Migne Patrologia Latina Tomus 66
Regula cum commentariis
Regula cum commentariis (Benedictus Nursiae), J. P. Migne
66.0346C
PROLOGUS.
66.0215D| 1 Ausculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui: et admonitionem pii Patris libenter excipe, et efficaciter comple: ut ad eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus 66.0216D| Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. Imprimis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas: ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. 66.0217A| Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est, ut non solum ut iratus pater, non aliquando filios suos exhaeredet, sed nec ut metuendus dominus irritatus malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerint ad gloriam.
Exsurgamus ergo tandem aliquando, excitante nos Scriptura ac dicente: Hora est jam nos de somno surgere . Et apertis oculis nostris ad deificium lumen, attonitis auribus 2 audiamus, divina quotidie clamans quid nos admoneat vox, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra . Et iterum: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis . Et quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini 66.0217B| docebo vos (Psal. XXXIII). Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant .
Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos ? Quod si tu audiens respondeas, Ego, dicit tibi Deus: Si vis habere vitam, prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem et sequere eam. Et cum haec feceritis, oculi mei super vos, et aures meae ad preces vestras ; et antequam me invocetis, dicam vobis: Ecce adsum. Quid dulcius nobis hac voce Domini invitantis nos, fratres charissimi? Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus 66.0217C| viam vitae.
Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris et calceatis pedibus per ducatum Evangelii pergamus itinera ejus, ut mereamur eum qui nos vocavit in regno suo videre. In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. Sed interrogemus cum propheta Dominum, dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo ? Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam ipsius tabernaculi, ac dicentem: Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, qui non fecit 66.0217D| proximo suo malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum (Psal. CXXXVI). Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit ad nihilum, et parvulos cogitatus ejus tenuit, et illisit 66.0218A| ad Christum. Qui timentes Dominum de bona 3 observantia sua non se reddunt elatos; sed ipsa in se bona, non a se posse, sed a Domino fieri existimantes, operantem in se Dominum magnificant, illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam . Sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. XV). Et iterum ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur .
Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram . 66.0218B| Haec complens Dominus, exspectat quotidie, his suis sanctis monitis, factis nos respondere debere. Ideo nobis propter emendationem malorum, hujus dies vitae ad inducias relaxantur, dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit ? Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII).
Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus, audivimus habitandi praeceptum: sed si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum. Ergo praeparanda sunt corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura; et, quod minus habet in nobis natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae suae jubeat nobis adjutorium ministrare. Et si fugientes 66.0218C| gehennae poenas ad vitam perpetuam volumus pervenire, dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus, et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, currendum et agendum est modo quod in perpetuum nobis expediat.
Constituenda est ergo a nobis dominici schola servitii, in qua institutione nihil asperum, nihilque grave nos constituros speramus. Sed et si quid paululum restrictius, dictante aequitatis ratione, propter emendationem vitiorum, vel conservationem charitatis processerit; non illico pavore perterritus refugias viam salutis, quae non est nisi angusto initio (Matth. VII) incipienda. Processu vero conversationis et fidei, 4 dilatato corde, inenarrabili dilectionis 66.0218D| dulcedine, curritur via mandatorum Dei: ut ab ipsius nunquam magisterio discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes, passionibus Christi per patientiam participemur, ut et regni ejus mereamur esse consortes.
COMMENTARIUS. 66.0219|
66.0219A| Ausculta, o fili. ] Omnes hic S. P. Benedictus alloquitur suae sanctae Regulae cultores, quos quatuor potissimum de causis suavi filii nomine compellat dicens: Ausculta, o fili. Primo quia tot filiorum spiritalis pater exstitit, quot per suum sanctum institutum Deo peperit monachos; nam, ut dicit S. Dorotheus (Doctrina 4, n. 6) , « Filios vocant sancti viri eos quos a pravitate et malitia ad virtutem et bonam frugem sermone et praedicatione converterunt, ut Apostolus ait: Filioli, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. » Unde et S. Basilius eos tanquam veros parentes vult agnosci, qui nos hoc pacto Deo genuerunt: Parentes, inquit, eos qui talis est (id est monachus) veros agnoscet, a quibus per Evangelium in Christo Jesu natus est .
Secundo quod ejus sectando Regulam, sectentur et vitam; et ex receptissima SS. Patrum regula ii veri sanctorum filii censeri debeant, qui eorum imitantur exempla: Hi filii sanctorum sunt, inquit Hieronymus, qui exercent opera eorum ( Epist. ad Heliod. ); et Augustinus: 66.0219B| Omnis homo cujus opera facit, ejus filius est; si ergo opera Dei facimus, Dei filii sumus . Unde et Christus in Evangelio Judaeos, qui se tantopere Abrahae filios praedicarent, nec ejus tamen fidem et vitam sectarentur, increpans ait: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite , et Augustinus iterum seu quivis alius: Similitudinem Patris actus indicent sobolis, similitudo operis similitudinem indicet generis .
Tertio ut singularem erga omnes vereque paternum demonstret affectum, et ut, si qui fortassis adhuc pueri sensibus effecti (neque enim hic eos solos qui jam monasticae perfectionis culmen attigere, sed et eos maxime qui illud scandere incipiunt, imo eos qui id sibi proponunt, alloquitur), quos disciplinae rigor ita deterreat, ut ejus jugum tanquam asperum ac grave nimis refugiant, hos tam suavi, tam miti compellatione, ad illud fortiter subeundum accendat. Sic non insolito apud homines more parvulos, et omnes 66.0219C| 5 quoscunque ad ea quae concupiscunt pertrahere desiderant, filios appellare consueverunt. Quo etiam vocabulo usos nonnunquam veteres monachos, forte in signum puerilis illius simplicitatis quam veri monasticae perfectionis aemulatores profitentur, constat ex Vitis Patrum passim.
Quarto denique suos S. Benedictus appellat filios, ut pote qui non ut dominus supremum in eos imperium exercere, sed tanquam pius pater eos regere, et ad aeterna coeli gaudia perducere cuperet.
Praecepta magistri. ] Praecepta dicit ea quae tota passim continentur in Regula, ut sunt voluntaria paupertas, abstinentia a carnibus, silentium fere perpetuum, et alia his similia, quae saecularibus quidem sunt monita, nobis vero monachis evaserunt in praecepta: « Omnia S. Benedicti instituta, inquit S. Bernardus (De Praecepto et dispens. cap. 1) , exceptis sane nonnullis de spiritalibus, verbi causa, charitate, humilitate, mansuetudine, quae non tam constat ipsum instituisse quam Deum, et ob hoc 66.0219D| penitus non sunt mutanda; de caetero reliqua universa non profitentibus monita tantum, seu consilia censenda sunt, cum tamen profitentibus in praecepta, praevaricantibus in crimina fiant; sive ut vestra vobis reddam, illis voluntaria vel factitia, istis necessaria et tanquam naturalia non immerito reputantur.
Et inclina aurem cordis tui. ] Id est intellige quae jam dicturus sum; auris quippe cordis est intelligentia: « Auris ab audiendo vel hauriendo vocatur, inquit Smaragdus; auris autem corporis hominis voces; cordis autem auris intellectum haurit sermonis; » et sane frustra pulsatur auris corporis, nisi sonus verborum exterior ad interiorem cordis intelligentiam perveniat; vel etiam auris cordis est affectus, desiderium et promptitudo audiendi; ita ut cordis aurem inclinare aliud nihil sit quam tota mentis 66.0220A| aviditate, toto desiderio, maxima animi attentione praecepta docentis audire.
Et admonitionem pii Patris libenter excipe. ] Libenter, id est sponte et animo, magno cum gaudio, sic denique pii Patris monita excipe, ut nulla unquam ea delere possit oblivio.
Quaerunt autem quis ille magister cujus audire praecepta, quis pius ille Pater cujus consilia libenter excipere jubet S. legislator? Respondent nonnulli alium prorsus non esse ab ipso Spiritu sancto, quo afflante ac dictante suam S. Benedictus exaravit Regulam. Et certe quis aestimet tantae humilitatis virum qualem fuisse S. Benedictum nullus sane dubitaverit, pii Patris ac magistri titulum sibi adsciscere voluisse? Maxime cum Christus in Evangelio patrem sibi super terram vocare discipulis prohibuerit, neve magistri appellarentur; unum scilicet in coelis nobis esse patrem, unum magistrum. Audiendus hac in re Petrus Damiani de S. Benedicto loquens in haec verba (Opusc. 13, cap. 6) : « Quod in ipso 66.0220B| libri principio manifeste colligitur, si ad quem sua verba Spiritus sanctus dirigat, subtiliter attendatur: Spiritum 6 sanctum dico; neque enim vir sanctus tantaeque cultor humilitatis protinus in haec verba prorumperet, magisterii cathedram, et praecipue pii Patris sibi privilegium usurparet, dicens: Ausculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe; sed ille servum propriae vocis organum fecit, qui similiter in ipso vaticinii incipientis exordio clamare per Isaiam coepit: Filios enutrivi et exaltavi. » At licet S. Benedictus pro summa quae in eo enituit humilitate, et pii patris, et magistri titulum respuerit, hunc tamen omnes pro summa ejus sanctitate, et in rebus monasticis experientia et doctrina ipsi facile concedunt, atque inter alios S. Gregorius papa (Lib. IV, cap. 4) , seu quivis alius auctor commentarii in libros Regum, ubi eum arctissimae vitae magistrum optimum appellat.
66.0220C| Et efficaciter comple. ] Hoc est superata quamcunque offendes difficultate; offendes enim, audita Domini praecepta exsequere. Tria ergo a discipulis hic requirit arctissimae vitae magister optimus et doctor; nam, sicut tria sunt praecipue docentis munia, ut scilicet doceat, delectet et flectat, ut scribit Augustinus (Lib. IV de Doctrina Christ., cap. 12) ; ita tria sunt etiam discipulorum auditorumque officia, ut nempe auscultent docentem, libenter excipiant delectantem, et efficaciter compleant id ad quod flectit orator, quae tria respexisse visus est S. Augustinus loco citato, cum de docente sic ait (Ibid., cap. 15) : Agat ergo, cum ista dicit, ut intelligenter, libenter, obedienter audiatur. Verum, sicut docere et delectare parum est, ni etiam flectat orator, ita etiam intelligere et memoria retinere quae semel audita sunt nihil prodest, nisi opere compleantur; non enim auditores legis, sed factores justificabuntur. Satius omnino fuisset, viam vitae, nisi ambulemus in ea, nunquam agnovisse; cessat quippe tunc omnis excusatio, et reos 66.0220D| nos propria conscientia constituit: Si non venissem, inquit Christus, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Audiamus plane terribilem Apostoli sententiam: Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato : Deus sane per prophetam dicit, quod verbum suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet illud, ad quod misit illud (Isa. LV) . Ut ergo verbum Domini non redeat ad se vacuum, bonis operibus illud implere satagamus: « Non revertetur ad me vacuum, inquit S. Bernardus , vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum qui in dilectione acquiescent illi. Denique usu loquendi sermo impletus tunc dicitur, cum fuerit mancipatus 66.0221A| effectui, quod videlicet tandiu inanis, et macer, ac quodammodo famelicus sit donec onere compleatur. » Merito ergo S. Hieronymus (Ep. 14 ad Celant.) : « Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci, sed ideo illa cognosce, ut facias quidquid 7 faciendum didiceris; non enim auditores legis justi erunt, sed factores legis justificabuntur; » et S. Benedictus: efficaciter comple.
At forte movebit aliquem quod omnes hic S. P. Benedictus alloquens, qui exstiterunt Regulae sanctae profitentes, quasi tamen ad unum duntaxat sermonem dirigeret, dicit: Ausculta, o fili, praecepta magistri, etc. Sed individuam hac loquendi ratione sanctos inter monachos commendat unitatem, quorum cor unum et anima una, quorum, inquam, etsi multa sint corpora, non tamen multa sunt corda; et de quibus, ut dicit S. Augustinus (In Psal. CXXXII) , egregie Psaltes regius cecinit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! et S. Basilius : « Homines ex variis generibus et locis 66.0221B| moti ad tantam similitudinis perfectionem conglutinati sunt, ut anima una in multis corporibus consideretur, et multa corpora unius animi organa spectanda exhibeantur. » Atque hanc nobis expositionem subministrat S. Odo Cluniacensis abbas, cujus haec verba ( Serm. de sancto Bened. ): « Monachorum gregem sicut voluntarie auditu auris obedientem quasi una persona ( supple esset), propter unum cor alloquens filium nominat. » Vel etiam quia, sicut omnes per totum orbem Christi fideles nonnisi unum mysticum corpus, scilicet Ecclesiam efficiunt, ita et omnes monachi, licet numero multi, natione longe diversi, nonnisi unum constituunt corpus, cujus alii capitis, alii pedum, alii manuum vices referunt, ut docet S. Dorotheus (Doct. 6) : « Quid vobis videntur esse coenobia? inquit; nonne unum videntur esse corpus et invicem membra? Qui autem administrant et gubernant, capitis loco habentur; qui vero speculantur et corrigunt, oculorum vicem tenent; at qui 66.0221C| sermone prosunt, oris munere funguntur; qui obediunt, aurium loco putantur; qui opera exercent, manibus comparantur; qui reddunt responsa, et huc atque illuc ad ministeria diriguntur, vicem exsequuntur pedum. »
Ut ad eum per obedientiae laborem redeas a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Quid dulcius hac voce, fratres charissimi? Ecce hic praeclare dux noster nobis « proponit certamen, modum certandi, meritumque vincenti, ut loquitur Tritbemius. In eo namque quod ait laborem, certamen denotat; obedientiae, modum; redeas, meritum. » Ecquid nobis suavius, quid utilius reditu ad Deum proponi posset? imo quid Deo ipsi optabilius? « Quid enim, inquit S. Augustinus, Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te, quaerit te a te, quia tu perdideras te. » Sed qua ad ipsum redibimus via? non alia plane ab ea quam hic, sicut alibi S. legislator indicat dicens: Scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum. Haec est via, 66.0221D| ambulemus in ea; unde Petrus Damiani ( Serm. de Exalt. S. Cruc. ): « Depulsus est homo, inquit, ab illa felici haereditate, exsilium sortitus est pro patria, mortem pro vita, pro gloria ignominiam: si vis 8 ergo ad tuam haereditatem reverti, tuam abnega voluntatem. Abnegatio igitur voluntatis haereditatis est recuperatio: » et S. Bernardus (Serm. 64 de divers) : « Haec est virtus quae animam perfecte Deo subditam, sub umbra alarum ipsius secure facit vivere. »
Quod autem non obedientiam simpliciter, sed obedientiae laborem dicit, declarat non adeo facilem, sed multum laboriosam rem esse obedientiam; quod confirmat S. Gregorius papa homil. 32 in Evangelium haec scribens: « Fortasse non est laboriosum relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum; minus quippe est abnegare quod habet, valde autem multum abnegare quod est. » Hinc plane vox illa coelestis: Melior est obedientia quam victimae 66.0222A| (I Reg. XV) ; quia, inquit, S. Gregorius, « per victimas aliena caro, per obedientiam propria voluntas mactatur. » Sed ne nos tantus labor deterreat, propositum labori praemium intueamur, et facile videbitur omne difficile: promittitur autem reditus ad Deum, ut ad eum per obedientiae laborem redeas. O merces! O praemium!
A quo per inobedientiae desidiam recesseras. ] A Deo recessimus cum per divini mandati praevaricationem in Adam omnes peccavimus, vel cum propriis nos reatibus et inobedientiis principi tenebrarum mancipavimus. Signanter vero dicit inobedientiae desidiam; quibus verbis docet eos vere desides censendos esse et pigros qui, transgredientes mandata Dei, nec Deo nec propriae laborant saluti; licet enim multi multa operentur, haec nisi ad Deum puro ac sincero mentis affectu referant, non opera, sed operum destructiones rectius existimaveris. Praeclare omnino Guillelmus abbas monasterii S. Theodorici ad Carthusienses monachos scribens : « Otiosum non est vacare Deo, imo negotium negotiorum omnium hoc est; quod quicunque in cella non agit fideliter et ferventer, quodcunque agit, quod propter hoc non agit, scilicet ut Deo serviatur, in eo quod agit, otiatur. »
Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus. Sicut nullus in Ecclesia fidelis admittitur quin prius diabolo, pompis et operibus ejus abrenuntiaverit, ita nec ullum in claustro monachum qui propriis non abrenuntiet voluntatibus, S. P. Benedictus introduci voluit, ut post Hildemarum recte notavit Bernardus Cassinensis. Ex his ergo liquet quem sibi scopum in Regula S. legislator, quem sibi finem proposuerit, obedientiam scilicet seu propriae voluntatis abnegationem, ut docet imprimis S. Petrus Damiani, cum dicit (Opusc. 13, cap. 6) : « Videamus cum scribere incipit (S. Benedictus) quibus verba dirigit, ad quod hominum genus omnem vim secuturae elocutionis intendit; ait enim: Ad te ergo 66.0222C| nunc meus sermo dirigitur, etc. » Refert hic integrum Regulae textum, tum subdit: « Quantum ergo ex S. viri verbis colligere possumus, magis ad discendam obedientiam 9 quam ad peragendam poenitentiam Regulae hujus schola cognoscitur instituta, non ut, sive peccatores, sive justos excludat, vel unum genus hominum respuat, sed quia omnem vim et intentionem ad edocenda obedientiae praecepta constituat. » Et sane cum coenobitarum monachorum fortissimum genus sibi disponendum proposuerit S. Pater, non alium prorsus ab ipso coenobitarum fine intendere debuit; quis autem ille sit docet apud Cassianum abbas Joannes his verbis (Collat. 19, c. 8) : « Finis coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates; » et Severus Sulpicius (Dial. lib. I, c. 5) : « Haec illorum prima virtus parere alieno imperio; » tandem S. Hieronymus de Coenobitis scribens: (Epist. 22) : « Prima, inquit, apud eos confoederatio, est obedire majoribus, et quidquid jusserint facere. » Eadem habet Regula S. Posthumio ab angelo tradita 66.0222D| n. I, prout exstat in ejus Vita, cap. 8. Hinc vix ullum in tota S. P. Benedicti Regula caput exstat in quo obedientiam aliquo modo non commendet, ut facili negotio demonstrare possemus, nisi id muneris ante nos obiisset vir doctissimus Benedictus Haeftenus in Disquisitionibus monasticis l. II Catech. monast., part. 2, disquisit. 12. Unde etiam Christus Dominus apud S. Brigittam (Revel. lib. IV, c. 127) : « Ille, inquit, est monachus Benedicti, qui plus obedit Regulae quam carni. » Ex quibus omnibus liquido patet, quam apposite ad hunc locum Joannes Trithemius dixerit: « Ante omnia tanquam titulum audientis praemittit abnegationem propriae voluntatis, quia nihil partis habet in hac Regula, qui adhuc propriis deservit voluntatibus; monachus enim qui non dimisit propriam voluntatem, non est quod dicitur: imo irritator est Dei: primum namque instrumentum monachi est abdicatio propriae voluntatis, 66.0223A| sine quo nullus monachus est. Relinque igitur propriam voluntatem, si vis monachus fieri. »
Domino Christo vero regi militaturus. ] Ergone milites, sumus, aut militia est professio nostra? Ita plane; nam militia est vita hominis super terram, quod potiori jure de monachorum vita affirmaveris, quorum omnis vita in conflictu et tentatione transigitur. Quare Scriptura: Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei sta in justitia, et praepara animam tuam ad tentationem; quod usque adeo verum est, ut Petrus Blesensis dixerit (Epist. 134) : « Scio quia sine tentationibus vix hora dimidia claustralis vita transigitur. » Hinc adversus superfluas saeculi cupiditates voluntaria paupertate, illinc adversus male delectantes carnis illecebras inviolata castitate, isthinc adversus superbas daemonum suggestiones humili obedientia, adversus inconstantis animi levitatem stabilitate, denique adversus omnia vitia morum conversione jugiter decertandum, ut plane de nostris coenobiis dicere sit: Castra Dei sunt haec. Quid enim sic ea 66.0223B| cum Petro Venerabuli vocate vetat? « Claustralium, inquit (Lib. I, epist. 20) , communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextera sperat; » et alibi ad S. Bernardum 10 scribens (Lib. I, epist. 28) : « Promittitis secundum Regulam B. Benedicti vos in castris coelestibus militaturos. » Porro his in castris duplicis generis sunt milites, ut observat Haeftenus (Lib. II Disq. catech. monast. part. 2, disq 3) : alii qui in acie pugnant, alii qui ad singulare certamen descendunt. Prioris generis sunt coenobitae sub regula vel abbate militantes; posterioris anachoretae, qui bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi descendunt.
Obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. ] S. Benedictus obedientiae arma fortissima appellat, quia revera nihil obedientia fortius, cujus praesidio monachus loquitur victorias, « dum de diabolo per 66.0223C| obedientiae bonum, de mundo ac de seipso triumphat in Christo, » inquit Petrus Blesensis (Epist. 134) ; hinc et S. Gregorius (In lib. Reg. l. IV., cap. 10) , seu quivis alius: « Cum hominibus pro Deo subjicimur, superbos spiritus superamus: caeteris quidem virtutibus daemones impugnamus; per obedientiam vincimus: victores sunt ergo qui obediunt, quia dum voluntatem suam aliis perfecte subjiciunt, ipsi lapsis per inobedientiam angelis dominantur. » Merito ergo S. Joannes Climacus (Grad. 4) : « Quemadmodum, inquit, arbores a ventis agitatae altiores radices agunt, ita qui sub obedientia decertant, fortes et invincibiles redduntur. »
Sed non solum fortissima, verum etiam praeclara obedientiae arma dicuntur, quia praeclaros nos et illustres ex reportatis de tot ac tantis hostibus victoriis efficiunt, mirandum Deo, et angelis, et hominibus spectaculum factos; vel quia virtute nihil pulchrius: « Quaecunque virtuosa sunt, inquit Boherius, 66.0223D| possunt dici praeclara; » citatque Hieronymum ad Celantiam haec scribentem: « Summa quidem apud Deum nobilitas est, praeclarum esse virtutibus. »
Imprimis. ] Id est ante et super omnia, vel, ut explicat Smaragdus, in primis, id est in initio conversationis et inchoationis boni operis; quo tamen loquendi modo reliquum vitae ipsiusque operis tempus haudquaquam excludit.
Ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas. ] Quod S. Pater non sic dicit, quasi aliquid boni a nobis incipi posse, ut quondam voluerunt Semipelagiani, sentiret; nam et discipulos jubet bonum aliquod in se cum viderint, Deo applicent non sibi, et infra Deum ipsum ita loquentem inducit: Et antequam me invocetis dicam, Ecce adsum.
Ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contristari. Hic reddit rationem cur bonum aliquod 66.0224A| inchoando, illud a Deo perfici instanti oratione postulare debeamus, scilicet ne Deo non orantibus nobis gratiam justissime subtrahente, male operemur, et sic malis actibus nostris eum contristemus, qui nos jam in filiorum numero computare dignatus est: ubi duplici nos motivo ad orandum impellit, uno amoris, altero gratitudinis: 11 amoris, quo ut veri filii malis actibus Deum offendere et contristare timeamus; gratitudinis, in eum qui nos in filiorum dignatus est numero computare; quibus verbis etiam et immensam erga nos Dei bonitatem, et summam hominis dignitatem commendat: bonitatem Dei, qui nos in filiorum dignatus est numero computare, de qua Joannes apostolus: Videte, inquit, qualem charitatem dedit nobis Deus, ut filii Dei nominemur et simus; et Smaragdus in hunc locum: « Magna dignatio Dei Patris! nos in servorum esse numero non meremur, ille nos in filiorum numero computare non dedignatur: grandis, inquam, dignatio est, ut cum simus naturaliter filii 66.0224B| irae, et ab infantia peccatores, filii Dei misericorditer vocemur. » Summam vero hominis dignitatem, ut qui natura sumus filii irae, per gratiam fiamus divinae consortes naturae. Utrumque agnoscebat venerabilis Gerardus Clarevallensis monachus et frater S. Bernardi abbatis, qui, ut ipse refert, extremum exhalaturus spiritum, exclamabat (Serm. 26 in Cant., n. 11) : « Quanta dignatio Dei, Patrem hominum esse! quanta hominum gloria, Dei filios esse et haeredes! nam si filii, et haeredes. »
Quod autem hic dicitur Deus contristari, non sic capiendum quasi immutabilis per naturam, apud quem non est transmutatio, aut vicissitudinis obumbratio, passionibus, obnoxius foret: sed quia homines hic alloquitur, humano etiam loquitur modo, et quoniam contristati solent homines a quibus injuriam acceperunt secedere, eosque solitis privare beneficiis, sic cum peccatores deserit Deus, et quas solet effundere subtrahit gratias, tunc contristari dicitur, sicut irasci cum punit.
66.0224C| Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est. ] Parendum, id est serviendum, ei, scilicet Deo, et quidem de bonis suis, idque omni tempore. De bonis, inquit, suis; quidquid enim boni habemus, ab eo tenemus cujus misericordia sumus: unde et vulgata illa sententia: Cum Deus coronat merita nostra, coronat dona sua; et S. Bernardus (Serm. 23 super Cant.) : « Hominis justitia Dei indulgentia est; » et ex Petro Damiani (Serm. 12) : « Dicuntur justitiae Domini opera justorum, unde et ipsi justi appellantur, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est a Patre luminum: quid enim habes, quod non accepisti? » Ergo de bonis et donis Domini serviamus illi: serviamus de corpore, quod ab eo benigne concessum est, ut membra ejus quae sunt super terram mortificantes, superflua ejus desideria resecantes, carnem spiritui subjicientes, suave Christi jugum et onus ejus leve fortiter subeamus; serviamus ei de anima, quam sola voluntate 66.0224D| creavit, ut summas ejus perfectiones jugi meditatione contemplantes, ejus beneficia memoria retinentes, ipsumque sincero atque intimo cordis intuitu complectentes, divinae majestati jugiter inhaereamus; serviamus ei de praeceptis, de consiliis, de internis illis illustrationibus motionibusque quas animae misericorditer inspirat, ut voluntates ejus fideliter exsequentes, debitum servitutis obsequium 12 exhibeamus. Idque, ut ait S. P. Benedictus, omni tempore, quod Smaragdus et alii communiter post eum interpretes intelligunt sive in prosperis, sive in adversis, hoc est per totam vitam. In quo redarguas eos qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, qui cum non nihil temporis sub suavi Christi jugo in monasteriis egerint, aut ad officium dignitatemve aliquam assumpti fuerint, tunc secum factum esse putant, nec se ad communia fratrum exercitia astringi, quod cum gravi animi dolore quibusdam in 66.0225A| coenobiis videmus. At non sic plane S. Benedictus, non sic, sed omni, inquit, tempore de bonis suis in nobis Domino parendum est. Ergo « sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris, » ut is sit terminus obedientiae qui est vitae, ut cum S. Bernardo loquar. Notanda prorsus hunc in locum Hildemari verba: « Egregia, infit, admonitio est, cum dicitur: Omni tempore, quia ubi dicitur servitus Dei, monetur ea omni tempore esse; nam hominis servitus non potest omni tempore esse, sed per intervallum temporis. »
Ut non solum ut iratus pater non aliquando filios exhaeredet. ] Irascitur Deus cum punit, punit vero cum improbos filios pius pater exhaeredat: gravissima prorsus poena, ut qui haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi per adoptionem filiorum effecti sunt, in poenam admissae in patrem offensae, coelesti priventur haereditate.
Sed nec ut metuendus Dominus irritatus malis nostris, 66.0225B| ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerint ad gloriam. ] Similiter Deus hic irritatus dicitur, cum nequissimos servos perpetuam tradit ad poenam, non solum propter peccatum, sed propter peccatum ex malitia commissum; « Plus enim est irritatus quam iratus, inquit Hildemarus; nam ille irritat, id est provocat, qui ex studio malae voluntatis alterum facit irasci Nam irasci facere potest, qui simpliciter peccat. »
Exsurgamus ergo tandem aliquando. ] Justa ac legitima ex praemissis illatio; si enim malis actibus nostris contristatur Deus, si pater iratus filios exhaeredat, si metuendus Dominus nequissimos servos perpetuam tradit ad poenam; quid, nisi haec serio cavenda, inferendum est? Quare exsurgamus ergo, inquit, tandem aliquando; qua loquendi ratione denotat nullum non esse poenitentiae tempus; etsi enim bonum sit viro, cum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua, non ideo tamen omnis prorsus spes 66.0225C| est abjicienda, si vel ad virilem aetatem aut ad senectutem usque suam quis distulerit conversionem: nam et paterfamilias hora etiam undecima operarios ad vineam mittendos conducit, quos in praemiorum retributione pares facit iis qui pondus et aestum diei pertulerint; quamvis periculosum sit omnino diutius ad Dominum conversionem differre, ut docet S. Augustinus serm. 87, de Scripturis, insinuatque hic S. P. Benedictus, 13 qui non simpliciter dicit ut surgamus, sed ut exsurgamus, id est sine mora surgamus, ut exponit Hildemarus, sive, ut aiunt Bernardus Cassinensis et Petrus Boherius, surgamus cum effectu.
Excitante nos Scriptura ac dicente: « Hora est jam nunc de somno surgere. » Jam nunc, id est eo ipso quo loquor tempore, sine ulla prorsus dilatione: quia, ut dicit apud Cassianum abbas Germanus , « ad profectum spiritualium rerum, virtutemque tendentibus periculosa ac noxia est et parva dilatio; » et, ut ait S. Ambrosius (In c. I Luc.) , 66.0225D| « nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. »
De somno surgere. ] Somno hic torpor negligentiae designatur, ut exponit S. Gregorius papa .
Et apertis oculis ad Deificum lumen. ] Lumen Deificum est ipse Salvator Christus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quique de seipso dicit: Ego sum lux mundi. Lumen Deificum est ipsa sacra Scriptura, de qua Psaltes regius: Lucerna pedibus meis verbum tuum. Lumen Deificum est superiorum magistrorumque doctrina, nam qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates . Denique lumen Deificum est interna Spiritus sancti inspiratio. Apertis ergo oculis ad Deificum lumen, scilicet ad Christum, cujus exempla vitaque viam salutis demonstrant; ad sacram Scripturam, cujus veritas nos docet; ad superiorum 66.0226A| monita, quorum nos exhortationes illuminant; ad ipsam S. Spiritus inspirationem, cujus internae illustrationes mentis nostrae tenebras fugant: apertis, inquam, oculis, id est relicta veteri conversatione, mentisque torpore discusso, vitiis peccatisque penitus deletis; « tunc enim dicitur quis aperire oculos, cum liberatur a peccato, quia per peccatum dividitur aliquis a lumine, scilicet Christo, » inquit Richardus de S. Angelo. Recte autem postquam dixit: Hora est de somno surgere, subjungit: Et apertis oculis, etc.; quia prima hominis a somno excitati operatio est aperire oculos.
Attonitis auribus. ] Scilicet mentis. Attonitis, id est attentis, « quasi ad verba tonantis attentis, vel attonitis, id est ad tonum intentis, » inquit Bernardus Cassinensis, et post eum Boherius; seu potius attonitis, id est territis, et prae stupore ad tantam vocantis nos Dei benignitatem mirantibus.
Audiamus divina quotidie clamans quid nos admoneat vox. ] Vocem divina duobus possumus modis 66.0226B| intelligere: 1º in neutro genere, quasi diceret res divinas, seu Deum sapientes, ita ut sensus sit: Audiamus quid vox quotidie clamans res divinas nos admoneat; 2º in feminino, referendo divina ad vox, quasi diceretur: Audiamus quid vox divina quotidie clamans nos admoneat. Clamat autem vox divina per verbum Patris, scilicet Christum, cujus verba in Evangelio; clamat per ora prophetarum, quorum oracula in sacris paginis; clamat per ora apostolorum, quorum doctrina in 14 eorum Epistolis in Ecclesia quotidie legitur; clamat per vitam et exempla sanctorum, quorum actus in collatione ante completorium recitantur; clamat per exhortationes SS. doctorum, juxta illud: Qui vos audit me audit; clamat per creaturas, quarum beneficio res divinae, imo Deus ipse nobis innotescit; clamat denique per os David dicens:
Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. ] Nihil enim obdurato corde deterius, cujus 66.0226C| sinceram nobis similitudinem repraesentat S. Bernardus his verbis (Lib. I de Consid., cap. 2) : « Quid est cor durum? ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia saevum, inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad divina, praeteritorum obliviscens, praesentia negligens, futura non providens; ipsum est cui praeteritorum praeter solas injurias nihil omnino non praeterit, praesentium nihil perit, futurorum nulla nisi forte ad ulciscendum prospectio seu praeparatio est, et ut brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. » Foeda sane, genuina tamen, et viva obdurati cordis imago, quam in se perversa peccandi consuetudine, coelesti deleta, exprimit peccator; ex quo fit, ut tanquam montes Gelboe nec rorem divinae gratiae, nec pluviam excipiat, nec ullas Solis justitiae illustrationes; 66.0226D| aut, si quis forte divinus radius illuxerit, non emolliat, sed lutosum potius cor obduret, sicut patratis a Mose miraculis obduruit Pharao. Ergo ne nos tantae calamitatis tam profunda abyssus absorbeat, hodie si vocem Domini audieritis nolite obdurare corda vestra. « Quantae enim temeritatis et insaniae est, ait S. Bernardus (Serm. 23 de divers.) , si forte dum alloquitur nos Dominus majestatis, nos insensati avertamus aurem, et ad nescio quas animum ineptias convertamus! Quanta est haec injuria, et quam graviter vindicanda, cum vilissimus vermis clamantem ad se audire dedignatur creatorem universitatis? Quanta vero, et quam ineffabilis divinae dignatio bonitatis, quae quotidie conspicit nos infelices, avertentes aures, obdurantes corda, et nihilominus clamitat ad nos! »
Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. ] Aures audiendi sunt magnum 66.0227A| audiendae veritatis, cum sincera illius sectandae voluntate, desiderium. Quid Spiritus, scilicet Spiritus sanctus, dicat Ecclesiis, id est cunctis Christi fidelibus, ex quibus tanquam vivis lapidibus una construitur Ecclesia. Notat porro Rabanus ( Super Mat. ) quod « quoties haec admonitiuncula, » nempe: Qui habet aures audiendi audiat, « vel in Evangelio, vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum est, quod dicitur, atque ad audiendum discendumque salubre insinuatur. »
Et quid dicit? Venite, filii, audite me. ] Venite, charitatis nimirum gressibus: « Pedes tui, inquit S. Augustinus (In psal. XXXIII) , charitas tua est; duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? 15 duo praecepta charitatis, Dei et proximi; his pedibus curre ad Deum, accede ad illum, qui et ut curreres ipse hortatus est. »
Timorem Domini docebo vos. ] Recte omnino, quia, ut dicit S. Ambrosius (Lib. I in hexam.) , « qui timet Dominum declinat errorem, ad virtutis semitam vias 66.0227B| suas dirigit; nisi enim quis timuerit Deum, non potest renuntiare peccato; » et S. Bernardus : « In veritate didici nihil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. »
Currite. ] Apposite admodum postquam vocantem nos ad se induxit Spiritum sanctum, monet ut curramus ad eum, qui vocavit nos; neque enim gradu lento, sed velut gigantes ad currendam viam exsultantes ad Deum accedere oportet, ut pote qui omnis morae sit impatiens.
Dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant. ] Haec verba duplicem possunt sortiri intellectum, mysticum et litteralem. Secundum mysticum sensum lumen vitae est ipsa gratia, per quam verae via vitae nobis innotescit; vel lumen vitae est ipse Christus Dominus, vera lux mundi, vera animae nostrae vita; quod lumen habemus cum per gratiam intus 66.0227C| eum in anima possidemus, et per sinceram animi conversationem ejus sectamur vestigia, sicut ipse dicit: Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Tenebrae autem mortis sunt ipsa caecitas cordis, per quam in infelicem peccati foveam mortemque consequenter aeternam miseri cadimus, propter quod et mortis tenebrae nuncupatur; vel tenebrae mortis sunt ipsa mors animae peccatum, sic dictum, quod infelices nos in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, expellat, atque a vera luce Christo separet; vel tandem tenebrae mortis sunt diabolus, nam, ut ait S. Augustinus , « Mors diabolus est, non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. » Dicitur autem tenebrae mortis, quod totus sit tenebrifer, ipsasque inferorum inhabitet tenebras; et ita hoc sensu cum S. P. Benedictus ait: Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant, idem est ac si diceret: dum vobis divina suppetit gratia, dum adest Christus habitans in cordibus vestris 66.0227D| per Spiritum sanctum, qui datus est vobis, currite per bona opera, certam vocationem vestram facientes, ne forte per vestram culpam neglecta gratia subtrahatur, atque a vobis prorsus Christus abscedat, sicque vos cordis caecitas in profundum vitiorum mergat, et diabolus, ipsumque peccatum vos comprehendens, tanquam infideles servos in aeternas ejiciat tenebras, quod Deus avertat.
Juxta litteralem vero sensum, lumen vitae est praesens tempus, seu ipsa qua vivimus vita; tenebrae mortis mors naturalis, quae fit per separationem animae a corpore; et sic currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant, cum illa sententia concinit: Dum tempus habemus operemur bonum, ne forte immatura morte praeoccupati frustra poenitentiae locum quaeramus.
16 Et quaerens Dominus in multitudine populi,cui haec clamat, operarium suum. Hic commendat S. P. Benedictus 66.0228A| insigne vocationis monasticae beneficium, de quo tria praesertim his verbis insinuat: 1º quod ipse Dominus nos viles servos servosque peccati vocare et quaerere dignetur, et quaerens Dominus; 2º quod nos tot ac tantis, nobis forte melioribus hac in causa praetulerit, in multitudine populi; 3º idque et in tanti patrifamilias operemur vinea, et ei serviamus cui servire regnare est, operarium suum.
Porro tribus nos potissimum modis piissimus Dominus quaerere ac vocare solet, quos Cassianus exprimit his verbis (Collat. 3, cap. 4) : « Primus ex Deo est, secundus per hominem, tertius ex necessitate. Ex Deo quidem est quoties inspiratio quaedam immissa in cor nostrum nonnunquam etiam dormientes nos ad desiderium vitae aeternae et salutis exsuscitat, Deumque sequi, et ejus inhaerere praeceptis compunctione saluberrima cohortatur. Secundus vocationis modus est, quem fieri per hominem diximus, cum vel exemplis quorumdam sanctorum, vel monitis instigati, ad desiderium salutis accendimur. 66.0228B| Tertius vocationis modus est, qui ex necessitate descendit, cum divitiis mundi hujus, vel voluptatibus obligati, ingruentibus repente tentationibus, quae vel mortis pericula comminantur, vel amissione bonorum, ac proscriptione percutiunt, vel charorum morte compungunt, ad Dominum, quem sequi in rerum prosperitate contempsimus, saltem inviti properare compellimur. »
Quocunque nos modo Deus vocet, magna sane est vocantis dignatio: at nihil prorsus ita commendat vocationis monasticae gratiam, ac illud quod insinuat S. Benedictus his verbis: In multitudine populi operarium suum. Operarium suum inquit in singulari, quasi nos, non tanquam paucos ex paucis, sed velut unum ex tota populi multitudine, quae totum terrarum orbem replet, elegerit: cujus quidem beneficii magnitudinem contemplans Petrus Damiani sic exclamat (Opusc. 52, cap. 2) : « Cum vos omnipotens Deus mundo subtraxit, ac sub monastica sibi disciplina 66.0228C| servire constituit, quid aliud fecisse cernitur, quam velut olim in cataclysmo de multis pereuntibus vos paucos elegit, ac in bituminatae arcae latibulum ut viveretis induxit? » Magna est equidem tua, Deus bone, misericordia, quod animas octo ex omni pereunte hominum multitudine salvare dignatus sis; magna, quod unicum Loth una cum duabus filiis ex conflagrantibus Sodomorum flammis eripueris; magna, quod duos homines ex tota populi Israelitici gente, pereuntibus aliis in solitudine, promissam in terram introduxeris: at major ausim dicere, major longe est ea misericordia, qua nos prae magno aliorum numero electos in sacrae religionis claustra transtulisti. Illi etenim et justi erant, et si dicere fas sit, de te semper bene meriti, in omnibus hactenus fideles, et majora in posterum pollicentes; nos vero peccatores, injusti, infideles, nihil nisi peccatum et miseriam promittentes. Quid retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Ultra non serviamus 17 peccato, sed in novitate vitae serviamus ei 66.0228D| qui nos ideo quaesivit, vocavit, elegit, ut sacrae religionis hortum excolentes, omnis generis virtutum flores, bonosque tandem aliquando fructus, in horreo coelesti recondendos producamus.
Iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam. ] Vitam utique beatam, eamque aeternam; nam, ut dicit S. Augustinus (Serm. 84) , « vita non est nisi beata; et beata vita esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni, nec multi, sed unus; » vel etiam vitam, id est Christum Dominum, qui est via, veritas et vita, de quo devote S. Bernardus (Serm. 75 in Cant.) : « Et quid est tam cordium vita, quam Dominus meus Jesus Christus, de quo aiebat qui eo vivebat: quia cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum eo in gloria? »
Et cupit videre dies bonos. ] Dies boni sunt aeternitas beata, de qua S. Augustinus (Serm. 84) , « Dies ille nescit ortum, nescit occasum; illi diei non succedit 66.0229A| crastinus, quia non praecedit hesternus; » nam praesentis dies temporis malos vocat Apostolus dicens: Redimentes tempus quoniam dies mali sunt ; et certe, ut ait S. Augustinus, « non ergo sunt mali dies quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta et sub tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluntas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? » Unde et paulo post addit: « Quid est diu vivere, nisi malos dies malis diebus addere? »
Quod si tu audiens respondeas: Ego. ] Et quis ita non responderet? « Da mihi hominem latronem, inquit S. Augustinus (Serm. 231) , sceleratum, fornicatorem, maleficum, sacrilegum, omnibus vitiis inquinatum, omnibus flagitiis seu facinoribus obrutum, qui non velit beatam vitam vivere? Scio, omnes vultis beate vivere, sed unde homo beate vivat, hoc non vultis vivere. »
Dicit tibi Deus: Prohibe linguam tuam a malo. ] 66.0229B| Recte omnino vitam diesque bonos cupienti indicit prohibere linguam a malo, quia si quis putat se religiosum esse non refrenans linguam, hujus vana est religio, et qui verbo non offendit, hic perfectus est vir.
Et labia tua ne loquantur dolum: ] « Disperdet enim Deus universa labia dolosa, » inquit propheta; et Salomon: Animae dolosae errant in peccatis . Dolus autem, ut dicit S. Augustinus (In psal. V) , est cum aliud agitur, et aliud simulatur. Hinc « quid est, inquit (Lib. L Homil., hom. 1) , aliud loqui dolum, nisi aliud labiis promere, cum aliud claudatur in pectore? »
Diverte a malo, et fac bonum. ] Hoc est enim breviarium nostrae salutis, ut ait Boherius, de quo et S. Benedictus abbas Anianensis, ut scribit Ardo discipulus ejus (Saec. IV Bened., part. I) in illius Vita, n. 30: « Quibusdam vero hoc inculcare solitus erat: Si plurima tibi impossibilia esse praecepta noscuntur, hoc exiguum serva praeceptum: Declina a malo 66.0229C| et fac bonum; quae sententia ei ita familiaris exstitit, ut tempore mortis collectis omnium Patrum sententiis unum ex ea vellet conficere librum. »
18 Inquire pacem et sequere eam. ] Tanquam unicum ac singulare bonum S. Pater subjungit: Inquire pacem; magnum enim est pax vera et sincera bonum, cujus ope filii Dei evadimus, uti ipse dicit: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur; et « merito, inquit S. Bernardus (Serm. 1 de omn. sanctis) , filii nomine vocabuntur qui filii opus impleverint. »
Et sequere eam. ] Neque enim quaerere sufficit, ni et inventam sequaris; imo fugientem persequaris. Vel sequere eam in tempore futuro, id est sequeris seu assequeris eam tanquam fructum et praemium impensi in quaerendo laboris: quo sensu usurpata a S. Benedicto prophetae verba intellexisse videtur S. Augustinus cum dixit (Lib. L Homil., hom. 1) : « Ut quaeramus pacem praecipitur nobis, ut autem sequamur eam promittitur nobis. »
Et cum haec feceritis, oculi mei super vos. ] Quae 66.0229D| quidem non sic accipienda sunt, quasi incorporeus per naturam Deus corporea haberet membra, ut olim voluerunt Anthropomorphitae; sed haec figurate dicta sunt, et secundum nostrum loquendi modum; « quibusque autem nominatis Dei membris, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intelligi, » inquit Augustinus ; et sic oculi Domini aliquando pro ejus cognitione, ut cum S. Benedictus dicit oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos; aliquando pro justo ejus in malos judicio, ut cum dicitur in psalmo: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum; aliquando pro pia in bonos misericordia, ut cum propheta dicit: Oculi Domini super justos, etc., quo sensu oculi Domini hic accipiendi sunt, quibus utinam miseros nos peccatores respiciat!
Et aures meae ad preces vestras. ] Similiter « aurem 66.0230A| Dei non membrum corporeum, sed potentiam, qua exaudit, regulariter debemus accipere, » inquit praefatus Augustinus (In psal. IX) ; et sic aures meae ad preces vestras idem sonat ac exaudiam preces vestras.
Et antequam me invocetis dicam vobis: Ecce adsum. ] « Quid est ecce adsum? inquit iterum S. Augustinus (In psal. XXXIII) ; ecce praesens sum, quid vis? quid a me quaeris? quidquid tibi dedero vilius est quam ego: meipsum habe, me fruere, me amplectere. »
Quid dulcius nobis hac voce Domini invitantis nos, fratres charissimi? Hic apposite Hildemarus: « Consuetudo est, ait, sanctorum praedicatorum post doctrinam aut exhortationem, aut orationem, subjungere, quod frequentissime Paulus apostolus fecisse legitur; S. vero Benedictus, quia, sicut non distabat longe a sanctorum merito, ita etiam noluit distare doctrina, propterea post doctrinam exhortationem subjunxit; » nempe: Quid dulcius nobis hac voce, fratres charissimi, etc.
66.0230B| Fratres charissimi. ] Charissimos fratres hic vocat, quos prius filios appellaverat, ut se tanquam unum ex illis esse velle demonstraret, juxta illud S. Gregorii papae (Lib. I, epist. 24) : Praelatus « honore suspenso aequalem se subditis bene viventibus deputet. »
19 Ecce pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae. ] Pietate sua, id est misericordia sua; et bene quidem, « quia non tenetur de necessitate nobis demonstrare viam vitae, » inquit Richardus de S. Angelo; et quia, ut dicit Hildemarus, « nullus suo merito salvatur, sed pietate et misericordia Dei salvatur; » vel ecce pietate sua, quam scilicet tam suaviter nos ad vitam vocando, media ad ipsam conducentia docendo, seque ipsum promittendo, ostendit: haec enim ad praemissa verba referri declarat vox demonstrativa ecce.
Viam vitae. ] Vita Deus est, via ad vitam charitas, a qua utinam nunquam recedamus!
66.0230C| Succinctis ergo fide vel observantia bonorum actuum lumbis nostris. ] Demonstrata via vitae, quid adhuc haeremus immoti, aut quid superest, nisi ut alacriter ambulemus in ea? quod ut expediti praestemus, recte omnino S. Benedictus ait: Succinctis ergo fide vel observantia bonorum operum lumbis vestris, alludens ad illud Apostoli ad Ephesios: State succincti lumbos vestros in veritate, etc. Sed quia ad spiritalem hic cursum nos invitat, ita et ad spiritalem lumborum praecinctionem: et quoniam ex eo quod ex lumbis carnales delectationes prodeunt, SS. Patribus luxuriam lumbi saepissime significant, per lumborum praecinctionem carnalium voluptatum mortificationem, ipsamque virginitatem vulgo intelligunt, juxta illud S. Gregorii (Homil. 13 in Evang.) : « Lumbos praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. » Sed quia, ut idem S. pontifex loquitur (Lib. XXVIII Mor., cap. 4) , « alia est luxuria carnis, qua castitatem corrumpimus; alia vero luxuria cordis est, qua de castitate gloriamur, » ideo 66.0230D| duplici nos cingulo praecingi voluit S. Benedictus, fide scilicet, et bonorum operum observantia: fide, qua Deum bonorum omnium auctorem, ipsiusque proinde castitatis agnoscamus; bonorum operum observantia, quibus petulantes carnis motus reprimamus, forte respiciens ad illud Isaiae: Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus : per bonorum operum observantiam justitiam, quae non nisi bonis operibus exercetur, denotans; quod et aliis verbis in Evangelio Dominus praecipit dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris; « in lumbis enim accinctis virginitas, in lucernis ardentibus bona opera » designantur, inquit S. Augustinus.
Apposite autem bonis operibus praefixit fidem, ipsique fidei bonorum operum observantiam subjunxit: Redemptori etenim nostro unum sine altero placere nequaquam potest; unde et sponsa in Canticis: Fulcite, 66.0231A| inquit, me floribus, stipate me malis: ad quae verba S. Bernardus (Serm. 51 in Cant.) : « Fidem florem, fructum actum intellige; nec incongrue, ut opinor, id tibi videbitur, si advertas quomodo instar floris necessario praecedentis fructum, bonum quoque opus fide oporteat praeveniri; alioquin sine fide impossibile est placere Deo, Paulo attestante, magis autem aeque ipso docente: Omne quod non est ex fide peccatum est. Itaque nec sine flore fructus, nec sine fide opus bonum: sed et fides sine operibus 20 mortua est, sicut inutiliter flos apparet, ubi non sequitur fructus. » Et item alibi Scriptura: Si recte offers, et recte non dividis, peccasti: ad quae iterum S. Bernardus, cum prius dixisset fidei opera esse jungenda, subjicit (Serm. 24 in Cant.) : « Recte quidem quodcunque horum offers; recte autem ab alterutro ea non dividis: noli esse rectus oblator, et pravus divisor. Quid dividis actum a fide? inique dividis fidem perimens tuam; nam fides sine operibus mortua est, munus mortuum offers Deo. Si enim 66.0231B| quaedam anima fidei ipsa devotio est, quid fides quae non operatur ex dilectione, nisi cadaver exanime? Bene honoras Deum munere fetido? Bene placas fidei interfector? Credis in Christum? fac Christi opera; ut vivat fides tua, fidem tuam dilectio animet, probet actio. Sed nec opera quamvis recta rectum cor efficere sufficiunt sine fide: quis enim rectum dicat hominem non placentem Deo? Sine fide autem impossibile est placere Deo: qui non placet Deo non potest illi placere Deus; nam cui placet Deus, Deo displicere non potest. » Idipsum confirmat S. Gregorius papa hac similitudine (Libro III Registri, cap. 33) : « Sicut rami sine virtute radicis arefiunt, ita opera quantumlibet bona videantur, nulla sunt, si a soliditate fidei disjunguntur. »
Et calceatis pedibus. ] Pedes animae affectiones vulgo significant, quos calceare dicimur, cum variis virtutibus exornamur: et bene calceatis pedibus, ne forte viam vitae percurrens, offendas ad lapidem pedem 66.0231C| tuum, tentationi succumbendo.
Per ducatum Evangelii. ] Id est doctrinam Evangelii sequentes ducem.
Pergamus itinera ejus. ] Scilicet Christi Domini tam misericorditer nos vocantis, cujus itinera sunt voluntaria paupertas: quia cum esset dives, pro nobis factus est pauper; abnegatio propriae voluntatis, quia factus est pro nobis obediens usque ad mortem; in tribulationibus et angustiis humilis patientia, quia passus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus: arcta quidem et aspera hominibus itinera, sed eo tutiora, quo paucioribus pervia, et ad coeleste regnum compendiosiora. Vel pergamus itinera ejus, scilicet Evangelii, cujus mentionem facit: de cujus itineribus ita scribit Boherius: « In ducatu Evangelii quatuor sunt itinera ad regnum Dei quaeque tendentia, praecepta videlicet, mandata, testimonia, exempla: in praeceptis justitia, in mandatis charitas, in testimoniis fides, in exemplis perfectio invenitur. »
66.0231D| Ut mereamur eum qui nos vocavit in regno suo videre, ] cujus visio totam hominis facit beatitudinem; unde et S. Philippus ad Christum dicebat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
In cujus regni tabernaculo si volumus habitare, nisi illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. ] Statuit hic bonorum operum necessitatem, sine quibus in regni coelestis tabernaculo minime pervenitur. Notanter vero addidit, currendo, 21 redarguens eorum torporem et desidiam qui communi vita contenti, in via vitae cito deficiunt, quibus pro magno reputatur si vel retrorsum non redeant, vixque viam ingressi, quasi nimium fatigati de requie cogitant. At plane non sic S. Benedictus, non sic; sed nisi illuc curritur, inquit, minime pervenitur. Certe grandis nobis restat via, a terra ad coelum magna est distantia, tantumque ad conficiendum itineris spatium soli nobis hujus dies vitae brevissimi conceduntur, ut exsultemus sicut gigantes ad currendam 66.0232A| viam. Imitemur ergo sanctorum exempla, qui, ut scribit Petrus Venerabilis , « bona quae faciunt pro nihilo ducentes, ad majora toto desiderio conscendere semper intendunt. » De quibus etiam S. Bernardus: « Nunquam, ait, justus arbitratur se comprehendisse, nunquam dicit sufficit: sed semper esurit sititque justitiam, ita ut si semper viveret, semper quantum in se est justior esse contenderet, semper de bono in melius proficere totis viribus conaretur. » Audiamus et illam Guillelmi abbatis S. Theoderici ad fratres de Monte Dei exhortationem piissimam (Cap. 2) : « Nolite negligere nolite tardare, grandis enim vobis restat via, altissima est professio vestra, coelos transit, par angelis est, angelicae similis puritati; non enim vovistis solum omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem et omnis consummationis finem: non est vestrum circa communia praecepta languere, neque hoc solum attendere quid praecipiat Deus, sed quid velit, probantes quae sit voluntas Dei bene beneplacens, 66.0232B| et perfecta: aliorum est Deo servire, vestrum adhaerere; aliorum est Deum credere, scire, amare, revereri; vestrum est sapere, intelligere, cognoscere, frui. » Porro ne deficiamus in via, sed sic curramus ut comprehendamus, sciendum est nonnulla esse quae et cursum promovent et adjuvant, nonnulla quae retardant et impediunt. « Tria sunt quae faciunt currere, » inquit S. Bernardus in libro de Amore Dei, quem sermonibus super Cantica subjunxit noster Mabillonius, « timor videlicet, desiderium, et amor: timor fugiendo, desiderium appetendo, amor proximum amando. Quatuor quoque sunt quae impediunt cursum istum; frigus, calor, via laboriosa, nimietas currentis; quae sunt alio nomine diffidentia, concupiscentia, asperitatis impatientia, nimia confidentia. »
Sed interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? ] « Tabernaculum cum proprie accipitur belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tanquam simul 66.0232C| habentes tabernacula, » inquit S. Augustinus ; sed tabernaculum hic a S. Benedicto sumitur pro coelesti patria.
Aut quis requiescet in monte sancto ejus? ] Quod prius tabernaculum appellaverat, hoc montem sanctum nuncupat, forte propter laborem et difficultatem scandendi coeli, nam regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Post hanc interrogationem, fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem nobis viam 22 ipsius tabernaculi, ac dicentem: Qui ingreditur sine macula. ] Mundis enim corde promittitur regnum coelorum: Beati mundo corde, inquit Christus, quoniam ipsi Deum videbunt.
Et operatur justitiam. ] Secundum S. Anselmum ( Lib. Cur Deus homo ), « justitia est animi libertas tribuens unicuique secundum propriam dignitatem: majori reverentiam, pari concordiam, minori disciplinam, Deo obedientiam, sibi sanctimoniam, inimico 66.0232D| patientiam, egeno operosam misericordiam. »
Qui loquitur veritatem in corde suo. ] Quia, ut dicit S. Augustinus (In psal. XIV) , « nonnulli in labiis habent veritatem, et in corde non habent, tanquam si aliquis ostendat viam sciens in ea esse latrones, et dicit: Si hac ieris, a latronibus tutus eris, et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur; verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. »
Qui non egit dolum in lingua sua. ] Ad quae verba iterum S. Augustinus: « Lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur et aliud pectore tegitur. »
Nec fecit proximo suo malum. ] Proximus est omnis homo, quem cum diligere teneamur, ab omni malo illi inferendo abstinere debemus.
Qui opprobrium non accepit adversus proximum suum. ] Id est « non libenter aut temere credidit 66.0233A| criminatori, » ut ait S. Augustinus (In psal. XIV) . Aliam hujus versiculi expositionem ex S. Hieronymo tradit Hildemarus: « Ille, inquit, non accipit opprobrium adversus proximum suum, qui nullum laesit, neminem nocuit, neminem scandalizavit, ut ab illo debuisset accipere opprobrium. »
Qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi cum ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens deduxit ad nihilum. ] Hactenus viam coelestis tabernaculi demonstravit S. Benedictus; sed quia armatum in nostram perniciem diabolum continuas itineri nostro insidias struere noverat (ideo enim diabolus dicitur, qui Graece criminator, Hebraice deorsum fluens interpretatur, ut cum Smaragdo notant Bernardus Cassinensis et Boherius, quod ad crimina nos provocet, et montem sanctum Dei scandere volentes deorsum fluere efficiat), consequenter subjungit ut a conspectibus cordis malignum respuamus, perversasque ejus sollicitationes ad nihilum deducamus, denegando cum contemptu consensum, ostendens 66.0233B| in hominis esse potestate tentanti diabolo resistere, nec nisi volentem ab ipso superari, juxta illud S. Caesarii (Serm. 37 in append. Serm. S. August.) : « Alligatus est tanquam innexus canis catenis, et neminem potest mordere, nisi eum qui se illi mortifera securitate conjunxerit. Latrare potest, sollicitare potest, mordere omnino non potest, nisi volentem; non enim cogendo, sed suadendo nocet; nec extorquet a nobis consensum, sed petit. »
Et parvulos cogitatus ejus tenuit, et allisit ad 23 Christum. ] Parvulos cogitatus, id est exorientes inimici suggestiones compressit, ne forte crescentes comprimentur, ac tandem praevaleant, juxta illud poetae: Principiis obsta, sero medicina paratur. Hinc S. Hieronymus (Epist. 22) : « Nolo sinas cogitationem crescere; dum parvus est hostis, interfice; nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine. » Istud argumentum fuse tractat Petrus Damiani eo in opusculo quod de suae congregationis institutis scripsit (Cap. 19) , ubi 66.0233C| inter alia haec habet: « In primis, fili quicunque manus ad confligendum paras cum invisibili hoste conserere, satage mentem tuam ab omni suggestionum obrepentium impetu pervigili custodia communire, et sicut quisquilias, et quaeque purgamenta, quae de operibus manuum tuarum decidunt, in ignem protinus abjicis, ita nihilominus cogitationum motus in Deum projice; et quoniam ignis consumens est, illi superflua cordis tui ad consumendum trade, memorans illud apostolicum: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum; et prophetae: Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet . . . Pone tentationem quasi serpentem: nempe si ab ipso auditu statim repellitur, sana sunt omnia, nihil omnino corrumpitur, nihil eorum quae intus sunt inquinatur; si autem semel fuerit admissus, tametsi quavis instantia postmodum abire cogatur, de veneno tamen ejus vel squamis necesse erit aliquid vel perexiguum remanere: ergo sollicitus esto, ut tentationi principio nascenti velut armatus et intrepidus occurras, et 66.0233D| parvulos orientium cogitationum motus ad petram, quae est Christus, allidas, » immensum ejus erga te amorem saepissime meditando, et collata hominibus beneficia revolvendo; sic enim universas inimici catervas funditus proteres: « Quod si lupus in te forte repentinus insurgit, arripe petram, inquit iterum Petrus Damiani (Opusc. 52, cap. 6) , et protinus fugit. Quae est autem petra, nisi Christus? » Vide S. Ambrosium, lib. VI in Hexam., cap. 4, et Cassianum, lib. VI Institut., cap. 13.
Qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona, non a se posse, sed a Domino fieri existimantes, operantem in se Dominum magnificant. ] Quia vero non dormit neque dormitat adversarius, et, ut optime notavit S. Bernardus (Serm. 54 in Cant.) : « Si non potest impedire actionem, tentat intentionem, suadens quatenus effectum gratiae arroges tibi; » ideo postquam a malo declinare, 66.0234A| bonum facere, justitiam sectari, diabolicas suggestiones spernere, volentem ingredi Dei tabernaculum praecepit, caute omnino subjecit: Qui de bona observantia non se reddunt elatos, sed ipsa in se bona, etc. Quibus verbis tria docet: 1º de bona observantia elationem fugere; 2º Deum, non se boni operis auctorem agnoscere; 3º consequenter Deum in se operantem magnificare.
Qui timentes Dominum de bona observantia sua non se reddunt elatos ], seipsos magni aliquid esse existimantes, cum tamen nihil sunt; sed potius infra omnes sese deprimentes, ut 24 faciebat S. Bernardus, cujus cum tanta esset vitae sanctimonia, quantam in eo etiam nunc catholicus orbis miratur, ita nihilominus de se scribebat (Epist. 250) ad alterum Bernardum priorem Portarum: « Clamat ad vos monstruosa vita mea, mea aerumnosa conscientia; ego enim quaedam chimaera mei saeculi, nec clericum gero nec laicum; nam monachi jamdudum exui conversationem, non habitum. » Et S. Gregorius papa de se item ad 66.0234B| Anastasium episcopum Antiochenum sic scribens (Lib. I, epist. 7) : « Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque mihi ad iniquitatum mearum cumulum accedit, ut cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam. »
Sed ipsa in se bona non a se posse, sed a Domino fieri existimantes. ] Ut enim egregie dicit S. Bernardus (Serm. 54 in Cant.) : « Quid odiosius illa voce: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia! » Longe aliter sentiebat, qui tamen plurimum libero hominis arbitrio tribuit, Joannes Cassianus, cum dicebat (Lib. XII, c. 16) : « Non solum namque ipsam perfectionem oportet credere nostra industria nos vel labore possidere non posse; sed ne haec quidem ipsa, quae illius exercemus obtentu, id est labores, conatusque nostros, ac studia, sine divinae protectionis auxilio, inspirationisque ejus, castigationis atque exhortationis gratia perficere, quam scilicet 66.0234C| cordibus nostris, vel per alium solet, vel per semetipsum, nos visitans, clementer infundere. » Ubi Cassianus quatuor agnoscit gratiarum genera: protectionis, qua nos ab hostium insidiis tuetur; inspirationis, qua veluti sopitam mentem interius ad bonum excitat; castigationis, qua nostrum a terrenis omnibus animum avertit; exhortationis, qua per sanctos doctores ad bonum operandum accendit. Quibus si creationis, redemptionis, conservationis beneficium, divinumque ad omnes etiam naturales actus concursum addideris, quo pacto jam bonae observantiae gloriam nobis usurpare, Deo negare, praesumemus? Alias merito nobis Apostolus inquiet: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Et S. Bernardus (Serm. 13 in Cant.) : « Quidquid hic favoris captas, quod ad Deum non retuleris, ipsi furaris; tibi enim unde gloria, putide pulvis, tibi unde? De vitae sanctitate? Sed Spiritus est qui sanctificat, Spiritus dico, non tuus, sed Dei: et si prodigiis et signis effulgeas, in manu tua fiunt, 66.0234D| sed virtute Dei. An blanditur popularis favor, quod verbum bonum et forte bene deprompseris? Sed Christus donavit os et sapientiam; nam lingua tua quid, nisi calamus scribae? Et hoc ipsum mutuo accepisti. » Et antea: « Quis credat parieti, si se dicat parturire radium, quem suscipit per fenestram? Aut si glorientur nubes quod imbres genuerint, quis non irrideat? Mihi liquido constat, nec de canalibus oriri rivos aquarum, nec de labiis vel dentibus verba prudentiae, etsi sensus ultra corporeus non attingat. Nec laus calami laudabilis est pictura sive scriptura, nec gloria linguae aut labiorum sermo bonus: tempus est ut et propheta loquatur: Numquid gloriabitur, inquit, securis 25 contra eum qui secut in ea, aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est; sic contra Dominum omnis qui gloriatur, si non in Domino glorietur. »
66.0235A| Operantem in se Dominum magnificant. ] Id est cum gratiarum actione omnem boni operis laudem et gloriam in Deum remittunt, ne forte gratiarum cesset fluctus, si non fuerit refluxus, et, ut S. Bernardi verbis utar ( Serm. de Nat. B. Mar. ), « suae reddantur origini fluenta gratiae ut uberius fluant; alioquin nisi ad fontem redeant, exsiccantur. »
Illud cum propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. ] Docet hic S. Benedictus ex verbis prophetae quomodo operantem in nobis Dominum magnificare debeamus, scilicet omnem bonorum operum gloriam Deo ascribendo, ut qui omnia opera nostra in nobis operatus est, omnem inde laudem et honorem referat. « Deus solus omnia creavit, inquit S. Bernardus (Serm. 13 in Cant.) ; solus de hoste triumphavit, solus captives liberavit, et socium habebit in gloria? et brachium, inquit, meum auxiliatum est mihi, torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Quid ergo mihi cum victoria, 66.0235B| si nec fui in praelio? Impudentissime mihi arrogo vel gloriam absque victoria, vel victoriam sine pugna. »
Sicut nec Paulus apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit dicens: Gratia Dei sum id quod sum. ] Confirmat exemplo Apostoli, quod praemiserat; ubi quod ait Apostolum nihil sibi imputasse de praedicatione sua, tribus modis potest intelligi: 1º de ipsa praedicatoris dignitate, ad quam ex blasphemo et persecutore assumptus est; 2º de exercitio ipsius praedicationis per tot terrarum plagas Evangelium annuntiando; 3º de ipsius praedicationis fructu, tot Christo fidelibus acquisitis; et sic quolibet sensu nihil sibi Paulus de praedicatione sua imputavit; nam etsi apostolus sim, inquit, Apostolus quidem per voluntatem Dei , sive, ut dicit alibi, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, et si plus omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum ; denique si tantum Domino populum acquisisse videor, Ego quidem 66.0235C| plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit (I Cor. XV), et sic gratia Dei sum id quod sum.
Et iterum ipse dicit: Qui gloriatur in Domino glorietur. ] Gloriari in Domino est omnem boni operis gloriam ei attribuere, ut cum Paphnutio abbate apud Cassianum (Collat. III, c. 15) , bona nostra demirantibus, atque inde laude nos efferentibus dicere possimus: « Non liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat caecos, quod Graece dicitur Κύριος σοφοῖ τυφλούς, id est Dominus sapientes facit caecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit advenas; non nostra fortitudo, sed Dominus allevat sive suffulcit omnes qui corruunt, etc.; » atque ita illud S. Bernardi usurpare licebit (Serm. 13 in Cant.) : « Securus glorior, 26 si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino. »
66.0235D| Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro sapienti. ] Desumpta ex Evangelio Christi Domini verba suo S. Benedictus adaptat proposito, dicens: Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, scilicet, qui ingreditur sine macula, etc., similabo eum viro sapienti, nimirum Christo, qui est Patris sapientia, qui aedificavit domum suam, de qua Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; aedificavit, inquam, sibi domum, nempe Ecclesiam, supra petram, id est super seipsum, nam petra erat Christus. Venerunt flumina, flaverunt venti, scilicet persecutionum per tyrannos, per haereticos, per falsos fratres; vel prosperitatum sub principibus Christianis; impegerunt in domum illam, quia non minus prosperitate quam adversitate quatitur Ecclesia; et non cecidit: perseverat enim usque ad consummationem saeculi: fundata enim erat supra petram, scilicet 66.0236A| Christum, de quo Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est.
Haec complens Dominus. ] Id est adeo misericorditer suaviterque nos praeveniens, ad vitam invitans, tabernaculi viam demonstrans.
Exspectat quotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere, ] obedientes scilicet monitis, et ea quae suadet impigre exsequentes, ne forte nobis cum propheta exprobret dicens: Vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt, feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt .
Ideo. ] Nimirum, ut sanctis Domini monitis respondeamus factis.
Nobis propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur. ] Et qui hactenus vitiis ac peccatis vitam deturpavimus, in posterum ingrediamur sine macula; qui exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad iniquitatem, eadem exhibeamus servire justitiae ad justitiam.
66.0236B| Dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? ] Confirmat Apostoli verbis quod praemiserat: propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur. Nam, ut ait Hildemarus, « quod B. Benedictus vocat inducias, Paulus dixit patientiam; et quod B. Benedictus dixit emendationem, Paulus dicit poenitentiam; et quod dixit relaxantur, Paulus dicit adducit. » Igitur patientia Dei sunt induciae, quas ad emendationem malorum benignissime nobis concedit judex justus, fortis et patiens; ut enim dicit S. Caesarius , « Quando nos prolixis temporibus peccavimus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia; non ille perdidit potentiam, sed nos ad poenitentiam reservavit. » Tanta provocati benignitate festinemus agere poenitentiam, 27 alioquin quid in extremo positi judicio respondebimus Deo si neglexerimus? « Non est, inquit, S. Augustinus (Serm. 22 de Script.) , quod in fine dicatur 66.0236C| Domino: Non me permisisti bene vivere, aut dilationem correctionis non mihi dedisti, aut non ostendisti quid appeterem, quid vitarem: videte quia tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur. »
Nam pius Dominus ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat; ] sive, ut ait Petrus apostolus: Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti; et Paulus: Deus vult omnes homines salvos facere; et item ipse Dominus per Prophetam: In quacunque die ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor.
Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus; ] nimirum cum propheta dicentes: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
Audivimus habitandi praeceptum. ] Id est, quid illud habitare cupientibus praecipiatur, cum post interrogationem responsum est: Qui ingreditur sine macula, etc.
Sed si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum. ] Habitatoris officium potest duobus 66.0236D| modis intelligi: 1º pro officio jam inhabitantium, quorum est Deo jugiter adhaerere, illum laudare, benedicere, amare; 2º pro officio nondum quidem inhabitantium, sed tamen habitare ardenter desiderantium, quorum est ingredi sine macula, operari justitiam, etc.; atque ita si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum; si secus, minime: unde egregie S. Basilius ( In prooemio ad Reg. fus. ): « Nos vero id quidem de nobis dicimus, quod regnum coelorum exspectamus, ea vero non curamus unde illud acquiritur . . . . . Sed quis cum sationis tempore domi desederit, aut dormierit, tempore messis sinum suum manipulis implevit? Quis vitem vindemiavit quam non plantavit? Eorum sunt fructus quorum sunt et labores; honores et coronae eorum sunt qui certando vicerunt: quis coronabit eum qui ne aggressus est quidem adversarium? »
Ergo. ] ut haeredes regni coelorum simus.
66.0237A| Praeparanda sunt corda et corpora nostra. ] Scilicet corda per bonam voluntatem, corpora per sanctam exercitationem, ut exponit Bernardus Cassinensis; vel, corda ad bene et humiliter intelligenda, corpora videlicet cum patientia toleranda, ut habet Richardus de S. Angelo. Vel corda propter Deum, qui corda scrutatur; corpora propter homines, ut aedificentur, et sic provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ut colligitur ex Hildemaro. Vel denique corda et corpora, ut totos nos Deo consecremus, qui totum se nobis consecravit, totus siquidem mihi datus, totus in meos usus expensus est, inquit S. Bernardus (Serm. 3 de Circumcis., n. 4) ; ut totum demus ei qui regnum suum nostram constituit haereditatem; nam, ut dicit Venerabilis Beda (Serm. 18 de Sanctis) : « Res ista, o homo, id est regnum coelorum; aliud non quaerit pretium, nisi teipsum: tantum valet, quantum es tu, da te, et illud habebis. »
28 Sanctae praeceptorum obedientiae. ] Obedientiam 66.0237B| vocat sanctam, quia sanctos nos efficit, sanctis similes, sanctorumque participes.
Militatura. ] Militatura, inquit, ad exprimendum obedientiae laborem.
Et quod minus habet in nobis natura possibile. ] Illud quod potest hic sumi adverbialiter, ut sensus sit: et quia ad regni coelestis consecutionem, et ad praeparanda corda et corpora nostra sanctae praeceptorum obedientiae militatura, in nobis natura humana per peccatum depravata et corrupta minus habet possibile, id est ex se nihil potest; nam, ut observat ad hunc locum Menardus noster, minus apud Tullium saepe significat non.
Rogemus Dominum ut gratiae suae jubeat. ] Id est velit, ut explicat Menardus, adjutorium ministrare, quod a nobis quidem habere non possumus, sed tamen petentibus conceditur, juxta illud: Petite et accipietis.
Et si fugientes gehennae poenas ad vitam perpetuam 66.0237C| volumus velociter pervenire. ] Duplici hic nos motivo ad boni prosecutionem excitat: uno timoris gehennae, altero spei vitae perpetuae consequendae; et revera quid duri refugiet Christianus, multo minus monachus, si perennes illas damnatorum poenas serio meditetur, in quibus, ut loquitur Petrus Damiani (Opusc. 50, cap. 12) , « fit miseris mors sine morte, finis sine fine, defectus sine defectu, quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit; » sive, ut loquitur Petrus Blesensis (Epist. 131) , in quibus « finis semper incipiet, mors non morietur, nec defectus deficiet, ut damnati hominis conditio semper in doloris materiam, et mortis aeternae pabulum recidivet; » de quibus denique S. Bernardus sic exclamans ait (Serm. 42 de Divers.) : « O regio dura et gravis, regio extimescenda, regio fugienda, terra oblivionis, terra afflictionis, terra miseriarum, in qua nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat: locus lethifer, in quo ignis ardens, ubi frigus rigens, vermis immortalis, fetor intolerabilis, 66.0237D| mallei percutientes, tenebrae palpabiles, confusio peccatorum, innodatio vinculorum, horribiles daemonum facies! Totus tremo atque horreo ad memoriam istius regionis, et concussa sunt omnia ossa mea. » Ex alia parte quis non assurgeret ad promissum aeternae felicitatis praemium, in qua, ut ait S. Bernardus (Serm. 33 in Cant.) , « nihil formidatur, nihil fastiditur, nihil deficit; tuta habitatio paradisus, dulce pabulum verbum, opulentia magna nimis aeternitas; » de qua idem alibi S. doctor ( Declam. in Evangel. ): « Oculus non vidit, nec auris audivit, Deus, quae praeparasti diligentibus te. Pax enim est quae exsuperat omnem sensum, pax super pacem, indeficiens exsultatio, torrens voluptatis infinitae, flumen laetitiae, gaudium plenum; cogita quidquid vis, quidquid potes exopta, excedit omnem cogitatum, desiderium omne exsuperat illa felicitas, aeternitas illa, beatitudo illa; » et item alibi (Serm. 31 in Cant.) : « Quibus apparet Deus, nihil videre desiderabilius volunt, 66.0238A| nihil possunt 29 delectabilius. Quando ergo illa vel fastidiet aviditas, vel se subtrahet suavitas, vel fraudabit veritas, vel deficiet aeternitas, quid si in aeternum extenditur videndi copia pariter et voluntas, quomodo non plena felicitas? Vide Petr. Damian. opusc. 50, cap. 15.
Dum adhuc vacat, et in hoc corpore sumus. ] Id est dum sani, rationem habentes, malum declinare. bonumque facere valemus: nam, ut recte S. Basilius ait ( In praef. ad Reg. fus. ), « Nunc tempus est acceptum, inquit Apostolus, nunc dies salutis; hoc saeculum resipiscentiae est, futurum vero retributionis; hoc operationis ac studii, illud praemii; hoc patientiae, illud consolationis; nunc adjuvat Deus a via mala recedentes; tunc terribilis erit, et humanarum actionum judex infallibilis. » Ut ergo in futuro nobis saeculo retribuat Deus, ut debitis nos absolvat tormentis, dum tempus habemus operemur bonum. « O homo, qui desideras regnum Deo possidere, exclamat S. Augustinus (Serm. 251, in append. Serm.) , 66.0238B| seu quivis alius, cur fecisti malum? Dum potes emenda, dum tempus habes clama ad omnipotentem Deum; dum datur spatium luge, dum licentia est poeniteas; festina dum potes, dum anima versatur in corpore; dum adhuc vivis futurum remedium require tibi, priusquam te profundum absorbeat pelagus, priusquam te malignus rapiat infernus, ubi nulla datur indulgentia, ubi nullus regreditur ad veniam. »
Et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere. ] Lucis vita est vita monastica, quam hic intelligia S. Patre Benedicto facile mihi persuaserim, nam et hic monachos alloquitur. Huic vitae opponitur vita saecularis, mera nox, de qua S. Bernardus suos alloquens (Serm. 5 in vigil. Nat. Domini) : « Annon etiam cuiquam nostrum caliginosa nox erat, cum tanquam sine Deo in hoc saeculo viveremus, cum ambularemus post concupiscentias nostras, cum sectaremur carnis illecebras, cum obtemperaremus de 66.0238C| sideriis saecularibus, cum exhiberemus membra nostra arma iniquitatis peccato, cum serviremus iniquitati ad iniquitatem, in quibus nunc merito erubescimus tanquam operibus tenebrarum? »
Currendum et agendum modo quod in perpetuum nobis expediat. ] Currendum, inquit, et agendum modo, id est nunc, ut si juvenis sis, ad extremum vitae terminum, quo prae nimiae senectutis languore currere vix vacat, poenitentiam non differas: modo, ut si senex, saltem vel extrema vitae tempora Deo Optimo Maximo etiam vel minima remuneranti devoveas. Praeclare omnino Petrus Venerabilis : « Relinquite, inquit, terrena antequam vos ipsa relinquant; et si primas partes hostiae, hoc est vitae vestrae, Deo noluistis offerre, saltem caudam, id est finem dierum vestrorum, ipsi devote offerte. » Modo ergo si senex sis; sed modo etiam si juvenis, ut ulterius cursum non differas, ne forte morte praeoccupatus, quod modo licet, et potes, cum optaveris implere non vacet. « Praeveniendus est, inquit 66.0238D| S. Augustinus (Serm. 154, in append.) , seu quivis alius, dies qui praevenire consuevit: ipse se seducit et de morte sua ludit, qui hoc cogitat: Potest mihi indulgentia temporis subvenire; 30 non est hoc: primum quia periculosissima est in ultimum diem promissa securitas; deinde stultissimum, ut causa quae de necessitatibus aeternis agitur, inutilitatibus vitae deficientis committatur extremis. Odibile est apud Deum quando homo sub fiducia poenitentiae in senectutem reservatae liberius peccat. Credite, charissimi, difficile est ut callida dissimulatio ordinandae consummationis obtinere digna sit facultatem: apud illum cordis interpretem ars non admittitur ad salutem. » Ita S. Augustinus , seu quivis alius, qui et alibi conversionem ad extremum vitae curriculum differentem sic adoritur: « Dicit aliquis homo: Juvenis sum, facio quod me delectat, et postea poenitentiam ago, hoc est, percutio me gladio crudeli, et postea ad medicum 66.0239A| vado, et nescit quod in unius horae puncto vulnus accipitur, et vix longo tempore ad sanitatem pristinam revocatur, etc. »
Constituenda est ergo a nobis dominici schola servitii. ] Schola secundum propriam nominis acceptionem est locus in quo liberalibus litterarum studiis adolescentes vacare solent. Schola etiam, ut observat Menardus noster, est conclave in quo monachi aliquid agunt, legunt, et dormiunt; quod probat ex concilio Turonensi secundo can. 15 : « Nec liceat monachis cellas habere communes, sed schola labore communi construatur, ubi omnes jaceant, aut abbate aut praeposito gubernante; » ex Regula cujusdam cap. 12: « Focos vero in schola poenitentes, si fuerint, bini per hebdomadas faciant: » ex Regula S. Caesarii cap. 3: « De ipso tamen habitu mutando, vel lecto in schola habendo sit in potestate prioris. » Hic vero schola a sancto Benedicto accipitur usurpaturque ad significandam regulam, unde et mox eam institutionem vocat; 66.0239B| neque omnino insolitum est apud veteres scripta sacra institutaque sanctorum scholas appellare; nam et S. Hieronymus, referente Boherio, in epist. ad Evagrium librum Exodi vocat scholam medici, ubi leges datae a Deo populo Israel sunt descriptae; et interrogatus apud Cassianum Joannes abbas, cur, relicta anachoresi, coenobitarem instituta esset amplexus, respondit, « velut imparem se anachoreticae disciplinae, et sublimitate tantae perfectionis indignum ad juniorum scholas revertisse, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. »
Porro haec schola dicitur dominici schola servitii, quia tota est in ediscendo supremae majestati debito obsequio, unde et discipulos alloquens ait: Sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus.
In qua institutione nihil asperum, nihilque grave nos constituturos speramus. ] Hic aliquem audire mihi videor S. P. Benedictum ita adorientem: Siccine, sancte Pater, nihil asperum, nihilque grave vocas, 66.0239C| corpus castigate, delicias non amplecti, jejunium amare, voluntatem propriam odire, usque ad impossibilia obedire? Ubi est quod capite 58 de disciplina suscipiendorum fratrum dictutus es: Probetur in omni patientia; et: Praedicentur eis omnia dura et aspera? et quae conventio inter, nihil asperum nos constituturos 31 speramus, et praedicentur eis, non aliqua aut multa, sed omnia dura et aspera? Sed et nunquid jugum tuam appellas Regulam? Cui S. Pater responderet: Est plane Regula quam propono jugum, sed Christi, quod ipse pronuntiat et leve et suave, quod, ut ait S. Caesarius , levare consuevit, non premere, et magis nos portat quam portetur a nobis. De quo et S. Bernardus : « Num vere leve est, quod portantem non gravat, sed levat? Quid eo levius onere quod non solum non onerat, sed et portat omnem cui portandum imponetur? » Et revera ut hic cum S. Bernardo seu quovis alio loquar (Tract. de Charit., c. 12) : « Quid 66.0239D| suavius homini, quid jucundius, quam mundum contemnere, et se reputare saeculo celsiorem, atque in bonae conscientiae vertice consistentem, et mundum habere sub pedibus, nihil in eo videre, quod appetat, . . . fallaces divitias, et honores perniciosos, et damnabiles delicias conculcare? Quid, quaeso, tranquillius quam suam animam sic stabilire, ut nullis motibus carnalis concupiscentiae agitetur, carnem rore pudicitiae tepescentem compellat ancillari, ut eam ad exercitium militiae spiritalis promptissimam habeat adjutricem? etc. »
Sed aliquas hic inserere rationes juvat, cur S. Benedictus nihil asperum aut grave in Regula constituturum se asserat. Prima est, quia tot ac tantis internis animum obsequentis sibi Deus replet delectationibus, ut nihil sit durum quod non emolliant, nihil amarum quod in dulcedinem non convertant, unde et si sit Regula jugum, plane computrescit jugum 66.0240A| a facie olei, ut cum propheta loquar, olei utique exsultationis et laetitiae, qua fidelem Deus recreat animam.
Secunda est, quod non servis, sed filiis datur, qui non formidine, sed dilectione aguntur; qui Christo nihil sibi carius aliquid existimant; porro ubi dilectio, nulla vitae asperitas. « Hac postquam imbutus fueris, scribebat olim ad Gislebertum eremitam Petrus Venerabilis (Lib. I, ep. 20) , erit tibi cella tua toto mundo latior, jejunium refectio, vigiliae somnus, opus otium, labor requies; » et Guillelmus abbas S. Theodorici ad fratres de Monte Dei : « Panis furfureus, et simplex aqua, et olera, et legumina simplicia, nequaquam res delectabiles sunt; sed in amore Christi et desiderio internae delectationis, ventri bene morigerato gratanter ex his satisfacere posse valde delectabile est. » Denique S. Bernardus (Serm. 85 in Cant.) : « Ubi amor est, labor non est, sed sapor »
Tertia est, quod etiam servis timore confictis, 66.0240B| salutem et vitam aeternam vere desiderantibus, novissimaque hominis serio meditantibus, vel amarissima dulcia evadunt; atque mitigari posse monasticae vitae asperitatem docebat olim S. Bernardus nepotem suum Robertum, ad eum sic scribens : « Vigilias times, et jejunia, manuumque laborem; sed haec levia sunt meditanti poenas perpetuas: recordatio deinde tenebrarum exteriorum facit non horrere solitudinem. Si futuram cogitas de verbis otiosis discussionem, non valde displicebit silentium; fletus aeternus et stridor ille dentium ante cordis oculos reductus pares tibi reddet mattam et culcitram. » Simili prorsus modo Joannes Trithemius: 32 « Si quem terrent aspera claustri, cogites tormenta inferni; si matutinas vigilias onerosas existimas, scito quoniam ibi nunquam dormiunt, neque quiescunt; si duritiam lectulorum refugis, considera quia lectulus eorum est ignis qui non exstinguetur; si cibi et potus parcitatem, cogita quoniam cibus illorum vermis immortalis est, et luctus, et vae; si 66.0240C| expavescis custodiam claustri, memorare clausuram inferni, quoniam non egredientur inde usque in sempiternum, etc. »
Quarta est, quod consuetudine vilescunt omnia: unde quod in malam partem aliquando scribebat S. Bernardus (Lib. I de Consid., cap. 2) , apposite hic ad nostrum propositum convertere possemus: « Quid non invertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? quid non usui cedat? quantis quod prae amaritudine prius exhorrescebant, usu ipso male in dulcedinem conversum est! Audi justum quid lamentetur de hujuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Primum quidem tibi importabile videbitur aliquid; processu temporis si assuescas, judicabis non adeo grave, paulo post et leve senties, paulo post nec senties, paulo post etiam delectabit. »
Quinta est, quod sic omnia temperavit aptavitque sanctus legislator, ut et sit quod fortes cupiant, et infirmi 66.0240D| non refugiant; sic nimirum cuncta disposuit, ut nullus sit qui regulam facili negotio observare non possit. Hinc S. Petrus Damiani (Opusc. 13, cap. 17) : « Regula sancta, inquit, quasi ampla quaedam capax et spatiosa domus facta est ad omnia hominum genera capienda, pueros videlicet et senes, fortes et debiles, deliciosos et multimoda morum inaequalitate diversos. »
Sed et si quid paululum restrictius dictante aequitatis ratione propter emendationem vitiorum et conservationem charitatis processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis. ] Quia qui mittit manum ad aratrum, et respicit retro, aptus non est regno coelorum; et pavidi in lege non admittuntur ad praelium, ne illi paveant, et alios pavere faciant. Viam vero salutis appellat Regulam suam, quia facientibus eam aeterna regna patebunt, juxta illud S. Fulgentii : « Omni voventi, et reddenti quod 66.0241A| vovit, ipse quoque Deus reddit coelestis regni praemia, quae promisit; » vel, si vis, viam salutis vocat vitam ipsam monasticam, quae est compendiosa ad coelum via.
Quae non est nisi angusto initio incipienda. ] Postquam promisit S. Benedictus nihil asperum in Regula se constituturum, ne forte insolitae vitae asperitas a sancto proposito delicatos tirones deterreret, si praeter conceptam spem disciplinae monasticae rigor nonnihil difficultatis facesseret, hos adversus solitas novitiorum tentationes praemunit, aliquid molestiae conversionis initio experturos asserens, cujus exemplo forte permotus Guillelmus abbas S. Theoderici, inter caetera instituendi novitii documenta istud praescripsit (Ad fratres de Monte Dei, cap. 7) : « Praemuniendus est assidue contra tentationes acrius in solitarium novitium desaevientes, 33 cum servum Dei gratis Deo servientem non cessent sollicitare vitia mercede oblatae delectationis, diabolo suggerente, carne concupiscente, saeculo concupiscenda ingerente. » 66.0241B| Nos etiam operae pretium fore existimamus, si in gratiam novitiorum, difficultatum tentationumque quas initio conversionis experiri solent, causas ob oculos posuerimus, ut ipsi adversus eas se praemuniant, si forte aliquando insurrexerint: hae autem considerari possunt aut ex parte religionis, aut ex parte diaboli, aut ex parte saeculi.
Ex parte religionis assuetos saeculi deliciis novitios terret vitae regularis austeritas, quia, ut dicit S. Augustinus (Serm. 196 in append.) , seu quivis alius, « Non sine violentia fieri potest ut de abundantia et deliciis ad famem et sitim, ad abstinentiam et crucem transeat, ut somno prius atque otio amicam carnem contritione vigiliisque conficiat; non, inquam, sine violentia fieri potest ut unusquisque iracundiam patientia, superbiam humilitate commutet, amore paupertatis divitiarum ac sufficientiae affluentiam superet, vinolentiam sobrietate, luxuriam castitate condemnet, et homo subito in virum perfectum transformetur, 66.0241C| et quodammodo alter credatur ex altero: » quae tamen omnia praecipiunt exiguntque sacrae religionis leges. Hinc S. Bernardus : « Primordia, inquit, nostrae conversionis, juxta communis quidem experientiae rationem, primus exagitat timor, quem intrantibus statim horror vitae ingerit arctioris, et insuetae austeritas disciplinae; » et alibi (Serm. 93 de Divers.) : « Cum aliqui simplices ad conversionem veniunt, severitatem Regulae expavescunt. Si fiat eis sermo de mundi contemptu, de virtutum vitiorumque conflictu, si anxietas vigilandi, assiduitas orandi, parcimonia jejunandi ab ipsis requiritur, dicunt conquerendo inter se: Quid est hoc? quis tot et tanta implere sufficiat? » Hinc denique Petrus Blesensis ad R. Clericum, qui religionis voverat ingressum, scribens: « Quia te, inquit, mundi voluptatibus hactenus immersisti, importabilia tibi videntur ciborum mutatio, vestimentorum asperitas, jugum obedientiae, censura silentii, regularitas morum, austeritas disciplinae. »
66.0241D| Ex parte diaboli longe fortior sustinenda est pugna: « Quemadmodum enim latrones, verba loquor Chrysostomi (Homil. 1 ad pop. Ant.) , non ubi fenum, et paleae, et calamus; sed ubi aurum, et argentum, ibi fodiunt, et continuo vigilant; sic et diabolus his maxime instat, qui spiritalia attingunt negotia; ibi insidiae ubi virtus. » At licet omnes omnino monachos impugnet diabolica versutia, multo tamen magis furit in noviter conversos, quos adolescentes delicatosque a se defecisse dolet: « Nequam hostes, inquit Petrus Venerabilis agens de novitiis Cluniacensis monasterii (Lib. I Mir., cap. 15) , quamvis universis generaliter insidiarentur, noviter tamen conversis amplius infesti instabant. Dolebant quidem veteranorum profectibus invidentes, sed tironum superaddita conversione, quasi recenti suscepto vulnere, acrius indignabantur, et, velut longi temporis desperatione, prioris praedae spolia postponentes, 66.0242A| contra ea quae ab oculis rapiebantur longe vehementius accendebantur; hinc adversus 34 novitios bella valida commovebant, hinc tentamentorum diversis telis armati, totis eis conatibus insistebant. » Sic nimirum egredientem ex Aegypto Dei populum Pharao, vera daemonis figura, vehementius excandescens persequebatur, et Satanas ipse exiens ab homine quem ab infantia tenuerat, gravius affligendo discerpebat. Sed lubet omnes hostis versuti technas ob oculos ponere; qua in re prae omnibus hic audiendus est S. Joannes Climacus graphice nobis eas repraesentans his verbis (Grad. 2) : « Suggerunt nobis daemones post rerum humanarum abdicationem, ut beatos praedicemus eos qui in egentes sunt benigni, nosque miseros dictitare, quod hujusmodi omni virtute destituti sumus. Consilium autem hostium est, ut nos per demissionis speciem aut ad profanum saeculi vitam retrahant, aut in religione perseverantes ad desperationis laqueum adigant; » et alibi : « Nec te iste dolus et astus latronum illorum 66.0242B| lateat; suggerunt enim nobis ne ab hominum turbis secedamus, quod magnum gloriae praemium simus relaturi, si feminam contemplati ab illa tamen nos abstinemus. » Et sub finem ejusdem gradus: « Per insomnia cacodaemones nos perturbare conantur, dum nobis domesticorum imagines repraesentant, et vel lamentantes exhibent, vel morituros, vel causa nostra afflictos, et incommodis mactatos exhibent. » Ita plane referente S. Athanasio (in Vit. S. Antonii, c. 4) S. Antonium tentabat: « Si quo modo posset ab arrepto eum instituto detrahere, immittebatque ei memoriam possessionum, sororis defensionem, generis nobilitatem, amorem rerum, fluxam saeculi gloriam, escae variam delectationem, et reliqua vitae remissioris blandimenta, postremo virtutis arduum finem, et maximum perveniendi laborem, nec non et corporis fragilitatem suggerebat, et aetatis spatia prolixa, etc. » Vide Anonym. Ratisponensem, tom. IV Analectorum, et librum de Doctrina S. Stephani Grandimontensis.
66.0242C| His plane non cedit quod ex parte saeculi certamen procedit: hinc amici, illinc cognati, isthinc fratres parentesque infirmum adhuc in bono proposito tironem aggrediuntur, modisque omnibus revocare conantur, quorum insultus egregie admodum, et more suo eloquenter describit S. Hieronymus ad Heliodorum his verbis (Epist. 1) : « Neque vero nescio qua redicas nunc compede praepediri: non est nobis ferreum pectus, nec dura praecordia; non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigres; et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis; nunc illi cum quibus adolevisti vernulae aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc gerula quondam jam anus, et nutritius secundus post naturalem pietatem pater clamitat: Morituros exspecta paulisper, et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus mater arata rugis fronte antiquum referens mammae lallare congeminet: dicant si volunt et grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit. Facile rumpit haec vincula 66.0242D| amor Dei, et gehennae timor. » Tales fuere olim, cum fugit ad monasterium, S. Blaitmaici principis, et postea abbatis Hiiensis et martyris labores; nam, ut scribit Walfridus Strabus ejus vitam metrice referens:
35 Fama ut forte volans patris pervenit ad aures,
Hinc stupor atque dolor mentem cinxere parentis.
Subtractum dolet haeredem, mittitque senatum,
Agmina, praetores, populum, praecepta, maniplos;
Duxque comesque ibant, properanter episcopus astat,
Abbatumque cohors, vicini carne propinqui;
Hoc solum nitente manu, si qualibet arte
Efficerent reducem vitata pericula mentem
Corde subire alio. O talis quam caeca voluntas!
Talia fuerunt, eruntque in futurum multorum aliorum certamina; sed, ut aiebat praefatus S. Hieronymus ad suum Heliodorum: « Licet parvulus e collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus 66.0243A| ubera quibus te nutrierat mater ostendat; licet in limine pater jaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis evola: solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. » Hujusmodi crudelitate agebatur S. Columbanus cum obstanti matri, et limini ostii inhaerenti, postularet ut se ad monasterium ire sineret, illaque ejulans et pavimento prostrata denegaret se permissuram: « Ille enim limen matremque transiliens, poposcit matrem ne moerore solveretur, dicens se nunquam deinceps in hac vita videndum. » Ad hujusmodi crudelitatem nos etiam hortatur propheta cum dicit: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum; ad quod attendens S. Hieronymus exclamat : « Grande praemium parentis obliti: Et concupiscet Rex decorem tuum. »
Processu vero conversationis, et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei, ] juxta illud Spiritus sancti in Proverbiis 66.0243B| (Cap. IV) : Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum; et Ecclesiastici VI: In opere ipsius (sapientiae) exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius; et apud Apostolum: Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae . Sed lubet hic sancti Benedicti textum excutere: Processu, inquit, conversationis et fidei. Haec verba duplicem sensum sortiri possunt: nam primo processu conversationis ita potest intelligi, ac si diceretur, successu temporis, usu ac exercitio, bonaque regularis observantiae consuetudine facilia reperies quae difficilia, latissima quae prius videbantur angusta. « Nuditatem pedum, inquit Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 21) , et exiguitatem vestium, lecti duritiam, ciborum asperitatem, aquae potum, et caetera hujusmodi incipientes quidem non sine quadam formidine perhorrescimus; perseverantes autem, et 66.0243C| longanimiter insistentes, faciliora et tolerabiliora deputamus: asperitatem quippe frequentia mitigat, rigorem consuetudo commendat. » Et Petrus Blesensis ad Alexandrum novitium scribens (Epist. 137) : « Non te deterreant conversationis primitiae, 36 novum obedientiae jugum, inconsuetus ordinis rigor, et austeritas disciplinae: quidquid asperum nunc videtur, obedientia sibi convertet ad lucrum; quae nunc amariora sunt, usu mediante dulcescent; his enim qui de tenebris progrediuntur ad lumen lux imprimis molesta est, donec oculi lumini assuescant. » Eadem ratione Robertum nepotem excitabat S. Bernardus (Epist. 1) : « Subito procedenti de umbra ad solem, de otio ad laborem, grave cernitur omne quod incipit; sed postquam ab his dissuescere, et ad illa paulisper assuescere coeperit, usus tollit difficultatem, invenitque facile esse quod impossibile ante putavit. Solent etiam fortissimi milites audita buccina ante congressum trepidare; at ubi ad praelium ventum 66.0243D| fuerit, spes victoriae, timor ne vincantur intrepidos reddit. » Denique idem docet Glossa Ordinaria cum moraliter explicans Elisaei miraculum quo per modicam farinulae immissionem amarum ex coloquintide pulmentum dulcorasse dicitur, « Per hoc, inquit, significatur quod hominibus delicate nutritis in saeculo vita religiosa videtur amara in principio; sed sicut pulmentum per immissionem farinae factum fuit sapidum, sic per Dei gratiam et bonam assuefactionem vita religiosa, quae prius dura videbatur, non solum portabitur, sed etiam suavis efficitur. » Unde et S. Bernardus ad Hugonem novitium scribens ait : « Non aetatem teneram ordinis asperitas terreat; memento quod asperior carduus pannum facit leviorem, conversatio conscientiam, aderit Christi suavitas, et prophetae faribula pulmentum incomestibile condietur. »
Altero sensu processu conversationis, id est virtutis, 66.0244A| sive cum nonnihil in virtute profeceris; atque ita exponit Smaragdus: « Processu inquit, dicit conversationis augmentum virtutum, et profectum animae, in quibus monachus quotidie augmentari debet, et crescere. » Et quidem recte, neque enim solus exercitiorum regularium usus, virtute deficiente, tollet religionis difficultatem, quam potius augebit languor et tepiditas. Processu ergo virtutis nihil difficultatis senties, levia videbuntur omnia, cunctasque cacodaemonum artes dissipabis, qui et timidi longe fugientia te, ut egregia hac similitudine docet S. Bernardus (Serm. 60 in Cant.) : « Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum: quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cujus primitias daemones non sustinent. » Hae nimirum primitiae sunt virtutum flores, quos in novitio perhorrescit ac refugit hostis antiquus.
66.0244B| Dilatato corde. ] Id est cum ipsa delectabit justitia; nam, ut ait S. Augustinus (In psal. CXVIII) , cordis dilatatio est justitiae delectatio. Dilatatur autem hoc modo cor monachi, cum Deo totus adhaerens, unus fit cum eo spiritus, et habitantem in se per gratiam possidet Creatorem. Quidni enim dilataretur, quem Deus magnus, infinitus, immensus inhabitat?
Inenarrabili dilectionis dulcedine. Dilectionis, ait, dulcedine, quia, ubi amor est, ibi non labor, sed sapor est, ut loquitur 37 S. Bernardus; et quidem inenarrabili, quod eam liceat experiri, sed a nullo possit exprimi: hac dulcedine recreatus propheta totus in stupore psallebat: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! hac dulcedine, « hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium et animae convertentium, dicebat olim S. Augustinus (In append. Serm. S. August. serm. 182) , seu quivis alius; quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam fugiunt, 66.0244C| exeunt nullo compellente de terra et cognatione sua, et mortui huic mundo alios spiritaliter animarum inquirunt parentes, et liberi sub jugo veniunt, et paulo ante elati atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt, et cupiunt esse quod ante despexerant, et odisse incipiunt quod fuerant: praesentium hospites, futurorum appetitores, aeternam illam patriam contempta temporalium falsitate suspirant. Hoc itaque musto spiritales animae inebriatae et penitus commutatae abstinentiam delicis, vigilias dulcibus somnis, paupertatem dividiis anteponunt, arduum contra vitia laborem jocundissimam computant voluptatem, dulcescunt eis vitia, et quae prius fuerant pretiosa vilescunt, diligunt inimicos, et benefaciunt his qui se oderunt, non convincuntur indignantibus, non irritantur opprobriis, non franguntur injuriis; prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem Spiritus sancti. » Tanta est amoris divini suavitas, vis, potentia, ex qua etiam sequitur.
66.0244D| Ut ab ipsius magisterio nunquam discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes. ] Quia nihil prodest bene incoepisse, nisi in bono ad mortem usque perseveremus: unde apud Cassianum Pinufius abbas juvenem quem in monasterio susceperat instituens, ait (Lib. IV Instit., cap. 37) : « Bene coepisse nihil proderit, nec pleno fervore renuntiationis arripuisse principia, si haec congruus etiam finis similiter non commendaverit atque concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nunc coram ipso professus es, usque ad extremum vitae quemadmodum arrepta est a te non fuerit custodita. »
Passionibus Christi per patientiam participemur. ] Id est cum Christo simul patiamur; ubi ostendit S. Pater proprium monachorum esse pati et crucem ferre: si enim tota vita Christiani, si secundum Evangelium vivat, crux est et martyrium, quanto magis monachi 66.0245A| cujus singularis scopus est abnegare semetipsum, et omnes mortificare cordis voluntates?
Ut et regni ejus mereamur esse consortes. ] Quia si compatimur, et conregnabimus, et si socii fuerimus passionum, simul et consolationis erimus. O consolatio! « Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non vis pati propter vitam mansuram! aiebat olim S. Augustinus. Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi non laborares pro cupiditatibus 66.0246A| tuis! Quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones! quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua 38 nequitia luxuriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis, tempestatibus corpus et animam permittentes, sua relinquentes, ignota quaerentes! » Et nos pro aeterna felicitate, ut cum Christo in perpetuum regnemus, non patiemur? Ergo sequamur Christum, ut ipsum aliquando consequamur. Amen.
CAPUT PRIMUM. De generibus vel vita monachorum. 66.0245|
66.0245A| Monachorum quatuor esse genera manifestum est. Primum coenobitarum: hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate. Deinde, secundum genus est anachoretarum, id est eremitarum, horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii 66.0245B| probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare: et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio, contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare.
Tertium vero monachorum teterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistri, sicut aurum fornacis; sed in plumbi natura molliti, adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini, aut 66.0246A| terni, aut certe singuli, sine pastore, non dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non licere.
66.0246B| Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi, et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus, et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. De quorum omnium miserrima conversatione melius est silere quam loqui. His ergo omissis, ad coenobitarum 39 fortissimum genus disponendum, adjuvante Domino, veniamus.
COMMENTARIUS. 66.0245|
66.0245C| Monachorum. ] Monachus dicitur ille qui segregatus ab omni hominum frequentia, in solitudine poenitentiae lacrymis vacat, et Deo totus adhaerens, unus cum eo spiritus efficitur, ut vel ipsa nominis ejus etymologia indicat: nam monachus a verbo graeco μόνος, id est unus, dicitur; hinc canon ille concilii Nicaeni a Gratiano citatus: « Placuit omnibus residentibus in sancta Nicaena synodo ut monachorum conversatio et vita secundum etymologiam nominis ab omnibus discrepet ( Monachus enim Graece, Latine singularis dicitur): unde monachum per omnia singulariter agere oportet. » Et S. Hieronymus ad Heliodorum scribens (Epist. I) : « Interpretare vocabulum monachi, hoc est tuum; quid facis in turba, qui solus es? » et ad Rusticum monachum (Epist. 4) : « Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? » et ad Paulinum (Epist. 13) : « Si cupis esse quod diceris, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? » Ex Eugenio etiam papa, a praefato 66.0245D| Gratiano citato, monachus idem est quod unus tristis: « Agnoscat, inquit, nomen suum; μόνος enim Graece,. Latine est unus; ἄχος Graece, Latine tristis sonat: Inde dicitur, id est unus tristis. Sedeat ergo tristis, et officio vacet. » Cui interpretationi alludit S. Hieronymus adversus Vigilantium haec scribens: « Monachus non docentis, sed plangentis officium habet, qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum. » Aliter etymologiam monachi deducit auctor lib. de Ecclesiastica Hierarchia (Cap. 6) , nimirum a verbo Graeco μόνας, id est unitas, « quod ex pura servitute Dei, abdicata rerum 66.0246C| temporalium diversitate, debeat cum eo quod unum est unum fieri, et ad sacram unitatem aggregari. » Simili modo et sanctus Augustinus in psalmum CXXXII, ubi arguens Donatistas: « Merito, infit, illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus, sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt. » Alias monachorum etymologias et appellationes videsis apud Menardum in notis ad conc. Regul. capite tertio, § 1, et apud Haeftenum lib. III Disquis. monast., tract. 1 integro.
Quatuor esse genera manifestum est. ] Scilicet coenobitarum, anachoretarum, sarabaitarum, et gyrovagorum; ex quibus tria priora agnoscit S. Hieronymus ad Eustochium scribens (Epist. 22) ; quartum enim ejus tempore nondum exortum fuerat. Eadem etiam videtur indicasse S. Joannes Climacus cum dixit (Grad. 1) : « Triplex omnino est omnis religiosae vitae ratio: ut vel solus et solitarius decertando vivas, vel 40 cum uno alterove sodali, vel ut in coenobio cum pluribus per patientiam conquiescas. 66.0246D| Primo enim denotat anachoretas, qui soli; secundo sarabaitas, qui bini aut terni; tertio coenobitas, qui cum pluribus degunt. Sed et apud Cassianum abbas Piamon eadem tria monachorum genera in Aegypto exstitisse testatur (Collat. 18, cap. 4) : quorum duo sunt optima, inquit, tertium vero tepidum et omni modis evitandum. » Quartum addit ejusdem collationis cap. 8 suis temporibus exortum, eorum nempe « qui in primordiis fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac vitia resecare contemnunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere 66.0247A| contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti, ac humiles possint ab hominibus testimari. » Quos etiam perperam cum gyrovagis confundit Alardus Gazaeus explicans hunc Cassiani locum; nam gyrovagi semper vagi, nunquam stabiles existunt; hi vero cellas expetunt, et solitarie sedere desiderant. Propius ad sarabaitas accedere dixeris, a quibus in hoc tantum discrepare videntur, quod sarabaitae nulla unquam regula approbati, experientia magistri dicuntur; hi vero prius in monasterio, cujus excussere jugum, vixerunt
At vero S. Isidorus eremitas ab anachoretis distinguens, sex recenset monachorum genera, coenobitarum, eremitarum, anachoretarum, eorum qui anachoretarum imagine sibi blandiuntur, quos modo describebat Cassianus, circellionum (hi sunt gyrovagi), et sarabaitarum.
Septimum genus addit S. Valerius citatus a S. Benedicto 66.0247B| Anianensi in Concordia Regularum , eorum qui ex famulitio et servitio monasterii, tondebantur inviti ab abbatibus, paucis tunc ad conversionem accedentibus: quo in genere recenseri possent ii quos quidam Mediani monasterii abbas « circuiens civitates, quoscunque invenire potuit, qui volebant monachari, secum adduxit, et eos tonsuratos non corde, sed habitu tantum monachavit, » ut scribit Richerus in Vita S. Hidulfi cap. 18.
Octavum hic subjungere possemus, eorum qui, ut dicit S. Fructuosus in Regula monastica communi cap. 1, « ob metum gehennae in suis sibi domibus monasteria componere solent, et cum uxoribus, filiis, et servis, atque vicinis cum sacramenti conditione in unum se copulare, et in suis sibi, ut diximus, villis ex martyrum nomine ecclesias consecrare, et eas falso nomine monasteria nuncupare. Nos tamen haec non dicimus monasteria, sed animarum perditionem, et ecclesiae subversionem. » De quibus omnibus 66.0247C| si coenobitas et anachoretas exceperis, melius est silere quam loqui, nam reliquos non tam monachos quam monachorum larvas et monstra verius dixeris, unde etiam S. Augustinus duo tantum monachorum genera assignat.
Primum coenobitarum, ] a communi vita, quam profitentur, 41 sic dictorum; nam Graece κοίνος, Latine communis exprimitur, et βίος vita.
Primum inter monachorum genera dicitur coenobitarum genus, sive institutione, sive utilitate, sive naturali rerum ordine.
Primum institutione, ut pote quod a primis Ecclesiae temporibus sumpsisse dicitur exordium; nam, ut tradit apud Cassianum abbas Piamon , « talis tunc erat omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est; sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset multitudo credentium, . . . . hi quibus adhuc erat apostolicus fervor, memores pristinae illius perfectionis, 66.0247D| discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissionis vitae negligentiam illicitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta privatim exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina; qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod a conjugiis abstinerent, et a parentum se consortio mundique istius conversatione discernerent, monachi sive monazontes, singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt; unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae, cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur. Istud ergo fuit antiquissimum monachorum genus, quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis Pauli vel Antonii duravit 66.0248A| aetatem. » Quanquam huic Cassiani sententiae non subscribent, qui S. Pachomium primum coenobitarum patrem faciunt. Sed Turrecremata altius repetens coenobitarum cunas, a cuneis prophetarum exordium sumpsisse asserit, probatque hac S. Hieronymi auctoritate: Filii prophetarum quos monachos legimus, etc.
Secundo coenobitae primi sunt utilitate, nam vita communis, ut postea demonstrabimus, praestat anachoresi, quae quo sublimior, eo periculosior.
Tertio naturali etiam rerum ordine primum est genus coenobitarum, quia non nisi prius in coenobio probatos recipit eremus.
Hoc est monasteriale. ] Videtur hic S. P. Benedictus cum coenobiis monasteria confundere: nonnihil tamen inter utrumque discriminis affert apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, c. 10) : « Licet, inquit, a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc inter est, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam 66.0248B| locum, id est habitaculum significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat: et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio. » Et sane monasterii vocem ad solam unius monachi habitationem designandam frequenter usurpari in 42 sanctorum Patrum Vitis constat: unde S. Athanasius in Vita S. Antonii (Cap. 21) : « Erant, inquit, in monte monasteria tanquam tabernacula; » et Rufinus refert (Lib. II de Vit. Pat., c. 23) fratres congregatos « sub una die monasterium construxisse. » Quod de coenobio quis credat? Et ibidem cuidam saeculo nuntium remittere cupienti, et requirenti ab abbate Ammonio cellulam vacantem: « Tunc ille, inquit: Ego inquiram, sed donec inveniam hic esto in hoc monasterio, . . . . et relinquens ei omnia pariter cum monasterio, ipse procul ab eo parvissimam cellulam reperit 66.0248C| atque in ea se constituit, fratrique qui nuper advenerat, nec intelligenti, ex integro cum omnibus quae in eo fuerant, cessit monasterio. » Eodem sensu monasterii vocem usurpat S. Nilus in Hist. caedis SS. Patrum in Sina, cap. 9 apud. Boll. 13 Januar.
Militans sub regula, vel abbate. ] Particula vel bifariam potest hic sumi disjunctive et copulative: disjunctive, quia, ut ait Bernardus Cassinensis, « quando monachi non super se habent abbates, sed praepositos, et decanos, et priores; militant tamen sub regula, sed sequuntur regulam secundum praepositorum imperia. » Et Hildemarus: « Forte, inquit, quod B. Benedictus plenus fuit spiritu prophetiae, et vidit spiritu prophetiae istud tempus, in quo sunt multa monasteria sine abbatibus regularibus, ideoque posuit: Militans sub regula vel abbate, » fatetur tamen uterque particulam vel hic sumi posse copulative pro et, quo sensu etiam eam capiunt reliqui interpretes communiter; et sic nomine abbatis intelligitur 66.0248D| quicunque superior quocunque nominetur vocabulo, sive praepositus, sive decanus, sive prior.
Deinde secundum genus est anachoretarum. ] Anachoretae, quorum principes Paulum et Antonium fecerunt S. Hieronymus et Cassianus, et quorum in Veteri Testamento Elias et Elisaeus, in Novo autem Testamento Joannes Baptista aliquas nobis exhibuerunt umbras, « hi sunt qui habitant per deserta, » inquit S. Hieronymus (Epist. 22) ; sive, ut ait apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, cap. 4) , qui « prius in coenobiis instituti, jamque actuali conversatione perfecti, solitudinis elegere secreta; » qui « nequaquam contenti hac victoria qua inter homines occultas insidias diaboli conculcaverunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes, vastos eremi recessus penetrare non timent; » unde et anachoretarum nomen acceperunt; « ab eo enim quod procul ab hominibus recesserunt nuncupantur, » ut dicit S. Hieronymus 66.0249A| (Epist. 22) ; ἀναχωρεῖν enim Graece Latine secedere redditur; quamquam aliam hujus vocis etymologiam deducunt Boherius et Trithemius. Hi nimirum dictos volunt anachoretas ab ἀνὰ sursum et χόρος chorus, eo quod supernarum rerum contemplationi praecipue deputentur, et « ad coelestium spirituum chorum respirare debeant, » ut loquitur Trithemius. Unde et apud Cassianum abbas Joannes: « Eremitae, inquit, perfectio est exutam mentem a curis habere terrenis, eumque, quantum humana fragilitas sinit, vivere cum Christo. » Addit Boherius 43 dictos fuisse anachoretas tanquam angentes cor suum ad Dominum jejuniis et abstinentiis; cui interpretationi satis congruit quod de anachoretis scribit Severus Sulpicius : « Habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos anachoretas vocant: vivunt herbarum radicibus, nullo unquam certo loco consistunt, ne ab hominibus frequententur; quas nox coegerit, sedes habent. »
Id est eremitarum. ] Cum eremitis anachoretas 66.0249B| confundit S. P. Benedictus; aliquod tamen inter utrosque discrimen constituit S. Isidorus . Vult nempe eremitas eos esse « qui, procul ab hominibus recedentes, deserta loca et vastas solitudines sequi et habitare perhibentur, etc. » Anachoretas autem illos « qui, jam coenobiali conversatione perfecti, includunt semetipsos procul ab hominum conspectu remoti. » Verius tamen utrosque non nisi unum monachorum genus efficere dixeris; nam et quos hic describit S. Isidorus eremitas, hos S. Hieronymus, Severus Sulpicius, et Cassianus anachoretas appellant. Nec tamen inficias ibo quin duas tresve in species hoc monachorum genus dividi possit; nam, ut dicit B. Petrus Damiani (Opusc. 15, c. 52) , « eremitarum ordo bipartitus est, quorum videlicet alii cellulas incolunt, alii passim per eremi deserta gradientes, certas aedes habere contemnunt. Sed qui per eremum spatiando discurrunt, anachoretae; qui vero cellulis contenti sunt, 66.0249C| usitato vocabulo eremitae dicuntur, quibus nomen commune factum est speciale. » Atque hi etiam postremi in duplici exstitere differentia: ut enim observat Menardus (In not. ad conc. Regul., c. 3, § 6) , « quidam infra monasterii septa in cellis includebantur, ut patet ex Justiniani Novella 5: Nisi quidam illorum in contemplatione et perfectione degentes, vitam remotam habeant in hospitio, quos vocare anachoretas, id est discedentes; et hesychastas, id est quiescentes consueverunt; ubi hospitium sumitur pro cella, ibi enim agitur de iis qui in monasteriis includuntur. Id etiam planum est ex canone 41 sextae synodi, quae ait hujusmodi inclusos ἀναχωρητικὴν παιδοτριβεῖσθαι διαγωγὴν, id est anachoreticam exercere vitam. Quidam vero extra monasterii septa inclusi erant, de quibus hoc capite agit S. Isidorus. »
Porro a primo reclusionis genere exclusae non fuerunt ipsae mulieres, quas in virorum monasteriis inclusas vixisse non raro reperimus apud auctores. Talis erat apud Meldos Otgerii ducis Carmentriacensis 66.0249D| soror (Saec. IV Bened. part. I, p. 659) nomine Gibelina amoris Dei gratia saeculo XI reclusa in Faroniano monasterio, ex Fulcoudi abbatis Notitia de praefato Otgerio. Talis apud Virodunum S. Popponis mater B. Adelwiif (Apud Boll. 25 Jan.) , quae cum, imposito sibi velo, coenobiticam primum vitam professa esset, « apud S. Vitonum succedente etiam tempore solitaria esse coepit, ibique reclusa cursum vitae, diabolo cum virium suarum copiis triumphato, in pace peregit, ut de ea scribit Everhelmus in Vita S. Popponis n. 18. Talis denique apud S. Gallum sancta Wiborada (Saec. V Bened) , quae quadriennio primum juxta ecclesiam S. Georgii inclusa, postea ad S. Gallum ab episcopo vocata, ibidem ad finem usque vitae, quam martyrio absolvit, perseveravit, « quam 44 episcopus cum paucis prosecutus, et benedicens clausulam obseravit, » attestante Hartmanno monacho S. Galli in ejus Vita II. 15. Porro 66.0250A| hujusmodi reclusae sub regimine et disciplina abbatis monasterii vivebant, ut probat noster Mabillonius in observationibus praeviis ad Vitam S. Wiboradae. Quae lex viros perinde ac mulieres aeque constringebat, qui sive intra, sive extra monasterium inclusi, aut alias solitarie viverent, proprio tamen monasterii unde egressi fuerant, abbati subjecti remanebant, ut inter alia colligitur ex Vita S. Ayberti monachi Crispiniensis n. 1 (Boll. 7 April.) , qui, accepta a Lamberto abbate licentia, « reclusionem ingressus est, in qua, quandiu vixit, sub imperio Crispiniensis abbatis Domino militavit. » Qui autem perpetuae reclusioni haud erant addicti, hi certis temporibus ad suum monasterium accedere solebant, cujus rei luculentum habemus exemplum Adhegrini Cluniacensis monachi apud Joannem monachum in Vita S. Odonis (Lib. I, n. 22, saec. V Bened.) , qui ex licentia abbatis per triginta et amplius annos in eremo degens, « dominicis tantum diebus, aut praecipuis festivitatibus ad monasterium S. Petri, 66.0250B| quod Cluniacum dicitur, quia duobus fere millibus prope est, descendere consueverat. » Denique perpetuo reclusis solitariorum regulam scripsit Grimlaicus, in cujus cap. 15 agit de modo et ordine recludendi solitarii.
Horum qui non conversionis fervore novitio. ] Quod « est dicere, inquit Hildemarus, non tantum vadunt ad eremum quando incidit illis cogitatio eundi ad eremum; » neque enim omni credendum est vento, aut omnis ex Deo spiritus est, nam et Satanas nonnunquam in angelum lucis se transformans, multa quibus exsequendis impares sumus, sub pietatis specie suadere conatur. Vel conversionis fervore novitio, id est non initio conversionis, quo tempore fervere solent monachi, talis quippe fervor valde suspectus est et mutationi obnoxius, nec anachoreticae vitae idonei solent esse incipientes: unde et in Vitis Patrum legitur (Lib. V, libello 10, n. 110) , quod « quidam frater renuntians saeculo, et accipiens habitum 66.0250C| monachi, statim reclusit se dicens: Solitarius esse volo. Audientes autem vicini seniores venerunt, et ejecerunt eum, et fecerunt circuire cellas fratrum, et poenitentiam coram singulis agere, et dicere: Ignoscite mihi, quia non sum solitarius, sed adhuc initium monachi nuper assumpsi. »
Sed monasterii probatione diuturna. ] Hoc nimirum exigebat priscorum monachorum disciplina, ut in eremo non admitterent, nisi diu probatos in coenobio: « De ludo monasteriorum hujusmodi volumus egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, » inquit S. Hieronymus ad Rusticum monachum scribens (Epist. 4) . Idem docet apud Cassianum abbas Piamon supra citatus. Idem statutum legitur in concilio Veneto anno 465, can. 7; in concilio Toletano VII, can. 5; in sexta synodo canone 41. Idem videre est in Vita S. Euthymii abbatis n. 89, tom. II Monumentorum Eccles. Graecae, et in Vita S. Theodosii Coenobiarchae, cap. 2, apud Boll. XI Januar. Et certe, ut pulchre quidam 45 dixit, 66.0250D| sicut flos fructum, ita vita coenobitica anachoreticam praecedere debet.
