ipsum Tolosam nobiscum, qui de mandato legati et delegatorum vestrorum apud Vaurum conveneramus, colloquium habiturum. Qui quae ac qualia proposuerit, et quae nos ei duxerimus respondenda, ex rescriptis quae vobis sigillata mittuntur plenius cognoscetis. Mittitur etiam sanctitati vestrae consilium quod delegatis vestris super facto comitis Tolosani tribuimus requisiti. Omnes igitur unanimiter et concorditer haec praemissa sanctitati vestrae intimamus, liberantes animas nostras, ne per defectum significandi in negotio fidei de contingentibus aliquid omittatur. Demum vero pro animabus nostris ac commissarum nobis Ecclesiarum substantiis vestrae misericordiae supplicantes exposcimus per viscera misericordiae Dei nostri ut liberationis et pacis, imo vitae nostrae negotium, quod in parte maxima jam feliciter promovistis, cum manifesta justitia et potentia sit in promptu, feliciori fine dignemini consummare, ponentes ad radicem arboris damnosae securim, et eam, ne noceat ultra, perpetuo succidentes. Pro certo namque sciatis quod si terra quae dictis tyrannis cum tanta justitia et multa Christianorum effusione sanguinis est ablata, ipsis aut eorum haeredibus restituatur, praeter scandalum fidelium qui hoc negotium promoverunt, non solum fieret novissimus error pejor priore, sed excidium exinde clero et Ecclesiae inaestimabile immineret. Ad haec, quoniam enormitates, blasphemias, abominationes et alia scelera praedictorum per singula praesenti paginae non credidimus adnotanda, ne librum texere videremur, quaedam in ore nuntiorum posuimus, quae sanctis auribus vestris poterunt viva voce referre.

XLII. Epistola praelatorum qui fuerunt in concilio apud Vaurum, ad Innocentium. Sanctissimo in Christo Patri ac beatissimo domino Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles servi ejus, Willelmus Burdegalensis, Vasatensis et Petragoricensis episcopi, cum omni affectione vitae spatium et salutem. Ad agendas paternitatis vestrae sollicitudini dignas grates cum nec lingua nec calamus nobis sufficiat, retributorem bonorum omnium exoramus ut nostrum suppleat in haec parte defectum, et abunde vobis retribuat omne bonum quod in Narbonensi et Auxitanensi provinciis et etiam in partibus nostris tam Ecclesiis quam Ecclesiarum praelatis paterna misericordia tribuistis. Cum enim in dictis partibus pestis haereticae pravitatis jam adeo pullulasset quod eisdem corruptis penitus, partes affines affectura morbo simili videbatur, cumque rotariorum violentia, principibus omnibus ejusdem terrae consentientibus et hoc idem facientibus, Ecclesias fidemque catholicam omnemque religionem Christiani nominis impugnaret, vestrae providae discretioni placuit has incommoditates sapienti consilio refrenare, quia fidelium signatorum et comitis Montisfortis mediante labore, mandatum vestrum in parte maxima tam haereticos quam rotarios de sedibus suis ejecit; ita quod divinus cultus et pax ecclesiastica videntur in dictis partibus reflorere, nec jam aliud restat nisi illud quod per sanctitatem vestram feliciter est incoeptum, per eamdem felicius consummetur. Quocirca paternae sanctitati cum omni devotionis affectu duximus supplicandum quatenus ad exstirpandas reliquias pestium praedictarum dignemini salubre consilium adhibere; ita quod flores pacis, qui jam videntur oriri, in hoc quod in isto negotio est incoeptum, ad consummationem fructus faciant exspectatos. Si vero, quod absit! opus tam laudabiliter incoeptum cum manifesta justitia et potentia sic in promptu imperfectum relinqueretur, non solum foret novissimus error pejor priore, sed excidium exinde clero et Ecclesiae irrecuperabile immineret. Bene et diu valeat sanctitas vestra.

PETITIONES REGIS ARAGONENSIS IN CONCILIO APUD VAURUM. (Tolosae, XVII Kal. Fabruarii.) Quoniam sacrosancta mater Ecclesia non solum verbera sed ubera quoque docetur habere, devotus Ecclesiae filius Petrus Dei miseratione rex Aragonensis pro comite Tolosano ad sinum ejusdem matris Ecclesiae cupiente redire a sanctitate vestra petit humiliter et rogat instanter quatenus faciendo satisfactionem personalem pro excessibus quamcunque ipsi Ecclesiae visum fuerit expedire, ac pro damnis et injuriis illatis diversis Ecclesiis et praelatis satisfaciendo secundum quod clementia matris Ecclesiae ipsi comiti duxerit injungendum, restituatur clementer et misericorditer ad possessiones suas et alia quae amisit. Quod si forte pro persona comitis nollet Ecclesia ipsius regis petitionem audire, petit et rogat hoc idem pro filio, ita tamen quod Pater nihilominus satisfaciat personaliter pro excessibus suis, vel in frontaria Saracenorum eundo in subsidium Christianorum cum militibus suis, vel in partibus transmarinis, secundum quod Ecclesia melius arbitrabitur expedire, et infans de terra sua in tam fideli cura et tam diligenti custodia ad honorem Dei et sanctae matris Ecclesiae habeatur usquequo de bonitate sua signa compareant manifesta.

Et quoniam comes Convenarum nec fuit unquam haereticus nec eorum susceptor, sed potius impugnator, et ideo terram dicitur amisisse quia astitit consobrino et domino suo comiti Tolosano, petit idem rex et rogat pro eo sicut pro vassallo suo, ut restituatur ad terram suam, satisfaciendo quoque ad arbitrium Ecclesiae, si apparuerit eum in aliquo deliquisse.

Item cum comes Fuxensis nec haereticus fuerit nec sit, pro eo memoratus rex petit et rogat sicut pro consanguineo suo charissimo et vassallo, cui sine verecundia in jure suo deesse non potest, quatenus pro reverentia ipsius et gratia restituatur ad sua, satisfaciendo nihilominus ad arbitrium Ecclesiae in iis et pro iis super quibus clementiae matris Ecclesiae eumdem apparuerit deliquisse.

Item pro Gastone de Bearno vassallo suo petit saepedictus rex et rogat affectuose quatenus restituatur ad terram suam et fidelitates vassallorum suorum, maxime cum paratus sit juri parere et ad arbitrium sanctae matris Ecclesiae satisfacere coram judicibus non suspectis, si vobis causam ipsius audire et expedire non licet.

In omnibus tamen praemissis duxit memoratus rex misericordiam potius quam judicium invocandum, mittens ad clementiam vestram episcopos, clericos et barones suos super praemissis, ratum habiturus quidquid a vobis cum eis fuerit ordinatum; supplicans ut talem habere dignemini circumspectionem et diligentiam in hoc facto ut in negotio Christianitatis in partibus Hispaniae ad honorem Dei et sanctae Ecclesiae dilatationem praedictorum baronum et comitis Montisfortis subsidium possit habere.

Datum Tolosae, XVII Kalend. Februarii.

RESPONSUM PRAELATORUM IN CONCILIO APUD VAURUM. (Vauri, XV Kal. Februarii.) Illustri et dilecto in Christo Petro Dei gratia regi Aragonum, comiti Barchinonensium, concilium apud Vaurum, salutem et sinceram in Domino dilectionem. Petitiones et preces vidimus quas pro Tolosano et ejus filio, et Fuxensi et Convenarum comitibus, et nobili viro Gastone de Bearno vestra regalis serenitas destinavit; in quibus etiam litteris inter caetera Ecclesiae filium dicitis vos devotum. Super quo multiplices Domino Jesu Christo ac regali vestrae celsitudini gratiarum referimus actiones, et in cunctis in quibus secundum Deum possemus, propter illam mutuam dilectionem qua vos sancta Romana Ecclesia mater, sicut intelligimus, amplectitur, et vos ipsam, nec non et ob reverentiam excellentiae vestrae regalis admitteremus affectuosius preces vestras. Super eo quod pro comite Tolosano et ejus filio petitis et rogatis, hoc duximus serenitati regiae respondendum. Quod tam causa comitis quam causa filii, quae pendet ex facto Patris, auctoritate superioris exstat nobis exempta; cum idem comes Tolosanus venerabili fratri Regensi episcopo et magistro Thedisio a domino papa negotium suum fecerit sub certa forma committi. Unde, sicut credimus, memoriter retinetis quot et quantas gratias dicto comiti post multos excessus ipsius dominus papa fecit, nec non et quam gratiam ad intercessionem vestram et preces venerabilis Pater Narbonensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, tunc abbas Cisterciensis, apud Narbonam et Montempessullanum eidem comiti faciebat biennio, si bene meminimus, jam transacto. Volebat siquidem idem legatus omnes dominicaturas et proprietates eidem comiti remanere integras et illaesas, et ut illa jura quae habebat in castris aliorum haereticorum, quae de feudo ejus erant, sive alberga, sive quista, sive cavalgata, eidem integra remanerent. De illis praeterea castris quae erant aliorum haereticorum, quae de feudo ejus non erant, quae idem comes dicebat esse ad minus quingenta, volebat praefatus legatus ut quarta vel etiam tertia pars eorum cederet in proprietatem comitis supradicti. Spreta vero idem comes illa magna gratia domini papae ac praedicti legati et Ecclesiae Dei, veniens directo contra omnia juramenta quae olim praestiterat in manibus legatorum, et addens iniquitatem iniquitati, crimina criminibus, mala malis, Ecclesiam Dei et Christianitatem, fidem et pacem cum haereticis et rotariis et aliis pestilentibus fortius impugnavit et damnificavit, adeo ut omni gratia et beneficio reddiderit se indignum. Quod autem petitis et rogatis pro comite Convenarum, taliter super hoc duximus respondendum. Pro certo intelleximus quod, cum post excessus suos multiplices et juramenti transgressionem foedus cum haereticis et eorum fautoribus contraxisset, et ipsam Ecclesiam, tanquam in aliquo laesus esset, cum eisdem pestilentibus impugnasset, licet postmodum fuerit diligenter admonitus ut cessaret a coeptis, et rediens ad cor, reconciliaretur tandem ecclesiasticae unitati, nihilominus idem comes in sua nequitia exstitit et existit excommunicationis et anathematis vinculo innodatus; de quo etiam, ut dicitur, comes Tolosanus asserere consuevit quod eum ipse comes Convenarum ad guerram impulit et induxit. Unde idem comes auctor exstitit per hoc guerrae et malorum quae inde Ecclesiae multipliciter provenerunt, et existit. Verumtamen si taliter se exhibuerit ut absolutionis beneficium mereatur, postmodum, cum fuerit absolutus et habuerit personam standi in judicio, si de aliquo quereletur, Ecclesia ei justitiam non negabit. Petiit praeterea et rogavit pro comite Fuxensi regia celsitudo. Ad quod taliter respondemus quod constat de ipso quod haereticorum exstitit a longo tempore receptator, et impraesentiarum etiam receptator est eorum et defensor; praesertim cum non sit dubium quin credentes haereticorum haeretici sint dicendi: qui etiam post multiplices excessus suos et gravissimos, post dirutionem et spoliationem ecclesiarum, post praestita corporaliter juramenta et obligationes tam personarum quam rerum, post injectionem manuum in clericos et detrusionem eorum in carcerem, pro quibus causis et multis aliis excommunicationis et anathematis est mucrone percussus, post illam etiam gratiam quam idem legatus ad intercessionem et preces vestras olim ipsi comiti faciebat, cruentam caedem exercuit in signatos tam clericos quam laicos, qui in paupertate et simplicitate sua in Dei servitium contra Vauri haereticos ambulabant.

Qualis autem et quanta erat illa gratia bene recolit, sicut credimus, vestra regia celsitudo, ad cujus intercessionem et preces cum eodem comite compositionem legatus faciebat; sed quod non fuit facta illa compositio, per comitem ipsum stetit. Exstant etiam litterae vestrae ad dominum comitem Montisfortis, regali sigillo munitae, talem super illa gratia clausulam continentes: Dicimus etiam vobis quod si comes saepedictus noluerit stare placito illi, et vos postea non audiveritis preces nostras quas pro eo faciemus, non erimus inde ultra dispacati. Verumtamen si dederit operam ut absolutionis beneficium consequatur, si postmodum, cum absolutionis fuerit gratiam consecutus, de aliquo quereletur, justitiam ei Ecclesia non negabit. Postulastis insuper et rogastis pro Gastone de Bearno ut restitueretur ad terram suam et ad fidelitates vassallorum suorum. Super quo vobis taliter respondemus, ut alia multa, imo potius infinita, quae in ipsum Gastonem dicuntur ad praesens, silentio transeamus, confoederatus est cum haereticis et receptatoribus seu defensoribus eorumdem contra Ecclesiam et signatos. Est Ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum manifestissimus et gravissimus persecutor. Venit ad obsidionem Castrinovi in auxilium Tolosani et Fuxensis comitum contra eos qui de mandato domini papae insequebantur haereticos et fautores eorum. Interfectorem sanctae memoriae fratris Petri de Castronovo apostolicae sedis legati habuit secum, rotarios diu tenuit atque tenet, in anno praeterito rotarios suos in cathedralem ecclesiam Oloronis induxit; ubi amputato fune de quo pendebat pyxis continens corpus Domini nostri Jesu Christi, in terram cecidit, et, quod nefas est dicere, ipsum corpus Domini est per terram expansum. Rotarius quidam in irrisionem et contumeliam ordinis clericalis se induit pontificalibus ornamentis, pontificem cantantem missam repraesentare intendens: qui etiam dicitur praedicasse ibidem, ex oblationes rotariorum recepisse. Transgressus quoque juramenta, manus in clericos violentas injecit. Pro quibus et aliis causis pluribus, quas ad praesens tacemus, idem Gasto excommunicationis est et anathematis nexibus innodatus. Verumtamen si satisfecerit Ecclesiae, prout debet, et absolutionis beneficium consequatur, postmodum, cum fuerit absolutus, et conquestus fuerit de aliquo, audietur de jure suo. Aliter siquidem pro praedictis sic excommunicatis, charissime princeps, vestram regiam majestatem intercedere non deceret, nec nos pro talibus et in talibus auderemus aliter respondere. Ad haec, serenitatem vestram regalem monemus in Domino et hortamur quatenus ad memoriam dignemini revocare honorem quem vobis apostolica sedes fecit, et illum quem impraesentiarum illustri regi Siciliae sororio vestro facit, quid etiam domino papae in vestra promisistis unctione, et quid apostolica sedes vobis dederit in mandatis. Oramus ut Deus ad honorem suum et sanctae Romanae Ecclesiae per multa tempora vos conservet. Quod si per hanc nostram responsionem vestrae regiae majestati non fuerit satisfactum, nos ob reverentiam vestram et gratiam factum domino papae curabimus intimare.

Datum Vauri, XV Kal. Februarii.

XLIII. Ut abstineat a defensione haereticorum. Serenissimo viro ac Christianissimo principi domino PETRO Dei gratia illustrissimo regi Aragonensi, frater ARNALDUS divina miseratione Narbonensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, salutem in charitate animi et visceribus Jesu Christi.

Intelleximus non sine multa turbatione ac amaritudine animi quod civitatem Tolosanam ac castrum Montisalbani et terras alias propter crimen haereseos ac alia multa nefanda facinora traditas Satanae, ac omni communione sanctae matris Ecclesiae separatas, et crucesignatis auctoritate Dei, cujus nomen graviter in eis blasphemabatur, expositas, disponitis in protectione ac custodia vestra recipere ac eas contra Christi exercitum et Ecclesiae defensare. Cum igitur haec, si vera sint (quod Deus avertat), non solum in salutis vestrae dispendium, sed in honoris regii ac opinionis et famae possint cedere detrimentum, nos qui salutem vestram et gloriam et honorem zelamus totis visceribus charitatis, celsitudinem regiam rogamus, consulimus, monemus et exhortamur in Domino et in potentia virtutis ejus, et ex parte Dei et Redemptoris Domini Jesu Christi ac sanctissimi vicarii ejus Domini nostri summi pontificis, auctoritate legationis qua fungimur, inhibemus, et modis quibus possumus obtestamur ne, per vos vel alios, terras recipiatis vel defendatis praedictas. Optamus autem quatenus tam vobis quam vestris taliter dignemini providere ne communicando excommunicatis et maledictis haereticis et fautoribus eorumdem, labem excommunicationis incurrere vos contingat. Unum autem volumus serenitatem regiam non latere, quod si quos de vestris hominibus in defensionem praedictae terrae duxeritis relinquendos, cum omnes excommunicati sint ipso jure, nos ipsos denuntiari excommunicatos, tanquam defensores haereticorum, publice faciemus.

XLIV. Ut deleat reliquias haereticorum. Sanctissimo in Christo Patri ac domino suo reverendissimo INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, BERTRANDUS dictus episcopus Bitterrensis, servus ejus humilissimus et fidelis, cum sanctissimorum pedum osculo salutem et vitam.

Cum ineffabili Dei clementia vestraeque ministerio sanctitatis terra nostra ac aliae circumpositae, in quibus diabolus peccati populi exigentibus tantam sibi potentiam usurparat ut omnem in eis rectitudinem pervertisset, et per ministros ipsius sponsa Christi opprobriis, blasphemis, et quaecunque possint excogitari afficeretur injuriis, et omnis divinis cultus esset in opprobrium et derisum, in lucem pacis ac fidei tam feliciter coeperint respirare ut errorum et aliarum perversitatum auctoribus jam pro parte maxima exturbatis, vexilla ibi Ecclesiae sint erecta et ad divini cultus augmentum pax et securitas habeatur, remansit adhuc ibi magna quaedam errorum ommiumque vitiorum sentina, Tolosa videlicet civitas, et alia quaedam loca, in quibus totius pravitatis haereticae reliquiarum spurcitia se collegit, quae nisi fuerit per longanimitatem vestrae sanctae sollicitudinis avulsa funditus et radicitus exstirpata, genimina procul dubio viperarum et spuria vitulamina iterum pullulabunt, et longe deteriorem priore morbum facient recidivum. Nos igitur, beatissime pater, quos tanquam propius positos magis negotium istud tangit, sanctissimam pietatem vestram rogamus, fusisque votivis lacrymis exoramus in visceribus Jesu Christi, quatenus nostro aliorumque praelatorum jugulis et Ecclesiarum substantiis, quibus comitis Tolosani et filii ejus, si resurgerent, gladius inexorabiliter immineret, misericorditer prospicientes in posterum, negotio pacis et fidei, quod tam prudenter ac potenter hactenus promovistis, finem perfectum et stabilem imponatis. De infidelitate namque dicti comitis et immanitate quam per satellitem suum exercuit in legatum, super quo per ratihabitionem et honorem et beneficia quae ipsi occisori exhibuit convincitur manifeste, satis potest vestra sanctitati constare. Provideat quoque vestrae paternitas ne rex Aragonensis, qui, ut salva reverentia unctionis loquamur, factus videtur filius infidelis, et praesumptuose se jactat quod dicto comiti et complicibus ejus haereticis, rotariis sacrilegis, homicidis et omnium flagitiorum generibus irretitis restitutionis terrarum suarum et gratiae vestrae beneficium obtinebit, ad vestram praesentiam eos ducens, aliquatenus vos circumveniat. Profecto namque, si dicta civitas, quae nidus haereticorum existit et exstitit ab antiquo, ita quod, sicut legitur, ob causam similem fuit olim eversa funditus et etiam exarata, remanserit pestilentibus memoratis, adhuc flamma egredietur de ipsa, quae partes nostras et alias circumpositas pejus solito profligabit.

XLV. De negotio Comitis Tolosani. Sanctissimo Patri et domino suo INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, BERMUNDUS sola Dei miseratione minister Aquensis humilis, salutem et seipsum ad pedes.

Compendiosa narratione beatitudini vestrae duximus intimandum quod reformatio pacis et Ecclesiae ac alia bona quae per sollicitudinem vestram in partibus nostris dignatus est dominus operari, nulla possent ratione, secundum inferiores causas, durare in posterum, si forte Tolosanus comes aut filius ejus, peccatis nostris exigentibus, terram quovis ingenio recuperaret amissam. Ideoque sanctitati vestrae humiliter supplicamus quatenus super hoc taliter et tam caute dignemini providere, si placet, quod novissimus error non sit pejor priore. Conservet Dominus sanctitatem vestram Ecclesiae sanctae suae.

EPISCOPORUM IN OPPIDO VAURENSI CONGREGATORUM CONSILIUM. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Hoc est consilium quod dominus Narbonensis archiepiscopus, etc., ut supra in epistola 39.

XLVI. De absolutione comitis Tolosani. Nobili viro RAIMUNDO comiti Tolosano, HUGO. Dei gratia Regensis episcopus, et magister THEDISIUS canonicus Januensis, spiritum consilii sanioris.

Nuper litteras vestras per quemdam militem, Quam bonum nomine, recepimus, in quibus licet contineretur expresse quod parati eratis mandatis nostris humiliter obedire, vos tamen neque mandatis domini papae secundum tenorem rescripti quod olim obtinuistis ab ipso, neque mandatis quae vobis fecimus in concilio apud Sanctum Aegidium, neque insuper mandatis et monitis legatorum et Ecclesiae quae vobis apud Narbonam et Montempessulanum postmodum facta fuerunt, obedistis in aliquo vel etiam obeditis, sicut per evidentiam operis manifeste apparet. Sane postquam recessistis a nobis, abjurata pedagia in vestrae famae ac animae praejudicium multipliciter adauxistis, et, ut in paucis multa breviter concludamus, fere nihil ex iis quae diversis temporibus in manibus legatorum jurastis, et praecipue tempore bonae memoriae magistri Milonis, prout satis manifestum est, curastis implere; imo, quod dolentes et inviti dicimus, rotarios et haereticos contra fidem et Ecclesiam et pacem etiam tenuistis postmodum et tenetis; a quibus et aliis complicibus vestris mille signati et ultra clerici et laici in gravissimam Creatoris injuriam et contemptum occisi fuerunt. Iniquitatem etiam iniquitati addentes, abbatem de Montealbano longo tempore tenuistis in vinculis, venerabilem Patrem Agennensem episcopum civitate sua et bonis aliis spoliatum cum rotariis vestris a sede propria ejecistis. Ad nos etiam aliquando auctoritate domini papae citati contempsistis venire; nec super negotio vestro quod nobis a summo pontifice postulastis commiti, fuimus aliquando requisiti a vobis. Quamvis enim sciveritis nos per octo dies fecisse moram propter factum vestrum iis temporibus in concilio apud Vaurum, ad nos neque litteras vestras direxistis neque nuntium specialem. Propter igitur supradicta et alia multa adeo vos fecistis indignos quod in negotio vestro ad purgationem secundum mandatum domini papae procedere non valemus, prout fuit coram nobis a toto concilio diffinitum. Ideoque vobis per praesentes litteras protestamur quod haec omnia per proprium nuntium litteris nostris domino papae curabimus diligentissime intimare, ut ipse circa personam vestram et factum secundum quod suae beneplacitum fuerit sanctitati procedat.

XLVII. De juramento comitis Tolosani. Sanctissimo Patri et domino INNOCENTIO Dei gratia summo pontifici, RAIMUNDUS per eamdem Tarraconensis archiepiscopus et episcopi et abbates qui secum praesentes fuerunt, summa cum devotione subjectionem et debitum famulatum.

Sanctitati vestrae notum facimus dominum regem Aragonensem, cum Tolosam accessit ut comites Tolosanum et Fuxensem et Convenarum et Gastonem de Bearno ad beneplacitum et mandatum vestrum libere et absolute recipiendum induceret et pro viribus fideliter adimplendum, ad abundantem cautelam securitatem in scriptis redactam ab eisdem recepit in hunc modum:

Ego Raimundus Dei gratia comes Tolosae, dux Narbonae, marchio Provinciae, et ego Raimundus filius ejus, gratuita voluntate, non coacti, nec vi nec dolo inducti, mittimus personaliter nos ipsos et Tolosam civitatem et suburbium et villam Montisalbani cum omnibus eorum pertinentiis, terminis sive adjacentiis, et totam aliam terram nostram quam habemus et habere debemus, cum militibus et hominibus singulis et universis nunc vel in futurum habitantibus, et ad ultimum cum omnibus juribus et rationibus quae ad nos ubique pertinent vel pertinere debent aliquo jure sive aliqua ratione, in manu et posse vobis domino Petro Dei gratia regi Aragonensi et comiti Barchinonensi et eis qui de voluntate vestra vel mandato vices vestras obtinuerint, mittimus, inquam, in posse vestro ac potestate praedictam terram totam sicut dictum est, et aliam quam, Deo praestante, recuperabimus. Tradentes vobis etiam et in vos eosque qui locum vestrum tenuerint transferentes corporalem possessionem horum omnium et jura omnia seu rationes cum plena jurisdictione ac potestate, tali modo quod tam in personis nostris quam in omnibus nominatis voluntati Domini papae et mandato possitis obtemperare et satisfacere et cogere cum effectu nos, si forte proni et acclines ad mandatum ejus prosequendum, quod Deus avertat, noluerimus adesse. Promittentes vobis bona fide quod tam ea quae dominus papa vel vos pro eo vobis mandaveritis pro posse nostro faciemus et adimplebimus sine dolo et fraude. Haec omnia, quemadmodum superius scripta sunt, attendemus et observabimus bona fide et sine malo ingenio pro posse nostro, et contra non veniemus per nos vel per aliam quamcunque personam vel venire contra faciemus, nec aliquid contra machinabimus. Quae omnia praedicta per Deum et haec sacrosancta Evangelia corporaliter a nobis tacta juramus. Mandamus praeterea capitulo et universitati Tolosae urbis et suburbii ut vobis domino Petro regi praedicto faciant fidelitatem et sacramentum ad omnia supradicta exsequenda, adimplenda et fideliter observanda.

Hoc fuit ita appositum quinta die Januarii in exitu, feria prima, Philippo Francorum rege regnante, et eodem Raimundo Tolosano comite, et Fulcone episcopo, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo secundo.

CONSULUM TOLOSAE JURAMENTUM. Nos consules Tolosae urbis et suburbii, Bertrandus de Sancto Lupo, Arnaldus de Castronovo, et Bernardus Petrus de Toytius, et Arnaldus Gilabertus, et Petrus de Sancto Romano, et Guillelmus de Pozano, et Arnaldus de Roaisio filius Arnaldi de Roaisio qui fuit, et Raimundus de Roaisio, et Guillelmus Arnaldus de Monte Totino, et B. Arnaldus Rainaldus, et Stephanus Vitalis de Dealbata, et B. Petrus de Cozan, et Guillelmus Isarnus, et Raimundus Robertus de Tauro, et Vitalis de Princhaco, et P. Embrinus, et G. Pontius Astro, et Bernardus Raimundus, et R. de Schalchensibus, et Arnaldus de Roaisio filius B. de Roaisio qui fuit, et Hugo Surdus, et Bernardus Gerardus, et Stephanus Signarius, de voluntate expressa et mandato domini Raimundi Dei gratia Tolosae comitis, ducis Narbonae, marchionis Provinciae, et Raimundi filii ejus, de communi consensu universitatis Tolosae promittimus vobis domino Petro Dei gratia regi Aragonensium et comiti Barchinonensium quod ad omnia tenenda et habenda et plenarie exsequenda et potenter possidenda quae dominus Raimundus comes Tolosae et Raimundus ejus filius vobis promiserunt, quemadmodum in superiori instrumento ab eis vobis facto plenius continetur, curam dabimus et operam, et diligentiam quam poterimus adhibebimus, ut tam de personis suis quam de honoribus suis, quos nunc habent vel habere debent, vel, Deo praestante, recuperabunt, possitis satisfacere voluntati et mandato domini papae, et vobis in iis quae eisdem dominus papa decreverit injungenda promittimus bona fide et sine dolo ac fraude auxilium, consilium et opem quantam poterimus et juvamen, et ad omnia adimplenda omnimodam fidelitatem vobis et eis qui locum vestrum tenuerint. Promittimus etiam vobis nos singuli et universi praenominati consules et tota Tolosae universitas quod in iis omnibus quae ex parte domini papae et sanctae Romanae Ecclesiae nobis mandaveritis vos vel illi qui vices vestras tenuerint, voluntati domini papae stemus in omnibus et per omnia et arbitrio seu cognitioni unusquisque per se, et contra non veniemus aliqua ratione. Haec omnia superius scripta attendemus et observabimus ac complebimus bona fide, et contra aliquid non machinabimus per nos vel per aliam quamcunque personam. Sic nos Deus adjuvet et haec sacrosancta Evangelia, a nobis singulis jurejurando corporaliter tacta. Et ad hujus negotii fidem pleniorem, hanc paginam sigillorum comitis et filii ejus et capituli Tolosae auctoritate roboramus.

Hoc fuit ita positum quinta die Januarii in exitu, feria prima, Philippo rege Francorum regnante, et eodem Raimundo Tolosano comite, et Fulcone episcopo, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo decimo secundo.

PROFESSIO COMITIS FUXENSIS. (Tolosae, VI Kal. Februarii.) In Dei nomine. Cunctis pateat quod nos Raimundus Rogerii Dei gratia comes Fuxensis, et Rogerius Bernardi filius ejus, ad honorem Dei et sanctae Matris Ecclesiae et domini Innocentii, qui sacrosanctae Romanae sedis obtinet praesulatum, ponimus et mittimus personas nostras et universa castra nostra et munitiones et fortias et caunas, scilicet castrum de Fuxo, de Montegalardi, de Monteolivo, de Castropendenti, de Tarascone, de Aifnasco, de Ravato, de Miramonte, de Mereglos, de Cenacto, de Ugenacco, de Vico, de Monteregali, de castro Virdunensi, de Lurdat, de Unacco, et de Hans, et universas caunas de Solobria, de Subitan, de Onolacco, de Verdun, de Agnavis, et de Heliato, et montana et valles, et omnem aliam terram quae ad nos et nostros quocunque jure vel causa pertinet aut pertinere debet aut potest, in manu et potestate vestri domini nostri regis Aragonensis et comitis Barchinonensis, ut ea omnia plenarie et potenter teneatis et possideatis. Eo tamen pacti tenore apposito et forma, ut per detentionem praedictorum honorum et nostrarum personarum possitis compellere et urgere nos ad omnia illa exsequenda et observanda quae dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de personis nostris et rebus decreverit statuenda. Sub periculo ergo commissionis et poena omnium praedictorum castrorum et totius terrae nostrae, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promittimus quod omnia quae dominus papa nobis de personis aut de terra nostra injunxerit fideliter curabimus adimplere et in perpetuum modis omnibus observare; et quod ita totum adimpleamus, et contra non veniamus, vel aliqua arte vel ingenio vel ab aliqua persona veniri sustineamus, de omnibus concedentes vobis potestatem plenariam, per Deum et haec sancta Evangelia, corporaliter tacta, sponte juramus, cognoscentes per idem sacramentum vobis pridem nos eamdem potentiam concessisse. Et ad majorem hujus facti evidentiam hanc paginam nostri sigilli praesentia communimus.

Actum est hoc et ita concessum apum Tolosam, VI Kal. Februarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo. Bernardus de Ugenacco praedicti domini comitis Fuxensis notarius existens hanc scripsit et sigillo ejusdem corroboravit.

PROFESSIO COMITIS CONVENARUM. (Tolosae, VI Kal. Februarii.) In Dei nomine. Cunctis sit manifestum quod nos Bernardus comes Convenarum et Bernardus filius ejus ad honorem Dei et sanctae matris Ecclesiae et domini Innocentii, qui sacrosanctae Romanae sedis obtinet praesulatum, ponimus et mittimus personas nostras in manu et potestate vestri domini nostri Petri Dei gratia regis Aragonensis et comitis Barchinonensis, cognoscentes et veraciter confitentes nos quidem tradidisse terram nostram vobis et militi vestro nomine P. de Alcano speciali nuntio a vobis ad hoc misso, ut eam plenarie teneatis et potenter possideatis; eo tenore apposito et forma, ut per detentionem personarum nostrarum et terrae nostrae possitis compellere et urgere nos ad omnia illa exsequenda et observanda quae dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de personis nostris et rebus decreverit statuenda. Sub periculo ergo commissionis et poena totius terrae nostrae, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promittimus quod omnia quae dominus papa nobis de personis aut terra nostra injunxerit fideliter curabimus adimplere et in perpetuum modis omnibus observare. Et quod ita totum adimpleamus, et contra non veniamus, vel aliqua arte aut ingenio ab aliqua persona veniri sustineamus, de omnibus concedentes vobis potestatem plenariam, per Deum et haec sancta Evangelia, corporaliter tacta, sponte juramus. Et ad majorem hujus facti evidentiam hanc paginam nostri sigilli praesentia confirmamus.

Haec acta sunt apud Tolosam, VI Kal. Februarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo.

PROFESSIO GASTONIS DE BEARNO. (Tolosae, VI Kal. Februarii.) In Christi nomine. Sit notum cunctis quod ego Gasto Dei gratia vicecomes Bearnensis et comes Bigorrae ad honorem Dei et sanctae matris Ecclesiae et domini Innocentii, qui sacrosanctae Romanae Ecclesiae sedis obtinet praesulatum, pono et mitto personam meam et castra de Lurda, de Olerone, de Montanerio, de Miramon, de Cadelo, et omnem aliam terram quam habeo et habere debeo, vel ad me vel meos pertinet aut pertinere debet et potest aliqua ratione, aliquo jure vel causa, et illam totam quam habere et recuperare potero, Deo dante, in manu et potestate vestri domini Petri Dei gratia regis Aragonensis et comitis Barchinonensis, ut ea omnia plenarie et potenter teneatis et possideatis; eo pacti tenore apposito et forma, ut per detentionem praedictorum bonorum et meae personae possitis compellere et urgere me ad omnia illa exsequenda et observanda quae dominus papa et sacrosancta Romana Ecclesia de persona mea et rebus decreverit statuenda. Sub periculo ergo commissionis et poena omnium praedictorum castrorum et totius terrae meae, vobis stipulantibus per solemnem stipulationem bona fide promitto quod omnia quae papa mihi de persona aut terra mea injunxerit curabo fideliter adimplere et in perpetuum modis omnibus observare; et quod ita totum adimpleam, et contra non veniam, vel aliqua arte vel ingenio ab aliqua persona veniri sustineam, de omnibus concedens vobis potestatem plenariam, per Deum et haec sancta Evangelia, corporaliter tacta, sponte juro. Et ad majorem hujus facti firmitatem hanc paginam mei sigilli auctoritate confirmo.

Actum est hoc apud Tolosam, VI Kal. Februarii, anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo decimo secundo.

Et quoniam visum est domino regi ejusque curiae ipsa originalia penes se potius retinere quam incertis casibus fortunae committere, ad pedes sanctitatis vestrae eorum mittit scripta sigillis nostris communita verba ad verbum fideliter sumpta, nullo addito, vel diminuto, vel in aliquo immutato.

Hoc autem transcriptum factum fuit apud Perpinianum fideliter, II Kal. Aprilis, anno ab Incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio decimo.

XLVIII. ILLUSTRI REGI ARAGONENSI. Suadetur ut faveat haereticis. Laterani, Kal. Junii. Is in cujus manu sunt omnium corda regum inspiret tibi humiliter exoratus ut prudenter attendens quod juxta mandatum apostolicum nos oportet obsecrare, arguere, increpare, nostras increpationes, quas paterna in te affectione deponimus, devotione recipias filiali, et sic nostris obtemperes salubribus monitis et consiliis ut correctionem apostolicam devote recipiendo, domonstres te in iis etiam affectum habuisse sincerum in quibus absque dubio et effectum nosceris deliquisse. Sane ad totius fere mundi notitiam jam pervenit, nec serenitatem tuam ignorare credimus aut etiam diffiteri, quod inter caeteros principes Christianos te specialiter studuimus honorare: per quod et potentia tibi accrevit et fama. Utinamque cum iis prudentia et devotio tibi amplius accrevissent: quod licet utile nobis existeret, tibi tamen potius expediret. Verum in hoc neque tibi providisse dignosceris, neque nobis, ut decuit, detulisse, quod cum cives Tolosani a corpore Ecclesiae sint excommunicationis mucrone praecisi, et ipsorum civitas supposita interdicto pro eo quod quidam eorum sunt haeretici manifesti, plures vero credentes, fautores et receptatores ipsorum ac etiam defensores, adeo ut alii quoque, quos Christi exercitus, imo verius ipse Christus, quem contra seipsos suis adinventionibus provocarunt, a suis fecit tabernaculis emigrare, ad Tolosanam quasi quamdam erroris sentinam confugerint civitatem, observantes tempus et opportunitatem captantes quo fidem in partibus illis quasi de novo plantatam, velut locustae de puteo abyssi egressae, valeant exstirpare, tu divini timoris oblitus, quasi praevalere valeas contra Deum vel avertere manum ejus contra eos exigentibus suis culpis extentam, ipsos et eorum complices in defensionem, quasi sub specie pietatis impietatem exercens, in scandalum populi Christiani et propriae famae dispendium recepisti, post inhibitionem a legato nostro ex parte Dei et nostra districtissime tibi factam, non sine nota gravis infamiae ac suspicionis scrupulo gravioris.

Nuper igitur auditis quae venerabilis frater noster Segobricensis episcopus et dilectus filius magister Columbus nuntii tui ac nuntii legati nostri ac nobilis viri Simonis comitis Montisfortis in praesentia nostra proponere voluerunt, et litteris directis hinc inde plenius intellectis, habito cum fratribus nostris tractatu atque consilio diligenti, volentes honori tuo quantum ad famam, saluti quantum ad animam, et indemnitati quantum ad terram paterna sollicitudine praecavere, serenitati tuae in virtute Spiritus sancti sub obtentu divinae ac apostolicae gratiae districte providimus injungendum ut sine mora praenotatos deseras Tolosanos et complices eorumdem, non obstante promissione vel obligatione quacunque praestita vel recepta in elusionem ecclesiasticae disciplinae, ipsis, quandiu tales exstiterint, non impensurus per te vel alios consilium, auxilium, vel favorem. Si vero iidem ad Ecclesiae redire desiderant unitatem, prout fuit a dictis nuntiis tuis propositum coram nobis, nos venerabili fratri nostro Fulconi Tolosano episcopo, viro integrae opinionis et vitae, qui testimonium habet non solum ab iis qui sunt intus, sed ab iis etiam qui sunt foris, nostris damus litteris in mandatis ut, adjunctis sibi duobus viris prudentibus et honestis, eos qui voluerint de corde puro et conscientia bona et fide non ficta redire, sufficienti ab eisdem cautione recepta, reconciliet ecclesiasticae unitati; illos vero quos in erroris sui tenebris persistentes idem episcopus de labe notaverit haereticae pravitatis, exterminari praecipimus a civitate jam dicta, et bona eorum omnia confiscari; ita quod nullo unquam tempore recipiantur in ipsa, nisi forte divinitus inspirati se viros fidei orthodoxae cultores exhibitione operum demonstrarent; et sic civitas ipsa reconciliata pariter et purgata sub apostolicae sedis protectione consistat non molestanda de caetero a comite supradicto vel aliis fide Catholicis, sed defendenda potius et fovenda.

Miramur insuper et movemur quod tu pro terra nobilium virorum Convenarum et Fuxensis comitum ac Gastonis de Bearno restituenda sibi apostolicum per nuntios tuos suppressa veritate mendacium exprimentes subripi fecisti mandatum, cum propter multa et magna eorum flagitia, ob haereticorum favorem, quos manifeste defendunt, excommunicationis sint vinculo innodati. Verum cum mandatum pro talibus sic obtentum non teneat, illud tanquam subreptum penitus revocamus. Si vero iidem ecclesiasticae unitati reconciliari desiderant, prout dicunt, venerabili fratri nostro Narbonensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato nostris damus litteris in mandatis ut recipiens ab ipsis non solum juratoriam cautionem, cum jam sua sint juramenta transgressi, sed et aliam quam viderit expedire, beneficium eis absolutionis impendat. Et iis rite praemissis tanquam verae devotionis indiciis, cardinalem de latere nostro legatum, virum honestum, providum et constantem, juxta petitionem tuam ad partes illas curabimus destinare: qui non declinans ad dexteram vel sinistram, sed incedens regia via semper; quae recte facta invenerit approbet et confirmet, errata vero corrigat et emendet, et tam nobilibus antedictis quam aliis conquerentibus exhiberi faciat justitiae complementum. Interim ergo inter te et terram tuam et dictum comitem Montisfortis ac suam volumus et mandamus firmas treugas fieri ac servari, haereticis prorsus exceptis; cum quibus, cum nulla sit societas lucis ad tenebras, nec participatio Christi ad Belial, aut pars fideli cum infideli, orthodoxae fidei professores treugas habere non convenit sive pacem. Mandantes nihilominus comiti antedicto ut tibi pro terra quam a te tenet reverenter exhibeat quod exhibere tenetur. Illud autem excellentiam tuam volumus non latere, quod si Tolosani ac nobiles saepedicti adhuc quoque in errore suo duxerint persistendum, nos per indulgentias innovatas crucesignatos et fideles alios praecipimus excitari ut ad exstirpandam pestem hujusmodi divino freti auxilio insurgentes, tam contra ipsos quam quoslibet alios receptatores aut defensores ipsorum, qui plus ipsis haereticis sunt nocivi, procedant in nomine Domini Sabaoth. Monemus igitur serenitatem tuam, rogamus et obsecramus in Domino quatenus quae praemisimus prompto animo, quantum ad te pertinet, exsequaris, sciturus pro certo quod si aliter, quod non credimus, duceres faciendum, praeter indignationem divinam, quam ex hoc facto contra te procul dubio provocares, grave ac irreparabile posses incurrere detrimentum, nec nos, quantumcunque tuam diligamus personam, tibi contra fidei Christianae negotium possemus parcere vel deferre. Quantum enim tibi periculum immineret, si Deo et Ecclesiae, praesertim in causa fidei, te opponeres, ut consummationem sancti operis impedires, non solum vetera sed et moderna te possunt exempla docere.

Datum Laterani, Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem fere modum nobili viro Simoni comiti Montisfortis. Is in cujus manu, etc. usque Sabaoth. Si enim praedictus rex aliter duceret faciendum, etc. usque docere. Monemus igitur nobilitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus quae praemisimus prompto animo, quantum ad te pertinet, exsequaris.

Datum, ut supra.

In eumdem fere modum scriptum est Narbonensi archiepiscopo apostolicae sedis legato. Is in cujus manu, etc., usque docere. Unde nos regem et comitem saepedictos per litteras nostras monuimus ut quae praemisimus prompto animo, quantum ad eos pertinet, exsequantur. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatos regem et comitem monens ad id efficaciter et inducens, procedas circa tres nobiles antedictos secundum formam superius comprehensam Tu denique, frater archiepiscope, etc.

In eumdem fere modum scriptum est Tolosano episcopo. Is in cujus manu, etc., usque inducens, procedas circa cives praedictos secundum formam superius comprehensam. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum, ut supra.

XLIX. DE REFLORIIS ET DE PALMI ABBATIBUS, ET PRIORI DE REFLORIIS, BRACARENSIS ET TUDENSIS DIOECESUM. De sepeliendo excommunicato qui poenitentiae signa dederat. (Laterani, III Idus Maii.) Oblata nobis M. mulieris petitio continebat quod cum olim S. frater suus una cum quibusdam aliis morti cujusdam interfuisset presbyteri, diabolo suadente, tandem reversus ad cor, humiliter suum recognovit excessum, et paratus ut iter arriperet ad sedem apostolicam veniendi, praeveniente mortis articulo exsequi non potuit quod intendit; juramento tamen promiserat quod nostris staret super excessu saepedicto mandatis. Unde nobis dicta mulier supplicavit ut cum illum non religionis contemptus, sed necessitatis articulus impedierit quo minus ad sedem accesserit apostolicam absolvendus, super absolutione ac sepultura ipsius dignaremur misericorditer providere. Quia vero sicut in contumacia persistentibus rigidos esse nos convenit, sic humiliatis ad poenitentiam negare gratiam Ecclesiae non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praedictus S. dum adhuc viveret, satisfactionem condignam promisit vel sufficiens de satisfactione mandatum, et alias manifesta in eo poenitentiae indicia praecesserunt, cum psalmo poenitentiali, Oratione Dominica, et aliis consuetis, defuncto absolutionis beneficium impendatis, tradi facientes corpus ejusdem ecclesiasticae sepulturae, dummodo contra terrae consuetudinem ex hoc grave non debeat scandalum generari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, filii abbates, etc.

Datum Laterani, III Idus Maii, pontificatus nostri anno XVI.

L. ARCHIEPISCOPO MAGUNTINENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De negotio episcopi Herbipolensis. (Laterani, VIII Idus Junii.) Licet injunctae tibi legationis processum in pluribus commendemus, super negotio tamen Herbipolensis Ecclesiae, quantumcunque tuae fraternitati deferre velimus, non possumus salva conscientia commendare: in quo et si forte zelum habueris, non tamen secundum scientiam habuisti, cum in destitutione unius et substitutione alterius processeris minus juste. Nos quidem receptis olim super hoc litteris tuis per dilectum filium decanum de Onoldesbath meminimus respondisse quod cum, disponente domino, simus in sede justitiae constituti et omnibus in justitia debitores, negare non debemus alicui quod postulat ordo juris. Unde mandavimus ut si forte substitutus et destitutus de jure suo vellent in judicio experiri, praefigeres eis terminum competentem quo se nostro conspectui praesentarent justum judicium recepturi. Accedente autem ad nostram praesentiam dilecto filio Deutautto clerico procuratore venerabilis fratris nostri Ottonis Herbipolensis episcopi super eo quod diceris nolle ratum habere processum venerabilis fratris nostri Magdeburgensis archiepiscopi, apostolicae sedis legati, circa episcopum memoratum ad communionem et gratiam Ecclesiae de mandato nostro receptum et ad regimen Herbipolensis Ecclesiae restitutum, fuit inter alia propositum coram nobis et in nostro Regesto repertum quod cum olim apostolica sedes ad vindicandam crudelem et lacrymabilem mortem bonae memoriae Conradi Herbipolensis episcopi, Petri exeruerit gladium, ut sicut notorius erat interfectorum excessus, sic memorialis esset in generationem ac generationem sceleris perpetrati vindicta, inter caetera statuit ut tam homicidae ipsi quam haeredes eorum universis feudis et beneficiis Herbipolensis Ecclesiae, quam specialiter offenderant, et ecclesiarum etiam caeterarum, cum in ea laeserint ecclesiam generalem, carerent in perpetuum, illa nullo tempore habituri, nisi forsan aliquando de speciali apostolicae sedis indulgentia secutura posteritas misericordiam mereretur. Et cum nec tutum nec honestum existeret ut iste Henricus, qui dicitur substitutus, filius Henrici de Ravesburg fratris Botonis, cujus pater et patruus fuerunt in necem memorati episcopi machinati, consiliis Herbipolensis Ecclesiae interesset, bonae memoriae Guidoni Penestrinensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, dedimus in mandatis ut ei auctoritate nostra per commutationem idoneam in alia Ecclesia ab Herbipolensi remota, appellatione postposita, provideret, praebendam illius alii collaturus. Et quidem eam gerimus de tua circumspectione fiduciam quod si hoc in tuam deductum fuisset notitiam, sic circa praedictum Henricum, quantumcunque ipsum dilectionis brachiis amplectaris, nullatenus processisses. Verum ne demus Herbipolensi Ecclesiae labores pariter et dolores, et memoratum Henricum inutiliter laborare contingat, eum quem a praebenda Herbipolensis Ecclesiae olim decrevimus amovendum, a regimine ipsius Ecclesiae perpetuo removemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus supradictum Herbipolensem episcopum, cum, parte Othonis reprobi penitus abdicata, publice ad Ecclesiae devotionem reversus catholicae parti patenter adhaeserit et potenter, super Ecclesia saepedicta de caetero non molestes; ut qui persequebaris vitium in averso, amplectaris in converso virtutem. Sic etenim decrevimus expedire, quoniam speramus quod si beneficiorum non erit ingratus, se tanto devotiorem exhibere studebit quanto majorem invenit gratiam post offensam. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LI. NOVARIENSI CAPITULO. De electione episcopi Novariensis. (Laterani, XII Kal. Junii.) Auditis olim et intellectis quae a procuratoribus partium super duabus electionibus in vestra ecclesia celebratis fuere proposita coram nobis, de communi fratrum nostrorum consilio electionem factam de praeposito Sanctae Mariae cassavimus, et electionem de praeposito Sancti Gaudentii celebratam duximus confirmandam, si quoddam instrumentum reprobaretur infra temporis certum spatium contra ipsum super cujusdam arbitrii forma productum, quod venerabili fratri nostro archiepiscopo Januensi et dilectis filiis de Tillieto et de Ceretro abbatibus sub bulla nostra misimus interclusum. Ipsi vero receptis probationibus exhibitis coram eis, causam sufficienter instructam ad nostram audientiam remiserunt. Procuratoribus igitur partium in nostra praesentia constitutis et auditis hinc inde propositis, quia per ea quae contra praedictum instrumentum objecta sunt et ostensa idem adeo redditum est suspectum quod ad fidem in judicio faciendam debeat invalidum reputari, et ita reprobatum quod ad [ l. quoad] illud ad quod probandum erat inductum, cum proniora sint jura ad absolvendum quam ad condemnandum, electionem factam de praedicto praeposito Sancti Gaudentii confirmavimus, per apostolica scripta vobis praecipiendo mandantes quatenus ipsi obedientiam et reverentiam debitam impendatis, eidem reverenter in spiritualibus et temporalibus intendentes. Alioquin, venerabili fratri nostro Vercellensi episcopo, apostolicae sedis legato, nostris damus litteris in mandatis ut vos ad id monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.

Datum Laterani, XII. Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

Illi scriptum est super hoc, verbis competenter mutatis.

