Jump to content

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula monachorum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

[Ex Brochie, Cod. Regularum]MONITUM IN REGULAM SEQUENTEM.

(1097B)Duas regulas monasticas scripsit sanctus Fructuosus, regio Gothorum sanguine ortus, et ab adolescentia vitae monasticae cultor, primo Complutensis abbas, deinde episcopus Dumiensis, ac tandem Bracarensis archiepiscopus, multorum monasteriorum Pater et conditor. Primam regulam ex sancti Benedicti disciplina desumptam pro monachis suis Complutensibus conscripsit; secundam pro hominibus cujusvis status et conditionis. Prior ergo sancti Fructuosi regula longe ante initum episcopatum scripta erat in usum Complutensium monachorum, quibus primum monasterium condidit, continetque XXV capita; circa capitum tamen numerum in impressis aliquod discrimen invenitur, quam in mss. Codicibus, prout vir doctissimus Mabillonius notavit in suis Annalibus Benedictinis, tom. I, lib. XIII, et alibi, ubi hujus regulae convenientiam cum regula sancti Benedicti describit, quod vix ovum ovo sit similius; cum sanctus Fructuosus passim sancti Benedicti sententias et (1097C)institutiones, imo non raro ipsissima verba in suas regulas transferat. Secunda regula XX capitula continens, quae et communis dicitur, ab altera adeo diversa est, ut cl. Menardus existimet illam non composuisse sanctum Fructuosum jam anno 670 defunctum; sed nunquam non laudandus Mabillonius contrarium probat, et argumenta incontestabilia adducit in suis observationibus praeviis ad hujus sancti episcopi Vitam inter Acta sanctorum ordin., sancti Benedicti reperiendam. Et quidem haec regula communis a sancto Fructuoso conscripta videtur post adeptum episcopatum, ad auferendum intolerabilem abusum jam aliquo tempore apud Hispanos grassantem, quando nimirum, nullo habito sexus discrimine, conjugati simul cum uxoribus, liberis ac servis, domicilia sibi in modum monasterii componebant, suis cupiditatibus inservientes, atque luxuriam, avaritiam et superbiam excolentes, nulli regulae monasticae astricti, nec alicui praeposito vel abbati regulari subjecti; quem enim suum abbatem appellabant, illi (1097D)non adeo parebant, quam voluntates suas approbabant. Id vero vitae rusticae genus ideo multi laici elegerunt, ut hoc pacto a publicis curis et tributis eximerentur, (1098B)utpote sub quadam specie monasticae professionis viventes. Contra hunc abusum surrexerunt concilii Herdensis Patres, qui in canone tertio decernunt ut nullus laicus vel ecclesiasticus capellam vel ecclesiam ab illis aedificatam auderet in speciem vel formam monasterii erigere, nisi congregatio ibidem collecta viveret secundum regulam monasticam ab episcopo approbatam, et juxta leges dioecesanas. Nullus autem hunc abusum gravius infectatus est quam sanctus Fructuosus, prout ex exordio hujus regulae communis omnino constat, ubi talia conventicula non monasteria, sed animarum perditionem appellat, etc. Et, ut huic malo obviam iret, pro illis hominibus vere ad Christum conversis hanc suam secundam regulam condidit, binis reliquis amplius temperatam, atque utriusque sexus infirmitatibus magis accommodatam, ita ut novum monasticae vitae genus introduxisse videatur. Nam, juxta hanc regulam, in monasteria admittebat senes et anus, conjugatos (1098C)etiam utriusque sexus cum liberis suis septimum annum aetatis egressis; ita tamen, ut viri cum filiis seorsim degerent in monasteriis a sequiori sexu separatis; quemadmodum et feminae cum suis filiabus vivere debebant a viris separatae; ita ut quilibet sexus habuerit suos distinctos superiores, viri abbatem, feminae abbatissam, sive quoscunque alios superiores a regula praescriptos. Denique sanctus Fructuosus in omnibus suis regulis professionem, quam vocamus monachorum, appellat pactum, quo initiandi promittebant se omnia coenobii sui instituta observaturos, neque unquam ab ejus districtione vel tantisper recessuros. Hujus pacti specimen etiam in regula sancti Isidori invenit Mabillonius, quod et ex Codice vetustissimo Lirinensi desumptum suis Annalibus Benedictinis inseruit tomo I, lib. XII, pag. 363. Sed longe prolixius est pactum sancti Fructuosi hic ad calcem hujus regulae communis appositum, incipiens a quadam professione fidei emittenda circa mysterium sanctissimae Trinitatis, quam faciendam publice (1098D)existimavit recte piissimus episcopus, ob latescentem forsan adhuc haeresin Arianam apud Hispanos.

INCIPIUNT CAPITULA REGULAE S. FRUCTUOSI EPISCOPI. (1099) (1099A)

1.De dilectione Dei et proximi.
2. De orationibus.
3. De praepositis, vel officio.
4. De habitu et veste monachorum.
5. De mensis.
6. De operatione.
7. De ferramentis, vel utensilibus.
8. De obedientia, et sessione monachi.
9. De hebdomadariis.
10. De hospitibus, peregrinis, vel infirmis.
11. De nitore et affectu monachi.
12. De cautela monachi.
13. De delictis.
(1100A)
14. De excommunicatis.
15. De clamosis et lascivis.
16. De mendace, fure, et percussore monacho.
17. De culpatis.
18. De jejuniis.
19. De cibis.
20. De officio abbatis vel praepositi.
21. De conversis, qualiter debent suscipi.
22. De professione conversi.
23. De primi conversione.
24. De senibus.
25. De die Dominico.
Expliciunt capitula.

INCIPIT REGULA A. D. ET P. N. FRUCTUOSO EDITA IN PACE.

CAPUT PRIMUM. De dilectione Dei et proximi. (1099B) Post dilectionem Dei, et proximi, quod est totius perfectionis vinculum, et summa virtutum, hoc de reliquo ex regulari traditione conservari in monasteriis definitum est. Primum incumbere orationi nocte ac die, et praefinitarum horarum observare mensuram; nec vacare ullatenus, aut torpere a spiritualibus quemquam operum exercitiis diuturnis temporibus.

CAPUT II. De orationibus. Primae horae observandae mensura sancita est, dicente Propheta: Mane astabo tibi, et videbo te, quia tu es Deus nolens iniquitatem (Psal. V). Et iterum: (1099C)Ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam (Ibid.). Secunda quoque inter primam et tertiam constituta quasi quidem limes ponitur; unde et a monachis necesse est ne otiosa ducatur. Ideo constitutum est ut trino psalmorum obsequio frequentetur, quae et primae consummet officium, et subsequenter tertiae incipiat scandere gradum. Ita quoque in reliquis institutum est hunc servandum esse ordinem horis, tertia, sexta, nona, duodecima videlicet, atque vespera, ut ante et post trinas has legitimas horas peculiares orationes prosequantur obsequia. Nocturno igitur tempore prima noctis hora sex orationibus celebranda est; ac deinde decem psalmorum concentu cum laude ac benedictionibus consummanda in Ecclesia est. Deinde valefacientes invicem, et reconciliationi (1099D)ac satisfactioni alterutrum insistentes, laxant mutuo debita, et pietate prona, qui segregati a coetu fraterno ob negligentiam suam fuerant merentur indulgentiam. Cum demum pergentes ad cubilia, atque in unum cuncti coeuntes ob perfectionem pacis, et reorum absolutionem, cantatis tribus psalmis, juxta morem, cum laude, et benedictione, Symbolum Christianae fidei communi omnes recitent voce, ut fidem suam puram coram Domino ostendentes, si quod dubium non est fieri vel accidere, ut nocturno quisquam tempore evocetur a corpore, commendatam jam fidem suam, et expiatam ab omni scandalo (1100B)conscientiam proferat ante Deum. Post deinde adeuntes cubilia summo cum silentio, et habitu tacito, gressuque quieto, nec ullus se vel ultra cubiti spatium jungens ad alterutrum, vel saltem alium respicere audens, pergat ad lectulum suum, ubi tacite orationi insistens, psalmosque recensens, ultimo orationem suam quinquagesimi psalmi recitationem atque orationem consummet; nec strepere, nec mutire ausus, aut excreare, cum gratia nocturni somni capiat silentium.

CAPUT III. De praepositis vel officio. Praepositus sane in medio consistens dormitorio, quoadusque cuncti quiescant, omnibus jam cubantibus circumeat silenter lecta singulorum, ne quis aut (1100C)tarde se jactet, aut extra regulam occultis mussitationibus vacet; et ut plenius perscrutans gesta singulorum, et merita intelligat, quem quomodo veneretur atque suscipiat. Similiter et aut decanus alius, aut quisquam e fratribus bene probatus assistat in secessu communi, quousque quieti se tradant cuncti; ne aut fabulas inter se ventilent vanas, aut ridiculis studeant, aut quodlibet noxiale vitium consuescant. Quia institutum est regulariter nullum omnino monachum in secessu loqui debere, sed aut psalmos recensere, si plures sunt, aut certe aliquid meditari voce, si solus est. Ita ante mediam surgentes noctem duodenos per choros recitent psalmos, secundum consuetudinem, prius tamen quam surgant caeteri, a vigiliariis fratribus praepositus excitetur, et cum benedictione (1100D)sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab eo priusquam consurgant strenue visitentur. Hoc quoque in omnibus nocturnis orationibus gerat, ut semper prior surgat praepositus, quam ad consurgendum reliqui moneantur, ut ipse videat quis quomodo jaceat, ne aliquam lasciviam per incuriam quietionis suae dormiens incurrat. Post pausantes paululum medium noctis persolvant officium, ubi quatuor responsoria sub ternorum psalmorum divisione concinantur. Sic post mediam noctem, si hiemis tempus est, sedentibus cunctis, unus medio residens releget librum, et ab abbate, vel a praeposito, (1101A)disserente caeteris simplicioribus quod legitur patefiat. Quod quidem et aestate post vesperam conservetur, ut priusquam compleant liber legatur. Ita denique duodenis iterum cantatis psalmis adeant cubilia, paululumque quiescentes, gallicinio jam sonante, recitatis tribus psalmis, cum laude et benedictione sua matutinum celebrent sacrificium. Quo peracto, quia meditationi incumbendum est, mox ut ad locum consuetae meditationis pervenerint, ternos recitent psalmos, et orationem ex integro finientes, meditentur usque ad ortum solis. Sane in omnibus horarum singularum orationibus, nocturno ac diurno tempore, ad omnem psalmorum finem, gloria cantantes Deo prosternentur in terram, eo scilicet ordine, ut nemo prius seniore aut incurvetur, aut (1101B)iterum surgat, sed omnes summa aequalitate consurgant, extensisque ad coelum palmis orando persistant, sicut et aequaliter merguntur. Sabbatorum vero et Dominicarum noctium curriculis, seno missarum super adjecto officio, senis etiam missis vigiliae cum senis responsoriis celebrentur, ut Resurrectionis dominicae solemnitas ampliori officiorum psalmodia magis honoretur, quod et praecipuarum festivitate missarum praecedente nocte competenter officiorum genere de qualibet solemnitate semper est celebrandum.