Sed quaeret aliquis quanta et qualis fuerit isthaec in coenobio probatio, quam diuturnam solum indefinite praescribit S. Benedictus? S. Isidorus in libro de Ecclesiasticis Officiis rem determinat his verbis: « Sed isti examinatione coenobiorum probati in omnibus disciplinis monasterii per triginta annos ad hanc contemplationem per obedientiam eliguntur. » At vero Franciscus Georgius in libro de Harmonia mundi loquens de Rachele et Lia uxoribus Jacob, probationis tempus ad annos decem et octo, aut viginti ad summum restringit. « Pro Rachele, inquit, suspirat et servit Jacob, et tamen primo Liae conjungitur, eo quod spiritalis homo pro quiete et visione, quae est in contemplatione, suspirat, pro qua subiit jugum servitutis Dei; nihilominus ut Liae et vitae activae conjungatur, primo necesse est antequam 66.0251A| quam deveniat ad perfectionem contemplativam. Ideo Patres illi antiqui decreverunt ne quis admitteretur ad vitam solitariam et contemplativam, nisi exercitatus per decem et octo vel viginti annos in operibus charitatis et serviliis monasterii. » Ex quo loco suspicari licet scriptorum incuria apud Isidorum irrepsisse mendum, et pro 20 positum fuisse 30; nam et Possevinus lib. V Bibliot., cap. 57, citans hunc Isidori locum, absolute legit viginti. Illud etiam prolixum temporis spatium ad quadriennium reducit sexta synodus, edito hoc canone: « Qui sive in urbibus, sive in vicis in clausuris solitarie volunt vivere, prius ingrediuntur monasterium, et ea perdiscant quae ad hanc anachoreticam conversationem requiruntur. Triennium integrum coenobii praeposito in timore Dei subjaceant, et postquam in omnibus, uti decet, obedientiam expleverint, examinentur a praesule, utrum sponte sua et ex toto corde propositum hoc amplecti desiderent, et sic professionem hujus instituti faciant, nec sic tamen statim includantur, 66.0251B| sed annum adhuc extra clausam permaneant, ut eorum intentio certius innotescat (Cap. 41) . »
Hujus instituti rationem familiari, sed tamen apta similitudine hanc reddit S. Joannes Climacus : « Ut periculum tironi imperito militique gregario seipsum duello committere, sic viro religioso ante capta experimenta, et multam in edomandis animi affectibus exercitationem, plena periculi alea est in solitudinem secedere; ut enim ille de vita, sic iste de salute aeterna periclitatur. » Eodem argumento utebatur S. Theodosius Coenobiarcha . Adde quod anachoresis in jugi rerum coelestium contemplatione consistit, ad quam, nisi praevia in coenobiis activa vita, perveniri non potest, ut docet inter alios apud Cassianum abbas Nesteros collat. 14, c. 2; et in Regula Solitariorum Grimlaicus his verbis: « Ad fastigium contemplativae vitae quisquis conatur ascendere, semetipsum debet prius per multa experimenta in activa vita 66.0251C| probare. » Jam vero quia non omnes qui in coenobiis conversantur etiam multo tempore, ideo meliores evadunt, aut anachoreticae vitae 46 judicantur idonei, nunc videndum est qui et quales ad eam e coenobiis transferendi sunt, id quod indicat S. Benedictus cum addit:
Didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare ]. Quod perinde est ac si diceret, qui vitiis omnibus superatis, virtutibus cunctis quantum patitur humana fragilitas imbuti, jam diabolum non timent; tales enim contra diabolum didicerunt pugnare, et revera tales requirit cremus: « De ludo monasteriorum hujusmodi volumus ingredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant, inquit S. Hieronymus (Epist. 4) , qui specimen conversationis suae multo tempore dederint, qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent, quos nec esuries aliquando, nec saturitas superaverit, qui paupertate laetantur, quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est: » et Cassianus : « Qui in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad purum vitiorum universitate consumpta, durissimis daemonum praeliis congressuri penetrant eremi profunda secreta; » et alibi (Lib. VIII Inst. c. 17) : « Eremum perfectos omnique vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum vitiis, non pusillanimitatis perfugio, sed divinae contemplationis obtentu et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. » At omnium luculentissime S. Joannes Climacus (Grad. 27) : « Signa et argumenta, seu exercitationes eorum qui non sine causa solitudinem sequuntur, haec sunt: meus nullis perturbationum fluctibus agitata, cogitationes cassae, raptus in Deum, suppliciorum aeternorum praesens semper memoria, 66.0252A| mortis instantis consideratio, inexpetibile orandi studium, custodia sui inexpugnabilis, veneris exstinctio, appetitionum ignorantia, mundi mors, nullum cibi desiderium, fons discretionis, lacrymarum facultas, loquacitatis exterminatio, et si quid hoc genus est, quod turbis est ingratum et infestum. » Et ante haec: « Nemo irae et elationi animi, et simulationi, seu hypocrisi (et aliis hujusmodi vitiis) obnoxius audeat in solitudinem vestigium ponere. » Et iterum rationem reddens: « Qui morbis animi laborat, et tamen vitam solitariam audet aggredi, perinde facit ac qui in alto mari ex navi desilit in fluctus, et in tabula existimat se sine periculo in portum evasurum; » et quia, ut ait Cassianus, solitudo « eorum qui minus emendati sunt, vitia non solum servare, verum etiam exaggerare consuevit. » Sed de his satis.
Notanda sunt autem sancti Benedicti verba: Multorum solatio; non dicit eximii alicujus Patris, aut singularis alterius socii adjutorio, sed multorum, inquit, solatio jam docti: quia, ut dicebat apud Cassianum 66.0252B| S. Antonius (Lib. V Inst. c. 4) : « Qui post coenobitale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis attingere, et apprehenso discretionis examine proprio jam potens est stare judicio, atque ad arcem anachoreseos pervenire, minime debet ab uno quamvis summo universa virtutum genera expetere 47; alius enim scientiae floribus exornatur, « Iter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae gravitate fundatur, alius humilitatis, etc.; » ex quibus inferebat « monachum spiritalia mella condere cupientem, velut apem prudentissimam, debere unamquamque virtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare, et in sui pectoris vase recondere. »
Et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, etc.] Ex hoc ergo loco constat quod diximus in prologo, et coenobiticam et anachoreticam vitam perpetuam esse militiam, cum hoc tamen discrimine, quod ista periculosior sit, illa facilior et 66.0252C| tutior; quod quidem discrimen eleganter describit Petrus Venerabilis ad Gislebertum eremitam sic scribens (Lib. I, epist. 20) : « Claustralium communiter viventium cohabitatio castrorum ad pugnam ordinatorum multitudini videtur comparari, ubi quisque tanto securius adversus adversarium dimicat, quanto sibi vicinius adjutorium de commilitonis dextra sperat; in illo enim praelio non solum de sua quilibet praeliator virtute praesumit, sed etiam de aliorum dextera laevaque compugnantium viribus quandoque magis quam de suis confidit: laborant ibi singuli, et saluti suae insidiantes perimere, et coadjutores modis omnibus defensare; nec minus intelligunt in morte sociorum periculum, quam in vita inimicorum sentiunt detrimentum. At solitudinis singulare certamen tanto periculosius agitur quanto serius alienum auxilium dimicans praestolatur; quodque periculo accrescit, non, ut in acie fieri solet, multi contra multos: nec, ut in duello, unus contra unum, sed inusitato praeliandi more solus contra plurimos, et numero, et 66.0252D| virtute praestantes dubia sub sorte contendit. »
Ex hoc etiam sanctae Regulae testimonio infert B. Petrus Damiani S. Benedictum non modo permisisse, sed et suasisse suis anachoresim; nam postquam praedicta S. Regulae verba retulit, ita concludit : « Ex quibus manifeste colligitur quia doctor almificus de monasterio fratrem quemlibet ad eremum conscendere non modo non prohibuit, verum insuper monuit et docuit, insuper etiam quibusdam persuasionibus incitavit: auctoritatem quippe dat, ut diuturna prius frater probatione discat in monasterio qualiter in eremo contra callidi tentatoris argumenta confligat . . . In illis itaque S. Regulae verbis, quae supra posuimus, perspicue declaratur quia S. Benedictus, dum in monasterio hominem ponit, ad eremum dirigit; hic quidem collocat, sed illuc cohortatus invitat, etc. » Quae fuse prosequitur. Et sane Camaldulensis ordo, et ipse sub Regula S. Benedicti 66.0253A| militans, suos habet eremitas, quin etiam hodie in monte Serrato multae visuntur anachoretarum cellulae quae a Benedictinis inhabitantur; sed et multos olim in monte Vosago anachoretas ex nostris egisse colligimus ex Vita S. Pauli episcopi Virodunensis, II. 2, ubi haec leguntur (Saec. II Bened.) : « Domino praeduce tandem eremum quae Vosegus nominatur, Christi servus . . . . ingreditur. Hujus eremi solitudinem plurimi anachoretarum cellulis divisi 48 feruntur inhabitasse, praeter sabbatum et dominicam, mutuis visibus et alloquiis disjuncti, nisi quos aut corporalis infirmitas, vel animae salutis causa visitari per aliquos coegisset: quorum optabilem conversationem Paulus . . . . adipisci satagebat. »
Ad eremum tamen nullus secedebat, nisi praevia abbatis licentia, fratrumque accedente consensu; utrumque enim requirebatur, ut multis posset exemplis probari. Luculentum nobis exhibet Vita S. Bavonis confessoris (Saec. II Bened.) , qui veniens ad Frorbertum0 abbatem, « petiit eum sibimet humiliter cellulum, 66.0253B| in qua familiariter Domini misericordiam pro facinoribus suis deprecaretur largiri. Ut vero pius pater monasterii ejus petitionem audivit, cum gaudio eum suscepit, et ejusdem fratribus monasterii juxta praeceptum pii Patris Benedicti convocata omni congregatione ejus patefecit preces, » cujus votis fratres annuerunt. Similiter S. Baronius (Saec. II Ben.) « sui Patrem coenobii sedulis deposcere coepit precibus, ut ejus permissu Gallicum genitale solum sibi liceret deserere . . . . sicque demum anachoreticam vitam ducere. Post plurimam tandem indesinentemque petitionis suae instantiam, ejus pastor cum omni grege, licet inviti suo satisfecere desiderio. » Ita etiam S. Cuthberius referente Beda (In ejus Vita, cap. 17) : « Postquam in monasterio multa annorum curricula explevit, tandem diu concupita, quaesita, et petita solitudinis secreta, comitante praefati abbatis sui simul et fratrum gratia, multum laetabundus adiit. » Et S. Madalgisilus (In append. ad saec. IV) « cupiens 66.0253C| arctiorem remotamque arripere vivendi formulam, cum magna humilitate expetiit, ut sibi liceret remotum et quietum locum perquirere . . . . quique quod devote expetiit, gratuita fratrum benignitas ei cum magna dulcedine concessit, » ut scribit Hariulfus in ejus Vita, II. 5. Denique S. Wilfridus episcopus Eboracencis, et abbas Ripensis Celino praeposito petendae eremi concessurus licentiam, rem prius fratribus retulit, ut auctor est Eddius in ejus Vita, n. 60. Et sane aequum videtur ut qui de consensu fratrum in monasterio solent admitti, ab eo haudquaquam recedant nisi accedente totius congregationis benevola concessione: apud veteres tamen solum abbatis consensum satis fuisse probari posset ex Severo Sulpicio, cujus haec verba (Lib. I Dial., c. 5) : « Haud procul ab eremo Nilo contigua multa sunt monasteria: habitant in uno loco plerumque conteni . . . . Ex his si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt. » Unus e nostris, 66.0253D| S. Tillo monachus Solemmacensis, absque abbatis aut fratrum voluntate clandestino discessu monasterium deseruit, et eremum petiit.
Tertium vero monachorum teterrimum genus. ] Nigris coloribus tertium monachorum genus depingit S. Benedictus, unde et illud vocat teterrimum, id est « nigerrimum, obscurissimum, horribile, agreste, vel ferum, » inquit Smaragdus. Eodem modo S. Hieronymus (Epist. 22) : « Tertium genus est quod Remohoth dicunt teterrimum atque neglectum. » Et apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, cap. 7) : « Emersit post haec illud teterrimum et infidele monachorum genus, vel potius 49 noxia illa plantatio rediviva concrevit, quae per Ananiam et Saphiram in exordio Ecclesiae apostoli Petri severitate succisa est. » Ubi quod ait ab Anania et Saphira originem duxisse, idem asserunt S. Isidorus lib. II de Eccles. Off., c. 15; et Venerabilis Beda in cap.
66.0254A| Est sarabaitarum. ] Qui « ab eo quod semetipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent, ac sigillatim suas curarent necessitates, Aegyptiacae linguae proprietate, sarabaitae nuncupati sunt. » inquit Cassianus (Coll. 18, c. 7) ; cui concinere videtur illa lectio quam ex Apologia Henrici IV imperatoris, ubi hic locus citatur, profert Menardus: « Sarabaitarum, id est sibi viventium; » et Smaragdus: « Sarabaitae autem interpretantur renuitae, eo quod majorum exempla et virtutem sequi renuant: » Hinc S. Odo abbas Cluniacensis (Collat. 3, n. 22) : « Nos miseri, aiebat; non sumus monachi, ut falso nominamur; sed sarabaitae, id est renuitae, qui jugum regularis disciplinae renuimus; » et Bernardus Cassinensis: « Sarabaitae quasi renuitae dicuntur, quoniam gloriam sanctam respuentes militare renuunt sub pastore »
Qui nulla regula approbati. ] Ut pote qui nullam approbant, sed potius ne arguantur eam fugiunt, ut tradit Boherius.
66.0254B| Experientia magistri. ] Nam et ipsi sine pastore vivunt, in quo omnem coenobitarum, qui sub regula et abbate militant, disciplinam abjicere noscuntur; unde Cassianus eorum mores apprime describens: « Coenobiorum, inquit, nullatenus expetunt disciplinam, nec seniorum subduntur arbitrio, aut eorum traditionibus instituti suas discunt vincere voluntates, nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt. »
Velut aurum fornacis, ] id est monasterii, in quo coenobitae igne observantiae regularis probantur, ut inde puriores evadant.
Sed in plumbi natura molliti. ] Sarabaitas plumbo similes facit, quod applicatum igni non modo mollescit, sed et totum effluit; quia simul ac vel parvae difficultatis ignem sentiunt, omnino resolvuntur, et in vanas effluunt voluptates, unde et pro lege eis est desideriorum voluptas.
Adhuc operibus servantes saeculo fidem. ] Quem in 66.0254C| locum Smaragdus: « Quid est enim adhuc operibus servare saeculo fidem, nisi ea facere monachum suae egit in saeculo adhuc in saeculari habitu positus? Saeculo fidem servat, quia ejus voluntatem facere non cessat; fidem saeculo servat, qu a se nec desiderio, nec opere ab illo separat; sed tantum per tonsuram et religionis habitum Dei sese mentitur filium; in habitu enim et religione exterius a nescientibus Domino videtur esse mentitus. » Quae egregie competunt sarabaitis, qui non aliter ac in saeculo vivunt.
Mentiri Deo per tonsuram noscuntur. ] Quia, ut dicit apud Cassianum abbas Piamon, « ad publicum tantummodo, id est ad hominum faciem renuntiantes, aut in suis domiciliis sub privilegio hujus nominis (scilicet monachi) iisdem obstricti occupationibus perseverant, 50 aut construentes sibi cellulas, casque monasteria nuncupantes, suo in eis jure ac libertate consistunt, nequaquam evangelicis praeceptionibus succumbentes, ut nulla scilicet quotidiani 66.0254D| victus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus occupentur. »
Qui bini aut terni aut certe singuli. ] Similiter S. Hieronymus (Epist. 22) : « Hi bini, vel terni, nec multo plures simul habitant; » et apud Cassianum abbas Piamon: « Illi autem qui districtionem, ut diximus, declinantes, bini vel terni in cellulis commorantur, » etc.: in hoc aliquam anachoreticae et coenobiticae vitae speciem prae se ferentes, neutram autem in rei veritate tenentes: non primam, propter societatem, quam respuit anachoresis; non secundum, defectu multitudinis, quam, ut vere et religiose exerceatur, exigit coenobitica vita.
His autem sarabaitarum latibulis haud multum absimiles sunt cellae extra coenobia, seu prioratus, aut praepositurae, in quibus duo tresve fratres, sine ordine, sine disciplina conversantur, quasque ideo Synagogas Satanae nuncupat S. Bernardus ad Guarinum abbatem 66.0255A| scribens (Epist. 254) , quemque quod eas destrueret, magnopere commendat. Et merito quidem; nam, ut dicit Joannes de Turrecremata , « in parvis prioratibus religio annihilatur; ibi enim vitio proprietatis appropinquatur, meritum obedientiae minuitur, continentia facile periclitatur. Qui solus est in prioratu, vel cum uno socio, ut frequenter, fere est proprietarius, quae habet pro majore parte habens sibi. Obedientia ipsius minus meretur, cui nullus aliquid jubet, et ideo facit quod facere libet. Continentia etiam facile periclitatur, quia opportunitas precandi habetur. » Hinc salubris illa cujusdam diaconi admonitio ad S. Leobinum monachum et postea episcopum Carnotensem (In ejus Vit. saec. I Bened.) : « Praemoneo ne parvae te socies cellulae, quia dum singuli praeponere sibi cupiunt, nulli obedientia ministratur. » Cui periculo ut obviarent congregati in concilio Aquisgranensi abbates, sanxerunt (Can. 44) ut in hujusmodi cellis « abbas provideat ne minus de monachis ibi habitare 66.0255B| permittat quam sex. » Quem canonum extendere visus est Petrus Venerabilis cum statuit, « ut, ubicunque facultas loci permiserit, exceptis decanis, duodecim fratres constituantur, addito tertio decimo priore, plenumque ordinem teneant; » et Cistercienses, cum definierunt (Stat. 41) ut « duodecim monachi cum abbate decimo tertio ad coenobia nova mittantur. » Ita in eorum Institutis cap. 12, et in Institutionibus dist. 1, cap. 6, quod confirmant in libro Antiquarum definitionum, dist. 3, cap. 3, ubi statuunt, « ut minora monasteria tam monachorum quem monialium, in quibus non possunt congrue sustentari saltem tredecim monachi, vel moniales, ibidem assidue residentes, ut per omnia possint communia statuta ordinis observare, Patres abbates conjungant, et uniant aliis de consilio fundatorum, et capituti generalis. » Et Fulienses in suis Constitutionibus (Cap. I) : « Ut teterrimum genus monachorum, quod dicitur sarabaitarum, in hac congregatione vitetur, 66.0255C| statuimus, ut posthac nullum monasterium congregationi oblatum recipiatur aut exstruatur, quod redditus 51 ad tredecim aut duodecim minimum fratres alendos non habeat, aut habiturum probabiliter speretur » Similiter et Carthusienses in nova statutorum collectione (Parte II, c. 21, n. 3) : « Quia ex levi et indiscreta receptione domorum novarum, minus sufficienter dotatarum . . . . multa scandala et vituperia nostro novimus ordini provenisse, et deteriora in posterum, nisi salubre remedium apponatur, non immerito lormidamus; statuimus ut nulla domus recipiatur de caetero, nisi prius pro sustentatione prioris ac duodecim monachorum, ac pro aliis oneribus portandis, dotetur sufficientibus redditibus vel possessionibus assignatis. » Hunc numerum quem minimum hic determinant, pro majori assignant statuta Guigonis his verbis (Cap. 78) : « Numerum habitatorum hujus eremi monachorum quidem tredecim est, non quod semper tot simus; nunc enim non sumus tot, sed quod tot, si Deus miserit, suscipere instituimus. 66.0255D| Sed et si talis aliquis unus, cujus utilitas et honestas videatur vix posse recuperari, misericordiam postulaverit, addetur et quartus decimus, si tamen facultas domus tolerare posse putabitur. » Idem habent antiqua Carthusiensium statuta, cap. 25. Et certe scribit Hildemarus duodecim in deserto sufficere monachos, quamvis in civitatibus minime. Turrecremata vero (In cap. 17 Reg. S. Bened.) congregationem non esse dicendam, ubi minus quam duodecim monachi habitant. Caeterum concilium Epaonense vetat « cellas novas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia institui. »
Porro si tantum sit periculum ubi tres quatuorve soli habitant monachi, quanto majus ubi solus aliquis sine socio, sine teste, sine priore, suis relictus voluntatibus conversatur? Plane existimari vix potest: quare, ut huic malo remedium aliquod afferrent summi pontifices, Gregorius IX in bulla ad monachos 66.0256A| Benedictinos, quae exstat apud Matthaeum Parisium, et nominatim in alia ad Cluniacenses, quam non multo post renovavit Nicolaus IV. decernit ut « nec in prioratu aliquo unus solus monachus commoretur; sed ei qui solus est unus vel plures socii adjungantur, si loci suppeditant facultates: alioquin monachus revocetur ad claustrum, proviso quod in eo divina celebrentur honeste; » et iterum post eos Benedictus XII in sua Constitutione: « Ordinamus etiam et volumus, Lateranensis concilii de monachis singulis per villas, vel oppida, et parochiales ecclesias non ponendis, et supradictam Clementis praedecessoris editam in concilio Viennensi constitutionem, ne ipsi singuli monachi in singulis sibi commissis administrationibus vel prioratibus habitare praesumant, firmiter observari. » Idem habet concilium Londonense anno 1200. Idem constitutiones Richardi episcopi Sarum anno 1217, et Constitutiones Richardi Dunelmensis episcopi anno 1220, apud Spelmannum tom. II Conc. Angl.
66.0256B| Sine Pastore. ] Eo utique qui dicit: Ego sum Pastor bonus, a quo se carnaliter vivendo segregant. Vel sine pastore, « id est sine abbate, qui in monasterio Christi vicem videtur agere, qui dicit: Ego sum Pastor bonus, » inquit Smaragdus, ut pote cujus imperia et auctoritatem 52 refugiunt suo arbitratu ac ditione viventes, ut loquitur S. Hieronymus (Epist. 22) .
Non dominicis, sed suis inclusi ovilibus. ] Quem in locum Smaragdus: « Domini ovilia sanctorum monachorum sunt monasteria, qui recte a summo Pastore Christo reguntur, et in loco pascuae collocantur. » At nimis angusta sunt haec immensae sarabaitarum mentis instabilitati: ideo non dominicis se patiuntur includi ovilibus, sed, ut ait S. Hieronymus, « habitant quamplurimum in urbibus et castellis. » Nam, quod ait auctor Sermonum ad Fratres in eremo (Serm. 21) , eos habitare in cavernis seu petrarum foraminibus, gratis confictum videtur. « Tales fuerunt, inquit, illi sarabaitae, de quibus tertio scripsit nobis Pater Hieronymus, 66.0256C| quorum genus est omni affectu vitandum. Ipsi denique in Aegypto erant in foraminibus petrarum habitantes, induti porcorum et boum pellibus, tantum cincti funibus, palmarum spinas ad calcaria portantes ad cingulum ligatas, discalceati et sanguine cruentati, cavernas exeuntes ad festum Coenopaegiae pergebant Hierosolymam, et Sancta sanctorum intrantes paupertatem et abstinentiam praedicabant animi affectu servare: barbas postmodum in conspectu hominum sine redemptione evellere festinabant, et sic acquisita fama et lucro, ad propria remeabant, solitarie gaudentes, et epulantes supra id quod explicare possumus. » Sane nullum tunc temporis erat Hierosolymis templum Judaeorum, nec aliquid horum reperitur apud Hieronymum aut Cassianum qui sarabaitarum mores satis accurate descripserunt. Idem tamen pene de verbo ad verbum videre est in antiquis Lectionibus Celii Rhodigini lib. XXVII, cap. 6.
Pro lege eis est desideriorum voluptas. ] Ideo pastorem 66.0256D| habere refugiunt, ut liberius quod libuerit impleant, « non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, inquit apud Cassianum abbas Piamon, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum jugo, exercendi voluntates suas, et procedendi, vel quo placuerit evagandi, agendive quod libitum fuerit habeant libertatem. » Ex quo sequitur quod ait S. Hieronymus: « Inter hos saepe sunt jurgia, quia suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subjectos: revera solent certare jejuniis, et rem secreti victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia, laxae manicae, caligae follicantes, vestis crassior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractio clericorum, et si quando dies festus venerit, saturantur usque ad vomitum. »
Cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc putant sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere. Notanter S. Benedictus ait quidquid elegerint, non 66.0257A| quidquid eis praecipitur: in quo iterum discrepant a coenobitis, quorum est alieno parere imperio; non quod placuerit eligere. Sed miseri non advertunt quod ait abbas Piamon apud Cassianum: Hos arbitrii sui tepor vivos ad inferna demergit.
Quartum vero genus est monachorum quod nominatur 53 gyrovagum. ] Hi sunt quos ementito eremitarum nomine, nigris vestibus indutos, capite comatos, urbes obeuntes, cum saecularibus ac mulieribus conversantes, in monasteria retrudi, aut in solitudinem abigi praecepit sexta synodus can. 42: quos S. Isidorus (S. Isid. lib. II de Eccl. Off. c. 15) Circilliones, S. Augustinus (Aug. in ps. CXXXII) Circelliones et Circumcelliones, Bernardus Cassinensis Circumcellariones appellant, eo quod cellas semper vagi et nunquam stabiles circumirent; de quibus Synesius episcopus: « Vagantur quidam apud nos vacantivi. Hi certam quidem nullam legem habere volunt, qui quam habebant antea reliquerunt, eo vagantes ubi majus compendium est. »
66.0257B| Qui tota vita sua per diversas provincias, ] id est per diversas regiones diversaque regna; neque enim eos capere possunt angustissimi coenobiorum carceres; imo minus lata sunt spatiosissima solitudinis loca: nec una ad vagandum provincia contenti, per diversas discurrunt, ut verissime cum Bernardo Cassinensi, de toto mundo claustrum sibi fecisse diceres. At vero quis eorum artes sic vagando, sic discurrendo explicet? Juvat hic Augustinum graphice omnino eas depingentem proferre : « Tam multos, inquit, hypocritas sub habitu monachorum usquequaque dispersit, hostis scilicet humani generis, circumeuntes provincias, nusquam missos, nusquam fixos, nusquam stantes, nusquam sedentes. Alii membra martyrum, si tamen martyrum, venditant; alii fimbrias et phylacteria sua magnificant; alii parentes aut consanguineos suos in illa vel illa regione se audisse vivere, et ad eos pergere mentiuntur; et omnes petunt, 66.0257C| omnes exigunt, aut sumptus lucrosae egestatis, aut simulatae pretium sanctitatis. »
Per diversorum cellas. ] Cellae vocabulum diversimode potest accipi: 1º Pro eo omni in quo aliquid reconditur et absconditur; nam cella dicitur a celando. 2º Pro secretiori aliquo templi loco, in quem ingredi non cuilibet fas erat, ut pote ubi Dei sedes existebat. Sic Varro (Lib. IV de Ling. Lat.) : « Et ideo, inquit, in aedibus sacris ante cellam, ubi sedes Dei sunt, Graeci dicunt πρόδομον. » 3º Pro loco in quo dormire solent monachi, sicut in Regula S. P. Benedicti, cap. 22: Candela in eadem cella ardeat usque mane. 4º Pro cubiculis monachorum, quae singula singulis assignata fuisse, etiam apud veteres constat ex Justiniani novella 5 de Monachis; unde conc. Turonense secundum: « Nec cellas eis liceat habere communes, ubi bini maneant, sed singulares jaceant. » 5º Pro parvis anachoretarum habitaculis, quia ibi remoti ab omni hominum commercio absconditi latent, ut Deo revelent vias suas. 6º Pro monasterio 66.0257D| sive coenobio, unde Scholasticam sororem suam alloquens S. Benedictus, « manere, inquit, extra cellam nullatenus possum; » et S. Gregorius, lib. I, ep. 54: « Oratorium B. Mariae, quod nuper in cella fratrum aedificatum est, ubi Marinianus abbas praeesse cognoscitur. 7º Tandem pro parvo monasterio, quod majori subest, et vulgo prioratus seu praepositura nuncupatur, de quibus est canon 44 concilii 54 Aquisgranensis: Ut abbatibus liceat habere cellas, in quibus aut monachi sint aut canonici, et abbas provideat ne minus de monachis habitare permittat quam sex. » Hic vero cellae vocabulum potest intelligi tribus posterioribus acceptionibus; certum est enim gyrovagos illos et anachoretas visitasse, et coenobitas, sive in majoribus monasteriis, sive in minoribus egissent, quin et urbes circuivisse patet ex can. 42 sextae synodi.
Ternis aut quaternis diebus hospitantur, ] id est 66.0258A| quandiu laute, ut hospites pertractantur, ut exponit Boherius. Sciunt nimirum eam esse monasteriorum consuetudinem, ut hospites aliquantis post adventum diebus, humanius et solito lautius excipiantur; quibus evolutis ad communem fratrum vivendi rationem rediguntur, ut de Nitriensibus narrat Palladius, apud quos « prope ecclesiam positum est xenodochium, in quo venientem hospitem toto tempore accipiunt, etiamsi biennium aut triennium voluerit manere, donec velit sponte sua recedere, permittentes ei una hebdomada manere in otio, aliis deinceps diebus occupant eum in operibus, aut in horto, aut in pistrino, aut in coquina. » Quandiu ergo in otio remanere permittuntur, quandiu lautioribus cibis excipiuntur, tandiu hospitantur: at ubi ad communem coenobii disciplinam sunt cogendi, valefaciunt, « et mox de vicinis monachis aut monasterii positione interrogant: ubi cum inde levaverint, ponant vel applicent velut lassi, » ut loquitur Magister in Regula cap. 1.
Semper vagi et nunquam stabiles, ] sive, ut dicit 66.0258B| S. Basilius (In Constit. monast. c. 9) , « instabiles locum mutant identidem, modo ad hos, modo ad illos fratres se conferunt, et irrequieto acti impetu se in circumlustrandis assidue monasteriis occupant: » quorum mens non magis corpore stabilis aut firma subsistit, sed, ut ait iterum S. Basilius (Ibid.) . « horum volucris animus continenter flabris veluti quibusdam pulsatur, horum consilia assimilia vespertilionum volatibus sunt; quippe qui in directum nunquam feruntur, sed tortuoso et incerto volatu huc illucque temere pererrant ac circumaguntur. » Ac de his maxime intelligenda videntur illa S. Hildegardis in Regulam S. Benedicti verba: « Ante tempora B. P. Benedicti nulla certa regula monachi confirmati, diversa incertitudine ac instabilitate hac et illac vagabantur, certo magisterio et certa locatione carentes; quapropter ipse vitia instabilitatis morum illorum describens, ut vita eorum a fidelibus monachis devitetur, monet. »
Et propriis voluptatibus, et gulae illecebris servientes. ] 66.0258C| Propriis voluptatibus, ut pote qui « per simulationem charitatis carnis libidinibus obsequuntur, » ut ait S. Basilius (In Constit. monast. c. 9) . Et gulae illecebris: ideo enim semper discurrunt, nec plus ternis quaternisve diebus in monasteriis hospitantur, quia sic « pro hospitum adventu, inquit Regula Magistri (Cap. 1) , a diversis volunt quotidie noviter suscipi, et pro gaudio supervenientium exquisita sibi pulmentaria apparari, et animantia 55 pullorum sibi curant quotidie a diversis hospitibus pro adventu cultello occidi . . . per occasionem itineris intestinas suas latiori coena vel prandio inquinatas infinitis poculis magis quam pedes fomentari desiderant; et post exinanitam a famelico hospite mensam, et miculas ipsas panis post viam detersas, sitim suam sine verecundia hospiti ingerentes, si calix his casu defuerit, rogatur hospes in ipsa patella ut misceat; et postquam ex utraque parte nimietate cibi et potus percalcati usque ad vomitum 66.0258D| fuerint, totum laboriosae viae imputant quod gula lucravit . . . Ideoque magis eligunt ambulare, et noviter per diversos hospites mutatos, et varias refectiones, ut per occasionem sitientis viae repropinata pocula sumant. Hoc ergo agunt, ut gulae suae magis quotidie peregrinari videantur quam animae. » Hactenus Magister, quae gyrovago cuidam Philippo nomine exprobrat S. Isidorus Pelusiota (Lib. I, ep. 41) : « Loca subinde commutans pingurorem potius, ut videtur, mensam, quam firmiorem ac solidiorem eruditionem quaerens. »
Circa sanctae Regulae textum obiter hic notandum est, S. Patrem non simpliciter dicere gyrovagos gulae servire; sed gulae illecebris: dicitur autem « illecebra, inquit Hildemarus, eo quod illiciat in aliud peccatum: verbi gratia, ex gula nascitur saturitas, ex nimia saturitate aliquando fornicatio. » Hac ergo loquendi ratione S. Benedictus indicat soli gulae, nisi 66.0259A| aliis etiam vitiis subjaceamus, servire nos non posse. Unde et S. Gregorius: « De ventris ingluvie inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. »
Et per omnia deteriores sarabaitis, ] quia, ut dicit Hildemarus, « sarabaitae sibi cellas aedificant; gyrovagi vero non aedificant cellas, sed discurrunt per diversa loca: sarabaitae, quamvis malt, tamen labore manuum suarum vivunt; gyrovagi labore aliorum: illi non dant aliis malum exemplum; isti vero, quia currunt per diversa loca, ideo exempla mala tribuunt: illi quia in uno loco stant, non vident bona exempla; isti quia vadunt, vident bona exempla, et nolunt illa imitari: sarabaitae multa nescientes agunt; isti vero scientes malum esse discurrere per loca propter gulam, et tamen non emendantur. »
De quorum omnium, ] scilicet gyrovagorum, de quibus hic sermo est.
Miserrima conversatione. ] Miserrimam vocat gyrovagorum 66.0259B| conversationem, ut pote « quorum in animis nihil firmitatis, ut loquitur S. Basilius , nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis: contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas, inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis et veteratoriae orationis plenissima ostentatio in his redundat; In enim et lingua rudes sunt, et ventre intemperantes. »
Melius est silere quam loqui, ] ne forte aliis veniat 56 in exemplum. Si ergo silentio obtegenda est miserrima gyrovagorum conversatio, quanto magis fugienda! Sane devitandos imprimis eos suadet S. Basilius in loco a nobis toties citato: imo expellendos ejiciendosque cum ad nos veniunt auctor est S. Joannes Climacus in Scalae gradu 27, ubi sic loquitur: « Notavi ego daemones saepe vagabundos solitarios, et qui nullo consilio solitudinem sunt ingressi, excitare, ut ad veros et justos anachoretas saepius adeant, 66.0259C| et pugiles Christi per illos errones vel modicum a studiis pietatis impediant. Hos tu vagones, bone vir, observa, nec recusa hosce inertes pie contristare; fortasse enim ex tristitia hac circumcursare et vagari desinent. »
His ergo omissis, ] scilicet sarabaitis, gyrovagis, imo et anachoretis.
Ad coenobitarum fortissimum genus disponendum adjuvante Domino veniamus. ] Coenobiticam igitur vitam aliis omnibus anteponit. Et sane tutiorem utilioremque omnibus eam praedicant quotquot de rebus asceticis scripsere doctores et magistri. Et quidem quod sarabaitas gyrovagosque attinet, nemo non videt iis longe praeferendos esse coenobitas. De anachoretis major apparet difficultas: enim vero cum ex coenobitica ad eremiticam translationem non modo permittat, sed et suadeat S. Benedictus, ut ex S. Petro Damiani superius vidimus, consequenter inferendum videtur, etiam anachoresim vitae coenobiticae praecellere: qui enim ex perfecta ad minus perfectam vitam 66.0259D| transitum persuasisset?
Respondet Bernardus Cassinensis S. Benedictum non persuasisse, sed tantum permisisse e coenobio ad eremum transmigrationem. Deinde licet ex naturae suae conditione perfectior videatur anachoresis, ut pote quae in jugi Dei contemplatione tota versatur, communiter tamen loquendo tanquam magis periculosa, minus secura, minusque utilis, vitae communi, quae in monasterio exercetur, postponenda est. Atque ita docere solent omnes SS. doctores, multis quidem fulti rationibus, quas hic in gratiam coenobitarum deducere non erit fortassis otiosum.
Primo. Quia dominicum illud de nihil cogitando de crastino praeceptum in coenobio facillime, in solitudine vero nunquam adimpletur; imo ad necessaria corporis exquirenda et praeparanda vix sibi sufficit anachoreta: « Nemo quod corporis quidem necessitatem attinet sibi ipsi sufficiens est, inquit S. 66.0260A| Basilius (Reg. fus. c. 7) , sed ad necessariorum subministrationem alii aliorum opera indigent. »
Secundo. Propriam coenobita non sequitur voluntatem, sed ad illius exemplum qui pro nobis factus est obediens usque ad mortem, humiliter abbati subjectus in omnibus obtemperat: at vero eremita cum supra se neminem habeat cui subjiciatur, neminem imperantem cui obsequatur, obedientiae merito privatur. Quas quidem duas rationes tanti faciebat abbas Joannes, ut eas omnibus deserti utilitatibus anteferret, uti ipse testatur apud Cassianum sic loquens: « Si mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis aliquid fuerit imminutum, 57 ero solius evangelici praecepti compensatione contentus, quod certum est omnibus illis eremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem, et usque ad finem subjectus abbati illum atiquatenus videar aemulari de quo dicitur: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, merearque illius verbum humiliter dicere, quia non veni 66.0260B| facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris. » Et S. Cuthbertus et ipse anachoreticam vitam ducens, teste Venerabili Beda in ejus Vita (Saec. II Bened.) , c. 22, « hoc quoque fratribus solebat intimare, ne conversationem ejus quasi singulariter celsam mirarentur, quia contemptis saecularibus curis securus vivere mallet; sed jure, inquit, est coenobitarum vita miranda, qui abbatis per omnia subjiciuntur imperiis, ad ejus arbitrium cuncta vigilandi, orandi, jejunandi, atque operandi tempora moderantur, quorum plurimos novi parvitatem meam longe et munditia mentis et culmine gratiae prophetalis anteire. »
Tertio. « Dilectionis Christi ratio, inquit S. Basilius (Regul. fus. cap. 7) , non permittit ut quisque quod suum est spectet; dilectio enim, inquit, non quaerit quae sua sunt: at solitaria vita unicum scopum habet, ut quisque quod suum est quaerat. »
Quarto. Facilius in eremo cadit monachus quam 66.0260C| in coenobio; libentius enim ad solitarium accedit cum omni daemonum caterva tentator, eumque omni alieno destitutum auxilio facili superat negotio. Hac potissimum ratione sanctimonialem quamdam ab eremo deterret S. Bernardus, ad hanc ejus objectionem sic respondens (Epist. 115) : « An non mihi mea pudicit a tutior erit in eremo, ubi in pace cum paucis, aut sola conversans soli placeam cui me probavi? Nequaquam: nam volenti perperam agere, et desertum abundantiam habet, et nemus umbram, et silentium solitudo; malum quippe, quod nemo videt, nemo arguit; ubi autem non timetur reprehensor, securius accedit tentator, licentius perpetratur iniquitas. In conventu vero bona, si qua facis, nemo prohibet; malum vero facere si vis, non licet; mox etenim a pluribus comperitur, arguitur, emendatur. » Accedit quod jam notavit Petrus Venerabilis (Lib. I epist. 20) : « Non enim ut in acie fieri solet, multi contra multos, nec ut in duello unus contra unum, sed inusitato praeliandi more solus contra plurimos et numero et virtute praestantes 66.0260D| dubia sub sorte contendit » anachoreta. Hac ratione Victorianus abbas Assanensis in Hispania , cum quosdam videret monachos, qui « foris vitam solitariam degebant in diversis oratoriis cellisque, eos ad coenobium revocavit, certamque eis vivendi regulam ac normam praescripsit, bonum esse praedicans et jucundum habitare fratres in unum, ubi sit cor unum et anima una; necessarium esse junctis viribus adversus antiquum et vafrum hostem pugnare, plurimumque momenti afferre spiritalibus athletis, si mutuo sese exhortationibus et exemplis ad strenue dimicandum excitent, magnas quidem hostis vires esse, sed multum eas debilitari plurium simul repugnantium virtute, non facile expugnari fidelium castra quae sunt charitate vallata. »
58 Quinto. Tardius a peccato resurgit eremita, 1º quia multis obnoxius vitiis, ea non agnoscit; 66.0261A| 2º quia licet ea cognosceret, non tamen facile emendaret, cum a quo reprehendatur habeat neminem: « In solitudine, inquit iterum S. Basilius , et illud accedit, quod non facile defectum et erratum suum agnoscit, qui solus est, cum non habeat a quo in mansuetudine, et affectu misericordiae arguatur, et corrigatur; reprehensio enim saepe etiamsi ab inimico fiat, emendationis desiderium affert viro bono. » At vero « qui inter multos peccat, a peccato facile abducitur per condemnationem, quae a pluribus concorditer infertur, magis veretur, ut competat illi illud Pauli: sufficit illi qui hujusmodi est increpatio quae fit a pluribus. »
Sexto. « Mandata Dei a pluribus unitis facilius perficiuntur, ab uno autem non ita; dum enim is unum exsequitur, aliud impeditur; dum infirmos visitat, a susceptione hospitum retrahitur (S. Basil. ibid.) . »
Septimo. « Qui solus est spiritualia dona recipere non valet, sed secundum proportionem fidei, quae in unoquoque est, et subministrationis spiritus, quae 66.0261B| est in vitae communicatione, cujusque proprium donum commune fit eis qui una conversantur; nam alii datur sermo sapientiae, alii vero sermo scientiae, alii fides, etc., quorum quodque non magis qui accipit, sui ipsius, quam aliorum gratia habet; ut necesse sit in vita communi Spiritus sancti operationem, quae in unoquoque, est ad omnes pertingere. Qui igitur separatus vivit unum aliquod donum habet, idque per otium in seipso defossum inutile reddit . . . . qui vero multorum in convictu constitutus est, et proprio dono fruitur, licet communicando illud multiplicet, etiam quae aliorum sunt velut propria lucrifacit (Ibid.) . »
Octavo. « Utilior est vita communis ad conservationem eorum donorum quae a Deo donata sunt, » infit iterum S. Basilius (Ibid.) . At vero in solitudine non modo gratuita dona, sed virtutes multo labore in coenobio acquisitas facillime deperdit, cujus rei periculum fecerat S. Bernardus cum diceret : « Quantos ex monasteriis spiritu ferventes eremi solitudo suscepit, et aut tepefactos evomuit, aut tenuit contra eremi legem non modo remissos, sed etiam dissolutos; sicque apparuit vulpeculam affuisse ubi tanta facta est vastatio vineae, id est vitae et conscientiae hominis detrimentum: cogitabat si solus degeret multo se copiosiores fructus spiritus percepturum, quippe qui in communi vita tantum spiritalis gratiae fuisset expertus; et bona visa est sua cogitatio sibi, sed rei exitus indicavit magis eamdem illi cogitationem vulpem demolientem fuisse. » Et ante ipsum S. Joannes Climacus : « Animadverti alios per obedientiae disciplinam perfectos, cura praesidis ad promptum peccatorum lugendorum sensum, ad miram mansuetudinem, continentiam, diligentiam, invictam constantiam, et ardorem spiritus redactos; quibus insidiantes cacodaemones persuadere student aptos jam illos esse ad solitudinem, per quam ad supremum virtutis et apathiae gradum possint eniti, atque infelices 66.0261D| isti sic delusi, fida portus religiosi 59 statione relicta, in altum solitudinis pelagus abrepti, ingruente tempestate, gubernatorum ope destituti, impuri demum salsique maris hausti fluctibus, miserandum in modum perierunt. »
Nono. Inter caetera praesertim superbiae obnoxius est solitarius: « In solitudine, inquit S. Hieronymus (Epist. 4) , facile obrepit superbia, si parumper jejunaverit, hominemque non viderit, putat se alicujus esse momenti, oblitusque unde et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur; » et S. Basilius : « Periculosa est vita solitaria, quod solitarius sibi ipsi complacet; cum enum neminem habeat qui opus ejus probare queat, ad mandati divini perfectionem se pervenisse putat. »
Decimo. Vix unquam eremita ad summum perfectionis apicem ascendisse potest, quia, ut dicit S. Basilius (Ibid.) , « solitarius quantum in bonis operibus 66.0262A| promoveat non intelligit, cum omnis illi in mandatis Dei operandi materia sublata sit; ubi enim animi humilitatem ostendet, cum neminem habeat quo se humiliorem possit exhibere? etc. »
Undecimo. Nullum est solitudinis exercitium quod in coenobio implere non possis: unde Petrus Blesensis in libro contra depravatorem: « Habebas in claustro secretum solitudinis, locum poenitentiae, pacem animae, contemplationis arcanum, gaudium in Spiritu sancto, consilium in haesitatione, in tentatione remedium, in omnibus efficax beneficium medicinae. Ibi virtutum schola est, summus ibi modestiae usus, morum regularitas, legendi libertas, fraternitatis affectio, omnium communicatio, disciplinae vigor, lex obedientiae, vinculum charitatis, et mutua obsequela. »
Duodecimo. Tandem copiosior in coelo merces coenobitae servatur, ut discimus ex visione cujusdam Patris, quam refert Rufinus his verbis : « Quidam ex Patribus in exstasi positus vidit quatuor ordines ante Deum: et primus quidem erat hominum infirmantium, et gratias agentium Deo; secundus vero erat eorum qui hospitalitatem sectantur, et in hoc stant et ministrant; tertius vero illorum qui solitudinem sectantur, et non vident homines; quartus vero illorum qui propter Deum et obedientiam solliciti et subjecti sunt Patribus. Erat ergo tribus illis ordinibus hic ordo superior, qui obedientiam exhibebat, et utebatur torque aurea, et majorem gloriam prae caeteris possidebat. Dixit autem senex ei qui sibi hoc in exstasi demonstrabat: Quare hic ordo quartus majorem caeteris gloriam habet? Ille autem respondit ei dicens: Quia omnes isti alii habent aliquam requiem adimplendo quamvis in bonis operibus voluntates suas. Obediens autem propriam voluntatem relinquens pendet in Patris voluntate jubentis, et ideo majorem prae caeteris gloriam est sortitus. »
66.0262C| His atque aliis hujusmodi rationibus convicti asceticae vitae magistri, anachoresi non modo non inferiorem, sed et longe utiliorem vitam coenobiticam praedicarunt; unde et abbas Joannes apud Cassianum (Coll. 19, c. 3) cum viginti annos in solitudine exegisset, ad coenobium libens et gaudens reversus est: S. P. Benedictus et multi alii ab anachoresi incoeperunt, 60 in coenobio vitae finem fecerunt; eosque qui ita agerent plurimum commendat S. Joannes Climacus, uti testantur haec ejus verba (Grad. 4) : « Quisquis in solitudine versatus suam ipsius imbecillitatem coepit recognoscere, indeque ad coenobium demigrans seipsum ultro obedientiae auctorat et addicit, hic caecus ante, repente sine labore coepit Christum respicere. » Quapropter cum SS. Patres e coenobio ad eremum transmigrare permittunt aut suadent, non id omnibus indifferenter, etiam iis qui aliquantum in via virtutis profecisse videntur; sed illis duntaxat qui ad tantum perfectionis gradum ascenderunt, ut de eorum casu timendi nulla vel 66.0262D| levissima appareat umbra, permissum esse asserendum est: alioquin si vitiis obnoxii secreta solitudinis expeterent, non modo non permittendi, sed et si jam petiissent revocandi ad monasterium forent. Sic S. Joannes Climacus narrat, quod cum aliquando quosdam inviseret anachoretas, aliquosque irae obnoxios reperisset: « His ego, inquit, pie suasi ut e solitudine ad monasteria migrarent, ne ex hominibus in daemones verterentur; » et S. Isidorus, qui, ut supra vidimus in lib. II de Divinis Officiis, cap. 15, nullum ante permittit ad eremum transire quam viginti minimum annos in monasterio cum fratribus exegerit, in Regula sua omnem prorsus reclusionem excludit: « Nullus, inquit (Cap. 5) , separatam cellulam a coetu remotus expetet, in qua sub studio reclusionis, aut latenti vitio serviat, et maxime vanae gloriae, aut mundialis opinionis famae; nam plerique proinde reclusi latere volunt, ut pateant, ut qui viles 66.0263A| erant aut ignorabantur, foris positi sciantur, atque honorentur inclusi; nam revera omnis qui propter 66.0264A| vitae quidem a turbis discedit, quanto magis a publico separatur, tanto minus latet. »
CAPUT II. Qualis debeat esse abbas. 66.0263|
66.0263A| Abbas qui praeesse dignus est monasterio, semper meminere debet quod dicitur, et nomen Majoris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur praenomine, dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater . Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini (quod absit) debet aut docere, aut constituere, vel jubere: sed jussio ejus vel doctrina, fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur.
61 Memor sit semper abbas, quia doctrinae suae vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in tremenda judicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid in ovibus 66.0263B| paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantum iterum liber erit, ut si inquieto vel inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor earum in judicio Domini absolutus, dicat cum Propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi : ipsi autem contemnentes spreverunt me. Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis; id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat; ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat: duris vero corde et simplicioribus, factis suis divina praecepta demonstret. Omnia vero quae 66.0263C| discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur (I Cor. IX) , nequando dicat illi Deus peccanti: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te . Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti (Matth. VII) .
Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut obedientia invenerit meliorem. Non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita justitia dictante abbati visum fuerit, et de cujuslibet ordine id faciat; sin alias, propria teneant loca: quia sive servus, sive liber (I Cor. XII) , omnes in Christo unum sumus: 66.0264A| et sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus: quia non est personarum acceptio apud Deum . Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas: una praebeatur in omnibus, secundum merita, disciplina. In doctrina namque sua abbas apostolicam 62 debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim. IV), id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta: dirum magistri, pium patris ostendat affectum: id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere; obedientes autem, et mites, et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare; negligentes autem 66.0264B| et contemnentes, ut increpet et corripiat, admonemus.
Neque dissimulet peccata delinquentium: sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo (I Reg. II) . Et honestiores quidem atque intelligibiles animos, prima vel secunda admonitione verbis corripiat; improbos autem et duros corde, ac superbos, vel in obedientes, verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte . Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Sciatque quam difficilem et arduam rem 66.0264C| suscepit regere animas et multorum servire moribus. Et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus, et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam, ita se omnibus conformet et aptet, ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat.
Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis, et terrenis, atque caducis; sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est; et ne causetur de minore forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis . Et iterum: Nihil deest timentibus eum .
Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret 66.0265A| se ad rationem reddendam. Et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die judicii ipsarum omnium animarum redditurus est Domino rationem, sine dubio addita et suae animae: et ita semper timens 63 futuram 66.0266A| discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus; et cum de admonitionibus suis emendationem aliis subministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.
COMMENTARIUS 66.0265|
66.0265A| Abbas qui praeesse dignus est monasterio. ] Abbatis nomine S. Benedictus vocat eum qui fratribus in monasterio praeficitur: quo nomine etiam, ut notat Boherius, « aliquoties appellantur sacerdotes, quandoque praelati: » imo etiam ipsi coenobiorum antiquiores aut solitudinis incolae, licet nullis praesint monachis, ut passim videre est in Vitis Patrum; atque ita S. Paulus primus eremita abbas Paulus dicitur. 66.0265B| Est autem abbas vox Hebraea, quae Latine pater significat: « Si quaeris quid sit abba, inquit S. Augustinus (Serm. 156 de Script.) , respondetur tibi: Pater, abba enim Hebraice pater dicitur. »
Semper meminere debet quod dicitur. ] Ut nominis significationi respondeat vita consimilis; et sicut Pater vocatur, patrem revera erga inferiores se exhibeat, « paterno more filios, id est monachos suos nutriat, paterno more diligat, et cum necesse fuerit paterno more castiget, arguat, obsecret, etc., » sicuti loquitur Smaragdus.
Et nomen majoris factis implere. ] Ut enim ait S. Gregorius, « tanto debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distat a grege vita pastoris: oportet namque ut metiri se sollicite studeat, quanta tenendae rectitudinis necessitate constringitur sub cujus aestimatione populus grex vocatur. Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, 66.0265C| singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, etc.: » quae fusius sequentibus capitibus prosequitur, quaeque ultima verba pene iisdem terminis repetit in libro I Registri, cap. 24.
Christi enim agere vices in monasterio creditur. ] Id est Christi personam exhibere, seu ejus potestatem in subditos habere, et auctoritatem exercere; « quia, inquit Richardus de S. Angelo, quando in abbates eliguntur, vocantur a Deo tanquam Aaron, et postquam sunt vocati, recipiunt potestatem et vicem Christi a papa, qui gerit vicem veri Dei. »
Quando ipsius vocantur praenomine. ] Id est eodem quo Christus vocatur nomine, nempe abbatis et patris. Non dixit simpliciter nomine; sed praenomine, quod onus nominis, seu dignitatem significat, ut exponit Bernardus Cassinensis.
64 Dicente Apostolo. ] Paulo scilicet, qui semper intelligendus venit, quoties solum Apostolus, aut Magnus Apostolus, sine addito inter legendum occurrit: 66.0265D| « Quis loquitur? inquit Petrus Venerabilis : Magnus Apostolus. Si interroges quis magnus? Respondeo, non est interrogandum. Ubi Apostolus Magnus additur, Paulus intelligitur.]
Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. ] Cum pater et abbas eamdem sortiantur nominis significationem, quaeritur cur utrumque posuerit Apostolus, cum alterutrum haud dubium sufficere posset. Respondet Hildemarus: « Abbas Hebraica et Syriaca lingua est: Graeca vero et Latina pater dicitur. Quia cognovit B. Paulus gentes suas epistolas esse lecturas, ideo dicit: Abba, Pater, ut unaquaeque gens haberet hoc nomen, quod est Pater. » Forte etiam, quia Christus utrumque sua in passione usurpaverat, cum orans ad Patrem dixit: Abba, Pater; nimirum locutus est Graece et Hebraice; quia non est distinctio Judaei et Graeci apud eum.
66.0266A| Ideoque. ] Si vicem Domini in monasterio abbas agere creditur.
Nihil extra praeceptum Domini. ] Id est contra, ultra, vel praeter praeceptum Domini, quod divinis continetur in Scripturis, in Regula, in vitis, et scriptis SS. Patrum.
Debet aut docere. ] Verbo vel exemplo; quia duplici debet doctrina suis praeesse discipulis.
66.0266B| Aut constituere. ] Id est statuta aut decreta sancire.
Vel jubere. ] Id est imperare. Quae tria posuit S. Pater, « quia, ut dicit Bernardus Cassinensis, in istis tribus quasi tota pendet potestas abbatis, ut doceat sana, constituat justa, jubeat licita, possibilia et honesta. »
Sed jussio ejus, vel doctrina fermentum divinae justitiae in discipulorum mentibus conspergatur. ] Fermentum aliquando in bonam, aliquando in malam partem sumitur; quia licet corrumpat farinae massam, eam tamen corrumpendo sapidam reddit. Tunc ergo fermentum divinae justitiae in mentibus discipulorum abbatis doctrina conspergitur, cum divinam justitiam sapidam, suavem, et delectabilem discipulis reddit: vel si fermentum sumatur pro charitate, et dilectione Dei, ut nonnullis placet, doctrina et jussio abbatis divinae justitiae fermentum fit, cum divinam justitiam dura licet imperantem amabilem facit.
66.0266C| Memor sit semper abbas quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, utrarumque rerum in judicio Dei facienda erit discussio. ] Ne contra praeceptum Domini abbas aliquid praesumat, hunc sapienter omnino S. Pater admonuit, ut memor sit semper quia doctrinae suae, vel discipulorum obedientiae, simul in tremendo Dei judicio facienda erit discussio: quae quidem verba, ut ait Smaragdus, non indigent expositione, sed potius abbatibus et monachis fortissimum incutiunt 65 pavorem. Tria nihilominus hic inquirit Hildemarus. Primum est, cum abbatis doctrinae simul et discipulorum obedientiae facienda erit discussio, cur solum abbatem, et non simul discipulos monuit esse memores futurae discussionis. Dixit enim: memor sit semper abbas, nec addidit, et monachi. Respondet idem Hildemarus: « Dixit solummodo abbatem memorem esse, ut ille sollicitus sit de doctrina sua, et discipulos reddat sollicitos de obedientia sua. Altero vero modo idcirco dixit abbatem solummodo memorem esse 66.0266D| debere, eo quod ille tam de doctrina sua quam de obedientia discipulorum suorum redditurus est rationem Deo in die judicii, et propterea dixit obedientia discipulorum utrum sit perfecta, an imperfecta obedientia, sicut tota doctrina abbatis si plus fuerit, an minor illa doctrina, quam debet. »
Secundum est cur semper? Respondetque: « Quia voluit S. Benedictus ut nunquam a corde abbatis discussio ista recedat. » Hinc tanta S. Patris sollicitudo extremi judicii in memoriam abbatis revocandi, ut vix unquam de eo loquatur in Regula, quin illud ejus menti intimet, et revera nihil ita praesumptionem abbatis coercere, eumque intra sui limites officii continere potest, sicut jugis memoria futurae discussionis. Praeclare admodum Xistus philosophus in libro Sententiarum Moralium ait: « Cum praees omnibus, memento quia et tibi praeest Deus; et judicare homines scito, quia et judicaberis 66.0267A| a Deo: majus periculum judicantis quam ejus qui judicatur. »
Tertium est cur dixerit tremendo; satis fuisset enim dicere: In die judicii? Et respondet: « Ideo dixit, tremendo, ut timorem incuteret legentibus hanc legem. » Et quia revera tremendum erit et terribile illud judicium: « Quid enim tam pavendum, inquit S. Bernardus (Serm. 8 in psal. XC) , tam plenum anxietatis, et vehementissimae sollicitudinis excogitari potest, quam judicandum astare illi tam terrifico tribunali, et incertam adhuc exspectare sub districto judice sententiam? » Et S. Hieronymus (Lib. II cont. Pelag.) : « Quis intrepidus vadit ad judicium Dei, habens conscientiam peccatorum? » Sane de seipso S. doctor loquens ait (In Matth.) : « Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. » Si ergo sanctus et justus pavebit, impius et peccator ubi parebunt?
Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quidquid 66.0267B| in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. ] In quem locum Hildemarus: « Ac si diceret, inquit, sicut paterfamilias inquirit diligenter pastorem ovium suarum de negligentiis earum, inquirit quare mortua est ovis mea, quare lupus rapuit illam? . . . Quod si pastor illi potuerit mittere rationem de infirma, vel mortua ove, tunc liberabitur; si vero non potuerit, poenae subjacebit. Ita et Dominus faciet cum abbate. Paterfamilias est Dominus; pastor vero est abbas; oves autem intelliguntur monachi; tempus quo missurus est rationem abbas, intelligitur vita futura, in qua debet abbas mittere rationem de negligentiis monachorum suorum. »
66 Quod autem dicit: quidquid in ovibus, etc., « Id est non solum de spiritali negligentia, verum etiam de temporali eorum necessitate missurus erit rationem, » inquit iterum Hildemarus; et revera qui dicit, quidquid, omnino nihil omittit, nec minus abbas suis temporalia providere tenetur, quam spiritalia, cum vix ista sine illis valeant exercere.