LII. DE SPINA ET DE URSARIA ABBATIBUS PLACENTINENSIS ET AURIENSIS DIOECESUM. De absolutione regis Portugaliae. (Laterani, XII Kal. Junii.) Accepimus ex litteris vestris quod, cum causam quae inter illustrem regem Portugaliae ex parte una, et nobiles mulieres Tarasiam et S. sorores ipsius ex altera, super castris Montismajoris et Alanker, damnis et rebus aliis vertitur, sub certa forma vobis duxerimus committendam, vos ad locum debitum accedentes, cum velletis ad regis et regni absolutionem procedere, dictae regis sorores proposuere per litteras scriptum apostolicum vobis exhibitum falsitate suggesta et veritate tacita impetratum, et ad hoc probandum locum securum et competentem terminum postularunt. Vobis autem de prudentum virorum consilio diem et locum congruum eis et regi volentibus assignare, rex ex hoc asserens se gravari, cum crederet se ac regnum suum praestito juramento quod nostris pareret mandatis ab excommunicationis et interdicti sententiis sine dilatione absolvi debere, petiit et impetravit a vobis ut totum negotium ad nostram audientiam referretur. Constitutis itaque procuratoribus partium coram nobis, et auditis hinc inde propositis, utrique parti volentes in sua justitia providere, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, accedentes ad locum et recepto ab ipso rege corporaliter juramento quod super iis pro quibus excommunicatus existit et terra ejus supposita interdicto nostris mandatis absolute parebit, excommunicationis et interdicti sententias relaxetis, inter ipsum et praedictas sorores ipsius treugarum foedera statuentes, quae juramentis et aliis idoneis cautionibus faciatis utrinque firmari, et ad illa firmiter observanda eos per districtionem ecclesiasticam, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis, ut nec per se nec per alios sibi invicem nocere praesumant; ac deinde facientes utrique parti de manifestis damnis et injuriis satisfieri competenter, super dubiis audiatis quaecunque duxerint proponendo; et nisi per vos inter eos amicabilis poterit concordia reformari, causam sufficienter instructam ad nostrum remittatis examen, praefigentes partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent mandatum apostolicum recepturae. Vos denique filii abbates, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LIII. ABBATI DE CARRARIA PADUANAE DIOECESIS, ET ARCHIPRESBYTERO PADUANO. Adversus impetrantem rescriptum per obreptionem. (Laterani, XII Kal. Junii.) Martini clerici, qui se olim pro archipresbytero plebis de Sacco gerebat, pluribus nota malitia transire non debet inulta; quoniam latum pandit delinquentibus sinum qui non condemnat errata, et nutrit in perversis impunitas audaciam delinquendi. Suffecisse quidem ei poterat ad infamiae suae notam quod auctoritate sedis apostolicae per venerabilem fratrem nostrum episcopum Cenetensem et suos conjudices ob falsitatis vitium quod commiserat officio beneficioque suspensus, ipsius exigente contumacia, vinculo fuit excommunicationis astrictus. Sed sibi accumulans iram in die irae, procuratorem venerabilis fratris episcopi Paduani apud sedem apostolicam constitutum adeo circumvenit quod cum ad eligendos judices in quibusdam litteris, quas sub forma communi contra processum supradicti Cenetensis episcopi et suorum conjudicum de causa suspensionis et excommunicationis tacita veritate ad venerabilem fratrem nostrum episcopum Civitatis novae ac collegas ipsius impetrarat, fraudulenter induxit. Qui, ut aliqua ipsi ad impetrationem litterarum illarum via pateret, interposuit personam extraneam, quae nomen repraesentans ipsius, Martini videlicet, super ecclesia Sancti Martini de plebe, hoc additamento, scilicet de Sacco, suppresso, ne per agnomen loci, ejus impediretur propositum, litteras impetravit, intendens nihilominus et non prudenter occasione istius clausulae, rebus aliis, quae nostris litteris inseri consuevit, sub quodam involucro super falsitatis vitio quaestionem suscitare sopitam. Ac licet ei graviter increpato mandaverimus viva voce ut nullatenus ab apostolica sede recederet absque nostra licentia speciali, ipse tamen clanculo talibus litteris obtentis, imo potius obreptis, aufugit. Ut autem nobis longas intelligat esse manus, qui absentes per contumaciam poena comprimimus, praesentes, quos humiliatos aspicimus, relevantes, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus dictum Martinum ab omni officio et beneficio ecclesiastico sublato appellationis obstaculo perpetuo deponatis, non obstante clausula illa, videlicet nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis, quae, sicut accepimus, litteris fuit inserta supradictis; nec obstantibus in posterum quibuslibet litteris, harum expressa mentione non habita, si quae quovis ingenio apparuerint impetratae. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LIV. ELECTO ET CAPITULO LAUDUNENSIBUS. Ut fructus praebendae conferant consanguineo papae. (Laterani, II Kal. Junii.) Cum dilectus filius Leonardus nepos dilecti filii nostri Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, consanguineus noster praebendam in vestra noscatur Ecclesia obtinere, decuisset quidem et forsitan expedisset ut proventus illius, praefati cancellarii et nostrae considerationis obtentu, non exspectatis nostris super hoc precibus aut mandato, curassetis eidem offerre liberaliter et conferre. Monemus igitur universitatem vestram attentius et rogamus, per apostolica scripta vobis praecipiendo mandantes quatenus, nullius praetextu consuetudinis obsistente, proventus eosdem tam perceptos hactenus quam percipiendos in posterum sibi vel ejus nuntio sine difficultate vel diminutione qualibet assignetis, preces apostolicas et mandatum taliter impleturi quod idem cancellarius, qui, sicut vestra discretio non ignorat, vobis et Ecclesiae vestrae potest esse plurimum fructuosus, ad ejusdem obsequia fortius animetur, et nos devotionem vestram teneamur merito commendare. Tu denique, fili electe, etc.

Datum Laterani, II Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LV. NOBILI VIRO RAIMUNDO PELET. De comitatu Melgorii. (Laterani, X Kal. Junii.) Accedens ad praesentiam nostram nobis humiliter supplicasti ut comitatum Melgorii, quem ex successione a viae tuae jure ad te asseris haereditario pertinere, tibi faceremus integre assignari, sub annuo censu in feudum ab Ecclesia Romana tenendum. Verum quia super iis fidem nobis facere nequivisti, nobilitati tuae duximus respondendum quod, cum legatum de latere nostro proponamus ad partes illas in proximo destinare, tu ad praesentiam ejus accedens tuas coram eo rationes ostendas, et ipse tibi faciat exhiberi justitiae complementum.

Datum Laterani, X Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LVI. ARCHIEPISCOPO REMENSI. De relaxanda sententia excommunicationis. (Laterani, VIII Kal. Junii.) Ex parte nobilis viri ducis Brabantiae fuit nobis humiliter supplicatum ut cum venerabilis frater noster Maguntinensis archiepiscopus apostolicae sedis legatus ipsum contra Ecclesiam Ottoni reprobo adhaerentem excommunicationis vinculo innodarit et terram ejus supposuerit interdicto, tam praedictas sententias quam eas quas pro damnis venerabili fratri nostro Leodiensi episcopo irrogatis, relaxari misericorditer faceremus, cum paratus existat super primo articulo nostris obedire mandatis et super secundo satisfactionem congruam praedicto episcopo exhibere. Ad haec, ex parte ipsius fuit propositum coram nobis quod cum causam quae inter G. clericum et quosdam laicos Leodiensis dioecesis super quadam terra noscitur agitari, decano Sancti Joannis in Burgo et conjudicibus suis fine commisissemus debito terminandam, orta discordia inter quosdam servientes ipsius ducis et clericum memoratum, unus eorum eumdem clericum ausu temerario usque ad sanguinis effusionem et gravem laesionem oculi verberavit. Propter quod praefati judices in dictum ducem, licet absentem et inscium hujus facti, excommunicationis et in terram ejus interdicti sententias protulerunt: pro quibus relaxandis fuit nobis nihilominus supplicatum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus memoratum ducem moneas attentius et inducas ut sequela praefati Ottonis penitus abjurata, se catholicae parti potenter et patenter adjungens, super damnis quae irrogavit episcopo antedicto ei satisfaciat competenter, vel componat amicabiliter cum eodem: quae cum fuerint adimpleta, praefato duci juxta formam Ecclesiae auctoritate nostra beneficium absolutionis impendas, et relaxes sententiam interdicti. Illum vero qui verberavit clericum jam dictum, tandiu appellatione remota, etc. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, VIII Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LVII. ARCHIDIACONO PRAEPOSITO, ET H. DE NOVAVILLA CANONICO AMBIANENSIBUS. De absolutione majoris et juratorum Laudunensium. (Laterani, III Idus Junii.) Dilecto filio nostro Petro Sanctae Mariae in Aquiro diacono cardinale dilecto filio Guidoni canonico Laudunensi procuratori capituli et Anselmo nuntio majoris et juratorum Laudunensium auditore concesso, pro parte capituli fuit propositum coram eo quod, cum major et jurati praedicti quemdam hominem Ecclesiae minus juste cepissent, et eum, monente capitulo, nec reddere nec saltem recredere secundum approbatam consuetudinem Laudunensis Ecclesiae voluissent, licet offerretur eisdem in omnibus justitiae complementum, capitulum auctoritate ipsis ab apostolica sede concessa, per quam in molestatores eorum ecclesiasticam possunt exercere censuram, in ipsos excommunicationis sententiam promulgarunt, quam dilectus filius Laudunensis electus exigente justitia confirmavit. Unde petebat procurator jam dictus ut sententiam faceremus eamdem usque ad satisfactionem condignam firmiter observari. Nuntius autem adversae partis proposuit quod, cum olim major et jurati, scabini et universitas communiae Laudunensis transmissa nobis intimaverint quaestione quod per excommunicationem et interdictum sine causa rationabili ab electo et clero Laudunensis saepius gravarentur, illis duximus inhibendum ne in ipsos seu terras et familias eorumdem sine rationabili causa excommunicationis et interdicti sententias promulgarent, decernentes hujusmodi sententias, si quae post appellationem ad nos legitime interpositam proferrentur, penitus non tenere, super hoc venerabili fratri nostro Atrebatensi episcopo usque ad triennium eis conservatore concesso. Unde ad ipsum post praedictam sententiam habuere recursum. Sed licet fuisset coram ipso a partibus diutius disputatum, parte capituli ad sedem apostolicam appellante, per eum, cum appellationi detulerint major et jurati, nequiverunt justitiam obtinere. Unde petebat nuntius supradictus per nos denuntiari sententiam esse nullam. Intellectis igitur iis et aliis coram cardinale propositis memorato, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus a majore ac juratis saepedictis super iis pro quibus est in eos lata sententia sufficienti cautione recepta, sententiam ipsam secundum formam Ecclesiae protinus relaxetis, et nisi sufficienter ostenderint infra tres menses eamdem sententiam irrationabiliter fuisse prolatam, vos eos ad satisfaciendum capitulo, sublato appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellatis; audituri postmodum si quid fuerit quaestionis, et illud, appellatione remota, fine canonico decisuri, facientes quod decreveritis districtione simili firmiter observari. Quod si non omnes, iis, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, III Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LVIII. CAPITULO ALEXANDRINO. Confirmat sententiam legatorum. (Laterani, II Non. Junii.) Gratia quam apostolica sedes terrae vestrae ab ipsa sui fundatione noscitur impendisse, adeo est vobis et aliis manifesta ut nos eam, quam abunde opera protestantur, verbis nequaquam oporteat recensere. Verum habitatores ejusdem, quos si etiam praedecessorum nostrorum erga eos beneficia universa cessarent, ea sola quae nos ipsis contulimus ad perpetuam apostolicae sedis devotionem et nostram sufficienter poterant obligasse, omnino praeteritorum ingrati, et improvidi futurorum, non solum debitum nobis censum, quem nonnisi semel recepimus, subtraxerunt, verum etiam, in nostram injuriam et contemptum, Ottoni reprobo adhaerentes, W. de Pusterula exigentibus culpis suis vinculo excommunicationis astrictum et nihilominus super haereseos crimine infamatum in rectorem suum, post inhibitionem auctoritate apostolica sibi factam, praesumpserunt recipere ac tenere, iis et aliis modis reddentes nobis offensam pro gratia et injuriam pro honore. Non solum igitur providum et rationabile factum legatorum nostrorum debitam volumus firmitatem habere, verum etiam super terram ipsam alias, si diutius in suae praesumptionis errore perstiterint, aggravabimus taliter manus nostras quod sicut nos senserunt promptos ad gratiam, ita pronos sentient ad vindictam, Apostolum utique imitantes, qui ad ulciscendam omnem inobedientiam promptus erat.

Datum Laterani, II Nonas Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LIX. ENGOLISMENSI EPISCOPO. Ut pauperi diacono beneficium assignet. (Laterani, Idibus Junii.) Pauperibus clericis apostolicae provisionis subsidium denegare nec possumus nec debemus, qui, secundum Apostolum, facti sumus sapientibus et insipientibus debitores. Hinc est quod pro dilecto filio magistro G. de Sancto Sigismundo diacono, cui et vitae meritum et talentum scientiae suffragari dicuntur, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus ob reverentiam apostolicae sedis et nostram auctoritate nostra eidem, qui a te fuit, prout asserit, in diaconum ordinatus, vel in Ecclesia Engolismensi provideas, vel in alio ecclesiastico beneficio competenti; preces et mandatum nostrum taliter auditurus quod idem assecutum se gaudeat quod intendit, et nos devotionem tuam possimus non immerito commendare. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum Laterani, Idibus Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

Scriptum est super hoc priori Sulbisiensi Xantonensis dioecesis, et poenitentiario et magistro F. canonico Xantonensibus, ut dictum episcopum ad id moneant et inducant. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ut supra.

LX. DECANO ET CAPITULO EBORACENSIBUS. Ejusdem argumenti cum epistola 54. (Laterani, XVIII Kal. Julii.) Felicis recordationis Joanne in Cosmidin diacono cardinale, S. R. E. cancellario, de medio Domino vocante sublato, praebendam quam idem in Eboracensi obtinebat Ecclesia dilecto filio Leonardo ipsius ac nostro nepoti duximus concedendam, ac de ipsa eumdem manu propria curavimus investire, credentes quod per ipsum et suos multa vobis et Ecclesiae vestrae poterunt commoda provenire. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus dictum Leonardum de caetero vestrum concanonicum habeatis, et tu, fili decane, de ipsa praebenda ejus procurator existas. Quod autem super hoc dilectus filius Pandulphus subdiaconus noster duxerit disponendum recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis.

Datum Laterani, XVIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

Illi scriptum est super hoc, ut super hoc ordinare procuret quod utilitati ejusdem Leonardi viderit expedire.

In eumdem modum scriptum est episcopo apostolicae sedis legato et capitulo Vercellensibus. Felicis recordationis, etc., usque sublato, praebendam quam idem habebat in Ecclesia Vercellensi dilecto filio Gregorio nato nobilis viri L. de Montelongo consobrini nostri duximus concedendam, credentes, etc., usque provenire. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus dictum G. de caetero vestrum concanonicum habeatis, et tu, frater episcope, fructus ejusdem praebendae ad opus ipsius colligi facias et servari. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LXI. ABBATI ET CONVENTUI NONANTULANIS. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Idibus Junii.) Exhibita nobis ex parte vestra quaedam felicis memoriae Adriani, Joannis atque Marini praedecessorum nostrorum authentica scripta diligenter inspeximus, et per dilectum filium Henricum sanctae Romanae Ecclesiae scriniarium jussimus fideliter exemplari; qui ea quae de ipsis scriptis papyriis ex quadam parte prae nimia vetustate consumptis colligere potuit, in publicam formam redigere procuravit: quibus nos apostolici favoris praesidium impendentes, in hac pagina fecimus sub bulla nostra conscribi, supplendo quaedam quae secundum litterae circumstantias in integris praesumebantur originalibus fuisse descripta, quae causa discretionis mandavimus in hac charta tonsis litteris exarari. « IN NOMINE Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno Dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo decimo tertio, pontificatus vero domini Innocentii III papae, anno ejus sexto decimo, indictione prima, mense Januarii exeunte, die quarta decima. Privilegium domini Adriani papae domibus atque familiis, servis originalibus, simulque rebus atque possessionibus, nec non aquimolis, olivetis, vel quidquid IN QUIBUScunque locis habere vel tenere videtur, vel si quid in potestate legaliter donatum vel largitum fuit, aut quolibet modo juste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeat, et nulli unquam liceat regum, episcoporum, ducum vel actorum parvae vel magnae personae in praedicto venerabili monasterio vel in eis quae eidem venerabili monasterio pertinere. . . . . . STAbilitate permaneant. Interdicentes omnino EPISCOPO in cujus parochia esse videtur supradictum monasterium CONSTITUtum . . . . . . . contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti quidquam attentet, neque ullo modo ejus baptismales ecclesias sibi vindicet, neque ipse suique successores praesumant prohibita contingere; sed neque missarum solemnia ibidem persolvere praeSUMAT, nisi ab abbate suprascripti monasterii fuerit invitatus; neque ordinationem sacerdotum quilibet episcoporum in PRAEfato monasterio vel ejus in re . . . . . celebrare audeat, nisi, ut praedictum est, ab abbate fuerit invitatus. Chrisma igitur vel quidquid ad sacra ministeria pertinet, si a Patre monasterii fuerit postulatus, a quocunque praeviderit concedimus tribuenda. Sed neque decimas usquam dare concedimus nisi ecclesiis supradicti venerabilis monasterii ad nostram dioecesim pertinentis. Sed et hoc statuimus et inviolabili sanctione auctoritate apostolica firmamus, ut nullus aliquando in praedicto monasterio de aliis monachis seu quibuscunque Ecclesiis. . . . . . . Abbas. . . . . . . divina vocatione abbas praefati monasterii pertransierit, et resolutionis TEMPUS advenerit, de propria semper congregatione eligatur abbas, qui ab omni . . . . .

« JOANNES episcopus, servus servorum Dei, BENEDICTO religioso abbati monasterii Sancti SILVestri DE NONANtula et in eodem venerabili monasterio in perpetuum . . . Salvatoris nostri Jesu Christi pertinere noscuntur, et ad stabilitatem venerabilium locorum respiciunt cum magno sollicitudinis studio nos convenit apostolica et rationali censura PROCUrare; quatenus ex hoc juges eidem propitiatori nostro Domino Deo efficacius persolvi possint carminum laudes, et nobis, qui, licet immeriti, divina tamen gratia praeveniente, pastoralis regiminis curam gerimus, opima in sidereis arcibus remunerationis praemia ascribantur. Igitur quia constat tuam nobis religiositatem detulisse praeceptum praedecessoris nostri domini Adriani et Joannis sive Stephani reverendae memoriae pontificum de praefato monasterio et omnibus ei pertinentibus locis ac possessionibus, quae petiistis ut per nostri privilegii paginam confirmaremus. Unde nos precibus vestris inclinati, et a praesenti quarta decima indictione in perpetuum praedictum monasterium successorum tuorum abbatum ditione et potestate cum omnibus sibi pertinentibus confirmantes irrefragabili jure decernimus permanenda, id est, monasterium Sancti Silvestri de Nonantula territorio MutiNENSI. Quapropter auctoritate beati Petri apostoli, cui a Domino Deo nostro coelorum regni claves traditae sunt, et potestas ligandi atque solvendi coelo terraque tradita est, promulgantes decernimus et firma stabilitate et censura statuimus ut ipsum venerabile monasterium cum omnibus locis . . . . . fundis, casis, casalibus, domibus atque familiis, servis originalibus, simulque rebus et possessionibus, nec non aquismolis, olivetis, vel quidquid in quibuscunque locis . . . . . habere vel tenere videtur, vel si quid in potestate legaliter donatum vel largitum fuerit, aut quolibet modo juste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeat. Et nulli unquam liceat regum, episcoporum, ducum vel actorum parvae vel magnae personae in praedicto monasterio vel in eis quae eidem monasteRIO PERTINERE noscuntur quocunque modo incumbere . . . . . invasionem facere, aut quispiam sacerdotum ibidem praesumat accedere vel missarum solemnia celebrare. Et neque episcopus, neque abbas, vel comes aut quaelibet magna parvaque persona in praefato monasterio vel in ejus cellis aut ecclesiis mansiones facere aut expensas expetere aut aliquod per potestatem servitium praeter peregrini et legitimi hospites. Sed neque colloquium qualecunque aut placitum in ipso monasterio aut in ejus praenominatis locis esse quis audeat, nisi ab abbate fuerit invitatus. Quatenus hoc quod ad laudem Dei et stabilitatem praedicti monasterii statuimus firma stabilitate permaneat: interdicentes omnino episcopo in cujus parochia esse videtur supradictum monasterium constitutum ut nihil contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti quidquam attentet, neque ullo modo baptismales ecclesias sibi vindicet, neque ipse suique successores praesumant prohibita contingere. Sed neque missarum solemnia ibidem persolvere praesumat, nisi ab abbate suprascripti monasterii fuerit invitatus; neque ordinationem sacerdotum quilibet episcoporum in praefato monasterio vel ejus jure aut de suo clero celebrare audeat, nisi, ut praelatum est, ab abbate fuerit evocatus. Chrisma igitur vel quidquid ad sacra ministeria pertinet, si a Patre monasterii fuerit postulatus, quibuscunque praeviderit concedimus . . . . . . . . nisi ecclesiis supradicti venerabilis monasterii ad nostram dioecesim pertinentis. Sed et hoc statuimus et inviolabili sanctione apostolica auctoritate firmamus, ut nullus aliquando in praedicto monasterio de aliis monachis seu quibuscunque ecclesiis. . . . . . . esse praesumat, neque a quacunque potestate in postero ducantur. Sed cum divina vocatione abbas praefati monasterii perstrinxerit, et resolutionis tempus advenerit, de propria semper congregatione eligatur abbas, qui ab omnium monachorum. . . . . . . . . eorum pro Dei amore arantium monachico ordine militantium. Nihilominus omnibus huic nostri pontificii interdictione inhibemus aliquam scripturam vel confirmationem de praedicti monasterii rebus vel de praenominata abbatia quo ingenio contra hoc praeceptum petere. Si qua scriptura vel petitio impetrata fuerit, aut in reliquo apparuerit, has irritas esse vacuasque omni robore jubemus. Si quis praeterea, quod non credimus, praesumpserit hoc nostrum privilegii constitutum in aliquo transgredi aut contemnere, sciat se auctoritate beatorum Petri et Pauli apostolorum principum anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei penitus segregatum. Porro qui observator et custos exstiterit, benedictionis gratiam a misericordissimo Deo nostro et vitam perpetuam feliciter consequatur. Scriptum per manum Sergii sanctae Romanae Ecclesiae scriniarii in mense Januarii, indictione suprascripta. Bene valete. Ego Sergius Idus Januarias per manum Anastasii primicerii defensoris sanctae sedis apostolicae, anno, Deo propitio, pontificatus domini Joannis summi pontificis et universalis noni papae in sacratissima sede beati Petri apostoli secundo, indictione secunda.

« MARINUS episcopus, servus servorum Dei, THEODORICO religioso abbati venerabilis monasterii Sancti Silvestri. . . . territorio Mutinensi nec non omnibus subjacentibus et in perpetuo. . . . . . quaeque ad laudem Redemptoris Dei et Domini Salvatoris nostri Jesu Christi pertinere noscuntur, et ad stabilitatem venerabilium locorum respiciunt, cum magno sollicitudinis studio nos convenit apostolica et rationali censura procurare, quatenus ex hoc juges eidem propitiatori nostro Domino Dei efficacius persolvi possint carminum laudes, et nobis, qui, licet immeriti, divina tamen gratia praeveniente, pastoralem regiminis curam gerimus, opima in sidereis arcibus remunerationis praemia ascribantur. Igitur quia constat religiositatem tuam nobis detulisse praeceptum praedecessoris nostri domini Adriani et Joannis reverendae memoriae pontificum de praedicto monasterio et omnibus ei pertinentibus locis ac possessionibus, quae petistis ut per nostri apostolici privilegii paginam confirmaremus. Unde nos precibus vestris inclinati, et a praesenti prima indictione in perpetuum, saepedictum monasterium successorum tuorum abbatum ditione et potestate cum omnibus sibi pertinentibus confirmantes irrefragabili jure decernimus permanenda, id est, monasterium Sancti Silvestri qu . . . . a Nonantula territorio Mutinensi. Quapropter auctoritate beati Petri apostoli, cui a Domino Deo nostro coelorum regni claves traditae sunt, et potestas ligandi atque solvendi coelo terraque concessa est, promulgantes decernimus et firma stabilitatis censura statuimus ut ipsum venerabile monasterium cum omnibus locis, mansis, fundis, casis, casalibus, domibus atque familiis, servis originalibus, simulque rebus et possessionibus, nec non aquis molis, olivetis, vel quidquid in quibuscunque . . . . . . . . . . . . . . . . . . videtur vel potestate legaliter donatum vel largitum fuerit, aut quolibet modo juste evenerit, tenere et possidere sine qualibet controversia perpetuis temporibus valeatis. Et nulli unquam liceat regum . . . . .. . . . . . . . . . . . episcoporum. . . . . . . . . vel actorum parvae vel magnae personae in praedicto venerabili monasterio vel in eis quae eidem venerabili monasterio pertinere videntur quocunque modo incumbere aut invasionem facere. . . . . . . . . accedere vel missarum solemnia celebrare, nisi ab abbate fuerit invitatus; quatenus hoc quod ad laudem et stabilitatem supradicti sancti monasterii statuimus firma stabilitate permaneat: interdicentes omnino episcopo in cujus parochia esse videtur supradictum monasterium constitutum ut nihil contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti quidquam attentet, sed neque ullo modo baptismales ecclesias sibi vindicet. Et ego Henricus sacrosanctae Romanae Ecclesiae scriniarius una cum Bartholomaeo clerico Sancti Petri ad Vincula horum supradictorum exemplorum authentica privilegia, dominorum videlicet Adriani, Joannis atque Marini papae, videns et perlegens, ut in eis continebatur, sic in suprascriptis continetur exemplis, et ea fideliter exemplavi, et signum feci. » Nulli ergo, etc., conscriptionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Idibus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXII. WARADIENSI ET NITRIENSI EPISCOPIS, ET ABBATI DE EGRIS CENADIENSIS DIOECESIS. Ut dirimant controversiam super decimis. (Laterani, VII Kal. Junii.) Ex vestris accepimus litteris quod, cum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum Vesprimiensem episcopum ex parte una, et dilectos filios Strigoniense capitulum ex altera, super quarumdam decimis vinearum positarum juxta Strigonium vertitur, experientiae vestrae sub certa forma duxerimus committendam, vos in ipso negotio propter quasdam exceptiones adversus eumdem episcopum ex parte capituli propositas coram vobis, quas sub vestris sigillis ad nostrum transmisistis examen, et nos sub bulla nostra vobis remittimus interclusas, procedere distulistis. Volentes igitur ut finis litibus imponatur, vobis per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, non obstantibus exceptionibus supradictis, in causa ipsa juxta prioris mandati nostri tenorem ratione praevia procedatis, recipientes testes et alias probationes episcopi, quibus uti voluerit; cum per narrationem ejusdem episcopi et responsionem capituli asserentis bonae memoriae K. praedecessorem episcopi saepedicti a quaestione quam super eisdem decimis coram bonae memoriae I. Strigoniensi archiepiscopo adversus idem capitulum moverat, cum decimas illas sui juris non esse recognosceret, humiliter destitisse, lis intelligi debeat contestata. Si quid autem praetextu decimarum ipsarum venerabilis frater noster Strigoniensis archiepiscopus contra ipsum episcopum proponere forte voluerit audiatis, et auditis hinc inde propositis, causam, si de partium processerit voluntate, fine canonico terminetis. Alioquin, eam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittatis, praefigentes partibus terminum competentem quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent justam, dante Domino, sententiam recepturae. Vos denique, fratres episcopi et filii abbas, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VII Kalendas Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXIII. EPISCOPO LINGONENSI ET ABBATI MORIMUNDENSI LINGONENSIS DIOECESIS. Canonica purgatio indicitur archiepiscopo Bisuntino. (Laterani, IV Kal. Junii.) Auditis et intellectis quae super inquisitione facta contra venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Bisuntinum fuere proposita coram nobis, quia per depositiones testium constitit evidenter ipsum clericos, cum eos promovebat ad ordines, fecisse promittere data fide quod eum per sedem apostolicam vel per alium super obtinendo beneficio non vexarent, ut puniatur in quo deliquit, eumdem a collatione ordinum duximus suspendendum, et quandiu nobis placuerit volumus manere suspensum. Interim autem per aliquem de suffraganeis Ecclesiae Bisuntinae, cum necessitas postulaverit, clericis Bisuntinae dioecesis ordines conferri mandamus. Caeterum quoniam idem archiepiscopus super vitio Simoniae ac lapsu carnis nec non venditione justitiae dignoscitur infamatus, super iis ei purgationem cum tertia manu episcoporum suae provinciae vel etiam vicinarum et trium abbatum Bisuntinae dioecesis bonae opinionis et vitae, qui conversationem ejus cognoverint, indicentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ab eo infra tres menses praefixos a nobis hujusmodi recepta, ipsum super illis articulis boni testimonii publice nuntietis. Quod si forte in purgatione defecerit, ipsum a pastorali regimine amoventes, faciatis Ecclesiae Bisuntinae de persona idonea provideri. Vos denique, frater episcope et fili abbas, super vobis, etc.

Datum Laterani, IV Kalend. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXIV. ABBATI SANCTI FLORENTII SALMURIENSIS. De primatia Bituricensi. (Laterani, VI Idus Junii.) Constitutus in praesentia nostra, venerabilis frater noster Burdegalensis archiepiscopus nobis humiliter supplicavit quatenus, cum venerabilis frater noster Bituricensis archiepiscopus in provincia sua jus primatiae ad se asserat pertinere, super hoc causam inter eos committere dignaremur. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus duobus viris providis et honestis, quorum unus a parte una, reliquus vero ab altera tibi praesentetur, assumptis, causam super hoc audias cum eisdem, et usque ad diffinitivae sententiae calculum procedens in ipsa, eamdem ad nos remittas sufficienter instructam, praefixo partibus termino competenti quo per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent justam, auctore Domino, sententiam recepturae. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, VI Idus Junii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LXV. EPISCOPIS PER BURDEGALENSEM PROVINCIAM CONSTITUTIS. De eadem re. (Laterani, VIII Idus Junii.) Cum olim venerabilis frater noster Bituricensis archiepiscopus auctoritate primatiae quam in provincia vestra sibi asserit pertinere venerabilem fratrem nostrum Burdegalensem archiepiscopum a metropoliticae dignitatis officio suspendisset pro eo quod ad suum vocatus concilium accedere non curavit nec pro se aliquem responsalem idoneum destinare, ac super hujusmodi suspensionis sententia fuisset inter eumdem Bituricensem et dilectum filium magistrum Amaneum procuratorem ipsius Burdegalensis archiepiscopi coram nobis diutius disputatum, tandem de fratrum nostrorum consilio sententiam ipsam ratam habuimus et usque ad satisfactionem idoneam praecepimus observari, hoc ad cautelam expresso, quod lis coram nobis, non de primatia, sed de sententia exstitit ventilata. Postmodum vero credentes ad satisfactionem sufficere competentem, pro praedicta sententia relaxanda, ut memoratus Burdegalensis archiepiscopus per seipsum aut alium virum idoneum ad praesentiam dicti Bituricensis accederet, relaxationem ejusdem sententiae humiliter petiturus, et promissurus firmiter sub suarum, si necesse foret, testimonio litterarum quod ad ejus concilium vocatus accederet, facturus quod foret faciendum de jure, per litteras nostras ipsi Bituricensi dedisse meminimus in praeceptis ut cum a Burdegalensi praedicto foret taliter requisitus, praedictam non differret sententiam relaxare; nullam poenam inflicturus eidem, si forte dictam sententiam non servarat, antequam per nos declaratum fuisset an esset eadem observanda; venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo et conjudicibus suis per scripta nostra mandantes ut, Bituricensi jam dicto in mandati nostri exsecutione cessante, ipsi saepedictam sententiam relaxarent absque praejudicio juris sui. Nuper autem idem Burdegalensis archiepiscopus ad nostram praesentiam accedens proposuit coram nobis quod de hujusmodi confirmatione sententiae nihil unquam per litteras ipsius Bituricensis aut nuntium sibi fuerat intimatum. Propter quod ipsam petiit a nobis humiliter relaxari. Nos igitur volentes utrique paterna sollicitudine providere, sententiam relaxamus memoratam firmam promissionem recipientes a Burdegalensi praedicto quod vocatus accedet ad ipsius Bituricensis concilium, facturus quod de jure fuerit faciendum. Vos denique, fratres episcopi, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXVI. ABBATI DE MELLIO PATAVIENSIS DIOECESIS ET PRAEPOSITO SANCTAE CRUCIS AUGUSTENSIS. De institutione episcopatus in insula Chiemensi. (Laterani, XII Kal. Junii.) Oblata nobis ex parte venerabilis fratris nostri Salzeburgensis archiepiscopi petitio continebat quod infra fines parochiae suae in insula quae Chiemense vocatur duo sunt monasteria constituta; quorum unum moniales inhabitant, aliud vero canonici regulares. Verum moniales abjecto pene penitus jugo modestiae regularis, sine freno pudoris et verecundiae obice evagantur per campos licentiae dissolutae, ac sic se motibus exposuere carnalibus quod locus in quo habitant dici potest lupanar potius quam oratorium ab effectu. Dictus autem archiepiscopus ad expurgandam tantam labem volens extendere manus suas, ut eaedem moniales divisae per alia religiosa coenobia forte proficiant, quae in suo collegio merito deficiunt et exemplo, mutuo contagio corruptelae, proposuit quod ipsis per alia loca, in quibus religio floreat, collocatis, cathedram ibi pontificalem instituat, et bonis ipsius monasterii cum possessionibus quas ipse proponit sufficienter adjicere ad mensam futuri episcopi deputatis, illuc canonicos alterius monasterii transferat, cum ibi fuerit ecclesia cathedralis, facultatibus quas nunc possident ad eorum sustentationem integre conservatis. Causas autem hujus sui propositi allegabat, zelum religionis, quam in altero praedictorum monasteriorum asserebat penitus dissolutam, et utilitatis evidentiam, quae in partibus illis hiemali maxime tempore impeditur. Cum enim ejus provincia sit longe lateque diffusa, frequenter iis quae limam correctionis exposcunt visitationis et reformationis officium nequit impendere competenter, cum propter hiemalis asperitatis obstaculum et propter annonae defectum locum ipsum multoties adire non possit et ibidem prout utilitas exigit immorari. Ne igitur locus praedictus visitationis officio et sacramentis ecclesiasticis per episcopum conferendis plus debito defraudetur, idem archiepiscopus supplicavit ut ejus proposito dignaremur favoris apostolici praesidium impertiri. Quia vero in talibus sine deliberatione provida procedere non debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis sollicite veritatem de lapsu monasterii supradicti, et utrum ordo monialium ibi valeat reformari, et si moniales aliquas defensiones ostendunt, quantumque ad opus episcopalis mensae bonis ejusdem monasterii de suis facultatibus velit adjicere archiepiscopus memoratus, et si canonici supradicti negotio isti suum impertiantur assensum, et si non, quam causam contradictionis allegent, qualem et quantam partem de dioecesi sua conferre disponat ad episcopalem dioecesim faciendam, si expressus consensus capituli Salzeburgensis cum voluntate archiepiscopi conveniat in hoc facto, et si etiam in electione futuri episcopi sibi velit archiepiscopus jus aliquod vindicare, privilegia quoque utriusque monasterii transcribi fideliter faciatis, super iis et aliis circumstantiis quod inveneritis nobis prudenter et veraciter rescribentes, ut super hoc, prout expedire viderimus, procedamus. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, XII Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXVII. PRAEPOSITO ET FRATRIBUS MONTIS JOVIS. Confirmatur eis domus Vallis Suisionis. (Laterani, XII Kal. Julii.) Ortam dudum inter vos ex parte una et abbatem et conventum Sancti Secani Lingonensis dioecesis super domo Vallis Sussionis ex altera quaestionem venerabili fratri nostro Senonensi archiepiscopo duximus committendam. Cum igitur idem causam remisisset ad nos sufficienter instructam, te, fili praeposite, ac procuratore partis alterius propter hoc in nostra praesentia constitutis, eamdem examinavimus diligenter; et tam actis coram dicto archiepiscopo quam iis quae coram nobis fuere proposita plenius intellectis, de fratrum nostrorum consilio domum vobis sententialiter adjudicavimus supradictam. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc,. usque incursurum.

Datum Laterani, XII Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXVIII. PRAEPOSITO ET CAPITULO GURCENSIBUS. Confirmat quamdam permutationem. (Laterani, XV Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc., usque assensu, concambium inter vos ex parte una et bonae memoriae Romanum Gurcensem episcopum et nobilem virum Poponem de Waldethe ex altera super qnondam castro et rebus aliis celebratum, prout continetur in authentico scripto ejusdem episcopi sigilli munimine roborato, cujus tenorem de verbo ad verbum praesentibus jussimus litteris annotari, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem scripti praedicti talis existit: « In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Ego Romanus sanctae Gurcensis Ecclesiae humilis episcopus, humanae pia facta conditionis, dum incertis casibus rapiantur, ne cum obeuntibus pereant, scriptis digno annotantur. Unde omni aevo notum esse cupimus qualiter fratres nostri praefatae Ecclesiae canonici super Popone de Waldethe ministeriali Ecclesiae ob damnosam violentiam quam ipsis in bonis eorum praefato castro adjacentibus, sicut et nobis in nostris intulit, flebilem querimoniam multoties nobis deferentes, aliquod pacis suffragium tibi disponi rogaverunt. Nos vero tanquam pastor ovium et qualiscunque dispensator, ab incursu tali obsecrando, increpando, arguendo, ipsum Poponem mitigavimus, donec tandem conscientia delicti sui compunctus, ipsum castrum cum bonis adjacentibus in aliquod placabile concambium se daturum eis asseruit. Hoc audito, fratres praefati tali consilio cum illo coram nobis sunt coadunati, ut quodcunque de commutatione utrorumlibet disponeremus, utraque pars consentiret. Hoc utrinque confirmato, praedictus Popo castrum cum decem novalibus nec non et incultis quibusdam infra hos terminos, via qua itur in Hylamibus, et ultra castrum usque in cacumen montis, ubi adjacet praedium Rodolphi de Albekke, deinde in vertice montis contra Tlatniz, et ex altera parte montis Zobodin, qui infra terminos est usque in vallem, quoniam iis infeudatus erat ab Ecclesia, ut res gesta seriatim procederet, nobis primum resignavit, hac conditione, ut ea fratribus nostris contraderemus, et exsecutionem promissi eorum illi similiter exigeremus. Quod et factum est. Dederuut enim ei duos mansos apud Meterekke, duos in Grivinaralbe, duos in Urezenuelt, et septem marchas, quadraginta modios frumenti, centum urnas brazzii, undecim porcos, ducentos caseos. Praeterea fratres praedicti conscientiam nostram de institutione pontificalis sedis commonentes, rogaverunt ut justitiam quam a prima institutione in nemore Wispriach per hos terminos, a nemore Moderic usque in locum quo dividitur ipsum nemus a nemoribus Moteniz et Fuziris pertinentibus; obtinuerant, scilicet hanc, nullum custodem sine consensu eorum ibi fore instituendum, vel si consentirent, custodem quoque suum cum custode episcopi simul injungendum, et jus foresti aeque illis dividendum, successoribus nostris in hac praesenti pagina notificaremus, et tam ea quam praedicta impressione sigilli nostri certificaremus. Hujus rei testes sunt Sanson, Duringus, fratres, Rodulphus de Dunvunsperch, Ernestus de Pilstam, Hermannus de Wolchenburch, Engelbertus et fili ejus Purcardus, primo Henricus, Engelscus, Nudungus, Eglolfus, Walterus, Walfridus et filius ejus, Engelbertus, Purcardus, Franco et filii ejus, Marchwardus, Walchinus Firtel et frater ejus, Rainhalin, Pertholdus, Sevus, Siboto de Sininge, et alii quamplures. » Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XV Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXIX. CONRADO EPISCOPO QUONDAM HALVERSTADENSI ET ABBATI DE SICHEM, ET PRAEPOSITO DE HILDEBURGERODEN HALVERSTADENSIS DIOECESIS. De concessione praebendae. (Laterani, II Idus Junii.) Accedens olim ad praesentiam nostram, dilectus filius Brun Fridesleriensis canonicus nobis humiliter intimavit quod cum in Ecclesia Fridesleriensi praebendam quam auctoritate apostolicae sedis fuerat assecutus per octo annos et amplius pacifice possedisset, venerabilis frater noster Maguntinensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, ad instantiam R. presbyteri causam quae super dicta praebenda inter eos fuerat auctoritate apostolica judiciali calculo terminata G. praeposito et A. scholastico Frideslariensibus delegavit; a quibus, tum quia ipsos habebat certa ratione suspectos, tum quia causa, ut dictum est, auctoritate apostolicae sedis fuerat terminata, nostram duxit audientiam appellandum. Sed iidem judices, ipsius exceptionibus et appellatione contemptis, dictum R. in praebendam ipsam intrudere praesumpserunt. Unde nos ad supplicationem canonici memorati praefato archiepiscopo dedimus in mandatis ut praedicta corrigeret per seipsum; nihilominus abbati de Valle Sancti Georgii et suis conjudicibus per scripta nostra mandantes ut ipso in mandati nostri exsecutione cessante, ipsi, amoto a dicta praebenda quolibet illicito detentore, praefatum Brun facerent ejusdem pacifica possessione gaudere. Verum sicut idem in nostra proposuit praesentia constitutus, dictus archiepiscopus non solum praedicta juxta mandatum nostrum corrigere non curavit; quinimo, cum dictus R. carnis debitum exsolvisset, idem archiepiscopus Ecclesiae praefatae capitulo suis dedit litteris in mandatis ut Henricum clericum suum ad praebendam reciperent saepedictam. Propter quod jam dictus canonicus coactus est rursus ad nostram praesentiam laborare. Nos igitur laboribus compatientes ejusdem, irritum prorsus decernimus et inane si quid de praebenda ipsa in praejudicium suum exstitit post mandatum hujusmodi attentatum, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus eumdem B. faciatis auctoritate nostra praebendam ipsam pacifice possidere, fructus quoque medio tempore perceptos ex ipsa ei, sicut justum fuerit, per censuram ecclesiasticam restitui faciatis; contradictores, si qui fuerint, per censuram eamdem sublato appellationis obstaculo compescentes. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, II Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXX. ABBATI DE PIGUAVIA MERSBURGENSIS DIOECESIS, ET PRAEPOSITO MAGDEBURGENSI. Adversus episcopum Hildeshemensem. (Laterani, VI Idus Junii.) Si utile ac sincerum membrum Ecclesiae . . . dictus Hildesemensis episcopus exstitisset, et voluisset prudenter advertere quod praecisus ab arbore ramus beneficium radicis amittit, non solum in devium excommunicati et reprobi non declinasset Ottonis, sed adhuc in unitate ac devotione fideliter Ecclesiae Romanae persisteret, quae, disponente Domino, mater est omnium fidelium et magistra. Verum cum adversus eamdem calcaneum praesumptuosus erexerit, non intelligens quod bestia, si montem tetigerit, lapidabitur, et durum est contra stimulum calcitrare, nec se magistrum per opera exhibet, nec discipulum recognoscit. Et quidem si vitium ingratitudinis in eo beneficiorum nostrorum non abolevisset memoriam, licet timorem amiserit, forte reverentiam conservasset. Sed utrumque, sicut perpendimus, amisisse dignoscitur, cum nec timoris indicia nec alicujus devotionis scintilla remansisse videatur in ipso. Pro sua enim rebellione ac inobedientia, sicut accepimus, primo suspensus, ac deinde vinculo excommunicationis astrictus, contra nobiles viros Lantcravium Thuringiae et Albertum comitem de Hevesten devotos et fideles Ecclesiae per suos cum exercitu, ac si hoc deceret episcopum, insurrexit, et non sine ridiculo, qui de pastoribus habebatur, lupum inducebat in oves quas Petri concludebat ovile, dum eo impugnante per suos, pro excommunicato praedicto, terras nobilium praefatorum, multi fuerint interempti pro Ecclesiae libertate, quam ancillare assistendo tyranno talis episcopus nitebatur. Et quasi haec non suffecissent ad injuriam et offensam, non sine contemptu sedis apostolicae ad curiam Ottonis accessit, in judiciis et aliis episcopus excommunicato communicans quem laicorum pars potior evitabat. Ut autem Romanam Ecclesiam factus hostis agnoscat, quam sprevit qui videbatur amicus, et culpam in poenis intelligat, qui beneficia non agnovit, cum etiam tanto tempore non sine gratia exspectatus, pro tantis excessibus nec unum curaverit nuntium ad sedem apostolicam destinare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita plenius veritate, si vobis constiterit de praemissis aut aliis quae ad ejus amotionem sufficiant, auctoritate nostra ipsum a regimine Hildesemensis Ecclesiae perpetuo amoventes, faciatis eidem Ecclesiae de persona idonea et Ecclesiae Romanae plene devota, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per electionem canonicam provideri, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Tu denique, fili abbas, super teipso, etc.

Datum Laterani VI, Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXI. EISDEM. Adversus episcopum Halberstatensem. (Laterani, VII Idus Junii.) Si utile ac sincerum membrum Ecclesiae . . dictus Halberstatensis episcopus exstitisset, etc., ut supra in eumdem modum, usque scintilla remansisse videatur in ipso. Pro sua enim inobedientia et rebellione, sicut accepimus, primo suspensus, ac deinde vinculo excommunicationis astrictus, publice divina praesumpsit officia celebrare, oleum sacrum et chrisma conficiens, aliaque sacramenta Ecclesiae temerarius administrans. Et quasi haec non suffecissent ad injuriam et offensam, non sine contemptu sedis apostolicae ad curiam Ottonis accessit, in judiciis et aliis episcopus excommunicato communicans quem laicorum pars potior evitabat. Cum eodem etiam Ottone contra nobilem virum lantgravium Thuringiae, devotum et fidelem Ecclesiae, intrepidus cum exercitu, ac si hoc deceret episcopum, insurrexit, et non sine ridiculo, qui de pastoribus habebatur, lupum inducebat in oves quas Petri concludebat ovile, dum eo impugnante cum excommunicato praedicto castrum quod Wrcen vocatur et terram nobilis memorati, multi fuerint interempti pro Ecclesiae libertate, quam ancillare assistendo tyranno talis episcopus nitebatur. Ut autem Romanam Ecclesiam factus hostis agnoscat, etc., ut supra usque in finem.

Datum Laterani, VII Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXII. PRAEPOSITO ET CAPITULO BRIVATENSIBUS. Decidit litem quam ipsi habebant cum episcopo Claromontensi. (Laterani, XIII Kal. Julii.) Cum olim causam quae inter vos ex parte una et venerabilem fratrem nostrum Claromontensem episcopum ex altera super ecclesiis villae Brivatensis et Sancti Ferreoli et Sancti Germani et de Bajassa et de Brassac et de Paulac et de Bellomonte, quas idem ad se dioecesana lege spectare dicebat, et vos eas legitime praescripsisse, Casae-Dei, Bellaeaquae, ac Novemfontium abbatibus sub certa forma duxerimus committendam, judices ipsi, receptis testibus et attestationibus publicatis, causam ipsam sufficienter instructam ad nostram audientiam remiserunt. Nos igitur, auditis et intellectis quae a vestris et partis alterius procuratoribus fuere proposita coram nobis, quia super ecclesiis villae Brivatensis et Sancti Ferreoli et de praescriptione legitima docuistis, vos quoad illas ab impetitione ipsius duximus sententialiter absolvendos, eidem episcopo super illis perpetuum silentium imponentes. In ecclesiis autem Sancti Germani, de Bajassa, de Brassac, et de Paulac, et de Bellomonte, quia in probatione praescriptionis canonicae defecistis, cum intentio partis alterius sit eo ipso de communi jure fundata quod eaedem Ecclesiae infra limites Claromontensis dioecesis concluduntur, super illis jus episcopale adjudicavimus episcopo memorato, vobis in eis, quoad jus episcopale, perpetuum silentium imponentes. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXIII. PRAEPOSITO ET CAPITULO ECCLESIAE SANCTI JULIANI BRIVATENSIS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, Kal. Julii.) Etsi debito pastoralis officii pro universarum Ecclesiarum statu satagere compellamur, illis tamen quae apostolicae sedi specialius adhaerere noscuntur studiosius nos convenit providere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benigne duximus annuendum, et praefatam ecclesiam Sancti Juliani, quae ad apostolicam sedem nullo mediante noscitur pertinere, ad exemplar felicis recordationis Calisti papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, etc., usque duximus exprimenda vocabulis: Ecclesias villae Brivatensis et Sancti Ferreoli cum parochiis suis, super quibus vos ab omni impetitione dioecesani episcopi sententialiter judicavimus absolutos, abbatiam Sancti Germani de Hebron, abbatiam Sancti Marcellini de Cantogila, abbatiam Sanctae Mariae de Pebrac, abbatiam Sancti Juliani Turonensis, ecclesiam de Brassac, ecclesiam de Valle cum decima, ecclesiam de Solmiac cum decima, ecclesiam de Spelenco cum decima, villam Tarazas, ecclesiam de Faveroles cum decima, ecclesiam de Soleto cum decima, ecclesiam de Cultus cum decima, ecclesiam de Bellomente cum decima, ecclesiam de Fontibus. Porro ecclesiae ac praedia quae per praepositorum aut aliarum ecclesiasticarum personarum temeritatem vel per laicorum violentiam sunt distracta, ad jus et proprietatem ipsius ecclesiae revocentur, et sine contradictione alicujus personae illibata in posterum conserventur. Statuimus etiam ut nullus infra terminos parochiarum vestrarum domum religiosam vel capellam aut oratorium sine assensu vestro aedificare praesumat, salvis privilegiis pontificum Romanorum. Sane ut eadem ecclesia libera semper et quieta permaneat, omnem prorsus episcopum aliquam in ea ditionem habere, praeter Romanum pontificem, prohibemus chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium vel ecclesiarum, ordinationes clericorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi, a quocunque malueritis catholico suscipietis episcopo; si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, etc., usque secundum Deum duxerint eligendum. Ad indicium autem juris et proprietatis Romanae Ecclesiae et libertatis vestrae aureum unum nobis et successoribus nostris annis singulis persolvetis. Decernimus ergo, etc. usque usibus omnimodis pro futura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc., usque districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem, etc. usque, pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Datum Laterani per manum Raynaldi acolythi et capellani domini Innocentii III papae, Kal. Julii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1213, pontificatus vero ejusdem domini Innocentii anno sexto decimo.

LXXIV. ST. MAGISTRO SCHOLARUM BRIVATENSI. Dispensat super defectu natalium. (Laterani, Kal. Julii.) Divina Providentia sacrosanctam Romanam Ecclesiam omnium fidelium caput constituens et magistram, potestatis plenitudinem penes eam voluit residere; ut quae pro puniendis seu cohibendis excessibus humana solertia statuenda providit, ejus auctoritas, nunc pensatis rerum circumstantiis et meritis personarum, severe faceret observari, nunc severitati detrahens, dispensando rigorem mansuetudine temperaret. Cum igitur ad sacros ordines desideres promoveri, ac in iniquitatibus cum propheta conceptus nobis humiliter duxeris exponendum quomodo in peccatis te peperit mater tua, contra impedimentum casualis originis apostolicae benignitatis remedium implorando, nos attendentes quod per litteraturam tuam et vitam ac conversationem honestam, super quibus laudabile tibi testimonium perhibetur, redimis hunc defectum, de misericordia, quae superexaltat judicio, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut, dummodo impedimentum aliud canonicum non obsistat, quod natus de legitimo matrimonio non fuisti tibi non officiat quo minus ad sacros ordines valeas promoveri et ecclesiastica beneficia canonice obtinere ac etiam ad ecclesiasticas dignitates assumi; ita tamen quod si te ad honorem vocari contigerit praesulatus, illum nequaquam recipias absque sedis apostolicae licentia speciali. Nulli ergo, etc., concessionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXV. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO COMPOSTELLANIS. De collatione praebendae. (Datum, ut supra. ) Felicis recordationis Joanne Sanctae Mariae in Cosmedin diacono cardinale, S. R. E. cancellario, de medio Domino vocante sublato, praebendam quam idem habebat in ecclesia Compostellana dilecto filio Normano nato nobilis viri G. de Gualera consanguinei nostri duximus concedendam, credentes quod per ipsum et suos multa vobis et ecclesiae vestrae poterunt commoda provenire. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus dictum Normanum de caetero vestrum concanonicum habeatis, et tu, frater archiepiscope, fructus ejusdem praebendae ad opus ipsius colligi facias et servari.

