Jump to content

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula ad virgines
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68


AurAre.ReAdVi2 68 Aurelianus Arelatensis546-551 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PROLOGUS.

Sanctis et in Christo venerandis sororibus in monasterio beatae Mariae quod, Deo jubente, intra muros Arelatensis urbis fecimus, constitutis, Aurelianus episcopus.

Quia Deo inspirante qui nos praevenit ineffabili misericordia sua, visum vobis est ut, repudiatis saeculi voluptatibus, ac temporalibus gaudiis contemptis sive spretis, eligeretis sanctissimae vitae nitorem, et virginitatis ac castitatis gratiam complectentes, amore Dei tota viscerum et cordis aviditate sectantes, configeretis timore divino carnes vestras, tenentes illud: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII); et, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI): disposuimus, jubente Domino atque operante in nobis velle et perficere, ut monasterium vobis pro profectu animarum vestrarum construeremus, sicut et fecimus. Et ideo Regulam vobis ad disciplinam instituimus, quae per vos viam mandatorum Dei doceret currere, et ad regna coelorum faceret feliciter pervenire.

INCIPIUNT CAPITULA REGULAE. 17. Quae in actu ponuntur desuper evangelica. 14. Nec viri nec mulieres saeculares in monasterium ingrediantur 2. Vestimenta religiosa non accipiat, nisi chartas de facultate 1. Quaecunque ad conversionem venerit, et recipi se in monasterium rogaverit, Regula ei primum in salutatorio legatur: et cum suscepta fuerit, usque ad mortem suam de monasterio non egrediatur. sua cui voluerit faciat. 3. Nihil occulte accipiendum; sed si quid transmissum fuerit, et illi cui transmittitur necesse non fuerit, in commune redactum, cui est necessarium, tribuatur. 4. Epistolas nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permissu abbatissae. 5. Nulla circa lectum suum, quod manducari aut bibi possit, reponat. 6. Nulla cella aut armariolum peculiare habeat. 7. Non jurandum. 8. Non maledicendum. 9. Non mentiendum. 10. Iracundiam penitus non tenendam. 11. Soror in sororem manum non mittat. 12. Nulli liceat ad salutandum exire nisi cum praeposita aut aliqua seniore. 13. Ancilla non excipiatur; liberta tamen si est, et abbatissae visum fuerit, excipiatur. praeter in basilicam Dominae Mariae, et in salutatorium. 15. Ut nec ipsis provisoribus liceat in monasterium introire, nisi pro his utilitatibus quas in hac regula statuimus. 16. Infantes de baptismo non excipiendos. claves accipiant. 18. In ministerium vicibus sibi succedant, absque abbatissa et parvulis infantibus. 21. Sint vobis omnia communia, et nulla suum proprium 19. Nulla opera pro suo libito eligant facienda, sed quod ab abbatissa vel praeposita imperatum fuerit. 20. Cum operantur manibus, meditatio sancta de corde non cesset. dicere aut vindicare praesumat. 22. Vestimenta alio colore non induantur, nisi laia et lactina. 23. In vigiliis studendum est ut nulla dormiat. 24. Signo tacto nulla tardius veniat. 25. Dum psallitur nulla loquatur, nec operetur manibus. 26. Litteras omnes discant. 27. Sancta abbatissa in congregatione maneat. 28. Si qua pro qualibet culpa corrigatur aut castigetur, arguenti respondere non praesumat. 29. Lites nullas habentis. 30. Superbis, inobedientibus et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum. 31. Sanctae abbatissae non liceat de facultatibus monasterii vendere aut donare; nec aliquid contra Regulae instituta agere. 32. Sedentes ad mensam taceant. 33. Sancta abbatissa extra congregationem non reficiat. 34. Carnes in cibis nunquam sumant. 35. Pulli et reliqua altilia infirmis tantum ministrentur et delicatis: pisces vero certis festivitatibus. 36. Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat, nisi infirmis et infantibus. 37. Qualiter infirmis obtemperandum est. 38. Ubi cursum diurnum vel nocturnum dicant. 39. Ut sancta abbatissa quidquid necesse fuerit cum sufficientia praebeat. 40. Ut sancta congregatio omnia quae statuta habet, implere contendat. REGULA. CAPITULUM PRIMUM. Hoc jubente Deo imprimis staduimus inviolabiliter tenendum, ut si qua ad conversionem venerit, Regula ei in salutatorio legatur, et si professa fuerit se omnia impleturam, tunc excipiatur: excepta vero usque ad mortem suam nec praesumat, nec permittatur de monasterio egredi: propter illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requivam, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Psal. XXVI).