66.0267C| Utilitatis minus potuerit invenire. ] Terribilis plane sententia; si enim culpae pastoris incumbat quidquid in ovibus minus utilitatis paterfamilias invenerit, quid si aegras, quid si mortuas, aut a voraci lupi dente discerptas repererit? Pellem haud dubium pro pelle reddet. Scriptum est, quia filius non portabit iniquitatem patris; at pater profecto portabit iniquitatem filii. « Hinc est quod cum Israeliticus ille populus initiatus esset Beelphegor in deserto, inquit Petrus Damiani (Lib. IV, ep. 15) , et in scorta Moab turpiter corruisset; iratus furore Dominus adversus Israel dixit ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos in patibulis contra solem, ut avertatur furor meus ab Israel. Quid est quod populus in luxuriae voraginem labitur, et in eorum praepositos vindicatur? Subditi delinquunt, et principes in patibulis suspenduntur; scilicet alius est qui peccat, alius ille qui vapulat. Cur hoc, nisi quia culpae subditorum in praepositorum redundant opprobrium, 66.0267D| et quod ab ovibus erratur, negligentiae pastoris ascribitur? Et vide quam formidolosa sit conditio praesidentium, ut non modo pro suis, sed et pro subditorum puniantur offensis. » Attendant ergo pastores omnesque animarum rectores saluberrimam Gregorii Magni ad Columbum episcopum scribentis admonitionem (Lib. II Regist., cap. 33) : « Studeamus cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes imbribus geluque constricti ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovis, et non forte utilis pereat; quam etsi insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt? quibus cordis anhelant aestibus? in quas voces, ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis domino quidquid per incuriam perdiderint exigatur? Vigilemus ergo ne quid pereat, et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem Dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est. 66.0268A| vigilasse circa gregem suum suo dignetur judicio comprobare. »
Tantum iterum liber erit, etc.] Quem modo deterruit periculo futurae discussionis ac rationis de subditorum delictis reddendae, hunc jam, ne despondeat animo, consolatur dicens: Tantum iterum liber erit, ut si inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa, et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita; alludens ad illa prophetae verba: Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, et a via sua non fuerit conversus, ipse in iniquitate sua morietur; porro tu animam tuam liberasti . Tantum ergo liber, id est inculpatus erit, si inquieto, id est improbo, et ingrato, et impatienti, ut explicat Boherius; sive in bono proposito non 67 permanenti; quemadmodum enim dicit Bernardus Cassinensis, « quies mentis est illa firmitas boni propositi in qua monachus perseveranter intelligit, et quiescit. » Vel etiam inquieto, id est vagari atque huc et illuc extra claustrum discurrere quaerenti. 66.0268B| Nam, ut hic observant commentatores Smaragdus, Hildemarus, et Bernardus Cassinensis, duplex est inquietudo: una mentis, quam in instabilitate, et in non perseverantia in bono proposito constituit Bernardus Cassinensis; corporis altera, quae in perpetuo intra vel extra monasterium discursu potest reponi. Si ergo inquieto et inobedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa; omnis, inquit, voce universali utens: « ut spiritalem et corporalem diligentiam plene notet, » ait Bernardus Cassinensis et ante eum Hildemarus; utramque enim erga fratres exhibere tenetur abbas: spiritalem, ut de virtute in virtutem proficiant, quantum in se est exhortationibus, increpationibus, bonis exemplis efficiendo; corporalem, victum et vestitum sufficientem et honestum providende, loca vitae solitariae apta ad constructionem monasterii seligendo, ipsas monasterii officinas regulariter aedificando, omnia denique sic disponendo, ut nullus sit fratribus murmurii locus. Hanc expositionem 66.0268C| sequitur in primo commentario Petrus Boherius, licet eam in secundo reprobet his verbis: « Quidam exponunt hic diligentiam in spiritalibus et temporalibus, propter universale omnis, quod non placet, quoniam de spiritali animarum cura hoc caput loquitur. Et nota plane quod haec duo universalia signa, omnis scilicet et universa, animum praesidentis excitant ad diligentiam. »
Et morbidis eorum actibus. ] Id est negligentibus, nam « morbidi actus sunt opera negligenter facta et caetera vitia, » ut loquitur Hildemarus. Sive, ut dicit Bernardus Cassinensis, « actus morbidi sunt illi qui ex mente procedunt infirma. »
Universa fuerit cura exhibita. ] Quae idem sonant ac praecedentia verba: Omnis diligentia attributa: quae tamen S. Benedictus « replicavit causa exaggerationis verborum, » inquit Hildemarus. Porro recte dixit universa cura, non curatio; quia, ut notat apposite Bernardus Cassinensis, « Virtus curandi aegrum non semper est in medico, ut aeger relevetur; et ideo 66.0268D| dixit universa cura, non curatio; nam Deus, qui curam commisit abbati, sibi curationem reservavit, etc. »
Pastor earum in judicio Dei absolutus. ] A sententia nimirum quae debetur damnatis, aut a negligentiis monachorum liberatus, ut exponit Bernardus Cassinensis. Dicat, id est dicet, cum propheta Domino: Justitiam tuam non abscondi in corde, veritatem et salutare tuum dixi. Justitiam hic, secundum Hildemarum et Bernardum Cassinensem, sumit pro generali virtute, quae ad omnes virtutes attinet; quamvis et pro speciali virtute etiam sumi posse iste asserat. Porro S. P. Benedictus, juxta eumdem Bernardum, « tria hic dicit, justitiam non abscondere, veritatem proferre, et salutare dicere. Justitiam abscondit, qui terrores sacrae Scripturae, et comminationes praedicando subditis 68 non ostendit . . . . . Dicit veritatem, qui promissa regna coelestia virtuosis et bene agentibus 66.0269A| infallibiliter adipiscenda praedicat et docet. Salutare etiam dicit, qui promissam salutem docet adipiscere. Intellige hic de salutari, in quo continetur ipse Salvator Dominus Jesus Christus, de quo Psalmista, salutare tuum da nobis, etc. »
Ipsi autem contemnentes spreverunt me. ] Id est doctrinam meam.
Et tunc demum inobedientibus curae suae ovibus. ] Haec verba duobus modis intelligi possunt: 1º Inobedientibus curae suae ovibus, id est quae factis non respondent curae quam exhibet; 2º curae suae ovibus, id est ovibus quae sunt sub cura ejus.
Poena sit eis. ] Id est erit eis. Haec phrasis est Hebraica, per quam redundat saepe pronomen is, ut cujus participatio ejus in idipsum.
Praevalens ipsa mors. ] Id est divina vindicta, ut exponit Richardus de S. Angelo; et haec perpetua, quae dicitur praevalens, id est ultra iniquitates eorum poenalitates valens, inquit Bernardus Cassinensis. Unus est Boherius qui in utraque expositione locum hunc 66.0269B| non de aeterna, sed temporali morte intelligendum putat. Sic enim ad praefata S. Benedicti verba: « Ego, inquit (In I comment.) , credo quod magister vult dicere quod praevalet mors temporalis inobedientibus, quam poena aeterna, ut fiat tractus post verbum sit eis. » Quae quidem expositio non videtur omnino abjicienda, quia, ut dicit idem Boherius, « quanto plus haec vita prolongatur eis, tanto plus poena aeterna crescit, et melius eis est mors festina, quam contra bonum obedientiae perdurare. » Alii tamen communiter interpretes mortem hic aeternam intelligunt. Et sane S. P. Benedictus hic loqui videtur de poena in futuro judicio retribuenda, quae mortem temporalem supponit, et quam sequitur aeterna. Quidquid sit, certum est inobedientes monachos utramque, et temporalem, et aeternam mortem promereri, ut pote qui abbatem ejusque doctrinam contemnendo, non hominem sed Deum ipsum spernunt. Ipse enim dicit doctoribus: Qui vos spernit me spernit; et per prophetam: 66.0269C| Nolunt te audire, quia nolunt audire me. In quae verba S. Bernardus (Serm. 42 in Cant.) : « Vides, inquit, quae majestas contemnitur? non te putes me solum sprevisse; Dominus locutus est, et dixit prophetae, dixit et Apostolis: Qui vos spernit, ait, me spernit. Non sum apostolus, non sum propheta; et prophetae tamen, et apostoli vice fungor, et quibus non aequor meritis, eorum implicor et curis, etsi ad meam confusionem, etsi ad grande periculum mihi, super cathedram Moysi sedeo, cujus tamen non vindico mihi vitam, nec experior gratiam. »
Ergo cum aliquis suscipit nomen abbatis, aupaci debet doctrina suis praeesse discipulis. ] Hoc est verbo clarere debet et exemplo, utrumque enim in abbate atque in omni praelato requirit imprimis S. Isidorus (Lib. III de Sum. Bono) : « Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor, nam doctrina sine vita arrogantem reddit; vita sine doctrina inutilem facit. » Hinc plane 69 Exodi XXVIII, sacerdoti jubetur portare superhumerale 66.0269D| et rationale ad invicem connexa atque conjuncta. Id quod exponens S. Bruno Signiensis episcopus, ait (Comm. in Exod.) : « Dicamus quid significet quod sic alterutrum junguntur, ut a se separari non valeant; tunc enim rationale et superhumerale sibi junguntur, quando pontificis praedicatio et operatio bene simul conveniunt; sicut per rationale doctrina et praedicatio, ita per superhumerale onus et operatio designatur. Si enim episcopus bene docet, et male operatur; aut si econtra bene operatur, et male docet, ejus superhumerale et rationale non junguntur. » Porro quod ille de episcopo, id de abbate et quocunque alio praelato asserendum est. Unde S. Bernardus ad Balduinum abbatem scribens (Epist. 201) : « In his duobus mandatis, inquit, verbi scilicet et exempli summam tui officii ac conscientiae securitatem pendere intellige. » Et certe, ut optime arguit S. Hieronymus: « Sancta rusticitas solum sibi prodest; 66.0270A| et quantum aedificat exemplo et vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat; et innocens absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet; nam latratu canum, et baculo pastorum deterrenda est rabies luporum. » Et econtra « nihil est turpius quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere negligat, » inquit S. Isidorus . Quapropter apud Rufinum abbas Poemen dicebat (Lib. III de Vit. Pat. n. 183) : « Homo qui alios docet, et non facit ea quae docet, similis est fonti alto, qui omnium res lavat, et omnes satiat potu, seipsum autem lavare non potest, sed habet et immunditias, et sordes limorum. » Ex quibus patet quam merito celebratum saeculo VII concilium Aurelianense statuerit, « ut si quis abbas cautus in regimine, et humilis, et castus, sobriusque, misericors, et discretus non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo in cujus consistit territorio, et a vicinis abbatibus, et caeteris Dominum 66.0270B| timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio vitiis suis consentiens abbatem eum habere voluerit. »
Id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat. ] Quod ita exponit Hildemarus: Utrumque vult S. Benedictus, id est doctrinam verborum et operum; sed quia sunt multi qui non possunt utrumque peragere, id est doctrinam verborum et operum, idcirco dixit: Factis amplius; ac si diceret: Utrumque debet peragere; sed quamvis utroque modo debet praeesse, tamen magis factis, etc. » Recte omnino Sapiens: Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla; et S. Gregorius : « Sit rector ratione praecipuus, et viam vitae subditis vivendo denuntiet, et grex, qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur; » et alibi (Lib. I Reg., cap. 24) : « Qui loci necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate exigitur summa monstrare; illa 66.0270C| namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat; quia quod loquendo praecipit, ostendendo adjuvat, ut fiat; hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas 70 Sion. » Et S. Basilius agens de monasterii praeposito (Reg. fus. c. 43) : « Animi humilitatem ita debet ex charitate Christi custodire, ut etiamsi ipse taceat, operum exemplum quovis sermone potentius ad doctrinam fratrum sit expositum. » Talem se exhibuit Christus Dominus, de quo legimus quia coepit facere et docere; talem se exhibuit et Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote; tales requirebat praelatos, cum ad Timotheum scribebat: In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate.
Ut capacibus discipulis. ] Id est « memoriosis, accommodatis, intelligibilibus, qui ea quae a magistris audiunt, velociter capiunt, et memoriter retinent, et operibus complent, » inquit Smaragdus.
Mandata Domini verbis proponat. ] Talibus enim, 66.0270D| qui suapte ad Deum feruntur, verba sufficiunt.
Duris vero corde. ] Id est « contumacibus, rigidis, et incorrigibilibus, » ut exponit iterum Smaragdus.
Et simplicioribus. ] Id est « illitteratis, et pene nullam in Scripturis divinis vel memoriam, vel intelligentiam habentibus, » uti prosequitur idem Smaragdus.
Factis suis divina praecepta demonstret. ] Praecepta hic documenta seu consilia intelligit, « quia non semper praeceptum hic, vel in Evangelio positum vim habet necessitatis, » inquit Boherius. Duris ergo corde non sola verba sufficiunt, sed operibus insuper sunt cogendi, juxta illud Petri Damiani (Opusc. 15) : « Ad perfectionis culmen praecepta quidem movent, sed exempla compellunt. »
Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda. ] Malo namque exemplo perversos negligentesque in malo confirmaret, et bonos 66.0271A| facili negotio perverteret; imo utrosque, ut verius loquar, vere occideret: « Sanae et crassae oves perpaucae sunt, inquit S. Augustinus , id est solidae in cibo veritatis utentes pascuis bene de munere Dei; sed mali illi pastores non parcunt talibus: parum est quod illas languentes, et infirmas, et errantes, et perditas non curant; etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est; et illi vivunt de misericordia Dei, tamen quantum ad malos pastores attinet, occidunt. Quomodo, inquis, occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo . . . . Attendendo enim ovis etiam fortis plerumque praeposito suo male viventi, si declinet oculos suos a regulis Domini, et intendit in hominem, incipit dicere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum, qui non faciam quod ille facit? etc. » Quae fuse prosequitur S. doctor ostendens malum pastorem etiamsi ovem ab incoepto bono opere non avertat, tamen vere censendum esse homicidam.
Ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur. ] Quae 66.0271B| verba duplicem sortiri possunt expositionem: 1º Ne forte reprobus inveniatur, id est reprehensibilis, alienus a Deo, ab ejus proinde gloria 71 aeternaque felicitate excludendus; 2º ne forte reprobus inveniatur, id est ne forte ejus doctrina a discipulis reprobetur; nam, ut dicit S. Augustinus , « abundant qui malae suae vitae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerunt, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpant ore suo, atque dicentes: Quod mihi praecipis cur ipse non facis? Ita fit ut eum non obedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei verbum, quod eis praedicatur, simul cum ipso praedicatore contemnunt. » Hinc S. Hieronymus ad Nepotianum scribens: « Non confundant, inquit, opera sermonem tuum, ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quisque respondeat: Cur haec quae dicis ipse non facis? » Concinit Cassianus in libro de Spiritu irae (Lib. VIII Instit., cap. 5) , ubi sic loquitur. « Oportet illum qui alterius vulneri 66.0271C| mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne illud evangelicum dicatur ei: Medice, prius cura teipsum, ac videns festucam in oculo fratris sui, trabem in oculo suo non videat. » Et S. Caesarius in Regula ad sanctimoniales (Cap. 7) « Abstinentiam, quam lingua praedicat, proximae fauces, vel vicinus stomachus sentiat, ne forsitan subditae audientes tacitis cogitationibus dicant: O quam pulchre abstinentiam praedicat plenus venter! » Denique S. Bernardus ad Balduinum abbatem scribens (Epist. 201) , postquam illum hortatus est ut quod aliis onus portandum imponit, prior ipse portet, rationem reddens ait: « Alioquin subsannabit te sapiens, ut pote pigrum illum cui labor sit manum porrigere ad os: arguet te et Apostolus dicens: Tu qui alios doces teipsum non doces; sed et notaberis vitio Pharisaeorum, qui alligant onera gravia et importabilia, et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Sermo quidem vivus et efficax exemplum est operis, facile faciens 66.0271D| suadibile, quod dicitur, dum monstrat factibile quod suadetur. » His omnibus accedit quod scribit Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 27) : « Optime vigilias praedicat, qui post longum psalmodiae decursum signum excitandis fratribus pulsat; eloquentissime dum tacemus silentium commendamus; fructuose de extremitate vestium disputat, qui se pannorum conscissione deformat; indumentorum vero juxta divitem nitore conspicuus frustra cum Joanne pilos praedicat camelorum; ultor injuriae patientiam non suadet; qui cumulandis pecuniarum quaestibus inardescit, ignem avaritiae in alieno pectore non exstinguit; qui crebra vagatione raptatur, de remorandi censura frivolus disputator habetur; qui autem cellulam perpetuus incolit, ad stabilitatis praeconium de toto corpore linguam facit, et cum os taceat, muta membra melius, quia et simplicius, clamant. »
Hac potissimum ratione quotquot scripsere vitae 66.0272A| coenobiticae leges, omnia irreprehensibilem abbatem, qui imponendam aliis regulam primus adimpleret, voluerunt. Hac ratione Orientalis Regula ita orditur (Reg. Orient. cap. 1) : « Ut neque seniores in regendis fratribus inaniter laborent, neque disciplina juniorum vacillet, quae abbatis conversatione stabilia firma sit, oportet abbatem irreprehensibilem esse, severum, patientem, 72 jejunum, pium, humilem, ut doctoris et Patris locum impleat, seipsum praebens formam bonorum operum. » Hac ratione S. Fructuosus Bracarensis episcopus inter alias abbatis dotes: « Tanta, inquit (Cap. 20) , debet sermonis et vitae consonantia esse, ut id quod docet verbis, confirmet operibus sedulis, et bis acuto praecedens gladio, quidquid alios informat verbo, ipse gerat studio, ut nec sermonem operatio destruat, nec econtra operationem bonam sermo inconveniens frangat. » Vide S. Caesarii epistolam ad Oratoriam Abbatissam.
Si vero priori sensu ista S. Benedicti verba: ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, summantur, 66.0272B| quasi diceret: ne forte alios sua praedicatione conversos ad aeternam felicitatem perducens, ipse ab ea rejiciatur, alludere videtur ad illud Christi Domini: Qui solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regnum coelorum, id est nullus, juxta SS. Patrum expositionem.
Nequando dicat illi Deus peccanti. ] Id est dicenti et non facienti, ut loquuntur commentatores; scienti enim bonum, et non facienti peccatum est illi.
Quare tu enarras justitias meas? ] Id est virtutem, viamque vitae ostendis, et praedicas.
Et assumis testamentum meum per os tuum. ] Testamentum Dei sunt verba sacrae Scripturae, quae in Vetus et Novum Testamentum dividitur, quae ideo testamentum dicitur, quia testis est mentis seu voluntatis divinae.
Tu vero odisti disciplinam. ] Id est regularem observantiam; quia, ut dicit Smaragdus, « Praelatus sanctam 66.0272C| disciplinam odit, quando secundum regularia praecepta vivere contemnit. » Vel odisti disciplinam, id est Christi doctrinam, quemadmodum exponit Boherius, cui concinit Hildemarus: « Disciplina est omnium mandatorum Dei custodia. » Vel disciplinam, id est correctionem, quae a Deo infligitur, juxta Trithemium hunc Regulae locum ita exponentem: « Que suos subditos propter eorum excessus corrigit, et tamen vult ut patientes sint; sed quam cito ipsum a Deo propter sua peccata corripi contigerit, non solum non patiens non est, sed etiam contra Deum murmurat; hic talis absque dubio disciplinam odit, et sermones Christi projicit post se, quia non vult videre vitam suam quasi malam, sed se reputat justum. » Addit Trithemius: « Secundo disciplinam odit praelatus, quando a subditis dedignatur avisari. »
Et projecisti sermones meos post te. ] « Post se sermones Domini projicit praelatus quando quae de divinis Scripturis subditis praedicat, implere ipse dissimulat, » infit Smaragdus. Vel etiam: Projecisti 66.0272D| sermones meos post te, idem est ac odisti disciplinam, ut modo exponebat Trithemius: « quod enim diligimus, inquit Bernardus Cassinensis, ante oculos mentis frequenter habemus, juxta illud: Ubi amor, ibi oculus; quod vero odimus, libenter a nobis projicimus. »
Et qui in fratris tui oculo festucam videbas, in 73 tuo trabem non vidisti. ] Id est, qui minima in fratre videbas, et increpabas peccata, in te crimina non solum non puniebas, sed nec ab aliis videri patiebaris, cum potius in alios benignus, in te rigidus esse debuisses. Audi salutare S. Joannis Chrysostomi monitum (Homil. 43 in Matth.) : « Circa vitam tuam esto austerus, circa alios benignus; audiant te homines parva mandantem, et magna facientem. »
Non ab eo persona in monasterio discernatur. ] Scilicet « an sit antiquus vel juvenis, servus et liber, » inquit in commentario Boherius; sive, ut habet in 66.0273A| secundo, « an sit parvus et magnus, senex vel juvenis, vicinus vel advena, clericus vel laicus; » Christi enim vices in monasterio agere creditur, apud quem non est personarum acceptio, sed in omni gente in iis qui timent illum, acceptum est illi. Hinc S. Jacobus apostolus in Epistola (Cap. II) ait: « Fratres, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae; etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem pauper in sordido habitu; et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum; nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum noxiarum? » Quod quantum sit malum, indicat S. Ambrosius super Malachiam scribens in haec verba: « Inter omnia peccata sacerdotum maximum est, quod non causas, sed personas considerant, et despecto justo paupere, injustos divites honorant. » Ex quibus liquet quam 66.0273B| merito jure S. P. Benedictus vetuerit, ne personas in monasterio abbas discernat aut accipiat.
Acceptio autem personae, secundum Hugonem a S. Victore, « est quaedam fatua reverentia exhibita alicui sine causa debita, sed propter timorem vel utilitatem. » Quam definitionem ex S. Thoma ita explicare possumus: « Personarum acceptio opponitur justitiae distributivae; consistit enim aequalitas justitiae distributivae in hoc quod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportiones ad dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem personae propter quam id quod ei confertur est ei debitum, non est acceptio personae, sed causae; unde Glossa super illud ad Ephesios VI: Personarum acceptio non est apud Deum, dicit quod Deus judex justus causas discernit, non personas; puta si aliquis promoveat aliquem ad magisterium propter sufficientiam scientiae, hic attenditur causa debita, non persona; si autem 66.0273C| aliquis consideret in eo cui aliquid confert, non id propter quod id quod ei datur, esset ei proportionatum, vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, puta Petrus vel Martinus, hic est acceptio personae; quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam quae faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur personae: ad personam autem refertur quaecunque conditio non faciens ad causam propter quam sit dignus hoc loco; puta si aliquis promoveat aliquem ad praelationem vel magisterium, quia est dives, vel quia 74 est consanguineus, est acceptio personae, etc. » Porro locum potissimum habet in tribus personarum acceptio: in affectu, puta cum plus caeteris quis amatur, quia pulcher est, aut hilaris, non quia sanctus; quod prohibet S. Benedictus cum dicit: Non unus plus ametur quam alius. In honoribus tam spiritalibus quam temporalibus exhibendis, ut in 2 et 3 articulo ejusdem quaestionis probat S. Thomas, quod excludit S. Benedictus cum decernit, ut non praeponatur ingenuus ex servitio convertenti, in 66.0273D| judiciis, ut videre est in 4 art. praefatae quaestionis, cui refragatur sanctus Pater, statuens ut una praebeatur omnibus secundum merita disciplina. Sed haec paulo fusius exponenda sunt.
Non unus plus ametur quam alius. ] Haec sententia, sicuti etiam sequentes, ut notant commentatores, praecedentem explicant; quod enim prius quasi generatim dixerat: Non ab eo persona in monasterio discernatur, jam quasi explicando singulariter exponit dicens: Non unus plus ametur quam alius, omnem omnino extrudens a monasteriis amicitiam peculiarem, quae, ut loquitur S. Theresia , tanquam pestis in praelatis merito reprobatur; haec est enim fons et origo infinitorum prope malorum; invidentiae janua, rixarum inter fratres fomes, dum alii se alteri saepe saepius indigno ab abbate postponi non ferentes, pactum secum invicem ineunt, rixas dissensionesque adversus abbatem 66.0274A| ejusque familiares disseminant: alii de abbatis amicitia sibi ipsis plus aequo fidentes, fratres contemnunt; quod quantum sit malum nemo non videt, ut merito S. Ferreolus praescripserit (Reg. c. 37) , ut nullus abbati ita familiaris existat, ut caeteris plus aliquid praesumat. Ratio autem potissima haec est, quod cum abbas omnes aequaliter amare teneatur, et ejus amor sit finitus, quidquid amoris plus uni tribuit, alteri sine dubio detrahit; habet enim hic locum celebris illa S. Bernardi sententia : Solet amorem amor expungere.
Porro quod in abbate vetat hic S. Pater, hoc multo magis in omnibus monachis prohibitum esse censendum est, idque satis indicat cum Regulae cap. 69 cavet ne quis alium in monasterio monachum defendere praesumat, quod amicitiae peculiaris proprium est, quia exinde, inquit, gravissima occasio scandalorum oriri potest. Et certe nihil antiquius fuit omnibus asceticae vitae magistris, quam hujusmodi amicitias praescindere: quorum monitis ut obsequamur, haud 66.0274B| erit abs re si aliqua hic eorum dicta hanc in rem exprimamus.
Inter alios S. Basilius monachos instituens sic loquitur (Serm. 1 de Instit. monach.) : « In communi vero contubernio amicitias partiales et sodalitates non patitur charitatis lex; necesse enim omnino est divisas affectiones communem concordiam in multis incommodare; quamobrem aequaliter se diligere inter se omnes debent, idemque adversus universum fratrum coelum charitatis modus tenendus est. Si vero quis inventus fuerit majori propensione monachum fratrem, vel propinquum, vel alium quemvis quavis de causa diligere, hunc castigare oportebit. » Et alibi (Serm. 2 de Instit. monach.) : « Omnes aequali dilectionis mensura se debent diligere; injus itia quippe 75 est in conventu privatas actiones et sodalitates reperiri; qui enim unum prae aliis diligit, de se indicat quod perfectam non habeat erga alios charitatem . . . Ex amicitia singulari et sodalitate suspiciones 66.0274C| et invidiae oriuntur; ubique enim aequalitatis de raudatio, initium et occasio odii et invidiae iis est qui ea defraudantur. Propterea praeceptum a Domino accipimus imitari bonitatem ejus qui similiter solem facit oriri super justos et injustos; quemadmodum Deus aequaliter lumen omnibus communicat, sic Dei imitatores aequalem et communem omnibus dilectionis radium praebent. » Basilio subscribit S. Dorotheus (Doctr. 21) : « Bonum est, inquit, monacho proficere cupienti non admodum affici erga coaetaneum suum; solet enim hujusmodi consuetudo, et longa amicorum atque coaetaneorum familiaritas fletum et fervens animi propositum plerumque exstinguere. » Et S. Caesarius in exhortatione ad Caesariam sororem suam: « Attende, o anima sancta, et diligenter intellige quanta mala de inordinata societate nascantur: familiaritas enim cujuslibet, si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, cupidinem concupiscit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam 66.0274D| nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditioni gaudet, interitum fovet, confusionem meretur, etc.: » quae fuse prosequitur. His addo Petrum Blesensem (Lib. de Amicit., c. 4) : « Amicitia sequens vagae affectionis impetum ad illicita indiscrete raptatur, nec modum tenens, nec serviens honestati, sed spiritu vertiginis ducitur. » Vide Cassiani collat. 16, cap. 28; S. Laurentii Justiniani lib. de Discipl., etc., cap. 22; S. Theresiae librum de Via perfect. cap. 4; Julii Nigroni tractatum 13.
Nisi quem in operibus bonis aut in obedientia invenerit meliorem. ] Obedientiam hic S. Benedictus ab operibus bonis disjungit. 1º Quia obedientiam non semper sequitur actus bonus, ut quando aliquid praecipitur impossibile, monachus obediens aggreditur illud, sed non perficit; unde nec bonum aliquod opus inde sequitur. 2º Quia obedientia exerceri 66.0275A| potest non solum exsequendo mandatum, sed etiam abstinendo ab eo quod prohibitum est. 3º Quia licet omnis obedientia esset actus bonus, non tamen inde sequeretur omnem actum bonum esse obedientiam, sicuti sunt actus omnes quos electione propria efficimus absque ullo majorum imperio, ut lacrymae, compunctio, oratio, etc. his similia.
Ergo licet omnes aequaliter ab abbate sint diligendi, meliores tamen in obedientia et in bonis actibus plus caeteris amari S. Pater permittit. Ita S. Wandregesilus S. Ausbertum monachum suum « coepit carius diligere, sicut monastica docet norma, nitore religionis pollentem omnimodis diligendum, » inquit Aigradus ; eoque respexisse videtur S. Petrus Venerabilis scribens ad Innocentium papam : « Omnes quidem praecepto dominico sunt diligendi, sed juxta quod vita et actus exigit, in amoris dilectione alii aliis sunt praeferendi. » Et certe, 76 ut optime hunc ad locum Smaragdus disserit, « Juste 66.0275B| ille ab homine diligetur homo, qui bonis operibus et sancta obedientia honoratur a Deo: necesse est, inquam, ut amore tali diligatur homo, qui ab immortali diligitur Deo. » Boherius tamen sic hunc locum intelligit, quasi solos actus bonos, non fratres illos exercentes S. Benedictus plus amari permitteret. « Excipit autem, inquit, quoad aetus, non quoad personas; quia licet meliores actus magis sint diligendi, tamen omnem proximum puto aequaliter ut proximum diligendum; ad hoc videlicet, ad quod diligit quis seipsum: sic econtra dici consuevit quod odio habentur peccata, non homines. » Verum cum actus bonus aliud nihil sit quam homo illum exercens, nec aliquid ab eo distinctum videatur, non potest actus diligi quin diligatur homo. Et sane si causa motiva dilectionis sit bonitas, ubi plus bonitatis, ibi et dilectionis amplius aliquid reperiri oportet. Diligendus quidem est peccator secundum id quod in eo bonum existit, puta quia creatura Dei est, ad imaginem ejus factus, ejus sanguine pretioso 66.0275C| redemptus, gratiae et beatitudinis capax; at plus videtur justus diligendus, qui praeter ea, multa etiam operatur bona, gratia Dei ornatus, et ab eo singulariter dilectus. In exhibitione tamen honoris ac gratiae abbas sic se gerere debet, ut non tam personam quam virtutem respexisse videatur, ut omnem auferat a negligentibus invidentiae occasionem.
Non praeponatur. ] Id est altiori non constituatur, quam quo ingressus est loco, aut digniori praeficiatur officio vel ministerio, sive, ut dicit Smaragdus, non praeponatur in ordine vel in ministerio.
Ingenuus. ] Nimirum ille qui liber fuit ab initio, inquit Richardus de S. Angelo, sive nobilis.
Ex servitio. ] Id est « ex servili conditione nato, et ex servitute ad religionem veniente, » ut ait Boherius. Quemadmodum enim supra citatus notat hic Richardus, « Nobilitas amittitur propter monachatum; » id quod ex hoc loco colligit Boherius haec addens: « Ex isto paragrapho colligitur quod propter ingressum 66.0275D| religionis servitus et mundana nobilitas evanescunt, quia in sede, in amore vel officio nulli defertur nisi secundum merita vitae. » Et revera vera et sincera libertas non tam in generis nobilitate quam in vitiorum exstirpatione consistit. Bene enim Cassianus (Lib. V, c. 13) : « Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subjectione monstrare. » Hinc Diogenes dicere solitus erat: Inter servos et dominos malos praeter vocabula nihil interesse, nisi quod mancipia servirent dominis, et domini cupiditatibus.
Convertenti. ] Id est ad conversionem venienti; quasi diceret: Si servus et ignobilis hora prima ad conversionem veniens monasterium ingressus fuerit, huic nobilis et ingenuus hora secunda accedens non praeferatur.
Nisi alia rationabilis causa existat. ] Rationabilis isthaec causa ex duplici capite repeti potest: 1º ex vitae merito, 2º ex naturali aliqua industria, vel peritia 66.0276A| in aliqua arte, vel officio, qua 77 quis prae alio pollet: nam, verbi gratia, si junior aliquis frater secundum saeculum ignobilis in cantu peritus existat, ad cantandum in ecclesia seniori et ingenuo minus in cantu perito praeferri debet; vel, ut Hildemari utar exemplo, si in monasterio a Graecis monachis inhabitato inexistat omnium junior Latinam linguam apprime callens, et hospes Latinus adveniat, hic cum hospite, licet omnium novissimus, loqui debet. In officiis autem ac ministeriis exterioribus requiritur aptitudo et peritia ad hujusmodi munia exsequenda; in spiritalibus insuper vitae meritum.
Sin alias propria teneant loca. ] Nam, ut pie ac vere dicit devotus Girardus Belga monachus, « Idolum in templo Dei, qui alio titulo in monasterio honoratur, quam quo quisque alter ab altero coli praecipitur, aut pro vitae sanctitate prae aliis digne suscipitur. »
Quod si ita justitia dictante abbati visum fuerit. ] Justitia hic, ut observat Hildemarus, pro speciali virtute, quae unicuique reddit quod suum est accipitur; 66.0276B| vel, ut dicit Boherius, dictante justitia, id est ratione, sive etiam Deo, qui est vera justitia.
Et de cujuslibet ordine id faciat. ] Notat hic Hildemarus varios esse in monasterio ordines: 1º eorum qui laici ad conversionem veniunt; 2º clericorum et sacerdotum; 3º monachorum peregrinorum. Et de quolibet eorum ordine alios aliis praeferre potest, nam clerici etiam presbyteris et monachis peregrinis praeponi possunt.
Sin alias propria teneant loca. ] Prout nimirum convertuntur.
Quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus. ] Alludit hic S. Benedictus ad illa Apostoli verba: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis: non est Judaeus neque Graecus; non est servus neque liber; non est masculus neque femina, sed omnes vos unum estis in Christo Jesu. Omnes ergo in Christo unum sumus, hoc est unum corpus, ut exponunt Hildemarus et Smaragdus; quod iste confirmat ex 66.0276C| illis Apostoli verbis (I Cor. XII) : In uno Spiritu omnes nos, et in uno corpore baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi, etc. Cujus quidem corporis caput est ipse Christus, sub quo nos invicem membra. Vel in Christo unum sumus, conditione videlicet, creatione, redemptione, vocatione, ac coelestis gloriae promissione. Praeclare S. Caesarius (Serm. 116 in append. Serm. S. Aug.) : « Et nos, et omnis populis unius Domini servi sumus, uno pretio redempti, pari conditione in hunc mundum intravimus, simili quoque exitu migraturi sumus, et si bene agimus, ad unam beatitudinem pariter veniemus. »
Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur. ] Ad gratiam vel gloriam consequendam.
Si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. ] Juxta illud S. Augustini seu cujusvis alterius: « Non est apud Deum nisi meritorum discretio . . . . Apud Deum anima uniuscujusque 78 non est discernenda nobilitate, sed opere; nec genere, sed actione. » Et S. Gregorii 66.0276D| Lib. I Reg. cap. 72): « Apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur. » Unde et Aristoteles dicebat (I Polit.) : « virtus et malitia determinant servos et liberos, nobiles et ignobiles. » Porro S. Benedictus bonis operibus humilitatem adjungit; quia, ut apprime scribit S. Gregorius, « qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat; » et Smaragdus: « In his duabus rebus semper electi a reprobis discernuntur, id est in vera cordis humilitate et boni operis actione. »
Quaerunt hic cur S. Benedictus supra dixerit: Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in obedientia et operibus bonis invenerit meliorem; hic vero nos solum a Deo discerni, si meliores aliis in operibus bonis, et humiles inveniamur; ubi pro obedientia supposuit humilitatem. Respondetur ab humilitate non distingui obedientiam, quae primum 66.0277A| ejus gradum constituit ex Regulae cap. 5; aut si distinguantur, ita plane connexas, ut neutra alterius pati possit absentiam.
Ergo aequalis sit ab eo omnibus charitas. ] Simile est illud S. Orsiesii S. Pachomii discipuli in exhortatione ad monachos: « Cunctis exhibeas aequalitatem, ne forte quem tu diligis, Deus oderit; et quem odisti, Deus diligat. » Unam hic movent difficultatem, ex eo quod qui superius bonos aliis plus diligi permisit, aequalem hic omnibus esse charitatem velit. At difficultatis nodum solvere haud difficile est, duplicem cum Hildemaro, Bernardo Cassinensi, et Boherio charitatem distinguendo, unam cordis, alteram cordis simul et operis. Charitatem cordis erga omnes aequaliter habere abbatem oportet, quia omnium salutem optare, et quantum in ipso est procurare debet; at vero charitatem cordis simul et operis omnibus aequaliter impendere non tenetur; nam, ut dicit Boherius: « Charitas operis aliter tractat bonum, et aliter secundum merita tractat malum; 66.0277B| aliter firmum, aliter debilem; aliter abundantem, aliter indigentem. » Aliam ad hanc difficultatem solutionem adhibet Hildemarus, ut nimirum omnibus aequalis sit charitas, omnibus, inquam, aequaliter bonis. Cui concinit Nicolaus de Fractura hunc locum ita exponens: « Hic vult dicere, si omnes aequales fuerint in sancta conversatione, omnibus aequalem exhibeat charitatem; sin autem, prout unicuique opus erit. »
Una praebeatur omnibus secundum merita disciplina. ] Id est correctio sive punitio, ubi nimirum eadem est culpa, juxta illud S. Hieronymi: « Nullius accipias personam, non divitias, non potentias; quantumcunque sit potens, vel nobilis, si peccaverit, corripe eum, et comedisti azyma sinceritatis in amaritudine. » Plane usque adeo exosa fuit priscis Patribus in correptionibus et judiciis ferendis personarum acceptio, ut negligentem hac in re praepositum, et judicantem non secundum rei veritatem, sed secundum 66.0277C| personas, de solio deponi praecipiat S. Pachomius (Regul. art. 94) , donec corrigatur.
79 In doctrina namque sua. ] Doctrina hic pro correptione sumitur.
Apostolicam illam debet semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. ] Quae verba sic explicat citatus a Smaragdo S. Hieronymus: Argue peccantes, contestare ne peccent, increpa resistentes; et S. Prosper: Argue coaequales, obsecra seniores, increpa juniores; Richardus de S. Angelo: Argue admonendo, obsecra comminando, increpa ad poenam procedendo. At omnium optimam, ut existimat Smaragdus, apostolicae sententiae expositionem tradit S. Benedictus, cum subdit:
Id est miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta. ] « Ac si diceret, inquit Smaragdus, temporibus argutionis misce tempora obsecrationis; » quamvis aliter hunc locum explicent Hildemarus et Bernardus Cassinensis: Abbas nimirum miscet temporibus tempora, cum propter furorem aut aliam alicujus 66.0277D| fratris passionem, aliud in tempus differt increpationem, quam ille iratus aut perturbatus ferre non posset, et tunc non modo non prodesse, sed etiam obesse plurimum posset. Egregie enim citatus ab Hildemaro S. Gregorius: « Perturbati, inquit, quid audiant ignorant; sed ad se reducti tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt; menti autem furore ebriae omne rectum, quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto laudabiliter dixit. » Quapropter si quando tacere et parcere videntur superiores, non semper negligentiae, sed aliquando prudentiae eorum silentium ascribendum est, juxta illud S. Odonis abbatis Cluniacensis (Lib. III Collat., n. 44) : « Sane qui propterea non objurgat, quia vel aptius tempus exspectat, vel metuit ne increpati deteriores fiant, et invalidos pejus noceant, hoc non est negligentia, 66.0278A| vel cupiditatis occasio, sed consilium charitatis: nam, ut in XX Moralium libro dicitur. Sancti viri cum vident quosdam sua verba despicere, dum eos intelligunt divinitus deseri, gementes conticescunt; unde est illud: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? scriptum est: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Tacent ergo sancti viri, non ut eorum odium timeatur, sed ne illi odiendo pejores fiant. » His concinit S. Bernardus, seu quilibet auctor tractatus de Passione Domini, cap. 19, ubi sic loquitur: « Sunt quandoque malorum vitia arguendo, quandoque tacite sufferenda, secundum quod uniuscujusque, qui talis est, videris expedire; quia non omnes aegroti uno genere medicinae curantur. » Verum si sic miscere debent praelati temporibus tempora, ut correctionem in illud tempus differant quo fructuose eam sustinere possint subditi; non minus tenentur et ipsi ea exspectare tempora quibus eam utiliter queant inferre, ut nunquam perturbato adhuc animo peccantes puniant, ne forte plus vindictae quam 66.0278B| rationi et justitiae tribuere videantur: « Sane quia mox ut infertur injuria [egregium B. Petri Damiani monitum (Opusc. 18, dissertat. 3, cap. 4) ], perturbatur animus, vix rectum 80 illico valet promulgare judicium: sicut enim intuentis visum aqua dum quiescit admittit, si turbatur obtundit; sic humanus animus in ipso perturbationis articulo inoffensam recti judicii regulam et lineam non attendit, unde necesse est ut in posterum sententia differatur, quatenus aequata justitiae lance, judicium quod perturbata nequiverat, mens quieta suspendat. » Et recte quidem; nam, ut ait S. Basilius (Reg. fus. c. 50) , « qui animo commoto et iracundo fratrem arguit, non illum peccato liberat, sed seipsum delictis involvit. »
Aliam etiam hujus loci expositionem tradit Boherius: miscens temporibus tempora, id est habens rationem temporum, quibus committuntur culpae: aliter enim abbas corrigere debet aestatis tempore, aliter Quadragesimae: nam negligentiae quadragesimales 66.0278C| durius emendari debent.
Terroribus blandimenta. ] Recte B. Petrus Damiani (Opusc. 51, cap. 14) : « Si pectus tuum arca Dei est, sicut profecto dignum est, non in eo sola sit virga, quae feriat; sed et manna, quod in fraternae mentis palato dulcescat; non in eo sit zelus amaritudinis, qui deterreat; sed zelus potius charitatis, qui salubriter corrigat, sicque correptionis aculens vulnus delinquentium pungat, ut et mansuetudinis oleum leniori quoque fomento dulcescat. » Et certe eodem prorsus modo exhibere se debent abbates erga subditos, quo Deus ipse, cujus vices agunt, se gerit erga homines. Porro ipse Deus, ut loquitur S. Odo Cluniacensis abbas (Lib. I Collat., n. 3) , « modo nos asperis incitationibus terret, modo blandis consolationibus refovet; terrorem fomentis miscet, fomenta terrori, ut et corda peccatorum indicatis terroribus ad humilitatem inclinet, et humilem moerorem enarratis consolationum fomentis attollat, quatenus dum utraque 66.0278D| circa nos mira arte magisterii temperuntur, nec desperate inveniantur territi, nec incaute securi. » Vide S. Gregorii papae lib. II Pastor., cap. 6.
Dirum magistri, pium patris ostendat affectum. ] Juxta illud S. Gregorii (Lib. IX, ep. 8) : Boni te dulcem, pravi sentiant correctorem.
Id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, etc.] Clara prorsus et perspicua apostolicae sententiae expositio, cui proinde nihil superaddendum videtur: obiter tantum hic notabo Hildemarum, quem sub Petri diaconi Bernardus Cassinensis, sub nomine Pauli diaconi Boherius hunc ad locum citant, observare, indisciplinatos esse tribus modis: 1º Alii nec intelligunt nec verecundantur disciplinam, et in peccatum labuntur; 2º alii intelligunt et verecundantur excommunicationem, sed consuetudine et cupidine peccati illud committunt; 3º alii, qui sive intelligant, sive non, dicunt se nolle disciplinam suscipere: 66.0279A| quasi diceret: Alii sunt indisciplinati ex ignorantia, alii ex negligentia, alii ex contemptu.
Neque dissimulet peccata delinquentium. ] Aliquando abbas delinquentium peccata dissimulat, ne forte suis videatur 81 minus mansuetus aut dulcis; at in hoc maxime crudelem se demonstrat. « Crudelis est, inquit S. Basilius (Reg. brev. interr. 4) , qui tacet, et non arguit, quemadmodum qui venenum sineret in eo qui morsus est a venenata bestia, nec illud auferret; » et Augustinus (Serm. 13, de Script.) : « Scriptum est: Qui abjicit disciplinam infelix est. Bene potest addi ad istam sententiam: Sicut qui abjicit disciplinam infelix est, sic disciplinam qui negat crudelis est. » Vide S. Basil. Regul. fus. disp., cap. 24 et 25.
Sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputet. ] Apposite S. Joannes Climacus (Grad. 5) : « Dum vulnus recens est et adhuc calet, facilem habet curationem; ubi vero tempore inveteraverit, et neglectum corruptumque est, difficile curatur, multoque labore, igne, ferro, pharmaco et cauterio indiget. » 66.0279B| Idipsum mira arte suos olim discipulos docuit unus ex priscis Patribus (S. Doroth. Doct. 11, n. 5) . Hic nimirum cum aliquando una cum eis resideret in loco multis variisque cupressis consito, uni ex eis praecepit ut admodum parvam cupressum manu avelleret: quod ipse nullo negotio unica tantum manu admota praestitit. Dein majusculam ostendit, quam ambabus manibus avulsit; postea etiam tertiam, quam non sine magno labore extraxit; quartam rursus aliis majorem avelli praecepit, quod omni nisu omnique labore adhibito vix tandem praestare potuit. Quintam denique ostendit, quam ipse eradicare haud potuit; hinc alterum jussit ut fratrem adjuvaret, atque hanc ambo vix abstraxerunt. Tunc senex conversus ad omnes discipulos suos dixit: Sic sunt passiones et affectus nostri, dum parvuli sunt et recentes, summa facilitate et quiete eos excidere et exstirpare poterimus: si vero eos tanquam parvulos neglexerimus, paulatim convalescent; et quo magis convaluerint, 66.0279C| eo majore opus erit labore.
Memor periculi Heli sacerdotis de Silo. ] Ut omnem in arguendis puniendisque culpis ab abbate socordiam amoveret S. Benedictus, proponit Heli sacerdotis exemplum, qui delinquentes filios redarguit quidem; sed quia non eo quo debuerat modo punivit, arca Domini capta est, ipse retro decidens occubuit; ex quo S. Petrus Damiani ita infert (Opusc. 17, cap. 2) : « Si ergo Heli propter duos duntaxat filios, quos non ea qua digni erant invectione corripit, cum eis simul, et cum tot hominum multitudine periit; qua arbitramur dignos esse sententia qui in aula ecclesiastica et soliis judicantium praesident, et super non ignotis pravorum criminibus tacent? »
Et honestiores quidem atque intelligibiles animos prima et secunda admonitione verbis corripiat. ] Honestiores hic commentatores post Smaragdum intelligunt honorabiliores: honestus enim dicitur quasi honoris status. Sed Hildemarus honestiores eos appellat qui imitabilem vitam habent. Recta expositio; 66.0279D| hic enim honestiores et intelligibiles animos S. Benedictus opponit improbis, duris corde, superbis, et inobedientibus, quorum vita non modo non imitabilis, sed etiam penitus exsecranda.
82 Improbos autem. ] Improbi, secundum Smaragdum, sunt « imprudentes, probitate mentis carentes; » secundum Hildemarum ii qui per sex gradus ascenderint, nempe: 1º admonitionem secretam duplicem, 2º publicam correptionem, 3º excommunicationem, 4º jejunium nimium, 5º flagellum, 6º orationem fratrum; quos enim sex ista non emendant, merito dixeris improbos. Menardo autem, « improbus est monachus impudens pertinax in malitia; » additque: « S. Fructuosus apud Canisium scribit improbum appellari a S. Benedicto contumacem; aliquando tamen improbum dici eum qui, etsi saepe corripiatur, non tamen contradicit regulari disciplinae. »
Et duros corde. ] Duri corde et improbi nihil aut 66.0280A| vix inter se distant. Hildemaro : « Duri corde sunt qui, sive admoneantur, sive excommunicentur, non emendantur, neque etiam erubescunt, sed obstinata mente non timentes verecundiam atque excommunicationem, impetum sui cordis sequuntur. » Smaragdus vero duros corde vocat « pertinaces, vel contumaces, et incorrigibiles; » Boherius, indomitos.
Et superbos, et inobedientes verberum et corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat. ] Juxta illud S. Aureliani: « Superbis vero, inobedientibus, et iracundiam protrahentibus nunquam parcendum est donec corrigantur. » De verberum inflictione diximus in lib. II de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 11. Corporis vero castigationem vocant nimia jejunia, incarcerationem, et his similia; quamvis Smaragdus in excommunicatione, in verbis, et verberibus, castigationem corporis reponat.
Sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. ] Nimirum Proverb. XVIII, ubi legitur: Non recipit 66.0280B| stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus. Quem ergo non emendant verba, saltem emendent verbera.
Et iterum percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte. ] Nempe aeterna, juxta illud Prov. XXIII: Noli subrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. Felix percussio, quae tot percussionibus liberat.
Porro ex hac bonorum et improborum in correctionibus discretione, colliges non locis sanctificari homines, sed hominibus loca; nullamque exstars tam sanctam congregationem, quae suo in sinu malos aliquos non complectatur, ut egregie docet apud Cassianum abbas Piamon (Coll. 18, c. 16) : « Nec perversos, inquit, atque exsecrabiles quosque sanctorum virorum numero insertos latitare miremur; quia dum in hujus saeculi area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo 66.0280C| deputandas inter electissima frumenta misceri. Denique si vel Satan inter angelos, vel Judam inter apostolos, vel Nicolaum pravissimae haereseos inventorem inter diaconos reminiscamur electos, hoc quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. » Idem docet S. Augustinus in serm. 15 de Scripturis, 83 ubi etiam inquirenti cur bonis et religiosis Deus malos misceri permittat, ita reponit: « Responde mihi, in fornace aurificis palea quid facit? Puto non esse ibi sine causa paleam, ubi aurum purgatur: videamus quae ibi sint omnia; fornax est, palea est, aurum est, ignis est, artifex est; sed illa tria aurum, palea, ignis in fornace; artifex ad fornacem. Attende et istum mundum: mundus fornax est, palea homines mali, aurum homines boni, ignis tribulatio, artifex Deus; attende et vide, aurum non purgatur, si non palea uratur.
Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur. ] Duo hic dicit, meminisse debet abbas 66.0280D| quod est. scilicet homo, mortalis, fragilis, peccator, etc.; deinde quod dicitur, id est abbas, pater, praelatus. Primo tamen quod est, ut ex propriae fragilitatis et miseriae recordatione humiliatus, de sua non extollatur dignitate; deinde quod dicitur abbas, Christi vices gerens, a quo singulares et speciales gratias exspectare debet, quarum adjutorio commissum sibi officium exsequatur, ut animum non despondeat.
Et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. ] Cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum.
Sciatque quam difficilem et arduam rem suscepit regere animas. ] Quia, ut dicit S. Gregorius, ars est artium regimen animarum. Et sane si quis vix suam potest animam regere, alienam quomodo reget? Si corporalia aut temporalia tot exigunt curas, tot labores, quis sufficiet animabus curandis?
66.0281A| Et multorum servire moribus. ] Haec verba ex commentatorum sententia priorum sunt exposititia; ut idem sit regere animas, et multorum servire moribus, id est sic se aptare, et talem reddere subditorum moribus, ut bonos foveat, pravos corripiat, superbos humiliet, infirmos confortet, fortes dirigat, errantes in viam veritatis et justitiae reducat, ut loquitur Trithemius, totque habeat animos quot in suo regimine filios, ut dicit Regula cujusdam ad Virgines cap. I
Porro ex hoc Regulae S. Benedicti loco non male deducitur abbates et alios quoscunque praelatos eorum vere dici debere servos, quorum sibi cura commissa est, ut pote quorum servire moribus jubentur. Et sane si praelati spiritales sint animarum medici, meminisse omnino debent proprium medicorum esse non dominari, sed servire aegrotis. Hinc S. Basilius (Regul. fus., cap. 30) : « Praepositum, inquit, officii dignitas non extollat, ne et ipse ab humilitatis et modestiae felicitate decidat, et inflatus incidat in 66.0281B| laqueum diaboli; sed hoc certo sciat, quia multorum cura suscepta simul exigat, ut multis serviat. »
Et secundum uniuscujusque qualitatem vel intelligentiam ita se omnibus conformet et aptet. ] Quod utique praestabit, « quando cum magno magnus, cum parvo parvus efficitur, quando infirmis efficitur infirmus, ut infirmos salvos 84 faciat; quando forma factus gregi, humilibus humilitatis ostendit formam, obedientibus obedientiae praebet exempla; similiter abstinentibus, et vigilantibus, et orantibus, et in omnibus bonis virtutibus cunctis sibi subjectis normam praebet salutis, » ut loquitur Smaragdus.
Ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. ] Gregis augmentum hic intelligit non tam numero quam virtute ac bonis moribus. Quid enim prodest multitudo monachorum, ubi virtutum deficit numerus pullulatque multitudo vitiorum? Multiplicasti gentem, inquit propheta Domino, sed non multiplicasti 66.0281C| laetitiam. Sane multo aequius esset paucos, sed bonos habere monachos, quam plurimos malos, quorum exemplo corrumpuntur boni, omnisque regularis disciplina pessumdatur; ut merito inter relaxationis in ordine nostro causas, quorumdam abbatum negligentiam, qui non quos aut quales, sed quot haberent monachos curabunt, assignarit Mabillonius noster, quod erratum anno imperii 11 in edito brevi Capitularium reprehendit Carolus Magnus his verbis : « Quam utilitatem conferat Ecclesiae Christi, quod is qui pastor vel magister, cujuscunque venerabilis loci esse debet, magis studet in sua conversatione habere multos quam bonos, et non tam probis quam multitudine delectatur? » Non multitudo hominum, sed multitudo bene viventium coenobia sanctificat: imo, sicut paucitas monachorum obest quominus exacte regulae disciplina custodiatur, ita non minus multitudo monasticae observantiae nocet; vix enim in tanta multitudine fieri potest ut aliqui non reperiantur mali, quorum perversis 66.0281D| moribus boni et religiosi corrumpuntur. Deinde ubi multi sunt, nonnulli existunt quibus justis licet de causis aliquae exemptiones sunt concedendae, ex quibus sensim et sine sensu rigor observantiae regularis enervatur. Quod praesensisse videtur auctor Vitae S. Stephani Obazinensis abbatis libro I n. 16 (Tom. IV Misc. Baluz.) , ubi haec scribit: « Dum minima quaeque praetendimus, majora negligimus; sed et diuturna temporis longinquitate lassati, et cohabitantium multitudine praegravati, a pristino vigore defecimus, et remissius nos negligentiusque tractamus; dumque infirmis condescendere volumus, eorum potius negligentiam sectari quam eos ad perfectionem trahere festinamus. » Adde quod in tanta fratrum multitudine vix abbas omnium spiritalibus necessitatibus sufficere possit, cum praesertim eas per se cognoscere sibi haudquaquam vacet.
Signanter vero S. Benedictus dixit, gregis sibi 66.0282A| commissi, quia, inquit Hildemarus, « non est suus ille grex, sed Domini et sibi commissus; unde quia suus non est, sed sibi commissus, ideo debet diligenti cura illum tractare. »
Ante omnia ne dissimulans. ] Id est negligens; nam, ut dicit Boherius, in multis locis ponitur dissimulatio pro negligentia.
Aut parvipendens. ] Hoc est contemnens. Magnum noveris esse quod sequitur; nam, ut aiunt Smaragdus et Hildemarus parvipendere 85 idem est ac magnum aliquid animo superbo despicere, seu parum aestimare.
Salutem animarum sibi commissarum. ] Magnum utique salus animae, pro qua Christus mortuus est.