Datum ut supra.

In eumdem modum priori et conventui Sancti Pancratii de Leges pro Tholomeo consanguineo nostro, super vicaria quam idem cancellarius in eorum ecclesia de Coningeburc ad praesentationem nostram fuerat assecutus, sicut in litteris bonae memoriae Eboracensis archiepiscopi continetur, usque provenire. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus quod a nobis factum est in hac parte ratum habeatis et firmum, et tu, fili prior, fructus ejusdem vicariae ad opus ipsius colligi facias et servari.

Datum Laterani, XVIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

LXXVI. LITTERAE REGIS ANGLIAE. Approbat conditiones absolutionis. (Doverae, XIII die Maii.) Joannes Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Northmanniae et Aquitaniae, comes Andegavensis, omnibus praesentes litteras inspecturis salutem. Per has patentes litteras sigillo nostro munitas volumus esse notum quod nobis praesentibus et mandantibus ii quatuor nostri barones, scilicet Walterus comes Sarisberiae frater noster, Reginaldus comes Bononiensis, Willelmus comes Warennae, Willelmus comes de Ferraria, juraverunt in animam nostram quod nos subscriptam pacis formam bona fide curabimus per omnia observare. In primis itaque solemniter et absolute jurabimus stare mandatis domini papae coram ejus legato vel delegato super omnibus pro quibus excommunicati sumus ab ipso, et veram pacem ac plenam securitatem praestabimus venerabilibus viris Stephano Cantuariensi archiepiscopo, Willelmo Londoniensi, Eustachio Eliensi, Aegidio Herefordensi, Jocelino Bathoniensi et Huberto Lincolniensi episcopis, priori quoque ac monachis Cantuariensibus, et Roberto filio Walteri, ac Eustachio de Vesci, nec non et caeteris clericis ac laicis hoc negotium contingentibus, praestando simul coram eodem legato vel delegato publice juramentum quod ipsos cum suis nec laedemus nec laedi faciemus vel permittemus in personis vel rebus, eisque dimittemus omnem indignationem, et in gratiam nostram recipiemus eosdem ac tenebimus bona fide, quodque praefatos archiepiscopum et episcopos non impediemus nec faciemus aut permittemus aliquatenus impediri quo minus ipsi libere suum exsequantur officium et plena suae jurisdictionis auctoritate, prout debent, utantur; et super iis tam domino papae quam ipsi archiepiscopo et singulis episcopis nostras patentes litteras exhibebimus, facientes ab episcopis et comitibus ac baronibus nostris, quot et quos praefati archiepiscopus et episcopi postulaverint, juramenta et eorum patentes litteras exhiberi quod ipsi bona fide studebunt ut haec pax et securitas firmiter observetur. Et si forte (quod Deus avertat), per nos ipsos vel alios contravenerimus, ipse pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inhaerebunt, nosque perpetuo vacantium ecclesiarum custodiam amittamus.

Quod si forte nequiverimus eos ad hanc ultimam juramenti partem inducere, videlicet quod si per nos ipsos vel alios contravenerimus, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inhaerebunt, nos propter hoc domino papae ac Ecclesiae Romanae per nostras patentes litteras obligavimus omne jus patronatus quod habemus in ecclesiis Anglicanis. Et omnes litteras quae pro securitate praedictorum sunt exhibendae praefatis archiepiscopo et episcopis ante suum ingressum in Angliam transmittemus. Si vero nobis placuerit, saepefati archiepiscopus et episcopi praestabunt, salvo honore Dei et Ecclesiae, juratoriam et litteratoriam cautionem quod ipsi nec per se nec per alios contra personam vel coronam nostram aliquid attentabunt, nobis praedictam eis securitatem et pacem servantibus illibatam. De ablatis autem plenam restitutionem et de damnis recompensationem sufficientem omnibus impendemus, tam clericis omnibus quam etiam laicis universis ad hoc negotium pertinentibus, non solum rerum, sed etiam libertatum, et restitutas conservabimus libertates, archiepiscopo quidem et episcopo Lincolniensi a tempore suae confirmationis, aliis autem a tempore discordiae inchoatae. Nec obstabit aliqua pactio vel promissio seu concessio quo minus et damna recompensentur et restituantur ablata tam vivorum quam etiam defunctorum. Nec de iis aliquid retinebimus praetextu servitii quod debuerit nobis impendi, sed postea debita nobis pro servitio recompensatio tribuetur. Statimque omnes quos detinemus clericos faciemus absolute dimitti ac restitui propriae libertati, et etiam laicos qui occasione hujus negotii detinentur. Incontinenti quoque post adventum illius qui nos debebit absolvere faciemus de parte restitutionis ablatorum octo millia librarum legalium sterlingorum pro persolvendis debitis et faciendis expensis nuntiis praedictorum archiepiscopi et episcoporum ac monachorum Cantuariensium assignari, sine impedimento quolibet per potestatem nostram ad eos libere deferenda, ut expediti revertantur in Angliam honorifice revocati, videlicet Stephano Cantuariensi archiepiscopo duo millia et quingentas libras, Willelmo Londoniensi septingentas et quinquaginta libras, Eustachio Elensi mille et quingentas libras, Aegidio Herefordensi septingentas et quinquaginta libras, Jocelino Bathoniensi septingentas et quinquaginta libras, Huberto Lincolniensi septingentas et quinquaginta libras, priori et monachis Cantuariensibus mille libras. Sed protinus absque mora postquam pacem istam duxerimus acceptandam resignari faciemus archiepiscopo et episcopis et clericis ac ecclesiis universis in manibus nuntiorum vel procuratorum ipsorum omnia immobilia cum administratione libera eorumdem et in pace dimitti. Interdictum vero vulgariter utlagatio nuncupatum, quod proponi fecimus contra personas ecclesiasticas, publice revocabimus, protestando per nostras patentes litteras archiepiscopo tribuendas id ad nos de personis ecclesiasticis nullatenus pertinere, quodque illud de caetero contra personas ecclesiasticas nullatenus faciemus proponi. Revocantes praeterea utlagationem laicorum ad hoc negotium pertinentium, et remittentes hominia quae post interdictum recipimus ab ecclesiarum hominibus praeter regni consuetudinem et ecclesiasticam libertatem. Si vero super damnis vel ablatis aut eorum quantitate vel aestimatione quaestio fuerit de facto suborta, per legatum vel delegatum domini papae receptis probationibus publice terminetur. Et his omnibus rite peractis, relaxabitur sententia interdicti. Super caeteris autem capitulis si quae fuerint dubitationes subortae, de quibus merito valeat dubitari, nisi per legatum vel delegatum domini papae de partium fuerint voluntate sopitae, ad ipsius referantur arbitrium, ut super iis quod ipse decreverit observetur. Teste me ipso, apud Doveram 13 die Maii, anno regni nostri quarto decimo.

LXXVII. LITTERAE REGIS ANGLIAE. Super eodem. (Doverae, 15 die Maii.) Joannes, Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Northmanniae et Aquitaniae, comes Andegaviae, omnibus Christi fidelibus praesentem chartam inspecturis salutem. Universitati vestrae per hanc chartam nostram sigillo nostro munitam volumus esse notum; quia, cum Deum et matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis, et proinde divina misericordia plurimum indigere noscamur, nec quid digne offerre possimus pro satisfactione Deo et Ecclesiae debita facienda nisi nos ipsos habeamus et regna nostra, volentes nos ipsos humiliare pro illo qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem, gratia sancti Spiritus inspirante, non vi inducti, nec timore coacti, sed nostra bona spontaneaque voluntate, ac communi consilio baronum nostrorum, offerimus et libere concedimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et sanctae Romanae Ecclesiae matri nostrae ac domino nostro papae Innocentio ejusque catholicis successoribus totum regnum Angliae et totum regnum Hiberniae cum omni jure et pertinentiis suis pro remissione peccatorum nostrorum et totius generis nostri, tam pro vivis quam defunctis. Et amodo illa a Deo et Ecclesia Romana tanquam feodatarius recipientes et tenentes, in praesentia prudentis viri Pandulphi domini papae subdiaconi et familiaris fidelitatem exinde praedicto domino nostro papae Innocentio ejusque catholicis successoribus et Ecclesiae Romanae secundum subscriptam formam facimus et juramus; et homagium ligium in praesentia domini papae, si coram eo esse poterimus, eidem faciemus; successores et haeredes nostros de uxore nostra in perpetuum obligantes ut simili modo summo pontifici, qui pro tempore fuerit, et Ecclesiae Romanae sine contradictione debeant fidelitatem praestare et homagium recognoscere. Ad indicium autem hujus nostrae perpetuae oblationis et concessionis volumus et stabilimus ut de propriis et specialibus redditibus praedictorum regnorum nostrorum pro omni servitio et consuetudine quod pro ipsis facere deberemus, salvo per omnia denario beati Petri, Ecclesia Romana mille marcas sterlingorum percipiat annuatim, scilicet in festo sancti Michaelis quingentas marcas, et in Pascha quingentas marcas, septingentas scilicet pro regno Angliae, et trecentas pro regno Hiberniae, salvis nobis et haeredibus nostris justitiis, libertatibus et regalibus nostris. Quae omnia, sicut supra dicta sunt, rata esse volentes perpetuo atque firma, obligamus nos et successores nostros contra non venire. Et si nos vel aliquis successorum nostrorum hoc attentare praesumpserit, quicunque fuerit ille, nisi rite commonitus resipuerit, cadat a jure regni, et haec charta oblationis et concessionis nostrae semper firma permaneat.

Ego Joannes Dei gratia rex Angliae et dominus Hiberniae ab hac hora inantea fidelis ero Deo et beato Petro et Ecclesiae Romanae ac domino meo papae Innocentio ejusque successoribus catholice intrantibus. Non ero in facto, dicto, consensu, vel consilio ut vitam perdant vel membra, vel mala captione capiantur. Eorum damnum, si scivero, impediam, et remanere faciam, si potero. Alioquin eis quam citius potero intimabo, vel tali personae dicam quam eis credam pro certo dicturam. Consilium quod mihi crediderint per se vel per nuntios seu litteras suas secretum tenebo, et ad eorum damnum nulli pandam me sciente. Patrimonium beati Petri, et specialiter regnum Angliae et regnum Hiberniae, adjutor ero ad tenendum et defendendum contra omnes homines pro posse meo. Sic Deus me adjuvet et haec sancta Dei Evangelia. Teste me ipso, apud domum militiae templi juxta Doveram coram domino Henrico archiepiscopo Dublinensi, domino Joanne episcopo Norwicensi, Galfrido filio Petri comitis Essex, justitiario nostro, Willelmo comite Saresberiensi fratre nostro, W. Marescallo comite Pembroc., R. comite Bonon., W. comite Warenae, G. comite Wintoniensi, W. comite Arundell., W. comite de Ferrariis, W. Broubert, Petro filio Heiberti, Warino filio Geroldi, 15 die Maii, anno regni nostri XIV.

LXXVIII. LITTERAE REGIS ANGLIAE AD DOMINUM PAPAM. Super eodem. (Well., 15 die Maii.) Sanctissimo Patri et domino suo Innocentio Dei gratia summo pontifici suus devotus et fidelis Joannes eadem gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Northmanniae et Aquitaniae, et comes Andegaviae, salutem et tam debitum quam devotum obsequium. Sanctae paternitati vestrae significamus quod cum magister Pandulphus nuntius et familiaris vester formam pacis nobis transmissam ostendisset, nos ob reverentiam sanctae Romanae Ecclesiae illam admisimus sine aliqua diminutione pro voluntate vestra observandam. Caeterum inspirante gratia sancti Spiritus ad perpetuam Ecclesiae pacem et exaltationem regna nostra, scilicet Angliae et Hiberniae, de vobis et successoribus vestris et sancta Romana Ecclesia tenenda suscepimus, annuatim vobis et successoribus vestris mille marcas reddendo, sicut ex transcripto chartae nostrae, quam inde fecimus, perpendere poteritis. Rogamus ergo sanctam paternitatem vestram quatenus de caetero nos in gratiam vestram recipere dignemini et misericorditer nobiscum agere velitis de onere nobis imposito, quod gratanter suscepimus. Teste me ipso, apud templum de Well. 15 die Maii.

LXXIX. ILLUSTRI REGI ANGLIAE. Respondet epistolae superiori. (Laterani, II Non. Julii.) Ei qui de malis novit eligere bona gratiarum referimus actiones quod tibi misericorditer inspiravit ut idonee satisfaceres de damnis et injuriis Ecclesiae irrogatis; cum non solum formam satisfactionis receperis multimoda deliberatione provisam, verum etiam personam et terram tuam apostolicae subdideris ditioni, conferendo in perpetuum jure dominii sacrosanctae Romanae Ecclesiae regna tua per ipsam et ab ipsa tenenda sub annuo censu septingentarum marcarum de Anglia et de Hibernia trecentarum sicut in instrumento tuo legitime inde confecto, plenius et expressius continetur. Quis enim te docuit, quis induxit nisi Spiritus ille divinus, qui ubi vult, spirat, et nescis unde veniat aut quo vadat, dividens dona singulis prout vult, ut tam discrete, tam pie simul in unum et tibi consuleres et Ecclesiae provideres? Ecce sublimius et solidius nunc obtines ipsa regna quam hactenus obtinueris, cum jam sacerdotale signum et sacerdotium sit regale; sicut in epistola Petrus et Moyses in lege testantur. Eia igitur, magnifice princeps, comple promissa et concessa confirma, ut omnipotens Deus tuum semper et rectum compleat desiderium et propositum confirmet honestum, sicque te faciat per temporalia bona transire ut non amittas sed acquiras aeterna. Nos ergo juxta tuae petitionis instantiam legatum ad te de nostro latere destinamus, quasi angelum salutis et pacis, venerabilem fratrem nostrum Tusculanum episcopum, virum Deo gratum, et acceptum hominibus, quem inter fratres nostros merito suae religionis et honestatis speciali diligimus charitate, ut in missi persona mittentis cognoscas affectum. Ipsum igitur, quem ad tuum commodum et honorem, quantum cum Deo potuit, promptum cognovimus et attentum, benigne recipias et honeste pertractes, ejus monitis et consiliis acquiescens quae si fuerint reverenter admissa, procul dubio tibi proficient et temporaliter ad quietem et aeternaliter ad salutem. Speramus autem in eo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, quod sicut misericorditer ac mirabiliter coepit in virum alterum te mutare, sic tibi pium inspirabit devotionis affectum; ut quo vehementius contra eum sanctam Ecclesiam offendisti, eo reverentius propter ipsum sanctam Ecclesiam honorabis, cum jam in tantum processeris ut bonum principium finem optimum repromittat. Praedictus vero legatus, qui conscientiam nostram plene cognoscit, de nostro te beneplacito reddet certum pariter et securum; cui nos vices nostras commisimus, ut juxta verbum propheticum evellat et destruat, et aedificet et plantet quae secundum Deum evellenda et destruenda nec non aedificanda cognoverit et plantanda, concessa sibi plenaria potestate ut absque contradictione cujuslibet universa quae pertinent ad legationis officium efficaciter exsequatur. Nos enim sententias quas rite protulerit in rebelles ratas haberi praecipimus et inviolabiliter observari.

Datum Laterani, II Non. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXX. ARCHIEPISCO ET EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER ANGLIAM CONSTITUTIS. De eadem re, et de legatione episcopi Tusculani. (Laterani, III Non. Julii.) Gaudere debetis nobiscum in Domino et in virtutis ejus potentia gloriari quod post noctis tenebras adversitatum angustias dies serenus illuxit, et optata coepit prosperitas arridere. Vere quidem nunc scimus quod etsi quatiatur interdum Petri navicula, nunquam tamen submergitur; quoniam invalescentibus fluctibus procellarum, et jam pene naufragio imminente, justorum meritis Christus ad auxilium excitatur, qui paulo ante propter quorumdam dormiebat offensas. Inter alia siquidem in quibus de plenitudine gratiae ac misericordiae ubertate fecit nobiscum signum in bonum, is qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat illustri regi Angliae inspiravit ut sufficienter Ecclesiae satisfaciat de damnis et injuriis irrogatis. Formam enim pacis a nobis cum multa deliberatione provisam cum magna devotione recepit, et ad eam exsecutioni mandandam legatum a latere nostro petiit destinari. Unde nos venerabilem fratrem nostrum episcopum Tusculanum apostolicae sedis legatum, quasi pacis et salutis angelum, destinamus, virum utique gratum Deo, et acceptum hominibus, quem inter alios fratres nostros merito suae religionis et honestatis speciali diligimus charitate, pro certo credentes sic eum via regia incessurum quod non declinabit ad dexteram vel sinistram; eique, de quo plenam fiduciam obtinemus, commisimus vices nostras, ut juxta verbum propheticum evellat et destruat, aedificet et plantet quae secundum Deum evellenda et destruenda, nec non aedificanda viderit et plantanda; plenaria sibi potestate concessa ut absque contradictione cujuslibet ea quae pertinent ad legationis officium exsequatur. Laudem igitur dicite Domino Deo nostro, qui bona de malis eliciens, fecit cum tentatione proventum; et cum humilitate suscipite prospera, qui cum fortitudine sustinuistis adversa, praedictumque legatum recipiatis benigne ac honeste tractetis; quia, cum nos recipiamur in ipso, in misso notabimus devotionis affectum quem geritis ad mittentem. Ipsius ergo monitis et mandatis humiliter intendentes, tales vos erga eum exhibere curetis quod non solum eidem, sed etiam nobis esse possit acceptum, scientes quod cum ei plenae legationis officium commiserimus, sententias quas rite protulerit in rebelles, ratas haberi praecipimus et inviolabiliter observari.

Datum Laterani, III Non. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXI. CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI ET COEPISCOPIS SUIS. De eadem re. (Laterani, II Non. Julii.) Ei qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, devotas gratiarum referimus actiones quod ipse Joanni regi Angliae misericorditer inspiravit ut formam pacis a nobis cum multa deliberatione dispositam devote reciperet, sicut per suas nobis litteras intimavit, humiliter postulans ad eam exsecutioni mandandam idoneum a latere nostro destinari legatum. Ut autem in missi persona mittentis cognoscatis affectum, ecce nos memores verbi vestri, mittimus quasi angelum salutis et pacis, virum Deo gratum, et acceptum hominibus videlicet venerabilem fratrem nostrum Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum, quem inter fratres nostros merito suae religionis et honestatis speciali diligimus charitate, pro certo credentes quod ipse via regia sic incedet quod non declinabit ad dexteram vel sinistram. Cum igitur bonum pacis tam regno quam sacerdotio sit maxime necessarium, fraternitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus ad illud efficaciter promovendum exhibeatis vos promptos per omnia et paratos, nihil ingerentes difficultatis aut morae propter quod hujusmodi bonum impediri valeat vel differri. Nos enim ad justitiam et libertatem ecclesiasticam conservandam prompto semper et pio animo intendemus, ut qui pugnam exercuere legitimam, palmam consequantur optatam. Vos ergo praedicti legati monitis et mandatis humiliter intendentes, tales vos erga eum exhibere curetis quod ipse ad vestrum commodum et honorem merito debeat aspirare, scientes quod, cum ei plenae legationis officium commiserimus, sententias quas rite protulerit in rebelles, ratas haberi praecipimus et inviolabiliter observari. Vos denique, fratres archiepiscope et episcopi, etc.

Datum Laterani, II Non. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXII. COMITIBUS, BARONIBUS, ALIISQUE MAGNATIBUS PER ANGLIAM CONSTITUTIS. Ejusdem argumenti cum superioribus. (Laterani, II Non. Julii.) Quanto specialius regnum Angliae ad Romanam Ecclesiam dignoscitur pertinere, tanto ferventius aspiramus ut per nostrae sollicitudinis studium grata prosperitate laetetur. Cum igitur ad reconciliationem regis ac regni venerabilem fratrem nostrum Tusculanum episcopum, apostolicae sedis legatum, quasi pacis et salutis angelum destinemus, virum utique gratum Deo et acceptum hominibus, quem inter alios fratres nostros merito suae religionis et honestatis speciali diligimus charitate, universitatem vestram rogandam duximus et monendam per apostolica vobis scripta mandantes quatenus eum recipiatis benigne ac honeste tratetis, ipsius monitis et mandatis humiliter intendentes, ut bonum pacis tam regno quam sacerdotio maxime necessarium feliciter consummetur, scientes quod cum per eum illustris rex vester juxta mandatum nostrum fuerit absolutus, omnimodam ei gratiam et plenum intendimus exhibere favorem. Unde volumus et mandamus ut vos ei fidelitatem devotam et fidelem devotionem exhibere curetis, ad defensionem et exaltationem ipsius regni prudenter et patenter assistentes eidem.

Datum Laterani, II Non. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXIII. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. De eadem re. (Laterani, III Non. Julii.) Cum pro reconciliatione regis ac regni venerabilem fratrem nostrum episcopum Tusculanum, virum Deo gratum et acceptum hominibus, quem inter alios fratres nostros merito suae religionis et honestatis speciali diligimus charitate, in Angliam destinemus, et expedire credamus quod inter te ac regem Angliae pacis foedera reformentur, serenitatem tuam rogandam duximus et monendam quatenus super hoc intendas humiliter monitis et consiliis ejusdem legati, ut preces et monitiones apostolicas, sicut hactenus fecisse dignosceris, nunc etiam admittere comproberis; ita quod devotio tua semper ad sedem apostolicam devotior approbetur.

Datum Laterani, III Non. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXIV. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. De Judaeo ad fidem Christi converso. (Laterani, VI Idus Junii.) Operante illo qui semper suam fecundat Ecclesiam nova prole, dilectum filium N. latorem praesentium, qui ad nos de partibus tuis Judaeus accesserat, ad te remittimus Christianum: cujus conversationis modum et ordinem, quia delectat Dei magnalia enarrare, praesenti paginae secundum quod accepimus ab eodem duximus inserendum. Nuper igitur in domo patris ejusdem habitabat quaedam mulier Christiana, quae a Catholica fide adeo facta fuit Judaeis seducentibus aliena ut constanter assereret, erroris Judaici tenebris obvoluta, quod Christus sibi nec prodesse poterat nec obesse, ac tantum valere panem de cujuslibet mensa sumptum quantum Christianorum hostia quae sumitur in altari. Haec poenam incurrere metuens si fidem Christi publice abnegaret, in festo Resurrectionis Dominicae tunc instantis ad Ecclesiam cum Christianis accessit, et acceptam eucharistiam, ac reservatam in ore, in manu patris praedicti N. qui tunc Isaac vocabatur projiciens, in haec verba prorupit: Ecce Salvator meus, ut asserunt Christiani. Qui cum in quadam pyxide vacua, quam habebat in arca, reponere vellet illam, idem, quodam ad ostium suum interim vocante, formidans ne inveniretur casu fortuito apud ipsum, in alia pyxide, in qua erant septem librae Parisienses, ipsa nescienter prae festinatione reposita, pulsanti ostium reseravit. Cum expeditus ab eo rediisset ad arcam, et in pyxide vacua, in qua se dictam hostiam posuisse credebat, non inveniret eamdem, inspecta reliqua, in qua pecuniam posuerat antedictam, eam non utique denariis, sed hostiis, vidit plenam. Amicos igitur stupefactus et trepidus convocavit, et eis revelans per ordinem supradicta, coepit in eorum praesentia hostias vertere cum festuca, ut illam quam viderat aliquantulum humefactam, cum tradita sibi fuit, ab aliis segregaret, sperans denarios ad naturam redire propriam, hac amota. Quo eam discernere ab aliis non valente, circumstantes magnitudinem divini miraculi advertentes, deliberaverunt ad fidem accedere Christianam. Sed aliis cum Abrahae pueris exspectantibus, idem N. nobili viro regio marescallo uxorem suam filiosque commendans, et rogans eumdem ut eos omnes faceret baptizari, ad nostram duxit praesentiam accedendum quem post multas collationes super lege ac prophetis habitis cum eodem venerabilis frater noster Tusculanus episcopus diligenter instructum in fide catholica baptizavit. Cum igitur hujusmodi nova plantatio non solum rore doctrinae riganda sit, sed etiam temporalibus beneficiis nutrienda, ut ei Dominus tribuat incrementum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ei ac familiae suae ad fidem Christianam conversae taliter facias in vitae necessariis provideri quod pro defectu temporalium retro aspicere non cogantur vel propter hoc ad sedem apostolicam denuo laborare, inquisiturus super praemisso miraculo plenius veritatem, et eam nobis fideliter rescripturus. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, VI Idus Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXV. MONACHIS CISTERCIENSIS ORDINIS ET HOSPITALARIIS QUINQUECCLESIENSIS DIOECESIS. De immunitate decimarum. (Laterani, XII Kal. Julii.) Venerabilis frater noster Quinquecclesiensis episcopus nobis intimare curavit quod vos extendentes ad lucra turpia manus vestras, multitudinem emitis vinearum, de quibus sibi vel ecclesiis suae dioecesis decimae solvi debent; quarum vinum licet nequaquam in usus proprios expendatis, sed vendendum ad alias faciatis provincias deportari, decimas tamen sibi vel ipsis ecclesiis subtrahitis ex eisdem. Cum igitur ex hoc ordini vestro plurimum detrahatur, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ab iis de caetero taliter desistatis quod materia scandali auferatur, et super hoc de vobis clamor ad nos ulterius non ascendat; scientes vobis esse merito formidandum ne propter clamores hujusmodi sacrum concilium, auctore Domino, in proximo celebrandum privilegia vestra coarctanda provideat vel etiam revocanda, cum privilegium mereatur amittere qui concessa sibi abutitur libertate.

Datum Laterani, XII Kal. Julii pontificatus nostri anno decimo sexto.

LXXXVI. PRAEPOSITO ET CANONICIS SANCTAE MARIAE IN VINEIS, JANUENSIBUS. Confirmat illis parochiam. (Laterani, XIII Kal. Julii.) Justis petentium, etc., usque concurrentes assensu, parochiam quam Ecclesia vestra noscitur obtinere, sicut eam juste ac pacifice possidetis, et in litteris confirmationis bonae memoriae H. Januensis archiepiscopi plenius continetur, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem evidentiam litteras archiepiscopi memorati huic paginae nostrae de verbo ad verbum duximus inserendas. « In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Hugo, divina dignatione Januensis archiepiscopus, dilecto in Christo fratri Ottoni praeposito Ecclesiae Sanctae Mariae de Vineis et ejusdem ecclesiae canonicis [dilectis] filiis, benedictionem in perpetuum. Libenter modis omnibus praebemus assensum quoties est vox justa poscentium. Proinde considerata devotione quam erga nos et Ecclesiam Januensem geris, nec non et honorificabilitudinitate Ecclesiae tuae, parochiam quam Ecclesia jam dicta in praesentiarum noscitur obtinere, et a quadraginta annis possedit, tibi et successoribus tuis confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus itaque praescriptam parochiam a Balneo Balduini Guercii inferius, a domo Alpanum cum carubio corrigialium ex utraque parte usque ad littus maris, omnes stationes Malocelli, atque domum quondam Petri Capellani, deinde littus maris continue usque ad carubium Sardenarum, et ipsum carubium totum, et inde usque ad domum quondam Embronis, insuper a domo piperum cum domo. Benedicti Larabiae inferius, populus vero desuper via a domo piperum usque ad domum Donati pictoris de Castelleto, et inde usque ad domum Guillelmi de Litero inferius cum tota domo Ribaldi de Pinasca et eorum qui habitant in insula filiorum de infantibus, cum toto locali et parte Mortedi, et cum vertigine campi Liberi usque ad domum filiorum Donati quondam patris Oliverii septem linguae, cum eadem. Iterum domum Joannis Loripedis, et ipsum carubium inferius ex utraque parte a domo Guillelmi Sagonen. undique inferius. Praeterea a domo quondam Rainaldi Auriae totum inferius cum eadem domo. Tandem carubium totum de Reflatis a domo Nebularii inferius, et omnes qui habitant infra praedictos fines, parochianos Sanctae Mariae de Vineis de caetero firmiter decernimus. Nulli ergo omnino liceat hanc parochiam invadere ac temere perturbare, seu oratorium aliquod infra praescriptam parochiam aedificare. Ut autem cunctis haec confirmatio liqueat, eam scribi fecimus et nostro sigillo muniri mandavimus, anno millesimo centesimo octogesimo septimo, indictione quinta, VIII Kalend. Decembris. Ego Hugo Januensis archiepiscopus subscripsi. » Nulli ergo, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXVII. PETRO ILLUSTRI REGI ARAGONENSIUM. Confirmat privilegium ab Urbano II concessum. (Laterani, IV Non. Julii.) In privilegio felicis recordationis Urbani papae II, praedecessoris nostri de verbo ad verbum perspeximus contineri. Urbanus episcopus, servus servorum Dei charissimo filio Petro Pampilonensium et Aragonensium regi ejusque successoribus in eadem beati Petri fidelitate permansuris in perpetuum. Cum universis sanctae Ecclesiae filiis ex apostolicae sedis auctoritate ac benevolentia debitores existamus, illis tamen personis quae familiarius ac devotius Romanae adhaerent Ecclesiae propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Quia igitur bonae memoriae patris tui Sancti, cujus regno temporaliter successisti, fidem quoque ac devotionem erga Romanam Ecclesiam efficaciter sequeris, nos eadem benignitate qua patris tui postulationem implevimus, tuae quoque petitioni adesse curamus. Te enim tanquam regem beato Petro devotissimum et omne tuum regnum in tutelam sedis apostolicae speciali dilectione suscipimus. Constituimus ergo auctoritate apostolica sancientes ut omnes tui successores regnum illud de manu nostra nostrorumve successorum accipiant, eumdem censum, quingentorum scilicet mancusorum, rependant, et se beati Petri ministros ac famulos recognoscant. Quapropter nullus deinceps viventium et fidem Christianam tenentium regnum illud temere perturbare, invadere, aut diminuere quolibet occasione praesumat, nec molestiam ullam tibi tuisve successoribus, qui in eadem sedis apostolicae fidelitate permanserint, inferre audeat, ne Dei et apostolorum ejus indignationem incurrat. Tuam vero personam in beati Petri et nostrae manus tutelam ita omnino suscipimus ut nulli episcoporum, nulli archiepiscoporum, nulli sanctae Romanae Ecclesiae legato liceat sine certo praecepto nostro adversum te vel tuam conjugem excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam. Tu igitur, fili in Christo charissime, in ea qua coepisti devotione persistens, ita regnum saeculare sub coelestis justitiae lege coerce, ita semper tuae et Catholicorum omnium matris Romanae Ecclesiae gratiam excole ut et in praesenti, annuente Domino, majora merearis, et in futuro sanctorum apostolorum intercessionibus aeterni regni gloriam consequaris. Sane ad indicium hujus perceptae a Romana Ecclesia libertatis quingentos Jaccensis monetae mancusos aureos per annos singulos Lateranensi palatio, ut superius dictum est, persolvetis. Hoc igitur nostrae privilegium sanctionis si quis in crastinum agnoscens archiepiscopus aut episcopus, imperator aut rex, princeps, dux vel marchio, comes aut vicecomes, judex aut persona quaelibet saecularis vel ecclesiastica, contra eam temere venire tentaverit, et regni tui bona, quae in praesenti ex paterna successione, retines, seu quae in futurum, largiente Domino, juste acquirere poteris, invadere, molestare, vel suis usibus applicare praesumpserit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi eum et Ecclesiae corpore auctoritatis apostolicae potestate segregamus et honoris sui periculo subjacere decernimus. Cunctis autem conservantibus haec pax a Deo et misericordia praesentibus ac futuris saeculis conservetur. Amen. Datum Placentiae per manum Joannis, S. R. E. diaconi cardinalis XVII Kal. Aprilis, indictione III, anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, pontificatus autem domini Urbani II papae octavo. Cum autem adeo personam tuam dilexerimus et diligamus in Domino charitate sincera quod nostris manibus coronavimus te in regem, tuis petionibus, quantum cum Deo possumus, favorabilem impertientes assensum, praedictum privilegium ratum habemus et praecipimus inviolabiliter observari. Tu ergo, ne inde nascantur injuriae unde jura nascuntur, talem te circa usum praescripti privilegii studeas exhibere, praesertim circa id quod de interdicti et excommunicationis sententiis est praedictum, ne propter abusum, quod absit! privari ejusdem privilegii beneficio merearis, quia juxta canonicas sanctiones privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Nulli ergo, etc., praeceptionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Nonas Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

LXXXVIII. EPISCOPO CAMERACENSI. Dispensat super defectu natalium. (Signiae, V Idus Julii.) Cum Nicolaum diaconum latorem praesentium per abbatem et conventum Lexiensem ad ecclesiam Sanctae Mariae de Brafe et Bavegnies praesentatum tuus nollet officialis admittere pro eo quod filius fuerat sacerdotis, idem diaconus ad misericordiam sedis apostolicae convolans, supplicationibus et lacrymis institit ut ei multa inopia laboranti, ne ipsum ad saecularia divertere negotia instigante paupertate contingat, ad obtinendum beneficium aditum dignaremur per dispensationis gratiam aperire. Licet autem ad tales peccata parentum promotionis impedimenta transmittant, eo quod propagatio criminis in tali prole timetur, dum vitiati ramusculi de vitiosa radice procedunt, quia tamen aliquando ex sic genitis aliqui virtute propria redimunt quod de natalibus parentum vitio perdiderunt, quandoque in eis apostolica sedes de plenitudine potestatis notam originis abolet quam intulere parentes. Cum igitur praefato diacono, sicut per litteras dicti officialis accepimus, non desint suffragia bonae vitae, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem diacono, si non est paternae incontinentiae imitator, et bona sibi merita suffragantur, dummodo aliud canonicum non obsistat, auctoritate nostra Ecclesiam supradictam dispensative concedas. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum Signiae, V Idus Julii, pontificatus nostri anno decimo sexto

LXXXIX. STEPHANO CANTUARIENSI ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI. De legatione episcopi Tusculani. (Signiae, Idibus Julii.) Quarto decimo die Julii litteras tuas recepimus eorum quae gesta sunt seriem usque ad missionem earum plenarie continentes. Illud autem pro certo noveris esse verum quod dilectus filius Pandulphus subdiaconus et familiaris noster super absolutione regia tibi suggessit, in tantum etiam quod antequam nobis de transitu ejus in Angliam constitisset, tibi et ipsi litteras nostras per proprium nuntium destinavimus, quas ad vos jam credimus pervenisse, mandantes ut ambo vel alter vestrum de assensu reliqui, propter instantem necessitatem quae tunc videbatur urgere, ad absolutionem procederetis personae regiae, si videretis negotio expedire. Caeterum, antequam ad nos tuae litterae pervenissent, receptis nuntiis et litteris regiis, nos memores verbi tui et coepiscoporum tuorum, venerabilem fratrem nostrum Tusculanum episcopum legatum in Angliam, duximus destinandum: qui jam a praesentia nostra recesserat, accepta licentia procedendi. Tu ergo de reliquo, sicut vir providus et fidelis, agere studeas quae ad salutem et pacem regis et regni videris pertinere, cum honore ac utilitate apostolicae sedis et Ecclesiae Anglicanae, significaturus nobis de singulis quam cito poteris plenarie veritatem, ut ea cognita, si quid viderimus addendum, addamus. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Signiae, Idibus Julii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XC. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ne quid exigatur pro religionis ingressu. (Signiae, VIII Kal. Augusti.) Vitium pravitatis in Giezi leprae morbo et in Simone Mago perditione damnatum in regularibus transire non debet inultum; quoniam eo damnabilius ab illis committitur quo periculosius tales cadunt sibi per meritum et aliis per exemplum. Licet autem contra pestem istam mortiferam diversis temporibus a praedecessoribus nostris diversa prodierint instituta, nondum tamen usque adeo mortificari potuit quin etiam in terra quae funiculus est haereditatis Dominicae multos infecerit et effecerit sic habitus religiosi participes quod sanctae religionis expertes. Ipsam quoque domum militiae Templi, ad quam oculi respiciunt plurimorum, quosdam intelleximus Simoniace introisse, simplicitate tamen potius quam malitia, prout ex litteris tuae fraternitatis accepimus, simplicitate occasionem praestante delicto. Ad excludendum igitur talis simplicitatis periculum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus magistro et fratribus militiae Templi ex parte nostra districte prohibeas et ab eis facias per omnes domos sui ordinis firmiter inhiberi ne pro alicujus receptione aliquid exigatur, nec etiam sub praetextu subventionis ad exactionem procedatur hujusmodi, cum superficies nominis reatum criminis non immutet. Si quis autem de caetero quemquam taliter admiserit ad ordinem supradictum, utque tam admittens videlicet quam admissus puniatur in quo deliquit, ab eo sine spe restitutionis perpetuo expellatur, ad alium districtioris regulae ordinem transferendus, in quo tam exsecrabilis culpae reatum poenitentia condigna deploret. Cum his autem qui hactenus simplicitate peccarunt, si urgens necessitas aut evidens utilitas postularit, mitius agere poteris, prout tuae discretionis prudentia viderit expedire. De illis autem fratribus qui deputati usui militari secreta confessione fatentur se in subdiaconatus ordine constitutos, consultationi tuae sic duximus respondendum, quod nisi de hoc legitima probatione constiterit, propter confessionem hujusmodi non est illis injungendum in publico ut ab usu militiae debeant abstinere: quod si legitimis id probaverint documentis nisi effusione sanguinis impedimentum irregularitatis incurrerint, aut aliud obviet de canonicis institutis, juxta ordines suos in habitu clericali, quod si forsan irregulares exstiterint, nihilominus juxta quod possunt servitiis domus insistant; ne si ob hoc pateret talibus exitus, aliis egrediendi occasio praestaretur.

Datum Signiae, VIII Kal. Augusti, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCI. NOBILI VIRO PETRO ZIANI, DUCI VENETORUM. Respondet ad varia ejus postulata. (Signiae, IV Non. Augusti.) Venientem ad apostolicam sedem dilectum filium M. Jacobi nuntium tuum, virum utique providum et fidelem, ac de circumspectione sollicita et sollicitudine circumspecta merito commendandum, benignitate recepimus consueta, eique audientiam tribuimus facilem et benignam. Inter caetera vero quae idem M. in nostra et fratrum nostrorum praesentia ex parte tua proposuit fideliter et prudenter, asseruit quod tu litteras apostolicas nuper tibi et populo Venetorum pro exhortatione subsidii terrae sanctae directas recepisti prompta et hilari voluntate, sperans et concepta fiducia de divina miseratione promittens terram eamdem a te populoque praedicto tantum in personis et rebus auxilium habituram ut ex maritimis civitatibus universis nulla prorsus majorem in hoc negotio sit exhibitura Domino famulatum; quippe cum tu ipse proposueris tollere crucem tuam ac tuum sequi, ut ejus comproberis esse discipulus, Redemptorem. Quod quidem tanto ampliori gaudio nos replevit quanto inter omnia desiderabilia cordis nostri specialius affectamus ut terra eadem ab impiorum manibus, si desuper datum fuerit, liberetur, ut restituatur populo Christiano ad divini nominis gloriam et honorem. Tuae igitur devotionis fervorem dignis in Domino laudibus commendantes, nobilitatem tuam monemus attentius et hortamur quatenus in hoc sancto proposito perseverans, ad Crucifixi obsequium te accingas viriliter et potenter, navigium et alia necessaria ea cura et studio faciens praeparari ut cum tempus advenerit opportunum, affectum quem tibi Dominus inspiravit valeas ipso prosequente perducere in effectum. Super eo autem nequivimus non mirari quod cum per Dei gratiam et sapientia vigeas, et circa te copiam habeas sapientum, electionem de dilecto filio L. Sancti Pauli plebano in Contantinopolitana Ecclesia celebratam confirmari simpliciter postulasti, cum scias causam super hoc anno praeterito fuisse in auditorio nostro praesentibus procuratoribus partium diutius ventilatam, nosque ad ejus decisionem procedere non valentes, pro eo quod super propositis coram nobis de studiis eligentium et meritis electorum non potuit fieri plena fides, eam sub certa forma de consensu partium commisisse, non parvam, si bene consideres, ut hoc tibi gratiam facientes quod illum cui causam eamdem commisimus, per Venetias ad tuam et partis quam foves instantiam curavimus destinare. Quantam autem idem sine culpa sua traxerit ibi moram, magnitudinis tuae discretio non ignorat: quem si per partes alias, prout petebat pars altera, misissemus, jam forte ad consummationem negotium pervenisset, quod non absque grandi et gravi dispendio est dilatum. Quoniam igitur preces tuas in hac parte nec decuit nec licuit exaudiri, per legatum, aut etiam per delegatum, si forte legati transitum nimis differri contingeret, juxta formam in litteris nostrae commissionis expressam in proximo, Deo dante, idem expediri negotium faciemus. Super renovatione vero privilegii Gradensis Ecclesiae, confirmatione abbatis in monasterio Sancti Hilarii per delegatos a nobis judices instituta, et electi Jadertinensis negotio precibus tuis benignius annuentes, ecce, dilectis filiis fratri Jordano de Padua et fratri Hugolino quondam priori Sancti Joannis in Monte nostris dedimus litteris in mandatis ut a te tuisque civibus juratoriam recipiant cautionem quod super excessibus contra Jadertinam civitatem commissis mandatis nostris curabitis obedire: quod cum fuerit humiliter adimpletum, nos ipsi electo pallium transmittemus, quod propter dictos excessus hactenus sibi distulimus destinare; habentes in firmo proposito petitiones tuas in iis et aliis, quantum cum Deo et honestate poterimus, exaudire, illa praecipue ratione quod intelleximus te virum esse catholicum et zelatorem fidei Christianae ac honestatis ecclesiasticae amatorem. Tu ergo te talem studeas exhibere, semper de bono in melius et de virtute proficiens in virtutem, quod de die in diem magis ac magis divinam et apostolicam gratiam assequi merearis.

Datum Signiae, IV Non. Augusti, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCII. PATRACENSI ARCHIEPISCOPO. Scribit pro episcopo Cefalonensi. (Signiae, Non. Augusti.) Exhibita nobis ex parte venerabilis fratris nostri Kefalonensis episcopi petitio continebat quod cum Kefalonensis Ecclesia ad apostolicam sedem immediate spectaverit ab antiquo, et distet per septem dietas, duobus archiepiscopatibus mediis, a Corintho, venerabilis frater noster Corinthiensis archiepiscopus per quasdam litteras ad te contra Cefalonensem Ecclesiam super impendenda obedientia impetratas ipsum indebita molestatione fatigat. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita et cognita veritate, non permittas eumdem super hoc indebite molestari. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Signiae, Nonis Augusti, pontificatus nostri anno sexto decimo,

XCIII. GEBENNENSI ELECTO. De voto reddendo. (Signiae, VI Idus Augusti.) Per tuas nobis litteras intimasti quod cum in Gratianopolitana Ecclesia suscipiendi habitum regularem votum solemniter emisisses, et postmodum promisisses in manibus episcopi ejusdem Ecclesiae te infra duos menses postquam apostolica sede rediisses, ad quam eo tempore accedebas, votum quod emiseras impleturum, ac termino ipso transacto non curasses quod voveras adimplere, tandem existens in voti trangressione hujusmodi, vocatus fuisti ad regimem Ecclesiae Gebennensis. Super quo a nobis tuae saluti postulas provideri. Nos igitur discretioni tuae breviter respondendo consulimus quatenus si tuam omnino sanare desideras conscientiam, regimen resignes Ecclesiae memoratae, ac reddas altissimo vota tua, in hoc tibi gratiam facientes, quod si capitulum ejusdem Gebennensis Ecclesiae te postmodum canonice duxerit eligendum, concedimus ut electionem recipias taliter de te factam.

Datum Signiae, VI Idus Augusti, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCIV. EPISCOPO NARNIENSI. Non valere sententias latas a judicibus excommunicatis. (Signiae, Non. Augusti.) Cum excommunicatis communicari non debeat, et personam in judicio standi non habeant ii qui vinculo sunt excommunicationis astricti, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus constitutiones et sententias Narniensium judicum, quos sententia excommunicationis involvit, auctoritate nostra decernas irritas et inanes. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Signiae, Non. Augusti, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCV. POTESTATI ET POPULO VITERBIENSIBUS. Confirmat eis quamdam immunitatem. (Signiae, XII Kal. Septembris.) Memores devotionis et fidei quam erga personam nostram et Ecclesiam Romanam habetis, mandatum quod dilectus filius Stephanus basilicae Duodecim Apostolorum presbyter cardinalis camerarius noster super immunitate vendendi et emendi apud Cornetum pro vobis edidit, quatenus res hujusmodi ad nos spectat, ratum habemus et gratum; ita quod cum ad nos totaliter pertinere claruerit, immunitate ipsa totaliter gaudeatis. Quod si forte in aliqua parte ad Cornetanos pertineat, quia iidem omnimodis contradicunt, justitiam offerentes, ne alienum injuste concedere videamur, exhiberi vobis exinde faciemus quod ordo dictaverit rationis. Tales igitur vos exhibere curetis quod divinam et apostolicam gratiam ulterius mereamini, dilecto filio nobili viro Jacobo consobrino et mareschalco nostro, rectori patrimonii beati Petri in Tuscia, efficaciter intendendo in iis quae ad honorem et profectum Ecclesiae Romanae pertinere noscuntur, scientes pro certo quod multa per gratiam, per violentiam vero nihil apud nos poteritis obtinere.

Datum Signiae, XII Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCVI. ARCHIPRESBYTERO ET CLERICIS ECCLESIAE SANCTAE CAECILIAE TRANSTIBERINAE. Eos absolvit a petitione quadam pecuniaria. (Signiae, X Kal. Septembris.) Coram dilecto filio nostro Petro Sanctae Mariae in Aquiro diacono cardinale, quem Romano Barunci et P. oeconomo Ecclesiae vestrae concessimus auditorem, idem Romanus ab ipso oeconomo petiit triginta tres libras ex nonaginta quinque libris quas sibi dudum ad certum terminum solvere promisistis: quae videlicet nonaginta quinque librae a vobis debebantur eidem pro locatione quarumdam possessionum ab ipso Ecclesiae vestrae facta. Oeconomus vero proposuit ex adverso quod cum dictus Romanus quoddam tenimentum terrarum pro trecentis triginta libris proveniensium Ecclesiae vestrae in perpetuum locavisset, centum quadraginta quinque libras ipsi Romano et triginta octo Petro Monaldi, cui quamdam pedicam terrae de ipso tenimento praedictus R. obligaverat, persolvistis: quibus etiam idem R. in instrumento locationis mandavit ut Joanni Oddonis decem et septem et Joanni Leonis triginta quinque libras proveniensium solveretis, quibus tenimentum reliquum obligaverat. Praeterea nonaginta quinque libras praedicto R. usque ad duos annos et duos menses solvere promisistis per publicum instrumentum, ab ipso eodem tempore obligatione recepta quod totum tenimentum quod vobis et Ecclesiae vestrae locaverat, usque ad duos annos recolligeret et scaloniaret, ac deliberaret a Joanne Leonis et Joanne Oddonis atque ab omni persona sine vestro et Ecclesiae vestrae gravamine vel expensis; adjecto quod si terram illam quae a Joanne Oddonis fuerat obligata, eodem anno liberam et absolutam sine aliquo gravamine vestro nequaquam vobis deliberaret, ipse redditus quos ex ea deberetis percipere vobis daret; alioquin ipsos redditus et expensas de pecunia ipsius R. quae penes vos eidem solvenda remanserat, vobis de suo mandato liceret auctoritate propria retinere. Porro cum praefato termino idem R. quod vobis promiserat non implesset requisitus a vobis, sicut dictus oeconomus asserebat, recursum habuistis ad B. tunc temporis senatorem; qui dicto R. et Joanne Leonis ac praefato oeconomo ad suam praesentiam convocatis, a Petro Malpilii et Nicolao Tullii judicibus palatinis, quibus specialiter cognitionem ejusdem causae commisit, et coram quibus a saepedicto R. confessiones factae fuerunt, ante alia consilium tale recepit, ut videlicet vobis liberam et absolutam concederet potestatem luendi et recolligendi terras Joanni Leonis et Joanni Oddonis seu personis aliis a praedicto R. pignori obligatas, de illis denariis qui de mercede locationis factae ab eodem R. Ecclesiae memoratae remanserant apud illam, et ut liceret vobis de denariis ipsis retinere atque deducere damna omnia et expensas factas et faciendas earumdem occasione terrarum, nec non aestimationem quindecim rublorum frumenti, quae a tempore factae locationis de pignore Joannis Oddonis percipere debuistis, et ut idem senator cogeret Joannem Leonis et alios creditores ut receptis pecunia et omnibus quae pro ipsis pignoribus a dicto R. debebantur eisdem, pignora ipsa vobis libere ac quiete dimitterent, et vobis nihilominus restituerent praedictorum pignorum instrumenta.

Demum primo P. Malpilii, Oddone de Insula, N. Tullii, N. Joannis Bonifacii, ac Joanne Betti, et secundo eodem O. Andrea de Bulgaminis, et dictis N. Joannis Bonifacii et Joanne Betti, ac tertio P. Stephano Ciceronis et praedictis O. et N. Joannis Bonifacii et Joanne Betti dictum consilium postmodum confirmantibus, quidam ex ipsis illud fuerunt plenius prosecuti, adjicientes videlicet ut senator Joannem Leonis juxta consuetudinem senatus cogeret reddere ac restituere vobis totum illud tenimentum terrarum positum in Turricli, in loco qui dicitur Vallis Longari, quod per Joannem de Cerraccla quondam socerum suum et haeredes ipsius titulo pignoris detinebat, cui Joanni de Cerraccla tenimentum ipsum ab eodem Romano fuerat obligatum, et clericos ipsos compelleret eidem Joanni solvere triginta quinque libras Proveniensium veterum vel denarios senatus summam aequivalentes eamdem, et usuras duorum denariorum omni mense pro libra a secundo anno pontificatus felicis memoriae Lucii papae III praedecessoris nostri usque ad diem solutionis implendae, pro duabus videlicet partibus quinque partium totius pecuniae mutuatae. Quia cum tenimentum ad viginti modia terrae a Romano fuerit obligatum, facta consideratione a praedictis O. de Insula, P. Malpilii, N. Tullii, N. Joannis Bonifacii, et Joanne Betti, tanta modaitio reperta non fuit propter quod usura pro praedictis duabus partibus debebatur, et etiam quod tam ipse quam successores ipsius prohiberent dictum Romanum et ejus haeredes ac omnes alias personas submissas vel submittendas ab ipsis nihil repetere contra ipsam Ecclesiam de omnibus denariis qui pro recolligendis terris praedictis soluti fuerant ab eadem, et de retentis ab ea pro expensis et aestimationibus fructuum quos de pignore Joannis Oddonis a tempore locationis factae percipere debuistis. Unde cum vos tam ratione mandati ab R. saepedicto recepti, et quia ad repignorandum et liberandum possessiones praedictas ab eodem R. vobis cessae fuerant actiones, prout in instrumento locationis plenius reperitur, quam etiam per consilia sapientum saepius confirmata, a quorum ultimo idem R. se non asseruit appellasse, de centum octoginta quinque libris quae penes vos de supradicta locationis mercede remanserant, centum quinquaginta duas libras creditoribus solveritis supradictis, sicut in instrumentis publicis continetur, et decem et octo libras vobis retinueritis, tam pro quibusdam expensis factis de conscientia judicum praedictorum, prout scriptum eorum indicat evidenter, quam pro damnis et expensis aliis quas ex partium confessione constitit vos subiisse, ac quantitatem residuam post computationem ab ipso cardinale exactissime factam eidem cardinali ad opus saepedicti R. curaveritis assignare, idem oeconomus ab impetitione praefati R. Ecclesiam vestram postulavit absolvi.