CAPUT IV. De habitu et veste monachorum. Vestimenta non multa nec superflua sint; duabus tantum cucullis villata et simplici, et uno palliolo, (1101C)ternisque tunicis, et staminiis duabus cujusque necessitatis querimonia sufficienda est. In ipsis quoque calceariis hoc utendum est, ut hieme pedules calceent, qui voluerint, a die Kalendarum Novembrium usque ad Kal. Maias; reliquis aestivis mensibus caligarum tantum solatiis muniendi sunt. Femoralium usus cuiquam est permittendus, maxime his qui ministerio implicantur altaris. Sed et hoc qui studere voluerit, reprehendendus non erit, cum hucusque nunc constet pleraque hunc usum monasteria etiam in his regionibus non habere. Instrumentis competens adhibenda est disciplina, nec amplius quidquam ab aliquo requirendum, quam unum stragulum, calnabenque villatum, mappulam, et duabus lanatis (1101D)pellibus arietum. Quidquid in veste, vel cultu est monachorum, non peculiariter apud unumquemque habendum, sed sub manu unius fratris spiritualis in una cella recondendum est; quique cum necessaria poposcerit, petenti cuiquam congrua statura mutatoria tribuat; nec quisquam e monachis suum asserens dicat: codex meus, tabulae meae, vel reliqua. Quod verbum si de ore ejus effugerit, poenitentiae subjacebit, ne velut propria quaelibet in monasterio habere videatur; sed sint illis, sicut scriptum est, omnia communia (Act. IV). Unde et studere iisdem custos debet, ut summam in his vestibus deligend s habeat solertiam, et cuique, ut dictum est, apta distribuat. Nec quisquam de hoc murmurare praesumat, cum sibi distributa aliorum conspicit indumenta vestiri. (1102A)Subolae sane, acus, ac fila diversa pro consuendis, emendandis, sarciendisve vestibus, ipsi tribuenda sunt ab abbate; et cum necessitas poposcerit, lavandi atque emendandi habeat facultatem. Quidquid in vestimentis, calceamentis, vel lectariis monachorum vetustum fuerit, dum nova percipiunt, totum ab abbate pauperibus erogetur.

CAPUT V. De mensis. Cum nora nona ad vescendum convenitur, dicto psalmo, residentibus aliis, unus legat in medio. In cibo sit strepitus nullus, nemo comedens loquatur. Si quid deest in mensa, is qui praeest signo dato vel nutibus silenter petat, et indicet ministranti quid inferri, vel quid auferri, sit a mensa necesse. Priusquam (1102B)ad mensam conveniant, praecedat oratio. Postquam a mensa surrexerint, sequatur oratio; nec ante quisquam alicubi praesumat progredi, quam coram altario Christo gratiarum resolverit actiones. Carnem cuiquam nec gustandi, nec sumendi, est concessa licentia; non quod creaturam Dei judicemus indignam, sed quod carnis abstinentia utilis et apta monachis aestimetur. Servato tamen moderamine pietatis erga aegrotorum necessitudines vel longe proficiscentium qualitates, ut et volatilium esibus infirmi sustententur, et longinquo itineri destinati. Si aut a principe, vel episcopo sperantur, pro benedictione et obedientia degustare non metuant, servantes apud se de reliquo continentiam consuetam. Quod si quis monachus violaverit, et (1102C)contra sanctionem regulae usumque veternum vesci carnibus praesumpserit, sex mensium spatio retrusioni et poenitentiae subjacebit. Vivant enim solis oleribus, et leguminibus, raroque pisciculis fluvialibus, vel marinis; et hoc ipsum quoties se opportunitas fratrum, vel festivitas solemnitatis dederit alicujus, servata in his et similibus causis discretione majoris. Per dies singulos vini potionibus sustententur, juxta providentiam tamen abbatis, vel praepositi, haec ipsa potionis parcimonia temperetur; ita duntaxat, ut inter quatuor fratres sextarius dividatur. Sabbato vero vel Dominicis diebus ad vesperum una potio adjiciatur. Quilibet ex monachis jejunium solvere non praesumat, nec priusquam in commune (1102D)reficiant cum caeteris, vel postquam refecerint, quidquam quod ad potandum vel edendum pertinet gustare vel contingere audeat, vel occulte quodlibet peculiariter recondere, vel habere praesumat. In praecipuis solemnitatibus tria pulmenta et totidem potiones fratribus praebeantur.

CAPUT VI. De operatione. In operando haec ratio observetur. Verno, vel aestate, dicta prima, commoneantur decani a praeposito suo quale opus debeant exercere, atque illi reliquos admoneant fratres; tum demum, dato signo, sumptis ferramentis, congregentur in unum, factaque oratione, pergent recitantes ad opus, usque ad horam diei tertiam. Revertentes ad ecclesiam, tertia (1103A)celebrata, residentes locis suis studeant lectioni, sive orationi. Verum si opus tale est quod non intermittatur, in opere ipso tertia dicatur, et sic recitando revertantur ad cellam, et consummata oratione, ablutisque manibus, confestim ad ecclesiam convenient. Et si reficiendum ad sextam est, peracto officio sextae, ab oratione pergant ad mensas, refectique congrue iterum facta oratione quiescant, et fiat silentium usque ad horam nonam. Deinde celebrata nona, si necesse est, revertantur ad opus, quousque ad duodecimae officium dictum conveniant; sin autem residentes taciti per cellulas suas, hi quorum jam aetas perfecta est et conscientia pura meditentur eloquia Domini, vel opus quodlibet intra cellulam injunctum exercentes, nusquam prorsus, (1103B)excepta causa necessitatis, audeant progredi, nisi fuerint a seniore praecepti. Juniores vero coram suis residentes decanis, lectioni, vel recitationi, vacent; nec se, inconsulto seniore, junior a sua se auferat secessione, aut ad alterius decani locum audeat pergere; sed tam in cessione quam etiam in operatione, semper decania a decania segregata consistat. Juniores quique suos jugiter decanus ille commoneat, ne in aliquam negligentiam decidant, sed viros spirituales et sanctos illis semper in exemplo proferat, ut illorum contemplatione assidue ad meliora proficiant. Autumni vero vel hiemis tempore, usque ad tertiam legant, usque ad nonam operentur, si tamen est quodlibet opus quod fiat. Post nonam iterum usque ad duodecimam legant; a duodecima meditentur (1103C)usque ad vesperam. Ad opera cum egressuri sunt, orationem facturi invicem conveniant; qua expleta, incipiat praepositus psalmum, et sic recitantes pergant ad operationem. Cum operantur, non inter se fabulas vel cachinnos conserant, sive luxurientur, sed operantes intra se recitent taciti. Illi vero qui pausant, aut psallant aliquid, aut recitent pariter, aut certe sileant. Peculiare opus institutum est, ut nullus exerceat monachus, quasi sibi proprie vindicandum, aut cuilibet, cum voluerit, sua praesumptione distribuendum. Nec quodlibet opus sine praeceptione et cohibentia senioris suscipiendum, inchoandum, sive faciendum est, sed in omni re quidquid abbas vel praepositus praeceperit, hoc agendum.

CAPUT VII. De ferramentis et utensilibus. (1103D) Ferramenta vel utensilia quaelibet artificum sub uno recondenda sunt conclavi, et custodia unius fratris industrii et providi; quique segregatim illa idoneo collocans loco, prout res expetit, poscentibus ad operandum fratribus tribuet; atque ad vesperum suis ea colligens locis, curam habebit, ne quid de his aut pereat, aut per negligentiam aeruginet, vel qualibet occasione vilescat.

CAPUT VIII. De obedientia et sessione monachi. Cum vacant ab operatione fratres, nullus se e proprio citra permissionem decani vel praepositi sui movere (1104A)audeat loco, neque conserere fabulas, deambulationesque peragere inquietas et otiosas; sed residens, operi manuum, sive lectioni, intentus, aut in orationis contemplatione defixus, signo universali monitus surgat concitus, communi oratione aut operatione detinendus, alias neque respicere, neque appellare alium, citra permissionem sui senioris, est quisquam e fratribus permittendus. In habitu quoque et gressu monachi ita definitum est, ut nulla diversitas esset, sed omnia cultu vestimentorum, non vario, sed uno et sincero manerent, ingressu nullos strepitus, neque saltus amplos tensis passibus facerent, nec alibi, dum pergunt aspicerent, nisi ante vestigia sua, cum loquuntur, ut lenta et silens vox esset, juramento et mendacio carens, nec fraudem (1104B)studens, neque multiloquium diligens; murmurationem omnino, et contradictionem, et rancorem nesciens, vituperare, et judicare indemnem alium pertimescens. Obedientia praeceptum est regulae, ut impossibilibus quoque rebus opere atque affectu ostentetur, et teneatur usque ad mortem videlicet, sicut et Christus factus est Patri obediens usque ad mortem (Philipp. II). Simili quoque studio et patientiae virtus est observanda, ut nusquam nec odio violetur, nec injuria, nec contumeliis omittatur, sed in sustentatione et tolerantia roboretur. Ruditas denique et parcimonia ciborum et lectulorum duritia amplectatur. Peculiaritas aut in utensilibus, aut in vestimentis, aut in quibuslibet rebus, vilissimis saltem et abjectis, omni modo vitetur. Quia abominatio (1104C)monachis est et infamia quidquam possidere superfluum, aut reservare proprium, vel occultum, quod non longe ab Ananiae et Saphirae exemplo segregatur. Munus denique quodlibet, sive epistolas, nemo monachus accipiat, neque uspiam sine benedictione sui senioris progrediatur, nec cum laico loquatur, nec cum monacho non jussus stet, sive fabuletur, vel alium aliquem proximum videat, vel extraneum, regulari sententia praefixum est. Nec jejunium solvat quilibet ex monachis, nec priusquam in commune reficient caeteri, vel postquam refecerint cum aliis, quidquam quod ad edendum vel potandum pertinet degustare praesumat, consuetudine jussum est diuturna.

CAPUT IX. De hebdomadariis. (1104D) Hebdomadarii per singulas sibi succedant hebdomadas, orationem cum benedictione in ecclesia percipientes abbatis. Et quando exeunt ita die Sabbati explicata vespera, congregatis in unum ac residentibus fratribus et meditantibus, manibus propriis aqua calida singulorum abluant pedes, aliis lavantibus, et aliis extergentibus linteo, sicque prostrati coram abbate in conventu eodem veniam simul et benedictionem ab omnibus generaliter petant. Sicque oratione commendati abbatis pergant ad ministeria fratribus exhibenda, plenissimam pro labore suo tempore matutino benedictionem in ecclesia perceptuli

CAPUT X. De hospitibus, peregrinis et infirmis. (1105A) Hospitibus, vel peregrinis fratribus, cum summa reverentia charitatis et ministrationis obsequia sunt praebenda, et ad vesperum lavandi pedes; et si ex itinere sunt confecti, oleo perungendi sunt. Lectaria, lucerna, et stramina mollia exhibenda, ac proficiscentibus juxta posse coenobii viaticum imponendum. Aegroti omni miseratione et compassione fovendi sunt, eorumque languores congruo relevandi sunt ministerio. Tales tamen sunt eis ministri delegandi, qui et pulmenta strenue praeparent, et devoto eis ministerio obsecundent; et de his, quae illis residua sunt, neque fraudem faciant, neque occulte comestione se illicita polluant.

CAPUT XI. De nitore et affectu monachi. (1105B) Nullus alterius manum teneat, aut ad punctum temporis uspiam sine benedictione secedat. Nitor et pulchritudo vestium, cultusque, atque ambitio rerum temporalium, ab omni penitus monacho debet exsulare. Vana gloria, superbia, contemptusque turgidus, et effrenatae locutionis usus abdicetur ab omnibus. Pius enim, et oblectabilis, humilis atque modestus, esse debet affectus monachi; quin et omni spurcitia careat, et audientis vel videntis animus ad amorem et timorem divinitatis accendat, ut illud possit implere, quod Dominus dixit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V).