Plus gerat sollicitudinem de rebus terrenis ac transitoriis, atque caducis. ] Supple, quam de animabus. Non omnem omnino curam rerum temporalium abbati S. Pater adimit, sed nimiam tantum ac superfluam; de qua S. Augustinus (Serm. 101, de Script.) , « Quid pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non 66.0282B| permittit ad vitam? Quid miserius quam curando vitam amittere vitam? » Hujusmodi sollicitudines hic in abbate reprobat, perversorum quorumdam occurrens cupiditati, de quibus graphice Petrus Blesensis (Epist. 134) : « Sunt abbates, inquit, quaerentes potius quae sua sunt quam quae Jesu Christi; a fructibus eorum cognoscetis eos. Hi, animarum cura posthabita, summam sui officii reputant si in suam et suorum perniciem possessiones ecclesiae suae per fas et nefas culturis et aedificiis magnificent et dilatent; animarum vero curam, quae a spiritu timoris conceperant fructum salutis, quasi aborsum perniciose procurant; ut eis merito aptetur verbum prophetae dicentis: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminos suos . Hi sunt quos agitat spiritus hujus mundi, spiritus vertiginis et erroris. Melius est domum tuam augere moribus quam possessionibus; melius est coelum implere quam horreum. » Quod tamen non sic dictum velim, quasi 66.0282C| liceret abbati negligere temporalia, sine quorum adminiculo nec spiritalia nec aeterna vix comparari possunt. Unde et S. Theresia dicebat : « Ut spiritalia de bono in melius semper proficiant, maximi est momenti etiam in monasteriis indigentibus ac redditu carentibus, magnam rei temporalis curam gerere. » Recte autem S. Gregorius (Lib. I Regist., c. 24) : « Quisquis regendis fratribus praeest, vacare funditus a curis exterioribus non potest; sed tamen curandum magnopere est, ne ab his immoderate deprimatur; unde recte per Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radant, neque comam nutriant, sed tondentes attondeant capita sua. Quid signant capilli in capite nisi uberiores cogitationes in mente? qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas vitae praesentis exprimunt; quae ex neglecto ac torpenti sensu, quia inopportune prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia ergo cuncti qui praesunt habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen 66.0282D| eis vehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire, ut cogitationes carnis de vita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursus ad crescendum nimis relaxent; unde bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua, ut videlicet cura tempora is sollicitudinis et ad quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderate excrescant, etc. » Immoderatas hujusmodi curas abjecerat S. Gertrudis abbatissa Nivialensis (Saec. II Bened., p. 465) , quae, ut scribit Anonymus in ejus Vita, cap. 3, « bonis ac fidelibus dispensatoribus foris de 86 fratribus, infra vero septa monasterii spiritualibus sororibus curam familiarem commendavit, quatenus diebus ac noctibus in agone sancto, vigiliis ac orationibus, sanctis lectionibus et jejuniis contra spiritales nequitias potuisset dimicare. »
Porro cum abbas non omnem rei temporalis curam 66.0283A| adjicere teneatur, sed tantum superfluam, ut diximus, quaeritur an possit et debeat usque ad lites ad conservationem bonorum monasterii suscipiendas eam extendere? Sane sicut in rebus majoris momenti raptoribus bonorum monasterii cedendum non censeo, sic pro minutiis servos Dei judicio contendere non probo. Lites in omnibus omnino damnare videtur S. Augustinus pluribus in locis. Easdem in monachis maxime improbat S. Bernardus : « Video alios, inquit, quod non sine dolore videri debet, post aggressam Christi militiam rursus saecularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi, cum magna cura erigere muros, et negligere mores, sub praetextu quoque communis utilitatis verba vendere divitibus, et matronis salutationes; sed et contra imperatoris sui edictum concupiscere aliena, et sua cum lite repetere, non audientes Apostolum ex imperio Regis tubicinantem: Hoc ipsum, inquit, delictum est in vobis, quod causas habetis: quare non magis fraudem 66.0283B| patimini? Itane mundum sibi, et se mundo crucifixerunt, ut qui antea vix in suo vico vel oppido cogniti fuerant, modo circumeuntes provincias, et curias frequentantes, regum notitias principumque familiaritates assecuti sunt. » Et iterum ad Odonem abbatem fratresque Majoris Monasterii scribens (Epist. 387) : « Hoc autem dicimus tutius esse omni Christiano, et maxime monacho, possidere quidpiam minus, quam cum lite amplius; » et paulo ante: « Sed forsan dicitis: Nos nemini injuriam facimus, tenemus nostra, parati, si quis ex adverso est, subire judicium. Recte. Sed quid si alius responderit, et dixerit: Hoc ipsum delictum est in vobis quod causas habetis? Quare non magis fraudem patimini? Quid si legerit et alius? Si quis abstraxerit tua, ne repetas; quinimo, percutienti in dextram maxillam praebe et alteram; auferenti tunicam praebe et pallium. » Eadem erat mens Petri Blesensis cum ad H. Radingensem abbatem ita scriberet (Epist. 102) : « Contra 66.0283C| edictum coelestis imperatoris est non solum concupiscere, aut rapere aliena; sed sua etiam cum lite repetere. Apostolus ad Timotheum dicit: Servum Dei non oportet litigare; et idem: Hoc ipsum delictum est in vobis, quod judicia habetis, et non potius fraudem patimini; » et alibi ad G. abbatem Majoris Monasterii (Epist. 117) , qui priorem S. Cosmae traxerat in judicium: « Si votum professionis illius cui obligatus es diligenter attenderes, quae sursum sunt, non quae super terram propensiore studio procurares, juxta doctrinam Apostoli: Servum Dei non oportet litigare; cum ipse alibi dicat: Hoc ipsum delictum est in vobis, quod causas habetis, et non potius fraudem patimini. » Unde postea epistolam concludens addit: « Cessa igitur, imo cessent omnes religiosi a talibus, quibus conscientiae 87 sanctorum vulnerantur, denigratur bonorum opinio, scandalizatur ordo, animae jugulantur; qui enim pro terra litigant aut pro pascuis, indigni sunt in terra viventium aut loco pascuae collocari. » His 66.0283D| accedunt antiquae regulae monachorum: Regula S. Posthumio ab angelo tradita n. 18: « Non patiaris conjugatum judicio contendere tecum; melius est enim monacho fraudem et injurias sustinere, quam ut audiatur vox militis Christi in clamore. » Regulae fusius disputatae a S. Basilio (Cap. 9) : Contestari oportet insensatos cognatos (bona saeculo renuntiantium injuste retinentes), ne sacrilegii peccatum committant, juxta mandatum Domini, quo dixit: Si peccaverit adversum te frater tuus, vade, argue ipsum, etc. At judicio contendere contra ipsos apud extranea tribunalia, vetuit pietatis doctrina, ubi a Domino dictum est: Volenti tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte et pallium; et in Apostolo: Audet quisquam vestrum, negotium habens cum altero, judicium experiri sub injustis, et 66.0284A| non sub sanctis. Addit tamen: « Et sub illis (scilicet sanctis) in judicium vocare poterimus, sed ita ut potior sit salus fratris quam copia pecuniarum; nam et Dominus postquam dixit: Si te audierit, subjecit: Lucratus es, non pecuniam, sed fratrem tuum. Potest autem aliquando fieri ut manifestandae veritatis gratia, vocante nos ad praescriptam judicii diaetam eo qui primus adversum nos inique agere coepit, consentiamus; sed tanquam provocationi obtemperantes, et non proprio irae aut contentionis affectui obsecundantes, sed veritatem patefacientes; nam hoc pacto et adversarium etiam invitum a malis eripiemus, et ipsi mandata Dei non transgrediemur. » Regula S. Aureliani ad monachos (Num. 39) : « Lites nullas habeatis, obedientes praecepto Apostoli, ubi dicit: Servum Dei non oportet litigare, sed mansuetum esse. » Regula S. Stephani institutoris ordinis Grandimontensis (Cap. 24) : « Vobis praecipimus ut de rebus vobis datis vel dandis nunquam scriptum causa placitandi faciatis, nec etiam placitare praesumatis; » 66.0284B| et infra (Cap. 31) : « Firmissime vobis praecipimus ut nunquam propter vestra vel aliena cum aliquo placitare sive judicio contendere praesumatis, nec causas, nec controversias aliorum in manu vestra recipiatis. Quid plura? vobis praesentibus vel absentibus placita, vel hujusmodi conflictus saeculares nullatenus agantur in locis vestris. » S. Patris praecepto pro votis paruere non diu post ejus mortem sanctissimi illius discipuli, cum « locum de Mureto, in quo Deo fideles serviebant, diuque cum sanctissimo Patre suo servierant, monachi vici de Ambasiaco abbatiae S. Augustini de Lemovicis calumniari coeperunt; sed qui potius auferenti tunicam pallium volebant dimittere, quam inde ad placita et litigandi consuetudinem traherentur, habere locum alium vigilanter perquirere curaverunt, ubi caput religionis suae convenienter constituerent. » Denique Carthusienses monachi in tertia statutorum compilatione inter ea quae reprehensione digna existimant, istud recensent 66.0284C| (Cap. 3, n. 6) : « Quia nonnulli sunt in acquirendo nimis avidi, alii in alienando improvidi, alii vero ad litigia proni in 88 suum et domorum suarum non modicum detrimentum. » Quapropter non multo infra hoc edunt statutum (Num. 14) : « Quantum poterimus lites et processus fugiamus; servos enim Dei litigare non licet; et si interdum ad id nos impellit necessitas, pacem cum adversariis via amicabili vel arbitrali, si fieri poterit, quaeramus, vel oblatam amplectamur, ad vitandum discursus varios, litis eventus dubios, et expensas; ex his enim multa domibus et personis ordinis incommoda evenerunt. » Praeterieram pene S. Fructuosum, qui in Regula monastica communi (Cap. 3) , talem vult in abbatem eligi, qui « omnem causandi usum radicitus a suo corde repellat, et, si fas fuerit, per nullam occasionem in judicio cum hominibus contendat; sed si quis eum incitaverit, et tunicam tulerit, qualiter contendat ad vocem continuo dominicam, et pallium relinquat. Si certe aliquis insecutor monasterii 66.0284D| accesserit, et aliquid auferre conatus fuerit, et per vim tollere voluerit, uni de laicis causam injungat, et ipsi fidelissimo Christiano, quem vita bona commendat, et fama mala non reprobat, qui et res monasterii absque peccato judicet et quaerat; et si usus jurandi est, hoc faciat sine juramento et poena, et non tantum pro rerum lucro, sed ut persecutorem humilem et mansuetum ad veniam postulandam reducat. Quod si persecutor in sua perseveravit contumacia, et plus lucra dilexerit quam animam, statim causator cum eo contendere dimittat. Abbas vero absque ullo usu causandi, et eraso rancore stomachi simpliciter in suo monasterio cum suis monachis vivat, et nullam cum saecularibus causandi licentiam habeat. » His omnibus addi potest celebrati anno 813 concilii Moguntini 66.0285A| ista definitio (Can. 12) : « Hoc tamen omnino volumus, ut monachi nullatenus ad saecularia placita veniant, nec ipse abbas sine consensu episcopi sui cum necessitas exigit; tunc per jussionem et consilium episcopi illuc vadat; nequaquam tamen contentiones aut lites aliquas movere praesumat, sed quidquid quaerendum est aut respondendum, per advocatos suos hoc agat. » Felices sane hujus temporis monachi, cum tales inveniunt advocatos, quibus secure credi possint res monasterii: nec eos misera cogit necessitas sub fasce rerum temporalium, quas per semetipsos procurare oportet, gemere; cum pro suis potius et alienis peccatis gemere deberent: quamvis nos ab hoc scrupulo relevet S. Anselmus, qui aliquando consultus a quodam fratre qui diceret: « Relicto saeculo veni ad ordinem monachorum, sperans me ibi posse penitus intendere vitae perenni et Deo. Ecce autem ex praecepto abbatis mei saecularibus negotiis intendo; et dum res Ecclesiae contra saeculares defendere tuerique desidero, placito, litigo, etc., » 66.0285B| inter alia ita respondit: Monachus « obedientiae, quae sibi injuncta est, ita studeat, ut et res Ecclesiae contra omnes viriliter justeque tueatur et protegat, et de alieno per injustitiam sub dominium Ecclesiae nihil redigere satagat; si in hujusmodi conversatur et vivit, quamvis pro talibus missas perdat, nonnunquam loquatur cum fratres in claustro tacent, et quaedam similia horum faciat, vel dimittat, 89 quae ipsum nec faciunt, nec dimittunt. Obedientiae virtus, quam exercet, haec cuncta consumit, et vas integrum suum servans, farinam de sua mola fluentem, quae illum aeternaliter pascat, totam ac puram colligit atque recondit, etc. » Et haec quidem ei qui invito ac repugnanti animo saecularibus negotiis applicatur. Addit vero: « Et quid de illo sentiendum est qui se ultro ad dispositionem villarum offert, atque ut id quod cupit ad effectum perveniat, clam sibi adjutores advocat, munera pollicetur, gratiam spondet? » Refert Anselmus: « Nihil 66.0285C| hoc ad propositum monachi pertinet. » Et quaerenti: « Nonne hic talis licet hoc quod dixi cupiat, tamen sine licentia praelati sui nihil facere tentat? » respondet: « Licentia multos decepit. Obedientia enim et inobedientia contraria sunt; harum media licentia est. Is igitur quem obedientia non constringit claustra monasterii egredi, vult tamen exire, regulaeque districtionem licenter declinare, quamvis nolit sine licentia id praesumere, et idcirco actum suum licentia qua nititur possit defendere, peccatum tamen habet ex illicita voluntate; nec enim postquam mortuus mundo claustrum subiit, ad mundi negotia vel voluntate ullatenus redire debuit. Quia tamen ipsum velle suum non nisi permissus facto implere voluit, obedientia, quam in hoc amplexus est, ipsum factum excusabit; sed velle quod contra obedientiam habuit, periculosum, nisi poenituerit, illi erit. Quod nonnulli minus attendentes, licentia quam pro implenda voluntate sua expetunt, saepe falluntur. » Hactenus Anselmus, cujus mentem utinam omnes assequantur 66.0285D| et sequantur! Quomodo vero ipse in litibus et placitis se gereret, vide si lubet in ejusdem Vitae libro I, pag. 792, apud Surium.
Sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus rationem redditurus est. ] Simile est illud Orsiesii in exhortatione ad monachos: « Discamus quod oportet nos stare ante tribunal Christi, et de singulis non solum operibus, sed et cogitationibus judicari, et post rationem vitae nostrae etiam pro aliis qui nobis crediti sunt reddituros esse similiter rationem. » Formidanda prorsus praelatis omnibus sententia, quae vel ipsas vitae monasticae columnas commovit, viros omni sanctitate insignitos terruit. Hac nimirum perculsus Petrus Venerabilis ad Guigonem Carthusiae priorem ita scribebat (Lib. I, ep. 24) : « Hoc plus quam dicere possum metuens, et horrendum esse incidere 66.0286A| in manu Dei viventis sciens, gemino coarctor periculo, dum me mihique commissos attendo. Nam, sicut B. Gregorius ait: In illo tremendo judicii examine uniuscujusque testimonium vix sibi soli sufficiet, quanto minus sibi et proximo? Quomodo ergo tot millibus ubique terrarum diffusis, quos raro vel nunquam videre datur, ante Christum vivorum et mortuorum justum judicem adero? Qualiter secundum B. P. Benedictum de numero commissorum rationem reddere praevalebo, qui de propriae vitae studio requisitus mutus forsitan apparebo? » etc. Hac etiam multo se magis commotum fuisse 90 indicat S. Bernardus his verbis (Serm. 3 de Adv.) : « Longe graviori et periculosiori debito tenentur astricti, qui pro multis animabus reddituri sunt rationem. Quid ego infelix, quo me vertam, si tantum thesaurum, si pretiosum depositum istud, quod sibi Christus sanguine proprio pretiosius judicavit, contigerit negligentius custodiri? Si stillantem in cruce Domini sanguinem collegissem, essetque repositus penes me in vase 66.0286B| vitreo, quod et portari saepius oporteret, quid animi habiturus essem in discrimine tanto? Et certe id servandum accepi, pro quo mercator non insipiens, ipsa utique Sapientia, sanguinem illum dedit. Sed et habeo thesaurum istum in vasis fictilibus, et quibus multo plura quam vitreis imminere pericula videantur. »
Et ne causetur de minori forte substantia. ] Causari, uti observat noster Menardus, nonnunquam accipitur pro excusare et defendere. Ne ergo causetur de minori forte substantia, quasi diceret: Non excuset aut defendat suam negligentiam erga animas quas suscepit regendas, aut nimiam rerum temporalium sollicitudinem suam praetextu inopiae aut minoris substantiae.
Meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. ] Recte igitur S. Basilius (In Const. monast., c. 35) : « Si enim ubi duo vel tres congregati sunt in nomine Christi, in medio ipsorum est Christus, multo magis 66.0286C| ubi plures, et ubi multorum hominum congregatio. Aut igitur nihil nobis necessariorum praesente Christo deerit, quandoquidem neque Israelitis in solitudine necessaria defuerunt; aut si defuerit ad nostri probationem, satius erit egere et esse cum Christo, quam sine illius societate omnibus hujus vitae bonis abundare. » Ista S. Basilii verba sequentem etiam sententiam mirifice illustrant.
Et iterum: Nihil deest timentibus eum. ] Nam, ut ait Smaragdus, « qui Deum habet per quem cuncta creata sunt, et in quo manent et constant omnia, nihil minus de spiritali aut terrena potest habere substantia. » Hujus rei periculum fecerat S. Hugo Aeduensis monachus, qui, ut legimus in ejus Vita, n. 16, « asserebat sub ostentatione communis et verae fidei, quoniam si in quocunque locorum observatus fuerit praedicti Patris (Benedicti) tenor regularis institutionis, nullius indigentiae passuros penuriam, qui ibi habitaverint. Quod etiam plurimis in locis, 66.0286D| in quibus custoditur, hodie dignoscitur expertum: nec minus in illis in quibus frigescendo tepuit, egestas et inquietudo cubile locavit. » Idipsum deplorabat anonymus Vitae S. Stephani abbatis Obazinensis scriptor, ejus discipulus, cum scriberet: « Nunc autem dum pro terrenis et caducis rebus plus quam decet solliciti sumus, et de coelestibus non cogitamus, fit ut nec istis, nec illis aliquatenus abundemus, quoniam coelestia bona primum, id est potissimum quaerere jussi, caeterorum, quae restant, sollicitudinem divinae providentiae committere debuissemus. » Et hac quidem forte ratione S. Guillelmus abbas Divionensis, ut scribit in ejus Vita Glaber, 91 Rodulfus cap. 15 (Apud Boll. 1 Jan.) : « Tribus monasteriorum utilitatibus praepositis illud saepius inculcabat, ut in exactione sibi commissorum forent providi, ne forte nimis tenues pro census reditu affligerentur; dicebat 66.0287A| enim se magis velle largiri egenti quam exigere quidpiam ab indigente. » Optima sane monitio iis qui rei temporalis curam gerunt, quam ut sequantur plurimum obsecramus.
Sciatque quia qui suscipit animas regendas, etc.] Terribilis prorsus sententia, et quae plus timoris exigit quam expositionis.
66.0288A| Et ita semper timens futuram discussionem Pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, etc.] Sicque fit ut, quod ait S. Gregorius citatus a Petro Blesensi epist. 132 (Pastor. part. III, adm. 5) , tot sibi coronas multiplicat quot Deo animas lucrifacit.
CAPUT III. De adhibendis ad consilium fratribus. 66.0287|
66.0287A| Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat ipse unde agitur. Et audiens consilium fratrum, tractet apud se; et quod utilius judicaverit, faciat. Ideo a tem omnes ad consilium vocari diximus, quia 66.0287B| saepe juniori Dominus revelat quod melius est. Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subjectione, ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit; sed magis in abbatis pendeat arbitrio; ut quod salubrius judicaverit esse, ei cuncti obediant. Sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere.
66.0288A| In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam: neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem; neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve vel foris monasterium contendere. Quod 66.0288B| si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat. Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus 92 judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum. Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis .
COMMENTARIUS. 66.0287|
66.0287C| Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem, et dicat ipse unde agitur; et audiens consilium fratrum, tractet apud se, et quod utilius judicaverit esse, ei cuncti obediant. ] His in verbis, ut notat Boherius, quinque praesertim complectitur S. legislator: 1. Ut in rebus dubiis majorisque momenti congreget abbas omnes monachos, convocet abbas omnem congregationem. 2. Ut tractandas res ipse exponat, et dicat ipse unde agitur. 3. Ut fratrum de re proposita sententiam deposcat, et audiens consilium fratrum. 4. Audito fratrum consilio, ipse secum deliberet, tractet apud se. 5. Quod melius judicaverit, opere exsequatur: quae quidem omnia sigillatim expendenda sunt.
Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio. Praecipua vocant ea quae majoris sunt momenti, spectantque ad totam congregationem, ex quibus quinque potissimum recenset Hildemarus, suntque: 1. Susceptio novitiorum. 2. Ejectio e monasterio. 3. Poenitentia sive excommunicatio pro graviori culpa 66.0287D| injungenda, qualis aut quandiu durare oporteat. 4. Donum rei cujuscunque, quae sit alicujus pretii. 5. Mutatio gravis alicujus rei. Quibus addi possunt collationes beneficiorum, venditiones rerum monasterii, conductiones sive locationes immobilium bonorum, et alia hujusmodi bene multa.
Convocet abbas omnem congregationem. ] Congregationis nomine intelligitur coetus monachorum sub abbate aut superiore viventium; quibus non annumerantur novitii, ut pote qui nondum sunt congregationis corpori sociati, et libere ad saeculum possunt reverti: sed neque fratres laici, sive conversi, sive commissi, sive quovis alio nomine vocentur, qui ad exteriora tantum monachorum servitia sunt recepti.
Porro licet nullum ab hujusmodi negotiorum tractationibus excludit S. P. Benedictus, omnem enim congregationem convocari praecipit, ad has tamen 66.0288C| non solent nec debent vocari interdicti, suspensi, excommunicati, incarcerati, et qui in poenam gravis alicujus errati, aut aliquo qualicunque modo voce activa et passiva privantur. De absentibus 93 vero major est difficultas. De his ita discurrit in primo comment. Boherius: « In contractibus faciendis de jure non vocantur absentes; in electionibus praelatorum, receptionibus seu creationibus monachorum, et collationibus beneficiorum, absentes sunt vocandi, dummodo vocari possint commode et sine periculo. Et si nescitur ubi moram trahant, citari debent per edictum publicum in ecclesia, vel loco ubi morari consueverunt; nisi tamen consuetudo habeat ipsos ad capitulum non vocari. Et quod sic vocandi sunt, verum intellige, cum praemissae receptiones, creationes, sive collationes simul spectant ad abbatem et conventum. »
Convocabantur autem sonitu alicujus instrumenti, puta crepitaculi aut campanulae, quae apud Bursfeldenses (Caerem. Bursfeld. dist. 1, cap. 15) cum hoc 66.0288D| pulsatur discrimine, « ut pro capitulo tractatuum duo fiant signa; pro capitulo vero quotidiano unum tantum. » De notione autem capituli in quo fiebant hujusmodi convocationes, videsis Bened. Haeftenum lib. VIII, tract. 1, disq. 1.
Et dicat ipse unde agitur. ] Convocatis fratribus, abbas rem cujus causa congregavit eos, exponit; quia, ut ait Plato ( In Phaedro ), « in omni re consulendi principium, nosse id de quo consilium institutum; aut tota via aberrare necessum est. » Antequam vero tractandum negotium exponat, ex Hildemaro, « oculis corporeis fixis in terra, et oculo cordis in Deum, rogare debet Deum dicens: Domine, rogo clementiam tuam, ut per quem vis manifestare, dignare indicare. » Divino implorato auxilio, negotium explicet, allatis utrinque rationibus, sic tamen ut suam ipse non aperiat sententiam, ut omnis tollatur adulationi 66.0289A| aut assentationi occasio, ut libera et integra etiam timidioribus quid sentiant exponendi licentia detur, et ne forte inveniatur male feriatus aliquis, maligno discordiae spiritu agitatus, qui ut aliquam procreet abbati molestiam, cognito ejus desiderio, in contrariam abeat sententiam. Cui plane incommodo obviant Constitutiones congregationis Montis Oliveti, decernentes (Part. II, c. 3) , ut « caveat tam generalis quam particularis abbas, ne in proponendis in capitulo rebus, nutu, verbis, aut aliquo modo demonstrent quid fieri sibi magis placeat; sed proponant tantum, et audiant omnes, et communi consilio prudenter omnia tractent, ac statuant quod major pars utilius judicabit. Si secus, primo publice corripiatur, secundo, per sex menses suspendatur. »
Et audiens consilium fratrum. ] Juxta illud Scripturae: Qui sapiens est audit consilia . Non patiens ab aliis eorum interrumpi sermones, qui coeperint loqui, donec ex integro consilium expresserint: nec ipse indigne ferens aliquos suae contrariam 66.0289B| promere sententiam.
Tractet apud se. ] Licet aliud nihil ab abbate videatur desiderare S. Benedictus quam ut fratrum exquirat audiatque consilia, liberam ei postea quidquid libuerit exsequendi potestatem tribuens, idque ipsum exigere videatur natura consilii, antiquus tamen in ordine 94 Benedictino mos invaluit, ut auditis abbas fratrum sententiis, eas non ipse solus, sed cum senioribus sive prudentibus quibusdam fratribus expendat, quaeve sit sanior discernat, ac tandem quid sit faciendum dijudicet, ut patet ex antiquis Regulae commentatoribus Smaragdo et Hildemaro. « Quod consilium unusquisque dederit libenter audiat, et postea in secreto cum senioribus tantum fratribus qui utilius quive inutilius consilium dedit, subtiliter et acute discernat, » inquit Smaragdus. Rem paulo fusius exponit Hildemarus. Hic tradit in primis abbatem auditis fratrum sententiis, cum senioribus tribus quatuorve diebus tractare debere, cumque 66.0289C| illis fratrum expendere consilia, deinde libratis omnium consiliis, iterum convocatis in capitulo fratribus dicere: Tractavimus consilia vestra, nec potuimus invenire melius aliquod quam istud; quare volo ut fiat; cui omnes debent obedire. Aut si nullum ex omnibus fratrum consiliis aptum potuerit invenire, suum ipse proferre; cui si fratres non assentiant, tandem et suum et fratrum excutere consilium, libratis utrinque rationibus, et tunc demum quod melius perspexerit facere. In hujusmodi autem examine expendat abbas « quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, quid expediat secundum utilitatem, » ut ait Innocentius III.
Et quod utilius judicaverit esse faciat. ] Ita ut bono melius, meliori praeferat optimum. Itaque consilium fratrum in dubiis rebus ab abbate exposci jubet S. Benedictus, non consensum; resque ita se habebat temporibus Smaragdi atque Hildemari, qui tantummodo 66.0289D| volunt abbatem cum senioribus librare atque expendere fratrum consilia, non exspectato eorum nec seniorum consensu. Idem docet S. Bernardus ad monachos Majoris Monasterii sic scribens (Epist. 387) : « Quid quod abbas statuerit cum consilio seniorum stare non debet, si non omnes consenseritis? Itane in regula vestra manifestam super hoc sententiam aut non attenditis, aut contemnitis? Mandat siquidem ut fratres ad consilium vocati singuli sic respondeant quod senserint, quatenus defendere non praesumant quod responderint, sed abbas auditis singulorum sententiis, quam potissimum elegerit ei omnes sine contradicti ne acquiescant, etc. » Postea tamen aliquos tam latae abbatum potestati limites apponere visum est: unde nonnulli nunc occurrunt casus, in quibus haud potest pro suo libito absque fratrum assensu quidquam disponere. Octo praesertim recenset Joannes Trithemius in quibus sine fratrum consensu potestas ejus nulla est. 1. Non 66.0290A| potest res monasterii immobiles, ut agros, prata, et hujusmodi vendere, nisi conventus consentiat. 2. Non potest res monasterii absque voluntate et consensu conventus alicui haereditario jure, et perpetuo concedere. 3. Non potest monachum ad professionem recipere, non consentiente conventu. 4. Non potest gravare monasterium cum pignoribus et aliis cautionibus, saltem magnam summam recipiendo pecuniarum super aliqua bona monasterii, absque evidenti necessitate 95 et fratrum suorum consensu, sicut nec res immobiles a monasterio alienare. Quintum casum aliqui addere volunt, quod non liceat abbati dimittere monachum ad aliud ejusdem ordinis monasterium, se inibi stabiliendum absque consensu conventus, dicentes quod sicut congregationem augere sine ipsorum voluntate non potest, ita nec minuere. 6. Non potest aliqua statuta ipsis imponere quae se ultra regulam extendant, nisi consentiant illi. 7. Non potest aliquem ad confraternitatem totius monasterii accipere spiritualiter. 8. Non potest praebendarios 66.0290B| perpetuos recipere ad monasterium sine voluntate conventus. Hactenus Trithemius: sunt forte et alii plurimi casus, de quibus consulendae sunt cujusque congregationis constitutiones.
Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus, quia saepe juniori Dominus revelat quod melius est. ] Ut experimento se didicisse testatur S. Cyprianus his verbis (Epist. 10) : « Per nocturnas enim visiones, per dies quoque impletur apud nos Spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in exstasi videt oculis, et audit, et loquitur ea quae nos Dominus monere et instruere dignatur. » Ita Danieli duodecim duntaxat annos nato senum presbyterorum fraudem et dolum Dominus revelavit. Hinc Paulus apostolus, Si juniori, inquit, revelatum fuerit, senior taceat (I Cor. XIV). Quia ergo juniori saepe Dominus revelat quod melius est, juniores etiam novissimos ad consilium vocari voluit S. Benedictus: qua etiam ratione eos veteres monachi in suis collationibus, ut testatur 66.0290C| Cassianus (Collat. 16, c. 12) , admittebant: quamvis in nonnullis monachorum congregationibus soli sacris ordinibus initiati, ut minimum subdiaconi, capitularibus tractationibus intersint. Atque ita apud Carthusianos ex nova collectione statutorum, II parte, cap. 4. Sed et hoc apud eos recens est, nam Statuta Guigonis cap. 37, Antiqua Statuta, II parte, cap. 7, omnes monachos absolute convocari volunt.
Sic autem dent consilium fratres cum omni humanitatis subjectione. ] Hactenus S. Pater abbatem docuit quo pacto fratres ad consilium adhibere debeat; jam vero qualiter ipsos proprium sensum exprimere deceat exponit, dicens: Sic autem dent consilium fratres: sub hac nimirum forma quam tradit Hildemarus hunc regulae textum, Dicat unde agitur, explicans: « Tunc debent respondere monachi hoc modo: Auctoritas vestra est interrogandi, et nobis data est licentia respondendi; nunc autem rogamus ut quod dicturi sumus non procaciter esse dictum recipiatis, quod 66.0290D| respondebimus, quia cum vestra licentia dicimus. » Quibus abbas respondere debet: « Nostra est licentia ut dicatis. » Tunc unusquisque quod sentit exponat.
Cum omni humilitatis subjectione. ] Id est modeste et humiliter; quod utique praestabit quisquis non nisi vocatus venerit, interrogatus locutus fuerit, alios loquentes cum contemptu non irriserit, eorum verba superbe et tumultuose non interruperit; « quia superbus, ut ait S. Bernardus , primus in conventibus residet, in consiliis 96 primus respondet, non vocatus accedit, non jussus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta. » Vel etiam humilitatis subjectio, ut o servat Haeftenus (Lib. III, tract. 5, disq. 7) , in hoc potissimum spectatur, si interrogatus frater non absolute et auctoritative, quasi decretoriam proferens sententiam dicat: Sic agendum est: Sic fieri debet: Haec mea resolutio; sed: Ita mihi videtur: Credo quod sic 66.0291A| fieri posset, etc., adjiciendo illud quod peritissimis quoque theologis et jurisperitis familiare est: Salvo meliori judicio.
Ut non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit. ] Hoc enim humilitati, cum qua dari consilium jussit, repugnat. « Quae major potest esse superbia, inquit S. Bernardus (Serm. 2, de Resurrect.) , quam si unus suum judicium praeferat universae congregationis judicio, quasi solus haberet spiritum Dei? » Neque vero sic capienda sunt, S. Benedicti verba, quasi omnino sententiam suam tueri prohiberet; imo licet ad objecta respondere, quodque sibi visum fuerit sanius, validissimis, quoad fieri potest, rationibus firmare, dummodo omnis absit obstinatio aut pertinacia. Sed quid si insurgat loquenti contrarius aliquis? Audi Hildemarum: « Quod si alter e latere surgit dicens. Quia hoc quod dicis nec bonum, nec verum est, hic debet ille alter caute vigilare, ne in procacitatem cadat; id est debet dicere abbati: Si vobis placet, ego mittam rationem 66.0291B| quam de hac re sentio, et non debet contra illum fratrem qui sibi contrarie dixit aliquid contrarium dicere. Quod si abbas dederit licentiam, dicat rationem humiliter illius rei ita: Tantas habet congruentias, et tantas contrarietates. Si autem abbas non dederit licentiam dicendi rationem, ille vero taceat. »
Sed magis in abbatis pendeat arbitrio, ut quod salubrius esse judicaverit, ei cuncti obediant. ] Etsi contrarium ipsi senserint; neque indigne ferant siquando suum viderint deseri judicium, sed potius aliorum praevalere gaudeant; ut tacitus quisque illud sibi apud se usurpare queat S. Bernardi ad Ogerium scribentis (Epist. 87) : « Agnoscens siquidem meae sapientiae siccitatem, imo insipientiae meae semper suspectam habens temeritatem; cum non fit quod fieri laudo, nec audeo, nec debeo indignari, desiderans quemque consultius agere. Quoties vero mea sententia eligitur ac tenetur, gravi fateor onere me 66.0291C| premi sentio, rei finem semper pavidus, et nunquam securus exspectans. » Eadem erat mens haud dubium abbatis Poemenis, de quo referunt , « quod nunquam voluerit dare consilium suum, post alterius senis responsum, sed magis laudibus illud prorsus extulerit. »
Sed sicut discipulis convenit obedire magistro, ita et ipsum provide et juste condecet cuncta disponere. ] Quod adjicit, ne forte abbas quasi libera utens potestate, spretis fratrum consiliis, injuste disponat aliquid. Sane sicut abbatem fratrum adhaerere sententiae non astringit, sic non decet eum ab eorum sententia, maxime 97 cum in unam conveniunt, facile recedere.
In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam. ] Hactenus abbatem et fratres singillatim; nunc utrosque simul admonet ut in omnibus omnes magistram sequantur regulam, non solum in dandis consiliis, de quibus hic praesertim, sed in omnibus 66.0291D| aliis monasticis observantiis. Porro qui dicit omnes, nullum excipit; ergo nec abbates. Recte omnino Petrus Blesensis (Epist. 131) : « Nulli praelato aut subdito voluntatem sequi licet; nam et monachorum legislator quasi edicto praecipit generali, ut omnes magistram sequantur regulam, et ab hac lege nec abbas nec prior excipitur. » Et S. Bernardus : « Omnes, inquit, magistram sequantur regulam; nemo ergo suam voluntatem: ubi sane nec abbatem excipi puto. » Unde etiam congregati in concilio Aquisgranensi abbates sanxerunt (Can. 1) , « ut abbates regulam per singula verba discutientes pleniter legant; et intelligentes Domino opitulante efficaciter cum suis monachis implere studeant. » Neque vero hic solum desidiosos deliciososque abbates, qui, spreta communi fratrum vita, sibi ipsis in cameris indulgent, S. P. Benedictus arguit; sed illos insuper qui jure antiquitatis, aut 66.0292A| alicujus quod exercent officii sese a regulis exemptos existimant: quasi vero aetas aut dignitatis gradus absolveret, et non potius monachos stringeret. Si juniores ea jubentur agere quae majorum cohortantur exempla, eos prorsus hac vivendi ratione majores absolvunt a regulae observatione, eruntque inutiles omnes quaecunque regulae, quas nec seniores, nec ipsi juniores observare tenebuntur.
Quod vero S. legislator ait in omnibus, intelligi debet non solum in magnis, sed etiam in parvis; qui enim dicit in omnibus nihil omnino excipit: ubi tacite redarguit eos qui nonnullas observantias tanquam minimas despiciunt: quasi vero parvum aliquid foret apud Deum; parvum quo Deus honoratur, parvum quo aeternum gloriae pondus acquiri potest. Praeclare S. Augustinus , « Quod minimum est, inquit, minimum est; sed in minimo fidelem esse magnam est. Nam sicut ratio rotunditatis est ut a puncto medio omnes lineae pares in extremo ducantur, eadem est et in 66.0292B| magno disco, quae in nummulo exiguo: ita ubi parva recte geruntur, non minuitur justitiae magnitudo. » Audiant qui regulae observantias tanquam minimas contemnunt, audiant S. Bernardum ad Lotharium imperatorem scribentem (Epist. 139) : « Verendum est ne minimorum neglectus impedimentum sit maximorum; » et Scripturam: Qui spernit modica paulatim decidet. Nullus ergo dicat: Haec regula nihil est, haec observantia parva, istud praeceptum festuca est. O festuca quidem initio, sed quae processu temporis in trabem evadit! Festuca nutrita fit trabes, inquit S. Augustinus (Serm. 19, de Script.) . Certe terret me Bernardus cum dicit (Serm. 1, in Conv. S. Pauli) , « Cavete ne quis parva reputet, quamlibet parva scienter delinquere convincatur. Nemo dicat in corde suo: Levia sunt ista, non curo corrigere, non est magnum si in his maneam venialibus 98 minimisque peccatis: haec est enim dilectissimi impoenitentia, haec blasphemia in Spiritum sanctum, blasphemia 66.0292C| irremissibilis. » Sed demus parva sint peccata, nunquid ideo spernenda? « Noli despicere peccata tua, quia parva sunt, inquit S. Augustinus seu quivis alius, nam et pluviarum guttae sunt, et flumina implent, et moles trahunt, et arbores cum suis radicibus tollunt. Tu qui dicis quia parvum peccatum est, velim scire quoties tale peccatum admittis, si tot parvulas plagas in corpore tuo, tot maculas aut scissuras in vestibus tuis fieri velis? Cum ergo nec in corpore tuo plagas, nec in veste scissuras vel maculas fieri acquiescis, qua conscientia hoc facere in anima tua non metuis? Ac sic quicunque hoc fecerit, plus amat vestem aut carnem tuam quam animam. » Et paulo post: « Et quia, sicut dixi, in anima nostra facti sumus ad imaginem Dei, si in tabula aut lignea aut lapidea faceres imaginem tuam, et aliquis impudens homo vellet illam imaginem aut lapidibus frangere, aut aliquibus sordibus inquinare, velim scire si contra illum non moveretur animus tuus? etc. » Tandem, 66.0292D| ut hanc rem brevi absolvam, unum his addo S. Bernardi verbum (Serm. in Coena Domini) : « Haec, inquit, nemo contemnat aut parvipendat. Impossibile est enim cum eis salvari, impossibile est ea dilui, nisi per Christum Jesum, et a Christo. Nemo, inquam, perniciosa securitate dormitet, declinans in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis; quoniam nisi laverit ea Christus, non habebimus partem cum eo. » Plura de hac materia qui desideraverit, adeat si lubet Julium Nigronum tract. 10 inter asceticos; Benedictum Haeftenum lib. II tract. 8, disq. 8; Dionys. Carthusianum de Refect. claust. cap. 6; Dacriani Speculum monach. sub finem
Nec ab ea temere declinetur a quoquam. ] Temere, id est sine causa legitima. An vero sola abbatis dispensatio sufficiens sit a regula declinandi causa legitima? Respondeo legitimam esse, dummodo accedat necessitas aut utilitas; alioquin illa dispensatio aliud 66.0293A| nihil erit quam colorata praevaricatio. Ita docet S. Bernardus (Lib. III de Consider., c. 4) « Ubi necessitas urget, inquit, excusabilis dispensatio est; ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est; utilitas dico communis, non propria; nam cum nihil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. » Et Petrus Blesensis ad E. priorem de monasteriolo scribens (Epist. 131) : « Si vero alleges te per abbatem tuum a monasticae legis observantia relaxatum, scias quod licet abbati dispensatio credita sit, ea tamen statuere aut sustinere non permittitur, quae lucrum impediunt charitatis. »
Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem. ] Haec est enim quae infernum creavit: Tolle propriam voluntatem, inquit S. Bernardus , et infernus non erit. Quod vero dixit, in monasterio, non sic capiendum, quasi extra monasterium propriam liceret adimplere voluntatem; sed monasterium hic sumit pro ejus habitatoribus; illa scilicet figura qua continens pro contento accipitur.
66.0293B| 99 Neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. ] In nonnullis codicibus recentioribus legitur, proterve intus aut foris; sed intus non reperitur in codicibus Cassinensibus, neque in Oxoniensi, neque apud Hildemarum, neque apud Smaragdum; imo neque in codice quem propriis manibus scripsit S. Benedictus, ut docet idem Smaragdus, nec sane requiritur. Itaque juxta nostram lectionem sensus est, quod non omnem in monasterio contentionem S. Benedictus prohibuerit, sed protervam, superbam et contumacem; extra monasterium vero et protervam et amicam. Ita Smaragdus: « Sciendum est, inquit, quia cum contentionem cum additamento proterve vetuit, amicam et pacificam contentionem concessit; est enim amica et proficua contentio quae frequenter inter duos homines pro qualitate intervenientis causae efficitur: sicut inter B. Benedictum et Maurum ejus discipulum pro puero Placido quondam fuisse legitur. . . . Foris nec protervam, 66.0293C| nec amicam concessit, quia si in publico etiam amica contentio fiat, magistro inde nociva est despectio, et discipulo mortifera nascitur elatio. » Et sic forte intelligendus est S. Odo abbas Cluniacensis, cum ait (Lib. I Collat., n. 20) : « Quod magistri a subditis reprehendi non debeant, bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti, quae rectores significat, arca figuravit: quam quia casuram credens Oza levites erigere voluit, mox sententiam mortis accepit in humero percussus, quo ex praecepto legis eam ferre debuerat; quia nimirum cum subditi contra praelatos, quorum imperia ferre debuerant, manum submissionis mittunt, a sorte viventium reprobantur. » Idem docet Gaufridus Vindocinensis lib. IV, epist. 22.
Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subjaceat. ] Simile est illud Regulae S. Pachomii (Art 118) : « Si inventus fuerit unus ex fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur juxta mensuram peccati. » Regularem 66.0293D| autem disciplinam in eo constituunt, ut is qui deliquit, semel et iterum secreto admoneatur; deinde si non emendaverit objurgetur publice; postea si neque sic correxerit, excommunicationis vindicta plectatur; tandem non emendatus excommunicatione corporali, vindictae subjaceat; denique si flagellum non emendaverit, adhibeatur oratio fratrum; postremo, omnibus frustra tentatis, expellatur de monasterio. Ita fere Smaragdus, Hildemarus, et Bernardus Cassinensis, quorum sententiam confirmare videntur Consuetudines S. Benedicti Anianensis tom. IV Analectorum editae; atque hoc vocabant transire per gradus. In Regula S. Donati ad virgines regulari subdi disciplinae idem est ac carceri mancipari; nam capite 2, quod totum ex regula S. Benedicti cap. 3 desumpsit, sexu masculino in femininum mutato, postquam dixit: Quod si praesumpserit disciplinae regulari subjaceat; quasi explicans quid illud sit, subjungit: Id est in 66.0294A| cella detrudatur, donec poenitendo humilietur. Erit forte qui regularem disciplinam hic accipiat pro flagelli verbere. 100 Ita Venusinus abbas in Vita S. Petri abbatis Cavensis n. 28 (Boll. 4 Mart.) : « Ante altare eum ducens, regulari disciplinae subdidit, atque tam acriter verberare coepit, ut inter dolores exclamaret. » Certe disciplinam in Regula S. Benedicti pro corporali aliqua vindicta sumi patet ex ejusdem Regulae cap. 65, ubi vitiosum praepositum verbis admoneri praecipit usque quater, et si non emendaverit, addit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis.
Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat. ] Primo cum timore Dei, quia, ut dicit citatus a Boherio Cassiodorus, « semper bene geritur, si coelestis metus humanis moribus apponatur. » Deinde cum observatione regulae, ut ostenderet non minus abbatem quam monachos regulae subdi.
Sciens se procul dubio de omnibus judiciis suis aequissimo judici Deo rationem redditurum. ] Quod frequenter abbati S. Pater ingerit, praesertim cum aliquid ei 66.0294B| potestatis concedit, ut de accepto et concesso honore haud extollatur, ac semper cogitans quale suscepit onus, in Dei timore permaneat.
Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus. ] Vel etiam detrimento. Minora vocat ea quae fere usu quotidiano eveniunt, et ad omnem congregationem non pertinent, sed ad speciales tantummodo personas, eorumque officia, sive, ut vocabant, obedientias; ut sunt eligere praepositum, sicut habetur Regulae cap. 65, cum consilio fratrum ipse ordinet sibi praepositum, decanum, cellerarium, etc., emere hoc aut illud ad ornandam ecclesiam, et alia hujusmodi. Vel etiam minora possunt dici ea quae nunc ex jure absque ullo fratrum consensu abbas potest exsequi.
Seniorum tantum utatur consilio. ] Seniores hic vocat non omnino decrepitos, aut ordine monasterii primos, sed prudentes, discretos, expertosque fratres, quorum in electione non tam aetas quam maturitas 66.0294C| consideranda est: quamvis in iis non sit spernenda senectus, maxime si cum judicio et discretione juncta sit; nam, ut dicit vulgatus S. Ambrosius : « Apud omnes utique gentes honorabilis est senectus, unde et Synagoga, et postea Ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in Ecclesia. » Ubi ergo aequalis est morum maturitas, discretio, prudentia, et in sene et in juvene, debet senex juniori praeponi. Jam vero si quaeras quaenam potissimum virtutes in senioribus debeant requiri, respondet Hildemarus: In istis senioribus tria debent inquiri: fides, spes, charitas: fides, qua sub silentio tegant omnia; spes aeternorum praemiorum, qua roborati pro tuenda veritate omnia sustineant; charitas, qua omnes idem sapiant. His adde cognitionem boni et mali, qua possint illud prosequi, et istud persequi; summam prudentiam, summamque discretionem.
De numero vero seniorum Boherius existimat duos sufficere, et 101 revera satis esse in minori congregatione 66.0294D| non negaverim; at vero in majori tres quatuorve consulendos existimarem. Atque ita se habuisse apud veteres monachos colligitur ex his Hildemari verbis: « Cum tres aut quatuor locuti fuerint, alius inter illos sine vocatione accedat absque verecundia. » Apud Cassinenses seniores sunt: Prior claustralis, decani, magister novitiorum, et cellerarius; in congregatione Montis Oliveti: Vicarius, cellerarius, magister novitiorum, procurator, et senior secundum professionem. Fulienses vero in suis Constitutionibus haec statuunt (Cap. 3) : « Seniorum appellatione intelligimus praeter subpriorem cujusquo monasterii duos sacerdotes, ubi decem vocales sunt; aut unum sacerdotem, ubi minor est numerus, quos superior tanquam virtute, judicio, usuque rerum praestantiores e conventu suo elegerit, ut eorum consilio adjuvetur; quibus, quotiescunque de rebus temporalibus agitur, accedet cellerarius. »
66.0295A| Sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis. ] Ita S. Basilius : « In universo, inquit, generatim negotio meminisse debet antistes necessario Scripturae dicentis: Cum consilio fac omnia. » Hinc S. Vitalis, ordinis ejusdem S. Basilii abbas, inter alia ad successorem suum hortamenta: « Quae autem facienda contingunt, ait, tam spiritalia quam corporalia, non secundum proprium arbitrium et voluntatem, sed cum conscientia fiant, et consilio majorum, et eorum qui digni sunt reverentia. » Similiter et Petrus Blesensis ad abbatem S. Launomari scribens: « Omnia cum consilio fac; castorum enim consiliorum mater Sapientia in libro nominis sui dicit: Ego in consiliis habito, et intersum cogitationibus eruditis. Probatos autem in religione tecum habeas in consilio, in obsequio, in contubernio, tuae custodes honestatis et testes. » Hac in re laudant imprimis S. Fulgentium, qui, ut dicit anonymus ejus discipulus in illius Vita, cap. 29 (Apud Boll. 1 Januar.) , « in omni consilio 66.0295B| Bysaceno de rebus majoribus ipse primus consulebatur; in monasterio proprio de rebus etiam minimis 66.0296A| abbatem Felicem simpliciter consulebat. » Tum venerabilem Eigilem abbatem Fuldensem, qui, teste Candido in ejus Vita n. 22 (Saec. IV Bened. part. I) , « audiebat libenter consilium fratrum, et eorum collocutionibus saepissime fruebatur; sciebat enim scriptum: Omnia fac cum consilio; atque ideo non se sublimiorem, nec prudentiorem caeteris aestimabat, neque etiam inani tumore tractabat se consolatione alterius non indigere. » Sed inter alios maxime spectandus S. Stephanus abbas Obazinensis, qui, ut legitur in ejus Vitae lib. II, n. 14 (Tom. IV Misc. Baluz.) , « Nihil quamvis parvum sine alterius consilio facere voluerit: quod si res in promptu esset, nec dilationem admitteret, ipse vero in praesenti non haberet nisi aliquem ex simplicibus fratribus, aut unum forte ex familia, non tamen vel ab illo consilium quaerere dubitabat. »
Caeterum ut hoc caput paucis absolvam, S. Benedictus res majoris momenti omnium fratrum consilio; minora seniorum duntaxat; sed minima quae omni 66.0296B| fere momento eveniunt, solius abbatis prudentiae submittit.
CAPUT IV. Quae sint instrumenta bonorum operum. 66.0295|
4. Non adulterari.
3. Deinde, non.
66.0295B|
1. 102 Imprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute (Luc. X) .
2. Deinde, proximum tanquam seipsum.
66.0295D| occidere (Matth. V) . 66.0295D| (Levit. XIX) .
5. Non facere furtum (Exod. XX)
6. Non concupiscere (Deut. V) .
7. Non falsum testimonium dicere (II Petr. II)
8. Honorare omnes homines (Luc. IX) .
66.0295C|
9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat (Tob. IV) .
10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum (Matth. VII) .
11. Corpus castigare (I Cor. IX) .
12. Delicias non amplecti (II Petr. II) .
13. Jejunium amare (Dan. I) .
14. Pauperes recreare (Tob. IV) .
15. Nudum vestire (Isai. LVIII) .
16. Infirmum visitare (Matth. XXV) .
17. Mortuum sepelire (Tob. I) .
18. In tribulatione subvenire (Eccl. VI) .
19. Dolentem consolari (Eccl. VII) .
20. A saeculi actibus se facere alienum (II Tim. II) .
21. Nihil amori Christi praeponere (Matth. XIV) .
66.0295D|
27. Non jurare, ne forte.
22. Iram non perficere (Matth. V) .
23. Iracundiae tempus non reservare (Ephes. IV) .
24. Dolum in corde non tenere (Prov. XII) .
25. Pacem falsam non dare (Psal. XXVII) .
26. Charitatem non derelinquere (I Petr. IV) .
66.0296D| perjuret (Matth. V) .
28. Veritatem ex corde et ore proferre (Psal. XIV) .
29. Malum pro malo non reddere (I Thess. V) .
30. Injuriam non facere; sed et factam patienter sufferre (I Cor. VI) .
66.0296B|
35. Non vinolentum.
32. Maledicentes se, non remaledicere, sed magis.
103 31. Inimicos diligere (Matth. V) .
66.0296D| benedicere (I Petr. II) .
33. Persecutiones pro justitia sustinere (Matth. V) .
34. Non esse superbum (Tob. IV) .
66.0296D| (I Tim. III) .
36. Non mullum edacem (Eccl. XXXVII) .
37. Non somnolentum (Prov. XX) .
38. Non pigrum (Prov. XXIV) .
66.0296C|
39. Non murmurosum (Sap. I) .
40. Non detractorem (Prov. IV) .
41. Spem suam Deo committere (Psal. XXX) .
42. Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi (Jac. I) .
43. Malum vero, semper a se factum sciat et sibi reputet (Ose. XIII) .
44. Diem judicii timere (Job XXXI) .
45. Gehennam expavescere (Luc. XII) .
46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare (Psal. LXXXIII) .
47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere (Matth. XXIV)
48. Actus vitae suae omni hora custodire (Deut. IV) .
66.0296D|
49. In omni loco Deum se respicere, pro certo scire (Prov. V) .
50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere (Psal. XXXVI) .
51. Et seniori spirituali patefacere (Eccl. IX) .
52. Os suum a malo vel pravo eloquio custodire (Psal. XXXV) .
53. Multum loqui non amare (Prov. X) .
54. Verba vana aut risui apta non loqui .
66.0297A|
61. Non velle dici sanctum antequam sit; sed prius esse quod verius.
59..
55. Risum multum aut excussum non amare .
56. Lectiones sanctas libenter audire (Luc. IV) .
57. Orationi frequenter incumbere (Luc. XVIII) .
58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, de ipsis malis de caetero emendare (Psal. VI) .
66.0297B| Desideria carnis non perficere; voluntatem propriam odire (Gal. V) .
60. Praeceptis abbatis in omnibus obedire , etiamsi ipse aliter 104 (quod absit) agat, memores illud dominicum praeceptum, Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite .
66.0297B| dicatur (Matth. III) . 66.0297B|
62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere .
63. Castitatem amare (I Tim. V) .
64. Nullum odire (Luc. XIX) .
66.0298A|
65. Zelum non habere, invidiam non exercere (Gal. V) .
66. Contentionem non amare (II Tim. II) .
67. Elationem fugere (Psal. CXXX) .
68. Seniores venerari (Levit. XIX) .
69. Juniores diligere (I Tim. V) .
70. In Christi amore pro inimicis orare (Matth. V) .
71. Cum discordante ante solis occasum in pacem redire (Eph. IV) .
72. Et de Dei misericordia nunquam desperare (Ezech. XVIII) .
Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis: quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit: 66.0298B| quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt eum. Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione.
COMMENTARIUS. 66.0297|
66.0297B| Antequam singula capitis hujus instrumenta expendamus, nonnulla de his generatim praemittenda videntur. Et primo quidem illud notatu dignum occurrit, quod istud de bonorum operum instrumentis caput sit veluti breviarium compendiumque ipsius Regulae, totiusque perfectionis, cujus nihil illi defecturum 66.0297C| arbitror, quem hoc caput constiterit observasse: unde tot constat instrumentis quot Regula capitibus; ut qui illud opere impleverint, omnia simul implesse videantur.
Deinde observandum est tanto apud veteres caput istud fuisse in pretio, ut illud de verbo ad verbum suae ad Virgines Regulae cap. 3 inseruerit S. Donatus Bisuntinus episcopus: quod et praestitit Magister 105 Regulae etiam capite 3, sub hoc titulo: Quae est ars sancta quam docere debet abbas discipulos in monasterio, verbis tamen subinde mutatis et instrumentis nonnullis omissis. Similiter et Grimlaicus in Solitariorum Regula capite 25 cum hac praefatione: « Cum ergo omnium sanctarum Scripturarum paginae instrumentis bonorum operum sint refertae, et per earumdem sanctarum Scripturarum campos inveniri possint arma quibus vitia comprimantur et virtutes nutriantur; necesse tamen est huic Regulae sententiam cujusdam Patris inserere de instrumentis bonorum 66.0297D| operum; in qua sub magna brevitate quid solitariis agendum, quidve vitandum sit continetur. Oportet enim eos imprimis Deum diligere, etc. » Haec eadem instrumenta a S. P. Benedicto emendicata, ejus tamen nomine suppresso, et cum praefatione praedicta verbo tenus refert Theodulfus Aurelianensis episcopus in suo Capitulari cap. 21. Referuntur etiam in antiquo ordine Romano ex canone Theodori Anglorum episcopi in ordinatione abbatissae, uti observat Menardus noster.
Tertio. Petrus Boherius, Menardus, et post utrosque Haeftenus, existimarunt haec omnia bonorum operum instrumenta ex epistola prima S. Clementis in suam Regulam translata fuisse a S. Benedicto. Idem credidit olim etiam Amalarius in supplemento ad libros IV de Divinis officiis (t. II Analect., p. 142) . Verum non S. Benedictus a S. Clemente, sed Clementis subornator Isidorus Mercator ex Regula S. Benedicti totum hoc caput accepit, uti probat noster 66.0298B| Mabillonius in observationibus ad praefatum Amalarii supplementum.
Quarto. Occasione tituli hujus capitis isthaec occurrit difficultas: Cum ea quae hic continentur sint ipsa bona opera, quomodo instrumenta bonorum operum dicuntur? nihil enim est sui ipsius instrumentum. 66.0298C| Ad hanc difficultatem multae possunt adhiberi solutiones. Primo enim, ut observat Menardus, hic per hujusmodi bona opera intelligere possumus certam methodum perfectionis acquirendae, seu, ut loquitur S. Benedictus, artem spiritualem ad quam illa omnia, quae hic commemorantur, viam muniunt: ac proinde recte illius instrumenta dici possunt. 2º Virtutes et bona opera possunt etiam appellari instrumenta bonorum operum, quia sese mutuo indigent, se invicem adjuvant. Ita « per amorem Dei amor gignitur proximi, et per amorem proximi amor Dei nutritur, » ut loquitur S. Gregorius . Ita oratio jejunium, et jejunium orationem adjuvat; et sic unum alterius est instrumentum; licetque respectu sui dici nequeat instrumentum bonorum operum, potest tamen respectu aliorum. 3º Quaecunque hoc continentur in capite, considerari possunt aut ut praecepta, vel ut consilia: habita autem ratione definitionis instrumenti, quae est: id quo 66.0298D| utitur principalis causa, haec omnia consilia vel praecepta possunt dici moralia instrumenta, quibus lectis vel auditis utitur Deus, vel ipse S. Benedictus, ut nos ad bona opera exercenda moveat; et hac forte acceptione regulas et collationes Patrum appellarit instrumenta virtutum, Regulae cap. ultimo. 4º Si ipsam 106 instrumenti etymologiam expendamus, instrumentum dicitur ab eo quod instruit; et sic haec omnia dici possunt instrumenta bonorum operum, ut pote quae nos bona opera edocent.
Quinto. Denique observat Hildemarus capitis hujus titulum duobus modis posse concipi. 1º Simpliciter dictum, quasi diceret S. Benedictus: Hoc in capite disseremus quae sint instrumenta bonorum operum. 2º Interrogative, Quae sint instrumenta bonorum operum? ad quam interrogationem respondetur: Imprimis, etc.
Imprimis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute. ] Primum inquit instrumentum 66.0299A| diligere Deum, hoc est enim primum et maximum in lege mandatum: primum dignitate, primum utilitate, primum necessitate. Dignitate, quia, ut dicit apud Cassianum (Collat. 11, c. 12) abbas Chaeremon, « nihil pretiosius, nihil perfectius, nihil sublimius, nihil charitate perennius; » et Sanctus Caesarius (Serm. 107 in Append. Serm. S. Aug.) : « Charitas oleo comparatur; nam quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscimus, ita charitas omnibus virtutibus sublimior comparatur. » Utilitate, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; bonum utique, Deum possidendum; ut enim ait S. Augustinus (Lib. I de Doct. Chr., cap. 29) , « Deus vult se diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt aeternum pretium conferatur, hoc est ipse quem diligunt. » Unde et S. Ambrosius : « Charitas est, inquit, quae nos superioribus nectit coeloque inserit. » Tandem necessitate, et quidem aeternae salutis, quae sine Dei dilectione haudquaquam obtineri potest, Apostolo ad Corinthios 66.0299B| scribente: Etsi habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam; etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam: charitatem autem non habuero, nihil sum: etsi distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas; etsi tradidero corpus meum, ita ut ardeam: charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest .
Ab hac vero dilectionis lege nullus eximitur, nullus aliquo potest excusari praetextu: « Potest mihi aliquis dicere: Non possum jejunare, inquit S. Caesarius (Serm. 225 in Append. Serm. S. Aug.) , non possum vigilare; nunquid potest dicere: Non possum amare? Potest dicere: Non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere? » Et certe, ut optime observat S. Thomas , « diligere Deum super omnia est quiddam connaturale homini, et cuilibet creaturae, non solum rationali, sed etiam irrationali, et etiam inanimatae 66.0299C| secundum modum amoris, qui unicuique creaturae competere potest. » Unde etiam apposite S. Basilius (Regul. fus. cap. 2) : « Dilectio Dei, inquit, doceri non potest; neque enim luce gaudere, et vitam affectare ab alio quopiam didicimus; neque diligere parentes aut nutritores alius nos docuit: ad hunc itaque modum, vel certe multo magis divinum hoc desiderium non potest aliunde per externam doctrinam disci; sed constitutioni hominis seminaria quaedam indita est ratio, quae in seipsa haberet causas et affectus familiariter diligendi. »
107 Quia tamen nihil fit aut fieri debet a rationali creatura sine causa, quibus ad amorem divinum rationibus moveri possimus, breviter explicandum est.
Primam rationem paucis exponit S. Bernardus cum dicit (De Dilig. Deo, c. 1) : Causa diligendi Deum Deus est, hoc est summa bonitas, summus amor, summe amabilis, quem diligere omni creaturae connaturale est.
Secunda est propter summum ejus erga nos 66.0299D| amorem; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia , improbus sui provocator est amor: nullo pretio, nulla mercede compensari potest, uno rependitur amore; nec aliud a nobis exigit Deus, qui nos ad hoc unum dilexit, ut eum diligamus; « nam cum amat Deus, non aliud vult quam amari, inquit S. Bernardus (Serm. 83, in Cant.) , quippe non ad aliud amat quam ut ametur; sciens ipso a amore beatos qui se amaverint. » Cum ergo prior ipse dilexerit nos, « dignus plane est qui redametur, praesertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit, » ut loquitur iterum idem S. doctor (de Dilig. Deo, cap. 1) .
Tertia diligendi Dei causa procedit ex summis ejus in nos beneficiis, quibus suum S. Bernardus amorem ita excitabat (Ibid. c. 5) : « Quid ergo ego, qui Deum meum teneo vitae meae non solum gratuitum largitorem, largissimum administratorem, pium consolatorem, sollicitum gubernatorem; sed insuper etiam 66.0300A| copiosissimum redemptorem, aeternum conservatorem, ditatorem, glorificatorem? »
Quarta inter alias magnis nos urget stimulis gratia redemptionis, pretioso Christi sanguine comparata. « Sed est quod me plus movet, inquit idem S. Bernardus (Serm. 20, in Cant.) , plus urget, plus accendit, super omnia, inquam, reddit amabilem te mihi, Jesu bone, calix quem bibisti, opus redemptionis nostrae; hoc omnino amorem nostrum facile vindicat totum sibi; hoc, inquam, est quod nostram devotionem et blandius allicit, et justius exigit, et arctius stringit, etc. »
Quinta causa est, quia qui Deum diligit unus cum eo efficitur. Praeclare iterum S. Bernardus , « Neminem suspicit amor, sed ne despicit quidem: omnes ex aequo intuetur qui perfecte se amant, et in seipso celsos humilesque contemperat, nec modo pares, sed unum eos facit: tu Deum forsitan ab hac amoris regula excipi putas? Sed qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Quid miraris? ipse 66.0300B| factus est tanquam unus ex nobis. »
Sexta causa est, quia proprium monachorum opus est Deum diligere: unde Gilbertus de Hoillandia suos alloquens ait (Serm. 19, in Cant.) : « Aliorum alia sunt officia, vestrum speciale munus est amor. »
His atque aliis hujusmodi stimulis, qui passim occurrunt apud auctores, excitandus est in nobis amor Dei, quibus qui non excitatur, hunc non obdormire, sed prorsus mortuum esse merito dixeris; nam « dignus plane est morte qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est: et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse, nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est, » inquit S. Bernardus.
Porro licet modus diligendi Deum sit diligere sine modo, ut loquitur 108 idem S. doctor , aliquem tamen nobis hic praefixisse videtur S. Benedictus, cum dixit Deum diligendum esse ex toto corde, tota anima, tota virtute; quem modum ita exponit S. Augustinus : « Haec est regula dilectionis divinitus constituta: Diliges proximum tuum sicut teipsum; Deum vero ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; ut omnes cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. Cum ait: Toto corde, tota anima, tota mente, nullam vitae nostrae partem reliquit quae vacare debeat, et quasi locum dare, ut alia re velit frui; sed quidquid aliud diligendum venerit in animum, illuc rapiatur, quo totus dilectionis impetus currit. » Aliter S. Bernardus hunc locum explicat (Serm. 20, in Cant.) : « Mihi, inquit, videtur, si alius competentior sensus in hac trina distinctione non occurrit, amor quidem cordis ad zelum quemdam pertinere affectionis; animae vero amor ad industriam seu judicium rationis; virtutis autem dilectio ad animi posse referri constantiam vel vigorem. Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu; dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige ex tota virtute, ut nec mori pro ejus 66.0300D| amore pertimescas, etc. » Et infra: « Ergo nec abduci blanditiis, nec seduci fallaciis, nec injuriis frangi, toto corde, tota anima, tota virtute diligere est. » Neque certe minus amandus Deus; nam, ut dicit Gilbertus de Hoillandia (Serm. 19, in Cant.) , « Si infra vires tuas amor se cohibet et contrahit, iniquus est; et si juxta vires, exiguus. » Quid ergo? Iterum cum eodem Gilberto dicat unusquisque nostrum (Ibid.) : « Diligam te, bone Jesu; diligam te, virtus mea, quem non possum gratis diligere, nec possum tamen satis diligere; dirigantur in te ex integro studia mea, nec alieno deducantur et distrahantur affectu. At quam exigua sunt etiam cum integra sunt in te studia nostra? quomodo ergo diminuam, quod cum integrum est, tam exile est? totus in te, Deus bone, desiderio ferar. »
Deinde proximum tanquam seipsum. ] Ut hoc instrumentum breviter expediam, tria mihi inquirenda 66.0301A| propono: 1º quis noster proximus dicendus sit; 2º quis noster in eum affectus esse debeat; 3º quae instrumenti hujus necessitas vel utilitas.