Cum igitur super praemissis coram cardinale jamdicto lite contestata legitime, ac praestito calumniae juramento, fuisset a partibus diutius litigatum, et idem auditis earum confessionibus, et inspectis publicis instrumentis, ac consiliis hinc inde exhibitis, nec non rationibus et allegationibus plenius intellectis, nobis quae super iis invenerat fideliter retulisset, nos. habito cum fratribus nostris consilio diligenti, Ecclesiam vestram ab impetitione praedicti Romani sententialiter absolvimus, justitia exigente, injuncto vobis ut vel pro usuris quas Joanni Leonis praefati R. creditori solvistis, eidem R. satisfactionem congruam impendatis, vel ad repetendas easdem dicto R. contra ipsum Joannem Leonis, quas habetis, curetis cedere actiones. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc, usque incursurum.

Datum Signiae, X Kal. Septemb, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCVII. EPISCOPO, ARCHIDIACONO, ET CANTORI DAVALIENSIBUS. De electione episcopi Nazarocensis. (Signiae, IX Kal. Septembris.) Dilecti filii decanus et cantor Nazarocensis ecclesiae suis nobis litteris intimarunt quod cum olim curam ejusdem ecclesiae Sidoniensi episcopo duxerimus committendam, idem Ecclesiam ipsam frumento, animalibus, possessionibus et rebus aliis spoliare praesumens, et muris obstrui faciens portas ejus, eam in usum cellarii, reverentia divini cultus posthabita, redigere non expavit, praefatis decano, cantore, aliisque fratribus ejectis penitus ab eadem. Cumque propter haec et alia nonnulla gravamina nostram audientiam appellassent, ipse appellationi nequaquam deferens eorumdem, quinimo in apostolicae sedis injuriam et contemptum eos durius aggravans et affligens, tantae persecutionis saevitiam exercuit in eosdem quod in praefata ecclesia nisi unus ex praefatis canonicis non remansit. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, praefatum episcopum, ut ea quae abstulit ecclesiae memoratae restituat universa, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes, ecclesiae saepedictae capitulo eligendi sibi personam idoneam canonice in pastorem tribuatis auctoritate nostra liberam facultatem. Testes autem qui fuerint, etc., usque perhibere. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc.

Datum Signiae, IX Kal. Septembris, pontificatus nostri anno decimo sexto.

XCVIII. EPISCOPO AMYCLENSI, ELECTO KERNICENSI, ET PRIORI PATRACENSI. De retractanda sententia interdicti. (Signiae, VII Kal. Septembris.) Venerabilis frater noster archiepiscopus Patracensis pro se ac venerabilibus fratribus nostris Philippensi, Sarrensi, Thessalonicensi, Neupatrensi, Thebano, Atheniensi et Corinthiensi archiepiscopis, ac suffraganeis eorumdem in nostra proposuit praesentia constitutus quod cum praefato Thessalonicensi archiepiscopo et Sidoniensi et Cardicensi episcopis nostris dedissemus litteris in mandatis ut nobilem virum Gaufridum de Villa Arduini Achaiae principem aliosque abbatiarum, ecclesiarum, papatuum, decimarum et possessionum ad eorum Ecclesias pertinentium illicitos detentores per censuram ecclesiasticam ad restitutionem compellerent eorumdem, dicti principes et alii citati legitime ab eisdem in eorum noluerunt praesentia comparere. Propter quod judices ipsi excommunicationis in eos et in terram eorum interdicti sententias protulerunt, quas idem archiepiscopus apostolico petiit munimine roborari, adjiciens nihilominus conquerendo quod per dictum principem et homines suos sede propria et castro et dimossario Patracensi, possessionibus et fructibus earum, et rebus aliis contra justitiam fuerat spoliatus, et quod tam idem princeps quam nobilis vir Oddo de Roca dominus Athenarum jura ecclesiarum suarum graviter perturbantes, ea quae donantur, venduntur, vel legantur eisdem, ab ipsis possideri pacifice non permittunt. Ex adverso autem dilecti filii W. decanus Mothonensis, magister I. de Borbonio, et W. de Bitis miles procuratores principis et nobilium praedictorum ac omnium Latinorum sub illorum dominio consistentium respondentes confessi fuerunt judices quidem antedictas sententias protulisse, sed asseruerunt quod ante tempus infra quod earum fuit suspensus effectus, cum fuerint sub conditione prolatae, ab eis ex legitimis causis exstitit appellatum; videlicet quia judices ipsi dicto principi et parti suae suspecti merito videbantur, cum eamdem haberent penitus quaestionem, et quia nostrarum copiam litterarum nequiverint ullatenus obtinere, licet eas cum instantia postularent, nec in eorum transcripto, quod solum fuit eis exhibitum, de compositione quae super praemissis inter ipsos et praefatum archiepiscopum intercesserat aliqua mentio habebatur. Unde procuratores ipsi humiliter postularunt ut cum propter causas praedictas merito fuerit appellatum, sententias ipsas decerneremus irritas et inanes. Ad ea vero quae praefatus archiepiscopus super propria spoliatione proposuit responderunt quod ipsum nequaquam spoliatum credebant, sed si de ipsius spoliatione constaret, quod ei debita fieret restitutio promiserunt. Cumque ipse archiepiscopus fateretur contra jam dictas fuisse sententias provocatum, sed provocationem ipsam negaret ex causis propositis factam esse, ac procuratores praedicti per duos ex ipsis et archidiaconus Argolicensis, qui procurator non erat, se id in praesentia nostra dicerent probaturos, et propter hoc etiam parati essent obligare omnia bona sua, nos, licet per hoc ad decisionem negotii legitime procedere non possemus, cum iidem in una eademque causa de jure non possent esse procuratores et testes, ad cautelam tamen ipsorum juramentis receptis, de fratrum nostrorum consilio sic duximus providendum, ut videlicet dicti nobiles corporaliter exhibeant juramentum quod parebunt praecise mandatis quae ipsis per litteras aut legatum vel delegatum nostrum super hoc duximus facienda, et tunc relaxatae denuntientur sententiae supradictae, cognitione negotii principalis et aliorum quae idem archiepiscopus proposuit coram nobis, legato quem ad partes illas de latere nostro destinare proponimus reservata. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus recepto a praefatis nobilibus secundum formam expressam superius juramento sententias ipsas denuntietis auctoritate apostolica relaxatas, et si praescriptae appellationis causae coram ipso fuerint probatae legato, nihil eis occasione dictarum sententiarum injungatur, sub debito praestiti juramenti. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, frater episcope et fili electe, super vobis ipsis, etc.

Datum Signiae, VII Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

XCIX. ABBATI ET CONVENTUI DE VALLE SANCTI PETRI CISTERCIENSIS ORDINIS. Committitur ei exsecutio cujusdam sententiae. (Signiae, IX Kal. Septembris.) Justis petentium desideriis, etc., usque assensu, diffinitivam sententiam quam pro vobis major decanus Coloniensis et conjudices ejus contra nobilem virum Arnoldum de Hukenswage super allodio in Cassele rationabiliter promulgarunt sicut est justa nec legitima provocatione suspensa, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Signiae, IX Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

C. ABBATI ET CONVENTUI DE ALBA CISTERCIENSIS ORDINIS. Confirmantur eis quaedam possessiones. (Signiae, IX Kal. Septembris.) Solet annuere sedes apostolica, etc., usque assensu, possessiones de Ottefvuilre, de Rastede, de Winkil, de Hart, de Malsc, de Lindehart, de Schivenhart, de Brecheim, de Terdingen, de Bernardesvuilre, de Diethenhusen, de Delenbruunnen et pe Mosebruunne, ac alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque, incursurum.

Datum Signiae, IX Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CI. PRAEPOSITO FERRARIENSI. Eum admonet sui officii. (Signiae, VII Kal. Septembris.) Cum tibi curam et administrationem massae de Ficarolo duxerimus committendam, mandantes ut proventus ejus recipiens, ad opus nostrum reservares eosdem, miramur quod nihil nobis super hoc rescribere curavisti. Quocirca per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus quatenus quidquid super hoc feceris nobis quantocius scribere non omittas, et loci praedicti curam et administrationem habeas diligentem; contradictores aut detentores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescens.

Datum Signiae, VII Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CII. NOBILI VIRO MARCHIONI ESTENSI. De marchia Anconitana revocanda. (Signiae, V Kal. Septembris.) Inter alias rationes eas consideratione potissimum clarae memoriae patri tuo Anconitanam marchiam in feudum duximus concedendam, quia promiserat nobis quod eam valida manu ingrediens, ipsam ad Ecclesiae Romanae dominium revocaret. Sperantes autem te in eodem negotio processurum, sicut tuis nobis litteras intimasti, super hoc litteras tibi transmisimus quales vidimus expedire. Verum cum in hoc nondum processeris, et de levi, maxime temporibus istis, marchiam ipsam ad dominium nostrum revocare possimus, nobilitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus in negotio ipso procedas. Alioquin, ne diutius Ecclesia spoliata remaneat, nos procedemus in ipso sicut videbimus expedire.

Datum Signiae, V Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CIII. ARCHIEPISCOPO, JUDICIBUS ET CONSULIBUS BENEVENTANIS De negotio Thomasii de Aquino. (Signiae, III Kal. Septembris.) Licet nobilis vir Thomasius de Aquino cum sociis suis de mandato nostro captus non fuerit, volentes tamen indemnitati vestrae paternae sollicitudine praecavere, saepe vobis super hoc scripta nostra direximus, qualia pro tempore novimus expedire. Ipse vero, etsi quoddam modicum castrum germani nostri, quod dicitur Broccus, injuste detineat contra regiam jussionem, unde gratum nobis existeret si per vos ad illud reddendum posset induci, ut non vestrum solummodo commodum, sed etiam nostrum procuraretis honorem, liberationem tamen ipsius, qui propter hanc causam captus non fuit, nolumus impedire; sed vobis utique credimus profuturum si nobis curaveritis in hac parte deferre, ut nos propensius ad vestrum inducatis profectum, etiamsi conditionem ipsius oporteret vos propter hoc in aliquo facere meliorem, cum per divinae miserationis auxilium potentes simus vobis in majoribus respondere. Vos ergo, intellecto beneplacito nostro, tanquam viri providi et fideles, agatis quod utile fuerit et honestum, necessariam adhibentes cautelam ne circumveniri possitis; quia quantum vobis valeat compositio inter vos et illum tractata sine nostro favore prodesse, vestra, sicut credimus, discretio non ignorat.

Datum Signiae, III Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CIV. ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. Ei commendat legatum. (Signiae, III Kal. Septembris.) Ipse summus angularis lapis Jesus Christus, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, Ecclesiae fundamentum et fundator existens, inter caetera quibus salutaria providit remedia populo Christiano ad consolidandam fidei unitatem, ut et unus pastor esset et unum ovile, sedem apostolicam totius Christianitatis caput instituit et magistram: a qua sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, et ad oram etiam vestimenti, panis intellectus et vitae ad alias procedat Ecclesias, cum doctrina fidei et aqua sapientiae salutaris. Sane pastor ipsius et rector, cum ab eo plus Dominus exigat cui plura committit, ut in talento sibi credito negotietur utiliter, portat onera gravia cum plenitudine potestatis, sic in uno loco personaliter residens quod propter eventus plures et varios in spiritu per plura diffunditur et trahitur ad remota; quantoque magis potestas extenditur, tanto majori sollicitudine occupatur. Verum ne inter curas continuas et praegrandes pro defectu imperfectionis humanae deficeret, si solus consumendus inani labore ad suam sollicitudinem omnia revocaret, attendens quod messi multae operarius unus non sufficit, multos sibi operarios et coadjutores adjungit, ac per eos exsequitur quod per se non potest personaliter adimplere. Porro expedit ut cum fratribus onera partiatur, sic vices suas aliis committendo ut intelligatur ipsomet facere quod per alios fieri decernit, illius instructus exemplo qui discipulos suos in universum mundum ad praedicandum direxit. Cum igitur non solum necessitas Ecclesiae, sed etiam utilitas Constantinopolitani imperii postularit illuc a latere nostro destinari legatum, nos ad exaltationem et commodum Ecclesiae pariter et imperii, nec non personae tuae specialiter intendentes, ut in missi persona mittentis notetur affectus, illum ad partes ipsas duximus destinandum quem inter fratres nostros speciali diligimus charitate, videlicet venerabilem fratrem nostrum Pelagium episcopum Albanensem, virum litteratum, providum et honestum, nobis et fratribus nostris charum admodum et acceptum. Ipsum igitur magnum Ecclesiae Dei membrum, imo personam nostram in ipso, benigne recipias et honeste pertractes: cui nos vices nostras commisimus, ut juxta verbum propheticum evellat et destruat, aedificet et plantet quae secundum Deum evellenda et destruenda, nec non aedificanda cognoverit et plantanda. Ipsius itaque salubribus monitis et consiliis reverenter intendas, de cujus circumspectione provida et providentia circumspecta plenam fiduciam obtinemus quoniam, dirigente Domino, gressus ejus sic via regia curabit incedere quod non declinabit ab dexteram vel sinistram.

Datum Signiae, III Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem fere modum nobilibus viris comitibus, baronibus et universis Christi fidelibus sub Constantinopolitano imperio constitutis, verbis competenter mutatis.

CV. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER CONSTANTINOPOLITANUM IMPERIUM CONSTITUTIS. Super eodem. (Signiae, III Kal. Septembris). Inconsutilis Domini tunica uni cessit in sortem, ut in ipsus Ecclesia servaretur unitas illibata. Ad conservandum autem in ea mysterium unitatis, unum eidem, beatum Petrum videlicet, Dominus caput instituit et magistrum, cui oves Christi, dicente Domino: Pasce ove meas (Joan. XXI), sunt sine distinctione commissae, alienis ab ovili Dominico reputatis qui Petrum in suis successoribus non agnoscunt esse pastorem. Ab hac unitate Graecorum Ecclesia quondam divertens, et Petri magisterio se subducens, exivit ovile Dominicum, post gregem sodalium evagando; et sic quae primo sanis affluebat doctrinis et pene magistra vocari poterat propter tempus, errorum postmodum circumfusa caligine, coepit plurimum indigere, rursus divini eloquii rudimenta mendicans. Sane Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, ipsam misericorditer illustrante, ad Petri magisterium, unitatem et devotionem videlicet Romanae Ecclesiae, salubriter est reducta; et cum in novam quodammodo infantiam sit renata, plenis eam lactare volentes uberibus, ad reformationem ipsius opem et operam impendere nitimur efficacem. Et licet instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, tanto tamen ad illam specialius aciem nostrae provisionis extendere volumus quanto plus reformationis officio indigere dignoscitur post errorem. Unde quod in abstentia possumus per nos ipsos, et quod praesentialiter non valemus, alterius praesentia exsequentes, venerabilem fratrem nostrum Pelagium Albanensem episcopum, virum litteratum, providum et honestum, quem inter fratres nostros speciali diligimus charitate, a latere nostro legatum in Constantinopolitanum imperium destinamus, pro certo credentes sic eum via regia incessurum quod non declinabit ad dexteram vel sinistram; eique, de quo plenam fiduciam obtinemus, commisimus vices nostras, ut juxta verbum propheticum evellat et destruat, aedificet et plantet quae secundum Deum evellenda et destruenda, nec non aedificanda viderit et plantanda; plenaria sibi potestate concessa ut absque contradictione cujuslibet ea quae pertinent ad legationis officium exsequatur. Ipsum ergo legatum recipiatis benigne ac honeste tractetis; quia cum nos recipiamur in ipso, in misso notabimus devotionis affectum quem geritis ad mittentem; et ipsius monitis ac mandatis humiliter intendentes, quae inter vos duxerit statuenda, tanquam devotionis filii studeatis reverenter admittere firmiterque servare, ac tales vos erga eum exhibere curetis quod non solum eidem, sed etiam nobis esse possit acceptum; scientes quod cum ei plenae legationis officium commiserimus, sententias quas rite protulerit in rebelles, ratas haberi praecipimus et inviolabiliter observari.

Datum Signiae, III Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CVI. GAUFRIDO PRINCIPI ACHAIAE. Super eodem. (Signiae, II Kal. Septembris.) Licet olim Ecclesia Graeca elongaverit se ab uberibus matris suae, a capite membrum et pars a suo toto divertens, quia tamen per illius misericordiam qui venit drachmam quaerere perditam, et errantem ovem in deserto mundi hujus propriis humeris reportavit ad cautam, ad devotionem sanctae Romanae Ecclesiae, quae, instituente Domino, mater est omnium et magistra, salubriter est reducta, sedes apostolica maternos affectus non exuens, ad reformationem ipsius tanto plus impendere nititur opem et operam efficacem quanto plus reformationis officio indiget post errorem. Sane cum utilitas, non solum spiritualis, sed etiam temporalis exigeret legatum a latere nostro in Graeciam destinari, nos illum ad partes illas duximus destinandum quem inter fratres nostros speciali diligimus charitate, videlicet venerabilem fratrem nostrum Pelagium episcopum Albanensem, virum litteratum, providum et honestum, nobis et fratribus nostris charum admodum et acceptum. Ipsum igitur magnum Ecclesiae Dei membrum, imo personam nostram in ipso benigne recipias et honeste pertractes; cui nos vices nostras commisimus, ut juxta verbum propheticum evellat et destruat, aedificet et plantet quae secundum Deum evellenda et destruenda, nec non aedificanda cognoverit et plantanda. Ipsius itaque salubribus monitis et mandatis reverenter intendas; de cujus circumspectione provida et providentia circumspecta plenam fiduciam obtinemus, quoniam, dirigente Domino gressus ejus, sic via regia curabit incedere quod non declinabit ad dexteram vel sinistram.

Datum Signiae, II Kalend. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum scriptum est principibus, comitibus, baronibus.

CVII. H. LANGRAVIO THORINGIAE. Ei justitiam promittit. (Signiae, III Non. Septembris.) Illa te obtentu tuae devotionis et fidei, quas in arduis sumus rebus experti, charitatis sinceritate diligimus ut non solum pro tuis, verum etiam pro aliorum negotiis preces tuas parati simus, quantum cum Deo et honestate possumus, exaudire, cum diligenter ad tuum aspiremus commodum et honorem. Sane quod a. . Bambergensi episcopo pro Ecclesiae devotione pertulisse diceris gravamina et jacturas eo nobis amplius est molestum quo serviendo Ecclesiae a viro ecclesiastico non gravamen sed praemium nosceris meruisse. Cum ergo a venerabili fratre nostro Maguntinensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, qui super absolutione ipsius episcopi receperat scripta nostra, duxeris appellandum, et eodem appellationi tuae humiliter deferente, negotium ad nostrum sit delatum examen, justitiam tuam tibi, auctore Deo, diligenter curabimus conservare. Tu ergo termino tibi et episcopo ipsi a praefato archiepiscopo praefigendo talem ad nostram praesentiam dirigas responsalem qui causam tuam agat fideliter et prudenter. De caetero nobilitatem tuam monemus atque hortamur quatenus in nostra et apostolicae sedis devotione firmus et stabilis perseveres, ut negotio quod magnanimiter inchoatum est, et maxima jam ex parte promotum, feliciter consummato, de toleratis laboribus manipulos reportare valeas exspectatos.

Datum Signiae, III Non. Septembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CVIII. C. DECANO SPIRENSI. Respondet ad ejus consulta. (Signiae, V Idus Septembris.) Quod juxta verbum Apostoli non videris altum sapere, sed timere, ac tuum cum propheta cognoscere imperfectum, et tamen confisus de illo qui dans affluenter omnibus, et non improperans, balbutientium linguas facit esse disertas, injunctum tibi exhortationis officium et suscepisti humiliter et sollicite niteris adimplere, tuam nobis commendat prudentiam, et quod sis laudabiliter in ipso negotio processurus, fiduciam tribuit pleniorem. Tuis ergo consultationibus benignius intellectis, de iis qui suscepto crucis signaculo proposuerunt contra haereticos in provinciam proficisci, necdum suum fuerunt exsecuti propositum, respondemus ut tales ad assumendum itineris Hierosolymitani laborem sedulo inducantur, cum illum majoris meriti esse constet: ad quod si forsan induci nequiverint, votum prosequi compellantur emissum. De illis vero qui uxoribus reclamantibus volunt suscipere signum crucis, de quibus dubitas an propter hoc eorum debeat propositum impediri, sic duximus respondendum, quod cum rex coelestis major sit rege terreno, et constet quod vocatos ad terreni regis exercitum uxorum non impedit contradictio, liquet quod ad summi Regis exercitum invitatos et ad illum proficisci volentes praedicta non debet occasio impedire, cum per hoc matrimoniale vinculum non solvatur, sed subtrahatur ad tempus cohabitatio conjugalis: quod in multis aliis casibus fieri frequenter oportet. Quid autem agendum sit de mulieribus et personis aliis quae crucis signaculum susceperunt, et ad prosequendum votum non sunt idoneae vel potentes, ex generalibus litteris conjicitur manifeste, in quibus continetur expressum ut, regularibus personis exceptis, suscipiant quicunque voluerint signum crucis, ita quod cum urgens necessitas aut utilitas evidens postularit, votum ipsum de mandato possit apostolico commutari aut redimi vel differri. Quia vero collegam tuum ab hac luce Dominus evocavit, abbatem de Sconovuia eidem juxta petitionem tuam duximus subrogandum; et ut fructuosior valeat existere labor vester, tam tibi quam abbati praedicto concedimus ut incendiariis et iis qui manus temerarias in clericos aut alias personas ecclesiasticas injecerunt, volentibus suscipere signum crucis, satisfactione passis injuriam exhibita competenti, auctoritate nostra libere absolutionis beneficium impendatis; nisi forsan aliquorum excessus adeo graves existerent et enormes quod merito essent ad sedem apostolicam transmittendi.

Datum Signiae, V Idus Septembr., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CIX. DECANO ET CAPITULO SPIRENSIBUS. Approbat quamdam commutationem. (Signiae, VII Idus Septembris.) Justis petentium desideriis, etc. usque complere. Accepimus sane quod Spirensis Ecclesia duo possidebat monasteria in Thuringia, quorum abbatissis Spirensis episcopus regalia porrigebat, et imperium abbatiam de Wizkenburch ad se in temporalibus pertinentem in Spirensi dioecesi dioecesi obtinebat, de quibus inter ipsum imperium et praefatam Spirensem Ecclesiam commutatio facta proponitur de communi et libera voluntate, quam charissimus in Christo filius noster Fredericus Siciliae rex illustris in Romanum imperatorem electus obnixe petiit auctoritate apostolica confirmari. Ejus igitur precibus inclinati, commutationem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et in ipsarum abbatiarum dispendium non redundat, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Signiae, VII Idus Septembris, anno XVI.

CX. GREGORIO SANCTI THEODORI DIACONO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Transfert archiepiscopum Barensem ad Ecclesiam Panormitanam. (Signiae, IV Idus Septembris.) Grave gerimus et indignum quod cum jam multoties mandaverimus per te Panormitanae Ecclesiae in pastorem de persona idonea provideri, sicut accepimus, mandatum nostrum nondum exstitit effectui mancipatum. Nolentes igitur ejusdem Ecclesiae provisionem ulterius prorogari, si forte nondum est illi de pastore provisum, venerabilem fratrem nostrum [Berardum] Barensem archiepiscopum, virum, sicut experimento cognovimus, providum et honestum, ac nobis et charissimo in Christo filio nostro Frederico illustri regi Siciliae in Romanum imperatorem electo, devotum pariter et fidelem, eidem Ecclesiae concedimus in pastorem, capitulo ejusdem Ecclesiae nostris dantes litteris in praeceptis ut eidem tanquam pastori suo intendant humiliter et devote. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus praeceptum nostrum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo facias effectui mancipari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

Datum Signiae, IV Idus Septemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

Scriptum est super hoc capitulo Panormitano.

CXI. EPISCOPO RATISPONENSI. De numero evectionum. (Signiae, IV Idus Septembris.) Gaudemus in Domino et in virtutis ejus potentia gloriamur quod in commisso tibi negotio crucis Christi te laudabiliter diceris exercere ac, bene divina cooperante gratia, proficere in eodem, charitatem tuam monentes attentius et hortantes quatenus supernae retributionis intuitu illud, calcatis pro Christi nomine cunctis difficultatibus, taliter exsequaris ut cum illis qui euntes ibant et flebant mittentes semina sua exsultationis manipulos valeas reportare. Quia vero propter diei malitiam evectionum numero, quem tibi taxavimus, contentus esse non potes, utpote qui cum eo longe a civitate tua per duo milliaria, sicut tuis nobis insinuasti litteris, procedere non auderes, nos remedium quod contra impedimentum hujusmodi tua providit discretio approbantes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ubi personaliter negotium exsequi nequiveris memoratum, auctoritate nostra, prout ipse cogitasti, committas viris honestis et providis vices tuas. Et quoniam de tuae circumspectionis modestia fiduciam gerimus pleniorem taxandi tam tibi quam illis evectionum numerum quem secundum locorum et temporum qualitatem videris expedire liberam tibi concedimus facultatem, moderamine quod ipse providisti circa eos qui ministrabunt procurationes, cum res ita videbitur postulare, servato; ut videlicet duarum vel trium aut etiam plurium parochiarum populis in unum ad audiendum verbum Domini convocatis, eorum praelati simul, ubi singuli non suffecerint, expensas bajulis verbi Dei exhibeant moderatas. Concedimus etiam ut incendiariis et iis qui manus temerarias in clericos aut alias personas ecclesiasticas injecerunt, volentibus suscipere signum crucis, satisfactione injuriarum exhibita competenti, auctoritate nostra munus absolutionis impendas; nisi forsan aliquorum excessus adeo graves existerent et enormes quod merito essent ad sedem apostolicam transmittendi. Ad haec, omnes qui, te circa hujusmodi negotium occupato, possessiones aut alia Ecclesiae tuae bona temere praesumpserint invadere vel turbare, in quacunque fuerint dioecesi constituti, tibi liceat appellatione remota per districtionem ecclesiasticam coercere. Taliter ergo in omnibus exhibere te studeas prudentem, sollicitum et modestum, quod per hoc crescas et nomine apud homines et merito apud Deum, nosque fraternitatem tuam magis ac magis apostolica prosequamur gratia et favore.

Datum Signiae, IV Idus Septemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXII. ALBANENSI EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De electione patriarchae Constantinop. (Signiae, XIV Kal. Octobris.) Cum causam super postulatione de venerabili fratre nostro Heracliensi archiepiscopo et electione de dilecto filio plebano Sancti Pauli de Venetiis in Constantinopolitana Ecclesia celebratis dilecto filio magistro Maximo notario nostro duxerimus committendam, et idem proficiscens usque Venetias in negotio pro parte processerit, quia tamen per Venetias Constantinopolim transitum habere non potuit, causam ipsam tuae fraternitati, de qua plene confidimus, duximus committendam, per apotolica tibi scripta mandantes quatenus in eadem secundum formam comprehensam in litteris directis ad eumdem magistrum appellatione remota procedas. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Signiae, XIV Kal. Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXIII. PRIORI ET CONVENTUI CAMALDULENSIBUS. De reformatione monasterii de Vangaditia. (Signiae, VII Kal. Octobris.) Cum dudum ad correctionem et reformationem monasterii de Vangaditia laborantes proficere non possemus, nec hujusmodi Babylon, quam studio multo curavimus, ad sanitatem ullatenus perveniret, quinimo ejus computruissent adeo cicatrices ut earum fetor etiam laicos ad nauseam provocaret, demum attendentes ferro debere vulnera resecari quae fomentorum non sentiunt medicinam, venerabili fratri nostro Nicolao Reginensi episcopo, tunc electo, et dilectis filiis priori Sancti Georgii et Venturae subdiacono nostro canonico Veronensi dedimus in mandatis ut tam E. quondam ejusdem loci abbatem, qui a regimine ipsius nostra fuerat auctoritate amotus, quam etiam monachos universos per alia monasteria collocantes, virum aliquem religiosum, bonae opinionis et vitae, sollicitum in spiritualibus, et in temporalibus circumspectum, monasterio praeficerent antedicto, qui secum viris prudentibus et religiosis assumptis monasterium ipsum spiritualiter et temporaliter reformaret. Qui mandatum apostolicum fideliter exsequentes, dilectum filium S. domus vestrae de Verona priorem, virum utique providum et honestum, ipsi monasterio praefecerunt, injungentes eidem ut ad minus duodecim viris idoneis de ordine vestro assumptis, ad ejusdem reformationem intenderet sollicite ac prudenter; nobis nihilominus per suas litteras quod fecerant intimantes, ut eorum processus per approbationem nostram stabilitatem debitam sortiretur. Volentes igitur sic ejusdem monasterii reformationi ac statui providere quod ex hoc juri apostolicae sedis, ad quam nullo medio pertinet, minime derogetur, de fratrum nostrorum consilio ipsum priorem concedentes dicto monasterio in abbatem, liberam ejusdem monasterii correctionem et plenam tibi, fili prior, et successoribus tuis duximus committendam, ita tamen quod qui pro tempore fuerit electus ibidem, Romano pontifici praesentetur, ab eo confirmationis et benedictionis gratiam recepturus; ad cujus amotionem, si quando propter excessus suos fuerit amovendus, inconsulto Romano pontifice nullatenus procedatur.

Datum Signiae, VII Kal. Octobris, pontificatus notri anno sexto decimo.

In eumdem fere modum scriptum est Reginensi episcopo, priori Sancti Georgii, et V. subdiacono nostro canonico Veronensi, verbis competenter mutatis, usque nullatenus procedatur. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus monachos qui adhuc in praefato monasterio commorantur in aliis monasteriis recipi facientes, in corporalem possessionem ipsius praedictum inducatis abbatem, et ad reformationem ejusdem opportunum impendentes sibi consilium et favorem, faciatis ei de ipsius monasterii justitiis ab ejus fidelibus et subditis plenarie responderi; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc

Datum, ut supra.

CXIV. NOBILI VIRO COMITI GUIDONI, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Ut a Camaldulensium injuriis abstineat. (Signiae, XII Kal. Octobris.) Cum tuum in multis offenderis redemptorem, et traditam tibi potestatem ab ipso multoties contra eum praesumpseris exercere, deberes saltem in vitae vespera constitutus tuae delicta corrigere juventutis, et Domini faciem in confessione oris et satisfactione operis taliter praevenire ut in tremendi necessitate judicii, ab ipso, qui reddet singulis secundum opera sua, posses indulgentiae gratiam exspectare. Tu vero, quod dolentes referimus, necdum a via mala cohibes pedes tuos, sed quasi propriae salutis curam ac divini nominis timorem abjeceris et amorem, contempta Dei patientia, quae, quantum in ipsa est, ad poenitentiam te adducit, confusionem tibi thesaurizas et iram, religiosos viros, quorum patrocinium tibi deberes beneficiis et obsequiis comparare, ut apud Dominum allegarent precibus causam tuam, in tuae famae ac salutis dispendium affligendo. Ecce enim, sicut multorum relatione didicimus, fratres Camaldulenses, qui saeculi vanitatibus abdicatis, mortificarunt cum vitiis et concupiscentiis membra sua, crucifigentes sibi mundum cum Apostolo et se mundo, multipliciter opprimens et affligens, nuper fecisti juxta ipsorum eremum quamdam viam, per quam non solum armatos, sed etiam histriones cum mulierculis ire facis, cum accessus terminorum suorum mulieribus ab antiquo fuerit interdictus. Nuper quoque quosdam boves ipsorum eisdem fecisti violenter auferri, nec eos, donec a quibusdam conversis eorum quamdam quantitatem bladi recepisti pro illis, reddere voluisti, his et aliis modis eorum quietem per te ac tuos adeo inquietans ut, nisi aliter provideatur eisdem, sui ordinis instituta nequeant observare. Volentes igitur et eorum tranquillitati et tuae saluti pariter providere, nobilitatem tuam monemus, rogamus et exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus, brevitatem considerans vitae tuae, quae cum jam senilem pervenerit ad aetatem, omne autem quod antiquatur et senescit prope interitum esse constet, procul dubio longa esse non potest, recogites in amaritudine annos tuos, et attendens quod ex universis quae habere videris sola tua opera te sequentur, quae si bona fuerint, ad aeterna gaudia te perducent; si vero mala, perpetuam te pertrahent ad gehennam, tui tandem incipias misereri, et satisfacere studens Domino de commissis, ab ecclesiasticorum virorum et specialiter dictorum Camaldulensium molestatione de caetero conquiescas, ne forte praeoccupatus subito die mortis, poenitentiae spatium quaeras, nec valeas invenire. Alioquin, cum pater filium quem diligit corrigat et castiget, nos specialiter ob salutem tuam, quam sollicitudine paterna zelamur, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Pisano et episcopo Florentino et dilecto filio electo Aretino nostris damus litteris in mandatis ut tam super praedicta via quam aliis te ab eorumdem Camaldulensium vexatione cessare per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, praevia ratione compellant.

Datum Signiae, XII Kal. Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

Illis scriptum est super hoc, verbis competenter mutatis.

CXV. EPISCOPO ET CAPITULO CARDICENSIBUS. Confirmat quamdam compositionem. (Signiae, V Kal. Octobris.) Cum a nobis petitur quod justum est, usque perducatur effectum. Sane oblata nobis ex parte vestra petitio continebat quod cum causam quae inter vos ex parte una et fratres domus Hierosolymitani hospitalis de Phitalea ex altera, super castro Cardicensi, casalibus et rebus aliis vertebatur, venerabilibus fratribus nostris Thessalonicensi et Philippensi archiepiscopis et episcopo Sidoniensi duxerimus commitendam, tandem mediante praefato archiepiscopo Philippensi, cui vicem suam supradicti conjudices sui, qui negotio interesse non poterant, commiserunt, inter vos et praedictos Hospitalarios utrinque praestito juramento amicabilis compositio intervenit, quam vos et pars altera per proprias litteras postulastis apostolico munimine roborari. Eapropter vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et juramento firmata, ut in litteris inde confectis supradicti archiepiscopi Philippensis sigillo munitis, quarum tenorem de verbo ad verbum praesentibus jussimus litteris adnotari, plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Tenor autem litterarum ipsarum talis existit. « Guillelmus Dei gratia Philippensis archiepiscopus universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum advenerit salutem in vero salutari. Cum causam inter venerabilem fratrem nostrum Bartholomaeum Cardicensem episcopum et fratres Hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani vertentem nobis et venerabilibus fratribus nostris archiepiscopo Thessalonicensi et Sidoniensi episcopo papa commisisset, et cum ipsi tum valetudine corporis, tum negotiorum frequentia impediti, ad haec exsequenda personaliter venire non possent, nobis mandarunt ut dictam causam effectui mandaremus. Quod cum facturi Armiro venissemus, de communi assensu et voluntate utraque pars nostro sicut judicis delegati se dedit mandato, ut quidquid super controversia inter ipsos habita statueremus, ratum haberent et firmum. Recepta igitur ab utraque parte juratoria cautione nostro stare mandato, auditaque simul et diligentius veritate discussa, tam per idoneos et legitimos testes in praesentia nostra juratos quam etiam per privilegium Constantini quondam cognati Alexii imperatoris concessum Ecclesiae Cardicensi perpendimus casalia de quibus quaestio erat ad eamdem Ecclesiam pertinere. Pro quo mandamus ut Ecclesia Cardicensis teneat, habeat et proprietario jure possideat casalia septem cum suis pertinentiis, scilicet Toliasiki, Jajadinami, Toalopocori, Olongos, Icanapiza, Iconzobi, Stenes, duoque molendina integra, et tria inaedificata in loco qui dicitur Suppettusu, cum fructibus exinde duobus annis perceptis. Super ducentis marchis argenti olim in compromisso statutis et nomine poenae solvendis, nec non et expensis factis cum dictus episcopus Romam accessit, quas dominus papa mandaverat nobis ut dicto episcopo solvi faceremus, taliter duximus statuendum. Episcopus enim antefatus et Ecclesia Cardicensis percipiant, teneant, et habeant proventus fori Armironensis per sex annos; ita tamen quod si dicti fratres episcopo et Ecclesiae per quemlibet annum solverint quatuor libras hyperperorum, dum idem episcopus debet tenere proventus, sic quod simul et una vice solvant, pro residuis annis percipiant fructus fori praefati. Frumentum vero, vinum, hyperperi, et quidquid de bonis Ecclesiae dictae praesenti et praeterito anno saepedicti fratres perceperunt, jubemus praefato episcopo reddi; sic tamen ut impraesentiarum restituant quinque vegetes vini, quartam partem triginta septem modiorum frumenti et dimidii, centum quinquaginta tres modiorum hordei, cicerum quatuordecim, nucum quatuor, hinc ad Martium, tres alias residuas partes per totum mensem Augusti ad magnum modium mensuratas exsolvant. Quia vero constitit nobis quod Hospitalarii habebant septem homines Ecclesiae Cardicensis, scilicet papam Leonem, Joannem Fot, Laviotissam et filium ejus, Parasque, Pifanum, Erinium, Nileiforum, jubemus illos a dictis fratribus episcopo restitui. Praeterea omnes abbatias et papates in tenimento hospitalis constitutas et existentes, dum tamen sint infra fines episcopatus Cardicensis, praecipimus reddi. Praesertim enim quamdam abbatiam in Armiro quae Valestinum dicitur, quam dominus papa eidem episcopo duxit concedendam, mandamus episcopum praefatum habere; et quidquid dominus papa ipsi adjudicavit episcopo vel concessit, eidem duximus auctoritate qua fungimur confirmandum.

Litteras domini papae nobis et conjudicibus nostris transmissas, nec non et litteras imperiales domino Galterio Camerario delegatas praecipimus saepedictis fratribus reddi; ita ut ipsi fratres dominum papam et imperatorem precentur quod hanc pacem et compositionem custodiant, suarumque robore muniant litterarum. Idem etiam fratres omnes barones regionis precabuntur quod hanc custodiant pacem, ut si qua partium hoc non observarit contra eam existerent observanti parti faventes. Ut autem quod mandavimus majoris firmitatis robur assumat, magister Nicolaus tam pro episcopo quam pro se, magister Gregorius Signinus et Joannes clericus canonici Cardicenses juraverunt tactis sacrosanctis Evangeliis hanc pacem, compositionem, conventionem, seu mandatum observare, et contra nullo tempore venire; et promisit episcopus ab omnibus canonicis Cardicensibus hoc juramentum praestari. Quod similiter frater Stephanus praeceptor, fratres Petrus et Oddo juraverunt observare; et promisit idem Stephanus sacramentum istud a cunctis fratribus exhiberi. Nos vero ad majorem hujus rei firmitatem habendam jubemus tam sigillo nostro quam sigillo venerabilis fratris nostri Thessalonicensis archiepiscopi, et hoc utriusque partis voluntate, praesens scriptum communiri. Omnia quidem praedicta jubemus esse rata, salva utrique parti agendi potestate, si qua sunt inter ipsos agenda, exceptis iis quae pagina praesenti notantur. Nos Bartholomaeus Cardicensis episcopus una cum capitulo ejusdem Ecclesiae huic paci vel conventioni assentimus, ratamque et firmam semper habere promittimus; et praeterea tam apostolicae clementiae quam imperatoriae supplicamus majestati ut hanc pacem custodire suarumque munimine litterarum roborare dignentur. Barones insuper eodem modo precamur, scilicet dominos Conum seneschallum, Gaufridum de Villa-Arduini mareschalcum, Milonem de Brabant, et omnes alios barones, quod hanc custodiant pacem, suoque roborent sigillo, et parti observanti hanc pacem faventes contra non observantem existant. Nos frater Stephanus praeceptor domus de Phitalea et aliarum domorum hospitalis Sancti Joannis Hierosolymitani in Romania, una cum fratribus nostris huic paci vel conventioni assentimus, ratamque et firmam semper habere promittimus; et praeterea tam apostolicae clementiae quam imperatoriae supplicamus majestati quod hanc pacem custodire et suarum munimine litterarum roborare dignentur. Barones insuper eodem modo precamur, scilicet dominos Conum seneschalcum, Gaufridum de Villa-Harduini mareschalcum, Milonem de Brabant, et omnes alios barones, quod hanc custodiant pacem, suoque roborent sigillo, et parti observanti hanc pacem faventes contra non observantem existant. Datum et recitatum apud Armiro in praesentia domini Gualterii camerarii, Nicolai Rugulusu, Theobaldi, Yvonis, Thomae, et multorum aliorum, anno Domini millesimo ducentesimo duodecimo, anno XV pontificatus domini Innocentii papae III mense Decembri, die undecima. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Signiae, V Kal. Octobr., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXVI. EPISCOPO NARNIENSI. Ejusdem fere argumenti cum epistola 94. (Signiae, VI Non. Octobris.) Cum excommunicatorum communio sit aliis interdicta, ipsi officia publica exercere non debent. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, constitutiones et sententias Narniensium judicum, quos sententia excommunicationis involvit, tam promulgatas quam promulgandas in posterum auctoritate nostra decernas irritas et inanes. Prohibemus etiam ne quis extraneus in elusionem mandati nostri apud Narniam officium judicis exercere praesumat. Porro quia fraus et dolus cuiquam patrocinari non debet, constitutiones et sententias talium inanes et irritas decerni mandamus. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Signiae, VI Non. Octobris, pontificatus nostri anno decimo sexto.

CXVII. PATRIARCHAE GRADENSI. Commendat marchionem Estensem. (Signiae, VI Non. Octobris.) Credebamus hactenus quod Paduani cives nobis et apostolicae sedi desiderarent reverentiam majorem impendere quam exhibere probentur, cum, sicut accepimus, dilectum filium nobilem virum marchionem Estensem nobis et Ecclesiae Romanae devotum contra justitiam vehementer impugnent: cujus pater et ipse pro Ecclesiae defensione se laboribus et periculis multis exponere minime dubitarunt. Porro si Paduani praedicti aliquid contra praefatum marchionem habebant, poterant saltem in hoc apostolicae sedi deferre quod illud in nostram notitiam deduxissent, ut nos eis satisfieri faceremus, antequam contra eum, quem pro certo sciebant nos, quasi specialiter nostrum, charum et acceptum habere, cum Ecilino et aliis et excommunicatis procederint nobis penitus inconsultis et quasi omnino contemptis. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus Paduanos eosdem ut a memorati marchionis impugnatione desistant diligenter moneas et inducas, eis ex parte nostra firmiter repromittens quod nos ipsis faciemus satisfactionem impendi, cum nobis ostenderint se contra eum aliquam justam causam habere. Alioquin, ne marchionem ipsum pro derelicto videamur habere, qui post Deum non habet alium ad quem pro justitia consequenda in hac tempestate recurrat, tu cognita veritate Paduanos praedictos ab injusta ipsius impugnatione per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescas.

Datum Signiae, VI Non. Octob., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXVIII. ARCHIEPISCOPO LUNDENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Respondet ad ejus consulta. (Signiae, V Non. Octobris.) Quia circa minima et maxima frequenter humanus deficit intellectus, prudentis est quaerere ubi scrupulus dubitationis occurrit. Sane postuslati per sedem apostolicam edoceri si presbyteri successive duas concubinas habentes, bigami censeantur, ut cum eis, tanquam cum irregularibus, quoad exsecutionem sui officii nequeas dispensare, et si presbyterorum filii sint indifferenter ad sacros ordines promovendi, et utrum sacerdotes Suetiae in publicis debeas tolerare conjugiis, qui super hoc se asserunt cujusdam summi pontificis privilegio communitos. Ad quae sic duximus respondendum, quod cum sacerdotes praedicti, sive uno sive diversis temporibus, plures habuerint concubinas, irregularitatem non incurrerint bigamiae, cum eis, tanquam simplici fornicatione notatis, quoad exsecutionem sacerdotalis officii poteris dispensare, si vivere curaverint continenter. De presbyterorum vero filiis tam ex decreto Urbani papae secundi quam ex concilio colligitur Pictavensi quod ad sacros non sunt ordines promovendi, nisi aut in coenobiis aut in canonica regulari religiose fuerint conversati. De presbyteris autem Suetiae non possumus dare responsum, nisi viderimus privilegium quod praetendunt. Quaesivisti praeterea utrum in canonem incidant laici sententiae promulgatae qui sacerdotes aut alios clericos in manifesto furto comprehensos contrectaverint violenter, si citra violentiam nequeant comprehendi, et si clericus, quem vehementer praesumis esse falsarium, ad tuam praesentiam citatus legitime venire contemnens, citra excommunicationis sententiam ad judicium per violentiam trahi possit. Ad haec taliter respondemus, quod in neutro casuum praedictorum sententia excommunicationis incurritur, dummodo mandatum interveniat praelatorum, quorum tales clerici sunt jurisdictioni subjecti, cum hoc non ipsi laici, sed illi potius quorum auctoritate id faciunt facere videantur, nec amplius laicorum violentia extendatur quam defensio seu rebellio exegerit clericorum. Subsequenter etiam quaesivisti utrum monachi Omnium Sanctorum privilegium bonae memoriae E. praedecessoris tui super episcopalibus decimis retinendis indultum, extendere valeant ad possessiones postmodum acquisitas et in posterum acquirendas. Super quo tale damus tuae fraternitati responsum, quod si decimarum illarum remissio facta exstitit secundum canonicas sanctiones, praedecessor tuus indefinite decimas episcopales monasterio remittendo, cum nihil exceperit, et poterat excepisse, ac in beneficiis plenissima sit interpretatio adhibenda, nec debeat una eademque substantia diverso jure censeri, intellexisse videtur non solum de decimis possessionum illius temporis, sed futuri. Sane quia contingit interdum quod nullo accusatore publice comparente qui matrimonium impetat jam contractum, ad te privata quorumdam assertio defert consanguinitatis vel affinitatis impedimentum, an sub silentio praeterire, an ad denominationem jumentalium, ut tuis verbis utamur, procedere debeas, quaesivisti. Ad hoc sic breviter respondemus, quod si personae graves, quibus fides sit merito adhibenda, tuae fraternitati denuntient quod ii qui matrimonio sunt conjuncti se propinquitate contingant, etiamsi nullus manifestus appareat accusator, ex tuo procedere potes officio, ut veritate sollicite inquisita, quod postulaverit juris ordo decernas, maxime si ex tali copula scandalum sit subortum. Porro de nobili viro N. pro cujus dispensatione, indulgentia scilicet remanendi cum ea quae ipsum quinto gradu consanguinitatis contingit, a sede apostolica obtinenda, falsa nobis causa fuerat allegata, proles videlicet, cum tamen ante dispensationem obtentam unica filia, quam habebat, viam fuerit universae carnis ingressa, prout tua consultatio continebat, dissimulare poteris ut remaneat in copula sic contracta, cum ex separatione, sicut asseris, grave videas scandalum imminere. Tu denique, frater archiepiscope, super teipso.

Datum Signiae, V Non. Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXIX. ABBATI, PRIORI, ET CUSTODI SANCTI NICOLAI RIGENSIS DIOECESIS. Ut causae sibi commissae diligenter intendant. (Signiae, VI Idus Octobris.) Cum olim dilecti filii magister et fratres militiae Christi de Livonia transmissa nobis conquestione monstrassent quod venerabilis frater noster episcopus et praepositus Rigenses in insula quae Holme dicitur ecclesiam construi non permitterent populo suae partis, nec ad eam praesentare plebanum, ac dictus episcopus in civitate Rigensi ecclesias, decimas, advocatiam, monetam, piscationes, et ipsius civitatis tertiam partem eos non sineret, prout ad ipsos pertinet, possidere, contra compositionem inter episcopum et fratres praedictos nobis mediantibus initam veniendo, eisdem episcopo et praeposito per apostolica scripta mandavimus ut supradicta, juxta quod in authentico de praefata compositione confecto plenius continetur, possidere permitterint fratres ipsos libere ac quiete, nullam eis de caetero super illis inferentes molestiam indebitam et gravamen, ac idem episcopus in procurationibus quas ab ipsis et eorum Ecclesiis debet recipere annuatim sic se modeste haberet quod non gravaret eosdem, cum adhuc illorum et Ecclesiarum ipsarum sint tenues facultates. Vobisque nihilominus dedimus in mandatis ut si memorati episcopus et praepositus mandatum apostolicum negligerent adimplere, vos eos a praedictorum fratrum super iis molestatione indebita per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescere curaretis. Sed miramur quod, sicut accepimus, cum episcopus et praepositus saepedicti ab eorumdem fratrum injuriis non revocaverint manus suas, eoque fortius persequantur eosdem quo difficilius possunt habere recursum ad sedem apostolicam tuam remoti, vos mandatum nostrum exsequi non curastis, ex absentia unius vestrum occasione dilationis assumpta, satis siquidem frivola et inani, cum in litteris pro eisdem fratribus ad vos missis contineretur expresse quod si non omnes iis exsequendis interesse possetis, duo vestrum ea exsequi procurarint, et sic fratres praedicti ob morae dispendium ad sedem apostolicam appellarunt. Nolentes igitur eorumdem fratrum differri justitiam, per iterata vobis scripta districte praecipiendo mandamus quatenus in praedicto negotio secundum tenorem praecedentium litterarum omni occasione et appellatione cessantibus procedatis, memoratum episcopum ad praedictae compositionis observantiam per suspensionem pontificalis officii et etiam, si opus fuerit, excommunicationis sententiam compellentes. Tu denique, fili abbas, super teipso, etc.

Datum Signiae, VI Idus Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXX. ARCHIEPISCOPO, DECANO, ET PRAEPOSITO LUNDENSIBUS. De institutione novi episcopatus in Livonia. (Signiae, V Idus Octobris.) Cum eo faciente qui venit salvum facere quod perierat et Ecclesiam suam nova semper prole fecundat, Sackela et Hugenhusen de novo receperint verbum Dei, et per illius misericordiam qui veste nostrae humilitatis indutus, dignatus est peregrinari pro subditis, ut eos supernae patriae cives et aeternae beatitudinis faceret cohaeredes, Dei Evangelium quasi semen cadens in terram bonam per partes illas sit longe lateque diffusum, nec huic novellae plantationi diligentis agricolae cura desit, nostro fuit apostolatui supplicatum ut et locis per episcopalis dignitatis insignia et populis per circumspecti praelati sollicitudinem faceremus sine morae dispendio provideri. Ne igitur gregi Dominico desit cura pastoris, cum adhuc lupus rapax circumeat quaerens quem devoret, paratus eo fortius ad rapinam quo recentius perdidit quod diu tenuerat occupatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita et cognita veritate, si qualitas locorum poposcerit, ac facultates sufficiant, et expedire videritis, episcopatum auctoritate nostra constituatis ibidem, et vocatis qui fuerint evocandi, per electionem canonicam faciatis loco et populo provideri de persona idonea in pastorem, et jura quae debent ad episcopum et Ecclesiam pertinere assignari eis integre ac quiete. Quod non si omnes, etc., tu, frater archiepiscope, etc. Tu denique, frater archiepiscope, super teipso, etc.

