Tenens et possidens nobilis et magnificus dilectus noster Petrus de Monteaperto pheudum muncupatum de Rafadali, virtute privilegii vobis concessi die XVII mensis iunii prime indicionis anni millesimi quinquagesimi tercii et decreti in dicto privilegio mencionati dati Catanie die XII decembris XIIII indicionis anno a nativitate Domini millesimo quinquagesimo quinto, in quo quidem pheudum casale antiquitus erat, prout ex dicto privilegio ad quod nos referimus diffusius constat; cumque dictus Petrus de Monteaperto admodum cupiistis ipsumque pheudum populare ac populari facere quod absque licentia nostra minime facere potestis, nobis propterea humiliter supplicastis ut eandem licentiam ex solita nostra magnificentia vobis et successoribus vestris concedere dignaremur.
Nos vero eidem supplucacioni hilari fronte annuentes vestrisque meritis et serviciis maiestati nostre actentis tenore presentis ex nostra certa scientia deliberacione et consilio licentiam atque permissum concedimus et plenariam impartimur facultatem vobis dicto Petro de Monteaperto, heredibus et successoribus vestris, quod vos et ipsi possitis et valeatis possintque et valeant in dicto pheudo seu antiquo casali que nunc tenetis et possidetis, ut prefertur, inducere facere et ordinare habitaciones populaciones habitatores et gentes que in dicto pheudo intromistentur habitent et morentur quodque habitatores et homines qui in pheudo ipso intromictentur et habitabunt sint et esse debeant subditi et vassalli vestri dicti Petri de Monteaperto heredumque et successorum vestrorum in perpetuum et teneantur ad vassallagia solita et consueta vobisque et dictis heredibus vestris fidelitatis et servicii vinculo sintastricti et teneantur et obligentur; in illisque habeatis et habeant iliam irisdicionem et pecepciones gabellarum aliorumque iurium et emolumentorum quam et que ceteri barones et pheudatarii dicti regni de usu et consuetudine et ac per Capitula et Constitutiones regni eiusdem habere et percipere soliti sunt; fidelitate tamen nostra ac heredum et successorum nostrorum regum Aragonum et Sicilie ceterisque iribus nostris et Curie nostre alis cuiusvis semper salvis quibuscunque contrariis nulliter obstantibus.
Quo circa serenissime lohanne, regine Castelle, Legionis, Granate etcetera, principi Gerunde, archiducisse Austrie, ducisse Burgundie etcetera, filie primogenite nostre carissime ac post felices et longevos dies nostros vere in omnibus regnis et terris nostris immediate heredi et legitime successori, mentes nostras aperientes, sub paterne benedicionis obtentu dicimus et rogamus spectabilibus vero reverendo et magnificis dilectis consiliaris et fidelibus nostris viceregi et presidenti in dicto Sicilie ulterioris regno, magistro iusticiario ac eius locumtenenti, iudicibus magne nostre regie curie, magistris racionalibus, magistro secreto thesaurario et conservatori nostri regii patrimonii fiscique nostri, patrono ceterisque demum regni officialibus et subditis nostris ad quos spectet in dicto regno, constitutis et constituendis, at dictorum officialium locatenentibus, presentibus et futuris, dicimus ac eciam precipiendo mandamus, ut dictum, populaciones et abitaciones in dicto pheudo per vos dictum Petrum de Monteaperto, ut prefertur, faciendas vobis heredibusque et successoribus vestris, facere ut dictam iurisdicionem exercere et percepciones dictarum gabellarum et aliorum iurium vobis pertinentes et pertinencium habere liber habeant atque permictant presentem nostram licencie concessionem et provisionem omniaque et singula in ea contenta ad unguem tenant et inviolabiliter observent tenerique et observari ab omnibus inconcusse faciant, fidelitate nostra herendumque et successorum nostrorum predictorum ceterisque iuribus nostris et curie nostre et eorum ac omnibus alterius, ut prefertur, semper salvis. cauti si quidem a contrario faciendo aut permictendo aliqua racione sive causa. Quanto serenissima regina et princeps filia primogenita nostra carissima nobis nomine gerere et obedire, ceteri autem officiales et subditi nostri predisti preter ire et indignacionis nostre incursum preappositam cupiunt non subire penam.
In cuius rei testimonium presentes fieri iussimus nostro comuni negotiorum Sicilie ultra Farum sigillo impendenti munitas.
Date in castello novo civitatis nostre Neapolis die XXVI mensis marcii Xe indicionis, anno a nativitate Domini 1507, regnorum nostrorum videlicet Sicilie ultra farum anno quatragesimo, Aragonum et aliorum XXVIIII, Sicilie autem citra farum V.
Yo el Rey