CAPUT XII. De cautela monachi. (1105C) Cautela, et moderatio, et pudicitia, fides et sinceritas, ornant habitum monachi. Duplex enim nullo modo esse debet famulus Christi; sed veridicus, et simplex, et humilis supercilio, fastus carens effigie. Coram seniore suo prior nullus ambulet, neque non jussus sedeat, vel loquatur, sed honorem fratri seniori et reverentiam, ut condecet, competenter exhibeat.

CAPUT XIII. De delictis. Omnes actus, sive occasionum necessitudines, suo semper necesse est ut monachus referat Patri, et ex (1105D)illius cognoscat discretione, vel judicio, quid attendat. Cogitationes, revelationes, illusiones, et negligentias proprias seniori nullus obcelet, verecundia vel injuria faciente, vel contumacia perurgente. Sed semper hujusmodi vitia cum lacrymis, et compunctione cordis, atque humilitate verissima abbati, praeposito, sive probatis senioribus, revelanda sunt, et consolatione, oratione, castigatione, sive etiam exercitatione idonei operis castiganda.

CAPUT XIV. De excommunicatis. Cum excommunicatur, vel arguitur quisquam pro negligentia sua, exercebit humilitatem, quousque percipiat orationem; nec se audebit inter alios commiscere, vel cuiquam occulte conjungere; sed omnibus (1106A)ad rationum studia convenientibus, ille prostratus humo, cingulo simul opertorioque abjecto poscet veniam negligentiae suae. Hoc etiam is ab officio regredientibus exhibebit. Similiter quoque et refectionis tempore coram refectorio astabit vultu deposito et habitu, quousque fratrum compassione solatus veniam percipiat, quam deposcit. Cum excommunicato nullus loquatur, neque qualibet eum compassione vel miseratione refoveat, neque ad contradictionem vel superbiam confortare praesumat. Quaelibet causa in conventu communi fratrum est ventilanda, et juste ac subtiliter perscrutandum, ne fortasse dolositate et malitia senioris innocens junior opprimatur. Abbati vel praeposito juxta personarum acceptionem non liceat judicare, neque aliquem fraudulenter vel (1106B)injuste damnare; sed, ut dictum est, spiritalium et veridicorum fratrum hujuscemodi rebus est retinenda sententia, qui sibi Dei judicium ponentes prae oculis, non permittant pessime opprimere animam innocentis.

CAPUT XV. De clamosis et lascivis. Clamosum in locutione monachum, aut iracundum, ridiculosum, subsannatorem, sive detractorem, esse non decet. Qui hujusmodi est, et saepe castigatus non fuerit emendatus, flagellis verberibusque curandus est, et acriter emendandus, crebraque curiositate et industria a vitio reducendus. Lascivus, petulans et superbus, saepius suspendatur a cibo, et biduanis sive triduanis maceretur inediis, operisque (1106C)adjectione conficiatur; sermone et colloquio castigetur. Si ista perpessus saepe, minime fuerit correctus, plagis emendetur instantius, reclusionisque divinae coarctetur angustiis, brevissime panis et aquae esu sustentandus, donec se spondeat a vitio recessurum. Inobedientem, murmuratorem, contradictorem, sive furtivis comestionibus atque bibitionibus vacantem, suprascripta coercebit sententia, et in omnibus monachorum excessionibus congrua animadversio adhibenda est secundum abbatis et seniorum judicium, conveniens negligentiae, aetati, sive personae; eritque summa discretione providendum, ne gravia pro levibus inferantur, aut e contrario pro maximis levis et parva ultio erogetur. Mensura namque (1106D)et pondere aequo, justitiaque pia, et miseratione, continuo Pater vel praepositus debet excellere, ut sic vulnus curet aegroti, quatenus salutem, et non debilitatem inferat membri, quia sicut subditorum vitia per praepositos, ita et praepositorum negligentias per semetipsum Deus judicabit.

CAPUT XVI. De menduce, fure, et percussore monacho. Mendacem, furem, percussorem quoque et perjurum, quod Dei servum non decet, corripi primum a senioribus verbis oportet, ut recedat a vitio. Post haec si nec sic se emendare distulerit, tertio coram fratribus convenietur, ut desistat tantisper errare. Si nec sic se emendaverit, flagelletur acerrime, et trium mensium spatio excommunicationis vindictata (1107A)suscipiens, sub poenitentiae districtione solus recludatur in cella; de vespere in vesperi ex hordeacei panis sex unciis, et aquae mensura parvula sustentandus. Ebriosus quis si repertus in coenobio fuerit, superiori sententiae subjacebit; sive is qui citra permissum abbatis, sive praepositi, alicubi litteras destinaverit, vel ab alio destinatas acceperit. Monachus parvulorum aut adolescentium consectator, vel qui osculo, vel qualibet occasione turpi deprehensus fuerit inhiare, comprobata patenter per accusatores verissimos, sive testes, causa, publice verberetur; coronam capitis, quam gestat, amittat, decalvatusque turpiter opprobrio pateat; omniumque sputamentis oblitus in facie, probraque aeque suscipiat; vinculisque arctatus ferreis, carcerali sex mensibus angustia (1107B)maceretur; et triduana per hebdomadas singulas refectione panis exigui hordeacei vespertino tempore sublevetur. Post deinde expletis his mensibus, aliis sex mensibus succedentibus sub senioris spiritalis custodia, segregata in corticula degens, opere manuum et oratione continua sit contentus; vigiliis et fletibus, et humilitate, subjectus, et poenitentiae lamentis veniam percipiat; et sub custodia semper et sollicitudine duorum spiritalium fratrum in monasterio ambulet, nulla privata locutione vel concilio deinceps juvenibus conjungendus.

CAPUT XVII. De culpatis. Quisquis frater pro qualibet negligentia vel reatu arguitur, vel excommunicatur, et tamen humiliter (1107C)veniam petit, vel confitetur lacrymabiliter, congrua ei remissionis et indulgentiae medela tribuatur. Procaci autem, et persistenti, atque per superbiam vel controversiam deneganti, amplior et districtior animadversio, flagellorumque poena irrogabitur. Duo in uno lecto non jaceant; nec dormire extra cubile proprium cuiquam licentia pateat. Intervallum singulorum lectulorum singulis cubitis intercedat, ne dum adinvicem proximant corpora, nutriant libidinis incentiva. In tenebris nemo loquatur alteri, nec accedat ullo modo junior quilibet ad lectum alterius post Completam. Lectula singulorum abbas vel praepositus bis in hebdomada revolvat, atque perscrutetur, ut videat ne quis superfluum aliquid vel occultum (1107D)habeat. Nocturnum tempus peculiaribus orationibus et sacris vigiliis maxima ex parte ducendum est, propter lucifugas daemones, servorum Domini deceptores. Spina si inhaeserit corpori, citra benedictionem sui senioris nullus evellat, ungulas sine benedictione nullus abscindat. Fascem cujuslibet oneris absque benedictione et permissione senioris quisquam deponere e collo proprio non praesumat.

CAPUT XVIII. De jejuniis. Jejuniis ista oportet tempora observare, a Pascha usque ad Pentecosten reficiendum ad sextam est; et monophagia, id est . . . conservanda per diem. A Pentecoste usque ad octavo decimo Kalendas Octobris (1108A)interdiana jejunia retinenda sunt, excepto una quadragesima, quae festivitatem sanctorum Justi et Pastoris praecedit, sollicite conservanda est: in qua usque ad nonam quotidie jejunandum est, et vino penitus abstinendum. Servanda tamen abbati discretio est, ut cum hos gravi labore perspexerit onerari, ad refectionem singulas portiones tribuat. Ab octavo decimo Kalendas Octobris usque ad Pascha sollicite jejunandum est, et in Quadragesima vino et oleo penitus abstinendum. Ad mensam qui tardius venerit, prohibeatur a cibo. Ad orationes diurnas, qui ad primum psalmum non occurrerit, introire in oratorium cum caeteris non audeat, sed poenitentiae delegabitur. Hoc idem sustinebit, qui nocturnis orationibus usque ad tertium psalmum tardius venerit, (1108B)aut post tres psalmos dictos in choro se miscere conatus fuerit.

CAPUT XIX. De cibis. Ministri, sive praepositus, cum fratribus reficient, et mutatos sibi cibos praeparare non audeant; nec extra communem refectionem quidpiam edant. Hoc etiam abbas studeat agere, quoties advenientes, vel filii Ecclesiae occursione sibi non aspexerit obviare. Abbas vel praepositus fratres in furtiva passim, prout voluerint, comestione non inquinent, nisi fortasse patula unumquemque aut aegritudo, aut defectionis instantia, defatigat: cui quidem aperte cum consensu reliquorum congruam ordinabit annonam, aetati sive valetudini competentem.

CAPUT XX. De officiis abbatis vel praepositi. (1108C) De officio monachi non prout voluerint evagentur, nisi consulto praeposito, sive decano: cum seniore ad hoc ipsum delegato, cum necessitas compellit, egrediantur. Abbas, vel praepositus, divinis semper officiis et vigiliis intersint, et prius ipsi agant quod alios docent. Abbas, vel praepositus, e propriis semper coenobii monachis eligantur; vir sanctus, discretus, gravis, castus, charus, humilis, mansuetus, et doctus; qui diutinis experimentatus et documentis, omnibus praefatis rebus bene fuerit eruditus. Qui in abstinentia praecellat, in doctrina refulgeat, exquisitas epulas mensae lautioris consuetudinemque contemnat; (1108D)vini nimii perceptionem respuat; cunctis in commune fratribus ut pater proprius piissimusque provideat. Quem nec ira subita immoderate dejiciat, nec superbia extollat, nec moeror ac pusillanimitas frangat, nec libido corrumpat. Qui et in patientia discretionem, et cum ira exhibeat lenitatem; quique sic egentibus atque pauperibus pareat, ut ministrum se et non praelatum tantum Christi visceribus recognoscat. Cujusque tanta debet sermonis et vitae consonantia esse, ut id quod docet verbis, confirmet operibus sedulis, et bis acuto praecedent gladio, quidquid alios informat verbo, jugi ipse gerat studio, ut nec sermonem operatio destruat, nec e contra operationem bonam sermo inconveniens frangat; sed sint ibi cuncta ita in Patre convenientia, sicut (1109A)chordarum concordia in lyra et cithara; quae tunc dulcifluum ex se sonum repercussae reddunt, cum artificis pulsante manu temperato aequitatis ordine, et non confusae inaequalitatis praecipitatione, feriuntur. Ter per omnem hebdomadam collecta facienda est, et regulae Patrum legendae, disserendum, vel a seniore et castigatio ac sermo aedificationis proferenda ad fratres: negligentiae emendandae; excommunicatis miserendum, et procacibus sive durecervicibus iterum irroganda censura.

CAPUT XXI. De converso, qualiter debeat suscipi. Conversum de saeculo Patrum decreta docent non (1109B)suscipiendum in monasterio, nisi prius experimentum sui in opere et penuria, in opprobriis dederit et conviciis; quique decem diebus persistens ad januam coenobii, orationibus et jejuniis, patientiae et humilitati operam dederit. Sicque anno integro uni spiritali traditus seniori, non statim commiscendus erit congregationi; neque integra fratrum diversoria accedet, sed delegata in exteriore corte cellula perfruetur; ubi omnem sinceriter exerceat obedientiam. Hospitibus sive peregrinis stramina comportabit, aquam calefaciens pedibus, et omnia humiliter ministeria exercebit, fascemque lignorum suo quotidie dorso ferens hebdomadariis tribuet. Atque ita in omni penuria et utilitate subactus, expleto anno probatus moribus, et laboribus elimatus, percepta in ecclesia benedictione, fratrum societati donetur; (1109C)unique decano delegetur cunctis bonorum operum exercitiis edocendus. Quod si quilibet conversus bonis ac puris moribus enitens, abbatis vel aliorum fratrum spiritualium fuerit judicio comprobatus, pro merito et puritate suae conscientiae celerius poterit fratrum consortiis misceri, secundum quod abbatis vel fratrum optimorum censuerit deliberatio faciendum.