Datum Signiae, V Idus Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXI. ABBATI, PRIORI, ET CELLARIO DE MONTE SANCTI NICOLAI RIGENSIS DIOECESIS. Ut protegant neophytos. (Signiae, V Idus Octobris.) Cum pastores Ecclesiae oves per devium infidelitatis errantes ad ovile Dominicum, non solum praedicationis officio, sed etiam beneficiorum gratia, debeant invitare, grave gerimus et indignum quod, sicut accepimus, venerabilis frater noster Rigensis episcopus quosdam neophytos, vix adhuc plene in sanctae fidei eruditione plantatos, in injuriam fratrum militiae Christi exhaeredat in Riga, et alias indebita molestatione fatigat. Unde contingit quod respicientes retro qui ad aratrum jam manum posuerant, Christi jugum abjiciunt, relabentes in pristinae gentilitatis errorem, cum in jam Christianos ea praesumat memoratus episcopus quae in gentiles nullatenus attentaret. Volentes igitur praedictos neophytos debita quiete gaudere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus supradictum episcopum ab ipsorum injuriis districtione qua convenit, sublato appellationis obstaculo, compescatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili abbas, super teipso, etc.

Datum Signiae, V Idus Octobris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXII. ABBATI DE GOTHLANDA, ET DE NORTHLANDA, ET DE SUTHERLANDA PRAEPOSITIS LUNDENSIS DIOECESIS. Dantur conservatores fratribus militiae Christi. (Signiae, V Idus Octobris.) Quoniam nimis dispendiosum est et grave dilectis filiis fratribus militiae Christi de Livonia, cum sint in remotis partibus constituti, pro singulis querelis apostolicam sedem adire, cum frequenter a multis tam clericis quam laicis gravibus sint injuriis lacessiti, ad supplicationem eorum super hoc eis duximus providendum. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, cum a dictis fratribus fueritis requisiti, malefactores eorum in Bremensi provincia constitutos, ut eis ablata restituant, et de damnis et injuriis irrogatis satisfaciant competenter, vel in aliquos compromittant qui appellatione remota, justitia mediante, procedant, per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis diffugio, compellatis. Quia vero venerabilis frater noster Rigensis episcopus eos, sicut accepimus, in multis opprimere consuevit, volumus ut cum vobis constiterit memoratum episcopum malitiose vexare fratres eosdem, eum ipsis in expensis legitimis condemnetis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili abbas, super teipso, etc.

Datum Signiae, V Idus Octob., pontificatus nostri anno XVI.

CXXIII. MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIAE CHRISTI IN LIVONIA CONSTITUTIS. Confirmat eis possessiones. (Signiae, V Idus Octobris.) Cum a nobis petitur, etc., usque assensu, Saccale ac Hugenhusen Gutlandiae adjacentes et omnia bona quae obtinetis in Gutlandia, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, salvo jure quod debet ad episcopum et Ecclesiam pertinere, vobis et per vos ordini vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Signiae, V Idus Octob., pontificatus nostri anno decimo sexto.

CXXIV. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS PER SAXONIAM CONSTITUTIS. Quod subveniant episcopo Estiensi praedicanti fidem. (Laterani, III Kal. Novembris.) Quoniam juxta sententiam Sapientis ab adolescentia prona est vita hominis ad peccandum et diversis inquinamentis obnoxia vitiorum, multa ei charitatis opera proponuntur, ut ibi multiplicentur remedia ubi morborum diversitas invalescit. Sane ad vestram domum credimus notitiam pervenisse quod Dominus noster, qui neminem vult perire, sed omnes ad agnitionem pertingere veritatis, calceamentum suum in Livoniam miseratus extendit, ad partes illas novos apostolos dirigendo, per quos populus, qui usque nunc ambulabat in tenebris cerneret lucem magnam ortam ambulantibus in medio umbrae mortis. Inter caeteros autem per quos in gentibus illis revelavit Dominus brachium sanctum suum, ut viderent salutare Domini Dei sui, venerabilis frater noster Estiensis episcopus plurimum laborasse dignoscitur, et, divina cooperante gratia, profecisse: qui quanquam sibi liceat eorum carnalia metere quibus spiritualia seminat, cum os bovis alligari non debeat triturantis, et Dominus iis qui annuntiant Evangelium de Evangelio vivere ordinarit; quia tamen, cum sit neophytorum episcopus, hac uti metuit potestate, ne quod offendiculum de Evangelio Christi, eumdem sine baculo atque pera portantem coram regibus et gentibus nomen Dei universitati vestrae duximus propensius commendandum, charitatem vestram monentes et obsecrantes in Domino, atque in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus ipsum tanquam Jesu Christi legatum recipiatis benigne ac sincera tractatis in Domino charitate, suam et coadjutorum ejus in Evangelio ex abundantia vestra in hoc praesenti tempore supplentes inopia, ut et illorum abundantia vestra sit supplementum inopiae in futuro.

Datum Laterani, III Kal. Novemb., pontificatus nostrii anno sexto decimo.

CXXV. EPISCOPO MONASTERIENSI. Recipitur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, III Kal. Novembris.) Ab eo qui neminem vult perire, sed ut omnes ad agnitionem perveniant veritatis, tibi esse audivimus et credimus inspiratum ut venerabili fratri nostro Estiensi episcopo, qui sicut servus fidelis et prudens, in Domini vinea fideliter operatur, cooperator accedens, cum eo portare proposueris coram gentibus et regibus nomen Dei et dare salutis scientiam plebi suae. Nos igitur tuum pium propositum dignis in Domino laudibus commendantes, fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur quatenus accensus zelo fidei Christianae, ac sperans quod qui affectum tibi dedit, adjiciet et effectum, evangelistae aggrediaris opus et officium confidenter, ut cum illis qui euntes ibant et flebant mittentes semina sua, exsultationis manipulos valeas reportare. Ut autem praedicationis officium valeas liberius exercere, statuimus ut, te hujusmodi pietatis operi mancipato, Ecclesia et persona tua cum omnibus bonis suis suo apostolicae sedis protectione consistant. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, III Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum scriptum est episcopo Verdensi. In eumdem modum scriptum est episcopo Paderburnensi.

CXXVI. ABBATIBUS, ARCHIDIACONIS, DECANIS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS PER SAXONIAM CONSTITUTIS. Eis commendat episcopum Estiensem. (Laterani, III Kal. Novembris.) Ad vestram jamdudum notitiam credimus pervenisse quod Dominus noster, qui neminem vult perire, sed ut omnes ad agnitionem perveniant veritatis, ad partes Livoniae calceamentum suum miseratus extendit, et nonnullos gentilitatis tenebris obvolutos, ab eis ostensa sibi luce magna, quae ipse est misericorditer liberavit. Cum autem venerabilis frater noster Estiensis episcopus, qui praedicando in jam dictis partibus verbum Dei multum laboravit in Evangelio et divina gratia cooperante profecit, animo indefesso desideret portare coram gentibus et regibus verbum Dei, et ad messem, quae multa est, sufficere operarii pauci non possint, universitatem vestram monemus in Domino, apostolica vobis scripta mandates quatenus cum idem episcopus aliquos de fratribus vestris ad hujusmodi ministerium utiles et idoneos a vobis duxerit exigendos, sibi duos aut saltem unum de vestris collegiis singuli concedatis, ut cooperantibus ipsis, currat velociter sermo ejus qui emittit eloquium suum terrae. Vos denique, filii abbates, super vobis ipsis.

Datum Laterani, III Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXVII. EPISCOPO ESTIENSI. Confirmat ejus ordinationem. (Laterani, II Kal. Novembris.) Commissi nobis officii sollicitudo deposcit ut iis quae ad divini cultus ampliationem pertinere noscuntur favorem studeamus benevolum impartiri. Cum ergo venerabiles fratres nostri Padeburnensis, Verdensis, Raskeburgensis et Rigensis episcopi te in episcopum Estiensis provinciae duxerint ordinandum, sicut ex litteris accepimus eorumdem, nos quod super hoc ab ipsis provide atque canonice factum est ratum habentes et gratum, praesentium tibi auctoritate concedimus ut in ea libere officium exerceas pastorale.

Datum Laterani, II Kal. Novembr., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXVIII. DILECTIS FILIIS MILITIBUS CHRISTI IN LIVONIA. Eis commendat eumdem episcopum. (Laterani, II Kal. Novembris.) Etsi cunctis fidelibus cor unum in Domino et anima debeat esse una, specialiter tamen ii qui saecularibus desideriis abnegatis in medio nationis habitant infidelis, putantes necessarium in carne manere solummodo propter fratres, servare debent spiritus unitatem; ut se tanquam Dei ministros irreprehensibiles omnibus exhibentes, ac lucentes sicut luminaria inter eos, ipsos ad aemulationem fidei valeant provocare. Noveritis autem ad nostram audientiam pervenisse quod, cum venerabiles fratres nostri Padeburnensis, Verdensis et Raskeburgensis episcopi T. quondam montis Sancti Nicolai abbatem, qui calceatus pedes in praeparationem Evangelii pacis, infidelium multitudinem ad fidem, Domino cooperante, convertit, in episcopum Estiensis provinciae, quae per Dei gratiam jam pro magna parte conversa est, auctoritate nostra duxerint ordinandum, vos eidem in Evangelio laboranti non solum vestrum denegatis auxilium, sed etiam impedimenta paratis, nisi vobis certam concedat in eadem provincia portionem, non tam solliciti propagare nomen fidei Christianae quam conjungere domum ad domum et agrum agro usque ad loci terminum copulare, quasi soli habitare in terrae medio debeatis. Praeterea cum quosdam receperitis obsides ipsi episcopo praesentandos, ipsos sibi praesentare postmodum renuistis, temporale lucrum ex eorum retentione captantes, qui lucra hujusmodi detrimenta deberetis credere propter Christum. Denique Christi Evangelio praebere offendiculum non timetis, dummodo vestras possitis possessiones et redditus ampliare. Ne igitur qui Christi milites appellamini, militare probemini contra Christum, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus attendentes quod non est regnum Dei possessiones et villae, sed pax atque justitia et gaudium in Spiritu sancto, exstincto prorsus cupiditatis ardore, praefato episcopo et aliis bajulis verbi Dei pro viribus impendatis consilium et auxilium opportunum, ab eorum impedimento sic penitus abstinentes quod de vobis ad aures nostras clamores hujusmodi de caetero non ascendant; ne, si secus duxeritis faciendum, concessis vobis a sede apostolica privilegiis, ex quibus assumere dicimini audaciam excedendi, vos reddatis indignos, et a gratia quam hactenus vobis exhibere curavimus excidatis.

Datum Laterani, II Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXIX. EPISCOPO ESTIENSI. Eximitur a jurisdictione metropolitani. (Laterani, IV Non. Novembris.) Cum in memoria hominum non existat quod Estiensis provincia cuiquam fuerit metropolitico jure subjecta, praesentium tibi auctoritate mandamus ne cuiquam tanquam metropolitano respondeas absque mandato sedis apostolicae speciali. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, IV Non. Novemb., pontificatus nostri anno XVI.

CXXX. JOANNI ILLUSTRI ANGLORUM REGI. Ejusdem argumenti cum epistola 78. (Laterani, II Non. Novembris.) Sicut in arca foederis Domini cum tabulis Testamenti virga continebatur et manna, sic in pectore summi pontificis cum scientia legis divinae rigor districtionis et favor dulcedinis continetur. Unde semper hanc consuevit moderantiam observare ut verbera patris et ubera matris habens, sic in rebelles et induratos severitatem exerceat quod benignitatem exhibeat erga humiles et correctos, ejus exemplo qui vinum superinfudit et oleum vulneribus sauciati. Gaudemus autem in Domino et in potentia virtutis ipsius quod adeo tibi nostra medicamina profecerunt ut tua per illa sanasse vulnera videamur, et qui medico fuisti molestus cum asperitatem medicaminis sentiebas, jam gratus existis ex quo percepisti gratiam sanitatis. Plane gratus, quia ut perfecte satisfaceres de commissis, te ipsum et tua Deo et Ecclesiae obtulisti. Et ecce, qui te jam quasi dejecerat, subito te erexit, humiliando sublimem, et humilem sublimando: quinetiam adeo te firmavit, super illam petram stabiliens pedes tuos de qua ipsa Veritas inquit ad Petrum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI), quod si non retraxeris pedes ab illa, nullum oportebit te casum aliquatenus formidare. Venientes igitur ad apostolicam sedem venerabilem fratrem nostrum Joannem Norwicensem episcopum, et dilectos filios H. abbatem Belliloci et fratrem A. Martel, et nobiles viros H. de Bova et P. de Maulay nuntios tuos paterna benignitate suscepimus, et petitiones tuas per ipsos nobis prudenter expositas, quantum cum honestate potuimus, curavimus exaudire, firmum gerentes invito propositum ea semper efficere quae ad tuum commodum et honorem debeant pervenire; cum pro certo speremus quod et tu in devotione ac obedientia sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris tuae non solum persistere sed et proficere pura intentione studebis: quod utique tibi et spiritualiter et temporaliter ad magnum proficiet incrementum. Serenitatem itaque regiam rogamus attentius et monemus quatenus sanctam Ecclesiam sponsam Christi semper in regno tuo studeas honorare, faciens eam debita libertate gaudere, ut vere specialis Ecclesiae filius comproberis, quia tunc tibi regalis dignitas integra conservabitur cum ecclesiasticam libertatem integram conservabis; diligenter attendens quod principes illi pene penitus defecerunt qui ecclesiasticam praesumpserunt infringere libertatem, ii vero semper de bono profecerunt in melius qui jura studuerunt ecclesiastica confovere. Illum autem tuae regali prudentiae consulimus ad cautelam, ut cum archiepiscopis et episcopis regni tui contentiose non agas, maxime super negotiis spiritualibus et ecclesiastico jure; cum ad nos possis habere recursum, per quos multa poteris honeste perficere quae honeste non potes efficere per te ipsum; pro certo confidens quod nos petitiones et preces tuas, quantum honestas permiserit, intendimus efficaciter exaudire. Quid denique praedictis nuntiis responderimus super tua non excommunicanda persona neque tua interdicenda capella nisi de mandato sedis apostolicae speciali, aliisque nonnullis de quibus cum eis studiose contulimus, ipsi, tanquam viri providi et fideles, tuae poterunt excellentiae viva voce referre, quos merito suae probitatis et fidei tibi reddidimus commendatos.

Datum Laterani, II Non. Novembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXI. JOANNI ILLUSTRI ANGLORUM REGI, EJUSQUE DE SUA UXORE LIBERIS HAEREDIBUS IN PERPETUUM. Ejusdem argumenti cum epistola 79. (Laterani, II Non. Novembris.) Rex regum et Dominus dominantium Jesus Christus, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, ita regnum et sacerdotium in Ecclesia stabilivit ut sacerdotale sit regnum et sacerdotium sit regale, sicut in Epistola Petrus et Moyses in lege testantur, unum praeficiens universis, quem suum in terris vicarium ordinavit; ut sicut ei flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et etiam infernorum, ita illi omnes obediant et intendant, ut sit unum ovile et unus pastor. Hunc itaque reges saeculi propter Deum adeo venerantur ut non reputent se rite regnare nisi studeant ei devote servire. Quod tu, fili charissime, prudenter attendens, illo misericorditer inspirante in cujus manu sunt corda regum, et quo voluerit vertit illa, teipsum et regna tua etiam temporaliter ei subjicere decrevisti cui noveras spiritualiter esse subjecta; ut in unam vicarii Christi personam, quasi corpus et anima, regnum et sacerdotium uniantur ad magnum utriusque commodum et augmentum. Ille utique hoc dignatus est operari qui cum sit alpha et omega, finem retulit ad principium, et principium protraxit ad finem; ut illae provinciae quae olim sacrosanctam Romanam Ecclesiam propriam in spiritualibus habuere magistram, nunc etiam in temporalibus dominam habeant specialem. Tu quippe, quem Deus ad hoc idoneum ministrum elegit, tam te quam etiam regna tua, Angliae videlicet et Hiberniae, cum omni jure ac pertinentiis suis devota et spontanea voluntate ac communi consilio baronum tuorum Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo sanctaeque Romanae Ecclesiae nobisque ac successoribus nostris in jus et proprietatem sub annuo mille marcharum censu offerens concessisti, sicut in tuo continetur authentico scripto, cujus de vebo ad verbum talis tenor existit: Joannes Dei gratia rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Northmaniae et Aquitanioe, comes Andegaviae, omnibus Christi fidelibus praesentem chartam inspecturis salutem. Universitati vestrae per hanc chartam nostram sigillo nostro munitam volumus esse notum, quia cum Deum et matrem nostram sanctam Ecclesiam offenderimus in multis, etc., ut supra epist. 77. Nos autem oblationem et concessionem hujusmodi pie ac provide factas gratas et ratas habentes, personam tuam et personas haeredum tuorum cum praedictis regnis et pertinentiis eorumdem et omnibus bonis aliis rationabiliter nunc possessis et in posterum possidendis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, tibi et ipsis secundum praescriptam formam de communi consilio fratrum nostrorum supradicta regna concedentes in feudum et praesenti privilegio confirmantes; ita quod quilibet haeredum tuorum, cum regni coronam acceperit feudum hujusmodi summo pontifici et Romanae Ecclesiae publice recognoscat, et eis fidelitatis exhibeat juramentum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis et confirmationis infringere vel ei usu temerario contraire. Si quis autem, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, per manum Rainaldi acolythi et capellani domini Innocentii III papae, II Non. Novembris, indictione secunda, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo decimo tertio, pontificatus vero ejusdem domini Innocentii anno sexto decimo.

CXXXII. DUBLINENSI ARCHIEPISCOPO ET NORWICENSI ET WINTONIENSI EPISCOPIS, ET NOBILIBUS VIRIS GUILLELMO SARESBERIENSI, G. FILIO PETRI ESSEXIAE, R. BOLONIAE, R. CESTRIAE, W. VUARANNIAE, W. MARESCALLO PAMBROCIAE, R. LI BIGOT NORFOLCIAE, W. ARUNDELLI, GUILLELMO DE FERR. ET SACRO WINTONIAE COMITIBUS, ET R. FILIO ROGERI; W. BRIGERTE, R. DE ROS, G. FILIO RAUFREDI, R. DE MORTUOMARI, P. FILIO HEBERTI, ET W. DE ALBINIACO. De eadem re. (Laterani, II Kal. Novembris.) In forma concordiae qua cum multa deliberatione providimus pro reformanda pace inter charissimum in Christo filium nostrum Joannem Anglorum regem illustrem et Ecclesiam Anglicanam hoc inter caetera continetur expressum, quod idem rex veram pacem et plenam securitatem praestabit venerabilibus viris Stephano Cantuariensi archiepiscopo, Willelmo Londoniensi, Eustachio Eliensi, Aegidio Herefordensi, Jocelino Bathoniensi et Huberto Lincolniensi episcopis, priori quoque ac monachis Cantuariensibus et Roberto filio Walteri, ac Eustachio de Vesci, nec non caeteris clericis ac laicis hoc negotium contingentibus, praestando simul coram legato vel delegato nostro publice juramentum quod ipsos cum suis nec laedet nec laedi faciet vel permittet in personis vel rebus, eisque omnem indignationem dimittet, et in gratiam suam eosdem recipiet ac bona fide tenebit, quodque praefatos archiepiscopum et episcopos non impediet nec faciet aut permittet aliquatenus impediri quominus ipsi libere suum exsequantur officium et plena suae juridictionis auctoritate, prout debent utantur, et super iis tam nobis quam ipsi archiepiscopo et singulis episcopis suas patentes litteras exhibebit, faciens ab episcopis et comitibus ac baronibus suis, quot et quos praefati archiepiscopus et episcopi postulaverint, juramenta et eorum patentes litteras exhiberi quod ipsi bona fide studebunt ut haec pax et securitas firmiter observetur, et si forte (quod Deus avertat), idem rex per seipsum vel alios contravenerit, ipsi pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis mandatis apostolicis inhaerebunt, ac dictus rex perpetuo custodiam vacantium Ecclesiarum amittat. Sane intelleximus vos pro praescripta securitate ac pace jurasse vestrasque patentes litteras tradidisse. Unde per apostolica vobis scripta mandamus quatenus ad consummandam et conservandam formam ejusdem securitatis et pacis diligens studium impendatis et operam efficacem. Ne quis autem ex hujus vinculo cautionis occasionem assumat contra praefatum regem aliquam turbationis materiam suscitandi, cum per eam sic illis ad necessariam securitatem et pacem velimus esse provisum quod isti ad gravamen indebitum vel incommodum non redundet, praesentium vobis auctoritate praecipimus quatenus, si quid forsan emerserit quod contra praescriptam securitatem et pacem facere proponatur, non ante cujusquam instinctu adversus eumdem regem aliquatenus moveamini quam consulto Romano pontifice ipsius recipiatis cum responso mandatum qui omnia consuevit aequo libramine moderari, cum hoc ipsum in praedicta forma contineatur expressum, quod vos pro Ecclesia contra violatores securitatis et pacis debetis mandatis apostolicis inhaerere.

Datum Laterani, II Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXIII. NICOLAO TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De absolutione regis Angl. (Laterani, II Kal. Novembris.) Cum de charissimo in Christo filio nostro Joanne illustri Anglorum rege ac ejus regno, quod ad Romanam Ecclesiam ex ejus dono jure pertinet speciali, oporteat nos curam et sollicitudinem gerere diligentem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, postquam relaxatum fuerit interdictum, venerabilibus fratribus nostris Stephano Cantuariensi archiepiscopo, S. R. E. cardinali et coepiscopis ejus ex parte nostra districte praecipias quatenus omnes litteras, tam priores quam posteriores, impetratas a nobis contra eumdem regem si formam pacis non duceret admittendam, illasque praesertim quae sic incipiunt: Exspectantes hactenus exspectavimus, per regnum Franciae, Angliam, Scotiam et Hiberniam ad archiepiscopos et episcopos, nec non Leodiensem et Trajectensem pontifices destinandas, tibi sine diminutione aliqua repraesentent, easque protinus facias minutatim incidi vel igne comburi, ne contra eum ipsarum occasione quidquam sinistri valeat attentari; ipsos ad hoc, si necesse fuerit, districtione qua convenit compellendo.

Datum Laterani, II Kalend. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXIV. EIDEM. De eadem re. (Laterani, II Kal. Novembris.) Fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus quatenus postquam interdictum Angliae fuerit relaxatum, omnes conjurationes et factiones, si quae occasione discordiae inter regnum et sacerdotium factae sunt, denunties auctoritate nostra irritas et inanes, cum causa cessante, cessare debeat et effectus.

Datum Laterani, II Kal. Novemb. pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXV. ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPIS ET NOBILIBUS VIRIS BARONIBUS, MILITIBUS, NEC NON ET UNIVERSIS POPULIS PER ANGLIAM ET WALLIAM CONSTITUTIS. Super eodem. (Laterani, V Kal. Novembris.) Cum per ipsius gratiam qui discordantes parietes in se angulari lapide copulavit, vera pax et plena concordia sit inter regnum et sacerdotium in Anglia reformata, nos, qui tenemur curam et sollicitudinem gerere specialem de charissimo in Christo nostro Joanne illustri Anglorum ac ejus regno, quod ad Romanam Ecclesiam per donum ipsius speciali jure noscitur pertinere, sibi et haeredibus suis providere volentes per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus in fidelitate ipsius regis ac haeredum suorum prompto animo et corde siucero perseverare curetis, tales vos circa devotionem ipsius per omnia exhibentes quod tam a nobis quam ipso debeatis merito commendari; scientes pro certo quod nos ad ipsius commodum et honorem efficaciter aspiramus.

Datum Laterani, V Kal. Novembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum scriptum est archiepiscopis, episcopis, et abbatibus, et caeteris Ecclesiarum praelatis et nobilibus viris principibus, comitibus, baronibus et universis militibus, et populis per Hiberniam constitutis. In eumdem modum Willelmo illustri regi Scotiae, et nobili viro Alexandro filio ejus.

CXXXVI. ROBERTO TITULI SANCTI STEPHANI IN COELIO MONTE PRESBYTERO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Laterani, V Kal. Novembris.) Cum per ipsius gratiam, etc., ut supra usque mandamus quatenus nobis inconsultis in cismarinam terram ipsius non proferas aliquo modo sententiam interdicti.

Datum Laterani, V Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXVII. MICOLAO TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Laterani, III Kal. Novembris.) Olim venerabilibus fratribus nostris Stephano Cantuariensi archiepiscopo S. R. E. cardinali, Willelmo Londoniensi, Eustachio Eliensi, Aegidio Herefordensi et Huberto Lincolniensi episcopis apostolicis dedimus litteris in mandatis quatenus concessiones, pactiones, sive promissiones quas clerici seu religiosi viri cujuscunque professionis vel ordinis Joanni regi Angliae super ablatis vel extortis post interdictum fecerunt quo minus ipsa restituantur ad plenum denuntiarent irritas et inanes auctores etiam et procuratores illarum, nisi moniti satisfecerint, excommunicationis vinculo innodarent, si qui vero praedictorum noluerint ablata vel extorta repetere, detentores eorum nihilominus ipsa restituere compellerent in terrae sanctae subsidium juxta mandatum apostolicum reservanda. Cum igitur ad subsidium terrae sanctae totis affectibus aspiremus, volentes id per tuae sollicitudinis studium effectui mancipari, per apostolica tibi scripta mandamus quatenus ea quae taliter fuerint reservanda facias apud domos Hospitalii et Templi accurate deponi et fideliter custodiri, recipiens super ipsis depositis testimoniales litteras magistrorum; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compellens.

Datum Laterani, III Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXXXVIII. EIDEM. Super eodem. (Laterani, II Kal. Novembris.) Cum non possit Ecclesiis melius provideri quam si eis praeficiantur pastores idonei, qui non tam praeesse cupiant quam prodesse, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus quatenus episcopatus et abbatias Angliae nunc vacantes facias cum tuo consilio de personis idoneis per electionem vel postulationem canonicam ordinari, quae non solum vita et scientia sint praeclarae, verum etiam regi fideles et regno utiles, nec non ad consilium et auxilium efficaces, assensu regio requisito. Cum ergo vacantium Ecclesiarum capitulis nostris demus litteris in praeceptis ut tuo consilio acquiescant, tu Deum habens prae oculos, consulas super hoc viros providos et honestos, qui plene norint merita personarum, ne te cujusquam astutia circumveniri contingat. Si qui vero contradictores fuerint vel rebelles, tu eos per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescas.

Datum Laterani, II Kal. Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

Scriptum est super hoc vacantium Ecclesiarum capitulis.

CXXXIX. NEAPOLITANO ARCHIEPISCOPO. De accusatione adversus archiepiscopum Surrentinum. (Laterani, VIII Idus Novembris.) Constitutis in nostra praesentia venerabili fratre nostro Alferio archiepiscopo et dilecto filio Matthaeo canonico Surrentinis, dum idem M. accusationis concepto libello eumdem archiepiscopum deferret de crimine Simoniae, asserens nihilominus eum crimini laesae majestatis obnoxium, eo quod, ut dicebat, eodem archiepiscopo machinante Surrentina civitas a regia fidelitate recessit et reprobo juravit Othoni, ac ipsum archiepiscopum excommunicatum celebrasse divina, cum post talem machinationem per quam machinatores hujusmodi latam a sede apostolica excommunicationis sententiam incurrerunt, divina praesumpserit celebrare, archiepiscopus, antequam describendi libellum fieri sibi copiam postularet, in personam accusatoris quod esset inimicus et conspirator excepit, allegans interdicendum ei aditum accusandi, cum secundum instituta canonica inimici et conspiratores in nullius debeant accusationem admitti. Ad quod pars adversa respondit quod cum tanta sit labes simoniacae pravitatis ut servi adversus dominos et criminosi quilibet admittantur, et in prodendo crimine laesae majestatis socius etiam initae factionis non solum auditur, quinimo praemio et honore donatur, super praemissis exceptiones hujusmodi accusationem elidere non valebant, praesertim cum publicae utilitatis intersit ne crimina remaneant impunita. Fuit autem ad haec ex adverso responsum quod cum in decreto Anacleti papae caveatur expresse accusatores esse non posse qui ante hesternum diem aut nudiustertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant vel laesi ulcisci, et inoffensus accusatorum quaeratur affectus, et non suspectus, ac constitutio Calisti papae generaliter interdicat conspirationem in alicujus accusationem admitti, nec in aliquo canone sit expressum quod inimicus ac conspirator in exceptis criminibus audiatur, ne quod sanctorum Patrum documento sancitum non est superstitiosis adinventionibus attentetur, circa praemissa prohibitioni standum est generali, praesertim secundum aequitatem canonicam, quae viam non debet malignitatibus aperire,

Inter haec autem de causis inimicitiarum et conspirationis archiepiscopus interrogatus respondit quod memoratus M. ipsi archiepiscopo et cum in archidiaconum et cum in archiepiscopum fuit assumptus se opposuit adversarium manifestum. Praeterea cum quidam Neapolitanus fuisset in mortem fratris archiepiscopi machinatus, et per amicos ipsius ejiceretur de propria civitate, quidam magnates quos dictus Neapolitanus consanguinitatis linea contingebat ejectionem illius ad injuriam reputantes eumdem induxere Matthaeum ut cum quibusdam aliis in damnationem ipsius archiepiscopi conjuraret. Porro priorem causam non duximus admittendam, maxime cum reconciliatio fuerit subsecuta; prout ex narratione ipsius archiepiscopi notabatur. Super alia vero quam inficiabatur M. fuit pro ipsius parte propositum quod non est interdicta subjectis omnis conjuratio in praelatum; quia, cum secundum decretum Gelasii papae quisdam clericorum confidere non debeat offensae apostolicae se immunem, si in iis quae sequenda salubriter apostolica deprompsit auctoritas episcopum viderit excedentem, et non protinus ad aures Romani pontificis deferre curaverit, in pestilentem praelatum non immerito possunt conjurare subjecti, exemplo quadraginta episcoporum Illyrici ac Graeciae, qui per professionem in scriptis factam convenientes in unum, a Timotheo, qui per metum imperatoris Anastasii fuerat in Constantinopolitanum assumptus episcopum, discesserunt. Verum asserente archiepiscopo ex fomite malignitatis in eum conjurasse Matthaeum et hoc se legitime probaturum, ad ultimum consentientibus partibus sic duximus providendum, ut archiepiscopus porrectum libellum accipiens, super objectis criminibus responderet, reservata sibi facultate probandi quod idem M. ex malignitate conjuravit in ipsum. Libelli vero conceptio talis erat. « In nomine Domini, Amen. Anno Domini millesimo ducentesimo decimo tertio, pontificatus domini Innocentii III summi pontificis anno sexto decimo, mense Octobris, septimo Idus ejusdem. Apud vos, domine Innocenti Dei gratia summe pontifex, ego Matthaeus canonicus Surrentinus defero dominum Alferium Surrentinum archiepiscopum lege canonica reum de Simonia; quia dico ipsum promisisse archidiaconatum Surrentinum Joanni Ciroleon olim canonico Surrentino ut consentiret electioni suae in civitate Surrenti in camera, juxta triclinium episcopii, tempore domini Coelestini tertii summi pontifis, mense Januarii. Item defero eum reum de crimine laesae majestatis; quia civitas Surrentina recedendo a fidelitate regia, juravit Othoni, ipso hoc procurante, tempore domini Innocentii tertii summi pontificis in civitate Surrenti, in palatio suo, mense Maii. Et defero eum postmodum multoties celebrasse divina in ecclesia Surrentina, cum per sententiam vestram credam eum ob hoc excommunicationis vinculum incurrisse. Ego dictus M. profiteor me hunc libellum inscriptionis dedisse. » Oblato tandem libello, pars archiepiscopi allegavit quod erat minus legitime in quadam sui parte conceptus, eo quod non continebatur in ipso quo anno fuerint crimina objecta commissa. Cum enim libelli conceptio continere debeat mensem et consules sub quibus crimen dicitur fuisse commissum et antiquitus consules constituerentur annales, videtur quod admissi criminis annus exprimi debeat in libello.

Frustra etiam mensis juberetur apponi, si anni cujus est mensis non habetur aliqua certitudo. Ad quod pars accusatoris respondit quod cum in forma concipiendi libellum de anno non inveniatur expressum, sicut nec dies, ita nec annus admissi criminis debet apponi ne subornationi testium occasio praebeatur. Nec propter hoc quod in foro civili debent exprimi consules, licet consules essent antiquitus annui, sequitur quod certus annus sit exprimendus, cum idem consul diversis vicibus et pluribus annis gerere potuisset officium consulatus; unde per expressionem nominis ejus de certo anno constare non posset. Et cum in denominatione mensis non constet cujus anni mensis existat, non ita per expressionem mensis, sicut et anni, ad subornandum testes occasio posset assumi. His autem et aliis hinc inde propositis, cum ad ultimum accusator expresserit archiepiscopum eo anno commisisse Simoniae crimen objectum quo fuit archiepiscopatum adeptus, promittendo archidiaconatum Ecclesiae Surrentinae J. Ciroleon quondam canonico Surrentino si consentiret in ipsum, ac de tempore quo praedicta civitas juravit Othoni, satis manifeste constaret, ad contestationem litis, inficiante archiepiscopo crimina sibi opposita, est processum. Confessus est tamen quod postquam civitas juravit Othoni, multoties celebravit.

Productis autem ex parte archiepiscopi quibusdam testibus ad probandam exceptionem objectam cum hujusmodi protestatione M., scilicet quod post publicationem depositionum illorum, si vellet, posse objicere in personas, quia illis archiepiscopus contentus esse nolebat, depositiones ipsorum minime publicantes, receptionem testium tam super principali quam super exceptione praedicta de consensu partium fraternitati tuae duximus committendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus testes quos utraque pars duxerit producendos diligenter examines, et eorum dicta conscripta fideliter ad nos sub tuo conclusa sigillo transmittas, praefigens partibus terminum competentem quo nostro se conspectui repraesentent. Caeterum quoniam a principio protestatus est praefatus M. nobilem virum Simonem de Surrento germanum archiepiscopi memorati et quosdam alios ipsius archiepiscopi consanguineos multa impedimenta per suam potentiam praestitisse quo minus probationis copiam in nostra praesentia secum habuerit, cum quosdam induxerint ad jurandum ne adversus archiepiscopum aliquid dicerent, et alios minis ac terroribus a perhibendo testimonio nitantur arcere, nos ex officio nostro super hoc providere volentes, mandamus ut generalem feras excommunicationis sententiam in omnes qui aliquod impedimentum ipsi M. praestare praesumpserint in testibus producendis. Illos autem quos, sicut dictum est, jurasse constiterit quod contra archiepiscopum nihil dicerent denunties juramento hujusmodi non teneri quominus valeant in hac causa perhibere testimonium veritati. Si quis autem de consanguineis archiepiscopi aliquos de testibus praesumpserit impedire, quia verisimile non videtur ut eo invito talia fierent, et ob hoc non caret scrupulo societatis occultae, eo quod, si voluerit, poterit prohibere cum secundum legitimas sanctiones ostendat se iniquam litem fovere, ac experiri debeat judicis auctoritatem elusam qui defensionis copiam subtrahit adversario, eumdem archiepiscopum ab officio pontificali suspendas, et facias, sublato appellationis obstaculo, manere suspensum donec illum fecerit a tali praesumptione cessare. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Novembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXL. EPISCOPO TAURINENSI. Ut recipiat cessionem episcopi Aquensis. (Laterani, II Idus Novembris.) Venerabilis frater noster Aquensis episcopus nobis per litteras suas humiliter supplicavit ut eumdem senectute confectum a sollicitudine pontificalis officii absolvere dignaremur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus cessionem ipsius recipias vice nostra, ipsum, si a cedendi proposito forte destiterit, ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellendo. Ejus autem cessione recepta, relaxes suspensionis sententiam quam dilecti filii abbas Sancti Stephani Bononiensis et magister Gra. in eum auctoritate nostra protulisse noscuntur; ac sibi de proventibus Aquensis Ecclesiae juxta facultates ipsius et necessitatem personae provisionem congruam facias assignari ; injungens capitulo ejusdem Ecclesiae ut personam idoneam sibi per canonicam electionem praeficiant in pastorem non obstante privilegio Alexandrinis ab apostolica sede concesso, cum eodem reddiderint se indignos. Tu denique, frater episcope, etc.

Datum Laterani, II Idus Novembris, anno decimo sexto.

CXLI. CAPITULO MEDIOLANENSI. Dat eis archiepiscopum. (Laterani, VII Idus Novembris.) Receptis litteris nostris quibus vobis dedimus in mandatis ut causam electionum et postulationis in vestra celebratarum Ecclesia, quam dudum ad petitionem vestram duximus committendam, coram judicibus quibus illam commisimus usque ad festum Sanctae Crucis proximo praeteritum finaliter prosequi studeretis, alioquin ex tunc procuratores idoneos ad nostram curaretis praesentiam destinare, pastorem quem Domino inspirante vobis et eidem providerimus. Ecclesiae recepturos nuper dilectos filios Alkerium subdiaconum nostrum, Stephanum Balbum, et Willelmum canonicos vestros ad sedem apostolicam cum vestris litteris destinastis, cum multimoda gratiarum actione, mandatum nostrum humiliter admissuros, suppliciter postulantes ut quem mallemus de gremio Ecclesiae vestrae vobis dignaremur concedere in pastorem. Nos autem super hoc deliberatione habita diligenti, suspicionis et dissensionis materiam vitare volentes, dilectum filium Henricum cimiliarcham Ecclesiae vestrae, virum providum et honestum, in pastorem vobis duximus concedendum, per apostolica scripta mandantes quatenus ei tanquam pastori vestro reverentiam et obedientiam impendatis debitam ac devotam.

Datum Laterani, VII Idus Novembris, anno XVI.

CXLII. PRIORI ET CONVENTUI FARFENSIBUS. De electione abbatis. (Laterani, XVI Kal. Decembris.) Quam graviter et enormiter intrinsecam et extrinsecam pestem in spiritualibus et temporalibus a longo jam tempore Farfense monasterium sit collapsum manifesta demonstrant indicia et certa comprobant argumenta. Nos autem quibus divinitus omnium Ecclesiarum est sollicitudo commissa frequenter ad ejus curationem intendimus; sed propter lethalem plagam cordis et capitis, quae quasi a planta pedis usque ad verticem corpus infecit, nondum illam potuimus ex toto curare, ut dicere valeamus: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI). Nunc vero tempus advenit ut si ei caput praeficiatur idoneum totum corpus valeat a languore curari. Verum mirari cogimur et moveri quod nobis irrequisitis penitus et contemptis, qui Deo teste ad reformationem ipsius monasterii pura semper intentione processimus, vos ad electionem abbatis de praeposito faciendam praepropere processistis, qui, ut de caeteris taceamus, in tantae praesumptionis et ambitionis arrogantiam est elatus ut antequam confirmatio postularetur a nobis, quin etiam prius quam quidquam nobis de ipsius fuisset electione relatum, praesumpserit monachorum obedientias et laicorum fidelitates recipere, in choro, in capitulo, in refectorio, et in camera locum abbatis usurpans, recipiendo munitiones et castra, seque Farfensem electum non solum gerere sed et scribere non expavit; sicut per juramenta constitit monachorum, quorum nonnulli super pravitate Simoniaca requisiti, tam de auditu quam etiam de crudelitate testimonium perhibuere jurati. Nos igitur ecclesiasticae puritatis zelo succensi, quod tam improbe factum est irritantes, universos ab obedientia et fidelitate illi praestita decernimus auctoritate apostolica penitus absolutos; districte praecipientes eidem ut, si periculum vult ordinis evitare, de ipsa electione se nullatenus intromittat, sed incontinenti universa resignet quae tali occasione recepit, ac deinde vocatis omnibus ad quos spectat electio Deum habentes prae oculis, talem personam, sive de ipso monasterio sive de alio vobis eligatis regulariter in abbatem cui nihil obsistat de canonicis institutis. Nos enim ex parte Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra, excommunicamus et anathematizamus omnes et singulos qui contra conscientiam suam quemquam nominare vel eligere praesumpserint in abbatem, maxime pro quo sciant aut credant donationem sive promissionem factam esse aut etiam faciendam; et si aliquo tempore de tali fuerint reatu detecti, sciant se ab ipso monasterio perpetuo removendos. Has denique litteras districte praecipimus coram clero et populo publice legi et diligenter exponi, ne valeant excusari si qui forte praesumpserint mandatis apostolicis obviare.

Datum Laterani, XVI Kal. Decemb., pontificatus nostri anno XVI.

CXLIII. G. FERRARIENSI PRAEPOSITO. Constituitur rector massae Ficaroli. (Laterani, XII Kal. Decembris.) De tua confisi prudentia et potentia, post obitum bonae memoriae Ferrariensis episcopi curam et administrationem massae Ficaroli tibi duximus committendam, mandantes ut redditus tam ipsius massae quam civitatis Ferrariensis, quos Romana Ecclesia percipere consuevit, nomine nostro colligeres et fideliter conservares. Verum, sicut ex tuis accepimus litteris, ad te non pervenit illud mandatum. Unde credimus ipsum non sine malitia fuisse suppressum. De illis autem redditibus ad Ecclesiam Romanam spectantibus quos quidam Ferrarienses, sicut intelleximus, ex concessione clarae memoriae marchionis Estensis percipiunt, scire te volumus concessiones hujusmodi non esse factas de nostrae arbitrio voluntatis. Unde nos ipsas decernimus, et tu de mandato nostro denunties irritas et inanes. Tu igitur redditus ipsos et alios ad Romanam Ecclesiam pertinentes tam in Ferraria quam in massa praedicta nomine nostro recolligas et studeas conservare. Quae vero male alienata vel concessa repereris, auctoritate sedis apostolicae revoces; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Quidquid autem super his feceris, nobis rescribere non postponas.

Datum Laterani, XII Kal. Decemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXLIV. ABBATI SANCTI PETRI ALTISIODORENSIS, DECANO TRECENSI ET SACRISTAE ALTISIODORENSI. Ut cives Senonenses satisfaciant Ecclesiae. (Laterani, Idibus Novembris.) Significavit nobis venerabilis frater noster archiepiscopus Senonensis quod cum dilectus filius abbas Sancti Petri Vivi olim bona quondam Menardi defuncti, hominis Ecclesiae suae, tanquam res proprias et sibi debitas accepisset, et ipsas ad mandatum majoris et parium Senonensium reddere vel recredere non curasset, ipsi homines Ecclesiae jam dictae auctoritate propria capere praesumpserunt, et licet postmodum ad mandatum dilecti filii P. officialis praefati archiepiscopi restituerint viros illos, quia tamen post haec dicti cives admoniti saepius recusarunt abbati praedicto injuriam de captione suorum hominum emendare, prout idem officialis per sententiam diffinivit, excommunicavit officialis eosdem. Propter quod ipsi plusquam duodecim homines Ecclesiae Sancti Petri capere iterum praesumpserunt, ipsos Senonis in carcerem detrudentes: quos quia pluries requisiti reddere vel recredere noluerunt, denuo dictus officialis eos excommunicationis poenae subjecit, et civitatem Senonensem, in qua tenebantur in carcere religati homines Ecclesiae memoratae, supposuit interdicto. Consequenter vero dicti cives propter suam contumaciam manifestam, quia respondere in Senonensi curia contempserunt, occasionem frivolam praetendendo, et quia noluerunt securos reddere homines Ecclesiae Sancti Petri, sicut per officialis praefati sententiam fuerat diffinitum, nec non et quia reddere noluerunt res cujusdam feminae ipsius Ecclesiae quas ceperant, iterato per dictum officialem insuper triplici excommunicationis laqueo sunt astricti; sicque tam gravi poenae quinquies subjici meruerunt. Postmodum autem ad partes illas accedens dilectus filius Robertus tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, et coram se utramque partem faciens praesentari, praescriptis majori et paribus, recepto prius ab ipsis corporaliter juramento quod mandatis ejus in omnibus et per omnia obedirent, beneficium absolutionis impendit, praecipiens eis firmiter in virtute praestiti juramenti quod ecclesiae praedictae captos homines liberarent et emendas tribuerent, ac insuper de solvendis excommunicationum emendis nec non et de restituendis integre universis quae restituenda forent, fidejussores idoneos exhiberent, sicut praesentatae nobis ipsius legati litterae continebant. Ipsi vero, licet homines liberarint, spreta tamen postmodum in suarum periculum animarum religione praestiti juramenti, mandatum ipsius cardinalis implere de faciendis emendis et fidejussionibus exhibendis penitus contempserunt, sicut per litteras exsecutorum praefati legati nobis constitit manifeste. Cum igitur cardinalis praedictus in negotio crucis Dominicae promovendo multipliciter occupatus, decisioni hujus causae non valeat absque dispendio interesse, nec velimus tantam contumaciam totque injurias, quae asseruntur Christi Ecclesiae irrogatae, surdis auribus pertransire, volentes etiam dictorum majoris et civium spirituali periculo praecavere, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus nisi dicti major et pares emendas fecerint, et de solvendis emendis et restituendis integre universis quae propter haec restituere tenebuntur, fidejussores idoneos dederint archiepiscopo memorato, prout eis dictus cardinalis praecepit sub debito praestiti juramenti, vos ipsos auctoritate nostra in priores excommunicationum sententias appellatione postposita reducatis, facientes easdem cum interdicti sententia usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari. Si vero praescripti major et pares praedicta fecerint universa, sicut superius est expressum, audiatis quae partes hinc inde contra suprascriptas sententias vel pro ipsis duxerint proponenda. Et si forsan infra certum tempus quod eis duxeritis praefigendum legitime vobis constiterit injuste fuisse latas sententias antedictas, ipsos cives ac fidejussores eorum ab emendis penitus absolvatis, et faciatis ei congrue satisfieri de injuriis irrogatis. Alioquin tam ipsos quam fidejussores eorum ad satisfaciendum plenarie de injuriis et emendis et restituendum omnia quae propter hoc restituere tenebuntur per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, Idibus Novemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXLV DE CLARO MARISCO ET DE LONGOVILLARI ABBATIBUS, ET DECANO CHRISTIANITATIS DE MOSTEROLO, MORINENSIS ET AMBIANENSIS DIOECESUM. De reformatione monasterii S. Judoci. (Laterani, XVIII Kal. Decembris.) Dilectus filius abbas Sancti Judoci proposuit coram nobis quod cum olim propter alleviationem oneris debitorum quibus ejus monasterium premebatur, et deprimendam quorumdam contumaciam monachorum, apostolicae sedis auxilium implorasset, ad petitionem ipsius vobis dedimus in mandatis ut ad dictum monasterium personaliter accedentes, ei vice nostra visitationis impenderetis officium, corrigendo et reformando in ipso quae inveniretis correctionis et reformationis officio indigere. Vos autem hujus auctoritate mandati quaedam pro parte in ipso monasterio correxistis, jurisdictione vobis in aliis reservata, ut certo tempore rediretis ad statum ipsius monasterii plenarie reformandum. Interim autem per nuntium venerabilis fratris nostri Ambianensis episcopi ad abbatem et priorem de Gardo dioecesana sibi lege subjectos et Atrebatensem praepositum quondam suum concanonicum et speciali sibi familiaritate conjunctum a sede apostolica quibusdam generalibus litteris impetratis super inquisitione facienda in monasteriis per Ambianensem dioecesim constitutis, iidem occasione litterarum ipsarum in memorato monasterio Sancti Judoci volebant correctionis officium exercere. Verum cum abbas et conventus ad eorum citati praesentiam rescripti apostolici copiam sibi fieri, ut ex ipsius tenore constaret si tales inquisitores haberent aliquid jurisdictionis in ipsis, et dari sibi ad deliberandum inducias postularent, nec obtinere valerent, ad sedem apostolicam appellarunt; sed illi, appellatione contempta, in eumdem abbatem suspensionis, sicut audivit, sententiam promulgarunt, alias in ipsius et quorumdam aliorum de monasterio praejudicium perperam procedentes. Unde petebat a nobis abbas praedictus eorumdem processum irritum nuntiari. Auditis igitur iis et aliis propositis coram nobis tam per abbatem eumdem quam per magistrum P. nuntium episcopi memorati, qui tamen nuntius de iis quae proposuit non potuit facere nobis fidem, quia generale mandatum non derogat speciali, praesertim cum in eo de speciali mentio non habetur, praedicti abbatis de Gardo et collegarum ejus processum decrevimus irritum et inanem. Verum ne saepedictum monasterium tali praetextu plenariae correctionis officio defraudetur, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus cum intersit episcopi ne in sua dioecesi monasteria remaneant incorrecta, praedicto Ambianensi vocato, ut per se vel per nuntium, si velit, intersit, non ut impediat, sed ut in praesentia vestra proponat si quid viderit corrigendum, ad ipsum monasterium personaliter accedatis, eidem secundum tenorem praecedentium litterarum plenae visitationis officium impensuri. Vos denique, filii abbates, super vobis ipsis, etc.

Datum Laterani, XVIII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXLVI. WILLELMO ABBATI GEMBLACENSIS MONASTERII, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS RELIGIOSAM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, XVII Kal. Decembris.) Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii, Eugenii et Coelestini, Romanorum pontificum, vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, etc. usque et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ipsum videlicet monasterium in beatorum Petri et Exuperii honore fundatum, quod utique ipsius burgi principalis ecclesia esse dicitur, cum capella sua, quae vocatur Sancti Salvatoris, juxta providentiam tuam et successorum tuorum, fili abbas, tam in temporalibus quam in spiritualibus libere et absque contradictione aliqua disponenda, salvo nimirum jure debito Leodiensis episcopi. Similiter etiam villas et capellas de Corcis, de Esnagia, et de Salveniriis, et de Lircil, et de Arentin, ad praedictum locum tam parochiali quam saeculari jure pertinentes. Praeterea fundum ipsius burgi et terras adjacentes, cum banno et justitia, percussura monetae, mercato et teloneo, foragio vini; cambatico et materia, positione villici sive scabinorum atque caeterorum officialium ad eumdem locum pertinentium. Piscarias et vivaria, cum molendinis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis et silvis, ac partem allodii Gemblacensis quae fuit Aegidii et Joannis fratrum de Corcis et comparticipum suorum. Ecclesiam quoque de Castris, Pictam villam, villam quae dicitur Eineis, vicum qui dicitur Boferolus, vicum qui dicitur Maisnil, censum de Roseriis, villam quae dicitur Soe cum ecclesia, banno, justitia, terris, silvis, pratis, pascuis et piscaria. Censum villae quae dicitur Templiacus, cum tribus placitis annualibus, villam quae dicitur Ferolt, villam de Molenrivo cum ecclesia, villam Sancti Gaurerici cum ecclesia, villam de Niele cum ecclesia, allodium de Walchem, villam de Bellorivo, montem qui dicitur Sancti Wiberti cum ecclesia et appendiciis suis, decimas quorumdam sartorum de Sumbresia, villam de Diona cum ecclesia, terris, pratis et silvis, allodium de Jandrenolio, apud Puccium viginti duos solidos Leodiensis monetae, ecclesiam de Bossuth, ecclesiam de Baverechircum cum terris ad eam pertinentibus, villam de Stirs. Apud Leodium duos mansos, unum in insula juxta Sanctum Paulum, altera Sanctum Lambertum, et vineam unam apud Viniacum. Apud Namucum aliam vineam; villam de Soffri cum ecclesia, eremum Sanctae Mariae apud Brenam cum ecclesia. In episcopatu Cameracensi villam de Turp cum ecclesia. Adjicientes vicesimam partem totius allodii de Bevenchin, quam tenetis de ecclesia Sancti Lamberti sub annuo censu viginti quinque solidorum Leodiensis monetae; ecclesias quoque de Bossuth et de Bavenchien cum omni jure quod habetis in eis tam ex patronatu quam ex donatione piae recordationis Alberti Leodiensis episcopi, quam vobis specialiter sedes apostolica confirmavit, decimam sartorum totius silvae episcopi Leodiensis apud Bavenichen; decimam quoque in villa Smirci, quadraginta bunuariorum terrae et amplius, cum decimis quas habetis in monte Sancti Wiberti a parochianis mansionariis vestris; medietatem ecclesiae de Uvares cum dominio dotis et terrae et census et Gallianorum. Praeterea libertatem, donationes et possessiones ab illustri quondam viro imperatore Ottone et Wilbodone Leodiensi episcopo rationabiliter eidem venerabili loco collatas, et praedecessoris nostri bonae memoriae Benedicti papae privilegio roboratas, et usque ad hanc diem quiete a vestro monasterio habitas, nos quoque vobis concedimus et firmamus, sicut in eorum scriptis et privilegiis authenticis continetur. Sane novalium vestrorum, etc., usque exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos, etc., usque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, etc., usque nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum, etc., usque divina officia celebrare. Chrisma vero, oleum sanctum, etc., usque voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis, etc., usque quod postulatur impendat. Adjicimus etiam ut si quando in aliquo negotio vos gravari senseritis, sedem apostolicam vobis libere liceat appellare. Quoties etiam sanctam Romanam Ecclesiam pro gravaminibus vestris aut certa utilitate adire volueritis, idipsum faciendi facultatem liberam habeatis. Sancimus etiam ut bonae atque canonicae consuetudines quae in vestro monasterio hactenus viguerunt, eidem venerabili loco in perpetuum illibatae serventur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, etc., usque providerint eligendum. Decernimus ergo, etc., usque omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc., usque districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco, etc., usque pacis inveniant.