II. Vestimenta vero religiosa non accipiat, nisi de omni facultate sua, sive grandi, sive parva; chartas donationis aut venditionis cui voluerit faciat, propter Domini mandata, ubi dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes (Matth. XIX); et, Si quis non reliquerit omnia quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). III. Nihil occulte accipiatis: sed si quis propinquus aut amicus aliquid in vestimento aut in auro, vel aliud quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate sit abbatissae, et si illi cui transmittitur necesse fuerit, tribuatur; sin vero illa nihil indiget, in commune redactum cui est necessarium tribuatur. IV. Epistolas praecepimus nec dandas nec accipiendas sine scientia aut permisso abbatissae. V. Nulla circa lectum suum quod manducare aut bibere possit, reponere praesumat; sed omnes in communi cellario recondat; et si inaequalitas exegerit, jubente seniore quod necesse fuerit, non ei negetur. VI. Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere. VII. Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare (Matth. V). Et alia scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet de domo illius plaga (Eccles. XXIII). VIII. Non maledicatis, quia scriptum est: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). IX. Mentiri omnino non liceat: quia os quod mentitur occidit animam (Sap. I), et illud: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V). X. Iracundiam nulla usque ad aliam diem protrahere praesumat. Et sicut habet humana fragilitas, si sermo durior inter sorores ortus fuerit, invicem sibi veniam petere et debita relaxare festinent: propter Domini mandatum, ubi dicit: Si recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliatum fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V). Et, si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI). Item, Si septies peccaverit in die in te, et conversus dixerit, poenitet me; dimitte illi (Luc. XVII). Et. Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII). Et alia scriptura: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I). Et Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV). Quod Deus avertat, si diabolo instigante fuerit aliqua furore repleta, ut ista mandata pertinaci corde contemnat; et una de illis quae discordantes sunt praevenerit aliam, veniam ei petens; si illa cui petet non dimiserit, disciplinam accipiat, ut ad charitatem se corrigat. Et si ambo despexerint, ambae pariter a communione vel a cibo suspendantur; donec invicem sibi reconcilientur. XI. Soror in sororem si ausa fuerit manum mittere, disciplinam accipiat. XII. Nulli liceat ad salutandum exire, nisi cum abbatissa aut praeposita, vel certe alia quacunque seniore cui abbatissa praeceperit. Et sic propinquos suos videant, aut loquantur, ne altiori voce loquantur. XIII. Ancilla non excipiatur: liberta tamen si fuerit, adhuc adolescens aetate, et cum epistolis patroni sui venerit, in abbatissae sit arbitrio si excipi debeat. XIV. Nec viri nec mulieres saeculares in monasterium ingrediantur, praeter in basilicam B. Mariae, et in salutatorium. XV. Provisores vero monasterii, si in habitu laico fuerint, nec ipsi permittantur intrare, nisi pro his utilitatibus quas in hac Regula statuimus, cum marcionibus aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri aut reparari, aut certe pro aliqua ratione abbatissae introeant: de caetero nullam licentiam aut libertatem habeant introeundi. XVI. Nulla infantem de baptismo excipiat. XVII. Quibus claves de cellario, canava, horreo, posticio, et oratorio credendae sunt, probatae sint personae; et desuper altario vel Evangelio eas accipiant: scientes se Deo reddituras rationem de ministerio sibi credito. XVIII. In omni ministerio sive ordine psallendi, aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant: absque abbatissa, vel praeter satis senes et parvulas infantes, aut certe ita infirmas, ut surgere omnino non possint, non compellantur facere quod non praevalent. XIX. Nulla opera pro suo libito eligant facienda, sed quod abbatissa imperavit, hoc faciant. XX. Per totum diem cum operamini manibus, meditatio sancta de corde non cesset: propter illud Apostoli: Psalmis, hymnis, canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Col. III). XXI. Nulla praesumat quidquam suum dicere, aut suum proprium vindicare: sed secundum Actus apostolorum, sint vobis omnia communia: sit vobis anima una et cor unum in Domino (Act. IV). XXII. Vestimenta alio colore non induatis nisi laia et