CAPUT XXII. De professione conversi. (1110A) Omnis conversus cum ad coenobium venerit, seque suscipi postulaverit, confestim in conspectu totius congregationis adductus, sciscitabitur ab abbate utrum liber, an servus, utrum bona et spontanea voluntate, an fortasse qualibet compulsus necessitate, converti voluerit. Cumque ejus spontaneam ad conversionem praeviderit existere voluntatem, neque quolibet eum conditionis nexu astrictum esse perspexerit, accipiet pactum ejus, omnem suae professionis continens originem. In quo etiam ita se idem convertens alligabit, ut omnia se instituta coenobii mente devota profiteatur implere, nec ea ullo unquam tempore violare, neque a districtione coenobii, quam (1110B)expetiit, polliceatur ullatenus evagari. Cumque hac se professione astrinxerit, subjiciatur supradictis, per bonorum operum industriam quandoque Domino placiturus.

CAPUT XXIII. De primi conversione. Qui prius in monasterio conversus fuerit, primus ambulet, primus sedeat, primus eulogiam accipiat, primus communicet in ecclesia, prior loquatur, cum interrogantur fratres pro aliqua quaestione, prior psalmum dicat, in choro primus consistat, hebdomadam primus faciat, manum in mensam primus extendat. Nec aetas sola inter fratres requirenda, sed conversatio est, et laboris studiique propositum. Unde et haec discretio senioris est praestolanda, ut (1110C)quem quomodo erga Dei amorem cultumque ferventem viderit, sic honoret. Non enim generis dignitas, aut rerum opulentia, quam quisque habuit in saeculo, vel aetatis grandaevitas exquirenda; sed vitae rectitudo, et ardentissimae fidei merita debent esse pensata. Ille enim potior, qui Deo proximior, judicandus est. Monachi in monasterio sancte et pudice atque honeste viventes persistant; laici foris abbatis vel praepositi mandata peragant.

( Duo postrema capita in Mss. desiderantur. )

REGULA MONASTICA COMMUNIS.[Ex eodem Brochie, Cod. Regularum.] IN NOMINE SANCTAE TRINITATIS INCIPIUNT CAPITULA REGULAE SANCTI FRUCTUOSI EPISCOPI. (1109) (1109D) 1.Ut nullus praesumat suo arbitrio monasteria facere, nisi communem collationem consuluerit, et hoc episcopus per canones et regulam confirmaverit. 2. Ut presbyteri saeculares non praesumant absque episcopo, qui per regulam vivit, aut consilio sanctorum Patrum, per villas monasteria construere. 3. Qualis debeat eligi abbas in monasterio. 4. Quales monachi recipiantur in monasterio. 5. Qualiter debeant monachi subditi esse suo abbati. 6. Qualiter debeant viri cum uxoribus ac filiis absque periculo vivere in monasterio. 7. Qualiter infirmi in monasterio debeant tueri. 8. Qualiter debeant senes gubernari in monasterio. 9. Qualiter debeant vivere qui greges monasterii delegatos habent. 10. Quid debeant observare abbates. 11. Quid observare debeant praepositi. (1110D) 12. Quid debeant observare decani. 13. Quibus diebus se congregent ad collectam fratres. 14. Qualiter debeant abbates esse solliciti erga excommunicatos. 15. Qualiter monasteria virorum ac puellarum custodiri debeant. 16. Quales fratres debeant cum sororibus uno in monasterio habitare. 17. Qualis debeat esse consuetudo salutandi in monasterio virorum ac puellarum. 18. Ut non recipiantur in monasterio nisi qui radicitus omni facultate nudati sunt. 19. Quid in monasterio debeant observare, qui peccata graviora in saeculo commiserunt. 20. Quid observandum sit de monachis, qui a proprio monasterio per vitium dilabuntur. Expliciunt capitula.

INCIPIT REGULA S. FRUCTUOSI. CAPUT PRIMUM. Ut nullus praesumat suo arbitrio monasteria facere, nisi communem collationem consuluerit, et hoc episcopus per canones et regulam confirmaverit. (1111A) Solent enim nonnulli ob metum gehennae in suis sibi domibus monasteria componere, et cum uxoribus, filiis, et servis, atque vicinis, cum sacramenti conditione in unum se copulare, et in suis sibi, ut diximus, villis et nomine martyrum ecclesias consecrare, et eas falso nomine monasteria nuncupare. Nos tamen haec non dicimus monasteria, sed animarum perditionem, et Ecclesiae subversionem. Inde surrexit haeresis et schisma, et grandis per monasteria controversia. Et inde dicta haeresis, eo quod unusquisque suo quid placuerit arbitrio eligat; quod (1111B)elegerit, sanctum sibi hoc putet, et verbis mendacibus defendat. Hoc tales ubi reperitis, non monachos, sed hypocritas et haereticos, esse credatis. Et hoc optamus, et omnino vestram sanctitatem quaesumus, cum talibus nullam conversationem jubemus habeatis, neque eos imitemini. Et quia suo arbitrio vivunt, nulli seniorum volunt esse subjecti, et nil de propria substantia pauperibus erogant, sed adhuc aliena, quasi pauperes, rapere festinant, ut cum uxoribus et filiis plus quam cum in saeculo erant lucra conquirant. Et haec faciendo perditione animarum non curant, ut non animarum, sed corporum plus quam seculares homines emolumenta habeant, et pro suis pignoribus more luporum doleant, et de die in diem non retroacta peccata plangant; sed cum (1111C)scandalo semper studio rapacitatis anhelant; et non de poena futura cogitant, sed unde uxores et filios pascant, acrius anxiantur; et cum ipsis vicinis, cum quibus prius se cum juramentis ligaverant, pro hoc tepefacti cum grandi jurgio et discrimine se ab invicem separant; et res quas ante per imaginariam charitatem expendendas communiter miscuerant, non jam simpliciter, sed cum exprobratione unus alteri raptat. Quod si aliqua ex illis imbecillitas apparuerit, propinquos, quos in saeculo reliquerunt, cum gladiis, et fustibus, ac minis sibi adjutores adducunt, et qualiter haec disrumpant in prima dudum conversatione excogitant. Et vulgares et ignari cum sint, talem praeesse sibi abbatem desiderant, ut ubi se voluerint convertere, quasi cum benedictione suas (1111D)voluntates faciant, et quidquid eis placuerit dicere, dicant; et alios more instigationis dijudicant, et servos Christi dente canino dilaniant; et hoc agunt, ut semper cum saecularibus et hujus mundi principibus commune consortium habeant, et amatores mundi cum mundo diligant, qualiter immundi cum mundo pereant. Tali se saepe exemplo taliter alios vivere invitant, et infirmis mentibus offendiculum parant. De talibus Dominus in Evangelio ait: Cavete a falsis fratribus, qui veniunt ad vos in vestibus ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus (1112A)eorum cognoscetis eos, quia non potest arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII). In fructu operationem dixit, in foliis verbum. Et ut eos in opere cognoscatis, verba illorum pensare potestis, quia, cupiditatis face succensi, non possunt Christi pauperibus adaequari. Christi vero pauperes hanc habent consuetudinem, nihil in hoc mundo cupiunt habere, ut possint Deum et proximum perfecte diligere. Et qualiter supradictos lupos possint evadere, Dominum cognoverunt dicentem: Ecce mitto vos, sicut oves in medio luporum. Non portetis sacculum, neque peram (Matth. X). Proinde Christi servus, qui cupit esse verus discipulus, nudam crucem ascendat nudus, ut mortuus sit saeculo, Christo vivat crucifixo. Et postquam deposuerit (1112B)corporis sarcinam, et hostem viderit trucidatum, tunc se putet devicisse mundum, et cum sanctis martyribus aequiparasse triumphum.

CAPUT II. Ut presbyteri saeculares non praesumant absque episcopo, qui per regulam vivit, aut consilio sanctorum Patrum, per villas monasteria construere Solent nonnulli presbyteri simulare sanctitatem, et non pro vita aeterna hoc facere, sed amore mercenariorum Ecclesiae deservire; et sub praetextu sanctitatis divitiarum emolumenta sectari; et non a Christi amore provocati, sed a populi vulgo incitati, dum formidant suas perdere decimas, aut caetera lucra relinquere, conantur quasi monasteria aedificare. Et non more apostolorum hoc faciunt, sed ad instar (1112C)Ananiae et Saphirae. De ipsis ait beatus Hieronymus. Non res suas pauperibus erogaverunt, non per exercitum in monasterio laboriosam vitam duxerunt; non mores suos reprehenderunt, ut assidua meditatione corrigerentur. Non fleverunt, non in cinere et cilicio corpus versaverunt; non poenitentiam peccatoribus praedicaverunt, ut cum Baptista Joanne dicerent: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III); non Christum imitati fuerunt, qui dixit: Et non veni ministrari, sed ministrare (Matth. X); et: Non veni voluntatem meam facere, sed Patris (Joan. VI). Et de cathedra iste quando ducitur ad cathedram, id est, de superbia, praeesse isti desiderant fratribus, non prodesse; et cum sua timide reservant, (1112D)aliena concupiscunt, quia non dispensant; et praedicant quod ipsi non observent; et cum episcopis, saecularibus principibus terrae, vel populo, communem regulam servant; et ut sunt Antichristi discipuli, contra Ecclesiam latrant; et quibus machinamentis eam disrumpant, arietes fabricant; et cum inter nos venerint, dimerso capite gressu tenui sanctitatem simulant. Hi sunt hypocritae, qui aliud sunt, et aliud esse videntur, ut stulti qui eos viderint, imitentur. Ipsi fures et latrones, Dominica voce attestante; qui non per ostium, quod est Christus, (1113A)sed disrupto pariete Ecclesiae per murum praecipitati ingrediuntur (Joan. X); et si aliquis fidelium recte vivere cupit, eis obstaculum faciunt, ut possunt, non profectum. De talibus Dominus ait: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, caeci hypocritae, qui clauditis regnum coelorum; nec vos intratis, nec alios permittitis intrare (Matth. XXIII). Hi tales sicut de suis lucris, sic de nostris gratulantur detrimentis; et quod non audierunt adversum nos quid falsum proferant, omni contentione componunt, et quod non facientes cognoscimus, qui in crimine deprehensi publice per plateas annuntiantes, defendunt; et qui nobis a monasterio proprio vitio delabuntur, ab ipsis ovando suscipiuntur, tuentur, et defenduntur; et cum sint monasteriorum desertores; plerique ex ipsis qui nos (1113B)detrahunt ab illis optime honorantur, et, quod nefas est dicere, honoribus cumulantur. Hos tales cum videritis, melius odium quam consortium habeatis, de talibus Propheta ait: Nonne qui te oderunt, Deus, oderam illos? perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII).