Primum explicat S. Augustinus seu quivis alius his verbis: « Si forte quilibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut filii simus spiritaliter in charitate perfecta. » Angusta proximi notio, quam alibi paulo fusius S. doctor extendit: « Proximus inquit, est omnis homo; proximus tuus est qui tecum natus est ex Adam et Eva: omnes proximi sumus ratione nativitatis, et alter alteri frater, illa spe coelestis haereditatis proximum tuum debes putare omnem hominem etiam antequam sit Christianus. » Neque his quoque dilectionis limitibus contentus, proximo notionem ad ipsos etiam angelos extendit in libris de Doctrina Christiana (Lib. I, c. 30) , ubi postquam statuit eum dici proximum cui praebendum est, aut a quo nobis praebendum 66.0301B| est officium misericordiae, ita infert: « Manifestum 109 est hoc praecepto, quo jubemur proximum diligere, etiam S. angelos contineri, a quibus tantae misericordiae officia impenduntur. »
Jam vero qualis debeat esse nostra in proximum dilectio docet idem S. Augustinus his verbis : « Qui ergo diligit proximum, agit quantum potest ut sanus corpore sanusque animo sit; sed cura corporis ad sanitatem animi referenda est. » Et alibi (De Doctr. Christ., c. 22) ; « Quisquis ergo recte proximum diligit, hoc cum eo agere debet, ut et ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat Deum. » Verum cum tanta sit humanae infirmitatis necessitas, ut qui omnes homines diligere tenemur, omnibus tamen subvenire non possimus, quid in tanta necessitate positi potissimum agere debeamus, ita describit S. doctor (Ibid., c. 28) : « Omnes homines aeque diligendi sunt; sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro 66.0301C| locorum et temporum, vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. Sicut enim si tibi abundaret aliquid quod dari oporteret ei qui non habet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium vel indigentia, vel erga te aliqua necessitate superaret, nihil justius faceres quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quosque tibi colligatius temporaliter adhaerere potuerit. »
Necessitas hujus instrumenti repetitur ex necessitate amoris Dei, ejusque legis servandae: neque enim Deum diligere, ejusque legem custodire poterimus aliquando, nisi invicem dilexerimus. Hinc S. Bernardus (Serm. 33, de Divers.) : « Haec est professio fidei Christianae, ut qui vivit, jam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est; nec mihi dicat quis: Ei vivam, sed non tibi; quandoquidem non solum pro omnibus vixit, sed et pro omnibus mortuus 66.0301D| est. Quomodo enim ei vivit qui negligit sic ab eo dilectos? quomodo ei vivit qui legem ejus non implet, qui mandatum ejus non servat? Quaeris legem, quaeris mandatum? Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; et Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebatis legem Christi. Noli ergo, putare gratuitum bonum, quod exhibes proximo, ut liceat et dissimulare, si velis: debitor es, sacramenti cautione, et propria professione teneris. » Adde quod dilectio proximi dici potest insigne discipulatus Christi, sicuti ipse ait: In hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Ex quo S. Basilius ita argumentatur (Reg. fus., c. 3) : « Demonstrationis loco, quo ipsius agnoscamur discipuli, non miracula exigit, et virtutem portenta faciendi (quanquam horum etiam in Spiritu sancto largitus est operationem), sed quid? In hoc, inquit, cognoscent 66.0302A| omnes, quod discipuli mei sitis, si charitatem habueritis inter vos mutuam. »
Deinde non occidere. ] Apposite ad haec verba Menardus: Mirabitur, inquit, quispiam, cur monachis, quorum professio est perfectionis studium, tam dira crimina prohibeantur. Sed quamvis rara 110 haec sint in monasteriis, non tamen est abs re illa prohibuisse, ut suae recordentur fragilitatis monachi, nec se ob statum religiosum jam perfectionem attigisse existiment, seque ultra peccati metas pervenisse. Et sane SS. abbates Ermenoldus, Bercharius, Gerardus a parricidis monachis, culeo et simia dignis, impie trucidati sunt; quin et S. P. Benedicto a perfidis filiis vinum veneno mixtum propinatum fuisse testatur S. Gregorius. Unde non sine ratione inter canones sub Edgaro rege datos de modo imponendi poenitentiam apud Spelmannum, iste legitur (Num. 28) : « Si quis missalis sacerdos, vel monachus hominem occiderit, ordinis amittat dignitatem, et jejunet decem annos, scilicet quinque 66.0302B| annos pane et aqua, et per alterum quinquennium tres dies in qualibet septimana; in reliquis autem cibo fruatur, et donec vixerit crimen lugeat diligenter (Tom. I Conc. Angl., p. 465) . »
Verum non unum est ferri homicidium, aut solus homicida censendus est, qui occidit corpora, sed multo magis qui animas. Qui etiam odit fratrem suum homicida est, inquit Joannes; et Sapientia: Os quod mentitur occidit animam. Sed et ille qui detrahit fratri suo jure homicida censendus est: unde Grimlaicus in Regula solitariorum, quasi explicans istud instrumentum, ait (Cap. 25) : « Deinde non occidere, id est non detrahere; quia, ut ait Apostolus, qui detrahit fratri suo homicida est. » Et S. Bernardus (Serm. 17, de Divers.) : « Fugit vita quos odit, et quos vita fugit mori necesse est. An non et ipse moritur qui venenum bibit, quod ei malesuada lingua detractoris propinat? siquidem ei furtim dilectionis vita subtrahitur. » Denique et ille homicida est qui 66.0302C| alios sive verbo, sive exemplo ad peccatum impellit: nam « qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est eum a quo attenditur occidit, » ut loquitur S. Augustinus (Lib. de Past. c. 4) .
Non adulterari. ] Adulterii nomine omne fornicationis genus prohibet, non solum carnalis, sed etiam spiritualis; cujus quinque species apud Cassianum (Collat. 14, cap. 11) enumerat abbas Nesteros, scilicet: 1. Idololatriam, de qua apud Jeremiam arguitur Jerusalem, quod fornicata sit in omni colle sublimi, et sub omni ligno frondoso. 2. Omnem gentilium superstitionem in auguriis et observationibus dierum et temporum. 3. Superstitiones Judaicas in caeremoniis legalibus. 4. Haeresim. 5. « Quae in cogitationum pervagatione consistit: quia omnis cogitatio non solum turpis, sed etiam otiosa, et a Deo quantulumcunque discedens, a perfecto viro immundissima fornicatio deputatur. » De qua S. Augustinus Deum alloquens (Lib. II Confes., c. 6) : « Fornicatur anima cum avertitur abs te, et quaerit abs te quae 66.0302D| pura et liquida non invenit, nisi cum redit ad te; » et alibi (Cont. Adim., c. 7) : « Est autem animae fornicatio aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptio numque conversio. » Sextam speciem addit S. Ferreolus (Reg. c. 25) , quam in verbo turpi reponit. « Interrogo vos, inquit, fratres, quid ille minus adulterio facit, cujus communicat lingua peccato? quid luxuria minus exercuit, qui os castum sermonis corruptione violavit? Et ut hanc spurcitiam cunctis etiam cavere metus damnationis imponat, statuimus 111 hujus culpae reum communionem dominicam, vel osculum fratrum sex anni mensibus non habere. »
Si haec ille pro verbo turpi, quid decernit pro lapsu carnali? Nimirum ut flagello subdatur, Regulae cap. ultimo. Aliam poenam instituit Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 18) : « Si quis, ait, ex fratribus lugubriori lapsu, id est fornicationis ceciderit, ejiciendus 66.0303A| est de congregatione fratrum, et usque ad diem mortis, sive in alia regione poeniteat. » Et concilium Agathense citatum in excerptis Egberti Eboracensis episcopi cap. 68 (Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.) , « Si quis monachus adulterium aut furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinando, ut virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur. » Et synodus Germanica in Liptinensi confirmata cap. 6: « Quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua: et si ordinatus presbyter fuerit, duos annos in carcere permaneat antea flagellatus: si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, unum annum poenitentiam ibi agat. Similiter et nonnae velatae eadem poenitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis ejus. » Denique canones sub Edgaro rege Angliae 66.0303B| dati de modo imponendi poenitentiam n. 30 (Apud Spelman. tom. I Conc. Angl. ad ann. 967) : « Si missalis sacerdos, sive monachus lascivum coitum concupiscat, vel conjugium violaverit, jejunet decem annos, et semper defleat; » et n. 31: « Si missalis sacerdos, sive monachus, vel diaconus legitimam uxorem habuit, priusquam ordinem induerat, et relicta ea sacros ordines ingrediatur, postea tamen libidine pruriens eam denuo clam susceperit, jejunet eorum quilibet ta quam pro homicidio, et lugeat insuper vehementius; » et n. 32: « Si missalis sacerdos, vel monachus, vel diaconus, vel laicus, vel clericus cum moniali fornicaverit, jejunet quilibet, prout ordini suo convenit, tanquam pro homicidio; et quoad vixerit a carne abstineat; monialis autem decem annos, sicuti et sacerdos missalis, et semper factum lugeat » De monialibus haec singulariter statuit S. Gregorius papa ad Januarium episcopum scribens (Lib. III Reg., cap. 9) : « Si qua autem earum vel 66.0303C| per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem, ad lapsum adulterii deducta est, aut in stupri perducta fuerit voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae, in aliud districtius virginum monasterium in poenitentiam redigi volumus; ut illic orationibus atque jejuniis vacet, et sibi poenitendo proficiat, et metuendum caeteris arctioris disciplinae praestet exemplum. » Denique hic praeterire non possum factum Gaufridi abbatis Vindocinensis, cujus cum quidam monachus Cellae S. Clementis de Credonio lapsus carne fuisset, ad dictae Cellae priorem ita rescripsit (Lib. IV, ep. 4) : « Praesentibus litteris tibi praecipimus ut camerulam illam in qua sordidator ille et sordidus pravam exercuit actionem, omnino et festinanter destruas, et extraneum a claustro, et a curte B. Clementis facias eum. » Caeterum haec 112 mirari non debemus, cum adulterium sive apud gentiles, sive apud Judaeos, sive etiam apud Christianos capite damnatum fuisse observet Gazaeus ad Cassiani collat. 13, cap. 5.
66.0303D| Non facere furtum. ] Quia fures regnum Dei non possidebunt, ut ait Apostolus: unde et tam gravibus semper poenis furtum damnaverunt antiqui monachorum Patres. Poenae breves apud S. Basilium ita decernunt (Num. 9) : « Si quis tulerit aliquid a fratre, et occultaverit, careat benedictione. » Regula S. Pachomii (Art. 121) : « Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus, et aget poenitentiam publice in collecta, stabitque in vescendi loco; si autem in furto deprehensus fuerit, triginta novem verberabunt eum, et foris dabunt ei edere panem et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per singula orationum tempora cogent eum agere poenitentiam. » Cujus priorem periodum exscribit Regula Orientalis. Similiter in furto deprehensos subdit flagello Regula tertia SS. Patrum (Cap. 13.) : « Si quis vero monachus furtum fecerit, quod potius sacrilegium dici 66.0304A| potest, id censuimus ordinandum, ut jejunior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium clericatus excipiat; si vero jam clericus ad id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate privetur: cui sufficere potest pro actus sui levitate, impleta poenitentiae satisfactione, communio. » Quae pene totidem verbis ex concilio Agath. citantur in excerptis Egberti Eboracensis episc. cap. 68, apud Spelmannum. Regula S. Caesarii ad Virgines (Cap. 24) : « Si forte, ut se habet humana fragilitas, in tantum nefas aliquae de sororibus ausae fuerint diabolo instigante prorumpere, ut furtum faciant, aut in se invicem manus mittant, justum est ut legitimam disciplinam accipiant, a quibus regulae instituta violantur; necesse est enim ut in eis impleatur illud quod de indisciplinatis filiis per Salomonem praedixit Spiritus sanctus: Qui diligit filium assiduat illi flagellum; et iterum: Tu virga cum caedis, animam ejus de inferno liberabis. Disciplinam ipsam in praesentia congregationis excipiant, secundum illud Apostoli: Peccantes coram omnibus 66.0304B| corripe. » Hoc S. Caesarii decretum explicare videtur Regula S. Ferreoli hoc statuto (Cap. 39) : « Furti conscium, si adhuc vocare monachum possumus, quasi adulterum secundum flagello subdi, et magna censeri afflictione jubemus, dantes illi unam cum fornicatione sententiam; quia et ipse luxuriatus est cum furaretur. » Denique alii SS. Patres fures ex congregatione prorsus expellendos esse censuerunt, ut videre est in lib. V de Vitis Patrum, libello 10, num. 18, et in Vita S. Pachomii, n. 58, apud Bollandum 14 Maii. His omnibus adde monachorum S. Andreae Viennensis Constitutionem anno 1000 editam, qua decernunt, « ut qui coenobita deinceps sacrilegium facere ausus fuerit, subripiendo de refectorio scyphum, aut cultellum, aut mantile, aut quodlibet utensile refectorii, ultimus maneat ubique velut fur, et sacrilegus, donec sacrilegium emendetur, et insuper talis satisfactio fiat, ut caeteri metum habeant. Similiter quicunque de dormitorio aut laenam, aut 66.0304C| sagum, aut capitale, vel quamlibet supellectilem 113 sine licentia regulari subripuerit, in omni loco careat consortio fratrum velut fur et sacrilegus, donec sacrilegium restauretur; et praecipue talis fiat satisfactio, ut caeteri metum habeant. Si vero haec constitutio profanata fuerit, adhibeatur episcopus, et conventus virorum boni testimonii, et audacia stultorum confringatur, et domus Dei ad obsequium sacrae regulae reformetur. »
Cum autem furtum sit contrectatio rei alienae invito domino, non solum furtum committit qui pecunias aut res temporales subripit, « sed etiam, ut ait Bernardus Cassinensis, qui vel se, qui Deo dedicatus est, ab ejus servitio subtrahit, vel etiam alium verbo vel exemplo retrahit, et ad diaboli servitium trahit, alienam rem invito domino contrectando, sine dubio furtum facit. » Similiter, ut loquitur Boherius in primo comm., « in monasteriis furtum dispensator committit, si sibi appropriet quod debet fratribus ministrare; vel etiam si reservat monasterio superflua 66.0304D| pauperibus ea subtrahendo. » Denique, ut dicit Hildemarus, « furtum facti qui rem sibi ab abbate delegatam, id est deputatam, vel datam, aliis sine licentia tribuit. »
Non concupiscere. ] Concupiscentia aliquando in bonam, aliquando in malam partem sumitur; in bonam partem, ut cum David canit: Concupivit anima desiderare justificationes tuas; in malam, ut cum dicitur: Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Atque postremo hoc sensu hic a S. Benedicto prohibetur; quo nomine tamen non primos concupiscentiae motus, qui in nobis etiam cum gratia ad agonem relicti sunt, sed tantum consensum ad illos intelligere debemus.
Non falsum testimonium dicere. ] Istud instrumentum violat non solum qui contra veritatem aliquid profert, sed etiam qui, cum falsum aliquid audierit in 66.0305A| alterius praejudicium, tacet. Item qui aliter ea quae audit, aut videt, interpretatur quam sunt. Iterum qui vitam sanctam profitetur in publico, et iniqua agit in occulto. Denique qui ea quae verbis promisit, operibus implere negligit.
Tribus autem personis obnoxium faciunt falsidicum testem: Deo, cujus praesentiam contemnit: judici, quem mentiendo fallit; innocenti, quem falso testimonio laedit. « Propter hoc, inquit Richardus de S. Angelo, triplex poenitentia ei debetur: pro primo contemptu poenitentia septem annorum ut VI, quaest. 1, Quicunque; pro secunda elusione verberibus castigabitur (V, q. 5, Illi qui) ; pro tertia laesione secundum modum laesionis debet puniri. Argument. III, quaest. 9, Decernimus. » Quae tamen de falso testimonio coram judice publice prolato intelligenda censeo.
Honorare omnes homines. ] Juxta illud Petri apostoli: Omnes honorate. Sed cum honor sit proprie virtutis praemium, quo pacto omnes jubemur honorare homines, 66.0305B| cum tot mali, totque improbi ubique terrarum existant? Hanc difficultatem solvit Hildemarus, S. Benedicti verba sumendo in suppositione accommoda, ut scilicet omnes 114 homines honoremus, qui honorandi sunt. Praeterea observare licet cum S. Thoma (2-2, q. 63, a. 3) , homines honorari posse ex quadruplici motivo: 1º propter propriam virtutem; 2º propter virtutem alterius, scilicet Dei, seu communitatis; 3º propter signum virtutis, ut est senectus; 4º propter participationem divinae bonitatis; et sic omnes homines honorare debemus, quia nullus est in quo non insit aliqua divinae bonitatis participatio, saltem secundum aliquid. Jam vero si quis quaerat quid sit honor, aut in quo consistat, respondet S. Thomas (1-2, q. 2, a. 2) esse signum et testimonium quoddam illius excellentiae quae est in honorato.
Pro eo autem quod S. P. Benedictus habet honorare omnes homines, Magister legit honorare patrem et matrem; quod S. Pater qui alia hic recensuit Decalogi praecepta, consulto tacuit, quasi doceret ita monachos 66.0305C| parentibus suis obmortuos esse debere, ut ne de iis quidem cogitarent. Sciebat nimirum inordinatum parentum amorem monachis omnibus esse lapidem offendiculi, eos in quos ceciderit haud dubium contriturum; quemque propterea a suis coenobiis arcere omni opera studuerunt, quotquot pene fuerunt vitae monasticae institutores; ut nunquam, aut vix unquam parentes visere permittant, uti testantur praeclarae eorum hac de re leges, quas hic referre otiosum non judicamus. Ita S. Antonius : « Neque reverteris, inquit, invisere consanguineos tuos carnales, nec faciem tuam illis videndam praebeas, nec adeas ad illos. » Regula tertia SS. Patrum (Cap. 12) : « Pro custodienda fama specialiter statuimus ut nullus monachus in infirmitate positus, relicto monasterio, parentum studio commendetur; quia magis eum saecularium spectaculorum visu aut auditu pollui censemus, quam ab aegritudine posse purgari. » Eodem modo abbas Poemen in Apophthegmatis Patrum (Tom. I Monum. Eccl. Graec., pag. 637) : 66.0305D| « Ne propter necessitates abieris ad domum paternam. » Et Evagrius in Monachicis, n. 5: « Ne corripiaris curis parentalibus, aut cognatorum amicitiis; quinimo et assiduos cum eis congressus vita, ne forte a cellae quiete te auferant, et ad sua traducant negotia. » Sed omnium maxime S. Basilius pluribus in locis, praesertim vero in Constitutionibus monasticis (Cap. 21) , ubi inter alia haec habet: « A cognatis sane, amicis ac parentibus tantum affectu separatum esse convenit, quantum mortuis videmus cum vivis nihil esse commercii; » et alibi (Reg. fus. c. 32) : « Quibus semel in consortio fratrum locus datus est, a praeposito permitti non debet, ut ad alia mentis intentum avertant, aut sub praetextu visendi cognatos a fratribus secedant, et sine testium conscientia vitam agant, vel curam cognatorum secundum carnem suscipiant; » et ad interrogationem : « Quomodo venientes ad nos domesticos aut 66.0306A| parentes aspiciamus? » respondet: « Quemadmodum Dominus ostendit ac docuit, cum nuntiaretur illi ac diceretur: Ecce mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre; quibus quasi vehementer increpans respondit dicens: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? » et ad interrogationem sequentem: « S. parentes rogaverint, ut domum ad ipsos adeamus, nunquid ipsis auscultandum? » respondet: « Si hoc ad aedificationem 115 fidei petant; si quis talis sit qui possit cum illis ad hunc modum abire, cum approbatione mittatur. Si vero propter humanum aliquod officium praestandum audiat Dominum dicentem ad eum qui dixerat: Permitte mihi ire et renuntiare iis quae domi sunt: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Quod si de eo qui renuntiare tantum voluerat, tale judicium est, quid de hujus judicio dicendum est? » Multo severior plane S. Stephani ordinis Grandimontensis censura (In Regul. c. 34) : « Si forte, inquit, pater vester, vel quislibet amicus vester saecularis prope cellam 66.0306B| vestram graviter aegrotans, et peccata sua confiteri, et res suas disponere in praesentia vestra desiderans, mandet vobis ut eum visitetis, ejus praesentiam nullatenus adeatis, si tamen clericos necessitati suae sufficientes cum eo adesse contingat. Quod si illuc ire praesumentes in itinere moriamini, nequaquam Deo de vobis rationem reddemus. » His omnibus addo Carthusiensium monachorum statuta: « Monachi causa devotionis, pietatis, recreationis, visitationis parentum, aut quavis alia causa terminos suos nullatenus exeant; » et alibi: « Omnes personae ordinis vitent et fugiant parentum visitationes, et carnales affectiones; alioquin pro modo culpae puniantur; » et iterum alibi: « Curas propinquorum suorum quorumlibet fratribus nostris (conversis) interdicimus omnino, et ne ipsos sine licentia procuratoris aut prioris mercenarios conducant. »
Ex his omnibus liquet quantum monachos a parentum conspectu abhorrere voluerint SS. Patres. 66.0306C| Rationem affert S. Basilius his verbis : « Nam praeterquam quod illis nihil utilitatis afferemus, nostram etiam vitam tumultuatione et disturbatione complebimus, et peccatorum occasiones inveniemus. » Quod clarius et fusius alibi S. doctor explicat hoc modo: « Qui vero saecularium amicitiam diligenter complectitur, perpetuoque cum illis conversari desiderat, affectus etiam illorum per continuum convictum animae suae familiares faciet, iterumque mundano sensu animum replens, a bona auspicatione excidet, et spiritali sensu relicto, prioris vitae vomitum animo remandet, atque ab inimico per carnalem cognationem spiritalem conversationem interturbante vulnerabitur . . . Diabolus enim conspicatus nos omnem exuisse hujus saeculi curam, et ad coelum constanter properare, in eo sedulus est, ut indita nobis de cognatis nostris cogitatione hoc efficiat, ut curam illorum suscipiamus, mentemque circa saecularia sollicitam habeamus, ut pote quae sit illorum substantia, et an sit sufficiens vel minus, 66.0306D| quidve lucri illis ex contractibus accedat, et quousque opulentiam suam auxerint, aut quid damni per vitae hujus calamitates acceperint, et quantum de substantia facultatum decesserit; efficitque hoc pacto, ut successibus illorum congratulemur, et si quid infortunii sit, doleamus: ad haec, ut inimico quoque animo erga inimicos illorum simus, cum jubeamur nullum habere inimicum; congaudeamusque amicis plerumque illis, qui nulla digni sunt spiritali familiaritate, et laetemur propter injusta et iniqua illorum lucra . . . Accidit autem saepenumero, 116 ut propter cogitationes curandis cognatis addictas ausit religiosus et sacrilegium committere, ut cognatorum egestati medeatur; nam quae in sustentationem sanctorum, qui Deo se consecrarunt, reponuntur, sacra et vere anathemata aestimantur, et profano usui eximuntur: qui ergo aliquid ex illis suffuratur, ex eorum numero est qui sacrilegia committere non verentur. » Hactenus 66.0307A| S. Basilius, cujus textum, licet prolixum, relatu tamen dignissimum judicavimus, ut inde pateret quam aliena sit a vitae monasticae proposito incauta parentum conversatio. Hoc periculum agnoverat Paschasius Radbertus, cum laudans S. Adalandum , quod parentes patriamque fugisset, subdit: « Audiant hujusmodi virum nostri concives monachi, qui lenti requiescunt umbrarum delibuti fuligine; audiant qui post se saecularium greges trahunt: audiant, inquam, quod non satis tutum sit suorum se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit et ignorat fratres, ut veram nobis mentis ostendat fraternitatem: Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est: deinde revocat discipulum ab officio funeris, ne patrem liceat sepelire debito carnis jure. » Noverat et Ludovicus Pius imperator, homo saecularis, cum in exhortatione ad Eigilem abbatem Fuldensem diceret : « Multi monachorum 66.0307B| juxta cujusdam patris sententiam saecularibus actibus et forensibus negotiis involuti, dum propinquitati prodesse cupiunt, suas animas perdiderunt. » Haec verba, quae etiam citat S. Isidorus in Regula sua cap. 5, confusionis rubore suffundere debent monachos nonnullos quibus plus cordi sunt suorum res parentum quam parentibus ipsis; qui a saeculo separati cognatorum curis amplius implicari volunt quam in saeculo existentes aut fecissent aut facere potuissent; qui denique plus consanguineos diligunt quam diligantur ab ipsis. Longe alia erat praestantissimorum illorum monachorum intentio, qui omnem prorsus parentum memoriam ita deleverant animo, ut de his nequidem cogitarent. Talis erat eximius ille monachus cui, ut scribit Evagrius, cum denuntiata esset mors patris sui, « nuntianti dixit: Desine blasphemare, mens quippe Pater immortalis est; » quia Deus est. Talis et ille qui ad percipiendam morientis patris haereditatem invitatus, respondit: Ego ante eum 66.0307C| mundo mortuus sum; mortuus viventis haeres esse non potest. » Talis Theodorus ille insignis S. Pachomii discipulus, cujus cum mater episcopi litteris fulta, videndi filii gratia ad monasterium venisset, matri conspectum constanter renuit. Talis denique Marcus Silvani abbatis discipulus, qui aliquando jussus ad matrem exire, « gestabat vestem e variis panni segmentis consutam, eratque fuligine coquinae tinctus. Igitur propter obedientiam exiens clausit oculos et dixit: Salvos vos volo; nec vidit quemquam, nec mater eum agnovit. » Vide Vitam S. Pachomii cap. 28; Rufinum lib. III de Vi is Patrum. n. 32 et 154; Cassiani collat. 5, cap. 3; Vitam S. Vulmari abbatis, n. 7; Saec. III Bened., ubi similia referuntur exempla.
117 Sed quia nonnulli specioso pietatis velamine prurientem visendorum consanguineorum cupidinem obtegunt, his non abs re erit funestissimum cujusdam monachi casum ob oculos ponere. Rem narrat S. 66.0307D| Bernardus testis oculatus in haec verba : « Vidi ego hominem currentem bene; et ecce cogitatio (quidni vulpecula fuit?): Quantis, inquit, bonum quo solus fruor, si essem in patria, possem utique impertiri fratribus, et cognatis, notis et amicis! Amant me, et facile acquiescent suadenti. Utquid perditio haec? Vado illuc, et salvo multos ex illis, et me pariter; nec verendum in loci mutatione, etenim dum bene faciam, quid prodest ubi, nisi quod illic procul dubio satius, ubi fructuosius degam? Quid plura? It, et perit miser, non tam exsul ad patriam, quam canis reversus ad vomitum. Et se perdidit infelix, et suorum acquisivit neminem. » Videsis S. Hieronymum de Vita Malchi monachi.
Jam vero si quis objiciat Apostolum dicentem: Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior, respondet S. Basilius (Const. Monast., c. 21) : « Apostolus locutus est ad saeculares, ad eos qui divitias externas 66.0308A| et crassas habent, possuntque cognatorum egestatem solari . . . . Haec ad viventes pertinent, non ad mortuos; sunt enim mortui liberi ab universo debito isto. Tu vero mortuus es, et crucifixus toti mundo; renuntians enim divitiis terrenis, paupertatem amplexus es, teque ipsum offerens Deo, illius factus es peculium. Ut mortuus igitur, liber es ab omni collatione in cognatos; ut pauper, nihil habes quod suppedites: et ipsum quoque corpus, quod ex omnibus lucrifecisti, nec ipsum est in tua potestate situm, et tanquam Deo oblatum ad humanos usus transferri fas non est. »
Quid ergo parentibus dabimus? Respondet idem S. Basilius (Ibidem) : « Precabimur cognatis optima, justitiam, pietatem, atque eadem quae nos pretiosa judicavimus; nam ista nos decet illis precari, et illis utile est, ut per nos haec acquirant. » Denique ut tandem instrumentum istud absolvam, addit Petrus Blesensis (Epist. 20) : « Licet debeam parentibus affectionem naturalem, illud tamen non debeo, ut 66.0308B| pro eis me perdam, aut pro eis ab honestatis proposito me reflectam. Vaccae siquidem quae in Bethsames deferebant arcam Domini, licet eas traheret naturalis quaedam affectio vitulorum, ad eos tamen colla sua minime reflectebant. » Vide S. Hieron., epist. 1 ad Heliodorum.
Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat. ] Et vicissim, quod sibi vult fieri, alteri faciat; utrumque enim hoc instrumento continetur, quod ideo affirmativum dici potest, et negativum, uti ait Bernardus Cassinensis (Lib. III de Vit. Pat., n. 153) , solumque illud observanti sufficere potest ad salutem, quemadmodum docet apud Ruffinum quidam Pater; ut pote quod omnia dilectionis praecepta complectatur, ut fuse docet S. Gregorius papa in lib. X Mor., cap. 4, hic ab Hildemaro citatus. Porro tanti fuit non solum apud Christianos, sed etiam apud paganos istud effatum, ut in aedibus suis et in publicis operibus illud insculpi 118 juberent; id quod de Alexandro Severo 66.0308C| refert Lampridius in ejus Vita.
Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. ] Quid sit abnegare semetipsum discimus ex S. Basilio (Regul. fus., cap. 6) : « Abnegatio nostri, inquit, est omnimoda praeteritorum oblivio, et a nostris desideriis secessus: » quod his verbis exprimit Grimiaicus in Regula Solitariorum cap. 2: « Ad perfectionem non sufficit cuiquam sua derelinquere, nisi etiam semetipsum abneget. Sed quid est semetipsum abnegare, nisi voluntatibus propriis renuntiare? Seipsum abnegare est, ut qui superbus erat sit humilis, qui iracundus studeat esse mansuetus, qui luxuriosus sit castus, qui antea ebriosus sit sobrius, qui invidus et malevolus sit benignus et benevolus; nam si ita quisque renuntiat omnibus quae possidet, ut suis non renuntiet moribus, non est pro certo Christi discipulus; qui enim suis abrenuntiat, sua abnegat; qui vero pravis moribus abrenuntiat, semetipsum abnegat. » Vel etiam abnegare semetipsum 66.0308D| est, non solum illicita relinquere, pravos mores exuere; sed etiam a licitis abstinere, corpus castigare, crucem ferre; quo sensu intelligendus est Petrus Damiani, cum relatis Evangelii verbis: Si quis vult venire post me abneget semetipsum, etc., dicit (Serm. 47) : « Audi consilium, non praeceptum; si enim praeceptum esset, quicunque effectui non manciparent, cruciatus possent exspectare perpetuos: sed cum dicit: Si quis vult, in nostra posuit voluntate, utrum ex aequo cum eo currere festinemus. Grandis profecto labor, sed praemium incomparabile; » nam semper est praeceptum pravos exuere mores, illicita fugere, vitia relinquere, nec unquam licebit contrarium agere.
Verum non tantum B. Benedictus dixit: abnegare semetipsum, sed addit sibi: quod Menardus explicat « apud se, in sua conscientia, non coram hominibus. » Additque: « Et haec phrasis est S. Benedicto familiaris, ut cap. 7 Regulae: dicens sibi cum propheta; 66.0309A| et cap. 52, ut frater, qui forte sibi peculiariter vult orare, etc. » Vel etiam illud sibi sic potest intelligi, quia aliis abnegare semetipsum nunquam licet, sibi vero, quantum discretionis leges patiuntur, semper decet: totum se Deo, totum proximo se dare debet: at vero sibi semetipsum negare potest et debet, si perfecte vivere desiderat. Vel denique sibi, id est pro se, ad propriam utilitatem; quia quidquid praemii aut mercedis ex hac sequitur abnegatione, sibi, non aliis cedit.
Subdit S. Benedictus: Ut sequatur Christum, id est ut eum imitetur. Hic venit in mentem quod ait S. Bernardus (Serm. 62 de Divers.) : « Quidam sunt qui non sequuntur Christum, sed fugiunt; alii non sequuntur, sed praeeunt; nonnulli sequuntur, sed non assequuntur, alii vero sequuntur, et assequuntur. Non sequuntur, sed fugiunt, qui nondum peccare desistunt . . . Non sequuntur, sed praeeunt, qui magistrorum sententiis suas praeferunt . . . Sequuntur et non assequuntur, qui segniter ac remisse agunt, et 66.0309B| usque ad finem non perseverantes de medio itinere revertantur . . . Sequuntur et consequuntur; qui viam humilitatis ejus devoto mentis 119 affectu perseveranter imitantur: hujusmodi vere sequuntur Dominum. Qui mihi ministrat me sequatur, id est me imitetur: quo fructu? ut ubi sum ego, inquit, ibi sit et minister meus: fructus itaque hujus imitationis mansio est aeternae beatitudinis. »
Corpus castigare. Delicias non amplecti. ] Summam hoc duplici instrumento S. Pater mortificationis perfectionem complectitur, quae tota sita est in sustinentia laborum et abstinentia deliciarum, de quibus S. Augustinus (Serm. 38 de Script.) : « Duo sunt, inquit, quae in hac vita veluti laboriosa praecipiuntur a Domino: continere et sustinere; jubemur enim continere ab his quae in mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocantur duae virtutes quae mundant animam et capaces faciunt Divinitatis. »
66.0309C| Primo, itaque jubemur corpus castigare, ad instar Apostoli, qui, uti ipse dicebat, corpus castigabat et in servitutem redigebat; cujus exemplum perfecte imitabatur B. Raingardis, mater B. Petri Venerabilis, de qua haec ipse refert (Lib. II, ep. 17) : « Vigiliis et jejuniis immanem corpori persecutionem indixit, et in tantum his et aliis laboribus vires et carnes exhausit, ut carnibus exinanita, cute ossibus inhaerente, mihi post aliquos annos Marciniacum advenienti, ut filio mater alludens, secreto diceret: Gratias Deo, quia superflua mundi amisi; veteres carnes, quibus saeculo servieram, perdidi; jam novas induam, quibus nova Deo obsequia impendam. »
Notant autem hic commentatores recte praecipi a S. P. Benedicto corpus castigare, non occidere; quia cum discretione est affligendum, ut possit reliquis vitae monasticae exercitiis sufficere. Sed ista discretio non ex carnis prudentia, sed ex superioris charitate procedere debet; alioquin unicuique liceat illud usurpare quod, Palladio quaerenti cur ita corpus maceratione 66.0309D| attereret, respondit senex Dorotheus Thebanus: « Illud me occidit, ego quoque ipsum occidam (Pallad. in Laus., c, 2) . »
Deinde delicias non amplecti; nam « alioquin diverso itinere ambulat Christianus miles, si gaudia et delectationes quaerit, cui dux suus vias amaritudinis ostendit, » inquit S. Odo (Lib. I Collat., n. 34) . Neque desunt variae rationes quibus servus Dei ab amplectendis deliciis avertatur, cui vel illud Grimlaici sufficere debet (In Reg. Solit., c. 4) : « Iis qui militant Deo fugiendae sunt deliciae; quas qui habere volunt, sine dolore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine gravi dolore non perdunt. »
Delicias autem corporales, inquiebat abbas Joannes (Rufin. lib. II de Vit. Pat., c. 1) , non solum illas putetis, quibus homines saeculi fruuntur, sed abstinenti deliciae credendae sunt, omne quidquid cum 66.0310A| cupiditate sumpserit, etiamsi illud vile sit, et quod in usu abstinentibus esse solet: aqua denique ipsa, vel panis, si cum cupiditate sumantur, id est non ut necessitati corporis, sed ut animi desiderio satisfaciat, hoc etiam abstinenti deliciarum vitio ducitur.
120 Verum, ut optime notat Hildemarus, S. Benedictus hic non omnino vetat delicias, sed tantum ne eas amplectamur; quia nonnunquam necessitatis aut honestatis causa iis utendum est, ut cum quis in hospitio cum potenti aliquo reficit: at eas amplecti, id est diligere nunquam licet. Iis uti debemus, sed non frui; et quidem uti tanquam non utentes, ut perfectos illos imitemur de quibus S. Odo abbas Cluniacensis (Lib. I Coll., n. 39) : « Sic utuntur temporali subsidio, sicut viator utitur aut umbra, aut lecto: pausat corpore, sed mente ad aliud tendens recedere festinat. Sic et hi gressum cordis in transitoriis figere refugiunt, ne delectatione itineris sequestrentur a statione aeternae mansionis; in propriis autem gaudere desiderant, et idcirco in loco peregrinationis 66.0310B| felices esse recusant. »
Jejunium amare. ] Non dixit simpliciter jejunare; quia multi sunt qui charitatis causa, verbi gratia, propter hospitem, aut infirmitatis gratia, nec possunt, nec debent jejunare; et iterum alii sunt qui sine fructu, quia inviti, et cum murmure jejunant: sed quod perfectum est, jejunium amare, et quidem non solum carnis, sed quod majus est, cordis. « Oportet enim, ut ait Cassianus, exteriore homine jejunante, interiorem quoque similiter a cibis noxiis temperare. » Sed quia tunc vere jejunamus cum ea quae subtrahimus corpori, pauperum cedimus refectioni, apte omnino S. Benedictus addit:
Pauperes recreare. ] Juxta illud Scripturae: Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua . Quam profusi fuerint in recreandis pauperibus veteres monachi, nec lingua dicere, nec intellectus capere potest. Praesertim vero non sine aliquo animi stupore legere valemus quod 66.0310C| de egregiis illis sub Serapione abbate militantibus Christo refert Rufinus : « Hoc autem, inquit, moris erat non solum ipsis, sed et omnibus pene Aegyptiis monachis, ut messis tempore elocent ad metendum operam suam, atque ex ea mercede octog nos unusquisque modios frumenti plus minus conquireret, et horum partem plurimam pauperum usibus offerant; unde non solum regionis ipsius indigentes alantur, sed et Alexandriam naves frumento onustae dirigantur, vel in carcere conclusis, vel reliquis peregrinis, atque egentibus prorogandae. Neque enim intra Aegyptum sufficiunt pauperes, qui possint misericordiae eorum fructus et largitates absumere. » An vero ad hos, aut universum ad omnes monachos respexerit S. Isidorus, cum agens de monachis dixit (Lib. II de Divin. Officiis, c. 15) : « Quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat quod abundaverit. »
66.0310D| Quanta autem sollicitudine pauperum curam haberi voluerit S. Benedictus, patet non solum ex hoc capite et multis aliis sanctae Regulae locis, ut cum cap. 31 Cellerarium jubet omni sollicitudine pauperum curam gerere; cap. 53, pauperum et peregrinorum susceptioni sollicitam curam adhiberi; cap. 55, vetera vestimenta reponi in vestiario propter pauperes; cap. 58, professionem emissurum res quas habet 121 distribuere pauperibus vel monachis; sed etiam ex ejus Vita c. 28.
S. Patris in pauperes misericordiam pie aemulati sunt posteri ejus filii, ut passim testantur eorum hac de re statuta, ex quibus celebre est inter alia istud concilii Aquisgranensis (Can. 49) : « Ut de omnibus in eleemosynam datis tam ecclesiae quam fratribus, decimae pauperibus dentur. » Cujus canonis sensum aperit Hildemarus in Regulae caput 53 haec scribens: « Verum quia de hospitibus diximus, dicendum est 66.0311A| nunc unde hospites pauperes, aut unde divites pasci debemus: omnia enim, id est quidquid venerit in monasterium, id est aurum, argentum, aes, ferrum, arbores, vinum, poma, animalia, et reliqua, sive de omnibus quae in monasterio laborantur, decimae de his omnibus ad hospitale pauperum dari debent solummodo, id est ut non alii, hoc est servi, vel nobiles, sed solummodo pauperes pascantur. » Quod confirmat Petrus Damiani his verbis: « Ut copiosiora in pauperum alimenta proficiant, dantur in monasteriis et eremis decimae quorumcunque proventuum, et non modo pecorum, sed et ornicum pariter, et ovorum. » Et mss. S. Benigni Divionensis Consuetudines de officio eleemosynarii (Cap. 45) : « Habet enim decimam totius annonae, quae defertur in granario, tam de prope quam de longinquo; et etiam de illa quae relinquitur decanis, vel propter sementem, vel propter illa quibus indigent: decimatur enim quando tota est insimul, tam de illa quae defertur, quam de illa quae remanet. Eodem modo habet decimam totius 66.0311B| vini, quo dictum est de annona. » Denique vetus codex ms. de Observantia Regulae juxta formam Cluniacensium, part. III, cap. 24, ab Haefteno citatus: « Habet autem eleemosynarius, praeter ea quae propria sunt eleemosynariae, decimum panem de omnibus qui coquuntur in furno monasterii; decimam amam vini provenientis in vineis ecclesiae; et similiter de agnis aliisque pecoribus; nec non et de caseis, qui fiunt per curtes, decimam ipse levat. » Verum primam hujusce piae consuetudinis originem non concilio Aquisgranensi debemus, quam potius confirmasse credendum est, non instituisse; nam longo ante tempore S. Filibertus abbas Gemmeticensis (Saec. II Bened., pag. 822) monasterii sui « studebat omnes species decimare . . . . . ipsam igitur decimam in captivorum redemptionem et pauperum alimoniam deputabat; in tantum ut monachos suos propter hoc cum onustis navibus partibus transmarinis transmitteret, et greges captivorum per eum redempti 66.0311C| laudarent potentiam Christi, » ut loquitur anonymus in ejus Vita, n. 21. Neque hic stetit effusa nostrorum in pauperes et egenos pia misericordia; quos longe alias easque largiores in gratiam pauperum eleemosynas in dies distribuisse facile cognoscet qui vel antiqua S. Adalardi abbatis Corbeiensis statuta, et collectas ab Udalrico Cluniacensis monasterii consuetudines, aliasque permultas levi saltem oculo contueri voluerit. Scribit etiam Antonius Yepezius in aliquibus ordinis nostri monasteriis Hispaniae, non solum decimam bonorum partem in usus pauperum cedere, sed etiam quintam; laudatque inter alia Gallaeciae et Asturiae monasteria, 122 quae in fame et lue grassante sunt vera et certa egenorum horrea. Certe in praecitatis S. Adalardi statutis, praeter multa alia, haec lego (Lib. I, c. 6) : « Insuper disposuimus dare ipsi supra memorato hospitalario de omni argento quidquid ad portam venerit quintam partem per manus portarii senioris. » Ampliora etiam misericordiae viscera erga pauperes ostendit S. Isidorus, 66.0311D| cum tertiam bonorum monasterii partem ad usus egenorum assignat (Reg. c. 18) : « Omne, inquit, quod in monasterium in nummo ingredietur, sub testimonio seniorum accipiendum. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est; quarum una erit pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fraternum; alia pro egenis, tertia pro vestimentis fratrum et puerorum, vel quibusque ad necessitatem monasterii coemendis. » Insuper capite sequenti et decimo, quidquid residuum mensae fuerit, pauperum usibus reservandum praescribit Obtinuit et haec in omnibus fere ordinis nostri monasteriis consuetudo. Certe nostri Divionenses S. Benigni ex mss. Consuetudine, c. 45, et Cluniacenses ex Udalrico lib. II, c. 23, quidquid panis et vini mensae redundabat, et de aliis cibis medietatem pauperibus dispensabant. Pietatem suam in omnibus omnino alimentis extendit postea Petrus Venerabilis, 66.0312A| edito hoc statuto: « Quidquid de mensa quotidiana a fratribus superest, eleemosyna communis accipiat. » (Stat. 33.) Idem statutum anno 1200, sub Hugone V abbate renovatum est, et anno 1444 in capitulo provinciali Anglorum monachorum Northamptoniae celebrato sancitum. Idem etiam sub gravissimis poenis reperimus in concilio Oxoniensi anno 1222, apud Spelmannum (Tom. II Conc. Angl. p. 189) his verbis: « Omnia victualia religiosis apponenda sine subtractione aliqua eis apponantur, tam in conventu quam alibi, ubi reficiuntur; et de omnibus appositis totum residuum sine diminutione ita cedat in eleemosynam, per eleemosynarium egentibus fideliter erogandum; ita quod nec abbas, nec prior, nec eleemosynarius possit contra hoc dispensare: et quicunque statutum istud, vel illud de indumentis admittere vel observare noluerit, si sacerdos fuerit, a celebratione divinorum; si minoris ordinis vel monialis, a communione Dominici corporis usque ad plenam satisfactionem suspendatur. » Et Benedictus papa XII in sua 66.0312B| Constitutione, cap. 18: « Quidquid de administratis (cibis) supererit, eleemosynae applicetur per illum qui ad hoc fuerit deputatus; nec aliquis alius per se, vel per alium de refectorio seu infirmitorio, vel alio loco in quo monachi comedent, aliquid extrahere, vel alibi deferre, seu alteri usui applicare praesumat: quod si fecerit, pro qualibet vice per duos dies panis et aquae solummodo poenitentiae subdatur. »
At quid de amplissimis nostrorum Cluniacensium eleemosynis referam, qui vel uno die septemdecim egenorum millibus stipem erogasse memorantur? Quid de aliis Germaniae monasteriis? Sed satius est alienam hac in causa linguam audire, quam domesticam: « Sunt in sola Germania, inquit Dominicus Gravina ordinis S. Dominici, coenobia monachorum, quae octo et decem millia aureorum in pauperes 123 erogant; xenodochia passim occurrunt, quorum infirmi eorum expensis passim recreantur. Ter generales eleemosynae sexcentis et amplius distribuuntur; 66.0312C| uberiores vero anniversariorum tempore juxta fundatorum intentionem profunduntur; certis quoque anni temporibus quinque vel sex millia hominum, saepe quatuor millia etiam foventur. Quis secretas recenseat iis secreto datas, qui mendicare erubescunt, virginibus praesertim nobilibus, viduis afflictis, pauperrimis sed nobilibus viris? In iis quoque charitatis affectus propensior, quorum fortunae vel dejectione, vel flammis, aliisve innumeris calamitatibus absumptae. » Haec ille in laudem nostrorum. Non vacat hic omnes omnium coenobiorum, multo minus singularium abbatum erga pauperes eleemosynas recensere; at certe nonnulla quorumdam facta praetermittere non possum, quorum exemplum posteris ad aedificationem inservire potest, et utinam ad imitationem!
Hos inter excellit imprimis S. Ansbertus abbas Fontanellensis, qui, ut scribit Aigradus in ejus Vita, n. 21 (Sec. II Bened., pag. 1054) , « in praefato venerabili Fontanellensi monasterio, inter felicia bonitatis 66.0312D| suae gesta, etiam xenodochium imbecillium ac decrepitorum pauperum, ad instar duodeni apostolici numeri constituit, deputatis eisdem rebus quae sufficienter praeberent alimoniam: alias quoque duas constituit in eodem monasterio pauperum Christi debilium mansiones, quos in octogenario ex multis sacrato numero singillatim octonos habitare fecit, quibus sine indigentia quotidianum largiri victum perenniter censuit. Horum vacatio nulla erat alia nisi horis constitutis diurnis nocturnisve in domo Dei residere, orationi ac vacationi divinae devote insistere, et tempore S. sacrificii pro salute et salvatione populi Christiani Ecclesiaque catholica ubique diffusa victimam salutarem offerre. » Huic accensendus videtur S. Petrus abbas Cavensis, qui teste Venusino in ejus Vita, n. 7 (Boll. 4 Mart.) . egenos « catervatim pascere ac vestire consueverat, ac vestiendos, ac alendos tanto studio quaerere, ut etiam pro inveniendis civitates 66.0313A| exploraret. » Nec minoris censendum est pretii quod de suis Centulensibus scribit Hariulfus in Chron. lib. II, cap. 2: « Morum quidem divitiis plenam, sed rebus saeculi non valde locupletem vitam ducebant: non quod eis praediorum, ac redituum, seu villarum a S. Richario collata deesset copia; sed quod omnes redhibitionum impensas in pauperum magis quam in suas utilitates conferebant. » At omni prorsus laude dignum existimamus Guillelmi abbatis S. Benigni Divionensis factum, quo tumbam S. martyris undique auro atque argento vestitam, ob recreationem pauperum famis tempore dissipaverit, capsam auream, mirifice gemmis ornatam, cum tribus tabulis et duobus thuribulis argenteis, crucibusque, atque omne ornamentum in auro et argento vendidit. Simile aliquid narrat Matthaeus Parisius de Leofrico, decimo abbate S. Albani in Anglia ( In Vitis viginti trium abbat. S. Albani ). « Iste, inquit, invalescente fame miserabili in omnibus partibus Angliae, thesaurum ad fabricam ecclesiae diu ante reservatum, cum columnis tabularibus 66.0313B| in terra, ut dictum est, 124 inventis, cum materie etiam, et vasis aureis et argenteis, tam suae mensae quam ecclesiae deputatis, in pauperum expendit sustentationem . . . . Dicebat enim fideles Christi, maxime pauperes Dei esse ecclesiam, et templum, et ipsum specialiter aedificandum, et conservandum. » Consimili etiam pietate Gaufridus, abbas decimus sextus ejusdem monasterii, « feretrum B. martyris Albani, quod ipse operuerat auro, et argento, et gemmis pretiosis, discooperuit, ut eisdem spoliis pretiosis miserias pauperum alleviaret (Ibidem) . » His addo S. Odilonis abbatis Cluniacensis exemplum, qui, referente Jotsaldo monacho in ejus Vita cap. 7 (Bolland. 1 Janu.) , « in usus pauperum confregit plurima vasa ecclesiastica et ornamenta insignia; inter quae etiam imperialem Henrici imperatoris coronam; indignum judicans talia denegare pauperibus Christi, pro quibus effusus est sanguis Christi. » Eadem erat mens et animi propensio in pauperes S. Hugonis 66.0313C| abbatis item Cluniacensis, cum diceret, aurum et argentum « melius impensa quam servata rutilare; et juxta Ambrosii testimonium, tunc vere calicem ecclesiae, cum calix a fame vel ab hoste redimit, quos sanguis calicis a morte liberavit. » Vide acta S. Eusebiae n. 12, saec. II Bened., p. 988; et Vitam S. Athelvoldi cap. 29, saec. V, ubi similia facta referuntur. Superest ut hanc de charitate nostrorum in egenos materiam concludat singularis Divionensium S. Benigni consuetudo, quae Cluniacensibus etiam communis exstitit, ostenditque non solum diffusam in pauperes eorum curam, sed sollicitam etiam mulierum praecautionem: « Hoc quoque pertinet ad eleemosynarium, inquiunt mss. Consuetudines S. Benigni cap. 45, ut semet in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis suis, visitans illos qui pauperes alicubi jacent aegroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat; si femina, stat ad ostium, et famulum suum mittit ad eam; et dato eisdem quod melius potest, consolatur ipsos; et si quidlibet desiderat 66.0313D| praeter quod dedit eis, si commodum ullo modo est, ei inquirit, et postea mittit per famulos suos. Est autem consuetudo, quatenus mulieres quae in domibus sunt, ubi infirmi jacent, mox ut viderint eum venientem, exeant omnes; nunquam enim quandiu quaelibet mulier intra domum fuerit, ingredietur. » Denique nullis potest exprimi verbis quanta majorum nostrorum charitas effulserit in sublevandis egenis, recipiendis peregrinis, redimendis captivis, consolandis aegrotis, quandiu liberam bonorum suorum dispensationem habuerunt, hoc est adusque saecularium abbatum tempora, qui sibi haec omnia usurparunt. Ex quibus patet quam exitialis bono publico sit hujusmodi saecularium abbatum institutio, qui in privatum commodum convertunt, quod infinitae miserorum multitudini esset profuturum.
66.0314A| Porro quod S. P. Benedictus hic jubet pauperes recreare, ad eos potissimum spectat quibus haec provincia demandata est; caeteri enim qui nec proprii corporis habent potestatem, nihil nisi precibus valent. In distribuendis autem eleemosynis, probarem maxime quod praescribit S. Caesarius in Regula ad sanctimoniales (Cap. 39) : « Hoc etiam moneo, inquit, 125 propter nimiam inquietudinem, ad januam monasterii quotidianae vel assiduae eleemosynae non fiant; sed quod Deus dedit ut possit usibus monasterii remanere, abbatissa per provisorem ordinet pauperibus dispensari. » Idem statuisse videtur S. Aurelianus in Regulae cap. 44.
Caeterum, ut observat Smaragdus, est et aliud duale eleemosynae genus, quo debent maxime monachi pauperes recreare; quorum unum infirmis et tribulatis, aliud vero stultis et nescientibus est adhibendum: qui enim infirmo per compassionem communicat, et tribulato consolationis consilium subministrat, sine dubio pauperes recreat. Similiter et qui 66.0314B| doctrinam stultis, et scientiae verbum ministrat ignaris, eleemosynarii dignus est laudari praeconiis. Aliter Richardus de S. Angelo: « Pauperes recreare, inquit, hoc est unum genus eleemosynarum; secundum est dimittere a quo laesus fueris: tertium est delinquentes corrigere, et errantes ad viam reducere veritatis. » Quod idem exstat in Regula Solitariorum cap. 55.
Nudum vestire. ] Instrumentum istud, sicut et prius, non est omnium, sed abbatis tantummodo et eorum quibus id muneris ab eo commissum est; quamvis in coenobiis in quibus certis statis temporibus nova fratribus vestimenta distribuuntur, veteribus in pauperes erogandis, qui sua vestimenta postea pauperibus danda sollicite conservat, is quantum in se est, nudum vestire censendus est.
Verum, ut optime observat Smaragdus, non una est corporis nuditas, est et alia multo periculosior et pejor, animae scilicet, cujus vestimenta sunt virtutes, de quibus Isaias: Induit me vestimento salutis: et 66.0314C| sic nudum spiritualiter vestit, qui vitiosum virtutibus nudum, ut exuat vitia et induat virtutes, charitative admonet, inquit Bernardus Cassinensis.
Infirmum visitare. ] Hoc instrumentum de infirmis intra monasterium existentibus maxime est intelligendum; nam, ut observat Hildemarus, officina ubi haec omnia operanda sunt claustra sunt monasterii, et stabilitas in congregatione, neque ad omnes pertinet, sed ad Infirmarium, cui infirmorum cura specialiter commissa est; ad Cellerarium, cui ex Regulae cap. 31, haec charitatis officia incumbunt; et ad abbatem, qui ex eadem regula curam maximam habere debet, ne a servitoribus negligantur infirmi: caeteri vero cum omnes diurnas horas alicui exercitio assignatas habeant, absque Superioris licentia visitare non debent infirmos. Atque haec est antiqua veterum monachorum praxis, quam exprimit Regula S. Pachomii his verbis (Art. 24) : « Aegrotantem absque concessu majoris nullus audeat visitare. » Abbas tamen, ut ait Hildemarus, cum frater aliquis valde infirmus 66.0314D| annuntiatur, dicat in capitulo: » Qui vult infirmum visitare, vadat hodie, et visitet; » forte loquens juxta sui temporis morem.
Visitantem vero istud imprimis observare debet, quod tradit S. Ephraem: « Si aegrotum visitas, vide ne inimicus inter vos otiosiloquium suggerat, aut detractiones, ne tuae mercedis jacturam patiaris; 126 cum moris sit diabolo uni nocere per auditum, alteri vero per linguam; sed ex sacris Scripturis consolari oportet potius laborantem, et passione Salvatoris nostri Jesu Christi. » Et haec erat pia Farfensium nostrorum praxis, quam ex mss. eorum consuetudinibus in specimen aliorum hic describere non erit fortassis otiosum: « Si aliquis frater de claustro voluerit infirmum aliquem visitare, requirat a priore licentiam, sine qua nullus debet intrare; cumque 66.0315A| licentiam habuerit, incipiat psalmum, Domine, ne in furore, ipsumque dicat in itinere. Post psalmum dicat: Pater noster: Salvum fac servum tuum: Mitte ei, Domine. Oratio, Omnipotens sempiterne Deus salus aeternae. Cum pervenerit ad infirmum, dicit: Benedicite. Deinde interroget eum de infirmitate sua, qualiter laboret, et qualem patientiam habeat, et bonam exercitationem adhibeat; de corporalibus vero nihil interroget. Si autem frater infirmus de aliqua necessitate complanxerit, ad priorem veniens dicat: Per vestram licentiam ad infirmum illum veni; sed de talibus rebus querimoniam audivi. Ad priorem autem pertinet de talibus, si visum fuerit, providentiam habere. »
Porro docet Smaragdus quatuor potissimum de causis infirmos visitari debere: « Visitare, inquit, debemus infirmos, quia in ipsis Dominum visitamus; ipse enim inter caetera nobis dicturus est misericordiae opera: Infirmus fui et visitastis me. Visitemus 66.0315B| et causa compunctionis infirmos, ut cum Paulo: Quis infirmatur, et ego non infirmor? dicere possimus. Visitemus et causa vicissitudinis, ut cum fuerimus infirmi, visitemur a sanis. Visitemus et causa dilectionis, quia scriptum est: Non te pigeat visitare infirmos. »
Denique quomodo qui corporaliter non potest, spiritaliter infirmos visitare queat, explicat his verbis Grimlaicus (Regul. Solit. cap. 25) : « Infirmum, vel in carcere positum ille procul dubio visitat, qui in lecto vel in tenebris vitiorum videt aliquem jacere, et morbo suae iniquitatis laborare, eumque suae exemplo operationis, atque antidoto salubris exhortationis roborat, quam in bona actione titubare ac debilitari cernebat. »
Mortuum sepelire. ] Hoc instrumento non ea tantum charitatis officia, quae ad defuncti fratris sepulturam singulariter spectant, praecipiuntur; sed etiam ea quae praecedere, aut subsequi solent orationum piorumque 66.0315C| operum suffragia: unde Grimlaicus in Regula Solitariorum hoc instrumentum explicans dicit : « Mortuum ille sepelit, qui pro eo devote seduleque preces ad Dominum fundit » Deinde ostendens quo pacto etiam spiritaliter mortuos sepelire possimus, addit: « Non solum mortuum sepelit, sed et eum, ut ita dicam, a morte quodammodo suscitat, quando videt aliquem funibus peccatorum suorum obstrictum, et in tenebris suae iniquitatis quodammodo sepultum, cumque ad confessionem ac poenitentiae lamenta per sacrae admonitionis studium provocat, atque, ut ad viam salutis redeat, salubriter instigat. » Mortuum etiam spiritaliter sepelit monachus, cum foras non vagans, intra cellae limites ipse se recondit: ex eorum enim numero 127 censeri potest quibus Apostolus ait: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Et cellam esse sepulcrum docet Petrus Venerabilis, ad Gilbertum monachum scribens in haec verba (Lib. I, ep. 20) : « Tu autem, ut vere te mundo ostendas mortuum, ipsum adhuc 66.0315D| vivens intrasti sepulcrum. » Et hoc maxime attendere debent omnes monachi; qui si cellae angustiis nimis arctati foras prorumpere praesumunt, mortuum sepulcro extrahunt, nec minus intolerabilem omnibus, quam putridum cadaver extra sepulcrum, inspirant odorem.
In tribulatione subvenire. ] Tribulatio suscitatur aliquando exterius ab homine, aliquando a daemone, aliquando a proprio corpore, ut dicit Smaragdus: ex quacunque autem oriatur causa, tribulato celerrime subveniendum est.
Dolentem consolari. ] Alii dolent et affliguntur pro peccatis praeteritis; alii pro vitandis futuris; alii ut afflictione liberati laudes decantent Redemptoris; alii et in hoc et in futuro saeculo dolent, ut fuse ac docte demonstrat S. Odo abbas Cluniac. in lib. I Collat., cap. 5. Quibus autem verbis afflictum adoriri atque consolari valeamus, ex eodem libro capite 4 colligere 66.0316A| possumus, ubi etiam docet Deum nos juste, misericorditer et utiliter affligere.