lactina. XXIII. Ad vigilias nulla dormiat: si vero dominici aut festi dies sunt, cui somnus venerit, aliis sedentibus illa stet, ut possit a se somni marcorem repellere; ne in opere Dei aut tepida inveniatur, aut negligens. XXIV. Signo tacto omne opus praetermittatur, et sicut apes prudentissimae ad alvearium, ita veloci festinatione properare contendite; si qua tardius venerit, districtioni subjaceat. XXV. Dum psallitur studeant sanctae animae vestrae non vagari animo, verum etiam nec operari aut loqui praesumant; sed psallite sapienter (Psal. XLVI), sicut dixit propheta: Psallam et intelligam (Psal C), et illud: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV), metuentes illud: Maledictu homo qui facit opus Dei negligenter (Jer. XLVIII). XXVI. Litteras omnes discant. XXVII. Sancta abbatissa extra congregationem non maneat. XXVIII. Si qua pro qualibet culpa aut transgressione regulae increpatur, aut disciplinam accipiat, arguenti respondere non praesumat: quia peccatum quod hic distringitur, in aeterna examinatione non punitur. Et sic debetis animae curam excipere, quomodo aeger curam medici: tenentes illud sanctae Scripturae: Qui abjicit disciplinam infelix est (Prov. XV). Et illud: Ego in flagella paratus sum (Psal. XXXVII). XXIX. Lites nullas habeatis, tenentes praeceptum Apostoli, qui dicit: Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse (II Tim. I). XXX. Superbis inobedientibusque, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum, donec corrigantur. XXXI. Sanetae abbatissae non liceat aliquid de facultatibus monasterii donare ac vendere; nec aliquid contra Regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit, sancto consilio et uno consensu sororum ex nostro permisso non ei acquiescatis; et hoc fieri nulla ratione permittite: quia causam se ante Deum noverit esse dicturam. XXXII. Sedentes ad mensam taceant, et lectio quotidie omni tempore cum cibus sumitur legatur. Uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei reficiatur, quia scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV). XXXIII. Sancta abbatissa, nisi inaequalitate faciente, extra congregationem non reficiat. XXXIV. Carues in cibo nunquam sumantur. XXXV. Pulli vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur; nisi infirmis tantum provideantur et delicatis. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando abbatissa indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur. XXXVI. Extra mensam communem nihil cibi potusve gustare liceat; absque infirmis et illis qui minoris aetatis sunt. XXXVII. Infirmis vero ita obtemperandum est, ut si sanctae abbatissae justum visum fuerit, etiam cellariolum suum in commune, et coquinam sequestratam habeant, et cura illis seu studium impendatur, donec convalescant. XXXVIII. Cursum diurnum vel nocturnum, id est, matutinos, vigilias, nocturnos, vesperam et duodecimam in basilica Dominae Mariae congregatio dicat. Quod si hiems aspera fuerit, matutinos tantum, vesperam et duodecimam in praedicta basilica dicite: secundam vero, tertiam, sextam et nonam in interiori oratorio: propter illos qui aut orare cupiunt, aut abbatissae occurrunt, aut parentes suas requirunt. Quando aliqua defuncta fuerit, usque mediam noctem eam paucae sorores in oratorio pervigilent, et missae de Apostolo fiant; post mediam noctem quae vigilaverunt quiescant; et iterum aliae vigilent, et ponite hoc in notitiam sancto episcopo, ut eam jubeat ad locum ubi ponenda est deportari. XXXIX. Et quia Deo propitio digna et sufficiens vobis facultas collata est, quae sufficere monasterio vestro possit, coram Deo et angelis ejus te sanctam abbatissam, et te venerabilem, quaecunque fueris, praepositam admoneo et contestor, ut sanctae congregationi quae, Deo inspirante et jubente, secundum instituta quae fecimus regulariter vivit, omnia quae eis sunt necessaria in vestitu et in victu cum sufficientia tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illae coeperint aliquid necessitate compellente murmurare, aut indigere, causam vos ante tribunal Christi noveritis mecum esse dicturas. XL. Et vos, sancta congregatio, per profectum vestrum et per Deum omnipotentem conjuro, ut omnia quae in hac Regula pro remedio animae nostrae, et pro animarum vestrarum salute statuimus, integra et illibata custodiatis. Et ne per oblivionem aliquid negligatis, semel ea in mense relegite; id est in calendis, ac sic duodecim vicibus in anno. Ordinem etiam quomodo psallere debeatis, in hoc libello judicavimus inserendum. Primo die Paschae ad