CAPUT III. Qualis debeat eligi abbas in monasterio. Primum praevidendus est abbas, vitae sanctae institutione duratus, non conversatione novellus; sed qui per diuturnum tempus in monasterio sub abbate desudans inter multos est comprobatus, et non habet haereditatem in saeculo; sed in toto Israel absque sorte in terra repromissio est verus Levita, ut pars haereditatis meae Dominus libera cum Propheta voce (1113C)dicat (Psal. XV); in tantum, ut omnem causandi usum radicitus a suo corde repellat; et si fas fuerit, per nullam occasionem in judicio cum hominibus contendat; sed si quis eum incitaverit, et tunicam tulerit, qualiter contendat ad vocem continuo dominicam, et pallium relinquat (Matth. V). Si certe aliquis insecutor monasterii accesserit, et aliquid auferre conatus fuerit, et per vim tollere voluerit, uni de laicis causam injungat, et ipsi fidelissimo Christiano, quem vita bona commendat, et fama mala non reprobat; qui et res Monasterii absque peccato judicet, et quaerat; et si usus jurandi est, hoc faciat sine juramento et poena; et non tantum pro rerum lucro, sed ut persecutorem humilem et mansuetum ad veniam postulandam reducat. Quod si persecutor (1113D)in sua perseveraverit contumacia, et plus lucra dilexerit, quam animam, statim causator cum eo contendere dimittat. Abbas vero absque ullo usu causandi, et eraso rancore stomachi, simpliciter in monasterio cum suis monachis vivat, et nullam cum saecularibus causandi licentiam habeat.

CAPUT IV. Quales monachi recipiantur in monasterio. Monachi, qui ob religionis obtentum monasterium ingredi petunt, primum ante fores tribus diebus et noctibus excubent, et ex industria jugiter ab hebdomadariis exprobrentur; quibus diebus peractis, postmodum interrogentur, utrum liberi sint an servi. Quod si servi sunt, non recipiantur, nisi libertatem (1114A)a proprio domino prae manibus attulerint praesentandam, caeteri vero sive liberi sive servi sint, divites an pauperes, conjugati an virgines, stulti an sapientes, inscii an artifices, infantuli an senes, si quispiam horum fuerit, acrius percunctentur, utrum recte abrenuntiaverint, an non; si omnia fecerunt quae in Evangelico voce veritatis audierunt, quae ait: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, meus non potest esse discipulus (Luc. XIV). Et illud quod dives quondam adolescens, qui omnia quae in lege praecepta sunt, se implesse jactabat, ad quem Dominus ait: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me; et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX). Iterum ad eum Dominus loquitur: Qui vult esse perfectus? Qui cum (1114B)apostolis patrem et matrem, reteque et naviculam dimittit. Et qui omnia dixit, nihil de propria facultate reservari mandavit; et non cuilibet, sed cuncta Christi pauperibus erogavit; et non dedit patri, non matri, non fratri, non propinquo, non consanguineo, non filio adoptivo, non uxori, non liberis, non Ecclesiae, non principi terrae, non servis, exceptis libertates confirmandas. Cumque ita, ut diximus, fuerit sciscitatus, postmodum in ultimo gradu recipiatur. Quod si horum, quos supra diximus, more pietatis vel unum nummum alicubi male abrenuntians reliquit, statim eum foras repelli mandamus, quia non eum in apostolorum numero, sed Ananiae et Saphirae sequacem videmus. Sciatis eum non posse in monasterio in mensuram venire monachi, (1114C)neque ad paupertatem descendere Christi, neque humilitatem acquirere, neque obediens esse, neque ibidem perpetuo perdurare; sed cum aliqua occasio pro aliquo a suo abbate monasterii distringendi aut emendandi accesserit, continuo in superbiam surgit, et acediae spiritu inflatus, monasterium fugiens derelinquit.

CAPUT V. Qualiter debeant monachi subditi esse suo abbati. In tantum debent monachi praeceptis obedire majorum, sicut Christus Patri obediens fuit usque ad mortem: quod si aliter fecerint, sciant se viam quam quaerebant perdidisse. Nemo vadit ad Christum, nisi per Christum. Proinde monachi talem sibi debent facere consuetudinem, per quam a tramite (1114D)recto nullatenus possint deviare. Primum discant voluntates proprias superare, et nihil suo arbitrio vel minimum aliquid agere; nihil loqui nisi ad interrogata, et cogitationes de die in diem nascentes cum jejunio et oratione expellere, et suo abbati nunquam celare. Et quidquid fecerint, absque murmuratione faciant, ne, quod absit, murmurando ea sententia pereant, qua perierunt ii qui in deserto murmuraverunt (Num. XI seq.). Illi perierunt manna manducando, et isti in monasterio murmuratores Scripturas recitando. Illi manna manducando mortui sunt, et isti scripturas legendo et audiendo spirituali fame quotidie moriuntur. Illi murmurando terram repromissionis non intraverunt, et isti murmurando (1115A)paradisi promissionis terram non ingrediuntur. Grande malum, de Aegypto exire, mare transvadasse, tympanum cum Moyse et Maria, Pharaone submerso, tenuisse, manna manducasse, et terram repromissionis non intrasse: malum pejus, de Aegypto istius saeculi exire, mare baptismi cum poenitentiae amaritudine quotidie pergere, tympanum pulsare, id est, carnem cum Christo crucifigere, et manna, quod est coelestis gratia, manducare; et coelestis regionis terram non intrare. Timendum est ergo, charissimi fratres, et cogitandum, et praevidendum, qualem viam arripere debeant, qui per Christum ad Christum ire desiderant, et liquide audiant quod observare debeant. Obedientes sint abbati usque ad mortem; in tantum, ut nullam propriam faciant voluntatem, (1115B)sed Patris. Nihil tam charum Deo habetur, si voluntas propria frangatur. Hinc Petrus ait: Nos qui dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid nobis erit? Non solum dixit: Dimisimus omnia, quid nobis erit? sed addidit: Secuti sumus te (Matth. XIX). Multi omnia dimittunt, sed Dominum non sequuntur. Quare? quia non patris, sed suam voluntatem faciunt. Qui vult ergo arctam et angustam viam invenire, et eam sine offendiculo pergere, et pergendo non perdere, et non perdendo ad Christum pervenire, prius discat voluntates proprias superare, et nihil quod propria voluntas corporis quaesierit facere, et in Patris obedientia usque ad finem vitae perseverare. Haec proprie via arcta et angusta, quae ducit ad vitam.

CAPUT VI. Qualiter debeant viri cum uxoribus ac filiis absque periculo vivere in monasterio. (1115C) Cum venerit quisquam cum uxore vel filiis parvulis, id est, infra septem annos, placuit sanctae communi regulae ut tam parentes quam filii in potestatem se tradant abbatis, qui et ipse abbas omni sollicitudine quid observare debeant rationabiliter eis disponat. Primum nullam corporis sui potestatem habeant, neque de cibo aut indumento recogitent; neque facultates aut villulas, quas semel reliquerunt, ulterius possidere praesumant; sed tanquam hospites et peregrini subjecti in monasterio vivant; et neque parentes solliciti sint pro filiis, neque filii pro parentibus. (1115D)Neque communem confabulationem habeant, excepto si non auctoritas prioris praeceperit. Illos tamen parvulos, quos adhuc in crepundia videmus tenerculos, propter misericordiam concessam habeant licentiam, quando voluerint, ad patrem aut matrem pergant, ne fortasse parentes pro ipsis in vitio murmurationis cadant; quia solet pro eis grandis in monasterio murmuratio evenire. Sed inter utrosque foveantur, quousque quantulumcunque regulam cognoscant, et semper instruantur, ut sive sint pueri, sive puellae, monasterio provocentur ubi habitare futuri erunt. Et qualiter ipsi infantes in monasterio nutriantur, planam ostendimus viam, si Dominus dederit commeatum. Eligatur cellarius bonae patientiae probatus, quem communis elegerit collatio, et ab omni excusetur (1116A)monasterii servitio, et coquinae officio, ita ut semper cellarium teneat, propter ipsos parvulos, senes, infirmos, vel hospites. Et si major fuerit congregatio, junior ei detur pro ipso servitio discurrendo, qualiter ipsi infantes ab ipsius imperio ad horas congruas copulentur, et accipiant alimentum. A sancto Pascha usque octavo Kalendas Octobris manducent per singulos dies quatuor vices. Ab octavo Kalendas Octobris usque ad Kalendas Decembris tres vices, a Kalendis Decembribus usque ad sanctum Pascha in potestate sit ipsius cellarii. Caeterum vero sic instruantur, ut absque benedictione et imperio nihil in ore suo mittere debeant: qui et ipsi infantes suum habeant decanum, qui plus de eis intelligit, ut regulam super eos observet; et ab eo semper admoneantur, ne aliquid (1116B)absque regula faciant aut loquantur, aut certe in mendacio, furto, vel perjurio deprehendantur. Quod si in aliquo quae diximus deprehensi fuerint, continuo ab ipso suo decano virga emendentur. Et ipse cellarius eis pedes et vestimenta lavet; et qualiter in sanctitate proficiant, cum omni intentione edoceat, ut a Domino plenam remunerationem accipiat, et veritatis praecepta dicentis audiat, qui ait: Sinite parvulos venire ad me, ne prohibeatis eos, talium enim est regnum coelorum (Matth. IX).

CAPUT VII. Qualiter infirmi in monasterio debeant teneri. Infirmi quolibet morbo defessi in una jaceant domo, et uni, qui aptus est delegentur; et tanto ministerio foveantur, ut nec propinquorum affectus, nec urbium (1116C)delicias requirant; sed quod necesse habuerint, cellarius et praepositus praevideant. Ipsi vero infirmi tanta sollicitudine admoneantur, ut de ore eorum nec quantuluscunque vel levis sermo murmurationis procedat, sed in sua infirmitate cum hilari mente sine intermissione, et ablata murmurationis occasione, et vera cordis compunctione, semper Deo gratias agant; et frater qui eis ministrat, nullo pacto offendere audeat. Quod si aliquis, ut diximus, ex ore eorum murmurationis processerit scrupulus, ab abbate increpentur, et ne talia supradicta facere praesumant, admoneantur, ita ut ille eos accuset, qui hoc ministerium injunctum habet.

CAPUT VIII. Qualiter debeant senes gubernari in monasterio. (1116D) Solent plerique novitii senes venire ad monasterium, et multos ex his cognoscimus necessitatis imbecillitate polliceri pactum, non ob religionis obtentum. Cum tales reperti fuerint, acrius necesse est arguantur; et inter caetera instrumenta nisi ad interrogata non loquantur. Habent enim et ipsi consuetudinem mores pristinos nunquam abhorrere, et ut olim fuerunt docti, vanis fabulis evagari. Et cum forte ab aliquo fratre spiritali corriguntur, continuo in iracundiam prosiliunt, et per diuturnum tempus tristitiae morbo stimulantur, et a rancore malitiae penitus non desistunt. Et cum frequenter et immoderate in tali vitio dilabuntur, tristitia cum deserit, solita consuetudine in fabulis et risu frena laxantur. Proinde cum (1117A)tali cautione in coenobio introducuntur, ut die noctuque non fabulis evagentur, sed in singultu et lacrymis, cinere et cilicio versentur, et retroacta peccata cum gemitu cordis poeniteant, et poenitenda ulterius non committant. Et quantum habuerunt in peccando pravae suae mentis intentionem, duplum habeant in lamentando plenam devotionem. Quia per septuaginta et eo amplius annos abrupte peccaverint, et ideo congruum est ut arcta poenitentia coerceantur, quia et medicus tanto profundius vulnera abscindit, quantum putridas carnes videt. Tales ergo per poenitentiam veram corrigantur, ut si noluerint, excommunicatione continuo emendentur. Quod si bis septies admoniti ab hoc vitio non fuerint emendati, deducantur in conventu majorum, et ibidem denuo discutiantur, (1117B)et si se corripere non permiserint, foras projiciantur. Eos vero senes, quos quietos, simplices, humiles, et obedientes, in oratione frequentes, et tam propria quam aliena peccata deplorantes, et quotidie de vita periclitantes, et Christum semper in ore habentes, et si secundum vires otio non vacantes, et non suo, sed majorum arbitrio pendentes, et propinquitatis affectum perfecte deserentes, et cuncta quae possident, non suis, sed Christi pauperibus erogantes, et nihil sibimet reservantes, et dilectionem Dei et proximi tota mente et fortitudine tenentes, et die noctuque in lege Domini meditantes esse cognoscimus, pia miseratione sicut infantulos foveri, sicut patres honorari mandamus, ita ut a pistrino et coquinarum (1117C)vice excusentur, et ab agro et duro labore quieti vacent, excepto quod aliqua leviora opera eis injungantur, ne fessa aetas ante tempus frangatur: cibi tamen quibus reficiantur, teneri et molles ex industria ab hebdomadariis coquantur, et carnes et vinum propter imbecillitatem moderate eis praebeantur; et omnes ad edendum in una mensa copulentur, aequaliter cibo et potu uno reficiantur. Vestimentum vero et calceamentum sic eis praebeantur, ut absque foco frigoris ab eis asperitas arceatur.