A saeculi actibus se facere alienum. ] Nam, ut dicebat S. Pachomius (In ejus Vita cap. 46) , « nimis anima illa probatur infelix, et omni lacrymarum fonte plangenda quae saeculo renuntians, iterum saeculi actibus implicatur, et inutilibus dudum curis exuta, rursum redit ad durae servitutis obsequia. » Hinc S. Augustinus (Lib. I de Doctr. Christ. cap. 20) , « cujus animus, inquit, non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur, neque ad communionem coelestis beatitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet. » Et Petrus Blesensis (Epist. 137) : « Conversationem eorum damnabilem reputa, qui pro claustro saeculum deserunt, et in claustro mores saeculi deferunt. » Et alibi (Serm. 42) : « Certe Achan filius Charmi, quia tulit de anathemate Jerico, lapidatus est; cujus expressam similitudinem gerunt hi qui saecularia abdicantes, etsi non opere, tamen affectu 66.0316B| et desiderio saecularibus se immergunt. » Et paulo post: « Quantumcunque efficiaris religiosus, in claustro totum perdis, si aliquid retinuisti de saeculo. » Hinc etiam S. Bernardus ad monachos S. Bertini scribens ait: « Bene fecistis alienando vos magis ac magis ab actibus saeculi hujus, quae est munda et immaculata religio: modicum quippe fermentum, fratres, totamm assam corrumpit, et muscae morientes exterminant oleum suavitatis. Quid prodest tanti corporatis pariter, et spiritalis loboris, atque exercitii fructum vilissima aliqua consolatione, imo desolatione minus acceptabilem fieri, aut certe periclitari? etc. » Et sane, ut optime dicebat S. Joannes Climacus (Grad. 3) , « fieri non potest ut altero oculorum coelum, altero terram respipiciamus. »
Hujus autem instrumenti ratio est: 1º Quia qui saecularium actus exercet, ad eorum pravos mores, habitus, et vitia facile devolvitur. 128 2º Quia major 66.0316C| ipsis saecularibus eosdem actus perpetrandi praebetur occasio, ne dicam audacia, dum ea vident a monachis incunctanter fieri, quae prius nec contingere audebant. 3º Quia saeculares actus in habitu religioso viventibus in saeculo viris probis virtutis fastidium generant, atque a recto proposito retrahunt. Qua de re vide Petri Damiani lib. VI, epist. 32. 4º Quia implicitus actibus saeculi monachus contemptui se praebet mundo; nam, ut dicit S. Ambrosius (Epist. 6) , « quomodo potest observari a populo qui nihil habet discretum a populo, dispar a multitudine? Quid enim in te miretur, si sua in te recognoscit? si nihil in te aspiciat quod ultra se inveniat? si quae in se erubescit, in te quem reverendum arbitratur offendat? » 5º Quia, ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 3) , « per fugam patriae nos coelestium rerum studio vendidimus. » Non ergo decet actibus coelestibus venditos actibus saeculi mancipari. Vide Cassianum lib. IV de Institutis Renunt. cap. 34 et sequentibus, et Vitam S. Theresiae cap. 37.
66.0316D| Nihil amori Christi praeponere. ] Istud instrumentum necessariam habet cum primo connexionem; qui enim Deum ex omni corde, omni anima, omni virtute dilexerit, hic nihil amori Christi praeponere poterit.
Iram non perficere. ] Quod ait iram non perficere, ostendit varios esse gradus irae, quos recensent Cassianus collatione 5, cap. 11, et Joannes Climacus gradu 8. Plura etiam de ira disputat idem Cassianus in libro VIII de Spiritu irae, quem vide, si lubet. Quomodo etiam fieri possit, ut non irascatur monachus, docet S. Basilius in brevibus Regulis interrogatione 2. Plura de ira dicere supersedemus, cum raro videas monachos in schola humilitatis huic vitio subjacere. « Si autem quis iracundus frequenter irascitur sine causa, inquit S. Pachomius, et propter rem inanem et vacuam, per sex vices commonebitur, et in septima facient eum surgere de ordine sessionis 66.0317A| suae, et inter ultimos collocabitur, docebuntque eum, ut ab hac mentis perturbatione mundetur: cumque tres testes dignos testimonio adduxerit, qui pro eo polliceantur nequaquam simile quid esse facturum, recipiet sessionem suam; alioquin si permanserit in vitio, moretur inter ultimos, perdito priore loco.
Iracundiae tempus non reservare. ] Iracundia ab ira discernitur sicut habitus ab actu; neque enim qui semel irascitur, eo ipso potest dici iracundus, licet sit vere iratus. Iracundus autem dicitur, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram velut folium a vento commovetur. Porro iracundiae tempus ille reservat, qui certum aliquod temporis spatium statuit animo, quo possit ulcisci, injuriae illatae memoriam mente retinens.
Dolum in corde non tenere. ] Quia, ut dicit S. Augustinus (De Morib. Eccl. cath. cap. 16) , ubi dolus, charitas nulla est. Quid autem sit dolus supra explicuimus in prologo.
66.0317B| Pacem falsam non dare. ] Sed veram; quia falsa pax non est 129 pax; et si veri pacifici filii Dei vocabuntur, falsi pacifici filii diaboli merito appellandi sunt.
Charitatem non derelinquere. ] Quid sit charitas, docet S. Augustinus cum dicit : « Charitatem voco motum a imi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum. » Porro qui charitatem derelinquit, Deum ipsum amittit, quia Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Non jurare, ne forte perjuret. ] Hunc Regulae locum allegavit olim Halynardus ex monacho et abbate S. Benigni Divionensis episcopus Lugdunensis, ne Henrico imperatori fidei sibi debitae sacramentum praestaret, recusans potius episcopatum quam emittere juramentum. Quod autem hic vetat S. P. Benedictus, vetant et alii monachorum Patres. Ita S. Antonius: 66.0317C| « Ne jurato, inquit, penitus vel veritatem vel dubium. » S. Caesarius: « Non jurent, quia Dominus dixit: Nolite jurare omnino, sed sit sermo vester, est est, non non. » S. Aurelianus: « Non juretis, quia Dominus dixit: Nolite jurare; et alia Scriptura: Vir multum jurans implebitur iniquitate, nec discedet de domo ejus plaga. » Juramentum etiam prohibent S. Ferreoleus in Regula c. 23; Regula Tartanensis, c. 19; Regula Cujusdam ad Monachos, c. 8; S. Caesarius iterum in Regula ad virgines, cap. 2; S. Leander in lib. de Institutione Virgin., cap. 19; Concilium Aquisgran., cap. 43. Sed et lib. II legis Longobardorum, titulo 47, prohibetur episcopis, presbyteris, clericis, monachis, et sanctimonialibus, jurare etiam in judicium citatis, ut observat noster Menardus in notis ad Conc. Reg., cap. 7, § 13. Quinimo S. Fructuosus (Regula Monast. comm. c. 3) non patitur laicos bonorum monasterii sui defensores et patronos in judicium vocatos jurare. Vide secundam Vitam S. 66.0317D| Oswaldi, num. 56; saec. V Benedict., pag. 752.
Quare autem a monachis vitari juramentum voluerit S. P. Benedictus, ipse indicat dicens, ne forte perjuret: qua etiam ratione S. Augustinus, referente Possidio (In Vit. S. Aug. cap. 25) , « Ne quisquam facili juratione etiam ad perjurium decidisset, et in ecclesia populo praedicabat, et suos instituerat, ne quis juraret, nec ad modicum quidem. Quod si prolapsus fuisset, unam de statutis perdebat potionem; numerus erat enim suis secum commorantibus et convivantibus poculorum praefixus. » Unde et S. doctor objicienti quare Dominus, qui juravit, ipse juramentum nihilominus prohibuerit, ita respondet : « Non est peccatum verum jurare, sed quia grande peccatum falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi, qui omnino non jurat; propinquat falsae jurationi qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam noluit te ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus 66.0318A| juravit, inquis. Securus jurat qui mentiri nescit: non te moveat quia Dominus juravit, quia forte non debet jurare nisi Dominus. Tu autem quando juras quid facis? Testem Deum adhibes; tu ipsum, ipse seipsum; sed homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem Veritatem ad tuam falsitatem. » Quid ergo? « Juramentum aliud nullus 130 proferat nisi crede mihi, quod in Evangelio legimus Dominum mulieri Samaritanae affirmasse; aut certe, seu aliud, quod monachorum est consuetudo jurandi, » inquit Ordo conversationis Monast. Vide S. August. serm. 182 de Scripturis, et S. Thom. 2-2, q. 89.
Veritatem ex corde et ore proferre. ] Quod hic S. Pater dicit, non sic capiendum est, quasi veritatem aliquando tacere non liceret; illud enim nonnunquam non modo expedit, sed etiam necessarium ad bonum et utilitatem aliorum judicatur. Verum hoc praesertim instrumento mendacium interdicitur, quod nunquam fuit, nec erit aliquando licitum; quamvis contrarium 66.0318B| censuerint Plato lib III de Repub., hac in re plane non divinus; Origenes lib. VI Stromatum, et apud Cassianum abbas Joseph collat. 17, cap. 17; quorum doctrinae refragantur S. Augustinus in lib. de Mendacio, et in lib. Contra Mendac.; S. Thomas, 2-2, q. 110, a. 3, et multi alii. Et certe ita exosa fuit abbatis Josephi sententia, ut hanc ob rem aliosque errores Cassiani collationem 17 censura affecerit olim Facultas theologica Parisiensis, ut ex veteri ms. observat Adalardus Gazaeus in commentario ad praedictae collationis caput 22. Sed et gravissimi monasticarum legum conditores durissimis volunt poenis mendacium in monachis multari. Ita S. Pachomius (Art. 119) : « Qui, inquit, mentitur, et odio quemquam habere deprehensus fuerit . . . . aud et Pater monasterii, et vindicabit juxta mensuram opusque peccati. » S. Caesarius in Regula ad monachos (Cap. 5) : « Mentiri qui inventus fuerit, disciplinam legitimam accipiat. » S. Columbanus : « Si aliquis contendens mendacium, et distinctionem 66.0318C| confirmat, duos dies unum paximatium et aquam. » Et infra (Num. 26) : « Si quis dixerit mendacium nesciens, quinquaginta verbera; si sciens et audax, in pane et aqua; si denegatur mendacium ejus, et ille contendit, septem dies in pane et aqua. » S. Fructuosus (In 1 Reg. cap. 16) : « Mendacem, furem, percussorem quoque, et perjurum, quod Dei servum non decet, corripi primum a senioribus verbis oportet, ut recedat a vitio. Post haec, si nec sic se emendare distulerit, tertio coram fratribus convenietur, ut desistat tantisper errare. Si nec sic se emendaverit, flagelletur acerrime, et trium mensium spatio excommunicationis vindictam suscipiens, sub poenitentiae districtione solus recludatur in cella; de vespere in vesperi ex hordeacei panis sex unicis, et aquae mensura parvula sustentandus. » Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 8) : « Mendacium et juramentum, sive verbum otiosum per omne corpus fraternitatis damnandum est. Si quis ex fratribus 66.0318D| cum quo aliquid horum inventum fuerit, mittendus est in carcerem, et poeniteat usquequo a vitio corrigatur, quia os quod mentitur occidit animam . . . . Si quis ex fratribus post examinationem carceris carere haec vitia non poterit, ejiciendus est a fratribus, et damnandus est. »
Jam vero si quaeras quid sit mendacium, respondet S. Augustinus (Lib. Cont. Mendac., c. 12) , « esse falsam cum voluntate fallendi significationem. » Ex quo colliges non omnes qui veritatem non dicunt aut fallunt, mentiri, sed eos solos qui voluntatem habent fallendi.
131 Malum pro malo non reddere. ] Quia, ut citatus ab Hildemaro Origenes ait: « Pejor est ille qui vicem reddit, quam ille qui malum in primis facit. » Hoc instrumentum perfecte implevit S. Hugo abbas Cluniacensis, qui proprii fratris interfectori non modo pepercit, sed etiam ad mortem quaesitum in monasterio 66.0319A| suscepit, et sanctae conversionis habitum induit.
Injuriam non facere, sed et factam patienter sufferre. ] Injuria duplex est, alia quae ad probationem, alia quae ad contumeliam et famae detrimentum. Hanc vetat S. Benedictus ut malam; illam praecipit ut bonam, utilem, et necessariam, cum venientem ad conversionem injuriis affici, et ad probationem admissum probari in omni patientia mandat: quamvis non omnium sit illam inferre, sed abbatis, aut eorum cui hoc munus ab eo commissum est, qui et ipsi summa prudentia et discretione, habita ratione temporum, locorum et personarum, in irrogandis injuriis uti debent.
Utraque tamen undecunque tandem accedat, patienter toleranda est, ut hic et cap. 7 S. Benedictus praecipit, jubens ut monachus quibuslibet irrogatis injuriis tacita conscientia patientiam amplectatur; quemadmodum eximius ille monachus qui, ut refert Rufinus (Lib. III de Vit. Pat., n. 80) , « quanto plus 66.0319B| eum aliquis injuriabatur aut deridebat, tanto plus ille gaudebat, dicens: Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad profectum nostrum; qui autem beatificant nos, conturbant animas nostras. Scriptum est: quoniam hi qui beatificant vos, decipiunt vos. » Et S. Benedictus abbas Anianensis , qui injuriam sibi facientibus munera destinabat. Sane apud Athenienses sapientiae studio non putabantur idonei qui injurias aequo animo ferre non possent: unde et ad portam civitatis sedebat senex sapientiae studiosus, qui omnes ingredientes experiendi causa conviciis affligebat: potiori ergo jure monachi verae, ut pote divinae, sapientiae devoti, injurias illatas patienter sustinere debent, si quod profitentur reipsa esse desiderant. Quapropter abbas Zacharias coram fratribus aliquid ad morum aedificationem dicturus, projectum in terram pallium conculcavit, dicens: « Nisi quis sic fuerit conculcatus, monachus esse non potest. » Vide Rufinum 66.0319C| l. III de Vit. Pat., n. 77 et sequentibus.
Inimicos diligere. ] Ad plenam hujus instrumenti explanationem, inquirendum 1º quis noster inimicus censendus sit; 2º quid a nobis exigat inimicorum dilectio; 3º quibus induci possimus rationibus ad eos diligendos; 4º aliquas adversus inimicorum dilectionem objectiones solvere oportebit.
Quis dicendus sit inimicus noster discimus ex S. Basilio (Reg. brev. Int. 176) : « Proprium, inquit, inimici est nocere, et insidiari: quisquis ergo quocunque modo cuiquam nocet, inimicus rite dicatur, proprie vero qui peccat; nam quantum in ipso est, variis ille modis nocet, et insidiatur tam conjuncto sibi, quam ei cui intercidit aliquid cum ipso commercii. »
Quid etiam inimico debeamus, docet idem Basilius eodem loco subjiciens: 132 « Quoniam vero ex corpore et anima compositus est homo, secundum animam quidem diligamus tales, arguentes eos, et admonentes, et quovis modo ad conversionem inducentes: 66.0319D| juxta corpus vero benefaciamus illis, si necessariorum penuria laboraverint. »
Praecipua autem et potissima ratio hujus instrumenti repetitur ex Christi praecepto, et praemio inimicorum dilectioni promisso. Ait enim: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est; quod expendens S. Caesarius : « Elige, inquit, modo quod tibi placuerit; si inimicos dilexeris, non solum amicus, sed etiam filius Dei esse mereberis. »
Altera ratio procedit ex minis adversus eos qui non diligunt inimicos. Si enim non dimiseritis hominibus, inquit iterum Christus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. « Ad tam magnum tonitruum, qui non expergiscitur, non dormit, sed mortuus est, » ait S. Augustinus (Enchir. c. 74) .
Quod si quis objiciat praeceptum istud esse impossibile, respondet S. Basilius : « Non hoc nobis praecepisset bonus ac justus Dominus, nisi simul et vires perficiendi dedisset; quod et in natura necessario reconditum esse patefecit: nam benefactores suos et bestiae naturaliter diligunt: quid autem habet amicus quo tantum afferat utilitatis, quantum afferunt inimici? Conciliant enim nobis felicitatem illam de qua Dominus dicit: Beati estis cum persecuti vos fuerint, et probris affecerint, dixerintque omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelis. »
Quod si quis adjiciat animas interfectorum in Apocalypsi cap. VI ad Deum clamare vindictam effusi sanguinis sui, reponit S. Augustinus seu quivis alius: « Sciendum est quia illi sancti jam in conspectu creatoris sui consistentes, vident voluntatem illius, et ideo ab ipso accipiunt, quod ipsum velle noverunt, et de ipso bibunt, quod de ipso sitiunt. Petunt autem vindictam duobus modis, et hoc causa charitatis, 66.0320B| ut scilicet qui ad vitam aeternam praedestinati sunt, convertantur a malo ad bonum; qui vero praesciente Deo damnandi sunt, moriantur, et peccare desistant, et per hoc minorem poenam in inferno habeant. »
Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. ] Juxta illud Petri apostoli: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes ; quod et Paulus fecisse se testatur dicens: Maledicimur, et benedicimus. Et certe cum os monachi divinis sit laudibus et benedictionibus consecratum, nihil indignius quam ex eo maledictionis verbum audire: nam, ut recte ratiocinatur Magister (In Reg. c. 11) , « sicut non potest fons uno foramine aquam proferre simul amoram et dulcem, sic nec os. Cum de lingua nostra benedicimus Domino, quomodo possumus per eamdem linguam maledicere homines? » Deinde, ut ait S. Dorotheus (Doctr. 17, n. 6) : « Te credere 66.0320C| oportet antidota quaedam esse, et pharmaca medicinalia contra animae tuae superbiam, quidquid ignominiae, infamiae, opprobrii, quidquid denique 133 contumeliae et injuriae tibi evenerit, et pro conviciantibus proque injuriam inferentibus Deum precare non aliter quam pro medicis, verissime persuasus eum qui contumeliam et ignominiam odio habet, odio quoque humilitatem habere. »
Persecutiones pro justitia sustinere. ] Non dicit simpliciter persecutionem sustinere, nam multi malefici, ut homicidae et latrones, persecutionem patiuntur sine praemio; sed addit pro justitia, quod proprium est justorum, quibus propterea Christus in Evangelio regnum coelorum promittit. Sane si illius membra sumus qui injuste pro injustis et per injustos persecutionem passus est, eadem et nos libenter sustineamus, alioquin recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite, inquit S. Caesarius (Serm. 224, in Append. Serm. S. Aug.) .
Non esse superbum. ] Quia superbis Deus resistit, 66.0320D| humilibus autem dat gratiam: unde etiam superbos montibus Gelboe, super quos nec ros nec pluvia cadit, et collibus, quos sponsus coelestis transilit, eleganter comparat S. Bernardus (Serm. 54, in Cant.) . Eosdem etiam per calamum foris quidem nitentem, sed intus vacuum designari asserit S. Odo abbas Cluniacensis (Lib. II Collat., n. 14) ; et S. Joannes Climacus ait (Grad. 23) monachum superbum alio daemone non indigere, ipse enim jam sibi daemon est, et hostis factus. Ex quo apparet quam probe Petrus Blesensis dixerit, quod « cum detestabilis sit ubique superbia, detestabilior est in professore humilitatis; quod enim est rubigo in ferro, quod in veste tinea, quod fel in lacte, quod venenum in melle, hoc est superbia in habitu monachali. »
Est autem superbia « perversae celsitudinis appetitus; perversa autem celsitudo est, deserto eo cui debet animus inhaerere, principio sibi quodammodo 66.0321A| fieri, atque esse principium, » inquit S. Augustinus (Lib. XIV de Civit. Dei, c. 13) . Additque: « Hoc fit cum nimis sibi placet, cum ab illo bono immutabili deficit, quod ei magis placere debuit quam ipse sibi. »
Non vinolentum. ] Vinolentus ex Bernardo Cassinensi est, « qui nimia aviditate, vel nimia frequentatione, vel nimia quantitate, non contentus temperantiae parcitate, vinum potat vinosus. » Vel, ut ait Smaragdus, « vinolentus dicitur qui et satis bibit, et difficile inebriatur: » quod omnino vetat S. P. Benedictus, quia, ut ait propheta, fornicatio, vinum, et ebrietas, auferunt cor; et Salomon in Proverbiis, luxuriosa res vinum; ut merito Apostolus dixerit: Nolite inebriari vino, nisi forte vino amoris divini; beatus enim quem introduxerit in cellam vinariam, et ordinaverit in eo charitatem. Porro ex 10 excerpto lib. II Poenitent. Egberti episcopi Eboracensis (Apud Spelm. tom. I Conc. Angl.) , « Si quis clericus aut monachus ebriosus fuerit, tribus mensibus 66.0321B| in pane et aqua poenitent. »
Non multum edacem. ] Hoc S. Benedictus instrumento prohibet non modo excessum in cibo, sed et omnem superfluam alimentorum sumptionem. Non enim dicit: Non nimis e lacem, sed non multum, necessaria naturae concedens, resecans superflua. Imo omnia damnat hic gulae vitia, quae quinque numero recenset S. Gregorius his verbis : « Quinque modis nos gulae vitium tentat: aliquando namque indigentiae 134 tempora praevenit, aliquando vero tempus non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando quaelibet sumenda sint, praeparari accuratius expetit; aliquando autem et qualitati ciborum, et tempori congruit, sed in ipsa quantitate sumendi mensuram moderatae refectionis excedit; aliquando in ipso aestu immensi desiderii deterius peccat. » Quibus omnibus occurrit S. Benedictus in Regula. Primo enim ne quis canonicam horam edendi praeveniat cap. 43 vetat. 2º Lautioribus 66.0321C| cibis interdicit, dum abstineri a carnibus voluit ab omnibus, cap. 36 et 39. 3º Accurate praeparatos cibos cavet, cum ab omnibus, etiam coquorum subtilitates ignorantibus hebdomadatim exerceri coquinae officium sancivit cap. 35. 4º Excessum in quantitate damnat capite 39 et 40. 5º Denique nimium abscindit desiderium, cum rebus necessariis deficientibus, Deum benedicendum esse asserit, non murmurandum, cap. 40. Vide Guillelmi abbatis S. Theoderici librum de Vita Solit. ad fratres de Monte Dei, cap. 11, n. 32; Cassianum toto libro V Institutionum, et Joannem Climacum grad. 14.
Non somnolentum. ] Somnolentos vocat plus aequo somno indulgentes; quae res non modo in monachis damnanda, sed in omni penitus homine reprobanda: quia, ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 20) , « multus somnus improbus est convictor, qui dimidium vitae tempus, vel eo amplius ignavis et inertibus subducit et furatur: » unde et S. Arsenius somnum vocabat malum 66.0321D| servum, contra quem maxime « in ipso religionis et tirocinii exordio pugnandum » esse docebat praefatus Joannes Climacus (Grad. 19) .
Porro somnolentia causas habet, alias physicas seu naturales, alias morales. Physicas recenset idem sanctus his verbis: « Una quidem est ratio somni, sed plurimas veluti cupiditas habet causas: ex natura, inquam, ex cibis, a daemonibus, aut fortasse etiam ex summa et nimia jejunii inedia, qua debilitatum corpus per somnum deinceps conatur se reficere, et recreare. Quemadmodum frequens et larga epotatio ex consuetudine nata est, ita multus et longus somnus. »
Morales describit S. Basilius , cum ad interrogationem: « Quae causa est intempestivae et immodicae dormitionis, et qua ratione poterimus eam a nobis depellere? » respondet: « Sane hujusmodi dormitatio nascitur quotiescunque 66.0322A| animum nostrum in contemplatione rerum divinarum sinimus lentescere, ac Dei judicia contemnimus. » Deinde remedium proferens subjungit: « Ipsam vero depellimus quotiescunque ejusmodi, ut par est, de Dei majestate cogitationem concipimus, et desiderium illius perficiendae voluntatis. » Et S. Joannes Climacus (Grad. 7) : « Quando vadis cubitum, sit tibi ipse cubitus in lectulo tuo forma habitus corporis in sepulcro jacentis, et minus dormies . . . . Sempiterni inferorum incendii memoria tecum vesperi proficiscatur cubitum, tecumque mane consurgat, et nunquam somnolentia te occupabit tempore precum et psalmorum. »
Non pigrum. ] Licet piger dicatur quasi pedibus aeger, ut observat 135 Smaragdus, tanquam tardus ad incedendum; pigritia tamen non tam in corporis otio ac torpore, quam in animae desidia et salutis negligentia attenditur: unde idem Smaragdus: « Recte, inquit, pigri vocabulo denotatur, qui vult regnare cum Christo, et non vult operari pro illo. » 66.0322B| Sane Christus non quietos et otiosos, sed laborantes et oneratos ad se reficiendos vocat; etsi monachi, ut ait Gerardus Belga, sint jumenta Christi, ad quid pigrum jumentum, quod nec pabulum meretur, nec stabulum?
Non murmuriosum. ] Ita etiam Regula S. Ferreoli cap. 7 decernit « ut nullius in congregat one murmur, seu detractio, quod familiarissimum habent monachi, contra abbatem aut quemlibet alium de fratribus audiatur: ne ira Dei, quae saepe ob hanc culpam miserabilem populum condemnavit, in perditionem similiter murmurantium turbae excitetur; et terram repromissionis, quam nos recte accipimus, locum futurae beatitudiuis perdat murmuratio propria, quae debeatur sponsione divina. » Eadem ratione murmurium prohibent S. Isidorus in Reg. cap. 6, et S. Fructuosus in Regula monastica communi cap. 5. Illud etiam sub gravissimis poenis vetant aliae monachorum regulae. Regula sancti Macarii cap. 12: 66.0322C| « Si quis autem murmuraverit . . . . . digne correptus secundum arbitrium senioris, vel modum culpae, tandiu abstineat quandiu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo humiliaverit, vel emendaverit, ita ut correptus non audeat usquam recidere. » Regula S. Pachomii (Art. 164, in Cod. Regul.) : « Qui habet consuetudinem murmurandi, et quasi gravi opere se opprimi queritur, docebunt eum quinquies quod sine causa murmuret, et ostendent perspicuam veritatem. Si post haec inobediens fuerit, et est perfectae aetatis, ita eum habebunt, ut unum de aegrotantibus, et ponetur in loco infirmorum, ibique aletur otiosus, donec redeat ad veritatem. » Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 6) : « Si quis frater murmurans inventus fuerit, hic ipse mittendus est in carcerem, et opus ejus abjiciatur: poenitentiam agat secundum examen senioris: si permittatur, ei satisfaciet; si autem hoc frequenter facit, ejiciendus est de monasterio. » Adeo illi grave peccatum murmurium reputabant. Certe si vel debitas 66.0322D| peccatis nostris poenas pensaremus, non esset quod quereremur aliquando. « Quis ergo grunniet amplius, inquiebat olim S. Bernardus , dicens: Nimium laboramus, nimium jejunamus, nimium vigilamus, cum nec millesimae, imo nec minimae parti debitorum suorum valeat respondere? » Et S. Odo abbas Cluniac. : « Si aequitas judicii consideretur, murmuratio cessabit, quia valde injustum est, ut reus judicem incuset, cum digna factis aeque receperit. » Et Grimlaicus in Regula Solitariorum cap. 65: « Discat non murmurare qui mala patitur, etiamsi ignorat cur mala patitur; et per hoc juste se pati arbitretur, quod ab illo judicatur, cujus nunquam judicia injusta sunt. »
Non detractorem. ] Non sine causa S. Bernardus detractores comparat vulpibus, quae demoliuntur vineas; et Petrus Damiani locustis, 136 quae alienas fruges corrodunt, cum detractio aliud nihil sit quam 66.0323A| respectu alterius gloriae minuendae mordax in alium delatio; unde et Cassianus perniciosam fratrum devorationem eam vocat. Quantum vero sit illa vitium ac peccatum, nec melius nec eloquentius aperire possumus quam S. Bernardi verbis (Serm. 63. in Cant.) : « Nunquid non vipera est lingua ista? ferocissima plane, nimirum quae tam lethaliter tres inficiat uno flatu. Nunquid non lancea est ista lingua? profecto et acutissima, quae tres penetrat uno ictu: lingua eorum gladius acutus, gladius equidem anceps, imo triceps est lingua detractoris. Non vero hujusmodi linguam ipso etiam mucrone quo Dominicum latus confossum est, crudeliorem dicere verearis; fodit enim haec quoque corpus Christi, et membrum de membro, nec jam exanime fodit, sed facit exanime fodiendo. Ipsis quoque nocentior spinis, quas illi tam sublimi capiti furor militaris imposuit; sed etiam clavis ferreis, quos sanctissimis manibus illis, et pedibus consummata Judaicae gentis iniquitas infixit: nisi enim hujus, quod nunc pungitur et transfoditur, corporis 66.0323B| vitam sui vitae corporis praetulisset, nunquam illud pro isto mortis injuriae, crucis ignominiae tradidisset. » His concinere videntur illa Gilberti de Hoillandia verba: « Horret magis Christus asperitatem morum, et linguae stimulos, quam aculeos spinarum; in his praesertim qui in silentii vocati sunt simplicitatem, in charitatis negotium, et otii quietem, in humilitatis scholam, in subjectionis votum et vinculum unitatis. »
Nemo ergo jure miretur, si ad tam graves poenas detractores olim damnarunt antiqui monachorum Patres, quales eae sunt quas eorum in regulis legimus. Nam, verbi gratia, S. Pachomius statuit (Art. 84) , ut « qui facilis est ad detrahendum, et dicit quod non est, qui in hoc peccato deprehensus fuerit, monebunt eum secundo; et si audire contempserit, separabunt eum extra conventum septem diebus, et panem tantum cum aqua accipiet, donec polliceatur atque confirmet se ab hoc vitio recessurum, et sic dimittetur ei. » S. Basilius facta interrogatione : « Qui detrahit fratri vel detrahentem auscultat, qua animadversione dignus est? » respondet: « Exterminandi sunt ambo a caeterorum societate. » Et pene incerti auctoris apud eumdem Basilium: « Si quis inventus fuerit detrahens aliquibus, vel audiens detrahentem, et non increpans eos, aut indicans archimandritae, excommunicetur. » S. Columbanus in Poenitentiali haec habet: « Si quis detraxerit abbatem suum, septem dies unum paximatium (id est habebit pro victu, cum solerent duo paximatia per diem habere, ut observat Menardus noster); si fratrem suum, viginti quatuor psalmos; si saecularem, duodecim psalmos. » Denique Regula Cujusdam ad Monachos (Cap. 26) : « Si quis seniori suo detraxerit, non seniori detrahit, sed Domino, cui opus facit senior: si vero hoc frequenter faciat, abscindatur a fraternitate, ac sollicitudine fraterni corporis; si vero poeniteat, remittenda sunt peccata sua. »
Quia vero non modo detrahentes, sed eos etiam libenter audientes 137 poenitentiae subjiciebant; 66.0323D| nec ita raro hoc virus irrepat etiam apud servos Dei, saluberrimum hic S. Bernardi consilium proponere non erit forsitan abs re (Serm. 17, de Divers.) : « Facile, inquit, lingua labitur, nec minus facile illabitur cordi, ita ut multis inter loquendum minus profuerit quod propriam prohibuerint, dum non caverint alienam. Utilis est frater qui tibi loquitur, sapiens est, religiosus, ac timens Deum; plus dico, angelus est, et angelus lucis: etiam sic cave tibi ne audias unde laedaris. Nec personam tibi velim esse suspectam, sed linguam, praesertim in sermocinatione communi. Bona quidem personae simplicitas, sed in hac parte serpentis astutiam non amittas. »
Neque tamen eo ipso detrahere semper aliquis dicendus est, quo malum de alio refert; occurrunt enim aliquando casus, in quibus et licet, et opus est: duos praesertim notat S. Basilius his verbis : « Duo ergo existimo tempora, in quibus 66.0324A| liceat aliquid mali de altero dicere; scilicet quando necesse habet aliquis consultare una cum aliis, qui ad hoc idonei sunt judicati, quo pacto corrigendus sit is qui peccatum commisit; et rursum cum necessitas poscit ut periculo consulatur aliquorum, qui saepenumero ex ignorantia commisceri possent cum malo tanquam cum bono; cum Apostoli praeceptum sit ne quis cum hujusmodi se commisceat nequando capiat quis laqueos animae suae, etc. »
Spem suam Deo committere. ] Bonum est enim sperare in Domino, quam confidere in homine. Sed quid a Domino sperare? « Est spes veniae, gratiae et gloriae, » inquit S. Bernardus (Serm. 46, de Divers.) . Quo motivo? « Huic securus me credo, qui salvare me velit, noverit et possit, » addit idem S. doctor (Serm. 20, in Cant.) . Quo fructu? « Quemcunque locum calcaverit pes vester, vester erit. Pes vester utique spes vestra est, quantumcunque illa processerit, obtinebit; si tamen in Deum tota figitur, ut firma sit, et non titubet, » reponit iterum S. Bernardus 66.0324B| (Serm. 15, in psal. XC, et serm. 32, in Cant.) .
Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi. ] Huc referenda sunt quae supra dixi in prologum: ne tamen istud instrumentum intactum reliquisse videar, illud exponam praeclaris his S. Bernardi verbis (Serm. 84, in Cant.) : « De magnis bonis mala oriri non minima solent, cum facti eximii de bonis Domini, utimur donis tanquam non datis, non damus gloriam Deo. Ita profecto qui maximi videbantur pro accepta gratia, pro non redhibita minimi reputantur apud Deum. Ego autem vobis parco; usus sum modestioribus vocibus maximo, minimoque, sed quod sentio non expressi. Discrimen involvi, ipse nudabo; optimum, pessimumque dixisse debueram; nam vere et absque dubio eo quisque pessimus, quo optimus est, si hoc ipsum quo optimus est ascribat sibi: nempe pessimum est hoc. Quod si dicat quis: Absit, agnosco, gratia Dei sum id quod sum; studeat autem captare gloriolam pro gratia quam accepit, 66.0324C| nonne fur est et latro? audiat qui ejusmodi est: Ex ore tuo te judico, serve nequam. Quid nequius servo usurpante sibi gloriam domini sui. » Eadem est doctrina S. Gregorii papae, quam etiam praeclara hac similitudine illustrat: « Qui vitia 138 superant, cum de victoria superbiunt, ipso hoste super se ruente intereunt. Eleazar namque in praelio elephantem feriens stravit, sed sub ipso quem exstinxit occubuit: quid ergo iste significat, quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant; sed sub ipsis quae subjiciunt superbiendo succumbunt? quasi enim sub hoste, quem prosternit, moritur, qui de culpa, quam superat, elevatur. »
Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet. ] Ita Petrus Damiani ad Desiderium abbatem Cassinensem scribens: « Noli, inquiebat (Lib. II, epist. 11) , quod plerique faciunt, tantummodo si quid est in te virtutis attendere, ut vitia quasi post tergum posita negligas judicare: imitare naturalis in pavone diversitatis exemplum, qui nimirum pullinos, et velut 66.0324D| ignobiles pedes prae oculis semper habet: insignem vero caudae pulchritudinem post se spectabilem praebet; videt in pedibus rusticum aliquid, quod despiciat, post tergum vero gerit, unde valeat quasi prae caeteris avibus superbire. Te quoque quodammodo quod in te virtutis est lateat. Si quid vero vitiosum et correctionis est dignum, ab aspectus tui judicio non recedat. »
Diem judicii timere. ] Qui judicii diem non timet, hic judicio carere merito dicendus est, et reprobatus: « Irremediabile namque periculum est, inquit S. Augustinus (Serm. 154 in Append. Serm.) seu quivis alius, sic aliquem vitiis, et cupiditatibus frena laxare, ut se rationem Deo non meminerit redditurum: puto quia magna sit jam peccati poena metum ac memoriam futuri perdidisse judicii. »
Gehennam expavescere. ] Et quis non expavesceret, cum vel quique sanctorum etiam maximi sola gehennae 66.0325A| cogitatione toti tremuerunt? Quis nostrum S. Bernardo sanctior? et tamen quis non contremiscens eum contremiscentem audire potest? « Contremisco, inquit (Serm. 16, in Cant.) , a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam: horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum: horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? » Simili pavore pravas cogitationes pellebat S. Pachomius, ut legimus in ejus Vita cap. 29.
Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare. ] Quia, ut dicit S. Bernardus , Deus « propterea rectum fecit hominem etiam ipso corpore, et os homini sublime dedit, cum prona utique spectent animantia caetera terram, ut attollens ad sidera vultus, illo suspiret, ubi tam beatam 66.0325B| et perennem conspicit mansionem: nonne enim pie, et fideliter intuentibus nobis vehementissimum quoddam incentivum amoris, et provocatio flagrantissimi desiderii est visio ipsa tam lucidissimae mansionis, etc. » Vide ejusdem Serm. 12 et 19, de Diversis, et 33 in Cantica.
Mortem quotidie ante oculos suspectum habere. ] 139 Quam utilis sit quotidiana frequensque meditatio mortis, quam mortem quotidianam vocat S. Joannes Climacus (Grad. 6) , idem ipse describit elegantibus his verbis: « Quemadmodum ex omni genere ciborum panis est maxime necessarius, ita ex omnibus actionibus mortis meditatio. Mortis recordatio in his qui in communi fratrum conversantur, parit labores et pias exercitationes, imo vero contemptus desiderium et dulcedinem: his vero qui extra turbas in solitudine degunt, affert curarum omnium neglectum, et suggerit perpetuas preces, mentisque custodiam . . . . Vera mortis et efficax meditatio 66.0325C| gulam omnino necat, gula autem victa, jacent simul omnia vitia victa. » Et sub finem ejusdem gradus: « Fieri non potest, inquit non nemo, fieri non potest, ut praesentem diem satis pie religioseque transigamus, nisi illum ipsum diem totius vitae supremum ultimumque existimemus: et sane permirum est quomodo et pagani scriptores ( Plato et Seneca ) aliquid id genus pronuntiarint, qui studium sapientiae nihil aliud esse dixerunt, quam meditationem mortis. » Eadem videtur fuisse mens et sententia Evagrii, cum dixit: « Ita semper paratus esse debet monachus, quasi sequenti die sit moriturus; rursusque ita corpore suo uti, ac si per multos annos cum eo victurus. » Eadem et S. Antonii, cujus Regula n. 41 haec scribit: « Cogita apud teipsum, et dicito: Utique non manebo in hoc mundo, nisi praesenti hac die, et non peccabis Deo. » Eadem leguntur in Regula abbatis Isaiae, n. 12. S. Pachomius etiam mortis memoriam frequenter commendabat, dicebatque : « Qui semper haec cogitat, puritatem 66.0325D| mentis obtinet, humilitatem cordis acquirit, vanam gloriam respuit, omni saeculari prudentia carere contendit. »
Plane usque adeo necessariam mortis memoriam duxerunt antiqui Patres nostri, ut quo firmius monachorum menti adhaereret, in ecclesia aut claustro apertum semper haberi sepulcrum voluerint, quod olim ordini Benedictino in usu fuisse testatur Haeftenus (In com. ad vit. S. Ben., c. 37) . Vide Joannem Clim. grad. 7, et Petr. Dam. opusc. 15, c. 23.
Actus vitae suae omni hora custodire. ] Hoc instrumentum sequitur ex praecedenti; fieri enim haud potest ut, mortem cogitans, vitam tuam non custodias. Porro quam necessaria sit nostri custodia pulchre omnino docet S. Bernardus, cum explicans illud Canticorum: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, ait (Serm. 48 in Cant.) : « Quod si lilium est ipsa anima, juxta sponsi verbum, videat quam 66.0326A| vigilem sollicitamque esse oporteat super custodia sui, septa undique spinis hinc inde aculeos intendentibus . . . . plenus est mundus spinis. in terra sunt, in aere sunt, in carne tua sunt: vide ergo quomodo caute ambules inter spinas. » Et iterum alibi : « Solent dicere homines hujus saeculi: Bonum castelium custodit qui corpus suum custodit; nos autem non sic; sed sterquilinium vile custodit, qui corpus suum custodit . . . . . custodiendum magis animae castrum, quoniam aeterna ex ipso vita procedit; sed castrum in terra inimicorum situm undique impugnatur, et idcirco omni custodia, id est ex omni parte vigilanti sollicitudine est muniendum, 140 inferius, superius, ante et retro, a dextris et a sinistris. Inferius impugnat concupiscentia carnis, quae militat adversus animam, quia caro concupiscit adversus spiritum. Superius imminet judicium Dei horrendum; horrendum est enim incidere in manu Dei viventis . . . Retro mortifera delectatio est, quae oritur ex recordatione peccatorum praeteritorum. 66.0326B| Ante instantia tentationum. A sinistris vero arrogantium fratrum murmurantium inquietudo. A dextris obedientium fratrum devotio: possunt enim hi quoque, nisi caveatur, duobus necere modis: aut bonis eorum actibus invidendo, aut singularem gratiam aemulando, etc. »
In omni loco Deum se respicere pro certo scire. ] Nihil efficacius ad omnes vitae actus custodiendos, quam Deum in omni loco se respicere pro certo scire; « quando enim negligens poterit fieri qui intuentem se Deum nunquam desinit intueri, qui sic eum super se videt intentum, ut omnia interiora ejus et exteriora omni hora considerare non cessat, omnes non solum actus, sed etiam ipsos subtilissimos animae motus perscrutetur atque dijudicet? » inquit S. Bernardus (Serm. 2 in psalm. XC) . Hinc et S. Basilius (Reg. brev., interr. 21) : « Qui hoc facit (hoc est a Deo se respici cogitat), vel horum similia, neque vagabitur unquam, neque habebit otium vanis cogitationibus 66.0326C| indulgere, vel aliquid cogitare quod non ad aedificationem fidei pertinet, et ad aliquam animae utilitatem spectet: quanto magis nihil audebit, quod adversum sit Deo, et non ei placeat cogitare! »
Potest tamen aliter hic Regulae locus intelligi, ut Deum nos respicere idem sit, ac nostra curare, nostrae saluti intendere, ut illi soli intendamus, qui nobis tam amanter intendit, juxta illud apostoli Petri: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi est cura de vobis . Quanta vero sit illa ejus cura optime explicat auctor tractatus de Charitate, c. 23, apud S. Bern. tom. V.
Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere, et seniori spiritali patefacere. ] Cogitationes malas cordi nostro advenientes allidere ad Christum, est « contra illarum illecebras Christi auxilium implorare, ut victor possit existere; spem suam Christo committere, in illo fideliter credere, et firmiter sperare, et de triumphi victoria non sibi placere, sed Christo gratias agere, » inquit Smaragdus. 66.0326D| Vel, ut ait Bernardus Cassinensis, allidere ad Christum per memoriam passionis ejus, et per orationem devotam; » ipse enim est serpens aeneus, quem qui respexerit, mortifero serpentis infernalis morsu haudquaquam peribit. Quod autem S. Benedictus addit: Seniori spiritali patefacere, explicabimus ad cap. 7; hic solum annotasse sufficiat seniorem illum spiritalem intelligendum esse cum Boherio cujusque monasterii superiorem, qui licet aliquando sit minor aetate, major tamen et senior ratione jurisdictionis merito est dicendus: quamvis Richardus de S. Angelo seniorem spiritalem interpretetur sacerdotem confessarium.
141 Os suum a malo vel pravo eloquio custodire. ] Quia os justi meditari debet justitiam. Porro « malum eloquium est, quod non est bonum; pravum, quod plus est nocivum quam malum, » inquit Hildemarus.
Multum loqui non amare. ] Nam in multiloquio non 66.0327A| effugies peccatum. Non tamen hic omnino prohibet multum loqui; nonnulli enim aut charitatis lege, aut ratione officii, ut abbates et cellerarii, ad hoc vel inviti coguntur; sed multum loqui non amare, pestiferam illam damnans loquendi aviditatem, quam abbas Agatho (Apud S. Doroth. doctr. 4, n. 9) magno comparabat incendio, quod cum excandescit, omnes ab aspectu suo procul abire compellit.
Verba vana aut risui apta non loqui. ] Ut enim pie ac devote, et quidem veraciter dixit Gerardus Belga monachus, « nunquam insulsiores joci etiam lepidissimi, quam in ore monachi, quando neque sic quidquam indignius aut abominabilius, quam in vestitu tam lugubri gestus mimici, et mores simii. » Hinc Regula Tarnatensis cap. 18: « Qui joculare aliquid vel risui aptum in conventu fratrum proferre praesumpserit, vel qui cum junioribus verba otiosa narrare voluerit, aut habere amicitias aetatis infirmae, increpationi, ut dignus est, subjacebit. »
Risum multum aut excussum non amare. ] Multo 66.0327B| magis monachos decent lacrymae quam risus; unde et Magister in Regula sua: « Si viderit fratrem satis promptum in risum, moneat eum praesens praepositus dicens: Quid agis, frater? cum gravitate fac quod facis, quia conversionis tempus non est laetitiae ad ridendum, sed poenitentiae ad lugenda peccata. » Similiter ante eum S. Basilius (Reg. brev., interr. 31) : « Cum Dominus eos damnet qui in hac vita rident, admodum perspicuum est, nullum omnino locum dari fideli in quo rideat, et maxime in tam magno numero eorum qui per transgressionem legis Deum inhonorant, et in peccato moriuntur, super quos moerere et gemere oportet. » Et post eos Smaragdus in hunc locum: « In valle lacrymarum sumus, et ideo non ridere, sed lugere debemus; lacrymas enim pro peccatis nostris, lacrymas pro dissolutione corporis, lacrymas pro desiderio Redemptoris, et societate omnium angelorum, et omnium habere debemus sanctorum, lacrymas ut a poenis inferni et 66.0327C| a laqueis liberemur diaboli. »
Neque tamen omnem omnino risum prohibet hoc loco S. P. Benedictus, sed nimium aut excussum, tanquam animi negligentis, et dissoluti spiritus indicium, ut loquitur S. Bernardus ; nam subridere placide, et animi laetitiam judicare indecorum non est, inquit S. Basilius , quod scriptura illa ostendit quae dicit: Corde exhilarato vultus floret. Qualis ergo debet esse monachorum risus? Profecto qualem in S. Malachia describit S. Bernardus (Serm. de S. Malach.) : « Risus aut indicans charitatis, aut provocans; rarus tamen et ipse, equidem interdum eductus, excussus nunquam, qui ita nuntiaret cordis laetitiam, ut ori gratiam non minueret, sed augeret; tam 142 modestus, ut levitatis non posset esse suspectus; tantillus tamen, ut hilarem vultum ab omni tristitiae naevo vel nubilo vindicare sufficeret. » Adde quod ait S. Dorotheus (Doctr. 19, n. 24) : « Cum ridendum 66.0327D| est, cave ne in tuo risu dentes exeras. »
Hujusmodi ergo risum permittit S. Benedictus, quemcunque alium prohibet, vetantque cum eo non solum S. Basilius et Magister a nobis supra citati, sed etiam Regula Pauli et Stephani, tanquam discordiarum et scandalorum occasionem, cap. 37. S. Joannes Climacus grad. 7, n. 6, et grad. 26, n. 35; et S. Leander in libro seu Regula de Institutione virginum, in qua integrum cap. 11 inscribit Quod peccatum sit virgini ridere . Sed et olim in ordine nostro « Circatores hoc observabant, si aliquem ridentem, vel aliquid susurrantem conspexerant, statim tabulis notabatur, et benignissime corripiebatur tempore opportuno, » ut in Consuetudinibus S. Benedicti Anianensis legitur.
Porro notat hic Trithemius quatuor praesertim hominum genera risum dedecere: virgines propter verecundiam; mulieres propter honestatem; infirmos 66.0328A| propter defectum, quia validus risus eos offendit; et monachos propter eminentiam status.
Lectiones sanctas libenter audire. ] Non dixit libenter legere; sed libenter audire, quia, ut notat Bernardus Cassinensis, nonnulli sunt qui propter defectum visus, aut aliam infirmitatem non possunt legere. Vel etiam, ut ait Trithemius, quia tempore S. P. Benedicti aliqui admittebantur ad habitum, litterarum penitus ignari, qui omnes ne sacrae lectionis fructu privarentur, eas saltem aliis legentibus jubentur audire. Vel etiam libenter audire, liberum et voluntarium cordis assensum his quae leguntur praebendo, eaque opere exsequendo: quid enim prodest multa legere, multaque discere, nisi multa faciamus? Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi.
Hic autem non quaslibet S. Benedictus monachis lectiones permittit, sed sanctas, hoc est sacram Scripturam, passiones SS. martyrum, vitas et collationes Patrum, scripta SS. doctorum, quae ad morum aedificationem conducunt, quorum omnium lectio 66.0328B| monachis summae est utilitatis, maxime juvenibus, quibus eam commendat Guillelmus abbas S. Theoderici ad fratres de Monte Dei scribens in haec verba (De Vit. solit. cap. 14) : « Tutius proponuntur legenda et meditanda Redemptoris nostri exteriora, et ostenditur in eis exemplum humilitatis, provocatio charitatis, et affectus pietatis; et de Scripturis sanctis, et SS. tractatibus Patrum moralia quaeque et planiora. Proponenda sunt ei gesta et passiones sanctorum, ubi nec laborandum sit in planitie historiali, et semper aliquid occurrat, quod novitii animum excitet ad amorem Dei et contemptum sui. Porro aliae historiae delectant quidem dum leguntur, sed non aedificant, quin potius mentem inficiunt, et in tempore orationis, vel spiritualis meditationis, inutilia quaeque vel noxia faciunt scaturire de memoria, etc. »
143 Procul ergo a manibus nostris gentilium libri, procul poetarum aut philosophorum fallaciae, ut pote quae mentem a vera beatitudine avertunt, 66.0328C| nisi forte ad eorum ineptias confutandas, et ad mysteria nostrae fidei confirmanda, juxta illud S. Augustini (Lib. II de Doct. chr., cap. 40) : « Philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommoda dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum vindicanda; » cui concinit Petrus Damiani his verbis : « Thesaurum tollit Aegyptiis, unde Deo tabernaculum construat, qui poetas et philosophos legit, quibus ad penetranda mysteria coelestis eloquii subtilius convalescat. » Sed haec omnium non sunt, sed doctorum duntaxat, et eorum quidem non etiam omnium, sed quibus id ab abbate praecipitur. Caeterum simplici monacho iis naeniis operam danti merito cum Petro Venerabili ad Petrum Pictaviensem scribente (Lib. I, ep. 9) dicere possemus: « Quid inani studio cum comoedis recitas, cum tragoedis deploras, cum metricis ludis, cum poetis fallis, cum philosophis falleris? Quid jam non philosophiae, 66.0328D| sed, quod pace tua dictum sit, tantam stultitiae operam impendis? Stultitiae, inquam, nam et hoc veri philosophi dictum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam mundi? Curre ergo, fili mi, ad propositum tibi a coelesti magistro totius philosophiae unicum fructum, regni coelorum beatitudinem, quam adipisci non poteris, nisi per veram spiritus paupertatem. . . nam si secundum Apostolum volueris esse sapiens, stultus esto ut sis sapiens, neque te logicae garrulitatem, physicae curiositatem, vel aliud quodlibet scire glorieris, nisi Christum et hunc crucifixum. Vel cum Paschasio Ratberto ad Odilmannum : « Non nostri operis est, frater et consenex, falsas poetarum fabulas jam volvere, vel milesias, quoniam nostra institutio alios reposcit mores; neque philosophorum perscrutari libros, quia in altero ludus et oblectatio est, in altero vero difficultas et sudoribus admixtus labor; verum 66.0329A| magis threnis nos decet, et lamentis indesinenter insistere. » Sane de B. Alcuino referunt , quod « legerat juvenis libros antiquorum philosophorum, Virgiliique mendacia, quae nolebat jam nec audire, nec discipulos suos legere, Sufficiunt, inquiens, divini poetae vobis, nec egetis luxuriosa sermonis Virgilii vos pollui facundia; » quae totidem verbis de S. Maiolo scribit Syrus in ejus Vita lib. I, c. 14. Vide Vitam S. Odonis, saec. V Bened., et S. Hugonis abbatis Cluniac., auctore Hildeberto Coenoman., n. 18, apud Bollandum 29 April.; et Regul. S. Isid. cap. 9.
Orationi frequenter incumbere. ] Exemplo S. Martini, de quo Severus Sulpitius scribit , quod « nunquam hora ulla vel momentum praeteriit, quo non aut orationibus incumberet, aut insisteret lectioni; quanquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, nunquam animum ab oratione laxabat; nimirum, ut fabriferrariis mos est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine 66.0329B| incudem suam feriunt, ita Martinus etiam, dum aliud agere videretur, semper 144 orabat. » Et certe, ut optime dicebat Evagrius , « semper quidem operari, vigilare, jejunare non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare lex sanxit. »
Quia vero oratio proprium est monachorum negotium, haud erit fortassis eis injucundum breviter hic demonstrare, quid sit, quae ejus vis et efficacia, quae necessitas, quae ad eam dispositiones, quove sit facienda modo.
Quid sit oratio docet S. Augustinus seu quivis alius (Serm. 73 in append. Serm.) his verbis: « Oratio est ascensio animae de terrestribus ad coelestia, inquisitio supernorum, invisibilium desiderium. » Et S. Joannes Climacus (Grad. 28) : « Oratio, si ejus naturam seu qualitatem spectes, est familiaris conversatio, et conjunctio hominis cum Deo. » Similiter Guillelmus S. Theoderici (De Vit. Solit. c. 14) : Oratio 66.0329C| est hominis Deo adhaerentis affectio, et familiaris quaedam et pia collocutio, et statio illuminatae mentis ad fruendum quandiu licet. » Denique auctor tractatus de Interiori Domo (Cap. 27) apud S. Bernardum: « Oratio est mentis devotio, id est conversio in Deum per pium et humilem affectum: humilem ex conscientia infirmitatis propriae: pium ex consideratione divinae clementiae. »
Orationis efficaciam elegantius describere haud possumus, quam S. Joannis Climaci verbis : « Oratio, inquit, si vim et efficaciam ejus spectes, est mundi conservatio, Dei reconciliatio, mater lacrymarum et iterum filia, propitiatio peccatorum, propugnaculum adversus impetum afflictionum, bellorum oppressio et exstinctio, officium angelorum, omnium spirituum alimentum, futura laetitia, actio sempiterna, virtutum scaturigo, gratiarum divinarum conciliatrix, profectus spiritualis, nutrimentum animae, mentis illustratio, securis desperationis, spei demonstratio, tristitiae solutio, divitiae monachorum, 66.0329D| thesaurus solitariorum, irae diminutio, speculum religiosi profectus, » etc.
Necessitatem ejus praesertim in monacho paucis demonstrat Joannes Trithemius , cum dicit: « Sicut nobis necessarius est semper halitus ad vitam carnis, sic omnino necessaria est continua oratio ad sanitatem mentis. » Hinc Joannes Baptista de Lezana : « Facilius, inquit, crederem hominem sine anima, quam religionem perfectam sine oratione consistere; nec minus improprie cadaver hominem, quam regularem sine oratione perfectum religiosum appellare licet. »
Ad dispositiones quod spectat, aliae sunt remotae, aliae proximae: remotae sunt cordis mundities, saecularium negotiorum fuga, passionum et affectionum mortificatio; proximae, locus, tempus, attentio, etc., quae paucis ex Patribus probanda sunt.
66.0330A| Primo ergo ad bene orandum requiritur sincera cordis puritas; nam licet oratio sit Dei donum, et « divini muneris largitatem sub regula concludere nostrum non sit, » ut ait Gilbertus de Hoillandia (Serm. 17 in Cant.) ; « si quid tamen ad haec potest humana industria cooperari, illud primum observate: Lavamini, mundi estote. » Et sane si oratio sit familiaris cum Deo conjunctio, qua ratione orare poterit, qui peccato ab eo avertitur? 145 Recte equidem Petrus Damiani ad Alexandrum papam scribens (Lib. I, ep. 15) : « Si quilibet ignotus cubiculum regis irrumpat, eique praesens tanquam familiaris assistat, regis tamen alloquio non perfruitur, quia charus ei per anterioris notitiae gratiam non habetur; ita et nos infelices et miseri, quod quidem de mei similibus loquor, saepe soli in angustae cellae remotione consistimus, sois divinae majestatis obtutibus trementes adstamus, peccatis tamen obstantibus, vel intimi splendoris igniculum, vel compunctionis gratiam non meremur; sic itaque velut ante Regis 66.0330B| videmur astare praesentiam; sed quia per vitae rectitudinem sibi noti non sumus, collocutionis internae dulcedinem non gustamus. »
Secundo, ad bene orandum disponit saecularium negotiorum abdicatio, ut scribamus « sapientiam in tempore otii, nam qui minoratur actu, inquit praefatus Gilbertus ( Loco citato ), recipiet eam. » Unde et Petrus Damiani ( Loco supra citato ): « Meus terrenis obtenebrata negotiis, frustra se in contemplationis culmen attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum ruderibus aggravatur; sicut enim aluta calcei, postquam per limosa luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana, nisi ab humore fuerit curae saecularis exuta, non percipit supernae pinguedinis gratiam, » etc.; et Gilbertus de Hoillandia scribens in illud Canticorum, In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: « In turba, inquit, in publico vix tangitur Jesus; ideo sponsa, 66.0330C| quae non tantum tangere, sed amplexari et attrectare desiderat, devitans publicum, elegit secretum et lectuli et noctis. »
Tertio, sincera passionum et carnis mortificatio, ut familiari hac similitudine demonstrat Petrus Damiani ( Loco cit. ): « Sicca chorda clarum harmoniae sonitum, humida reddit obtusum, tympanum quoque surdum sonat, si quilibet eum humor humectat: sic necesse est, ut mens humana a carnis voluptate sit arida, quatenus in Dei omnipotentis auribus ejus oratio sit arguta. »
Quarto, aptus quaerendus est locus ad orandum, nimirum remotus, et ab omni tumultu secretus; nam et Christus orare volentem intrare cubiculum ostiumque claudere jubet.
Quinto, « non modo locum, inquit S. Bernardus (Serm. 86 in Cant.) , sed et tempus observare oportet eum, qui sibi orare voluerit. Tempus feriatum commodius aptiusque; maxime autem cum profundum nocturnus sopor indicit silentium, tunc plane liberior 66.0330D| erit puriorque oratio: Consurge in nocte, inquit, in principio vigiliarum tuarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. Quam secura ascendit de nocte oratio, solo arbitro Deo, sanctoque angelo, qui illam superno altari suscipit praesentandam! quam grata et lucida verecundo colorata rubore! quam serena et placida nullo interturbata clamore, vel strepitu! » etc.
Sexto, summa requiritur attentio; nam, ut ait S. Cyprianus ( De Orat. Dominica ), « quae est ista segnitia alienari et rapi cogitationibus ineptis et profanis cum Dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare, quam 146 quod cum Deo loqueris? quomodo te audiri postulas, cum te ipse non audias? Vis esse Deum memorem tui cum rogas, quando tu ipse memor tui non sis? Hoc est ab hoste in totum non cavere, hoc est, quando oras Deum, majestatem Dei negligentia orationis offendere. »
66.0331A| Denique quod proprium est hujus instrumenti, ad bene orandum, oratio debet esse frequens et assidua, ut multis nos Scriptura locis edocet: et certe « perparum orat, quisquis illo tantum tempore, quo genua flectuntur, orare consuevit, » inquit abbas Isaac apud Cassianum (Collat. 10, cap. 14) .
Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, de ipsis malis de caetero emendare. ] Simile aliquid praescribit S. Antonius (In Regul. n. 23) : « Contristare, infit, diu noctuque pro peccato tuo, accende lampadem oleo oculorum tuorum, nempe lacrymis. » Et iterum (Num. 30) : « Ne glorieris, neque rideas omnino: da operam ut lugeas ob peccatum tuum, sicut luget is penes quem aliquis mortuus est. » Et item (Num. 44) : « Coge teipsum ut ores perpetuo cum lacrymis, ut forte misereatur tui Deus, et exuat te veteri homine. » Sed S. Benedicti textum expendamus.
Quinque potissimum hic praecipit S. Pater. Primo peccatorum confessionem, quae, ut dicit S. Bernardus 66.0331B| (Epist. 113) , « peccatoris est vita, justi gloria, et peccatori necessaria, et justum nihilominus decet. »
Secundo vult confessionem illam peccatorum esse praeteritorum, cupit enim non esse praesentia: praeterita autem vocat ea quae in saeculo ante conversionem commissa sunt: qua semel facta, nullum ab eo committi voluit, cujus angelica prorsus esse vita debuisset, ut observat Hildemarus. Vel etiam quia, ut loquitur Bernardus Cassinensis, « utilis est memoria praeteritorum peccatorum, quia ex illa tollitur praesumptio, et humilitas conservatur, et virtus bonae operationis acquiritur, sicut ex appositione fimi terra magis fecundatur et fructificat. » Eadem similitudine utitur Candidus in Vita Eigilis abbatis Fuldensis n. 26.
Tertio, idque cum lacrymis vel gemitu, quod Deum summae bonitatis et infinitae clementiae offenderit, quod diaboli servum per peccatum se constituerit, quod aeterna coeli gaudia per modicam momentaneamque 66.0331C| delectationem amiserit, et nunquam finienda gehennae incendia meruerit. Et bene cum lacrymis, quia « sicut ignis stipulam depascit, ita lacrymae sincerae quidquid sordium vel apparet vel non apparet abluunt et delent, » ut dicit S. Joannes Climacus (Grad. 7) .