tertiam, Kyrie eleison, psalmi duodecim: id est quatuor sorores binos psalmos et alleluiaticum tertium dicant, perdictis psalmis, Kyrie eleison, antiphonas sex, lectiones tres: unam de Actibus apostolorum, aliam de Apocalypsi, tertiam de Evangelio; hymnum, Jam surgit hora tertia, et capitellum, deinde Kyrie eleison. Sic in omni opere Dei tertia vice Kyrie eleison dicite, antequam incipiatis, et psalmis dictis et capitello perdicto. Ad sextam idem numerus psalmorum, et antiphona una, hymnus, Jam sexta sensim volvitur. Lectio Evangelii et capitellum. Ad nonam ipse ordo teneatur, hymnus, Ter hora trina volvitur. Ad lucernarium directaneus parvulus, id est, Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino (Psal. LXVII). Alia die: Laudate, pueri, Dominum, antiphonae tres; hymnus. Hic est dies verus Dei, et capitellum, quem hymnum toto Pascha ad matutinos et ad lucernarium dicite. Ad duodecimam imprimis directaneus parvulus: Sol cognovit occasum suum (Psal. CIII). Sex sorores binos psalmos cum suis alleluiaticis dicant; antiphonas tres, lectiones duas, unam de Apostolo, aliam de Evangelio. Ad nocturnos paschales ipso numero omnia dicite, sicut in duodecima designavimus. Ad matutinos imprimis directaneum: Exaltabo te, Deus meus et Rex meus. Inde, Judica me, Deus. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo cum alleluia; deinde, Confitemini Domino, cum alleluia; deinde, Cantemus Domino, cum alleluia; postea, Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quia bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum: totos tres cum alleluia, deinde benedictio dicenda est. Post benedictionem, Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus: cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum: aut cum antiphona, aut cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo; et capitellum. Et complebitis matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni die dominico, et omnibus majoribus festivitatibus, in quibus ab opere vacabitis. Quotidianis vero diebus ad nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; deinde psalmi decem et octo; antiphonae tres parvulae, lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum. Completis nocturnis dicetis matutinos. In aestate, id est post Pascha usque calendas Octobris, ipse ordo erit. Sexta feria vero post nocturnos duae missae fiant in aestate; in hieme tres. Nam dominica omni tempore in aestate et in hieme post nocturnos sex missae fiant. Si vero evenerit ut tardius ad vigilias surgantur, quantum abbatissae visum fuerit, tantum legatur. Quando signum fecerit abbatissa, quae legit sine mora consurgat, ut canonicus missarum numerus possit impleri. A calendis vero Octobris alii nocturni addendi sunt; ad primos dicendum est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; ad secundos: Miserere mei, Deus; miserere mei; psalmi decem et octo, lectiones duae de Prophetis aut de Salomone. Hymnus ad primos nocturnos: Rex aeterne Domine, ad secundos: Magna et mirabilia. Ubi post celebratos secundos nocturnos, quia noctes crescunt, quotidie ad librum facite missas tres. Una soror legat paginas, aut quatuor, quomodo mensura fuerit libri: si minute fuerit scriptus, aut majori forma, tres paginas; si minori, quatuor, et fiat oratio. Iterum legat tantum, fiat alia oratio: tertio legat idem tantum; et surgite, dicite antiphonam de psalmis in ordine, postea responsorium, deinde antiphonam. Iterum legat alia soror; et sic impletis tribus missis dicite matutinos canonicos: id est primo canticum in antiphona: deinde directaneum: Judica me, Deus. Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum; deinde, Laudate Dominum de coelis. Cantate Domino canticum novum. Laudate Dominum in sanctis ejus, cum antiphona. Dicite hymnum: Splendor paternae gloriae; alia die: Aeterne lucis conditor, et capitellum, et Kyrie eleison duodecim vicibus. Omnibus diebus quotidianis sic impleatur. Post matutinos ad primam sex psalmi dicantur, et hymnus: Fulgentis auctor aetheris; lectiones duae: id est una de Veteri, alia de Novo Testamento, et capitellum. Post hoc omnes lectioni vacent usque ad horam tertiam; reliquo vero diei spatio faciant opera sua, secundum illud quod Dominus dixit: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor (Joan. V). Et illud Apostoli: Operantes manibus nostris (I Thes. IV). Et, Qui non operatur, non manducet (II Thes. III). Quia scriptum est: Viae otiosorum stratae sunt spinis (Prov. XIII). Et, Servum inutilem projicite in tenebras exteriores (Matth. XXV).