CAPUT IX. Qualiter debeant vivere, qui greges monasterii delegatos habent. Qui greges monasterii accipiunt alendos, tantam sollicitudinem super eos gerere debent, ut nulli damnum (1117D)in frugibus inferant, et tanta vigilantia astutiaque sollicitentur, ne a bestiis devorentur, ut fragosa et abrupta montium et inaccessibilia vallium prohibeantur, ne ad praecipitium defluant. Quod si per incuriam, aut pastorum desidiam, ex supradictis aliqua provenerit negligentia, continuo pedibus seniorum provolventes, et tanquam gravia peccata deplorantes, dignam pro culpa perdiu agant poenitentiam, qua peracta supplices recurrant ad veniam; aut si parvuli sunt, virga emendationis accipient censuram. Et tali delegentur probatissimo, qui et in hoc servitio aptus fuit in saeculo, et eos custodire desiderat bono animo, ut nunquam de ore ejus procedat vel levis murmuratio. Sed et parvuli per vicissitudines ei dentur juniores, cum quibus ferre possit ipsum laborem. Et (1118A)sic eis praebeatur vestimentum et calceamentum, quantum necesse est ad suffectum. Et pro servitio unus tantum quem diximus, non tamen omnes in monasterio inquietentur. Et quia solent nonnulli qui greges custodiunt murmurare, et nullam se pro tali servitio putant habere mercedem, cum se in congregatione orantes et laborantes minime vident, audiant quid dicunt Patrum regulae, tacentes recogitent: et Patrum exempla praecedentium recognoscentes sibimetipsis denuntient, quia patriarchae greges paverunt, et Petrus piscatoris gessit officium, et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber lignarius fuit. Proinde isti non debent despicere quas delegatas oves habent, quia exinde non unam, sed multas consequuntur mercedes, inde recreantur (1118B)parvuli, inde foventur senes, inde redimuntur captivi, inde suscipiuntur hospites et peregrini. Et insuper vix tribus mensibus per pleraque monasteria abundaretur, si sola quotidiana fuissent paximatia in hac provincia plus omnibus terris laboriosa. Quamobrem qui hoc servitium habuerit injunctum, cum hilaritate cordis obediat, et certissime credat quod obedientia a quovis periculo liberat, et magnum sibi ante Deum praeparat fructum, sicut et inobediens incurrit animae detrimentum.

CAPUT X. Quid debeant observare abbates Primum horas canonicas, id est, primam, missis operariis in vineam; tertiam, sanctum Spiritum in apostolos descendisse; sextam, Dominum in crucem (1118C)ascendisse; nonam, spiritum emisisse; vesperam, David cecinisse, dicens: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL); mediam noctis, quia ea hora clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei (Matth. XXV), et ut ea hora cum ad judicium venerit, non nos dormientes sed vigilantes inveniat; gallicinium, Christum a mortuis resurrexisse. Has horas canonicas ab Oriente usque in Occidentem catholica, id est, universalis indesinenter celebrat Ecclesia. Proinde ergo abbates per monasteria tota mentis intentione, cum fletu et cordis contritione, ablata laboris aut itineris occasione, cum omni monachorum congregatione celebrare debent. Et ubi eis properandi fuerit necessitas, et horarum (1118D)cognoverint metas, continuo humo prostrati indulgentiam a Domino supplices petant, et suis horis peculiaribus, id est, secunda, quarta, quinta, septima, octava, decima et undecima, orare non pigeant, qualiter septem et octo Salomonis congruat dictum: Da partem septem nec non et octo (Eccle. XI), ut per septiformis gratiae Spiritum, et octo beatitudines, ac resurrectionis diem, liberis gressibus per scalam Jacob, Christo sibi desuper innitente, quindecim gradibus coeli conscendere valeant regionem. Secundo, ut per capita mensium abbates de uno confinio uno se copulent loco, et mensuales litanias strenue celebrent, et pro animabus sibi subditis auxilium Domini implorent. quia de ipsis in tremendo judicio cum grandi discussione sperent se (1119A)Deo reddere rationem. Tertio, qualiter vivere debeant, ibi disponant; et tanquam a senioribus comprehensi ad cellas revertantur subplacitati. Quarto, retroacta sanctorum Patrum per scripturas sciscitantes revolvant, ut ab ipsis quod facere debeant agnoscant, ut intus ac foris, ante et retro, plenam mentem oculis habeant, ne, quod absit, in aliquam haeresin devolvantur, et pereant. Pro hoc ergo semper in communi concilio fratrum aequa lance tanquam in penso persistant, ut praeterita recordando, et futura providendo, et praesentia examinando, haeresum non patiantur stimulos. Quinto, ut cum fratribus advenientibus hospitibus et peregrinis in una mensa communiter vivant, quia de ipsis Dominus ait: Hospes eram, et collegistis me (Matth. XXV). Sexto (1119B)talem sibi consuetudinem debent facere abbates, ut omnem cupiditatem et avaritiam a se radicitus arceant. Si hoc malum non esset, idolorum servitutem eam Apostolus non dixisset (Galat. LI). Et per hoc virus monachi cognoscimus mentem sauciari; et a nullo vitio penitus unquam poterit liber esse, qui tali consuetudinis vinculo fuerit obligatus; et in Dei et proximi dilectione nunquam erit firmatus, quia hoc quod in saeculo concupiscimus, sine dubio proximis invidemus. Unde et Patres sancti Spiritu sancto repleti, ut possint Deum et proximum perfecte diligere, studuerunt in hoc mundo nihil habere. Et quia sine aliquo esse possumus, ipsum debemus habere, quod nos non pigeat, cum necesse fuerit, (1119C)egenti proximo reddere, et a charitate Dei et proximi dilectione nunquam animam relaxare: cujus videlicet fortitudo charitatis vera sanctae Ecclesiae voce laudatur, cum per Canticorum Canticum dicitur: Valida est ut mors dilectio (Cant. VIII). Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia sine dubio mentem quam semel coeperit a delectatione mundi funditus occidit. Tales ergo debent abbates esse, ut possint Deum et proximum perfecte diligere, oculos laxos a concupiscentia mala istius saeculi habere, quale in paradiso habuit Adam ante transgressum.

CAPUT XI. Quid debeant observare praepositi in monasterio. In potestate habeant praepositi omnem regulam monasterii. Et tales praepositi eligantur, quales et (1119D)ipsi abbates dignoscuntur, ut abbatum curarum onera per eos subleventur. Et hoc sibi proprium vindicent abbates cibi ac vestimenti, quod ab ipsis ministrarum acceperint; et excepto in adventu fratrum, et languoris necessitate, delicatiores cibos non audeant edere abbates, nisi tales quales et fratres. Omnem vero monasterii substantiam praepositi accipient dispensandam; et si quispiam captivorum aliquid alimenti petierit abbatem, et pro quacunque causa, ipse praepositus hoc provideat, et ut abbas nullum laborem habeat, exceptis quae supra diximus, omni intentione sollicitudinem gerat; excommunicandi tamen causam sicut abbas, sic praepositus habeat. Et quod per singulos menses expensum fuerit, per omnium capita mensium rationem suo abbati faciat, (1120A)et hoc cum tremore, et simplicitate, et vera cordis humilitate, tanquam redditurus Domino rationem. Et quod fecerit, semper in arbitrio pendeat abbatis; nihil de sua temeritate praesumat, ne, quod absit, in morbum vanae gloriae cadat. Et non prodigus, sed discretus intra Christi familiam dispensator piusque gubernator ac optimus semper accedat, et evangelicum documentum observans, Dominumque dicentem, qui ait: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus invenerit sic facientem: Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum (Matth. XIV).

CAPUT XII. Quid debeant observare decant (1120B) Decani, qui super decanias sunt constituti, tantam sollicitudinem gerant super quos delegatos habent fratres, ut nullas proprias faciant voluntates. Non loquantur nisi interrogati; suo arbitrio nihil faciant nisi mandati; alibi non pergant, non ordinati; seniores timeant, ut dominos; ament ut parentes; faciant quidquid ab eis imperatum acceperint; credant sibi salutare quidquid illi praeceperint, si hoc sine murmuratione cum hilaritate, et taciturnitate fecerint, dicente Moyse: Audi Israel, et tace (Deut. XXVII). Unus alterius onera portate (Galat. VI); et nemo neminem judicet; nemo neminem detrahat, quia scriptum est: Omnis detractor eradicabitur. Unus ab alio quod non habet accipiat; unus ab alio discat humilitatem; unus (1120C)ab alio charitatem, unus ab alio patientiam; unus ab alio silentium; unus ab alio mansuetudinem. Comedant sine querela quidquid eis appositum fuerit; vestiant quod acceperint. Non celent fratres Decanis suis quidquid per singulos dies cogitaverint. Decani vero sint eis quasi rectores et custodes, tanquam pro ipsis rationem Domino reddituri. Negligentias cunctorum ipsi praevideant, et emendandi potestatem habeant; et quod ipsi non valuerint emendare, praeposito non morentur accusare. Qui et ipsi praepositi sic hoc districte et rationabiliter agant, ut abbates suos nullo modo praesumant inquietare, excepto quod utrique non valuerint accelerare. Et in hoc unus alteri tantam humilitatem habeat, ut nunquam ullus (1120D)ullum offendat; sed unus in altero tanquam in penso persistat, id est, juniores in decanis, decani in praepositis, praepositi in abbatibus: unus alium portans, tanquam in muro lapides quadrati, Apostolo attestante, sicut supra: Unus alterius onera portantes, sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI).