Datum Laterani, per manum Rainaldi acolyti et capellani domini Innocentii papae III, XVII Kal. Decembris, indictione II, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo decimo tertio, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno sexto decimo.

CXLVII. EPISCOPO ET ARCHIPRESBYTERO ET B. CANONICO FLORENTINIS. Scribitur pro judice Calaritano. (Laterani, VI Kal. Decembris.) Cum olim cives Pisani ad apostolicae sedis jura manus avidas extendere cupientes, dilectum filium nobilem virum judicem Calaritanum, qui ab Ecclesia Romana terram quam habet in Sardinia in feudum tenere dignoscitur, super quibusdam ejusdem terrae partibus coram potestate Pisana per suum syndicum convenissent, ac pro suae voluntatis arbitrio quasdam promulgari fecissent sententias contra eum in juris apostolici laesionem, nos attendentes quod idem judex super iis quae a Romana tenet Ecclesia nonnisi sub Romano pontifice debuit conveniri, sententias ipsas, tanquam a non suo judice latas, denuntiari fecimus irritas et inanes, ac inhiberi nihilominus civibus antedictis ne ipsarum occasione praefatum judicem de caetero molestarent. Nuper autem ad audientiam nostram eodem significante pervenit quod dicti cives uti volentes sententiis antedictis, nuntios suos in Sardiniam postmodum transmiserunt, ut per ipsos eorum possessionem apprehenderent quae ipsis per sententias adjudicata fuerant saepedictas. Praeterea B. Cajetanus Pisanus civis super fructibus cujusdam partis quam in Caleri se habere proponi, coram rectoribus Pisanis in causam traxit nobilem memoratum, eumque sibi obtinuit condemnari. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus nobilem saepedictum sententiarum occasione dictarum non sinatis ab aliquo molestari, molestatores, quoties ab eo fueritis requisiti, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Quod si non omnes, etc., tu ea, frater episcope, etc., Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, VI Kal. Decembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CXLVIII. ABBATI SANCTI MAURICII AGAUNENSIS SEDUNENSIS DIOECESIS. De diacono promoto extra tempora. (Laterani XVI Kal. Januarii.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius P. Ecclesiae tuae canonicus nobis humiliter intimavit quod cum bonae memoriae Sedunensis episcopus olim in eadem ecclesia in solemnitate beati Mauricii celebraret, idem ad praesentationem bonae memoriae Willelmi praedecessoris tui eum in subdiaconum ordinavit, a quo ad ejusdem praesentationem abbatis in festo Annuntiationis beatae Mariae in diaconum fuit postmodum ordinatus; nec recolit utrum dies qua ordinem subdiaconatus accepit esset Sabbatum Quatuor Temporum, utrumve dies quo fuit in diaconum ordinatus esset Sabbatum quo canitur Sitientes. Unde licet statuto tempore in sacerdotem promotus divina diu officina celebrarit, postmodum tamen, ut a conscientia sua dubitationis scrupulum amoveret, a divinorum celebratione duxit humiliter abstinendum, quousque super hoc nostrae recepisset beneplacitum voluntatis. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si super iis veritas ignoratur, eumdem in susceptis permittas ordinibus libere manifestare; quia ubi contrarium non apparet, episcopus rite praesumitur processisse; praesertim cum et solemnitas beati Mauricii Quatuor jejuniorum Temporibus, et festum Annuntiationis Sabbato quo Sitientes canitur, frequenter occurrant. Verum ex anno quo exstitit ordinatus per diligentem computationem posset veritas indagari; etsi constaret quod extra statuta fuisset Sabbata ordinatus, quanquam sustineri posset quod fuit de ordine subdiaconali praesumptum, diaconalis tamen ordinis ei deberet exsecutio interdici. Tu denique, fili abbas, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

CXLIX. EPISCOPO SUESSIONENSI, ABBATI LONGIPONTIS CISTERCIENSIS ORDINIS SUESSIONENSIS DIOECESIS, ET G. DECANO SUESSIONENSI. De negotio comitatus Campaniae et Briae. (Laterani, II Idus Decembris.) Dilecta in Christo filia nobilis mulier Blancha, comitissa Campaniae, ac Theobaldus natus ejus nostris auribus intimarunt quod inclytae recordationis Henricus comes Campaniae atque Briae profecturus in terram sanctam, baronibus et militibus suis jussit ut si eum de transmarinis partibus contingeret non redire, clarae memoriae Theobaldo fratri suo intenderent, utpote terrae domino, faciens eos super hoc praestare corporaliter juramentum: qui post mortem ejusdem comitis praefato Theobaldo, tanquam Campaniae ac Briae comiti, terris suis receptis ab ipso, fidelitatem ad homagium praestiterunt. Verum quia praefatus Henricus in partibus transmarinis duas filias ex clarae memoriae [Isabella] regina Hierosolymitana sibi, ut dicitur, minus legitime copulata suscepit, comitissa praefata et filius ejus timentes sibi ab illis vel a viris earum, cum fuerint matrimonio copulatae, moveri super eisdem comitatibus quaestionem, ne pro defectu testium jus eorum valeat deperire, nobis humiliter supplicarunt ut valitudinarios testes et senes recipi faceremus. Nos igitur eorum volentes indemnitatibus praecavere, ne veritas valeat occultari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus testes senes et valitudinarios, quos super iis iidem producendos duxerint, admittatis, et diligenter examinantes eosdem, ac depositiones ipsorum fideliter redigentes in scriptis, ipsa sigillorum vestrorum munimine roboratas faciatis cautius custodiri. Quod si non omnes, etc., tu, frater episcope, etc. Vos denique, frater episcope, ac fili abbas, super vobis ipsis et creditis vobis gregibus taliter, etc.

Datum Laterani, II Idus Decemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum Vindocinensi et de eleemosyna abbatibus Carnotensis dioecesis * et subdecano Sancti Martini Turonensis usque in finem.

Datum Laterani, ut supra.

CL. PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET TYRENENSI ARCHIEPISCOPO. De matrimonio Erardi de Brena. (Laterani, XVII Kal. Januarii.) Ex parte dilectae in Christo filiae nobilis mulieris Blanchae comitissae Campaniae ac Theobaldi nati ejus nostro est apostolatui reseratum quod nobilis vir Erardus de Brena nuper ad partes vestras accessit ut unam de filiabus clarae memoriae Henrici comitis Campaniae accipiat in uxorem, quae ipsum dicitur in eo gradu consanguinitatis attingere quod secundum sanctorum Patrum statuta legitime nequeunt copulari, cum inclytae recordationis Ludovicus rex Grossus, proavus videlicet comitis supradicti, frater exstiterit Florii, cujus pronepos est Erardus: quod ut asserunt, satis est in Galliarum partibus manifestum, et constare de facili poterit evidenter. Cum igitur ipsi, si necesse fuerit, id probare in eisdem partibus sint parati, et satius sit in hujusmodi ante tempus occurrere quam post tempus remedium mendicare, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus sub poena excommunicationis appellatione remota inhibere curetis hujusmodi contrahi copulam inter eos, ne scandalum oriatur ex eo ex quo debet utilitas provenire. Quod si non ambo, etc., alter vestrum, etc. Vos denique, fratres patriarcha et archiepiscope, super vos ipsis, etc.

Datum Laterani, XVII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum Suessionensi et Catalaunensi episcopis, et decano Suessionensi usque ad partes ultramarinas accessit, etc., usque probare in vestris partibus, etc., usque quatenus si forte idem Erardus in Galliam venerit cum puella, sub poena excommunicationis, etc., usque provenire. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Vos denique, fratres episcopi, etc.

Datum Laterani, etc., ut supra.

CLI. NOBILI MULIERI BLANCHAE, COMITISSAE CAMPANIAE, AC THEOBALDO NATO EJUS. Ejusdem argumenti cum epistola 149. (Laterani, III Idus Decembris.) Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod dilectus filius noster Robertus, tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, adjunctis sibi quibusdam episcopis et aliis bonis viris, super hoc quod inclytae recordationis comes Henricus ad partes ultramarinas iturus terram suam Theobaldo fratri suo fecit jurari si de illis partibus non rediret, et quod praedictus comes cum clarae memoriae [Isabella] regina Hierosolymitana post mortem [Conradi] marchionis Montisferrati, qui eam Unfredo de Toron legitimo viro ejus violenter abstulerat, ipso Unfredo vivente contraxit, quosdam testes recepit, pro eo quod de morte quorumdam illorum, cum essent senes, poterat merito dubitari, et de longa timeri absentia aliorum, nec non et periculis aliis quae propter guerras poterant imminere. Nos igitur vestris precibus annuentes, quod super iis provide ac legitime factum est per cardinalem praedictum, robur habere praecipimus firmitatis.

Datum Laterani, III Idus Decembris, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLII. MAGISTRO RADULPHO CLERICO. Confirmatur sententia lata pro eo. (Laterani, IV Idus Decembris.) Ex multarum tenore perpendimus litterarum quod cum olim causam quae inter te ex parte una et G. militem de Curi et Majorem, Scabinos, Oisellum et magistrum domus Dei de Bancingnis dioecesis Laudunensis ex altera super terris, pratis, frumento, pomoerio, foragiis, minuta decima, et rebus aliis vertebatur, dilecto filio abbati Sancti Eligii Noviomensis et conjudicibus suis duxerimus committendam, ipsi rationibus utriusque partis auditis, et causae meritis intellectis, pro te super praedictis omnibus diffinitivam sententiam promulgarunt, condemnantes partem alteram in expensis. Cumque postmodum super hoc a nobis plures litterae ad diversos judices emanassent, demum dilecto filio cantori Noviomensi et suis conjudicibus nostris litteris dedimus in mandatis ut dictam sententiam, sicut esset justa, exsecutioni mandantes, ipsam facerent firmiter observari, contradictores appellatione remota per censuram ecclesiasticam compescendo. Coram quibus proposuit pars adversa quod ab eadem sententia fuerat ad nostram audientiam appellatum. Sed quamvis ad hoc probandum testes plurimos produxisset, penitus tamen in probatione defecit. Propter quod iidem judices invenientes eamdem sententiam juste latam, ipsam auctoritate apostolica confirmarunt, praedictos militem, majorem et alios, eo quod parere diffinitivae sententiae contempserunt diutius et contemnunt, excommunicationis laqueo innodantes. Ne igitur de caetero causa ista semper repullulet, adversariorum malitia procurante, in tuum praejudicium et gravamen, tuis laboribus finem imponere volumus atque liti. Unde quod ab ipsis rationabiliter factum esse dignoscitur approbantes, diffinitivam sententiam justitia exigente prolatam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IV Idus Decemb., pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLIII ARCHIEPISCOPO TOLETANO. De dioecesibus recuperatis a Christianis. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Cum quaedam dioeceses olim Ecclesiae Toletanae subjectae, quas, Christianorum exigentibus culpis, inimici nominis Christiani tenuerunt diutius occupatas, nuper dextera Domini faciente virtutem, per studium et prudentiam charissimi in Christo filii nostri Adelphonsi, illustris regis Castellae, sint extortae de manibus impiorum, ne cura pastoris desit fidelibus positis in eisdem, eas sollicitudini tuae duximus committendas ut, donec apostolica sedes de illis aliter duxerit disponendum, curam eis exhibeas pastoralem. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eas habeas taliter commendatas quod divini nominis cultus in eis per tuam sollicitudinem amplietur, ad restaurandum tamen in eis episcopos impendas studium et operam efficacem. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

CLI NOBILI VIRO HERVEO COMITI, ET MATHILDI UXORI EJUS COMITISSAE NIVERNENSI. Dispensat super cognatione. (Laterani, XIII Kal. Januarii.) Ascitis aliis in partem sollicitudinis, summus pontifex assumptus est in plenitudinem potestatis: qui cum moderator sit canonum, juri non facit injuriam si dispensat; praesertim cum dispensatio sic juris vincula laxet in aliquo quod in aliis non dissolvit, et sic beneficium gratiae specialis inducat quod vigorem constitutionis non perimit generalis. Sane supplicastis nobis ut cum per tredecim annos in conspectu Ecclesiae cohabitaveritis vobis adinvicem, de cohabitatione hujusmodi sobole procreata, impedimentum ex eo quod vos quarto gradu parentelae vel remotiori contingitis amovere per dispensationis gratiam dignaremur, maxime ob reverentiam crucifixi, ad cujus vos obsequium devovistis, signo crucis assumpto in subsidium terrae sanctae. Quia vero dignum est ut in ejus vicario cujus causam in isto negotio specialiter assumpsisse videmini favorem inveniatis gratiae specialis, considerato etiam quod super facto Virziliacensis Ecclesiae circa procurationes mandatum apostolicum implevistis, vobiscum in gradu praedicto et remotiori, si eo vos forte contingitis, auctoritate apostolica de fratrum nostrorum consilio dispensamus. Nulli ergo, etc., dispensationis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, XIII Kal. Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo

CLV. DECANO ET CAPITULO EBORACENSIBUS. De electione episcopi. (Laterani, X Kal. Januarii.) Cum Ecclesiam vestram speciali diligamus in Domino charitate, utpote maximum Ecclesiae Dei membrum, ipsius commodum et honorem sollicite volumus procurare, cupientes ut eidem praeficiatur, annuente Domino, talis pastor qui sibi non sit oneri sed honori, et qui magis prodesse desideret quam praeesse, plebem sibi subjectam aedificans verbo pariter et exemplo. Cum igitur in cujuslibet electione pastoris cum multa sit discretione ac prudentia procedendum, et omni carnalitate, timore, ac amore mundano exclusis, timor Domini sanctus prae oculis sit habendus, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et sub divini judicii obtestatione praecipimus quatenus convenientibus vobis in unum in capitulo ad tractandum de vestri electione pastoris, et Spiritus sancti gratia invocata, electionem canonicam de persona idonea celebretis cum consilio venerabilis fratris nostri episcopi Tusculani apostolicae sedis legati; districtius inhibentes ne per violentiam aliquam sive fraudem mandatum nostrum deludere quis praesumat.

Datum Laterani, X Kalend. Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLVI. JOANNI CANONICO SANCTI PETRI LEODIENSIS. Ei adjudicat praebendam. (Laterani, IX Kal. Januarii.) Diligenter examinatis et perspicaciter intellectis meritis causae quae inter te ac G. subdiaconum Leodiensis dioecesis super praebenda ejusdem Ecclesiae vertebatur, tibi exigente justitia praebendam adjudicantes eamdem, super ea perpetuum silentium memorato subdiacono duximus imponendum. Nulli ergo, etc., diffinitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, IX Kalend. Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

CLVII. MAGISTRO ET FRATRIBUS HOSPITALIS TEUTONICORUM. Decimas illis donatas confirmat. (Laterani, V Kal. Januarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque concurrentes assensu, hospitale apud Frisacum et decimas omnium victualium quae solent adduci in castrum Frisaci, quae venerabilis frater noster Eberhardus Salzeburgensis archiepiscopus, praepositi et capituli Salzeburgensis Ecclesiae assensu legitimo accedente, ordini vestro intuitu obtulit pietatis, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, et in authentico scripto praedictorum archiepiscopi et capituli continetur, vobis et per vos ordini supradicto auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, V Kal. Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLVIII. LINGONENSI EPISCOPO, ET ABBATI MORIMUNDENSI CISTERCIENSIS ORDINIS LINGONENSIS DIOECESIS. De purgatione canonica archiepiscopi Bisuntini. (Laterani, IV Nonas Januarii.) Recepimus litteras vestras, quibus nobis intimare curastis quod apostolico suscepto mandato super indicenda purgatione venerabili fratri nostro archiepiscopo Bisuntinensi, ad diem sibi praefixum comparuit coram vobis, juramentum purgationis offerens sub hac forma, videlicet quod immunis erat ab illis criminibus super quibus se purgare debebat. Cumque vos diceretis hanc non esse formam canonicam, et super hoc fuisset aliquandiu disputatum, ipse tandem ad nos vocem appellationis emisit, cui de prudentum virorum consilio detulilistis. Ipse vero ad praesentiam nostram accedens humiliter supplicavit ut saltem super purgatione incontinentiae dignaremur temperare rigorem, quia non audebat asserere quod a nativitate sua nunquam passus fuerit lapsum carnis. Porro cum ab eo non credatur exactum fuisse hujusmodi juramentum, potius forte praesumitur quod alia de causa volebat sub praescripta forma jurare, videlicet quod immunis esset ab illis criminibus de quibus fuerat infamatus, tanquam dimissis per poenitentiam jam esset immunis ab illis. Sed hoc jurare non parvae temeritatis existeret, cum beatus Job dicat: Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignoravit anima mea (Job IX). Et Salomon: Quis potest dicere, mundum est cor meum, et purus sum a peccato (Prov. XX). Unde Psalmista dicebat: Delicta quis intelligit, ab occultis munda me, Domine (Psal. XVIII). Apostolo attestante: Nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum (I Cor. IV). Ideoque praescriptam purgationis formam, secundum quam idem archiepiscopus coram vobis obtulit se purgare, penitus reprobamus, utpote indiscretam et temerariam nec non incongruam et ineptam; injungentes eidem ut si potuerit et voluerit, sub hac forma se purget secundum sanum intellectum quem ei duximus exprimendum, videlicet quod illa crimina graviora, id est Simoniam, venditionem justitiae atque incontinentiam, de quibus infamatus existit, juret se minime commisisse postquam ad archiepiscopalem promotus est dignitatem, et compurgatores sic jurent, quod credunt eum verum jurasse. Quo facto, vos illum dimittatis in pace. Alioquin eum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo removere curetis a regimine pastorali, processuri secundum formam in prioribus litteris nostris expressam. Quod si forte non ambo iis exsequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum dilecto filio priore Morimundensi ea nihilominus exsequaris. Vos denique, frater episcope et fili abbas, etc.

Datum Laterani, IV Nonas Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLIX. ABBATI ET CONVENTUI VIRZILIACENSI. Approbat concordiam initam cum comite Nivernensi. (Laterani, IV Non. Januarii.) Cum litigantium utilitatis intersit ne sopitae judicio vel concordia quaestiones iterum suscitentur, si ea quae provida sunt deliberatione firmata, auctoritatis nostrae robur exposcant, eis grato concurrentes assensu, favoris apostolici praesidium impertimur. Sane postulastis a nobis ut concordiam quae inter vos ex parte una et comitem ac comitissam Nivernenses ex altera super procurationibus, damnis et injuriis intervenit, sicut per litteras vestras accepimus, quas de verbo ad verbum jussimus praesentibus adnotari, dignaremur apostolico munimine roborare. Tenor autem litterarum talis existit: « Sanctissimo patri et domino reverendo Innocentio Dei gratia summo pontifici, devoti et humiles filii frater Galterius dictus abbas et conventus Virziliacensis, devota pedum oscula. Noverit sanctitas vestra quod dominus Herveus comes et Mathildis comitissa Nivernenses fecerunt nobis authenticum instrumentum, cujus tenor est talis: Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit, Herveus comes et Mathildis comitissa Nivernenses salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter nos ex una parte et abbatem et conventum monasterii Virziliacensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis, damnis et injuriis quaestio verteretur, tandem mandavimus domino papae quod per omnia volebamus in hac causa ipsius obtemperare mandatis. Ipse vero, communicato fratrum suorum consilio, scripsit in hunc modum: Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis abbati Sancti Victoris et cancellario Parisiensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum pro quaestione quae inter nobilem virum Herveum comitem Nivernensem ex parte una et dilectos filios abbatem et conventum monasterii Virziliacensis dioecesis Eduensis ex altera super quibusdam procurationibus annuis, damnis et injuriis vertebatur, ipsius nobilis et partis alterius procuratores ad nostram praesentiam accessissent, et in ea fuisset aliquandiu coram nobis prudenter et provide disputatum, tandem ex parte nobilis antedicti relatione suorum procuratorum accepimus quod ipse volens per omnia complacere nostrae beneplacito voluntatis, paratus erat in hac causa nostris obtemperare mandatis. Nos autem communicato fratrum nostrorum consilio hoc duximus injungendum, ut cum ipse et successores sui comites Nivernenses in festo paschali ad monasterium accesserint memoratum, nomine procurationis centum librarum usualis monetae, quae pro tempore curret, sint summa contenti tantumdem in festo beatae Mariae Magdalenae procurationis nomine recepturi si ad monasterium accesserint supradictum, ad protectionem ejusdem monasterii, secundum quod de jure tenentur, dantes operam efficacem. Ut ergo super hoc nulla possit in posterum via patere calumniae, mandavimus ut praedictus nobilis et uxor ipsius per authenticum instrumentum abbati et conventui monasterii ejusdem promittant se id firmiter servaturos, suos nihilominus successores ad hujus rei observantiam obligantes, et ad majorem cautelam faciant hoc per charissimum in Christo filium nostrum illustrem regem Francorum auctoritate regia confirmari. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus postquam nobilis memoratus et uxor sua litteras secundum formam concesserint supradictam, eumdem nobilem juxta formam Ecclesiae ab excommunicationis vinculo absolvatis quo propter idem negotium nostra est auctoritate ligatus, injungentes eidem sub debito praestiti juramenti ut ad impetrandam super hoc confirmationem regiam det operam bona fide. Abbatem vero et conventum praedictos ab omni decrevimus impetitione cessare, omnemque remittere quaestionem quae ipsis adversus nobilem saepedictum super damnis et injuriis competebat; decimis de Dornitiaco duntaxat exceptis, super quibus eis satisfieri volumus et mandamus. Quod si non omnes, etc. Datum Laterani II Idus Aprilis, pontificatus nostri anno sexto decimo. Nos autem, ut promisimus, volentes, sicut decuit, mandatum apostolicum adimplere, mediante venerabili patre Roberto, tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbytero cardinale, apostolicae sedis legato, solemni coram eo praestito corporaliter sacramento concessimus quod pacem praescriptam cum maxima deliberatione a domino papa et cardinalibus ordinatam observabimus bona fide, et litteris praesentibus ad praedictae pacis observationem successores et haeredes nostros in perpetuum obligamus, volentes modis omnibus et liberaliter concedentes ut suprascriptae pacis forma a nobis et successoribus et haeredibus nostris in aeternum firmiter et inviolabiliter penitus observetur. Ut igitur quae praedicta sunt majori gaudeant firmitate, ista omnia . . . filia nostra laudavit, et nos ea praesenti scripto et sigillorum nostrorum appositione roboravimus. Actum apud Leigniacum castrum anno gratiae millesimo ducentesimo decimo tertio, mense Octobris. » Inde est quod sanctitatem vestram quo humilius possumus exoramus quatenus pacem istam per vos et a vobis factam ita dignemini confirmare quod firma et stabilis permaneat in aeternum. Nos igitur precibus vestris favorem benevolum impendentes, id auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IV Non. Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

CLX. CAPITULO TERVISINO. De negotio episcopi Tervisini. (Laterani, V Idus Januarii.) Licet dilectus filius magister Maximus notarius noster et collegae ipsius, per quos inquisitionem quam venerabilis frater noster Cremonensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, fecerat contra venerabilem fratrem nostrum episcopum Tervisinum, ac etiam illam quae primo contra eumdem facta exstiterat auctoritate bonae memoriae Albanensis electi apostolicae sedis legati, examinari mandavimus, ejusdem Cremonensis processum exigente justitia irritarint, et nos postmodum quod super hoc factum exstitit ab eisdem duxerimus approbandum, quia tamen eumdem episcopum propter alienationes quasdam et debita quibus suam dicebatur Ecclesiam onerasse habuimus de dilapidatione suspectum, super hoc venerabilibus fratribus nostris patriarchae Gradensi et episcopo Castellano direximus scripta nostra. Qui, juxta formam sibi traditam procedentes, veritatem super iis et aliis per Tervisinos canonicos juramento praestito sollicite inquisitam sub suis nobis destinavere sigillis, certo termino ipsi episcopo assignato quo personaliter vel per procuratorem idoneum nostro se conspectui praesentaret. Ipso igitur in nostra praesentia constituto, et inquisitione facta per patriarcham et episcopum antedictos plenius intellecta, nobis manifeste innotuit per eumdem vetus debitum quo tenetur Ecclesia Tervisina tredecim millium librarum summam attingere, computatis usuris, ac praefatum episcopum debito ipso in quinque librarum millibus ampliato, molendinum quoddam Ecclesiae ipsi perutile octingentarum librarum pretio vendidisse, ac sustinuisse vassallos suos circa duorum millium librarum valentiam alienare de feudis quae ab Ecclesia tenebant eadem, data ipsi episcopo juxta Tervisinae civitatis statutum pretii sexta parte; quanquam et a subditis suis quaedam receperit pro collecta, et episcopii redditus circa duo millia librarum valeant annuatim. Civibus etiam Tervisinis teloneum ipsi Ecclesiae auferentibus se nequaquam opposuit, ut debebat, quinimo illud duobus millibus librarum aestimari obtinuit ab eisdem; quanquam de ipsa pecunia nihil receperit, nisi quod commune septingentas libras, quas extorquere nitebatur ab ipso, sibi recompensavit ex illis. Ad haec, post confirmationem suam nobili viro Guercio duo millia librarum, Ecclesiae suae onere non considerato, donavit quietem propriam ipsius Ecclesiae dispendio satagens procurare.

Etsi ergo eumdem episcopum ab administratione possemus merito removisse, utpote qui de dilapidatione non suspectus solummodo, vero etiam procul dubio culpabilis est inventus; quia tamen vexationes quas a dicto Guercio pertulisse dignoscitur aliquatenus extenuant culpam ejus, et quia etiam a vobis testimonium sibi laudabile perhibetur, eum, rigore juris mansuetudine temperato, adhuc in administratione ipsa duximus tolerandum, volentes cum evangelico illo agricola experiri utrum arbor hujusmodi fructum missis circa eam stercoribus sit factura; ut dimittamus eamdem, siquidem fructum fecerit exspectatum, alioquin ipsam, ne terram inutiliter occupet, succidamus. Ne autem Ecclesia saepedicta sub voragine pereat usurarum, ipsius necessitate ac utilitate pensatis, licentiam dedimus episcopo memorato ut cum consilio dilectorum filiorum Jordani prioris Sancti Benedicti et Jacobi archidiaconi Paduani et assensu vestro, tantum de possessionibus ejusdem Ecclesiae remotioribus ac minus utilibus alienet quod decem millia librarum veteris debiti de pretio solvi valeant earumdem, omnem aliam alienationis speciem penitus interdicentes eidem; ita ut ipso jure contractus alienationis sit irritus, si quem forte alium a praedicto de bonis Ecclesiae saepedictae praesumpserit attentare. Ipse vero sic suas moderetur expensas quod mille libras proprii debiti de proventibus solvat episcopalibus annuatim quousque totum fuerit persolutum, ac usuras trium millium librarum, quae remanent de antiquo, interim excrescere non permittat; proviso sollicite ut dictarum possessionum pretium in solutionem debiti praenotati sine diminutione qualibet convertatur. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ipsi, quem ad vos cum favore gratiae nostrae remittimus, in his et aliis quae ad ejus spectant officium fideliter assistatis, impendentes ei consilium et auxilium opportunum.

Datum Laterani, V Idus Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto.

In eumdem modum scriptum est Jordano priori Sancti Benedicti et Jacobo archidiacono Paduano, usque et quia etiam a capitulo suo testimonium sibi laudabile, etc., usque ut cum consilio vestro et assensu capituli sui tantum de possessionibus, etc., usque convertatur. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus praedicta faciatis ab ipso episcopo firmiter observari, alioquin eumdem ab administratione curetis sublato appellationis obstaculo removere.

Datum, ut supra.

CLXI. ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI ET UNIVERSIS EPISCOPIS IN HUNGARIA CONSTITUTIS. Adversus eos qui manus injiciunt in clericos. (Laterani, VII Idus Januarii.) In illis non modicum superabundat iniquitas qui praesumunt Christos Domini tangere, in praelatis Ecclesiae malignantes. Sane intelleximus quosdam Hungaros in tantum prorupisse furorem quod inter alia quae commiserunt enormia, in venerabilem fratrem nostrum Colocensem archiepiscopum manus praesumpserunt injicere temere violentas, et audacter desaevientes in gregem, qui non timuerant in pastorem, ipsius archiepiscopi clericos nec non et monachos verberibus, damnis, et aliis injuriis afflixerunt. Volentes igitur eosdem sacrilegos in praesenti confundi, si forte resipiscant, ne pereant in futuro, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si est ita, ipsos singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, per vestras dioeceses excommunicatos denuntiari publice faciatis et tandiu ab omnibus arctius evitari, etc., usque absolvendi. Vos denique, fratres archiepiscope ac episcopi, etc.

Datum Laterani, VII Idus Januarii, pontificatus nostri anno decimo sexto

In eumdem modum scriptum est nobilibus viris universis ducibus Poloniae, usque et aliis injuriis afflixerunt. Quia vero dignum est ut suffragiis et solatio careant devotorum qui se adversus Dei ministros in tantae indevotionis malitiam erexerunt, nobilitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica scripta mandantes quatenus si quos de memoratis sacrilegis ad vos confugere forte contigerit, eos in vestrae salutis dispendium nullatenus admittatis, ne illicito favore, quod absit! eorum videamini communicare peccatis.

Datum, ut supra.

CLXII. ALBANENSI EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Scribitur pro monasterio de Chortato. (Laterani, II Idus Januarii.) Ex relatione dilectorum filiorum abbatis et monachorum monasterii Sanctae Mariae de Chortato Thessalonicensis dioecesis nos noveritis accepisse quod cum ipsorum monasterium, sicut et alia multa, juxta morem patriae a jurisdictione quorumlibet ecclesiasticorum praelatorum exemptum fuerit ab antiquo et soli Constantinopolitano imperatori subjectum, tanta quondam bonorum omnium affluentia redundabat quod idem magna temporalium ubertate refertum, et jucunda spiritualium venustate praeclarum, ducentorum monachorum collegium sustentabat. Sed olim clarae memoriae [Willelmo] marchione Montisferrati partium illarum, sicut Domino placuit, dominium obtinente, ipsisque a facie hominum fugientibus in solitudinem prae timore, P. abbas Lucetii Cisterciensis ordinis ab eodem marchione dare sibi dictum monasterium interim impetravit, et ipsius Ecclesiae praesumens infringere libertates, G. monachum suum instituit in eodem: qui, tanquam lupus rapax et praedo crudelis, abbatis thesauro et omnibus aliis Ecclesiae ipsius ornamentis, venditisque victualibus et caeteris bonis quibus ipsa Ecclesia copiosissime affluebat, exinde furtive recessit; nec, quaesitus a marchione, ut poenas solveret de commissis, potuit inveniri. Verum quia peccatis exigentibus in iis omnibus aversus furor Domini nondum erat, sed ad percutiendum extenta fortius manus ejus, pessimus successit iniquo. Nam R. monachus de Lucetiis tunc temporis superveniens, et nequiter se humilians, cum interiora ejus existerent plena dolo, ac se in lucis angelum transfigurans, ab eodem marchione obtinuit monasterii custodiam antedicti: cujus iniquitas postmodum tanta fuit ut prioris praedonis non videretur frater vel discipulus, sed magister. Nempe cellis dirutis et domibus desolatis, ac eradicato quodam funditus oliveto, quod repraesentabat quodammodo terrestris delicias paradisi tanquam mercator improbus ligna vendebat clibanis impudenter. Nec sic tamen potuit ejus inexpleta cupiditas satiari quin omnibus animalibus venditis et inique distractis ita consumpserit omnia bona domus quod novissimi exactoris crudelitas priore pejor exstitit in universum; quia lupi rapacitas praecedentis, subsequentis respectu somnium potuit reputari. Cumque ad aures marchionis haec omnia pervenissent, idem considerans se fore a dictis monachis circumventum, et dolens per se factam ruinam miserabilem tantae domus, exinde dictum monachum expelli praecepit, et supradicto abbate ac monachis convocatis, praefatum ipsis monasterium disposuit resignare perpetuo possidendum. Sed eodem morte praevento, charissimus in Christo filius noster Henricus, imperator Constantinopolitanus illustris, cui praemissa constabant, ipsos restituit in eodem, confirmans postmodum factum suum privilegio aurea bulla munito. Porro cum ipsi nihil invenissent ibidem unde possent unius diei esuriem saturare, ac propter hoc ad eleemosynarum suffragia convolantes, multa ibidem denuo congregassent, pestis alia supervenit, quorumdam videlicet monachorum de Lucetiis; qui se spoliatos dicto monasterio asserentes, auctoritate litterarum nostrarum se in ipso restitui et exinde monachos Graecos expelli fecerunt: quibus ob reverentiam apostolici mandati non fuit ausus contradicere imperator. Cum igitur tantae calamitatis immensitas non solum ad compatiendum corda movere, sed auribus horrorem incutere debeat ex auditu, nobis humiliter supplicarunt ut tantis ipsorum miseriis atque malis finem imponere dignaremur, sub nostra protectione suscipientes eosdem, et a dicto monasterio ejectis malignis invasoribus memoratis, ipsos in eodem restitui faceremus et pacifica possessione gaudere. Quia vero nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita plenius et cognita veritate, auctoritate nostra super iis statuas et disponas quae secundum Deum videris expedire; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, II Idus Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXIII. EPISCOPO ET CAPITULO MASSILIENSIBUS. Ut praebendam assignent Raimundo scriptori. (Laterani, XIII Kal. Februarii.) Quantum sit inobedientiae culpa gravis et obedientiae virtus magna protoplasti transgressoris poena demonstrat, quam adhuc solvit tota sua posteritas et deplorat, et secundi Adae obedientia humilis et devota, quam usque ad mortem Patri exhibuit, protestatur: propter quam Deus Pater super omnes ipsum exaltans, non solum dedit ei nomen quod est super omne nomen, et omnem sibi principatum et potestatem subjecit, verum etiam sibi concessit ut genus humanum perpetua morte damnatum sua morte redimeret et ad gaudia aeterna transferret. Cum igitur contra inobedientiae gradus, qui praecipitant in infernum, per Christum scala sit obedientiae praeparata, per quam conscendere valeamus in coelum, de vobis non sufficimus admirari quod vos viam regiam declinantes, ambulare per devia in contemptum nostrum et animarum vestrarum salutis dispendium contumaciter elegistis. Nam cum vobis pro dilecto filio magistro Raimundo scriptore ac familiari nostro, cujus fidelitatem et prudentiam laudabilem et devotam diutius sumus experti, jam quartum direxerimus scripta nostra, ut eidem, quem dudum ad mandatum nostrum nullo sibi beneficio assignato in fratrem et canonicum recepistis, curaretis, sicut uni ex vobis, tam in domibus quam in aliis providere, ac postmodum quibusdam ex vestris in nostra praesentia constitutis hoc idem injunxerimus viva voce, vos, quod grave gerimus et indignum, tanquam inobedientiae filii pingui cervice ac armato collo jugum praecepti nostri excutientes a vestris humeris impudenter, id hactenus efficere non curastis. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus juxta praescriptam formam ipsi magistro non differatis ulterius providere. Alioquin tantarum transgressionum non effugietis debitam ultionem; scientes nos dilecto filio Petro tituli Sanctae Mariae in Aquiro diacono cardinali, apostolicae sedis legato, per apostolica scripta districte praecipiendo mandasse ut si vos mandatum nostrum neglexeritis adimplere, ipse de bonis Ecclesiae vetrae secundum formam eamdem competentem sibi provisionem nostra suffultus auctoritate assignare procuret; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo per censuram ecclesiasticam compescendo.

Datum Laterani, XIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXIV. NICOLAO TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De relaxando interdicto Angliae. (Laterani, X Kal. Februarii.) Cupientes secundum officii nostri debitum tam regno quam sacerdotio in Anglia providere, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus atque praecipimus quatenus, cum charissimus in Christo filius noster Joannes illustris rex Angliae persolverit in manibus tuis et venerabilium fratrum nostrorum Cantuariensis archiepiscopi S. R. E. cardinalis ac episcopi Eliensis nec non dilecti filii Pandulphi subdiaconi nostri centum millia marcharum argenti ad opus eorum quibus facienda est restitutio ablatorum, computatis iis quae ipse jam tradidit praefato archiepiscopo et episcopis aut aliis hoc negotium contingentibus de ipsorum conscientia vel mandato, ita quod si facta inquisitione constiterit plus ablatum, suppleatur ab ipso, si vero minus, refundatur eidem, tu receptis ejus patentibus litteris suo sigillo munitis, quibus se profiteatur ad hoc etiam inter alia ex praestito pridem nobis juramento teneri quod tam super restituendis ablatis quam super recompensandis damnis mandatis nostris absque refragatione parebit, relaxes protinus sententiam interdicti, et super utrisque inquisitionem fieri facias diligentem, quam nobis mittere non postponas, praetaxatam vero pecuniam distribui facias secundum proportionem ablatorum inter eos quibus est restitutio facienda. Cum igitur hoc mandatum de certa scientia faciamus, volumus et jubemus ut illud sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo exsequaris, nisi jam aliter sit de communi voluntate provisum vel adhuc convenerit providendum pro relaxando celeriter interdicto; quia tali ac tanta cautione praemissa servari non decet ob hujusmodi causam diutius circa populum sententiam interdicti, quam circa regem absque mandato nostro idem archiepiscopus relaxavit, celebrando illi divina, ut alia taceamus in quibus ipse fines nostri mandati asseritur excessisse; per quae tamen ecclesiasticae libertati nolumus impedimentum afferri, pro qua est summopere insistendum.

Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXV. EPISCOPO WRATISLAVIENSI. Vicaria perpetua est beneficium. (Laterani, VI Idus Januarii.) Postulasti per sedem apostolicam edoceri utrum alicujus Ecclesiae perpetuo vicario de proventibus vicariae bonisque paternis habenti unde valeat commode sustentari tenearis per illam communem formam, Cum secundum Apostolum, in ecclesiastico beneficio providere. Ad quod sic duximus respondendum, quod cum per formam praedictam necessitatibus pauperum clericorum qui nullum sunt ecclesiasticum beneficium assecuti, sicut ibidem exprimi consuevit, sedes apostolica duxerit succurrendum, perpetuus vicarius, nisi de vicaria fecerit mentionem, commodum reportare non debet de hujusmodi litteris, utpote veritate tacita impetratis. Non enim carere beneficio ecclesiastico dici debet cui competenter de perpetuae vicariae proventibus est provisum; et pro habente beneficii sufficientis subsidium ex certa scientia super obtinendo alio beneficio de levi non scribimus, quin faciamus de primo in nostris litteris mentionem. Tu denique, frater episcope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, VI Idus Januarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXVI. EIDEM. Sectio praebendarum quomodo intelligatur vetita. (Datum, ut supra. ) Vacante quadam in Ecclesia tua praebenda, duas ex ea constituens, ad illas de assensu capituli tui duos canonicos assumpsisti: quorum altero apud sedem apostolicam viam universae carnis ingresso, praebendam quam defunctus habuerat, quidam clericus Hippolytus nomine fuit auctoritate sedis apostolicae assecutus. Verum cum idem Hippolytus te super integratione praebendae per quasdam nostras litteras inquietet, et alius idem jus adversus te se habere proponat, quid facere debeas postulasti per sedem apostolicam edoceri. Super quo fraternitati tuae sic duximus respondendum, quod cum Turonensis statuta concilii sectionem inhibeant praebendarum, teneris utique de his quae vacare contigerit integrare praebendam; nisi forte rationabili causa de vacante praebenda praedictae duae fuerint constitutae, ac tot sint utriusque proventus quod per utramque sit utrique provisum in beneficio competenti. Tu denique, frater episcope, super te, etc.

Datum, ut supra.

CLXVII. EBREDUNENSI, ARELATENSI, AQUENSI, ET NARBONENSI ARCHIEPISCOPIS, ET EORUM SUFFRAGANEIS, ET ABBATIBUS, PRIORIBUS, DECANIS, ARCHIDIACONIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN EBREDUNENSI, ARELATENSI, AQUENSI, ET NARBONENSI PROVINCIIS CONSTITUTIS. Eis commendat legatum. (Laterani, XVI Kal. Februarii.) Equo rufo, de quo loquitur in Apocalypsi Joannes, jamdudum in provincia et convicinis partibus exeunte, qui super eum sedebat discordiae seminator pacem sumpsit de terra, prout sibi datum fuerat exigentibus meritis habitantium in eadem, ut se ad invicem interficerent, et terra penitus vastaretur, et non solum privata bona essent in direptionem et praedam, verum etiam ad sacra extenderent manus suas, ac Ecclesiae, quae domus orationis esse debebant et refugium miserorum, incastellarentur in castra, et fierent Satanae satellitibus munimentum. Huic autem pesti se niger equus adjunxit, videlicet haereticorum perversitas: qui quamvis multi sint numero, sunt tamen diabolo unus equus; quoniam etsi Samsonis vulpeculae significantes eosdem facies gerant diversas, caudas tamen habent ad invicem, quoniam in idipsum perversitatis conveniunt colligatas, ut qui super eum sedebat hostis antiquus, bilibrem tritici laederet, eos scilicet qui alios verbo et exemplo reficiunt, ac tres bilibres hordei minores fidem sanctae Trinitatis habentes, et etiam vinum et oleum, mansuetos pariter et austeros, quos omnes Christus uno denario, proprio videlicet sanguine, compararat. Verum cum se nullus pro domo Domini opposuisset eidem, facta est fames in terra, et parvuli petierunt panem; sed qui eis frangeret, nullus erat, pastoribus in mercenarios commutatis. Luxit et defluxit et infirmata est terra pariter et infecta, depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum; confusum est vinum, elanguit oleum, et agricolae sunt confusi. Invaserunt enim gregem Domini lupi rapaces in vestimentis ovium venientes; et pastores, pascentes seipsos, illos nec canum latratu nec baculo ab ovili Dominico effugarunt; sed tanquam mercenarii, lupis dispergentibus oves, sunt in fugam conversi, qui debuerant accingi gladio super femur in ultionem illorum qui vitulum conflaverant adorandum.

Nos igitur, quibus omnium sollicitudo imminet generalis, attendentes eos quos apostolica sedes in partem sollicitudinis evocavit, super gregem suum noctis vigilias non servare, sed dormitare potius ac dormire, utrique pesti volentes occurrere, ad partes illas pacis et fidei angelos curavimus destinare, ut alteros per exhortationis studium reducerent ad concordiam, et alteros per sanam doctrinam revocarent ad fidem, ac laedi triticum, hordeum, vinum et oleum prohiberent. Sed quoniam in verbo Domini pugnando cum bestiis proficere non valebant, super montem caliginosum signum fecimus elevari, contra eos sanctificatis Domini et fortibus evocatis: qui fines ejus ingressi conculcaverunt superbiam Chaldaeorum, haereticis ex maxima parte destructis, et ab illis partibus effugatis, virisque catholicis in locum succedentibus eorumdem. Pacis quoque foedera inter eos qui ad invicem dissidebant, pacis evangelistae praedicti, eo qui est pax nostra praestante auxilium, reformarunt, ut non aemularetur Ephraim Judam, et Judas Ephraim minime impugnaret. Verum quia ille qui paci hominum invidet et saluti, novas illic dissensionis materias seminavit, ne superexcrescente zizania triticum suffocetur cum labore tanto et studio seminatum, dilectum filium nostrum Petrum, tituli Sanctae Mariae in Aquiro diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, virum utique litteratum, providum et honestum, quem inter caeteros fratres nostros specialis charitatis brachiis amplexamur, ad partes illas a latere nostro destinamus, qui auctoritate ac vice nostra pacis foedera jampridem inita corroboret et confirmet, et ut vir potens in opere et sermone, novellam plantationem irrigans in fide foveat et consolidet orthodoxa, et generaliter destruat et evellat, aedificet atque plantet quae destruenda et evellenda, nec non aedificanda viderit et plantanda, corrigendo et reformando quod correctionis et reformationis officio cognoverit indigere. Quocirca universitatem vestram monemus et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes quatenus legatum ipsum sicut personam nostram, imo nos in ipso, recipientes benigne ac honorifice pertractantes, ea quae statuenda duxerit vel etiam corrigenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis. Alioqui sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.

Datum Laterani, XVI Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXVIII. SANCTI ATHANASII CAETERISQUE ABBATIBUS ET MONACHIS MONTIS-SANCTI. Recipiuntur sub protectione sedis apostolicae. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Relatione illustrium et magnorum virorum nostrorum est apostolatui declaratum quod ille qui est mons domus Domini praeparatus in vertice montium, ut ad eum confluant omnes gentes, Sanctus videlicet sanctorum, qui Ecclesiae fundamenta in sanctis montibus collocavit, montem vestrum super mare situm ad inhabitandum suis fidelibus praeelegit: qui effectum sui nominis et nominis in se habens, licet aridus sit et asper ac temporalis fertilitatis gratia destitutus, est tamen inter alios mundi montes maxima spiritualium ubertate mirabiliter fecundatus. Nam cum trecentis monasteriis et gloriosa religiosorum virorum multitudine arctam et pauperem vitam ducentium decoretur, tanta usque modo refloruit excellentia honestatis, tanta religionis eximiae claritate refulsit, ut de ipso cum Jacob recte possit quis dicere admirando: Vere sanctus est iste locus (Gen. XXVIII); quia hic est domus Dei, et quaedam quodammodo porta coeli, ubi multitudo coelestis exercitus, tanquam castrorum acies ordinata, et parata suscitare Leviatan, victoriose pugnat jugiter cum dracone, psallens Domino sapienter. Propter quod cum jamdudum fama vestri nominis, quae fuerat effusa sicut oleum circumquaque, multos populos ad se traxerit in odorem unguentorum vestrorum, ipsos currere faciens a remotis, Ecclesiarum praelati et imperatores Constantinopolitani pluresque principes saeculares per privilegia sua multa olim tantae libertatis praeeminentia vos dotarunt ut post Deum, cui vos volebant libere famulari, nullius unquam essetis jurisdictioni subjecti. Caeterum, peccatis exigentibus nunc ex parte has infregit mundana potentia libertates per quemdam Dei et Ecclesiae inimicum, qui latrunculis congregatis in quodam castro quod idem in monte vestro construxerat per auxilium brachii saecularis, non solum ecclesias vestras tanquam praedo sacrilegus et crudelis, auro, argento et ornamentis omnibus spoliavit, verum etiam ut pecuniam exhauriret, quam vos credebat ille perditionis filius congregasse, tanquam insanus carnifex atque tortor peremit crudeliter quosdam vestrum multiplici genere tormentorum; sed tandem sua prava intentione frustratus, quam in camino cupiditatis ignis avaritiae succendebat, exinde justitia exigente per imperatoris potentiam est dejectus. Unde ne cujusquam praesumptoris audacia volentis jurisdictionem aliquam super vos sibi temere usurpare vestra pax et tranquillitas de caetero perturbetur, nobis humiliter supplicastis ut vestris vobis libertatibus confirmatis, sub beati Petri ac nostra protectione vos suscipere dignaremur. Volentes igitur paci et quieti vestrae paterna sollicitudine providere, vestris justis postulationibus inclinati, personas et locum in quo divino estis obsequio mancipati, possessiones etiam et omnia bona vestra quae impraesentiarum rationabiliter possidetis, vel in futurum justis modis, dante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Libertates autem et immunitates rationabiles et antiquas ac etiam approbatas, prout in vestris privilegiis dicitur contineri, vobis et per vos monasteriis vestris auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc., nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXIX. PRAEPOSITO ET CAPITULO SANCTAE MARIAE IN VINEIS, JANUENSIBUS. Eis conservat jura parochialia. (Laterani, XVII Kal. Februarii.) Olim ad instantiam S. de Camilla civis Januensis asserentis quod ad Ecclesiam vestram, cujus parochianus existit, sine periculo vitae accedere non valebat, venerabili fratri nostro Januensi archiepiscopo dedimus in mandatis ut si dictus civis tantum annui redditus juxta bonorum virorum aestimationem assignare vellet Ecclesiae memoratae quantum a domo sua Ecclesia ipsa percipere consueverat annuatim, daret eidem licentiam oratorium in fundo proprio construendi sine juris praejudicio alieni. Cum igitur inter eumdem S. ac vos proponentes quod hujusmodi litterae per veri suppresionem et expressionem mendacii fuerant impetratae coram dicto archiepiscopo fuisset diutius disputatum, ac idem rei seriem per suas nobis litteras intimasset, nos iis quae W. concanonicus vester et W. presbyter procuratores partium in nostra proposuere praesentia plenius intellectis, praefatam Ecclesiam vestram ab ipsius civis impetitione super hoc duximus absolvendam. Nulli ergo, etc., nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, XVII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXX. PETRO SANCTAE MARIAE IN AQUIRO DIACONO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De vicecomitatu Nemausensi. (Laterani, XIII Kal. Februarii.) Cum dilectus filius nobilis vir Simon, comes Montisfortis, vicecomitatum Nemausensem, qui nomine nostro tenetur, ad vicecomitatum Biterrensem asserat pertinere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiras super hoc plenius veritatem, et quod inveneris, cures nobis fideliter intimare.

Datum Laterani, XIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXI. EIDEM. De absolutione quorumdam nobilium. (Laterani, XI Kal. Februarii.) Etsi nobilium virorum comitis Convenarium et Gastonis excessus graves sint plurimum et enormes, quia tamen humiliter pulsantibus non est ecclesiae aditus praecludendus, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus sufficienti ab eis, juxta quod videris expedire, cautione recepta, ipsos reconcilies ecclesiasticae unitati, et disponas de illis secundum Deum prout de prudentum virorum consilio videris disponendum.