Quotidianis iterum diebus ad tertiam sex psalmos dicite, antiphonam, hymnum, Jam surgit hora tertia, lectionem et capitellum, Fiat, Domine. Ad sextam ipse numerus psalmorum tenendus: antiphona dicenda, hymnus, Jam sexta sensim volvitur, lectio et capitelam. Ad nonam iste ordo servandus: hymnus vero, Ter hora trina volvitur. Ad lucernarium omni tempore, et festis et quotidianis diebus, imprimis directaneus; postea antiphonae duae. Tertia semper cum alleluia dicatur, hymnus una die: Deus qui certis legibus; alia die: Deus creator omnium, et capitellum. Ad duodecimam psalmos decem et octo dicite: antiphonam, hymnum, lectionem et capitellum. Quando repausaturae estis, in schola, in qua manetis, completa dicatur; imprimis directaneus, et psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella consuetudinaria. In Natali Domini et in Epiphania tertia hora noctis surgite: dicite unum nocturnum, et facite sex missas de Isaia propheta; iterum dicite secundum nocturnum, et legantur aliae sex de Evangelio. In Epiphania ita: imprimis unum nocturnum; deinde de Daniele propheta facite illas sex missas et nocturnos, et iterum de Evangelio sex. Matutinos eo ordine sicut in Pascha scripsimus, aut dominicis diebus. In martyrum festivitatibus tres aut quatuor missae fiant: primam missam de Evangelio legite; reliquas de passionibus martyrum. Omni sexta feria post duodecimam sex missae ad librum legantur, et post nocturnos tres. Omni sabbato ad matutinos, Cantemus Domino, et Te Deum laudamus. Ad tertiam tres lectiones: una de Prophetis, alia de Apostolo, tertia de Evangelio dicantur. Omni dominica post nocturnos cum prima missa legitur, id est resurrectio, nulla sedere praesumat, sed omnes stent; alia dominica alia resurrectio: sic in ordine totae quatuor resurrectiones per singulas dominicas legantur. Post tertiam vero, Pater noster dicite, et psallendo omnes communicent. Sic et in festivitatibus facite. Missae vero quando sanctae abbatissae visum fuerit tunc fient.

Ordinem etiam convivii huic Regulae inseruimus. Fercula quotidie ad refectionem tria, ad prandium duo, ad coenam duae bibituriae. Ad refectionem in aestate mense Julio et Augusto caldellos tres, ad prandium tres, ad coenam omni tempore binos. Per festivitates vero, et quando abbatissa indulgentias voluerit facere, et cibaria quanta ipsa voluerit ordinet, et recentes addat. Quotidianis vero diebus olera formatico et oleo semper fercula condiantur. Jejunium vero a calendis Septembris usque ad calendas Novembris secunda, et quarta, et sexta feria. A calendis Novembris usque ad Domini Natale quotidie jejunandum est, absque sabbato et dominica. Ab Epiphania vero usque ad Pascha quotidie jejunandum est, absque majori festivitate, sabbato, et dominica. Post Pascha vero usque ad Pentecosten sexta feria tantum jejunandum est. Post Pentecosten mense Junio, Julio et Augusto in potestate abbatissae sit de jejunio aut prandio: sicut viderit possibilitatem sororum, ista studeat obtemperare.