CAPUT XIII. Quibus diebus se congregent ad collectam fratres. Omnes decani a suis praepositis admoneantur, ut cuncti fratres a minimo usque ad maximum diebus Dominicis in monasterio uno loco congregentur, ita ut ante missarum solemnia sollicite ab abbate percunctentur, ne fortasse aliquis adversus aliquem odio livoris stimuletur, aut malitiae jaculo vulneretur, ne intestinum virus quandoque aperte in superficiem (1121A)cutis perrumpat, et inter palmarum fructus myrrhae amaritudo demonstretur. Primum ergo ipsi abbates cum suis praepositis atque decanis semetipsos discutiant, et ad instar suos juniores subditos arguant; et omne malitiae fermentum praedictis diebus radicitus a suo corde evellant. Solent nonnulli pro suis uxoribus atque filiis, aut etiam quibuscunque propinquis curam habere more pietatis. Plerique vero qui non sunt in talibus implicati, pro alimento sunt solliciti. Alii vero tristitiae morbo interius consumuntur, et tanquam vestimentum a tinea intrinsecus mentis suae aviditate devorantur, et cum ipso rancoris languore delabuntur in desperationem. Alii namque spiritu fornicationis acrius inflammantur, et saepe tali stimulo carnis incitati, interiori oculo caecati captivi (1121B)ducuntur, vinculo perditionis ligati. Alii acediae spiritu inflati otio et somno vacare cupiunt, et curiosis fabulis sollicitantur, et, quod pejus est, a proprio Monasterio se auferre disponunt. Alii vanae gloriae elationis telo in diversis partibus confodiuntur; et alii alia defendentes, et suas causas magnificantes, dum nolunt Christi pauperibus similes esse, unusquisque in vanis istis cogitationibus elabuntur, et quasi nil a Deo acceperint de propriis viribus extolluntur; et cum laudatores non inveniunt, ipsi sibi in suis laudibus prosiliunt. Alius de genealogia, et de sua gente fatetur esse principes: alius de parentibus, alius de germanis, alius de cognatis, alius de fratribus et consanguineis, et idoneis, alius de divitiis, alius de specie juventutis, alius de bello fortitudinis, alius de (1121C)perlustratione terrarum, alius de artificio, alius de sapientia, alius de assertionis eloquentia, alius de taciturnitate, alius de humilitate, alius de charitate, alius de largitate munerum; alius de castitate, alius de virginitate, alius de paupertate, alius de abstinentia, alius de orationum frequentia, alius de vigilantia, alius de obedientia, alius de abrenuntiatione rerum, alius de legendo, alius de scribendo, alius de voce modulationis. Haec omnia, quae supra perstrinximus, unusquisque dum aliquoties talia non jussi immoderate loquuntur, toties in elationem vanae gloriae delabuntur, et ex ipso morbo, dum quod dicunt vindicare contendunt, in superbiam praecipitantur. Propter hoc ergo jugiter jubemus in collecta fratres adesse, et non plusquam septem dies interponere, et (1121D)per omnes dies Dominicos mores pristinos et vitia emendare. Et quis in quo deprehensus fuerit, contra ipsum vitium debet pugnare, in quo se cognoverit certamen habere. Et quod fortasse ab aliis deprehenditur, absque verecundia debet manifestare, qui hoc patitur. Quod si minime fecerit, non se putet effugere diabolum; nec se aestimet victorem, sed victum. Quod si manifestaverit, et se per poenitentiam aut flagella emendaverit, continuo hostem in foveam praecipitabit et impellet

CAPUT XIV. Qualiter debent abbates esse solliciti erga excommunicatos. Cum excommunicatur aliquis pro culpa, mittatur (1122A)solitarius in cellam obscuram, in solo pane et aqua, ut in vespera, post coenam fratrum, medium accipiat paximatium, et non ad satietatem aquam, et hoc ab abbate exsufflatum, non sanctificatum. Absque ullo solatio vel colloquio fratrum sedeat, nisi quem abbatis, vel praepositi, cum eo praeceperit auctoritas ut loquatur. Indutus tegmine raso aut cilicio, seminudus atque discalceatus opus monasterii exerceat excommunicatus. Si biduana vel triduana fuerit excommunicatio ejus, mittat senior qui eum excommunicavit unum de majoribus, quem probatum habet, qui eum verbis contumeliosis increpet, quod non ob religionis venerit occasionem, nec pro Christi amore, nec gehennae pavore, sed simplicium fratrum facere disturbationem. Si haec ille patienter tulerit, et de (1122B)ore ejus nulla iracundia vel murmuratio proruperit, simplicitas mentis et humilitas apparuerit; sic increpator absque immutatione verborum quod in eo praeviderit abbati renuntiet. Abbas vero sollicite et prudenter tractet, utrum veram, an imaginariam habeat patientiam, per quam possit se ad fratrum reconciliare charitatem. Secundo ejusdem meriti senem probatum ad exprobrandum eum mittat, et quod primitus audivit, non facile credat. Cumque tertio ita fecerit, et pari convitio increpatus fuerit; et in priore promissionis patientia excommunicatus perduraverit, et hoc abbas per tres testes probaverit, post haec eum ejici jubeat, et sic praesentatum per se increpet, coram conventu fratrum. Cum ita quarto fuerit tentatus, et in humilitate fuerit probatus, (1122C)et fortis fuerit ut ferrum inventus, postmodum ecclesiam ingrediatur, et cingulum in manibus gestans, abbatis vel fratrum pedibus cum lacrymis provolvatur; et cum singultu et gemitu genibus humo properando a cunctis veniam accipere mereatur; et ne talia poenitenda ultra committat admoneatur; et post haec osculatus ab abbate in suo gradu recipiatur. Si certe, ut supra diximus, aliquis excommunicatus in prima interrogatione querulosus, vel murmurans apparuerit, et suas sententias superbe, vel importune vindicaverit, et hoc senior manifestum esse cognoverit, usque in diem tertium maneat excommunicatus, ita ut nullus cum eo loquatur. Cum tertio vero die ita sciscitatus, et in superbia qua diximus, (1122D)fuerit deprehensus, eousque ergastulo coarctatus perseveret, donec omnem arrogantiam superbiae deneget. Quod si in malo perseverans perduraverit, et propria voluntate poenitentiam agere noluerit, et saepe ac saepe contumax et murmurator patule contra seniorem vel fratres in facie perstiterit, et cum propinquis se vindicare maluerit, in collationem deductus exuatur monasterii vestibus, et induatur quas olim adduxerat saecularibus, et cum confusionis nota a monasterio expellatur, ut caeteri emendentur, dum fortasse solus tali correptione ille delinquens corrigitur.

CAPUT XV. Qualiter monasteria virorum ac puellarum se custodire debeant. Placuit sanctae communi regulae ut monachi cum (1123A)sororibus uno monasterio habitare non audeant, neque oratorium commune habere praesumant, sed nec conclavi uno vel tecto quivis prae gravi necessitate manere communiter queant, ablata omni excusationis occasione. Sic ergo observare debeant, ut ipsi monachi cum sororibus, quas habent tuendas, nunquam uno conclavi vel convivio edendi licentiam habeant; neque in communi labore opus injunctum exerceant, sed si accesserit ut unus sit aeger, divisos terminos teneant, et uterque bonos custodes; in tanto silentio hoc facient, ut una classis cum altera inter se voces non mittant, exceptis recitatione et cantilenae modulatione, aut certe gemitum aut suspirium utriusque cum suis habeant. Tanta ibique debet esse astutia, quantum fur nocturnus in pectore nostro (1123B)Christum occidere festinat, et non corpora, sed animas jugulare desiderat. Quamobrem tali cautione firmamus hanc regulam, ut nunquam solus cum sola fabulet: quod si fecerint, sciant se rumpere Patrum instituta, et cordis vitalia mortis infixisse sagittam. Pro hoc paradisi perditur vita, et supplicio tartari adipiscitur jactura. Mihi credite, non potest toto corde habitare cum Domino, qui mulierum saepe accessibus copulatur. Per mulierem quippe aucupatus est serpens, id est diabolus, primum nostrum parentem. Et quia non Deo, sed diabolo exstitit obediens, continuo carnis injuriam sensit. Et ob hoc ergo hanc passionem filii sentimus, de qua parentes a paradisi gaudiis captivatos esse cognoscimus. Circumspiciendum proinde est, et indesinenter orandum, (1123C)et totis viribus fugiendum, ne sensus nostri tali muscipula capiantur. Solus ergo cum sola, licet in itinere se obvient, non loquatur; nulla alibi sola nisi cum altera sibi comite dirigatur. Quod si de supra taxatis quispiam solus cum sola fabulare deprehenditur, centum ictibus flagellorum extensus publice verberetur. Et qui talia facere praesumit, cum cautione admoneatur, quod abusive habuerit monachorum praecepta, et hanc secundo geminaverit culpam, verberatus denuo carceri mancipetur; aut si poenitere noluerit, foras projiciatur.

CAPUT XVI. Quales fratres debeant cum sororibus uno in monasterio habitare. (1123D)In monasterio puellarum procul a cella monachos habitare mandamus: tales praebeantur pauci et perfecti, ita ut de pluribus probati eligantur, qui et de aliquanto tempore pene in monasterio senuerunt; quos semper castitatis vita commendavit, et criminalia delicta foras ecclesiam excommunicatos stare non fecit. Tales ergo in monasterio puellarum habitare debeant, qui et eis aliquid carpentarii ministerium facient, et advenientibus fratribus hospitium debeant praeparare; et super utrosque sexus juniores quasi vasorum fiant custodes. Nullam licentiam evagandi habeant sorores, et absque benedictione abbatis deinceps cum viris osculandi aut loquendi occasionem penitus non requirant, quod si aliter fecerint, regulae subjaceant.

CAPUT XVII. Qualis debeat esse consuetudo salutandi in monasteriis virorum puellarumve. (1124A) Cum se occasio dederit ut de monasteriis virorum aliquis de abbatibus aut monachis ad monasterium veniat puellarum, ut mos est salutandi, non eas singulatim praecipimus, sed abbatissa primo, et sic omnis congregatio ad salutandum eis occurrat; et hoc pro monachis dicimus qui de longinquo veniunt, non de vicinitate habitatoribus confinium. Et cum tempus remeandi ad proprias cellas fuerit, ipsi advenientes monachi similiter abbatissam cum suis sororibus, sicut primum, communiter eas salutent. Has duas vices intrandi et exeundi licentiam salutandi habere mandamus, supra facere nolumus; et (1124B)hoc ipsum cum summa verecundia et cautela, tanquam si utroque communis Dominus Christus, et illarum sponsus, quasi in judicio de praesentia stet corporaliter. Zelotypus est Christus, non vult domum suam facere domum negotiationis. Caeterum vero talem consuetudinem facere mandamus, ut si in unam collationem ad audiendum verbum salutis fratres et sorores copulatae fuerint, juxta viros sorores sedere non audeant, sed uterque sexus divisis choris sedeat. Nullus abbatum aut fratrum se praesumat deinceps ubicunque, absque imperio seniorum, osculum seniori porrigere, neque in gremium sororum veluti pacto caput declinare; neque in capite monachi, vel in vestimento, femina ad excomplanandum manus mittere audeat. Quod si aegrotans quispiam (1124C)monachorum, aut de longinquo, aut de proprio monasterio, non praesumat in monasterio puellarum jacere, ne relevatus corpore, animo incipiat aegrotare. Et ut beatus Hieronymus ait: « Periculose tibi ministrat, cujus cultum semper attendis. » Ob hoc ergo omnes aegrotos monachos in monasterio virorum jacere praecipimus; et non matrem, non germanam, non uxorem, non filiam, non propinquam, non extraneam, non ancillam, non qualecunque genus mulierum viris ministrare in infirmitate mandamus; sed si accesserit ut ex supradictis aliqua cum sorbitiunculis ab abbatissa fuerit directa, sine ministro infirmorum eum visitare non audeat, nec juxta eum manere praesumat. Eadem et de viris esse (1124D)mandamus. Nullus in praeterita castitate confidat, quia nec Davide sanctior, nec Salomone poterit esse sapientior, quorum corda per mulieres depravata sunt. Et ne quisquam sibi de propinquitate generis castitatis fiduciam sumat, memor sit quod Thamar ab Ammon fratre suo aegritudinem simulante corrupta sit. Proinde ergo cum tali castitate fratres et sorores vivere debeant, ut non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus bonum testimonium habeant, et superstitibus sequacibus sanctitatis exemplar relinquant.