Neque vero S. Benedictus simpliciter dixit cum lacrymis; sed apposite addidit vel gemitu; quia multi sunt quos lacrymarum gratia Deus non donat, qui interim tamen salubriter gemere possunt, quemadmodum B. Alcuinus , qui « secretissimam orationem semper in die . . . cum manuum diutina crucis extensione. . . . multis cum gemitibus (nam lacrymas perraro habere poterat) fundebat. » E contra vero S. Benedictus abbas Anianensis, de quo Smaragdus scribit (In ejus Vita n. 56, ibid.) : « Quis unquam solum nisi flentem reperit? quis ad eum subito ingrediens siccas ejus 147 reperit genas? et non prorsus aut humi prostratum, aut coelo erectis manibus stantem; 66.0331D| aut ne sacri voluminis nimiis humectarentur fletibus paginae, pugnis recipientem lacrymas invenit? » Vide Vitam S. Filiberti n. 6 et 12, S. Ansberti n. 9, S. Cuthberti cap. 16, saec. II Bened., S. Adalardi auctore Paschasio n. 25, et Valae ejus fratris l. I, cap. 10, ubi similia referuntur.
Quarto, id fieri quotidie S. Benedictus praecipit, quia « nec reis in carcere gaudium ullum, nec veris monachis in terra laetitia debet esse (S. Joan. Climac., grad. 7) . » In his tamen aliqua discretione utendum est: unde suos alloquens S. Bernardus dicebat : « Suadeo vobis amicis meis reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum, et evadere in itinera planiora serenioris memoriae beneficiorum Dei, ut qui in vobis confundimini, ipsius intuitu respiretis. Volo vos experiri illud quod propheta consulit dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Et 66.0332A| quidem necessarius dolor pro peccatis; sed si non sit continuus, sane interpoletur laetiori recordatione divinae benignitatis, ne forte prae tristitia induretur cor, et desperatione pereat. Misceamus absinthio mel, ut salubris amaritudo salutem dare tunc possit, cum immixto temperata dulcore bibi poterit, » etc.
Quinto, denique de ipsis malis de caetero emendare, quia « ista est vera poenitentia, quando sic convertitur quis ut non revertatur, quando sic poenitet ut non repetat, » inquit S. Aug. seu quivis alius . Et certe, ut ait ad hunc locum Smaragdus, « qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lavet laterem crudum, quem quanto magis laverit, tanto amplius lutum facit. » Apposite omnino Petrus Dam. : « Serpens, cum bibere concupiscit, ante venenum evomit; hausta vero sufficienter aqua, ad locum ubi vomuerat redit, vomitumque resumit: nos etiam, cum coelestis eloquii fluenta desideramus haurire, 66.0332B| per conatum purae confessionis omnia vitiorum et lapsuum venena debemus evomere, sed absit ut revertamur ad vomitum! »
Desideria carnis non perficere. ] Juxta illud Petri apostoli: Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.
Voluntatem propriam odire. ] Voluntas propria, ut ait Smaragdus, et citatus a Bernardo Cassinensi et Boherio Petrus Diaconus, est ea quae privata, et singulariter sua est, quam nullus alius approbat, nullus justam esse proclamat. Vel, secundum S. Bernardum (Serm. 2 Temp. Pasch.) : « Voluntatem dico propriam, quae non est communis cum Deo et hominibus, sed nostra tantum, quando quod volumus non ad honorem Dei, non ad utilitatem fratrum, sed propter nosmetipsos facimus, non attendentes placere Deo et prodesse fratribus, sed satisfacere propriis motibus animorum. » Hujusmodi voluntatem hic 66.0332C| jubemur odisse, et quidem merito, nam, ut ait S. Petrus Damiani seu quivis alius (Serm. de S. Bened.) : « Nullum aliud onus est gravius homini, quam homo ipse: quis enim tyrannus crudelior, quae saevior potestas homini, quam hominis ipsius 148 voluntas? Nunquam ab ea requiescere, nunquam sedere licet; et quo amplius te ad obediendum sibi noverit fatigari, eo magis urget, instigat, et onerat, pietatis immemor, misericordiam nesciens: hoc enim proprium habet propria voluntas, ut quo obediens obedientior fuerit sibi, eo amplius eum crudelioribus vinculis innectat. » Neque hic solum praesenti hoc in saeculo suam in nos tyrannidem exercet propria voluntas, sed multo amplius in futuro, ut pote quae aeternam nobis damnationem acquirat: unde S. Bernardus : « Caveamus a propria voluntate tanquam a vipera pessima et nequissima, quae sola deinceps damnare possit animas nostras; » et alibi : Cesset propria voluntas, et infernus non erit. » Et apud Cassianum (Coll. 24, c. 23) abbas 66.0332D| Abraham: « Perditio nostra est oblectatio vitae praesentis, et, ut expressius dicam, exsecutio desideriorum voluntatumque nostrarum. »
Praeceptis abbatis in omnibus obedire. ] Juxta illud Scripturae: Facies quodcunque dixerint, qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram; qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum ex Israel . Et sane, quemadmodum ratiocinatur S. Basilius (Constitut. monast. c. 20) : « Si qui artifici cuipiam manuario ex illis qui ad praesentem vitam nobis usui sunt, seipsum commisii, omnibus modis illi obtemperat, nec aliqua in re jussis illius contradicit, neque vel modice illum deserit, sed perpetuus est in oculis praeceptoris, et cibum ac potum reliquamque diaetam 66.0333A| non aliter exspectat, quam juxta illius definitum praescriptum; quanto magis qui ad pietatis et sanctimoniae disciplinam accedentes semel hoc sibi ipsis persuaserunt, quod apud istum praeceptorem talem scientiam acquirere valeant, omnem obtemperantiam et exactissimam obedientiam praepositis suis exhibebunt, et non exigent praeceptorum rationem, sed opus illorum perficient, nisi forte quantum eos quidquid ad salutem conducat ignorant, honesta et competenti reverentia interrogare et instrui decet! »
Quod autem S. Benedictus ait in omnibus obedire, caute est intelligendum. Nam primo, quoad peccata, nulla debetur praelatis ea praecipientibus obedientia, ut docent inter alios S. Basilius in Regulis brev. interr. 114, S. Bernardus Serm. 41 de diversis et epistola 7, Petrus Blesensis epist. 131, et S. Theresa in Fundationibus suorum monasteriorum cap. 17.
Secundo, nec potest abbas monachis quidquam quod non sit in Regula, aut saltem secundum Regulam 66.0333B| imperare, nec ei eo casu tenentur fratres obedire. Ita docet Petrus Venerabilis ad S. Bernardum scribens in haec verba (Lib. I, ep. 28, sub finem) : « Sicut eos qui, oblectamenta mundi fugientes, ejus aspera ob majus meritum discrete amplectuntur, omnino scimus esse laudandos; sic illos qui alios ad id quod non proposuerunt, et quod non expedit, violenter cogere volunt, dicimus non esse prorsus 149 audiendos. » Et S. Bernardus in epistola ad Simonem abbatem S. Nicolai (Epist. 84) : « Invitandi sunt ad arctiorem vitam, non cogendi, quibus utique semel in ordine Cluniacensi praeesse consensisti. » Rationem alibi hanc reddit S. doctor : « Non parum praelati praescribitur voluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam, nec aliam quam S. Benedicti, ut oporteat eum qui praeest non frena suae laxare voluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi 66.0333C| scire mensuram, et sic sua demum imperia moderari circa id solum quod rectum esse constiterit, neque quodlibet rectum, sed hoc tantum quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit; sic se quippe habet professio: Promitto, non quidem Regulam, sed obedientiam secundum Regulam S. Benedicti, non secundum voluntatem praepositi, » etc.
Tertio, sicut nihil ultra, ita nihil contra aut citra Regulam abbas jubere potest, v. g., sano manducare carnes, a nocturnis abesse vigiliis, aut aliquid hujusmodi, nec tali fratres tenentur obtemperare mandato: « Ergo nec praelati jussio, inquit interum S. Bernardus (De Praec. et disp., c. 5) , vel prohibitio non praetereat terminos professionis; nec ultra extendi potest, nec contrahi citra: nihil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi; vota mea non augeat sine mea voluntate, nec minuat sine certa necessitate. » Ratio est quia « absque necessitate remissio voti non dispensatio, 66.0333D| sed praevaricatio est, » ut loquitur idem S. doctor.
Etiamsi ipse, quod absit, aliter agat. ] Obedientes apostoli Petri praecepto: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis: in his enim jus et potestas imperandi residet, a qua nec malis moribus excidunt, nec minus quam boni, Christi in nos vices gerunt: unde apposite ad hunc locum Petrus Damiani : « Nolite, ait, de vestrorum priorum perperam forte viventium meritis disputare, et non qua via gradiuntur, sed cujus vice funguntur attendentes, illis in Christo humiliter obedite. »
Memores illud dominicum praeceptum: « Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite. » Quo respexisse videtur Petrus Blesensis, cum dixit (Epist. 131) : « Si autem vitae nequioris est abbas, ei tamen ex charitate obedire oportet; scriptum est enim: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. »
66.0334A| Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur. ] Sanctitatem appetere, bona opera exercere omnes debemus, cum id ante omnia Deus jusserit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum; at vero velle dici sanctum non est Christianorum, multo minus monachorum, sed paganorum; nisi forte fraternae charitatis intuitu: « est enim cum utiliter humanas laudes recipimus, inquit S. Bernardus (Serm. 83 de divers.) , fraternae duntaxat charitatis intuitu, et ad salutem eorum qui nobis propterea facilius acquiescunt, » sicut fecit Apostolus, qui praedicationes et revelationes ipse praedicavit: at vero extra 150 causas hujusmodi, qui laudes humanas appetit similis est nudo cuidam, qui laceram et attritam vestem aut quodvis aliud tandem invenire cupit, quo nuditatem et ignominiam contegat, infit S. Dorotheus.
Quod vero additur, sed prius esse quod verius dicatur, non sic capiendum est, quasi post acquisitam sanctitatem appetere laudes humanas licitum esset; sed 66.0334B| nos voluit prius esse sanctos, ut si quando vel inviti tales praedicemur, verum tunc dicatur.
Praecepta Dei factis quotidie adimplere. ] Quid per praecepta Dei hic debeamus intelligere, eleganter explicat Petrus Venerabilis ad S. Bernardum sic scribens (Lib. I, epist. 28) : « Divina mandata dicimus non solum ea quae per seipsam in carne Divinitas apparens hominibus tradidit, aut ea quae per apostolos teneri constituit, sive illa quae ante susceptam carnem per patriarchas vel prophetas mandavit; sed etiam illa quae post apostolos viri apostolici, apostolica vestigia secuti, unanimi multorum consensu servari praeceperunt: idem enim divinus Spiritus, qui priorum Patrum cordibus se infundens humanae saluti congruentia per eos dedit praecepta, per hos quoque, qui recentiores videntur, hominum salutem operari salubria jubendo non destitit. »
Castitatem amare. ] Propter summam ejus excellentiam, quae « Deo nos familiares et, quantum humana 66.0334C| natura patitur, similes efficit, » ut loquitur S. Joannes Climacus (Grad. 15) , aut saltem angelis ipsis, juxta vulgatam Patrum sententiam, in primis S. Bernardi abbatis, ad Henricum Senonensem episcopum de castitate ita scribentis (Epist. 42) : « Quid castitate decorius, quae mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Differunt quidem inter se homo pudicus et angelus, sed felicitate, non virtute; sed et si illius castitas felicior, hujus tamen fortior esse cognoscitur. » Idem sentiebat Petrus Venerabilis, qui in epistola ad Margaritam et Pontiam, neptes suas, sic disserit (Lib. VI, epist. 39) : « Non patientia, non humilitas, non charitas, non quaelibet alia virtus soror dicitur angelorum, sed virginitas; hinc B. Hieronymus: Bene ad virginem angelus mittitur, quia semper angelis est cognata virginitas; profecto in carne praeter carnem vivere, non terrena vita est, sed coelestis; unde in carne angelicam gloriam acquirere, majus est meritum quam habere; esse enim 66.0334D| angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis est. » Et infra: « Quid pluribus exsequar laudem castitatis? Castitas etiam angelum fecit, et qui eam servavit angelus est. »
Notandum vero S. Benedictum non praecise dixisse virginitatem amare, sed castitatem; quia paucorum est illa virtus, quam in omni non modo corporis, sed etiam cordis incorruptione reponunt. Et sane S. Basilii, cujus castitatem tantopere commendat S. Gregorius Nazianzenus in orat. funebri ad ejus laudem, dictum fertur: Et mulierem ignoro, et virgo non sum; et ipse ad Chilonem discipulum scribens ait: « Et quidem flagitium vitavi fornicationis, at munditiae virginalis florem 151 arcana cordis cogitatione foedavi. » At vero castus esse etiam post amissam virginitatem nullus non potest.
Porro quod jubemur amare, summo proinde studio jubemur custodire; in quo plane redarguendus 66.0335A| venit error quorumdam, qui, ut scribit Boherius, cum nullibi in Regula de castitate aliquid legant, monachum castitatem haud vovere affirmaverunt, quasi vero monastica professio castitatis, ut paupertatis et obedientiae votum non includeret. Et nonne nos puderet in castris Christi morantes non caste vivere? cum in antiquis militum, maxime Romanorum, castris castitas servaretur, ut scribit Bernardus Cassinensis: unde et castri nomen ortum, quod milites in eo degentes castrati viderentur.
Ad servandum autem pretiosum castitatis thesaurum plurima conferunt, quae isthic etiam congerere non erit fortassis penitus otiosum. In his recensent imprimis jejunium, otiositatis fugam, novissimorum recordationem, frequentem Eucharistiae perceptionem, orationem, humilitatem, Dei praesentiam, patientiam, et solitudinem fugamque mulierum: de quibus pauca subjicio.
Primo ergo, qui incorruptam servare castitatem desiderat, jejunio ante omnia corpus affligere debet, 66.0335B| vulgare est enim proverbium: Sine Cerere et Baccho friget Venus; et econtra. Hinc S. Ambrosius : « Libido, inquit, gravis ignis est, et ideo non debemus illi alimenta praebere. Luxuriae pascitur libido conviviis, nutritur delicus, vino accenditur, ebrietate flammatur. » Et S. Joannes Climac. (Grad. 14) : « Qui servit ventri suo, et interim conatur spiritum luxuriae vincere, perinde facit atque is qui incendium vult oleo superare. » Quapropter, « Sanctissimi principes monachorum cupientes amputare libidinis causas, victum nobis parcum et tenuem constituerunt ad certam mensuram, quo corpus sustentetur ad necessitatem, et non incrassetur ad libidinem, » ut scribit Trithemius (Homil. 21) .
Jejunii autem nomine cuncta macerationis genera vulgo intelligunt, quibus usi persaepe leguntur sancti, ut foedos libidinis aestus exstinguerent. Ita monachus quidam omnes ad lucernae flammam sibi digitos incendisse dicitur, ne libidinis flamma cor suum ardere 66.0335C| permitteret (Lib. V de Vit. Pat., libello 5, n. 37) . Ita S. Benedictus (S. Greg. l. II Dialog., c. 2) carnis tentatione afflictus, in spinas et vepres corpus nudum provolvit. Ita S. Bernardus (In ejus Vita l. I. c. 3) , quod curiosius feminam aspexisset, stagno gelu constricto collo tenus se immersit. Alii flagellis, ciliciis, vigiliis, chameunis, ferreis catenis carnis tentationes impugnarunt, et vicerunt. Vide Regulam B. Aelredi ad Virgines, cap. 26 et 27.
Secundo. Quia non minus castitati quam ipsi animae inimica est otiositas: « Qui thesaurum magnum in fragili corpore portatis, inquit Trithemius , otium fugite, semper aliquid boni facite, ut quoties tentator diabolus accesserit, utiliter vos occupatos inveniat. Enimvero qui otiosus est, insidiis patet tentantis; qui autem occupatur in opere bono, aditum clausit omnem insidiis. » Certe terrere nos debet quod scribit S. Joannes Climacus (Grad. 2) : « Multos vidimus in saeculo prae curis, 152 sollicitudinibus, nugis, vigiliisque, corporis sui furiosam 66.0335D| tyrannidem fugisse, qui postquam ad religiosae quietis et secretae vitae silentium se contulerunt, per refractarios corporis motus misere sunt inquinati et polluti. »
Tertio. Ad tuendam servandamque castitatem plurimum valet novissimorum, maxime inferni meditatio: id quod sordida cogitatione impugnato alicui fratri familiari hac similitudine edocuit quidam senex (Lib. V de Vit. Pat., libello 5, n. 30) : « Mulier quando vult ablactare filium suum, aliquid amarum superungit uberibus suis, et cum venerit infans ex consuetudine lac sugere, sentiens amaritudinem refugit: mitte ergo et tu amaritudinem in cogitatione tua. » Petenti vero fratri quam amaritudinem poneret, respondit cogitationem mortis et tormentorum quae in futuro saeculo peccatoribus reservantur.
Quarto. Inter alia servandae castitatis media, suadent frequentem sacrosanctae Eucharistiae perceptionem, 66.0336A| ut pote quae sit frumentum electorum, vinum germinans virgines. « Sedat enim, cum in nobis manet Christus, saevientem membrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi exstinguit, » inquit S. Cyrillus (Lib. IV in Joan., cap. 17) . Unde et S. Bernardus suos alloquens (Serm. in Coena Domini) , « Si quis, ait, vestrum non tam saepe modo acerbos sentiat iracundiae motus, invidiae, luxuriae, aut caeterorum hujusmodi; agat gratias corpori et sanguini Domini, quoniam virtus sacramenti operatur in eo. » Vide Cassiani collat. 22, cap. 6.
Quintam servandae castitatis rationem suo exemplo edocet Sapientia, cum dixit: Cognovi quod non possim esse continens, nisi Deus det: adii Dominum et deprecatus sum . Quotiens ergo motum carnis inordinatum senseris, quotiens hostem adesse invisibilem ad nocendum perceperis, mox ad pendentem in cruce Filium Dei confugito. Hortatur etiam Aelredus (In Regul. c. 25) , ut ad B. Virginem Mariam potissimum recurramus.
66.0336B| Sexto. Castitatem, « Seniores aiunt apprehendi non posse, nisi prius in corde humilitatis fundamenta fuerint collocata, » inquit Cassianus . Et S. Gregorius (Lib. VI Moral. cap. 23) « nullam dicit esse castitatem, quam non commendat humilitas mentis. » Cui concinit illud S. Bernardi (Lib. de Amore Dei, n. 30, tom. III) : « Castitas superba non castitas est, sed ornatum diaboli prostibulum. »
Septimo. Perfectae castitatis statum perpetuo tenere poterimus ex Cassiano (Lib. VI Inst., c. 21) : « Si Deum non solum secretorum nostrorum actuum, verum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde versantur, sicut pro factis et operibus nostris rationem nos ei reddituros esse credamus. »
Octavo. « Quantum quis in lenitate ac patientia cordis, tantum in corporis puritate proficiet; quantoque longius iracundiae propulerit passionem, tanto 66.0336C| castitatem tenacius obtinebit: non enim aestus corporis declinabit, nisi qui animi motus ante compresserit, quod apertissime Salvatoris nostri ore laudata beatitudo declarat: Beati mites, quoniam 153 ipsi possidebunt terram. Non ergo aliter nostram possidebimus terram, id est non alias ditioni nostrae rebellis hujus corporis terra subdetur, nisi mens nostra prius fuerit patientiae levitate fundata, nec poterit adversus carnem suam libidinis bella comprimere, nisi prius armis mansuetudinis instruatur. »
Denique castitas amans est solitudinis, nec efficacius aut magis praesens adversus omnes carnis impressiones remedium existimaverunt SS. Patres, quam fuga mulierum, ut hostem quasi fugiendo vincamus; tutam castitatem non credentes hoste praesente. Ita S. Caesarius : Contra libidinis impetum « apprehende fugam, si vis obtinere victoriam; nec tibi verecundum sit fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Unde, fratres charissimi, ab omnibus Christianis, 66.0336D| praecipue tamen clericis, sive monachis indigna et inhonesta familiaritas fugienda est, quia sine ulla dubitatione qui familiaritatem non vult vitare suspectam, cito dilabitur in ruinam. » Et paulo post: « Quod autem libidinem fugiendam esse suggerimus, apostolus Paulus evidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicaverit resistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit resistite, sed fugite fornicationem, ac sic contra reliqua vitia, Deo auxiliante, debemus in praesenti resistere, libidinem vero fugiendo superare, licet alibi in Scripturis divinis legimus: Noli, inquit, in faciem virginis intendere, ne te scandalizet vultus ejus. » Idem docent S. Hieronymus scribens adversus Vigilantium sub finem, et Cassianus lib. VI Institutionum, cap. 3; quibus concinit illud Goffridi abbatis Vindocinensis (Lib. IV, ep. 44) : « Ubi inordinate saecularis est assiduitas, diu deesse non creditur grandis iniquitas, 66.0337A| maxime in loco in quo sexus femineus habitare permittitur, per quem etiam religiosae personae suspectae habentur. » At constantiores etiam animos terrere debent haec S. Bernardi verba (Serm. 65 in Cant.) : « Cum femina semper esse, et non cognoscere feminam, nonne plus est quam mortuum suscitare? » Nec me minus movent, quae nonnullus ex priscis monachis dicebat : « Filioli, sal ex aqua est, et si appropinquaverit aquae, continuo solvitur et deficit; et monachus similiter ex muliere est; itaque si appropinquat mulieri, solvitur et ipse, atque in id desinit, ut jam monachus non sit. » Et Petrus Damiani : « In quodam monte Orientis lapides sunt igniferi, qui masculus et femina nuncupantur, et dicuntur pyroboli, qui nimirum cum a se invicem procul sunt, non accenduntur. Si vero femina appropinquatur masculo, protinus ex eis ignis egreditur, ita ut omnia quae circa montem sunt flammis vaporantibus exurantur. Ab ipsis ergo lapidibus edocemur, 66.0337B| ut si consumi libidinis incendio nolumus, muliebris aspectus faciem declinemus, ne de conspecta forma flamma prosiliat, quae in nobis non montis, sed mentis fruteta pervadat. »
Nemo ergo jure miretur tantam in priscis monachis feminas vitandi sollicitudinem, ut non solum eis monasterii sui, sed nec oratorii ingressum permitterent, imo nec sui conspectum aut congressum facile concederent.
154 Certe prohibitum olim in virorum monasteria feminis aditum passim testantur antiquae monachorum regulae: Regula tertia SS. Patrum (Cap. 4) , « familiaritatem omnium mulierum, inquit, tam parentum quam extranearum pro custodienda vita, vel cavendis laqueis diaboli ab omnibus monasteriis, vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasteriis puellarum, sicut regula edocet, prohibere censemus; neque ulla mulier in interius atrium monasterii ingredi audeat. Quod si cum consilio 66.0337C| vel voluntate abbatis monasterium, vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse abbas et nomen abbatis deponat, et inferiorem se omnibus presbyteris recognoscat; quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret, non per quaslibet familiaritates diabolo sociare festinet. » S. Basilius : « Mulieres a monasteriorum ingressu prorsus arceantur. » S. Caesarius in Regula ad Monachos cap. 11: « Mulieres in monasterio nunquam ingrediantur. » Regula S. Ferreoli (Cap. 4) : « Nulla penitus mulier ad monasterium, etiamsi pro dilectione expetere videatur, accedat. Similiter eam etiam religiosis feminis vel puellis, ne qua forte occasio minus intelligentibus relinquatur, accedendi licentiam amputamus: quia non potest habitatio in longum esse secura, inimico proximo et hoste vicino. » Denique Regula Tarnatensis monasterii (Cap. 20) : « Feminae vestrum non frequentent habitaculum, sed cum pro devotione sua, vel pro amore religionis vestrae 66.0337D| expetierint monasterium, non eis concedatur interiores monasterii januas introire; sed in oratorio, aut in hospitali domo reddatur illis honor et gratia. » Hanc veterum monachorum disciplinam confirmant concilium Turonense I (Cap. 17) his verbis: « Mulier intra septa monasterii nullatenus introire permittatur; si abbas in hac parte aut praepositus negligens apparuerit qui eam viderit, et non statim ejecerit, excommunicetur. » Concilium Antissiodorense (Can. 26) : « Si quis abbas mulierem in monasterio suo ingredi permiserit, aut festivitates aliquas ibi spectare praeceperit, tribus mensibus in alio monasterio recludatur, pane et aqua contentus. » Similiter Romanum sub S. Gregorio (Apud Baron. ann. 601) cavet « ne in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis illa popularis conventus praebeatur occasio, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino non expedit animabus eorum. » Idem jubet S. pontifex 66.0338A| ad Castorium Ariminensem episcopum scribens (Lib. IV Reg., cap. 43) ; et ad Valentinum abbatem (Ibid. lib. III, cap. 40) , qui feminas in suo admiserat monasterio: « Hujus te praecepti serie, inquit, commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos commatres sibi facere; nam si hoc denuo ad aures nostras pervenerit, sic te severissimae noveris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate, caeteri sine dubio corrigantur. » In antiqua etiam formula condendi privilegii statuitur (Exstat Saec. IV Bened., part. I, pag. 744) , ut « mulierum accessus intra portas monasterii nullatenus fiat. » His omnibus accedunt civiles imperatorum leges, Justiniani novella 133: « Non ingredientur omnino neque mulier in monasterio virorum, neque vir in muliebre, vel obtentu memoriae 155 defuncti illic reconditi, vel ob aliam causam; et maxime si quis fratrem forte, aut sororem, aut quempiam ex genere conjunctis se in monasterio 66.0338B| habere dicat; monachis etenim cognatio in terra non est, ut pote qui coelestem vitam affectent. » Quam legem etiam ad defunctos extendit, decernens « ne virum recunduntor in muliebrium monasteriorum sepulcris, neque mulieres in virorum monasteriis seu asceteriis defodiuntor. »
Dicta hactenus confirmat antiqua monachorum praxis, quos nunquam in monasterio feminas introduxisse constat, ut infinitis prope exemplis demonstrari posset: imo nonnulli eo progressi sunt, ut nec animalia sexus feminini, puta vaccas, capras, et alia hujusmodi nutriri in monasteriis suis paterentur; qualis fuit S. Plato Sacundionis monasterii hegumenus, teste Theodoro Studita in ejus Vita n. 23; qualis et ipse Theodorus Studita, ut videre est in ejus Testamento, quod refert Baronius ad ann. 826.
Eamdem disciplinam ultro amplexi sunt posteriores monachorum ordines aliaeque religiosae congregationes. Hanc suis Guigo Carthusiensis prior praescribit 66.0338C| his verbis (In stat. c. 21) : « Mulieres, terminos intrare nostros nequaquam sinimus, scientes nec Sapientem, nec Prophetam, nec Judicem, nec hospitem Dei, nec filios, nec ipsum Dei formatum manibus protoplastum potuisse blanditias evadere et fraudes mulierum . . . . Nec posse hominem aut ignem in sinu abscondere ut vestimenta illius non ardeant, aut ambulare super prunas plantis illaesis, aut picem tangere, nec inquinari. » Et nova Carthusiensium Statuta (Secunda part., c. 6, n. 22) : « Omnibus personis ordinis inhibemus, ne infra domorum nostrarum clausuras, vel clausurarum limitationes fossatis vel signis quibuscunque designatas mulieres ingredi permittant; sed potius quantum poterunt se opponant, et defendant, quantum in eis est, ne intrent; qui vero culpabiles, vel negligentes fuerint in praemissis, si priores fuerint, sint extra sedes suas ubique in conventu usque ad sequens capitulum generale, in quo etiam clament culpas suas; alii vero de ordine usque ad idem capitulum sint in disciplina 66.0338D| generali, et obedientias, si habent, amittant. » Idem renovant (II part., c. 20, n. 3) in nova collectione statutorum Parisiis impressa anno 1582, prohibentque auctoritate summorum pontificum Julii II et Pii V, « sub poenis privationis officiorum quae in praesentia obtinent, et inhabilitatis in posterum ad illa et ad alia omnia, et suspensionis a divinis ipso facto sine alia declaratione incurrendis. » Nec minus severi videntur Cistercienses, cum in antiquis definitionibus haec scribunt (Dist. 3, cap. 5) : « Ingressus mulierum intra septa abbatiarum nostrarum omnino interdicitur, nisi super hoc domini papae privilegium habuerint speciale, excepto quod, cum major ecclesia noviter dedicatur, per novem dies causa devotionis ecclesiam visitare poterunt; sed nunquam tunc vel alias occasione aliqua intra septa monasterii pernoctare: sicubi contra praesumptum fuerit, discooperiantur altaria, et divinum officium minime in 66.0339A| ecclesia celebretur, quandiu ibidem fuerint 156 mulieres: faciens autem, vel consentiens, et procurans per litteras apostolicas, vel quoquo modo, si abbas fuerit, omni feria sexta sit in pane et aqua usque ad sequens capitulum generale, ibidem veniam petiturus, et graviter puniendus; si vero prior. vel subprior, vel cellerarius fuerit, ab officio deponatur, et tribus diebus uno eorum in pane et aqua peragat levem culpam; alii vero monachii et conversi poenam similem sortiantur, et ultimi omnium sint per annum. » Hujus decreti praxim saltem aliqua ex parte videre est in capitulo generali Cisterciensis ordinis anni 1205, in quo haec recitantur: « Abbas de Pontiniaco, qui contra formam ordinis reginam Franciae cum aliis ejusdem sexus non paucis in suum monasterium introduxit ad audiendum sermonem in capitulo, ad processionem in claustro, ad reficiendum, et pernoctandum duabus noctibus in infirmitorio, sumpta occasione quod ex rescripto domini papae, et ex permissione 66.0339B| domini Cistercii eidem dominae patebat aditus illius monasterii, cum eo usque procedendum nec dominus papa, nec abbas Cistercii indulserint, sed nec etiam aliquid tale cogitaverint; et quia tam enorme factum sustinuit in totius ordinis Cisterciensis injuriam; licet absque omni retractatione depositionem mereretur in instanti, tamen ad instantiam et petitionem domini Remensis, cui negare quidquam nec volumus, nec debemus, et aliorum etiam episcoporum, ei parcitur in praesenti. Verum ne omnino impunita remaneat tanta praesumptio, extra stallum abbatis maneat usque ad Pascha, nec celebret nisi de necessitate sui officii, et sex diebus sit in levi culpa, tribus scilicet diebus in Cistercio, et tribus in Pontiniaco, uno eorum in pane et aqua hinc et inde. » Cassinenses (Cassin. Declar. in Reg. S. B., cap. 53) etiam sub poena excommunicationis ipso facto incurrendae prohibent, duci aut recipi intra septa regularia monasterii mulieres, sive laicas, sive religiosas; 66.0339C| Coelestini (In Const. c. 11, § 3) sub poena privationis officiorum, perpetuae inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, et aliis poenis in canonicis sanctionibus et Rom. pontif. bullis expressis. Denique Constitutiones congregationis montis Oliveti pauca haec habent (Part. II, c. 53) : « Mulieres nunquam (inviolabiter servata bulla Pii V super hoc edita) in monasterium ab abbate admittantur. »
Porro quae hactenus a nobis dicta sunt de mulierum in monasteria virorum ingressu prohibito, idem e converso asserendum de viris in coenobia virginum: illis nimirum interdictum fuisse omnem aditum, ut patet ex supra citata Justiniani novella 133, ex S. Isidoro in lib. II de Eccl. officiis cap. 15, ex Vita S. Liobae cap. 1, in quo refertur duo in Angliae loco, qui dicitur Winbrunno, fuisse coenobia, virorum unum, feminarum alterum, « quorum ab initio fundationis suae utrumque ea lege disciplinae ordinatum est, ut neutrum eorum dispar sexus ingrederetur; nunquam enim virorum congregationem femina, 66.0339D| aut virginum contubernia quisquam virorum intrare permittebatur, exceptis solummodo presbyteris, qui in ecclesias earum ad agenda missarum officia tantum ingredi solebant, et consummata oratione statim ad sua 157 redire. » Et cap. 2, S. Tetta, ejusdem monasterii abbatissa, dicitur « non tantum laicis aut clericis, verum etiam ipsis quoque episcopis in congregationem earum » negasse ingressum, excepto nimirum altaris officio. Idem videre est in privilegio Joannis papae IV, pro sanctimonialibus cujusdam coenobii B. Mariae in Gallia, in quo inter alia summus pontifex vult, ut « episcopus, quem mater spiritalis, paterque monasterii, vel cuncta congregatio voluerit, ad celebranda missarum solemnia in congregatione abbatissae vel etiam reliquarum juniorum, sacrandi etiam tabulas altaris, in quibus missae debeant celebrari, habeat facundiam in eodem monasterio ingrediendi, ad officium scilicet sacerdotalis 66.0340A| ministerii, et tales secum ipse pontifex introducat quales vita et religio sancta commendat; quo peracto officio, nihil contingens, nihilque ambiens per concupiscentiae stimulum, vel rapinae pravitatis ingenia, sed gratis per omnia agens, ad propria mox regredi non moretur. » Ubi quod ait: Tales secum ipse pontifex introducat, etc., intelligendum videtur de aliis altaris ministris, ut colligimus ex Regulis S. Caesarii ad virgines, c. 33, et S. Donati cap. 55, in quibus haec lego: « Nullus virorum in secreta parte in monasterio et in oratoriis introeat, exceptis episcopis, provisore et presbytero, diacono, subdiacono et uno vel duobus lectoribus, quos et aetas et vita commendet, qui aliquoties missas facere debeant. Cum vero aut tecta restauranda sunt, aut ostia, vel fenestrae sunt componendae, aut aliquid hujusmodi reparandum, artifices tantum et servi, ad operandum aliquid, si necessitas exegerit, cum provisore introeant; sed nec ipsi sine licentia aut permissu matris. » Addit S. Caesarius cap. 34: « Matronae etiam 66.0340B| saeculares, vel puellae, seu reliquae mulieres, aut viri adhuc in habitu laico similiter introire prohibeantur. » Quid quod nec medicos virginum monasteria ingredi permittat S. Gregorius papa? Vide conc. Matisconense I, cap. 2, Forojuliense ann. 791, cap. 12, et novissime Tridentinum, sess. 25, de Regul. c. 5.
Quae autem ex Regulis S. Caesarii et sancti Donati, ex privilegio Joannis papae IV, et ex Vita S. Liobae modo protulimus, ea non solum probant denegatum prorsus in asceteria virginum viris aditum, sed etiam, quod majus est, in earum oratoria seu ecclesias, quod confirmatur ex concilio Epaonensi anno 517, cap. 38, Arelatensi anno 813, cap. 7, Turonensi III, eodem anno, cap. 29. Idem vice versa de monachorum ecclesiis asserendum est, in quas nullus omnino mulieribus quibuscunque, etiam religiosis, patebat ingressus, ut colligitur tum ex Regula S. Aureliani ad monachos, cap. 15, quae feminas sive consanguineas, sive notas, aut alias ad Orationem ingredi non 66.0340C| permittit, imo nec viris laicis; ex cap. 14; ex concilio Antissiodorensi can. 26, quod cavet ne abbas in monasterio mulierem admittat, aut festivitates aliquas ibi spectare praecipiat; ex concilio Romano, in quo S. Gregorius papa prohibet, ne episcopus missas in coenobio monachorum celebret, ne forte « in servorum Dei recessibus et eorum receptaculis ulla popularis 158 praebeatur occasio conventus, vel mulierum fiat novus introitus, quod omnino nec expedit animabus eorum; » ex supra citata Justiniani novella, quae nequidem ad celebrandum tertium, nonum, quadragesimum, et annuum defunctorum diem, ad monasteria virorum feminis permittit ingressum; ex Gregorio Turonensi, referente S. Romanum abbatem Condatiscensem, ut mulieribus ad suum sepulcrum, quod Deo revelante noverat miraculis coruscaturum, pateret accessus, voluisse extra propriam ecclesiam sepultura donari, « Non potest fieri, inquiens, ut ego in monasterio sepulcrum habeam, a 66.0340D| quo mulierum arcetur accessus. » Atque hic fuit communis ordinis Benedictini usus, generalisque pene omnium monasteriorum nostrorum consuetudo: quod ne quis a nobis gratis confictum e se existimet, quasi singularem quorumdam, et quidem paucorum coenobiorum praxim, pro generali consuetudine traducere vellemus, rem si non de omnibus, saltem de praecipuis et insignioribus monasteriis certissimis testimoniis demonstrare non erit fortassis ingratum, et utinam aliquando utile!
Atque ut a monasteriis ab ipso S. P. Benedicto constructis exordium ducamus, quamvis non legamus S. Patrem mulieres ab ingressu ecclesiarum exclusisse, nihilominus tamen cum neque in ejus Vita, neque in ejus Regula hunc illis permisisse scribatur, non levis conjectura est, ejus ecclesias mulieribus penitus inaccessas fuisse: saltem id sibi persuasisse videntur olim Cistercienses, cum exemplo S. legislatoris 66.0341A| oratorii aditum feminis denegarunt, uti ipsi testantur in Exordio parvo Cisterciensi, cap. 12. Conjecturam nostram corroborat supra citatum a nobis S. Gregorii decretum, quo interdicitur episcopis in monachorum ecclesiis missas celebrare, ne forte hac occasione mulierum fieret in eas novus introitus, quae verba denotant rem ante prorsus inauditam, alioquin non diceretur novus. Certe inaccessam feminis tempore Constantini papae, hoc est initio saeculi VIII, Romanam S. Anastasii ad Aquas Salvias ecclesiam, constat ex actis quae refert Baronius ad ann. 613, ubi S. martyris reliquiae extra monasterium in aliam S. Joannis ecclesiam energumenae liberandae gratia delatae dicuntur, eo quod in ipsum monasterium, id est monasterii basilicam, mulier non ingreditur. Sed quidquid sit de monasteriis a S. Benedicto institutis, de eo quod post mortem pretioso corporis sui thesauro ditare dignatus est, Floriacensi scilicet, nulla controversia esse potest, post Adrevaldi testimonium in lib. I Mirac. S. Benedicti, cap. 28, ubi 66.0341B| agens de reliquiis SS. Dionysii et Sebastiani Floriacensi monasterio concessis, sic loquitur : « Porro quia antiqua auctoritate sancitum erat feminas extra exteriores portas monasterii haudquaquam transitum introrsus habere, hi qui a longe sanctorum memorias secuti fuerant, ad preces convertuntur, ut permitteretur eis poscentibus causa orationis ecclesiam in qua sanctorum reliquiae depositae erant, ingredi, votaque sua persolvere: quod quia adversum erat religioni monasticae, nullo omnino pacto impetrare valuerunt. Illis vero in prece perdurantibus, coepere etiam quique nobiliores causa 159 tanti rumoris excitati, ad tam venerabile undequaque confluere spectaculum, junctisque precibus vix extorquere quoquo modo ab abbate et fratribus potuerunt, ut extra portam monasterii, ad occidentalem plagam, in loco nemoribus consito tentorium extendi juberet, quo memoriae sanctorum certo tempore, hoc est vigilia Dominici diei, deferrentur, » 66.0341C| etc. Haec verba Ex antiqua consuetudine, et quia adversum erat religioni monasticae, non obiter transcurrenda sunt.
Eamdem fuisse Castrensis S. Benedicti monasterii Galliae Narbonensis consuetudinem discimus ex Aimoino lib. II de Transl. S. Vincentii, c. 4 , ubi refert S. martyris corpus illuc translatum non statim in basilica S. Benedicti fuisse repositum, sed « servandum, inquit, venerandumque in ecclesia almae Genitricis Dei ante ipsius coenobii portam collocaverunt, ob devotam maxime feminarum frequentiam, quibus monasterii ipsius aditus ex antiqua Patrum ejusdem loci consuetudine denegatur. » Additque: « Decreverunt tamen novam basilicam in ejus honorem monasterio vicinam exstruere, ad quam utriusque sexus personis devotis liber sit accessus. » Vide ejusdem libri cap. 17.
Idem institutum in monasteriis a se institutis, qui eodem cum S. legislatore nostro gaudebat nomine, eodemque agebatur spiritu, S. Benedictus abbas 66.0341D| Anianensis propagavit, ut colligimus ex anonymi cujusdam sermone , ubi agens de basilica Anianensis monasterii, haec dicit: Hic locus « in tanta prioribus habitus est religione, ut mulieribus ad ipsum arceretur accessus, ne quaelibet occasio sanctos regularis observantiae corrumperet mores, » etc. Quem locum ideo referimus, quia cum plurima Anianensi coenobio monasteria fuerint subdita, haud dubitamus similem in omnibus viguisse disciplinam. Idem judicium ferendum est de cunctis monasteriis a S. Columbano fundatis, aliisque, ad quae e suis colonias monachorum transmisit, ut pote quem Theodoricus, agente Brunechilde, Luxovio expulit, eo quod saeculares homines in interiora monasterii recusaret admittere, teste Jona in ejus Vita, n. 33, sive, ut ait anonymus in Vita S. Agili abbatis Resbacensis cap. 7, « eo quod accessum feminarum a 66.0342A| praefato monasterio propellebat; » quamvis postea ejusdem S. Agili gratia, uterque, Theodoricus scilicet et Brunechildis, « testamenta nihilominus de praefato coenobio regali conscripserunt munificentia, quibus deinceps quiete servi Dei per labentia manerent tempora in divini cultus perseverantia amoto feminarum accessu. » Quam disciplinam servarunt postea usque ad medium saeculum nonum, quo « Hucbertus clericus, Bosonis filius, monasterium in commemoratione B. Petri Luxovio constitutum, cujus claustri aditus mulieribus nunquam patuerat, hostili modo ingressus, cum illicitis mulieribus per aliquot dies remorari non trepidavit; » qua de re eum arguit Benedictus papa III in epistola ad episcopos in regno Caroli constitutos.
S. Columbano praeiverat S. Joannes Reomensis, qui, ut legimus in ejus Vita, n. 10, nequidem saeculares viros sacris mysteriis interesse sineret, 160 multo minus feminas; perseveravitque hic ritus, saltem quoad feminas, usque ad secundam S. Joannis 66.0342B| translationem, tempore Caroli Magni factam, quo « ipsa rei novitate sexus uterque promiscue ingredi permittebatur ecclesiam, » ut scribit anonymus in historia praefatae translationis n. 8 . « Processu vero temporis, addit idem scriptor (Ibidem) , ejus loci fratres religioso sancivere consilio atrium coenobii a frequentia feminarum perpetuo coercere, regulari professioni non integrum fore arbitrantes, muliebri frequenter vel aspectui insuescere, vel alloquio implicari. »
Haud procul a Reomensi distat Besuense S. Petri coenobium, quod temporibus Pippini regis Anglae cujusdam Theodardi uxori non tam custodiendum quam diripiendum traditum cum fuisset, ab ingressu sacrosanctae basilicae apostolorum, prohibentibus monachis, aliquandiu temperavit, postea vero audacior facta, temeritatis poenas divinitus dedit. Auctor Joannes monachus in Chronico Besuensi.
Consimilis exstitit in Calmeliacensi coenobio religio, 66.0342C| agente potissimum S. Theofredo abbate, ut tradit anonymus in ejus Vita, n. 9 (Saec. III Bened., p. I) : « Oratorium tanta honestatis cautela providebat, ut . . . feminei accessus procul haberent sedem circa templi januam. » Ita etiam monasterii « Garactensis ecclesia sarcophagum cum cineribus almi tenet Pardulfi, quae ad testimonium illius castissimae vitae feminam nullam admittit, » ut scribebat anno 1183 Gaufredus, prior Vosiensis. Haec in memoriam revocant id quod de S. Fiacrio referunt (Vita S. Fiacr., n. 6, saec. II) , scilicet « ab illo tempore, quo mulier virum Dei accusavit apud episcopum, mulieres in ejus monasterium, » hoc est monasterii ecclesiam, non intrasse, quod quidem hactenus saltem aliqua ex parte observatur, nulla cancellos sacelli sancti confessoris transgredi impune praesumente.
Quid de Majori Monasterio dicam? cujus basilicam feminis penitus inaccessam docet historia translationis S. Gorgonii n. 8 (Saec. IV Bened., parte I) , ubi S. reliquiae « in aperto extra moenia monasterii loco pro 66.0342D| utriusque sexus concursu ad tempus » delatae describuntur. Idem de Turonensi S. Martini ecclesia dicendum est, in qua canonici eam quam a monachis acceperant disciplinam aliquandiu, etiam abjectis monasticis institutis retinuerunt, uti apparet ex epistola (Exstat in Spic. tom. II, pag. 375) Leonis papae septimi ad Hugonem principem et abbatem.
Stupenda prorsus atque omni admiratione digna videtur hac in re S. Carilefi constantia : cum enim ejus conspectu aliquando frui desiderasset Ultrogoda regina, missis eam ob rem ad S. virum nuntiis, hoc retulit responsi: « Ite, optimi juvenum, et dominae vestrae haec mea verba referte. Si quid praevaleo, pro ea exorabo; certum tamen habeat, quandiu in corpore fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum; neque hoc coenobium, quod Domino praecipiente construxi, ingressui mulieris unquam 66.0343A| patebit. » Quod de ecclesia intelligendum esse manifestum est ex lib. Mirac., n. 12.
In Landeveneco etiam monasterio idem viguit feminis interdictum, 161 testante S. Winwaloei vita tertia apud Bollundum, in cujus n. 4 haec leguntur (Boll. 3 Mart.) : « Hujus loci hoc privilegium fuit, ut ex quo tentus est primum a sanctis Dei lege a S. Guingaloeo sancita, femineus illum nunquam temeraret introitus. » Idem de Deensi coenobio constat ex Ermentario in historia translationis S. Filiberti, ad praedictum monasterium circa medium saeculum nonum factae (Saec. IV Bened. part. 1) , in qua « dubitatur utrum femineus sexus cum caeteris fidelibus admitti debeat, necne, ut pote cujus frequentatio postquam monachi ibi habitare coeperant, nulla omnino exstitisset. Decerniturque saniori consilio quatenus accessus eis communis tribuatur usque ad expletionem unius anni, » inquit Ermentarius n. 30. Vide n. 72.
Jam vero si gradum faciamus ad nostra Normanniae 66.0343B| et Picardiae monasteria, idem institutum in praecipuis receptum fuisse non minus constabit, ut in Fontanellensi S. Wandregisili, in Madriacensi S. Leufredi, in Flaviacensi S. Geremari. De Fontanellensi etsi non ita eluceat, tamen non obscure colligitur ex lib. Mir. S. Wandregisili cap. I, in quo mulier ex pago Caletensi ob violatum festi diei S. Wandregisili religionem divinitus punita, « poposcit se flebili cum voce ad S. Mariae basilicam, quae vicina erat Fontanellae coenobio, ejusque ditionis perduci, » cumque S. confessoris ecclesiam aspexisset sanata est. Utquid enim S. Wandregisili patrocinium rogatura, non ejus in ecclesiam, sed in B. Mariae vicinam se duci poscit, nisi quia feminis erat inaccessa? De Madriacensi res citra controversiam esse debet ex Mir. S. Leufredi cap. 4 (Saec. III, part. I, p. 593) , ubi « femina caeca juxta monasterium adveniens cum cognovisset nullum aditum feminis illuc ingrediendi patere, misit candelam ad memoriam viri Dei per 66.0343C| quemdam hominem. » Et in ejus vita n. 6, in loco possessionis suae oratorium adhuc laicus statuisse dicitur, « ubi nullus introitus nec accessus feminis dabatur. » Similiter de Flaviacensi, in quo S. Geremarus ecclesiam ex jussu angeli construxit, hac conditione, ut « mulieribus nullus unquam ad eam accessus patebit, » inquit Vitae scriptor, n. 24. Similem disciplinam in suo monasterio instituisse Elizachar abbatem Centulensem auctor est anonymus in lib. I Mir. S. Richarii, n. 4, et Hariulfus in Chron. Centul. lib. III, cap. 4.
Sed jam tempus est ut in Belgium pertranseamus. Ibi insign ora haud dubium monasteria censeri debent Elnonense S. Amandi, Sithivense S. Bertini, et Laubiense, in quibus omnibus olim ecclesiae feminis haudquaquam patebant (Spicil. tom. IV) . De Elnonensi luculentum habemus testimonium in Supplemento Milonis de vita S. Amandi cap. 6, ubi S. praesulis corpus translatum dicitur ex S. Petri basilica ; « quae quoniam pro sui parvitate 66.0343D| tanti praesulis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa, frequenti religiosorum virorum conventu visum est aliam magnitudine praestantem debere aedificari, quae ex utroque sexu a confluenti illo sufficeret multitudini populari, nimirum extra monasterii ambitum. » De Sithivensi nihilominus constat ex lib. II Miracul. S. Bertini, cap. 12, a tempore 162 S. Abbatis usque ad annum 938 (Saec. III Bened., part. I) , quo Adala, Flandriae comitissa, « cum saepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare coepit ut in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altari S. Bertini pro salute deprecatura liceret se prosternere. » Qua licentia a monachis obtenta, « feria secunda Paschae introduxerunt eam episcopi in eodem monasterio non sine tremore maximo, quoniam hoc illa prima facere praesumpserat, quod antea reginarum nulla concupiscere vel 66.0344A| audebat. » Nec deinceps id permissum est ad saeculum usque decimum quartum. Denique de Laubiensi testatur Folcuinus in libro de Gestis abbatum Laubiensium, cap. 4 (Spicil. tom. VI) , in principalem S. Petri basilicam illicitum fuisse, nisi certo tempore, feminis accessum, id quod Folcuini tempore, qui obiit anno 990, adhuc usus obtinebat: quapropter S. Ursmarus aliam in montis verticem, ad quam populus confluere posset, construxit.
Eamdem in Anglia viguisse consuetudinem, agente praesertim S. Cuthberto, egregio Turgotti testimonio comprobatur in libro II Historiae Dunelmensis, cap. 17, in quo sic liquitur: « In nullam pene ecclesiarum quas confessor beatus (S. Cuthbertus) sive ante, sive in tempore fugae, vel post, sui sacri corporis praesentia illustravit, ulla usque hodie feminis esse constat intrandi licentia. » Deinde causam reddit; tum subdit: « Omnibus ergo et viris et feminis consentientibus omne suis et in praesenti et post futuris temporibus muliebre interdixit consortium, earumque ab ecclesiae 66.0344B| suae ingressu penitus amovit introitum. Unde in insula sedis episcopalis ejus facta ecclesia, . . . . jussit ut illo missas et verbum Dei auditurae mulieres convenirent, ne propius ecclesiae, in qua ipse cum monachis conversabatur, unquam accederent. Quae consuetudo usque hodie diligenter observatur, in tantum, ut nisi metus hostilis vel concrematio loci compellat, nec in coemeteria quidem ipsarum ecclesiarum, ubi ad tempus corpus ejus requieverat, mulieribus introire liceat. » Haec Turgottus sub finem saeculi XI scribebat. Sed praeclara sunt ea quae de Thorneiensi monasterio refert Guillelmus Malmesburiensis : « Ibi solitudo ingens ad quietem data monachis, ut eo tenacius haereant superis, quo castigatius mortales conspicantur. Femina si ibi videtur, monstro habetur; maribus advenientibus quasi angelis plauditur. Caeterum ibi nullus nisi momentanee conversatur. »
Quam in Anglia hauserat disciplinam S. Bonifacius, 66.0344C| hanc in Germaniam profectus, in monasteriis a se constructis ibidem refudit, ecclesiarum aditu feminis prorsus interdicto, maxime vero in Fuldensi omnium nobilissimo, cujus basilica uni S. Liobae ob reverentiam S. martyris patebat, ut testatur Rudolfus monachus in Vita S. Liobae cap. 22 , his verbis: « Interdum etiam et ad monasterium Fuldensium monachorum causa orationis venire solebat, quod nec prius, nec postea ulli unquam feminarum concedi potuit, quia loco illi, ex quo a monachis habitari coeptus est, femineus negabatur ingressus: tantum autem 163 huic soli concessus est, propter hoc quod S. martyr Bonifacius eam senioribus eorum commendavit, corpusque illius ibi sepeliendum decrevit. » Scribitque Brouverus (Lib. I Antiq. Fuld., c. 8) hoc caput a majoribus tam sancte cultum fuisse, « ut privilegiis a Marino papa saeculo IX abbati Hadamaro, et a Silvestro saeculi X aetate Erkembaldo, et a Joanne Richardo subinde, aliisque ab aliis pontificibus postea concessis, et nominatim 66.0344D| insertum sit, et religiose a posteris observatum. » Id quod probat tum de Lotharii regis uxore, cui die S. Pentecostes sacris interesse in primario monasterii templo non licuit; tum etiam de conjuge Frederici imperatoris, « cui, quia regina in comitatu ejus erat, urbem Fuldam intrare non licuit. » Addit Brouverus emollita semel illa disciplina per Bonifacium papam IX, rogatu Joannis Merlavii abbatis, « anno 1398 templum Fuldense fulmine de coelo tactum, 7 die Junii conflagrasse, id quod in poenam violatae disciplinae accidisse posteri crediderunt. » Haec tamen summi pontificis concessio non nisi festum S. Bonifacii aliosque dies festos nonnullos respiciebat, alioqui etiam Trithemii tempore necdum feminis patebat in ecclesia Fuldensi aditus, uti ipse testatur in Vita Rabani.
Hanc circa templa monachorum religionem omnibus in locis, ut potuit, S. Bonifacius induxit: unde 66.0345A| rogatus a B. Altone ecclesiam sui monasterii consecrare (Saec. III, part. II, p. 218) , « cum illo adveniens more solito vellet ita consecrare, ut nulla mulier deberet illud intrare, postulavit B. Alto ne tali pacto suum oratorium consecraret. Dixit maxime opus viris saepius ad opera varia procul egressis, ut uxores eorum domi remanentes orent pro se suisque viris; cui petitioni consentiens, mox S. Bonifacius ecclesiam quidem consecrando tam feminis quam viris fecit esse communem; sed fontem quemdam in eodem loco juxta ecclesiam positum ea benedixit ratione ut mulieri nulli liceret ad eum accedere et haurire. »
His omnibus duo superaddo exempla, unum de Stabulensi monasterio ex lib. Mir. S Remacli episcopi Trajectensis, cap. 20, in quo mulier contracta ad sancti reliquias adducta dicitur , quae « quia non facile apud nos nisi certa ex causa feminae admittuntur, ante fores coenobii deponitur, » inquit anonymus scriptor. Alterum de Andaginensi 66.0345B| coenobio eruitur ex lib. Mirac. S. Hucherti, cap. 6, ubi haec lego (Saec. IV, part. I, p. 298) : « Tunc temporis sub venerabili Sevoldo tanta in loco erat religionis reverentia, ut quibusque saecularibus difficilis esset ibi conveniendi licentia, nullusque ingrediendi aditus concederetur feminis, nisi in annuali festo ipsius pontificis. » Sevoldus porro Andaginense monasterium rexit annis 19 ab an. 836.
Ex dictis hactenus satis demonstratum puto, non singularem quorumdam, sed generalem pene omnium monasteriorum fuisse consuetudinem feminas a templis monachorum arcendi; quam in ipso nascentis ordinis sui exordio arripuerunt Carthusienses Cisterciensesque monachi, retinentque etiam nunc summa cum laude ubique Carthusienses, 164 in ipso vero Cisterciensi coenobio, aliisque forsitan nonnullis Cistercienses; nam passim nunc eorum ecclesiae patent feminis, quas in Pontiniacensi solis Anglicanis mulieribus ob reverentiam S. Edmundi 66.0345C| olim aperiebant, teste Matthaeo Parisio ad annum 1250.
Camaldulenses non modo ecclesiam claudunt feminis, sed nec accessum quidem ad silvam, in qua sita erat, permittunt. « In circuitu autem dictae eremi (Camaldulensis), inquit Hieronymus monachus Camald. in serm. de S. Romualdo n. 63, est pulcherrima silva lignorum abietum per spatium unius milliaris Italici, quam silvam abietum nulla mulier potest ingredi sub poena excommunicationis latae per dominum papam sententiae. »
At non modo monasterii aut oratorii introitum feminis olim denegarunt veteres monachi; sed nec eas etiam ad colloquium admittendas esse censuerunt: unde rogatus aliquando S. Pachomius a quodam, ut filiam energumenam liberaret, respondisse fertur (In ejus Vita cap. 36) : « Non est nobis consuetudo cum mulieribus loqui. » Et S. Carilefus ad missos ab Ultrogotha regina ejus conspectu frui desiderante: « Certum habeat, quandiu in corpore 66.0345D| fuero, faciem me mulieris nequaquam visurum . » Et apud Cassianum : « Haec est antiquitus Patrum permanens nunc usque sententia . . . . Omnimodis monachum fugere debere mulieres, et episcopos, etc. » Episcopos quidem propter manuum impositionem; feminas propter periculum. Sed quia nonnunquam aliud suadet necessitas, tunc quidem non nisi breviter, idque raro cum eis loqui permittit S. Basilius in constitutionibus monasticis cap. 4, et quidem praesente socio; « solum enim ad solam accedere, inquit, nulla religionis ratio permittit: melius est enim esse duo quam unus; simul enim et fidelius et tutius res geritur. » Idem decernit Regula S. Ferreoli (Cap. 4) his verbis: « Quemlibet fratrum evidens causa colloquium cum feminis duntaxat honestis habere compulerit, sciente vel permittente abbate, et adhibitis testibus, id est junctis duobus ex fratribus, accipiant licentiam 66.0346A| colloquendi; ita tamen ut abbas causam de qua collocutio exstiterit non ignoret. » Idem etiam sub gravissimis poenis S. Columbanus : « Qui solus cum sola femina, sine personis certis familiariter loquitur, maneat sine cibo, vel duobus diebus in pane et aqua, vel ducentis plagis. » Et S. Fructuosus (In Reg. monast. comm. cap. 15) : « Quod si de supra taxatis quispiam solus cum sola fabulare deprehenditur, centum ictibus extensus publice verberetur; et qui talia facere praesumit, cum cautione admoneatur. Quod si abusive habuerit monachorum praecepta, et hanc secundo geminaverit culpam, verberatus denuo carceri mancipetur, aut si poenitere noluerit, foras projiciatur. » Eumdem morem etiam viguisse apud nostros Cluniacenses colligitur ex Joanne monacho in lib. I de Vita S. Odon., n. 36.
Denique his omnibus addendum est quod inter Patrum Apophthegmata legimus : « Haec in Sceti consuetudo invaluerat, 66.0346B| ut si accessisset mulier ad loquendum fratri, vel alteri necessario suo procul invicem 165 sedentes colloquerentur. » Vide quae supra retulimus ex mss. Consuetudinibus S. Benigni Divionensis de officio eleemosynarii, p. 124, et in lib. V de Antiq. monachorum Ritibus, de fratribus in viam directis, quae omnia declarant quam horrerent Patres nostri quarumcunque feminarum vel levissimam conversationem, et quantum nos ab earum colloquio, quod quidem prodesse nihil, obesse plurimum potest timere debeamus. Et utinam aeque abhorreamus ac S. Joannes abbas Gorziensis, qui adhuc laicus « tantum pudicitiae virtus mentem ejus totam pervaserat, ut quo forte loco mulierem sedisse conspexerat, nullo pacto, illa recedente, eodem ipse vel fatigabundus succederet. » Sed de his satis, si tamen hac de re satis dici potest. Vide S. Basil. Regulam ex versione Ruffini interrogat. 197 et 198; Vitam S. Paterni episcopi n. 9, saec. 66.0346C| II Bened., pag. 1102; et S. Hugonis episcopi Gratianopolit. n. 15, apud Boll. I April.
Nullum odire. ] Recte enim S. Basilius : « Si Deus, ut dicit Joannes, charitas est, necesse est omnino diabolum esse odium. Quemadmodum igitur, qui charitatem habet, is Deum habet; sic et qui odium habet, diabolum in se ipso nutrit. » Quare de monachis monasterii Alexandriae narrat Joannes Climacus (Grad. 4) , « quod si quis ex illorum contubernio aliorum osor deprehenderetur, hunc pastor in sejunctum ab aliis coenobium, tanquam reum in exsilium amandabat; cumque conviciatus esset aliquando quidam frater alteri, ex templo conviciatorem ejici praecepit, dicens non debere duos daemones esse in coenobio, unum visibilem, et alterum invisibilem. »
Zelum non habere, invidiam non exercere. ] Zelum scilicet amaritudinis malum, qui separat a Deo et ducit ad infernum, de quo cap. 72. Et invidiam, per quam mors intravit in orbem terrarum. Vid. 66.0346D| Cass. coll. 18, cap. 17; et Regulam S. Ferreoli, cap. 9.