Datum Laterani, XI Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum scriptum est nobili viro Simoni comiti Montisfortis ut supra uno folio. Equo rufo, etc., usque orthodoxa, et natum inclytae recordationis Petri regis Aragonum, quem tu detines, restitui faciat regno suo, ut de ipsius custodia provideat et disponat. Quocirca nobilitatem tuam rogando monemus et exhortamur attentius per apostolica scripta mandantes quatenus legatum ipsum sicut personam nostram, imo nos in ipso, honorifice ac benigne recipias et pertractes, et ejus monitis ac praeceptis intendas humiliter et devote. Et quoniam amodo indecens esset ut quacunque occasione natum retineres regis praedicti, eumdem in manibus legati memorati resignes, ut de ipso provideat sicut viderit expedire. Alioquin super hoc idem legatus procedet prout in mandatis a nobis viva voce recepit.

Datum Laterani, X Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXII. PETRO SANCTAE MARIAE IN AQUIRO DIACONO CARDINALI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De absolutione Tolosanorum. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Etsi Tolosanorum excessus gravis sit enormis, quia tamen saepe et nuper per dilectos filios P. Guilardum et B. Gilaberti nuntios suos pulsarunt ad januam, et humiliter pulsantibus non est Ecclesiae aditus praecludendus, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus sufficienti ab eis, juxta quod videris expedire, cautione recepta, ipsos reconcilies ecclesiasticae unitati, et sic civitas ipsa reconciliata sub apostolicae sedis protectione consistat, non molestanda de caetero a comite Montisfortis vel aliis fide catholicis, dum in fide catholica et ecclesiastica pace duxerint persistendum. Quod si forte satisfacere noluerint, et in errore suo duxerint persistendum, nos per indulgentias innovatas crucesignatos et fideles alios praecipimus excitari ut ad exstirpandam pestem hujusmodi divino freti auxilio insurgentes, tam contra ipsos quam quoslibet alios receptatores aut defensores eorum, qui plus ipsis haereticis sunt nocivi, procedant in nomine Domini Sabaoth.

Datum Laterani, VIII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXIII. NICOLAO TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET P. SUBDIACONO ET FAMILIARI NOSTRO. De denario B. Petri in Anglia. (Laterani, V Kal. Februarii.) Cum, sicut vestra discretio plene novit, singulae domus totius Angliae singulos denarios pro censu beati Petri annuatim nobis solvere teneantur, praelati Angliae, qui eum nostro nomine collegerunt, rem invito domino contrectantes, majorem sibi exinde partem non sunt veriti retinere, cum nonnisi trecentas marcas nobis persolverint, et sibi mille vel amplius usurparint. Ut igitur jus Ecclesiae Romanae servetur illaesum, discretioni vestrae praesentium auctoritate districte praecipiendo mandamus quatenus prius recipientes ab eis denarium ipsum, prout hactenus exsolverunt, et eos ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes, firmiter postmodum ex parte nostra injungatis eisdem ut residuum cum integritate persolvant. Non enim videmus quo jure valeant se tueri, cum nec concessionem possint ostendere a sede apostolica sibi factam, nec centenariam contra Romanam Ecclesiam prescriptionem probare, maxime si tempora schismatum subducantur. Si tamen de jure voluerint experiri, praefigatis eis terminum competentem quo per responsales idoneos nostro se conspectui repraesentent, quidquid juris super iis habuerint ostensuri; protestatione praemissa, quod si judicio duxerint contendendum, nos quidquid hactenus est subtractum, in ipso judicio repetemus.

Datum Laterani, V Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXIV. TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET NORWICENSI ET WINTONIENSI EPISCOPIS. Scribitur pro Richardo de Marisco. (Laterani, V Kal. Februarii.) Cum quidam pontifices et ecclesiarum praelati de Anglia, qui a dilecto filio Richardo de Marisco jamdudum regiis obsequiis insudante in multis existimant se offensos, in quibus forte culpabilis non existit, moliantur eidem sicut accepimus, gravamina irrogare, nos ipsi volentes super hoc paterna sollicitudine providere, fraternitati vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus quoslibet molestatores ipsius ab ejus indebita molestatione per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes iis, etc. Vos denique, fratres episcopi, etc.

Datum Laterani, V Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXV. TUSCULANO EPISCOPO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Laterani, ut supra. ) Licet olim duxerimus providendum ut clerici Angliae, qui pro discordia inter sacerdotium et regnum exorta excommunicationis fuerunt vinculo innodati, cum litteris venerabilis fratris nostri Stephani Cantuariensis archiepiscopi, S. R. E. cardinalis, rei veritatem plenarie continentibus ad apostolicam sedem accederent absolutionis beneficium petituri, et dilectus filius Richardus de Marisco clericus regis sine hujusmodi litteris ad nostram venisse praesentiam dignoscatur, quia tamen non creditur id ex contemptu fecisse, sed ejusdem regis potius urgente mandato, qui ad nos cum festinantia destinabat eumdem, nolumus ut ea occasione ab aliquo molestetur; maxime cum ratiociniis et aliis regiis negotiis impeditus, facile non valeat super hoc denuo ad sedem apostolicam laborare: propter quod nos sibi de speciali gratia super praemissis fecimus beneficium absolutionis impendi. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si eumdem propter hoc ab aliquibus contigerit molestari, tu eos ab ipsius molestatione, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescas. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Laterani, ut supra.

CLXXVI. RICHARDO DE MARISCO ARCHIDIACONO NORUMBRIAE. Recipitur sub protectione B. Petri. (Laterani, II Kal. Februarii.) Sacrosancta Romana Ecclesia, etc., usque concurrentes assensu, personam tuam cum omnibus bonis quae impraesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus, ut donec te dignum reddideris, apostolica valeas protectione gaudere. Nulli ergo, etc., nostrae protectionis, etc. Si quis, etc.

Datum Laterani, II Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXVII. PATRIARCHAE ET CAPITULO ANTIOCHENIS. De praebenda quadam Antiochena. (Laterani, IV Kal. Februarii.) Constitutus in nostra praesentia dilectus filius I. diaconus nobis humiliter supplicavit quod cum in Antiochena Ecclesia per novem annos et amplius in regimine scholarum et divinis officiis fideliter servierit et devote, diaconatus ordinem suscipiens in eadem, ipsum in canonicum ejusdem Ecclesiae recipi faceremus. Quia vero ei non solum venerabiles fratres nostri patriarcha Hierosolymitanus et Tripolitanus et Antaradensis episcopi per litteras suas, verum etiam tu, frater patriarcha, per tuas laudabile testimonium perhibes, asserens quod nisi propositum assumpsisset redeundi ad propria, cum tibi, frater patriarcha, et vobis, filii capitulum, servitium ejus gratum esset non modicum et acceptum, posset apud vos de facili beneficium adipisci, cum dignum sit ut ubi laborasse dignoscitur. ibi pro labor e stipendium consequatur, devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, nec non ejusdem prudentiam, ipsum recipiatis in canonicum et in fratrem, ei stallum in choro et locum in capitulo assignantes. Alioquin venerabili fratri nostro Sidoniensi episcopo et dilectis filiis priori Sancti Michaelis et cantori Tripolitano damus nostris litteris id mandatis ut vos ad id, nisi aliquid canonicum obviet, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant. Tu denique, frater patriarcha, super teipso, etc.

Datum Laterani, IV Kal. Februarii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

Illis scriptum est super hoc.

CLXXVIII. GRIMALDO ET SOCIIS SUIS CRUCESIGNATIS. Ut votum suum exsequantur. (Laterani, XV Kal. Martii.) Cum in cruce Domini nostri Jesu Christi gloriari oporteat Christianos, eis non deerit doloris materia dum lignum salutiferae crucis, in quo salus mundi pependit et aeternae mortis chirographum vita moriendo delevit, sub manu tenetur hostili, sepulcro Dominici corporis glorioso utcunque facto inglorio et ab impiis profanato. Venerunt siquidem gentes in haereditatem Dominicam, et loca sancta proles polluit Chananaea. Sed cum in Christo simus haeredes, satis in publico nostrum, si volumus, videmus opprobrium, eo quod haereditas nostra versa est ad alienos, et domus nostrae ad extraneos devenerunt; et sic nobis injuriarum actiones abundant, cum et Dominicas persequi teneamur et nostras omittere minime debeamus, ne in illo minus devoti et in nobis desides reputemur, si super hoc non exsolverimus Domino debitum, et interesse neglexerimus nostrae fidei speciale; praesertim cum, etsi utriusque merita se contingant, utraque tamen felices et suos habet effectus, eo quod in hujusmodi casu causa Dei temporalis honoris commodum non excludit, et nostra aeternae gloriae praemio non privatur. Unde ferventer et provide currendum est in hujusmodi stadio, ut tale possit bravium comprehendi, feliciter et constanter est in hoc agone pugnandum, ut tanti praemii corona sequatur. Quapropter gaudere potestis in Domino vobis esse divinitus, sicut credimus, inspiratum ut vos ad tanti regis devoveritis obsequium, signo crucis assumpto in subsidium terrae sanctae, ibi peregrinaturi pro Domino ubi Rex regum et Dominus dominantium dignatus est peregrinari pro servis, ut eos supernae patriae cives et aeternae beatitudinis faceret cohaeredes. Eia igitur, viri prudentes, jactate in Domino cogitatum, et ipse diriget gressus vestros, non in viribus vestris sive prudentia, sed in illius potentia et misericordia confidentes qui currum et exercitum Pharaonis projecit in mare, gloriosus in sanctis suis, et in majestate mirabilis, cujus verbo coeli firmati sunt, et cum imperat mari et ventis, cessat tempestas. Nec est vobis de adversae partis multitudine desperandum, si puro corde praelium Domini Sabaoth curaveritis praeliari, memores quod in Gedeonis praelio sub brevi satis numero suum Dominus restrinxit exercitum, et de inermis funda David emissi lapides armati Philisthaei superbiam depresserunt. Caeterum cum procedatis in Domino parare viam exercitui generali, ea remissionis et immunitatis gratia volumus vos gaudere quam in generalibus litteris duximus exprimendam.

Datum Laterani, XV Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXIX. NOBILI VIRO DUCI ET CONSILIARIIS VENETORUM. Ut navigia commodent crucesignatis. (Datum, ut supra. ) Cum in cruce Domini, etc., ut supra, usque debeamus. Sane dilectus filius nobilis vir Grimaldus de Monte Silicis et quamplures socii sui zelati Christianae gentis honorem, humeris suis signo crucis in presso, se devoverunt ad obsequium crucifixi, Hierosolymam profecturi, ut ibidem sub crucis vexillo militent Deo regi, qui pro nobis triumphavit in cruce. Verum cum ipsi non in viribus suis nec virorum multitudine, sed in illius potentia confidentes qui currum et exercitum Pharaonis projecit in mare, gloriosus in sanctis, et in majestate mirabilis, proponant cum cautela procedere ac parare viam exercitui generali, nobis cum multae devotionis instantia supplicarunt ut cum navigio egeant super hoc vobis scribere dignaremur. Porro a tanti regis obsequio manus vestra non debet esse remota quoniam sic causa Dei agitur quod cujuslibet fidelis commoditas geritur in hoc casu. Absurdum quoque videretur et absonum si prudens potentia et potens prudentia vestra, quae in multis temporalibus eminet, lateret, quod absit! in negotio Jesu Christi, ubi dum temporale praestatur obsequium, aeternae felicitatis praemium exspectatur. Eia igitur, viri prudentes et providi, ad factum tam laudabile auxilii manum porrigite, ut praedicti crucesignati pro competenti naulo vestro navigio transeant, vel de vestra licentia naves emant a Venetis, quibus valeant transfretare. Verum quia jacula impraevisa plus nocent, transitus talium ante tempus in publicam deduci non debet notitiam, ut praelium Domini eo salubrius praelientur quo minus praescientiae clypeo adversarii fuerint praemuniti.

Datum, ut supra.

CLXXX. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS PER LOMBARDIAM ET TUSCIAM CONSTITUTIS. Super eodem. (Romae, XI Kal. Martii.) Quam laudabile, quam pium et favorabile pro subsidio terrae sanctae propositum lator praesentium nobilis vir Grimaldus assumpserit, ipsius relatione poteritis edoceri. Cum igitur res sit digna favore, imo dignissima, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus habentes ad illum respectum cujus causa specialius geritur in hoc casu, opem detis et operam ut viros inveniat secundum cor suum, cum quibus in divinae virtutis potentia quod pio concepit proposito in subsidium terrae sanctae salubri persequatur effectu. Caeterum quia praevisa jacula minus nocent, expedit ut quod idem vobis secreto retulerit in publicam non deducatur notitiam ante tempus ut, dante Domino, exsequatur efficacius quod intendit quo minus adversarii fuerint praemuniti. Vos denique, fratres archiepiscopi et episcopi, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XI Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXXI. ARCHIEPISCOPO LUNDENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ut veniat ad concilium generale. (Romae, IX Kal. Martii.) Inter caetera devotionis obsequia quae tenentur episcopi et praecipue archiepiscopi sedi apostolicae tanquam matri fideliter exhibere, hoc unum praecipue debet esse, ut ad concilium veniant evocati: ad quod archiepiscopi juramento praestito sunt astricti. Unde plurimum admiramur quod te super hoc excusare aliquatenus voluisti, cum etiam non vocatus deberes modis omnibus laborare ut tam sancto concilio interesses, ad quod ex omni parte cum desiderio multo current principes et praelati et totius cleri generaliter flos et decus, ut tot et tantos patres conscriptos ad aedificationem suam videre valeant et audire, ac mereantur esse participes orationum suarum et bonorum omnium quae sancta synodus duxerit statuenda. Non ascendat igitur in cor tuum vel cujusquam pontificis aut praelati ut tam ignominiosam maculam in gloria sua ponat quod se a tanta solemnitate ac opere sic necessario et tam pio qualibet occasione subducat; quia praeter inobedientiae culpam et poenam, indignationem Dei et nostram et confusionem incurreret ac opprobrium sempiternum. Ideoque per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus tam tu praecipue quam caeteri Ecclesiarum praelati per tuam provinciam constituti juxta primi mandati nostri tenorem a Kalendis Novembris proximo nunc futuris usque ad annum, sive per mare, sive per terram, quocunque modo poteritis, ad sedem apostolicam venire pro viribus laboretis. Speramus enim in Domino quod interim ille qui potenter imperat ventis et mari, frementis freti fluctus sedabit, ut fiat optata tranquillitas navigantibus, et inimicos reducet ad pacem, ut fiat iter agentibus via tuta. Ad haec, quoniam consimiles litteras venerabili fratri nostro archiepiscopo misimus Upsalensi, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ei et suffraganeis ejus districte praecipias ut usque praedictum terminum quocunque modo poterint ad apostolicam sedem venire pro viribus elaborent. Sane quia, ut asseris, ad crucis negotium promovendum tibi non sufficit evectionum numerus nostris litteris designatus, et usque ad tricesimum numerum postulas licentiam tibi dari, nos hoc tuae conscientiae duximus committendum, ut super hoc procedas sicut videris expedire. Tu denique, frater archiepiscope, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IX Kal. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXXII. RIGENSI EPISCOPO. Quod Ecclesia Rigensis nulli metropolitano est subjecta. (Romae, X Kal. Martii.) Cum in memoria hominum non existat Rigensem Ecclesiam alicui metropolitico jure subesse, volumus et mandamus ut donec in generali concilio super hoc aliquid certum duxerimus statuendum, nulli tanquam metropolitano interim respondere cogaris. Tu denique, frater episcope, super teipso, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum X Kalend. Martii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

In eumdem modum scriptum est Estoniensi episcopo pro Estoniensi Ecclesia.

APPENDIX LIBRI DECIMI SEXTI. CLXXXIII. SANCTI PETRI DE MONASTERIO ET DE CHANTILA PRIORIBUS BITURICENSIS ET NIVERNENSIS DIOECESUM, ET THESAURARIO NIVERNENSI. De subjectione monasterii Menatensis. (Laterani, V Kal. Junii.) Cum causa quae inter Cluniacensem Ecclesiam ex parte una et monasterium Menotense ac venerabilem fratrem nostrum Claromontensem episcopum ex altera super ejusdem monasterii subjectione noscitur agitari diversis judicibus fuisset ab apostolica sede commissa, tandem ad instantiam Cluniacensium dilectum filium W. abbatem praefati monasterii ad praesentiam nostram vocavimus responsurum. Ipso igitur et dilectis filiis H. et P. monachis et procuratoribus ipsius Ecclesiae in nostra praesentia constitutis, et tam super petitorio quam possessorio lite legitime contestata, quia super hinc inde propositis per assertiones eorum fieri nobis non potuit plena fides, causam eamdem de ipsorum assensu vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, quod canonicum fuerit appellatione postposita decernatis, et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc., usque perhibere. Nullis litteris obstantibus, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, V Kal. Junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CLXXXIV. ARCHIEPISCOPO RAVENNATI ET EPISCOPO CREMONENSI. Ut Bononiensem episcopum compellant ad cessionem. (Laterani, IV Idus Junii.) Cum Boniensis episcopus olim ad consilium et suggestionem bonae memoriae Gerardi Albanensis electi, suam insufficientiam recognoscens, sarcinam pontificalis officii, quam sine suo et commissi sibi gregis periculo portare non poterat, infra certum tempus deponere promisisset, idem praeesse gaudens potius quam prodesse, post recessum illus promissionem inficiari non metuit supradictam, adeo ut a tabellione qui fecit super hoc publicum instrumentum, illud, sicut accepimus, faciat occultari. Cum igitur dicta promissio dubia non existat, et insuper ejus sit insufficentia manifesta, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ex parte nostra moneatis eumdem ut Bononiensem Ecclesiam exoneret de seipso, eum, si monitis vestris infra quindecim dies acquiescere forte noluerit, ab eadem sublato cujuslibet contradictionis seu tergiversationis diffugio penitus amoventes, et compellentes eumdem ut in manibus vestris resignet pecuniam quam pro terrae sanctae succursu noscitur congregare, injungatis capitulo Ecclesiae memoratae ut virum scientia, vita et fama praeclarum sibi per electionem canonicam infra octo dies praeficiant in pastorem. Alioquin vos ex tunc auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, personam quae tanto congruat oneri et honori praeficiatis eidem, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Vos denique, fratres archiepiscope et episcope, super vobis ipsis ac credito vobis grege taliter vigilare curetis, exstirpando vitia, plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique secundum opera sua, dignam possitis reddere rationem.

Datum Laterani, IV Idus Junii, anno decimo sexto.

CLXXXV. ROBERTO TITULI SANCTI STEPHANI IN COELIO MONTE PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Scribitur pro comitissa Campaniae. (Signiae, V Idus Augusti.) Dilecta in Christo filia nobilis mulier Blancha, comitissa Campaniae, nobis conquerendo monstravit quod quidam clerici et laici crucesignati homines suos super feodis quae immediate ab ipsa tenere noscuntur auctoritate nostrarum conveniunt litterarum in ipsius non modicum praejudicium et gravamen, quod res de quibus agitur ad eamdem pertineant nullam facientes in commissionis litteris mentionem. Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus super hoc indemnitati ejusdem comitissae, prout expedire videris, sublato appellationis obstaculo, studeas providere.

Datum Signiae, V Idus Augusti, pontificatus nostri anno decimo sexto.

Epistola Honorii III, in qua continetur compositio cujus mentio fit supra epist. 98, nunc primum edita ex veteri codice ms. bibliothecae Colbertinae. (Signiae, II Non. Septembris.) HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus ratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis capitulis eorumdem in terra nobilis viri G. de Villa Arduini principis Achaiae citra passum Megarae Corinthiensis constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Sedis apostolicae circumspectio constituta super gentes et regna ut evellat et destruat, aedificet atque plantet, ubique retinens moderamen, interdum rigore, interdum mansuetudine utitur, interdum consideratis circumstantiis temporum et locorum, medium faciens ex utroque, aspera in vias planas et prava dirigit in directa, et lite confusionis implicita explicans et dirimens, litem ipsam ad certas imaginem, et rectitudinis normam provida distinctione reducit, ut quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo congrua dispensatione reddantur. Sane cum ex principum imperii Romaniae insolentia confutanda hujusmodi confusionis inoleverit corruptela ut nunc iidem bona conferrent Ecclesiis, et nunc ea ipsis auferrent pro suae libito voluntatis, et collata praecipue abbatiis juxta beneplacitum suum propriis usibus applicarent, ac Graeci praelati receptis muneribus indifferenter quoslibet ad sacerdotium promoverent, et dilectus filius nobilis vir G. de Villa Arduini princeps Achaiae innisus hujusmodi corruptelae abbatias et possessiones ecclesiasticas in suis manibus retinens, et fructus earum propriis usibus applicans, et quibus volebat pro libito tribuens, papates tanquam rusticos retineret, quia monitus ab abolenda corruptela praedicta nolebat desistere, ipsum contigit excommunicationis laqueo innodari; sed non tactus ab eo qui tangit montes et fumigant, se mandatis Ecclesiae obtulit saniori usus consilio pariturum. Et quia humiliter redeuntibus non est Ecclesiae additus praecludendus, juxta formam Ecclesiae intra castra ipsius obtinuit per humilitatem reduci, a quibus ejectus fuerat per contumaciam et contemptum. Nos ergo non minus ipsius principis saluti quam Ecclesiarum utilitatibus providere volentes, sibi praecipimus ut vel resignationem Ravenicae auctoritate sedis apostolicae ampliatam reciperet, vel pacem quam ecclesiastici inierunt, Constantinopolitani barones qui erga Romanam Eeclesiam majorem devotionem habentes in servitiis defensionis imperii potius sunt gravati. Verum licet resignationem praedictam, quae gravior videbatur, dictus princeps se dixerit recepisse, quia tamen eam nullatenus effectui mancipavit, sed vobiscum compositionem iniit valde illicitam et penitus inhonestam, nos de ipsius salute solliciti, ipsumque de confusione consilii Achitofel volentes eruere et ad devotionem Ecclesiae revocare, duximus concedendum ut per venerabilem fratrem Pelagium Albanensem episcopum et dilectos filios nostros Thomam tituli Sanctae Sabinae et Joannem tituli Sanctae Praxedis presbyteros cardinales cum dilectis filiis clericis Ecclesiarum vestrarum apud sedem apostolicam existentibus, nec non P. de Altomagno milite ac nuntio principis memorati, inter principem ipsum ac clericos memoratos pax tractaretur honesta, et eisdem episcopo et cardinalibus mediantibus, post tractatum diutius habitum, in pacem hujusmodi convenerunt, ampliata resignatione Ravenicae de assensu vestro, deducta terra nobilis viri Oddonis de Roccha domini Athenarum taliter moderata, ut videlicet omnes Ecclesiae vestrae omnes possessiones suas quas obtinentin habuisse aliquando dignoscuntur a tempore coronationis Alexii Bambacoratii ab omni exactione ac jurisdictione liberas habeant laicali, salvis justis et debitis acrosticis secundum moderationem inferius adnotatam, non obstantibus compositionibus, si quae reperiantur factae perpetuo, ne illis super quibus non apparent aliqua instrumenta nisi a vobis et subditis vestris eorum aliquae merito acceptentur; ita tamen quod super possessionibus quas in praesenti eaedem tenent Ecclesiae nulla eis prorsus a quoquam quaestio moveatur. In casali vero XXV et ultra usque ad LXX lares habenti duo erunt papates cum uxoribus, filiis et familiis suis, nisi forte filii manserint extra domos paternas sub Ecclesiarum dominio a laicali jurisdictione omnino liberi et immunes. Quilibet vero papas unum ennicarium in scatia sua liberum habeat, si illum nunc habet vel habuerit a tempore supradicto. Quod si larium numerus septuagenarium excesserit, in casali quatuor papates erunt in illo liberi et immunes cum singulis ennicariis, sicut superius est expressum. Quod si ultra centenarium et vicesimum quintum excesserit, numerus papatum excrescet in sextum. Et sic deinceps papates addentur cum libertate praescripta. At si casalis XXV lares non habeat, de vicinioribus casalibus seu locis tot adjungantur eidem quod praefatus XXV numerus impleatur; et sic erunt duo papates in illo praescripta libertate gaudentes.

Caeterum reliqui rurales papates cuncta servitia et auxilia consueta et praestita hactenus laicis exhibebunt; eo tamen salvo, quod ipsorum dominus temporalis et sui in personas eorum manus mittere non audebunt, nec permittent quod in terra contra Latinorum clericorum celebretur voluntatem. Papates vero seu clerici Graeci ecclesiarum cathedralium viventes a tempore quo mandatum apostolicum emanavit ad quod resignationem Ravenicae dictus princeps dicitur recepisse erunt omnino liberi, ut de aliis superius est expressum. Sed et circa reliquos papates civitatum illud idem servetur quod est de ruralibus ordinatum. Praelati quoque de laicorum hominibus contra voluntatem ipsorum tam in ecclesiis cathedralibus quam in aliis civitatum seu casalium de caetero aliquem non instituent nec ad ordines promovebunt ultra papatum numerum praetaxatum. Sed et papates a jurisdictione liberi laicorum debitum et antiquum acrosticum, si quod debent pro terris quas nunc tenent ex illis quas a praedicto tempore tenuerunt, laicis sine difficultate persolvent. Saepedictus vero princeps et Latini sibi subjecti decimas integre solvent et facient a Graecis sibi subditis et non rebellantibus simili modo persolvi. Porro vos eidem principi et suis ecclesiarum thesauros et alia mobilia vestra nec non et injurias irrogatas, praeter personales, remittetis omnino. Verumtamen de personalibus fructibusque perceptis et damnis datis tempore quo princeps ipse fuit a dilecto filio nostro Joanne tituli Sanctae Praxedis presbytero cardinale, nunc apostolicae sedis legato, excommunicationis sententia innodatus, nec non de perceptis fructibus ex possessionibus et bonis ecclesiasticis et damnis illatis a tempore quo mandatum emanavit praedictum, princeps ipse ac sui vobis competentem satisfactionem impendent et dimittent vobis si in aliquo reputant se offensos, ac in recompensationem omnium praedictorum vestris cathedralibus ecclesiis, deducta Argolicensi Ecclesia pro parte nobilis memorati, mille hyperperorum annuum redditum assignare curabunt; ita quod cuilibet cathedrali ecclesiae sors quae ipsam contingit, videlicet centum septuaginta Ecclesiae Patracensi, Corinthiensi totidem, nec non centum quinquaginta Lacedaemonensi et Amiclensi Ecclesiis, Coronensi quoque centum quinquaginta, et totidem Mothonensi, nec non Olenensi Ecclesiae totidem; et Argolicensi Ecclesiae sexaginta octo certo loco et congruo in ejus dioecesi assignetur, nisi forte eadem Ecclesia in acrostico teneatur, quod pro quantitate ipsius eadem sibi reputabit in sortem; si quid ex ipsa defuerit, loco idoneo de aliis suppleturi. Quod si saepefatus princeps ac sui ab Ecclesiis acrosticum duxerint exigendum, de ipso et quantitate ipsius, nisi jam sit remissum, erit prius veritas inquirenda. Et cum constiterit de illo et quantitate ipsius, inquiri debet nihilominus utrum possessiones et bona pro quibus illud debetur acrosticum deteriorata sint propter malitiam temporis seu etiam imminuta; et juxta quantitatem deteriorationis vel diminutionis illorum acrosticum pro illis debitum minuatur; reliquis in suo robore remanentibus in praedicta resignatione Ravenicae ac praedicto mandato apostolico comprehensis, nec non et privilegio quod super Ecclesiarum et clericorum libertatibus voluntarie princeps ipse concessit. Ipse quoque ac sui et illi quibus de novo terra dabitur vel baliva pacem praescriptam servare bona fide jurabunt ac contra ipsam penitus non venire. Quod si eidem principi vel suis quisquam subjectus contravenire praesumpserit, et ob hoc laqueo excommunicationis ligatus super eo non satisfecerit infra annum, dictus princeps vel ille cui noscitur immediate subesse compellet ad satisfactionem competentem et debitam exhibendam, quem tanquam excommunicatum ipse et sui in omnibus evitabunt praeterquam in perceptione servitii quod sibi vel illis exhibere tenetur.

Cum igitur vos ex parte una nec non et memoratus princeps ac sui ex altera praescriptam pacem sponte duxeritis acceptandam, et tam ex parte vestra quam sua fuerit nobis humiliter supplicatum ut eamdem dignaremur apostolico munimine roborare, nos vestris et ipsius precibus inclinati, ne negotium possit iterate labyrinthum confusionis immergi, pacem ipsam sive concordiam praedictis episcopo et cardinalibus mediantibus auctoritate nostra provide factam et ultro receptam, gratam et ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus et praecipimus firmiter observari. Ad majorem autem evidentiam saepedictam resignationem Ravenicae, prout exinde confecto authentico continetur, huic nostrae paginae de verbo ad verbum fecimus adnotari. « In nomine Domini. Amen. Ad honorem Dei et sanctae matris Ecclesiae et domini papae Innocentii tertii. Hoc est pactum sive conventio super universis ecclesiis positis sive sitis vel fundatis in Thessalonica usque Corinthum, quod intervenit inter dominum Thomam Dei gratia Constantinopolitanae Ecclesiae patriarcham et archiepiscopos Atheniensem, Larissensem, Neopatrensem et episcopos infra ponendos et barones inferius propriis nominibus declarandos. Renuntiaverunt quidem domini Nameus Roffredus comestabulus regni Thessalonici, Otto de Roccha dominus Athenarum, Guido marchio, Ravanus dominus insulae Nigripontis, Raynerius de Traval, Albertinus de Canosa, Thomas de Stromoncort, comes Bertuldus, Nicolaus de Sancto Omer, Guillelmus de Blanel, Guillelmus de Arsa pro se et hominibus suis et fidelibus et vassalis, in manibus supradicti domini patriarchae recipientis pro Ecclesia nomine domini papae et suo et archiepiscoporum et episcoporum infra dictos terminos positorum et ecclesiarum cunctarum, omnes ecclesias et monasteria, possessiones redditus, mobilia et immobilia bona, et universa jura Ecclesiae Dei, volentes et firmissime promittentes dictas ecclesias et monasteria cum omnibus rebus suis habitis et habendis, et personas in eis positas et ponendas, et claustra ecclesiarum, et servientes et servos et ancillas et homines, et universa suppellectilia et bona libera et absoluta per se successoresque suos, homines, milites, vassallos, fideles, servientes et servos in perpetuum permanere ab omnibus augariis et parangariis, taliis, servitiis et servitutibus universis, excepto acrostico tantum, quod eis debent cuncti sive Latini sive Graeci tam in dignitatibus quam in minoribus officiis et ordinibus constituti propter terras quas tenent ab ipsis, si quas tenent vel tenuerunt, quod tempore captionis civitatis regiae Constantinopolitanae solvebatur a Graecis, et nihil aliud debent et nihil aliud praefati barones per se, successores suos, vassallos, homines, fideles, servientes et servos, sibi in praedictis ecclesiis sive monasteriis vindicare nihil in posterum usurpare, sed si qui ex praedictis clericis tam praelatis quam caeteris ecclesias vel monasteria destruere voluerint, debent quantum eis licuerit repugnare decenter et turbare ne compleant quod nequiter conceperunt. Si qui vero fuerint de clericis Latinis vel Graecis, sive monachis, papatibus vel calogeris, in dignitatibus vel minoribus ordinibus vel officiis constituti, qui dictorum baronum terras detineant et laborent et acrosticum solvere noluerint, termino inter eos statuto, nisi solverint quod tenentur, potestatem habeant nominati barones accipiendi de bonis eorum tantum quod eorum debitum et nihil amplius persolvatur; sed in cunctis absoluti et liberi quantum ad personas et res ipsorum et ecclesiarum quae superabundant debitum perpetuo in posterum perseverent. Haeredes quoque sive filios clericorum sive papatum et uxores eorum non capiant vel detineant vel faciant detineri vel capi quandiu ad mobilia eorum suas poterint extendere manus, sive de eorum mobilibus eis poterit super debiti quantitate satisfieri competenter. Filii quoque laicorum Graecorum sive clericorum seu papatum in baronum servitio juxta morem solitum perseverent, nisi per archiepiscopos vel episcopos vel de eorum licentia fuerint ordinati. Post ordinationem vero eodem privilegio gaudeant quo funguntur clerici in obedientia Romanae Ecclesiae constituti. Si qui vero papatum vel monachorum Graecorum baronum detinuerint et laboraverint terras quae ad ecclesiarum vel monasteriorum non pertineant jura, eodem modo praedictis respondeant dominis quo fecerint laici qui eorum terras detinent et laborant. Alioquin, si praefati barones contra jam dicta venerint vel aliquod praemissorum, post admonitionem per suos excommunicentur praelatos, et tandiu in excommunicatione persistant quandiu de damnis et injuriis canonice satisfecerint irrogatis. Ut autem praemissis fides plenior habeatur, de voluntate et consensu et auctoritate dominorum Thomae patriarchae et imperatoris Henrici Constantinopol. et archiepiscoporum et omnium baronum in praesenti chartula positorum appensa sigilla consistunt, salvis in omnibus domini papae auctoritate, reverentia et honore. Acta sunt haec apud Ravenicam anno Domini 1210, indictione XIII, praesentibus archiepiscopis et episcopis, et electis, et clericis, et militibus, videlicet Heracliensi, Atheniensi, Larissensi, Neopatrensi archiepiscopis, Avallonensi, Fermopilensi, Davaliensi, Zaratoriensi, Castoriensi, Sidoniensi episcopis, Nazariensi, Citrensi electis, de quorum consensu et voluntate et auctoritate sunt praemissa peracta et praesentibus cantore Leonardo, Jacobo presbytero, Henrico, magistro Bonifacio canonico ecclesiae Sanctae Sophiae de Constantinopoli, et priore cruciferorum Bononiae, archidiacono Thebano, decano Davaliensi, domino Arduino et Arnuldo capellanis imperatoris praefati, et praesentibus Guiffredo mareschalco totius imperii Romaniae et Rolandino de Canosa et Rainerio de Gumbulla et Guillelmo de Sarz et Bonuz de Sancto Sepulcro et Gerandino de Gummula et Jacobe de Assesso et Hugone de Settenguen, Albuin de Plunges et Philippo de Mombis et aliis pluribus. Haec autem completa sunt mense Maii die secundo intrante. » Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et jussionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Signiae secundo Nonas Septembris, pontificatus nostri anno octavo.

Quoniam supra in epistola 149 et duabus sequentibus agitur de magna illa controversia quae aevo Innocentii nostri ac postea fuit de comitatibus Campaniae et Briae inter Blancham eorumdem comitatuum comitissam filiumque ejus Theobaldum ex una parte et Erardum de Brena uxoremque ejus Philippam ex alia, res postulare videtur ut negotium intricatissimum explicemus data occasione. Moriens Hierosolymorum rex Amalricus anno 1174, regnum Balduino filio reliquit istius nominis quarto, Is vero leprae morbo laborans, uxorem ducere noluit. Sed cum duas haberet sorores, Sybillam et Isabellam, in his quaesivit posteritatem. Primam ergo collocavit Guillelmo cui Longae-spatae cognomen fuit: quae dein, eo mortuo, nupsit Guidoni Luziniano nobili Aquitano. Isabellam, vero, octo tum annorum puellam, despondit Henfredo de Torono nobili Hierosolymitano, filio Henfredi regii constabularii, anno 1180, ut Willelmus Tyrius tradit. Mortuo denique Balduino anno 1185, succedens Sibylla maritum Guidonem nominavit regem. Tandem ista filiabusque ejus in obsidione Acconensi mortuis anno 1191, regnandi jus ad Isabellam transiit. Quod ubi Conrado Montisferrati marchioni, penes quem major ac praecipua auctoritas erat in regno Hierosolymitano, notum fuit, a matre Isabellae patriarchaque Hierosolymorum Heraclio petiit eam sibi conjugem dari. Haud aegre impetratum; tamen etsi proxima consanguinitatis linea conjuncti forent, et tamen etsi Henfredus valde repugnaret, fieri id clamitans contra sacrosanctas connubii leges. Celebrato itaque divortio, Conradus duxit Isabellam, ac mox in regium nomen invasit. Anno demum 1192. Conradus occisus est in oppido Tyrio a duobus Assassinis. Post interfectionem vero praedicti Conradi, inquit Rogerius de Hoveden, uxor illius nupsit Henrico comiti de Campania, nepoti regis Angliae et regis Franciae. Et statim per communem totius exercitus electionem praedictus Henricus est electus in regem terrae Hierosolymitanae. Matrimonium illud approbatum in Occidente non fuit, ut patet ex epistola 75, libri secundi, tum etiam ex epistolis Honorii III quae exstant in quinta compilatione Decretalium lib. II, tit. 5, cap. 5. et apud Odoricum Raynaldum ad an. 1219, in quibus Honorius docet motam fuisse coram se ac pendere adhuc controversiam de natalibus Alaydis reginae Cypri et Philippae uxoris Erardi de Brena, quae erant Henrici et Isabellae filiae. Unde et in Actis illorum temporum cum retractatur controversia de comitatu Campaniae inter Theobaldum fratris Henrici filium et Philippam, quia nuptias Henrici cum Isabella vitio coiisse nonnulli contendebant, cum ad Henrici nomen ventum est, additur, quem ipsa Philippa patrem suum esse dicebat. Ex quo colligitur statum liberorum Henrici fuisse incertum, neque satis constitisse inter Gallos nostros justum fuisse illius matrimonium. Nam si istud constitisset, dubium esse non poterat quin Philippa adire patris haereditatem posset, quando Alaydis, quae Henrici filia natu major erat, haeredem se patris non ferebat, regno Cyprio contenta. Quanquam et ipsa quoque postea litem movit de comitatu Campaniae, quae in initiis regni sancti Ludovici sopita est. Caeterum Theobaldi causam adversus Philippam multa juvabant. Primum, mortuo Henrico, nulla filiarum ejus adivit haereditatem, quae Theobaldo Henrici fratri venit, secundum quod ipse statuerat paulo ante quam in Orientem proficisceretur. Theobaldo vero mortuo, Blancha vidua ejus anno 1211 homagium Philippo Francorum regi praestitit pro comitatibus Campaniae et Briae, investituramque ab eo accepit nomine liberorum suorum. Aliquanto post enixa est filium, cui Theobaldo quoque nomen fuit. Rursum vero Philippus Blancham filiosque ejus agnovit ut legitimos comitum Campaniae successores et haeredes, nullo contra tendente. Res in eo statu mansit donec, anno 1311, Erardus de Brena dominus Rameruci, qui anno proximo in Orientem profectus erat ut favore adjutus Joannis regis Hierosolymitani, cujus consanguineus erat, duceret unam ex filiabus Henrici regis Hierosolymitani, captata dein occasione mortis Alberti patriarchae, qui tum recenter obierat, Philippam sibi junxit, quam vivente Alberto habere non potuerat. Gravem quippe eum adversarium expertus erat Erardus, dicentem non posse Philippam ei nubere cui proxima affinitatis linea conjuncta erat. Ita quippe Albertum edocuerat Innocentius in epistola ad eum scripta, quae est 150 hujus libri, ex relatione Romam e Galliis missa. Quin et illud ipsum ad Joannem regem Hierosolymorum scripsit etiam Ludovicus Philippi Francoruum regis primogenitus, ut postea videbimus. Durante ergo controversia inter Theobaldum et Philippam, matrimonium illud ratum non fuit. Unde in Actis illorum temporum ita vulgo legitur: Erardus de Brena, et Philippa, quae dicitur uxor ejus. Rediit tandem concordia anno 1121 ope et industria Giroldi episcopi Valentini, qui postea fuit Hierosolymorum patriarcha. Tum vero reperio Philippam vocari simpliciter uxorem Erardi, aut Philippam dominam Rameruci, Erardum vero dominum Rameruci. Denique Alaydis regina Cypri anno 1234 jus omne quod habere poterat in comitatibus Campaniae et Briae transtulit in Theobaldum Blanchae filium posterosque ejus. Et sic omnino conquievit magna illa controversia. Ista nos collegimus ex historicis illorum temporum et ex certissimis monumentis quae exstant in antiquis chartulariis comitum Campaniae: quorum unum exstat Parisiis in camera computorum, aliud in bibliotheca regia, tertium in Colbertina. Hinc ergo descripsimus vetera monumenta quae sequuntur.

I. Epistola Innocentii III de vetitis nuptiis Erardi et Philippae. (Laterani, X Kal. Martii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri patriarchae Hierosolymitano, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum olim ex parte dilectae in Christo filiae nobilis mulieris Blanchae comitissae et Theobaldi nati ejus comitis Campaniae nostro fuisset apostolatui reseratum quod nobilis vir Erardus de Brena in partes Hierosolymitanas accesserat ut unam de filiabus bonae memoriae Henrici comitis Campaniae acciperet in uxorem, quae ipsum dicitur in eo consanguinitatis gradu attingere quod, secundum sanctorum Patrum statuta, legitime nequeunt copulari, cum inclytae recordationis Ludovicus Grossus rex, proavus videlicet comitis supradicti, frater exstiterit Florii, cujus pronepos est Erardus, quod, ut asseverant, satis est in Galliarum partibus manifestum, et ipsi, si necesse fuerit, parati erant in eisdem partibus id probare, nos, quia satius est in hujusmodi ante tempus occurrere quam remedium mendicare post tempus, bonae memoriae praedecessori tuo et venerabili fratri Tyrenensi archiepiscopo nostris dedimus litteris in praeceptis ut sub poena excommunicationis, appellatione postposita, inhiberent hujusmodi contrahi copulam inter eos, ne scandalum oriretur ex eo ex quo debebat utilitas provenire. Ipsi vero, sicut praefata comitissa et filius suus nobis intimare curarunt, receptis litteris hujusmodi prohibitionem fecere privatim, sed non processerunt ad eamdem publice ac solemniter faciendam, cum interim praedecessor jam dictus rebus fuerit humanis exemptus. Cum igitur tibi constet, ut dicunt, per dictos praedecessorem tuum et archiepiscopum jam factam fuisse prohibitionem praedictam, et ministros Christi, qui veritas est, deceat veritati testimonium perhibere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, litteras tuas in testimonium tuum super hoc concedas eisdem. Tu denique, frater patriarcha, super te ipso et credito tibi grege taliter vigilare procures, exstirpando vitia et plantando virtutes, ut in novissimo districti examinis die coram tremendo judice, qui reddet unicuique secundum opera sua, dignam possis reddere rationem.

Datum Laterani, X Kalend. Martii, pontificatus nostri anno septimo decimo.

II. Ejusdem epistola ad archiepiscopum Caesariensem, ut praedicta inhibitio publicetur in regno Hierosolymitano. (Laterani, X Kal. Martii.) INNOCENTIUS, etc. venerabili fratri Caesariensi archiepiscopo et dilectis filiis priori Dominici sepulcri et cantori Acconensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum olim ex parte dilectae in Christo filiae nobilis mulieris Blanchae comitissae ac Theobaldi nati ejus comitis Campaniae nostro fuisset apostolatui reseratum quod nobilis vir Erardus de Brena in provinciam Hierosolymitanam accesserat ut unam de filiabus clarae memoriae Henrici comitis Campaniae acciperet in uxorem, quae ipsum dicitur in eo consanguinitatis gradu attingere quod, secundum sanctorum Patrum statuta, legitime nequeunt copulari, cum inclytae recordationis Ludovicus rex Grossus, proavus videlicet comitis supradicti, frater exstiterit Florii, cujus pronepos est Erardus, quod, ut asseverant, satis est Galliarum partibus manifestum, et ipsi, si necesse foret, parati erant in eisdem partibus id probare, nos, quia satius est in hujusmodi ante tempus occurrere quam remedium mendicare post tempus, bonae memoriae Hierosolymitano patriarchae ac venerabili fratri nostro Tyrenensi archiepiscopo nostris dedimus litteris in praeceptis ut sub poena excommunicationis, appellatione postposita, inhiberent hujusmodi contrahi copulam inter eos, ne scandalum oriretur ex eo ex quo deberet utilitas provenire. Ipsi vero, sicut praefata comitissa et filius ejus nobis intimare curarunt, receptis litteris nostris hujusmodi prohibitionem fecere privatim, sed non processerunt ad eamdem publice ac solemniter faciendam, cum interim patriarcha praedictus rebus fuerit humanis exemptus. Ne igitur ad hujusmodi copulam aspirantes excusationem assumere valeant in peccatis, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus sub poena praedicta, occasione qualibet et excusatione ac appellatione cessantibus, infra quindecim dies post susceptionem praesentium publice inhibere curetis hujusmodi contrahi copulam inter eos, facientes in ecclesiis et locis in quibus videritis expedire inhibitionem praedictam solemniter publicari. Quod si non omnes, etc. tu ea, frater archiepiscope, cum eorum altero nihilominus exsequaris. Tu denique, frater archiepiscope, super te ipso, etc.

Datum Laterani, X Kal. Martii, pontificatus nostri anno septimo decimo.

III. Quod Gaufridus, thesaurarius domus Templi, accepit litteras Domini papae super negotio domini Erardi de Brena et dominae Philippae filiae Henrici quondam comitis Trecensis, quas reddidit patriarchae Hierosolymitano et archiepiscopo Tyrenensi. Sanctissimo in Christo Patri et domino INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici, frater GAUFRIDUS, thesaurarius domus Templi, pedum sanctitatis apostolicae pulvis exiguus, se ipsum ad pedes, cum osculo eorumdem.

Sciat vestrae sanctitatis superexcellens pietas me libertatis apostolicae litteras accepisse super negotio domini Erardi dominaeque Philippae, ipsasque domino patriarchae Hierosolymitano Alberto bonae memoriae et archiepiscopo Tyrenensi humiliter reddidisse. Ipsi vero auctoritate apostolica convocatis domino rege praedictoque Erardo, utrique divisim et separatim sub poena excommunicationis inhibuerunt ne iste consentiret vel alter contraheret matrimonium in vestris litteris denegatum. Ad haec, dominus patriarcha Tyrenensem archiepiscopum ad dominam Philippam direxit in regis palatio, qui eidem auctoritate sua et apostolica poena prohibuit sub eadem. His autem omnibus exsecutis, mihi pedum vestrorum pulveri duo supradicti domini, patriarcha videlicet et archiepiscopus, prout ex mandato sedis apostolicae habuerunt et exsecuti fuerunt, exponere penitus curaverunt. Dictus vero Erardus non multo post, ut contumax et rebellis ductus, ut opinor, non bono spiritu, contra prohibitionem apostolicam et sententiam in factores vel consentientes huic matrimonio promulgatam, cum dicta domina contraxit Philippa matrimonium inde Veneris clandestinum et occultum. Quocirca coram sanctitatis apostolicae clementia hujus rei provise habui veritati testimonium perhibens, quantum scio, explico et ostendo, paternae pietati significans cum omni supplicatione ut quod super hoc viderit faciendum paterna sanctitas provideat et disponat.

IV. Ludovicus primogenitus Philippi regis Francorum significat regi Jerusalem quod comes Theobaldus non debet trahi in causam de terra patris sui donec impleverit viginti unum annos. (Compendium, mense Martio.) Excellentissimo et charissimo consanguineo suo JOANNI, Dei gratia illustri regi Hierosolymitano, LUDOVICUS, domini regis Franciae primogenitus, salutem et sinceri amoris constantiam.

Scire vos volumus quod consuetudo antiqua et per jus approbata talis est in regno Franciae, quod nullus ante viginti et unum annos potest vel debet trahi in causam de re quam pater ejus teneret sine placito cum decessit. Hujus igitur ratione consuetudinis charissimus dominus et genitor noster et nos statuimus et concessimus charissimae amissae nostrae comitissae Trecensi et Theobaldo filio ejus, praesentibus et audientibus vobis ipsis, quod si filiae comitis Henrici vel aliqui pro ipsis vellent praedictum Theobaldum vel matrem ejus in causam trahere de terra quam pater ejus tenuit, nos non audiremus inde verbum donec idem Theobaldus haberet viginti et unum annos, nec ipsum vel matrem ejus in antea in causam trahi permitteremus; praecipue cum de testimonio multorum nobilium virorum, quibus fidem bene adhibere debemus, bene constet quod charissimus quondam consanguineus noster comes Henricus, cum vellet Hierosolymam proficisci, totam terram suam dimisit et dedit fratri suo Theobaldo quondam comiti Trecensi, si ipsum comitem Henricum de transmarinis partibus contingeret non redire. Ad haec, nullo modo volumus quod Erardus de Rameruco filiam comitis Henrici habeat in uxorem, sed id fieri modis omnibus prohibemus; quia, si fieret, contra nos fieret. Et praeterea dictum est nobis quod in eo gradu consanguinitatis se attingunt quod non possunt nec debent legitime copulari.

Actum apud Compendium, anno 1214, mense Martio.

V. Litterae Philippi regis Francorum de eadem re ad papam Innocentium. (Parisius, mense Martio.) Reverendo Patri ac domino suo charissimo INNOCENTIO, Dei gratia summo pontifici, PHILIPPUS, eadem gratia Francorum rex, salutem et debitam in Christo reverentiam.

Noverit paternitas vestra quod nos cum dilecta et fideli nostra Blancha comitissa Campaniae per concilium baronum nostrorum et per consuetudinem in regno Franciae hactenus approbatam tales conventiones fecimus et habemus. Videlicet quod si aliquis dictam comitissam vel dilectum et fidelem nepotem nostrum Theobaldum comitem Campaniae filium ejus in causam traheret super comitatu Campaniae et Briae vel eorum altero, nos non audiremus inde clamorem nec placitum teneremus donec idem Theobaldus compleverit vicesimum primum annum, et quod dicta comitissa habeat tutelam filii sui et dictorum comitatum usque ad terminum supradictum, et tam ipsa quam ipse filius ejus interim. . . . . que possideant et teneant pacifice comitatum. Cum igitur secundum praedictam consuetudinem nullus possit vel debeat in causam trahi de re quam pater ejus teneret sine placito cum decessit, antequam compleverit vicesimum primum annum, paternitatem vestram rogamus et attente requirimus quatenus praedictam consuetudinem et conventiones praedictas praefatis comitissae et comiti auctoritate apostolica confirmare velitis.

Actum Parisius, anno Domini 1214, mense Martio.

VI. Innocentii III epistola qua excommunicari mandat fautores et coadjutores Erardi de Brena et Philippae ejus uxoris. (Laterani, III Non. Februarii.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Carnotensi et dilectis filiis abbati Sanctae Genovefae et priori Sancti Martini de Campis Parisiensis, salutem et apostolicam benedictionem.

Cum nostris dudum fuisset auribus intimatum quod Erardus de Brena Hierosolymitanas partes adierat ut sibi duceret in uxorem unam de duabus filiabus Henrici quondam Trecensis comitis procreatis de illegitima copula quam cum filia regis Hierosolymitani, ad quam regnum spectabat, contraxerat idem comes, quae antea modo simili Conrado quondam marchioni Montisferrati copulata fuerat per incestum, propter quod gravis poena peremit utrumque, per hoc intendens Erardus praedictus sibi comitatum Trecensem et aliam terram pertinentem ad eumdem quondam comitem vindicare, quoniam intelleximus quod illa ipsum proxima linea consanguinitatis attingit, fecimus ei ex parte nostra per sanctae memoriae Albertum Hierosolymimitanum patriarcham solemniter interdici ne praesumeret cum illa contrahere, cum mandaverimus testes recipi super linea consanguinitatis praedictae, ut redderemur de impedimento legitimo certiores. Ipse vero post praedicti obitum patriarchae, captata successoris absentia, non est veritus eam sibi clandestine copulare, ambitiosa cupiditate caecatus, cum non sit filia primogenita, quae utcunque succederet si jus haberet alterutra succedendi. Et cum idem nuper cum multis aliis applicuisset Gaietam, caeteris ad nostram praesentiam accedentibus, ipse tanquam conscius male sibi nostrum declinavit aspectum, cursu concito ad Januensem navigans civitatem, ut opportunitate adepta quantocius transalpinans, contra dilectum filium nobilem virum Theobaldum Trecensem comitem suscitet schisma, si possit, non solum in grave scandalum regni Franciae, verum etiam in grande dispendium terrae sanctae. Sed speramus in Domino et in potentia virtutis ipsius quod ejus machinatio non poterit praevalere, cum et charissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris per suas nobis litteras intimarit quod cum praefatum Theobaldum ad suum comitatum remisit, per privilegium sibi regale concessit, quod auctoritate petiit apostolica confirmari. ut usque ad legitimam ejus aetatem nullam de his contra ipsum querelam audiret. Unde nos volentes imminentibus periculis obviare, venerabilibus fratribus nostris archiepiscopis et episcopis per regnum Franciae constitutis olim dedimus nostris litteris in praeceptis ut dictum Erardum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per ecclesiasticam censuram compescerent, si forte occasione praescripta praesumeret malignari. Consulibus etiam et populo Januensibus districte dedimus in praeceptis ut cum dictus Erardus, sicut nostris fuit auribus intimatum, moram faciat apud ipsos, ut juxta iniquitatem conceptam ipsorum fretus auxilio intendat, si poterit, arcum suum, ipsi eidem intendere volenti malignitati praedictae omnino suum subtrahant auxilium et favorem, sicut charam habent apostolicae sedis gratiam et Dei ac nostram, terrae sanctae ac regis Franciae volunt offensam et dispendium evitare, attentius praecaventes ne si forsan, quod absit! inventi fuerint tantae iniquitatis fautores, tunc facile non possint poene consortium, ut nunc culpae participium, declinare. Nos autem hujus rami male pullulantis radices debilitare volentes, dilectis filiis abbati Sancti Andreae de Sexto et Sancti Theodori et Sanctae Mariae de Albaria prioribus Januensis dioecesis dedimus in mandatis ut si quos ex ipsis culpabiles invenerint in hoc facto, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cessare a sua praesumptione compellant. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus cum, sicut creditur, tota illius Erardi circa hoc versetur intentio ut aliquibus sibi ascitis complicibus et fautoribus comparatis, praefatum comitem molestet, si poterit et offendat, de terra sua cupiens aliquid sibi subripere, sicut praedo in insidiis latitando, vos auctoritate nostra suffulti, si quos in Senonensi provincia inveneritis qui praedicto Erardo super hoc inique praesumpserit impendere auxilium vel favorem, ab hujusmodi praesumptione cessare, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam compellatis. Volumus enim malis obviare principiis, nec per negligentiam vires sumant seu per insolentiam invalescant. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris.

Datum Laterani, III Non. Februarii, pontificatus nostri anno octavo decimo.

In eumdem modum scriptum est episcopo Cabilonensi, et abbati Cisterciensi et priori de Vergiaco Cabilonensis et Eduensis dioecesum in Lugdunensi provincia, etc. ut in alia per totum.

In eumdem modum episcopo Cabilonensi, et abbati Sancti Joannis in Vineis, et decano Suessionensi, in Remensi provincia, etc. ut in prima per totum.

VII. Scribitur praelatis Franciae ut Erardum a sua praesumptione compescant. (Ferentini, II Kal. Augusti.) INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per regnum Franciae constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Olim cum ageretur coram nobis in publico consistorio de quadam incestuosa copula quae contracta fuerat in Hispania, pronuntiasse meminimus, praesente clericorum et laicorum multitudine copiosa, quod sicut in Syria una fuerat incestuose copulata duobus, sic in Hispania unus sibi duas copulaverat per incestus. Et quidem peccatum quod fuerat in Oriente commissum graviter est punitum, quia Conradus marchio Montisferrati gladio et Henricus comes Trecensis praecipitio perierunt, qui filiam regis Hierosolymitani, ad quam regnum spectabat, sibi praesumpserant illegitime copulare. Unde illorum exemplum alium debuerat deterrere ne similem culpam in Occidente committeret; qui forsan idcirco poenam similem non incurrit, quia poenitens de commissis, utramque a suo consortio separavit. Nuper autem cum nostris fuisset auribus intimatum quod Erardus de Brena Hierosolymitanas partes adierat ut unam de duabus filiabus praefati comitis, quas de tali copula procreaverat, sibi duceret in uxorem, ut comitatum Trecensem et aliam terram ad eumdem quondam comitem pertinentem sibi occasione hujusmodi vindicaret, quoniam intelliximus quod illa ipsum proxima linea consanguinitatis attingit, fecimus ei ex parte nostra per sanctae memoriae Albertum Hierosolymitanum patriarcham solemniter interdici ne praesumeret cum illa contrahere, cum mandaverimus testes recipi super linea consanguinitatis praedictae, ut redderemur de impedimento legitimo certiores. Ipse vero post praedicti obitum patriarchae, captata successoris absentia, etc., ut in superiore usque aspectum, sed concito cursu Januam navigavit, ut celeriter transalpinans, etc., usque querelam audiret. Volentes igitur imminentibus periculis obviare, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus dictum Erardum, si forte occasione praescripta praesumeret malignari, vos Deus habentes prae oculis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compescatis, mandatum apostolicum taliter impleturi quod de diligentia studiosa mereamini commendari.

Datum Ferentini, secundo Kal. Augusti, pontificatus nostri anno octavo decimo.

VIII. Mandatur ut comitissa et Erardus Romam veniant aut mittant. (Perusii, XIII Kal. Junii.) INNOCENTIUS, etc., venerabili fratri episcopo Suessionensi et dilectis filiis Cluniacensi et Longipontis abbatibus, Masticonensis et Suessionensis dioecesum, salutem et apostolicam benedictionem.

Querelam nobilis mulieris Blanchae comitissae Campaniae pro nobili viro Theobaldo nato suo pupillo comite Campaniae recipimus continentem quod Erardus de Brena et Philippa illegitima filia quondam Henrici comitis Campaniae ipsum et sua molestare nituntur, moliente praedicta Philippa in terra quam possidet idem comes succedere occasione incestuosae copulae quam mater ipsius Philippae cum praedicto comite, alio etiam legitimo viro vivente, contraxit, ex qua non sine duplici nota progenita, cum manifestum habeat defectum natalium, successionis titulum non meretur. Volentes autem in causa natalium publicam exhiberi justitiam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus comitissae pro filio suo et praedictis Erardo et Philippae ex parte nostra praecipiatis expresse quod usque ad terminum competentem, quem vos eis peremptorium assignetis, per se vel procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent, ut, auditis et plenius intellectis quae fuerint hinc inde proposita, utrum ipsa Philippa ex copula praedicta suscepta illegitima debeat reputari, justo judicio declaretur. Caeterum cum successionis causa ex ista dependeat, ne forte negotium confundi contingat, terram praedictam in statu in quo nunc esse dignoscitur conservetis, molestatores interim per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo.

Datum Perusii, XIII Kal. Junii, pontificatus nostri anno nono decimo.

IX. Testimonium receptum ab abbatibus Arremarensis monasterii et Quinciaci et Vallislucentis super linea consanguinitatis inter Erardum et Philippam, (Anno 1213.) Universis Christi fidelibus ad quos praesentes litterae pervenerint, R. Arremarensis monasterii, O. Quinciaci, et G. Vallislucentis dicti abbates, salutem et sinceram in Domino dilectionem.

Universitati vestrae notum facimus et testificamur quod nos de mandato venerabilis Patris Roberti tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, recepimus testimonium virorum nobilium Simonis de Corpalais, Petri de Bauveoir et Guidonis Gasteble juratorum quod inter nobilem domicellam filiam bonae memoriae comitis Henrici et Erardum de Rameruco tanta et talis est parentela quod inter eos non potest nec debet matrimonium celebrari. Hujus autem parentelae lineam computaverunt tali modo, quod rex Franciae qui cognominatur Grossus rex fratrem habuit nomine Florium. Hujus Florii filia fuit Isabellis de Nangies. Hujus Isabellae filia fuit domina de Venisiaco, mater praefati Erardi. Ex alia parte Grossi regis filius, Ludovicus rex. Regis Ludovici filia fuit comitissa Maria; comitissae Mariae filius fuit comes Henricus, pater praefatae domicellae. In testimonium igitur eorum quae in nostra praesentia testificati sunt praesentes litteras emisimus sigillorum nostrorum munimine roboratas.

Actum anno Verbi incarnati 1213, mense Julio.

X. Testimonium Roberti cardinalis de eadem re. (Meleduni, mense Augusto.) ROBERTUS, servus crucis Christi, miseratione divina tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, salutem et sinceram in Domino charitatem.

Noverit universitas vestra quod plures nobiles viri juramento interposito testificati sunt coram nobis quod inter nobilem domicellam filiam quondam inclytae recordationis comitis Henrici, qui decessit in partibus transmarinis, et Erardum de Brena tanta est consanguinitas quod inter eos non potest nec debet matrimonium celebrari. Lineam autem hujus consanguinitatis computant hoc modo: Grossus rex fratrem habuit nomine Florium. Hujus Florii filia fuit Elisabeth de Nainville. Cujus Elisabeth filia fuit domina Venisiaci. Hujus dominae Venisiaci filius est praefatus Erardus. Ex alia parte, Grossi regis filius fuit rex Ludovicus. Regis Ludovici filia fuit comitissa Maria. Comitissae Mariae filius fuit comes Henricus praedictus, pater domicellae praefatae.

Datum Meleduni, anno gratiae 1213, mense Augusto.

XI. Litterae ejusdem de incestuoso matrimonio comitis Henrici. (Anno 1200.) Universis praesentes litteras inspecturis, ROBERTUS, servus crucis Christi, divina miseratione tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, salutem in Domino.

Noverit universitas vestra quod nos, habito virorum prudentium consilio, adjunctis etiam nobis venerabilibus fratribus H. Suessionensi et G. Meldensi episcopis et aliis bonis viris, audivimus testes, et eorum depositiones sub nostro et dictorum episcoporum sigillis inclusimus. Audivimus autem eos super his articulis nobis expressis, scilicet quod comes Henricus, iturus ultra mare, terram suam fecit jurari Theobaldo fratri suo si non rediret de partibus transmarinis et de pertinentibus ad hoc, et quod regina Hierosolymitana per marchionem ablata fuit per violentiam Umfredo de Thorun viro suo, et, eodem Umfredo adhuc vivente, habuit eam comes Henricus post mortem marchionis, et de pertinentibus ad hoc. Hoc autem fecimus quia de morte quorumdam ex illis testibus, qui erant senes, poterat merito timeri, et de longa absentia aliorum, et propter guerras et propter alia pericula quae imminebant et poterant imminere et propter negotii qualitatem. Hi sunt autem testes:

Guido de Dampetra vir nobilis juratus dixit quod non interfuit quando comes Henricus fecit jurari terram fratri suo comiti Theobaldo, audivit tamen dici. Requisitus de causa Henrici, quomodo habuit reginam, respondit quod vivebat Umfredus prior ejus maritus quando cum ea contraxit: qui Umfredus eam in matrimonio tenuerat per tres annos et amplius. Et adjunxit quod audivit praefatum Umfredum conquerentem saepe per exercitum de eo quod uxor sua erat ablata a marchione. Et adjecit quod quando Umfredus tenuit eam tanquam uxorem, ipsa erat ducem et octo annorum. Et hoc totum vidit in obsidione Accon et in Tyro, testificatus etiam quod fama publica erat in exercitu quod ipsa uxor erat Umfredi. Et hoc idem bene sciebat ipse comes. Et adjunxit quod comes fuit in auxilium eorum qui rapuerunt eam, et ipse comes adduxit eam cum aliis ut traderetur marchioni. Et hoc fuit factum apud Accon.

Nobilis vir Odardus marescallus Campaniae juratus dixit idem quod Guido de terra jurata. De Umfredo autem, an viveret quando comes cum ipsius uxore contraxit, idem. De conquestione Umfredi idem dixit, et adjecit quod praesente comite et coram multis baronibus repetebat idem Umfredus sibi restitui uxorem suam per os domini Reginaldi de Tabaria, et fere omnes comminati sunt ipsi Umfredo dicentes: « Domine, vultis vos ut nos omnes pereamus in exercitu fame propter vos solum. Melius est ut domina tradatur alicui bono viro qui regat exercitum, ne fame pereat. » De aetate, loco et aliis idem quod primus. Adjecit etiam quod tres filiae illius reginae natae fuerunt, vivente Umfredo. Iste nuntius fuit ad impetrandum illud matrimonium marchioni; et nuntiavit quod nisi hoc fieret, exercitus fame periret.

Guido de Capis juratus dixit quod praesens fuit apud Sezanniam quando comes Henricus fecit jurari terram Theobaldo fratri suo. Nam et ipse juravit. De vita Umfredi et loco ablationis, de aetate, idem cum praedictis. Et dixit quod fere exercitus clamans conquerebatur: « O quantum flagitium commissum est in exercitu quod abstulerunt Umfredo uxorem suam per violentiam! » aliis dicentibus quod factum fuit pro meliorando foro exercitus per marchionem. Et adjunxit quod nec audivit, nec credit quod unquam factum fuerit divortium per Ecclesiam inter Umfredum et reginam uxorem suam.

Petrus Turkinus nobilis vir dicit idem quod Guido de Capis de juratione terrae, et quod credit se ipsum jurasse. De vita Umfredi et aetate reginae et loco ablationis idem quod alii.

Willelmus comes Jonviniacensis juratus de juratione terrae et vita Umfredi idem quod primus. De aliis nihil scit nisi de auditu. Tamen adjecit quod audivit magnum clamorem saepe fieri per exercitum de eo quod Umfredus perdidit tam turpiter uxorem suam ei per violentiam ablatam.

Hugo de Sancto Mauritio juravit et dixit de juratione terrae idem quod Guido de Capis. De vita Umfredi, aetate reginae, de conquestione Umfredi quam fecit ubique pro uxore sua ablata, idem per omnia quod Guido de Capis. Et adjecit quid [quod] in eodem tentorio fuit cum Umfredo quando ab alio tentorio vicino fuit uxor ejus violenter ablata, et dixit ei Umfredus: « Domine Hugo, timeo ne illi qui sunt cum uxore mea faciant illam dicere aliquid diabolicum. » Et tunc venit quidam miles suus dicens ei: « Ecce illi abducunt uxorem tuam. » Et cum ipse Umfredus insequeretur eam, dixit illi: « Domina, non est haec recta via ad hospitium tuum; redeas ad me. » At illa submisso capite in aliam viam se convertit. In omnibus aliis concordat cum Guidone de Capis.

Robertus de Miliaco vir nobilis juravit et dixit idem de juratione terrae; de vita Umfredi, de loco ablationis, idem quod Guido de Capis. De aetate idem quod alii; nec credit nec audivit quod unquam factum divortium fuerit inter Umfredum et reginam uxorem suam.

Dominus Rogerius de Sancto Karauno juravit et dixit de juramento terrae, de vita Umfredi, de aetate reginae, idem quod G. de Capis, et audivit barones saepe dicentes: « Umfredus nihil valet ad regnum tenendum. » Et ideo dicebant: « Auferamus ei uxorem suam et demus eam marchioni, qui bene reget regnum, et faciet bonum forum per exercitum. » De conquestione Umfredi idem quod alii.

Lambertus de Barro juratus dixit idem de juramento terrae quod Guido de Capis, excepto quod tunc apud Sezanniam non juravit. De aliis nihil scit.

Omnes istis concordant in hoc, praeter Robertum, quod dicebatur publice per exercitum quod propter peccatum illud, scilicet quia ablata erat Umfredo uxor sua, multa mala evenerunt exercitui, videlicet quod die nuptiarum multi milites et alii homines capti sunt a Saracenis et occisi, in modico tempore succedente ipse marchio ab Assacinis interfectus est, et ipse comes Henricus, postquam contraxit cum ea, similiter a fenestra corruit et mortuus est.

Nos igitur attendentes praedictas rationes et utilitatem regni et totus Ecclesiae Gallicanae, et pro bono pacis in posterum melius conservandae, communicatio etiam prudentum et virorum religiosorum consilio, de auctoritate legationis nostrae volumus ut attestationes istae vim ac fidem habeant, quando necesse fuerit, ac si essent auditae post litem inchoatam, et ipsas eadem auctoritate ad hanc virtutem habendam confirmamus.

Actum anno gratiae 1200, tertio decimo, mense Octobri.

XII. Abbas Prulliaci fecit hujusmodi inquestam super parentela inter Erardum et Philippam filiam comitis Henrici. (Prulliaci, anno 1213.) Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis, frater A. dictus abbas Prulliaci, in Domino salutem.

Noverit universitas vestra quod venerabilis pater Robertus Dei providentia tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, mandavit nobis per litteras suas ut praeciperemus dilecto fratri Gerardo Aventato monacho nostro quatenus interposito sacramento perhiberet testimonium veritati super eo quod a nobis esset requisitus de parentela quae est inter nobilem domicellam Philippam filiam quondam inclytae recordationis comitis Henrici, qui decessit in partibus transmarinis, et Erardum de Brena. Qui vocatus coram nobis, tactis sacrosanctis reliquiis cum juramento parentelam Erardi praenominati et domicellae praefatae ad inquisitionem nostram per sacramentum quod fecerat taliter enarravit. Grossus et Florius fuerunt fratres. Hujus regis qui cognominabatur Grossus filius fuit Ludovicus rex qui sepultus est apud Sanctum Portum. Hujus regis Ludovici filia fuit comitissa Maria. Comitissae Mariae filius fuit praefatus comes Henricus, pater praedictae domicellae. Ex alia parte, de Florio exiit Ysabiaus. Mater fuit Aalaidis dominae Venisiaci. Aalaidis domina Venisiaci mater est praedicti Erardi. In cujus rei memoriam praesentes litteras fecimus sigilli nostri charactere consignatas.

Actum Prulliaci anno gratiae millesimo ducentesimo tertio decimo, in festo Assumptionis beatae Mariae virginis.

XIII. Inhibitio Honorii Papae III facta contra Erardum de Brena et Philippam uxorem. (Laterani, VI Non. Maii.) HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis per regnum Franciae constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.

Anima nostra turbata est valde, ac impletus amaritudine venter noster, conturbataque sunt viscera nostra, et lumbi nostri dolore repleti, quoniam filii venerunt usque ad partum, et ecce virtus videtur deficere pariendi et efflorere cui benedixerat Dominus ager satus exhortationis apostolicae semine ante messem. Leviathan enim sanctificatis Domini, qui super montem caliginosum signum levaverunt, ut redderent Aegypto et habitatoribus ejus malum quod fecerunt in Sion et Hierusalem in conspectu Domini Dei nostri, iter rectum per anfractus ut serpens tortuosus distorsit et obseravit ut vectis, coram eis ponens offendiculum quo impingant et convertantur retrorsum. Attendite igitur et videte si sicut dolor noster est dolor, cum exercitus ad obsequium Domini praeparatus tanto studio et labore, passagio imminente, quasi regione albescente ad messem, astutia diabolica retrorsum videatur converti, ne ascendant in palmam et colligant fructus ejus, quodque nos magis monet ac turbat, vos videntes hoc malum, non solum non habeatis, sicut dicitur, ex hoc luctum, et eidem nequaquam, prout ad vestrum officium pertinet, obvietis, verum etiam, sicut accepimus, quidam vestrum tanto malo incentivum potius tribuunt et fomentum. Olim sane felicis recordationis Innocentius papa praedecessor noster volens imminentibus periculis obviare, audito quod Erardus de Brena, cui per sanctae memoriae Albertum Hierosolymitanum patriarcham solemniter fecerat interdici ne cum Philippa, quam comes quondam Henricus de copula incestuosa susceperat, contrahere praesumeret, cum, sicut acceperat, eadem ipsum proxima consanguinitatis linea contingeret, et ipse praedecessor noster mandaverit testes recipi super consanguinitate praedicta, cupiditate ambitiosa caecatus eamdem Philippam sibi clandestine copularat, et de partibus rediens transmarinis, in regnum Franciae festinaret accedere, ut, si posset, schisma contra dilectum filium nobilem virum Theobaldum Campaniae comitem suscitaret, non solum in grave scandalum regni ejusdem, verum etiam in grande dispendium terrae sanctae, apostolicis vobis dederit litteris in praeceptis ut dictum Erardum, Deum habentes prae oculis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compescere curaretis, si forte occasione praescripta praesumeret malignari; cujus nos vestigiis inhaerentes, ne hujusmodi occasione posset ejusdem terrae sanctae impediri succursus, contra dictum Erardum et eamdem Philippam nuper vobis praeceptum simile recolimus direxisse. In generali quoque concilio, quoniam ad crucis negotium exsequendum est permaxime necessarium ut principes populi Christiani ad invicem pacem observent, provida fuit deliberatione statutum ut saltem per quadriennium in toto orbe Christiano pax generaliter servaretur, ita quod per Ecclesiarum praelatos discordantes reducerentur ad plenam pacem aut firmam treugam inviolabiliter observandam, et qui acquiescere forte contemnerent, per excommunicationem in personas et interdictum in terras arctissime cogerentur; nisi tanta esset injuriatorum malitia quod ipsi tali non deberent pace gaudere.

Licet igitur dictus Erardus cum complicibus et coadjutoribus suis, sicut ex litteris dilecti filii nobilis viri Odonis, ducis Burgundiae crucesignati, nobis innotuit, terram comitis memorati nuper hostiliter intrans, quasdam villas incendio devastarit, et mercatores euntes ad nundinas in strata publica fuerit depraedatus, eumdem comitem et terram suam infestare non cessans, quanquam dilecta in Christo filia Blancha comitissa mater ipsius comitis, quae ballium gerit ejusdem, parata sit secundum approbatam regni Franciae consuetudinem stare juri, vos tamen tam praeceptum ejusdem praedecessoris nostri et nostrum quam constitutionem praefati concilii surdis auribus transeuntes, non tantum praedicti Erardi et fautorum ipsius temeritatem et malitiam, sicut dicitur, compescere non curatis, sed et quidam vestrum, quod grave gerimus et molestum, omissa pontificalis officii gravitate, ambulantes secundum carnem et luctum viarum Sion ducentes pro nihilo, eidem auxilium tribuunt et favorem, qui, ut de praedictis rationibus taceamus, ratione homagii quod receperunt ab eo, deberent eumdem comitem defensare. Adjunxit etiam idem dux quod nisi huic morbo citius apponatur remedium, plusquam credatur terrae sanctae impedietur succursus, eo quod ex hujusmodi guerra non ipsius et suorum duntaxat, qui, sicut asserit, propter hoc etiam de partibus transmarinis rediret ad propria festinanter, cum tum ratione hominii quo idem comes tenetur astrictus, tum propter juramentum quod ipse de illo juvando pro viribus praestitit, tum propter necessitudinem sanguinis, eidem ullatenus deesse non possit, et dictus comes defensionem et auxilium debitum instanter postulet ab eodem, voti exsecutio retardatur, verum etiam omnium baronum regni Franciae, qui affixerunt suis humeris signum crucis, et qui adhuc ad ipsum habent in proposito faciendi, quoniam guerra ista plures quam aestimetur involvet, et pecunia pro votorum exsecutione parata in expugnationem hostium crucis Christi consumetur in interitionem populi Christiani dextras in sua viscera convertentis. Ecce quomodo astutia Satanae laetitiam afferre nititur Philisthaeis, quasi percussoris eorum comminuta sit virga, dum ii qui signum levaverant contra eos, a via in invium declinando fiunt in adjutorium filiis Loth, eis videlicet qui disponentes adversus Dominum testamentum dicunt: Haereditate possideamus sanctuarium Dei nobis (Psal. LXXXII). Nos igitur, qui ex hoc tacti sumus dolore cordis intrinsecus, et de tanto scandalo urimur vehementer, illius volentes, prout ad nostrum officium pertinet, versutiis obviare, qui laetatur cum male fecerit et in pessimis rebus exsultat, ne modico malignitatis fermento tota massa eorum qui de regno Franciae ad obsequium Jesu Christi facta est quasi nova conspersio corrumpatur, sed in azymis sinceritatis et veritatis potius epulando reddat Domino vota sua, fraternitati vestrae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus quatenus Deum habentes prae oculis, gratia, odio ac timore postpositis, contra eorumdem Erardi et Philippae praesumptionem malignam juxta praedecessoris nostri mandatum et nostrum taliter sine morae dispendio procedatis, quod zelum habere videamini terrae sanctae, cujus ex hujusmodi temeritate auxilium impeditur, et expiasse nihilominus inobedientiam quae dicitur praecessisse per obedientiam subsecutam, ac nos vobis scribere durius non cogamur, qui habemus in promptu omnem inobedientiam vindicare, spiritualibus armis et Deo potentibus militantes.

Datum Laterani, VI Non. Maii, pontificatus nostri anno primo.

In eumdem modum scriptum est episcopo Silvanectensi et abbati Sanctae Genovefae et priori Sancti Martini de Campis, verbis competenter mutatis, usque Domino vota sua, discretioni vestrae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus quatenus Deum habentes prae oculis, gratia, odio ac timore postpositis, dictos Erardum et Philippam nec non et fautores eorum ut ab infestatione praedicti comitis et terrae suae et suorum ob Christi reverentiam desistentes, firmam treugam inviolabiliter observandam usque ad tempus in praedicto concilio diffinitum ineant cum eodem, monitione praemissa per excommunicationis sententiam in personas et interdictum in terras eorum, sublato appellationis obstaculo, sine morae dispendio compellatis, praesertim cum comitissa praefata parata existat pro eo ubi debuerit secundum consuetudinem regni ejusdem ipsis justitiae plenitudinem exhibere. Et quoniam saepe contingit quod illis praebet temporalis vexatio intellectum quos a malis non retrahit amor Dei nec ecclesiastica censura compescit, illustrem regem Francorum moneatis prudenter et efficaciter inducatis, ut tactus injuria Jesu Christi, cujus ex praesumptione hujusmodi negotium impeditur, eorumdem Erardi et Philippae ac fautorum ipsorum malignitatem temerariam tradita sibi coelitus potestate compescat; in hoc Deo potius quam homini serviendo. Taliter autem sine dilatione mandatum apostolicum exsequi procuretis quod zelus terrae sanctae vos comedere videatur, et reprehendi de negligentia non possitis, sed de diligentia potius commendari. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris.

Datum, ut in alia.

XIV. Prohibet papa ne regina Cypri audiatur in causa successionis donec probetur esse legitima. (Reatae, VIII Kal. Julii.) HONORIUS, etc. venerabili fratri episcopo Catalaunensi et dilectis filiis sancti Joannis in Vineis et Vallis secretae Praemonstratensis ordinis Suessionensis dioecesis abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecta in Christo filia nobilis mulier Blancha comitissa et dilectus filius nobilis vir Theobaldus natus ejus, comes Campaniae, nobis insinuare curarunt quod charissima in Christo filia nostra illustris regina Cypri, illegitima filia Henrici quondam comitis Campaniae, ipsos et sua nititur molestare, moliendo in terram quam possidet idem comes succedere occasione incestuosae copulae quam mater ipsius reginae cum Henrico comite supradicto, alio etiam legitimo viro vivente, contraxit, ex qua non sine duplici nota progenita, cum manifestum patiatur defectum natalium, successionis titulum non meretur. Volentes igitur in causa natalium justitiam publicam exhiberi, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus ipsi reginae, si ad partes accesserit Gallicanas, auctoritate nostra injungatis expresse ut, usque ad terminum competentem quem ipsi peremptorium assignetis, personaliter vel per procuratores idoneos apostolico se conspectui repraesentet; id ipsum injungentes ejus procuratori, si aliquem forte propter hoc ad partes destinaverit supradictas; ut auditis et plenius intellectis quae fuerint hinc inde proposita, justo declaretur judicio utrum ipsa regina ex copula praedicta suscepta debeat illegitima reputari. Quod si forte dicta regina vel aliquis nomine seu etiam occasione ipsius super ipsa causa successionis litigare vellet in partibus Gallicanis, ipsos non permittatis audiri quousque causa natalium, ex qua illa dependet, per apostolicae sedis judicium terminetur. Quinimo, ne forte negotium confundi contingat, praefatam terram in statu in quo nunc esse dignoscitur conservantes, illam non permittatis hujusmodi occasione ab aliquo perturbari; perturbatores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Quod si non omnes, etc. tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Reatae, VIII Kal. Julii, pontificatus nostri anno tertio.

XV. Ad Philippum regem, ne audiat in causa successionis donec terminetur causa natalium reginae Cypri. (Viterbii, IV Kal. Novembris.) HONORIUS, etc. charissimo in Christo filio PHILIPPO, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.

Licet indubitanter noverimus te promptum esse ad justitiam cunctis petentibus exhibendam, ex abundanti tamen nuper ad preces charissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri serenitatem tuam rogavimus et adhuc quoque rogamus ut eamdem reginam, cum ipsam ad praesentiam tuam venire contigerit, cures benigne recipere, et tam eam quam A. nuntium suum in ipsius reginae justis petitionibus exaudire. Verum, sicut dignum est ut exaudiantur a te in petitionibus justis, ita etiam dignum est ut eis audientiam deneges in injustis. Injusta autem esset petitio si forsitan peterent ut super successione comitatus Campaniae audires ipsius reginae hoc tempore quaestionem; quia, cum ad examen nostrum jam deducta sit causa natalium, quae ad forum ecclesiasticum pertinet, et ex qua illa dependet, nihil aliud esset antequam haec sit terminata illam incipere quam diversis processibus intricare negotium et confusione quadam ordinem judicii perturbare. Ideoque serenitatem tuam praemonendam duximus et rogandam quatenus, si forsan ab ipsa regina seu a praefato nuntio ejus vel alio super hoc fueris requisitus, eorum precibus aures regias, donec jam dicta causa natalium apostolico judicio finem acceperit, non inclines.

Datum Viterbii, IV Kal. Novembris, pontificatus nostri anno quarto.

XVI. Ludovico regi, ne ipsos audiat in causa successionis donec terminetur causa natalium. (Laterani, XVII Kal. Decembris.) HONORIUS, etc. charissimo in Christo filio LUDOVICO, regi Francorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem.

Tuam non credimus latere prudentiam causam natalium charissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote quae ad forum ecclesiasticum pertinet, jamdudum esse delatam. Unde clarae memoriae Philippum regem Franciae patrem tuum litteris nostris curavimus praemonere ut, si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non audiret eamdem quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus reginam ipsam in suis justis petitionibus, exaudiri, quia tamen antequam natalium causa terminata sit, dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus intricare negotium et confusione quadam ordinem judicii perturbare, tuam quoque serenitatem praemonendam duximus et rogandam quatenus, si forte ab ipsa regina vel nuntio ejus seu quolibet alio super hoc fueris requisitus, eorum precibus aures regias, donec jam dicta causa natalium apostolico judicio finem acceperit, non inclines.

Datum Laterani, XVII Kal. Decembris, pontificatus nostri anno octavo.

XVII. Charta Erardi de Brena qualiter quitavit Theobaldo comiti Campaniae et rectis haeredibus ejus quidquid clamabat ex parte Philippae uxoris suae in comitatibus Campaniae et Briae. Ego Erardus de Brena notum facio universis tam praesentibus quam futuris quod cum discordia exstitisset inter me et dominam Philippam uxorem meam ex una parte, et nobilem virum Theobaldum Campaniae et Briae comitem Palatinum ex altera, super comitatibus Campaniae et Briae et pertinentiis eorumdem, super quibus coram domino rege Franciae traxeramus in causam ego et praedicta uxor mea comitem supradictum, et etiam guerram moveramus contra eum: tandem propria et spontanea voluntate mea, nullo metu, nulla coactione compulsus, de consensu et voluntate praedictae uxoris meae quitavi penitus et remisi supradicto Theobaldo comiti et haeredibus ex corpore suo successive in perpetuum descendentibus quidquid clamabam seu clamaveram ex parte dictae Philippae uxoris meae in comitatibus et pertinentiis supradictis; tali conditione apposita, quod si forte contingeret praedictum Theobaldum comitem sine haerede corporis sui vel haeredes ex corpore suo successive descendentes sine haerede corporum suorum decedere, nullum mihi nec praedictae uxori meae nec haeredibus ex corpore ipsius successive descendentibus fieret praejudicium ex quitatione et remissione praedictis quin ad jus nostrum, si quod unquam habuimus vel habere debuimus super praemissis, libere possemus redire, non obstantibus praedictis; ita tamen quod nobilis domina Blancha comitissa mater comitis supradicti libere ac pacifice sine contradictione ac molestatione aliqua teneret et possideret quandiu viveret totum doarium suum cum omnibus pertinentiis, sicut ei factum fuit a comite Theobaldo quondam marito ipsius, et insuper omnes conquestus suos quos habere debet de jure consuetudinario sive scripto, idem esset de doario et conquestibus uxoris Theobaldi comitis, quaecunque illa foret. Et sciendum quod si soror praedictae uxoris meae regina Cypri vel haeredes ipsius venient ad partes istas, et de comitatibus Campaniae et Briae ac pertinentiis supradictis aliquid acquirerent per guerram vel placitum sive pacem, postquam essent in saisina et teneura illius conquestae seu acquisitionis quas ad remanentiam, id est, sine contradictione praedictorum comitissae et comitis et haeredum ex corpore ejusdem comitis successive descendentium retinerent, si ego vel praedicta uxor mea seu haeredes ex corpore successive descendentes aliquo modo a praedicta regina vel haeredibus suis aliquid de praedicta conquesta seu acquisitione possemus acquirere, illud nobis remaneret pacifice non obstantibus praedictis. Sic autem intelligimus quod contradictio dictorum comitissae et comitis non valeret, si prius laudassent et concessissent praedictam conquestam seu acquisitionem aliquo praedictorum modorum factam. Praedictus autem comes Theobaldus propter quitationem et remissionem praedictas dedit praedictae Philippae uxori meae et haeredibus ex corpore suo successive in perpetuum descendentibus mille et ducentas libratas terrae in feodum ligium; tali conditione apposita, quod si contingeret eamdem Philippam sine haerede corporis sui vel haeredes ex corpore suo successive descendentes sine haerede corporum suorum decedere, terra praedicta ad ipsum Theobaldum comitem vel ad haeredes ex corpore suo successive descendentes sine contradictione aliqua reverteretur. Praeterea idem comes Theobaldus dedit mihi et praedictae Philippae uxori meae quatuor mille libras Pruvinenses, et quitavit nobis damna omnia quae intulimus ei per guerram nos et coadjutores nostri. Et quitavit etiam grueriam quam clamabat in propriis nemoribus meis. Et insuper quitavit me de omni debito quod debebam Judaeis et burgensibus ipsius, qui scilicet Judaei et burgenses sui erant in vigilia Omnium sanctorum proximo praeterita: quod quidem debitum contraxeram antequam ivissem ultra mare. Per haec itaque supradicta mihi et praedictae Philippae uxori meae data et quitata tenui et teneo me pro pagato per consensum et voluntatem ejusdem uxoris meae de omni eo quod clamabam seu clamaveram ex parte ipsius Philippae in comitatibus Campaniae et Briae et in pertinentiis eorumdem, salva tamen conditione quae superius est expressa. Praeterea concessi propria et spontanea voluntate mea, et etiam de consensu praedictae uxoris meae, ut si forte, quod absit! contigerit me vel eamdem uxorem meam aut haeredes ex corpore ipsius successive descendentes vel alium nomine nostro contra quitationem vel remissionem praedictas venire movendo placitum seu guerram, praedictus Theobaldus comes vel haeredes ex corpore suo successive descendentes sine mesfacere et sine fidem mentiri possint accipere praedictas mille et ducentas libratas terrae et debita superius quitata repetere ac quidquid juris habebant in memorata grueria reclamare. Et teneremur etiam in hoc casu ego et praedicta uxor mea vel haeredes ex corpore ipsius successive descendentes reddere eidem comiti Theobaldo vel haeredibus ex corpore suo successive descendentibus quatuor millia librarum Pruvinensium, et de damnis quae idem comes incurrit per guerram praedictam essemus in eodem statu et puncto in quo eramus ego et praedicta uxor mea antequam dicta quitatio seu remissio facta esset. Haec omnia et singula, sicut supra sunt expressa, propria et spontanea voluntate mea, et etiam de consensu et voluntate supradictae Philippae uxoris meae, juravi me in perpetuum observaturum et nunquam contra venturum. Quod ut notum permaneat et firmum teneatur, litteris adnotatum sigilli mei munimine roboravi.

Actum anno ab Incarnatione Domini 1220 primo mense Novembri.

XVIII. Litterae ejusdem Erardi et Philippae ejus uxoris, quibus promittunt sigillare ad voluntatem patriarchae Hierosolymitani pacem et concordiam factam inter ipsos et comitissam et filium. (Anno 1226). Nos Erardus de Brena et ego Philippa uxor ejus notum facio universis tam praesentibus quam futuris quod cum dies esset assignata apud Calvummontem in recessu venerabilis Patris Giroldi patriarchae Hierosolymitani, quo mediante facta fuit pax, dum esset episcopus Valentinensis, inter charissimam dominam nostram Blancham comitissam Trecensem palatinam et charissimum dominum nostrum Theobaldum comitem Campaniae et Briae palatinum ex una parte, et nos Erardum et Philippam uxorem ejus ex altera, nos dicto loco, videlicet apud Calvummontem, eidem patriarchae promisimus per praesentes litteras quod quantumcunque dominus Theobaldus comes Campaniae super hoc monebit, et ubicunque voluerit, veniemus, et pacem praedictam cum correctione quam apposuerit dominus patriarcha per suas litteras patentes, nos concedemus de novo et sigillabimus iterum quando fuerimus requisiti. Quod ut notum permaneat et firmum teneatur, litteris adnotatum sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari.

Actum anno gratiae 1226, die Veneris in festo Sancti Vincentii.

XIX. Confirmatio pacis initae inter partes supradictas. (Signiae, IV Kal. Septembris). HONORIUS, etc. dilecto filio nobili viro THEOBALDO, comiti Campaniae, salutem et apostolicam benedictionem.

Si pedes evangelizantium pacem pulchri voce prophetica nuntiantur, facientium illam seu etiam conservantium tanto pulchriores possunt non immerito aestimari quanto praeeminet opus verbo. Propter quod nobis, qui licet immeriti, ejus locum tenemus in terris qui pacificavit quae in terris et quae in coelis sunt per sanguinem crucis suae, ex officio apostolatus incumbit ad ea quae sunt pacis intendere, ut videlicet discordantes reducamus ad pacem, et ad concordiam revocatos circumspectione apostolica foveamus in illa, ne sopita patiatur discordia recidivum in discrimen corporum et periculum animarum, consecuturi ex hoc pulchritudinem praemii amplioris, cum in pace principum saecularium Ecclesiarum tranquillitas ex magna parte consistat, et ex ipsorum discordia eaedem incurrant frequenter oppressiones non modicas et jacturas. Cum igitur gravis et periculosa discordia, quae inter te ac dilectam in Christo filiam nobilem mulierem Blancham comitissam Campaniae, matrem tuam, ex parte una, et nobilem virum Erardum de Brena et Philippam uxorem ejus ex altera vertebatur, sit, eo faciente ad cujus imperium spiritus procellae subsistit et fluctus silent ejusdem, amicabili pace sopita, et praedicti Erardus et uxor ejus suis nobis litteris supplicarint ut eamdem dignaremur apostolico munimine roborare, nos tam tuis quam eorum precibus inclinati pacem ipsam sive concordiam, sicut provide facta est et ab utraque parte sponte recepta et hinc inde juramento firmata, nec non et in authenticis inde confectis plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. confirmationis, etc. usque incursurum.

Datum Signiae, IV Kal. Septembris, pontificatus nostri anno octavo.

XX. Litterae reginae Cypri de renuntiatione comitatuum Campaniae et Briae. (Anno 1234.) Ego Aelidis Dei gratia regina Cypri notum facio universis tam praesentibus quam futuris quod ego dedi et do, quitavi et quito, cessi et cedo, concessi et concedo Theobaldo, comiti Campaniae et Briae palatino, et haeredibus suis quos habet et habiturus est ab ipso et uxore sua et uxoribus jam habitis vel habendis linea matrimoniali descendentibus perpetuo habendum et possidendum omne jus quodcunque habebam vel habueram vel habere poteram in comitatibus Campaniae et Briae et pertinentiis eorumdem in tota terra quam habuit, tenuit, seu possedit in proprietate, dominio, et feodis bonae memoriae Henricus avus meus, quondam comes Trecensis, si quod jus habebam vel habueram vel habere poteram in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem in terra jam dicta; ita quod de caetero nec ego nec haeredes mei in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem ac terra praedicta aliquid poterimus reclamare contra dictum comitem vel haeredes supradictos, sicut dictum est, ab ipso linea matrimoniali descendentes. Et me devestivi de omni jure, si quod habebam vel habueram in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem et terra jam dicta, in manu charissimi domini mei Ludovici Dei gratia regis Francorum illustris. Et haec omnia feci in mea propria et libera potestate constituta et spontanea voluntate, nullo timore, captione, violentia, vel compulsione alia inducta. Promisi etiam et promitto dicto comiti quod procurabo bona fide sine meo ponendo quod haeredes mei omnia quae continentur in charta ista laudabunt et approbabunt comiti supradicto et haeredibus ejus jam dictis, et juri suo, si quod habent in dictis comitatibus et pertinentiis eorumdem et jam dicta terra, renuntiabunt et quitabunt ac cedent dicto comiti et ejus haeredibus jam dictis; et haec facient coram aliquibus authenticis personis, quae dicto comiti litteras suas patentes dabunt omnia quae in charta ista exprimuntur continentes. Promisi et promitto etiam me rogaturam dominum papam et alias personas quas dictus comes, haeredes ejus, vel eorum mandatum mihi nominabunt, ut super dictis conventionibus sive promissionibus suas patentes litteras confirmatorias testimoniales conficiant et tradant comiti supradicto et haeredibus suis jam dictis. Suppono etiam me jurisdictioni praelatorum quorumcunque qui mihi a dicto comite vel haeredibus suis supradictis vel eorum mandato fuerint nominati, in quorum dioecesibus fuero vel terram habuero, petendo supplicando humiliter eisdem ut si contra praedictas conventiones sive promissiones vel aliquam earum aliquo tempore contingeret me venire, in personam meam excommunicationis et in terram meam interdicti sententias promulgarent et usque ad condignam satisfactionem easdem facerent inviolabiliter observari. Volo etiam et concedo quod me et haeredes meos ad restitutionem omnium damnorum et expensarum hujusmodi occasione factarum dicto comiti et haeredibus ejus supradictis compellant, cessionibus et conventionibus supradictis nihilominus in suo robore duraturis. Juravi etiam quod ante confectionem harum litterarum dictos comitatus vel alterum eorum vel etiam partem dictae terrae nemini dederam, vendideram, vel concesseram; excepto hoc quod promisi septingentas libratas terrae ante confectionem istarum litterarum quae non poterunt capi nec solvi in terra a dicto comite mihi assignata; nisi forte centum libratae terrae quas promisi et concessi Florentio de Villa militi per litteras meas sub certo modo, quae etiam ibidem non assignabuntur nisi jus domini regis ad hoc me compellat, et ego me defendam in causa quantumcunque potero bona fide. Nec jus, si quod ibi habebam vel habere poteram, vel actiones meas, si quas habebam, alicui concesseram, vel quocunque alio modo alienaveram; nec de caetero cedam vel alienabo jus vel actiones, si quas habebam vel habueram ante compositionem istam ad petendos dictos comitatus vel alterum eorum.

Praedicta omnia universa et singula juravi tactis sacrosanctis Evangeliis me servaturam et impleturam, et quod nullo tempore per me vel per alium contra non eam, et quod non procurabo quod ab hoc juramento absolvat, vel quod mihi aliquid jus petendum in supradictis restituatur, et quod si quod horum ab aliquo esset pro me impetratum per me vel per alium, non utar, et quod nec jamdictum comitem nec supradictos haeredes ipsius super praemissis per me vel per alium de caetero molestabo; sub eodem juramento renuntians litteris impetratis et impetrandis super praemissis, et omni privilegio et omni auxilio juris canonici et civilis. Propter cessiones autem, quitationes et conventiones et alia supradicta dedit mihi dictus comes quadraginta millia librarum Turonensium in pecunia numerata, et plene satisfecit mihi de dicta pecuniae summa. Dedit insuper mihi et assignavit duo millia libratarum terrae in terra plana in comitatibus Campaniae et Briae; in qua nec habebo fortericiam, nec potero facere, quam teneo et tenebo in allodio ad usus et consuetudines aliorum allodiorum Campaniae et Briae quandiu vixero. Post decessum autem meum haeres meus, si citra mare fuerit, homagium ligium inde faciet dicto comiti vel haeredi ejus. Si autem citra mare non venerit, dictus haeres requiret per nuntium suum et suas litteras patentes a comite Campaniae vel haerede ejus terram. Et tunc dictus comes vel haeres ejus sine dilatione remittet nuntium suum cum litteris suis patentibus, qui loco ejus recipiet homagium ligium a dicto haerede. Et dictus haeres nuntio comitis vel haeredis ejus faciet homagium ligium, quod recipiet nuntius nomine comitis. Et dabit dictus haeres dicto nuntio litteras suas patentes de facto homagio, et super hoc litteras testimoniales Templi vel Hospitalis vel patriarchae Hierosolymitani. Et haec debent fieri infra annum a morte mea vel haeredis mei qui dictam terram post me tenuerit; et simili modo in perpetuum fiet haerede meo vel eo qui terram tenuerit moriente, et simili modo comite seu haerede suo moriente. Mortuo autem eo qui dictam terram mihi assignatam tenuerit, si ultra mare decesserit, omnes proventus intermedii temporis per manum dicti comitis vel ejus haeredis reservabuntur, et successori meo, scilicet haeredi meo, restituentur. Si autem haeres meus infra annum non mitteret pro homagio faciendo, sicut praedictum est, proventus terrae essent dicti comitis vel haeredis usque ad factum homagium. Si autem per comitem vel haeredem ejus staret quominus ipsi fieret homagium infra annum, cum fuisset competenter requisitus, nihil haeredi meo deperiret, sed omnes proventus totius temporis intermedii haeredi meo salvi essent, et saisina terrae ballivo ejusdem haeredis mei traderetur. Nihilominus tamen cum ad haeredem meum dictus comes vel haeres ejus nuntium mitteret, ipsi nuntio homagium facere eo modo quo dictum est haeres meus teneretur. Insuper ballivus haeredis mei in terra dicta comiti jurabit fidelitatem se servaturum quandiu erit ballivus, et de dicta terra dicto comiti vel haeredi ejus competentia servitia se facturum quandiu haeres meus moram fecerit ultra mare. Sciendum autem est quod si dictus comes decederet sive haerede vel haeredibus de uxore vel uxoribus, sicut supra dictum est, propter ista quae in charta ista continentur mihi vel haeredi meo non minueretur jus vel augmentaretur in aliquo quin ego et haeres meus essemus in eodem puncto prosequendi jus nostrum, si quod haberemus, in quo eramus ante haec omnia supradicta, salvo doario Margaretae comitissae Campaniae uxoris dicti comitis, filiae domini Archambaudi de Borbon, quod tale est: Sparnacum, Virtutum, Sesannia, Cantumerula, Pontes, Nogentum, Meriacum, Peantium et castellaniae et pertinentiae, eorumdem locorum, Semonia et Barbona, salvis etiam pactionibus initis super maritagio dictae Margaretae pro triginta et sex millibus librarum Parisiensium in maritagio eidem Margaretae a dicto patre suo datis. Ita tamen quod de dicta pecunia data in maritagio nihil poterit capi in terra praedicta mihi assignata. Super praedictae terrae assignatione nec non quadraginta millium librarum satisfactione teneo me pro pagata, et confiteor me gratum meum recepisse, renuntians exceptioni terrae non assignatae et pecuniae non numeratae et omni privilegio et auxilio juris canonici et civilis et omni alii exceptioni quae posset objici contra factum hujusmodi vel praesens instrumentum et omni penitus suffragio quod mihi vel haeredibus meis posset in hoc facto prodesse et dicto comiti vel haeredi ejus obesse. Et sciendum quod post mortem meam dictus comes dictam terram teneret et retineret usque dum dictus haeres meus omnia supradicta laudasset et approbasset, si haeres meus requisitus nollet conventiones supradictas laudare et approbare. Facta vero sunt et dicta haec omnia praemissa in praesentia domini Ludovici Dei gratia regis Francorum illustris: quem rogavi et rogo ut super praemissis omnibus litteras suas patentes totam seriem istarum litterarum continentes et omnia supradicta confirmantes conficiat et tradat dicto comiti sigilli sui munimine roboratas, et quod faciat omnia supradicta in fendis suis et baronum Franciae tanquam dominus firmiter observari, et quod de caetero aliquem contra praedicta venientem non audiat, nec in regno suo ab aliquo audiri permittat. Item sciendum quod charissimus dominus meus Ludovicus, Dei gratia rex Francorum illustris, praedictum Theobaldum regem Navarrae, Campaniae et Briae comitem palatinum investivit de praedicto jure, de quo, ut continetur superius, me in manu ipsius devestivi secundum conventiones supradictas. In cujus rei testimonium praesentes litteras fieri volui sigilli mei munimine roboratas.

Actum anno gratiae 1234, mense Septembri.

XXI. Litterae Ludovici regis de renuntiatione reginae Cypri. (Anno 1234.) Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi praesentem paginam inspecturi quod nobilis mulier Aleydis regina Cypri, in praesentia nostra constituta, quitavit charissimo consanguineo et fideli nostro Theobaldo Campaniae et Briae comiti palatino omne jus quod habebat vel dicebat se habere in comitatibus [Campaniae] et Briae et pertinentiis eorumdem, et de eodem jure se devestivit in manu nostra, et nos ad petitionem dictae reginae investivimus de eodem jure dominum Archembaudum de Borbonio, nomine dicti comitis, salvo hoc, quod si dictus comes decederet sine haerede ab ipso linea matrimoniali descendente, supradicta non obessent dictae reginae quin posset petere dictos comitatus sicut poterat ante, nec propter supradicta jus suum minueretur vel augmentaretur. Pronuntiamus etiam quod quando assisia duorum millium libratarum terrae . . . . . . facta dictae reginae, nos ita sicut continentur in charta dictae reginae tradita dicto comiti faciemus scribi et sigillari et tradi dicto comiti. Et his omnibus supradictis scriptis et sigillatis et dicto comiti traditis, praesentes litterae nobis reddentur.

Actum anno gratiae 1234, mense Septembris.

Desiderantur Libri XVII, XVIII et XIX.