CAPUT XVIII. Ut non recipiantur in monasterium nisi qui radicitus omni facultate nudati sunt. Comperimus per minus cauta monasteria qui cum (1125A)facultaticulis suis ingressi sunt postea tepefactos cum, grandi exprobratione repetere et saeculum, quod reliquerant, ut canes ad vomitum revocare: et cum suis propinquis quod monasterio contulerant hoc extorquere, et judices saeculares requirere, et cum senioribus monasteria dissipare, et per unum negligentem multos simplices deturbatos videmus esse. Proinde solerter praevidendum est, et omni intentione discernendum, ut tales non recipiantur, quia non pro amore Christi isti veniunt, sed vicina morte perterriti, et infirmitatis angustia compulsi, non ob amorem coelestem incitati, sed solummodo poenam formidantes inferni. De talibus Apostolus ait: Qui timet non est perfectus in charitate, quoniam timor poenam habet, sed perfecta charitas (1125B)foras mittit timorem (I Joan. IV). Non sunt isti discipuli Christi, et non in Ecclesia sunt requirendi; sed in membris Antichristi inveniendi sunt: non sunt accolae bonae repromissionis, nec veri Israelitae, sed de longinquo advenae proselyti; sed neque fratribus fideles, neque in pugna inventi sunt fortes. Tales olim in Levitico Dominum cognoscimus detestasse, et in bello ne pergerent prohibuisse: Si quis, inquit, corde pavidus est, non egrediatur ad bellum; vadat, et revertatur ad domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est (Deut. XX). De talibus in Evangelio Veritas ait: Quam difficile est, qui pecunias habent intrare in regnum coelorum (Matth. XIX)! Nihil enim de pristinis facultatibus suis in eumdem locum, ubi (1125C)ingredi se petit monasterium, vel ad unum nummum recipiatur; sed et ipse manu sua cuncta pauperibus eroget; et postmodum comprobatus, monasterium sub regula introducatur, et anno integro a cunctis fratribus ex industria conviciis comprobatur. Et postquam probatus in cunctis obediens fuerit, et non in plumbi natura mollitus, sed acer perduraverit, ut ferrum, postmodum exuatur saecularibus vestibus, et induatur monasterii religiosis simplicibus; et adnotetur in pacto cum fratribus, et vivat inter monachos probatus et ipse monachus.

CAPUT XIX. Quid in monasterio debeant observare, qui peccata graviora in saeculo commiserint. (1125D)Qui gravioribus culpis et criminibus sese deliquisse cognoscunt, primum eos optamus regulae colla submittere sub probatissimo abbate, in monasterio desudare, et cuncta retroacta peccata tanquam aegrotos medico spiritali seniori manifestare; et sicut publice peccaverunt, publice poenitere, et poenitenda ultra non committere; timorem de supplicio, amorem de regno, spem de misericordia habere, et nunquam desperare, quia in ultimo est extremae vitae, justificare aut condemnare. Scriptum est enim: Ipse judicabit extrema terrae (I Reg. II). Unumquemque Dominus in fine aut justificat, aut condemnat; et universorum finem ipse considerat, ut nec peccator, si fortiter ingemiscat, desperet veniam, nec justus de propria sanctitate confidat. Nihil (1126A)prodest, si aliquis de regno subtractus, a regni potentia exclusus, ferro constrictus, hodie carceri et [est] mancipatus; ita nihil obstat, si hodie a carcere quis rapitur, et regali honore constituitur. Nullus ei sordes carceris imputat; sed hoc solum laudat, quod in eo miratur. Sic nil prodest justum bene vivere, et male vitam finire; ita magnum bonum est, peccatorem ad poenitentiam redire; olim male vivere, et postmodum bene finire, a nullo retroacta peccata imputata habere. Credimus judicem, qualem quem in fine invenerit, talem coronare, aut certe damnare. Et quamvis sint gravia delicta, non est tamen illis de Dei misericordia desperandum. Liquide cognoscimus quod publicani et peccatores, nullo praecedente merito, qui futuri per justitiam (1126B)erant damnandi, gratuita miseratione per brevem poenitentiam sunt redempti. Sed non est in eis tam consideranda mensura temporis, quam doloris. Agat ergo unusquisque dignam poenitentiam, secundum qualitates culparum, ut quis in quo delicto sese cognoscit reum, de eo delicto necesse est observare primum secundum instituta canonum. In lege habetur ut quis cui quantum intulerit damnum, aut fecerit caedem, aut commoverit ultionem, judicis dirimatur judicio; et de numerositate solidorum ad suum reducatur arbitrium, ne fortasse persona potens damnet oppressum, et qui legali censura centenarium habebat incurrere damnum, tertiam reddat, quod de liberis continetur. Certe nos cum essemus servi peccati, Deo miserante, et nullo nostro (1126C)merito praecedente, liberi facti sumus justitiae; et de innumerositate peccaminum in misericordissimi judicis pendet arbitrio nostri peccati debitum; et pro centesimo pondere peccatorum iniquitatis cognoscimus opponere villicum, qui de centum cadis olei octoginta, de centum coris tritici quinquaginta, decurtatum quaesivit debitum, statim se cognovit a proprio domino esse laudatum (Luc. XVI). Ita plerique sunt in monasteria ingressi, qui ob immanitatem scelerum excesserunt numerum, quos sancti canones foras ecclesiae agere poenitentiam censuerunt; et nisi in finem vitae communionem percipere negaverunt: nos tamen misericordiam Domini comperti, pusillanimes sumus consolati, ne (1126D)gravi tristitia coarctati pereant desperati, de multitudine annorum ad brevem recurrimus numerum; et tam cito eum conciliamus, quam cito eum cognoverimus in poenitentia et humilitate fundatum. Quare et tunc medicus ab incisione suspendet aegrotum, cum eam per medicamina cognoverit esse sanandum. Cibos vero tales eis praebere mandamus, qui nec lasciviam nutriant, nec corpus nimis affligant. Carnes tamen, siceram, vel vinum eis auferre mandamus: quod si per infirmitatem, aut nimiam senectutem, aut certe aliquam necessitatem, ex his imbecillitas patuerit, in arbitrio et probitate majorum ponimus. Vestimentum vero cilicinum praebere jubemus, qualiter per id compuncti per haedos a sinistris suorum semper reminiscantur peccatorum. (1127A)Lectum tamen sternere mandamus corio aut psiatho, quod Latine storea nuncupatur, aut certe paleas tenues, si horum nihil habetur, exceptis infirmis, et nimia senectute defessis, uti et ipsis arbitrio foveantur abbatis. Haec quae supra notavimus per poenitentiam dignam, et non fictam humilitatem, unumquemque venire cognoscatis ad veram sanitatem. Amen.

CAPUT XX. Quid observandum sit de monachis qui a proprio monasterio per vitia dilabuntur. Cum aliquis per vitium dilapsus fuerit a monasterio, in aliud non recipiatur coenobium, neque in humanitatis charitatem, neque in pacis osculum; sed continuo, vinctis post tergum manibus, abbati (1127B)reducatur proprio. Quod si reversus ad saeculum fuerit, et a propinquis fretus cum eis in superbiam surrexerit, et monasterio minas intulerit, pariter et ipsi cum eo sint a laicorum concilio publice expulsi, et ab omni Christianorum conventu maneant anathematizati. Quod si et ipsi laici suo eum receperint consortio, et pariter cum eo contra monasterium exarserint, in contumeliam cuncti a nostra Ecclesia expellantur, et nullo nobiscum charitatis foedere copulentur, quousque veritatem cognoscant, et nobiscum stantes, injurias Ecclesiae vindicantes, pari devotione consurgant. Si certe ipsi apostatae ab omnibus fuerint expulsi, et huc illucque vagantes diversis locis instabiles atque vacillantes suo monasterio reverti se petierint, necessitate compulsi, in conventu (1127C)majorum deducantur, et ut vasa figuli in fornace probentur; et cum probati fuerint, suo monasterio reformentur; et non prima, sed ultima cathedra recipiantur.

Explicit regula.

IN NOMINE DOMINI INCIPIT PACTUM. IN NOMINE S. TRINITATIS, PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI. Quod corde credimus, et ore proferimus. Credimus Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum ab utroque procedentem. Filium solum carnem de Virgine suscepisse, et in mundum pro salute omnium in se credentium descendisse, et de Patre et Spiritu sancto nunquam recessisse. Quia ipse dixit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X). Et: Qui me habet (1127D)et Patrem habet. Et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV). Idem vero dixit: Coelum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI). In coelo angeli totam Trinitatem adorant, et in terra Dominus hominibus praedicat, dicens: Ite, vendite omnia quae possidetis, et date pauperibus, et venite, sequimini me (Matth. XIX). Et iterum: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX). Et alibi: Qui plus fecerit patri, aut matri, uxori, filiis, vel omnibus quae cum mundo transeunt, quam mihi, non est me dignus (Matth. X). Et iterum: Qui non odit animam suam propter me, non est me dignus (Luc. XIV). Et: Qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam (1128A)inveniet eam (Matth. XVI). Proinde melius multoque melius est mundum calcare, Christum audire, Evangelium complere, vitam beatam cum angelis sanctis in aeternum per omnia saecula possidere. Proinde divino ardore accensi, ecce nos omnes, qui subter notandi sumus, Deo et tibi domino et Patri nostro tradimus animas nostras, ut secundum edictum apostolorum, et regulam, et sicuti sancta Patrum praecedentium sanxit auctoritas, uno nos in coenobio, Christo praecedente, teque docente, habitemus. Et quidquid pro salute animarum nostrarum annuntiare, docere, agere, increpare, imperare, excommunicare, secundum regulam emendare, volueris, humili corde, deposita omni arrogantia, intenta mente, desiderioque ardente, divina gratia opitulante, inexcusabiliter, (1128B)Domino favente, omnia adimplebimus. Quod si aliquis ex nobis, contra regulam et tuum praeceptum, murmurans, contumax, inobediens, vel calumniator exstiterit, tunc habeas potestatem omnes in unum congregare, et, lecta coram omnibus regula, publice culpam probare, et flagella, seu excommunicationem, secundum intuitum culpae, unusquisque suum reatum convictus suscipiat. Si quis sane ex nobis contra regulam occulte cum parentibus, germanis, filiis, cognatis, vel propinquis, aut certe cum fratre secum habitante consilium de absente supradicto Patre nostro inierit, habeas potestatem in unumquemque qui hoc facinus tentaverit, ut per sex menses indutus tegmine raso aut cilicio, discinctus, et discalceatus, in solo pane et (1128C)aqua, in cella obscura excommunicatus sit. Quod si aliquis istam prona sua voluntate noluerit agere poenitentiam, extensus nudo corpore, septuaginta et duo flagella suscipiat; et deposita veste monasterii, indutus quod in introitu exutus est scissum, notabili cum confusione a coenobio expellatur. Et hoc de viris sive feminis dicimus. Promittimus etiam Deo et tibi Patri nostro, ut si quis sine benedictione fratrum, aut tuo imperio, per vitium ad alia loca ad habitandum transire voluerit, habeas potestatem incautam ejus persequi voluntatem, qui hoc tentaverit, et comprehensum cum senioribus judicum, ad regulae censuram reducere; et si aliquis eum defendere voluerit episcopus, vel ejus qui sequitur ordo, aut laicus, et tua admonitione audita apud se (1128D)eum retinere voluerit, communicatio illius cum diabolo sit, et participatio cum Juda Iscariot in inferno; et in praesenti saeculo excommunicatus permaneat ab omni coetu Christiano, et nec in finem viaticum accipiat, qui hoc fecerit. Tibi vero domino nostro suggerimus, si velles, quod credi certe nefas est, et quod Deus fieri non patiatur, aliquem ex nobis injuste, aut superbe, aut iracunde habere, aut certe unum diligere, et alterum livoris odio contemnere, unum imperare, alterum adulare, sicut vulgus habet, tunc habeamus et nos concessam a Deo potestatem, non superbe, non iracunde, per unamquamque decaniam praeposito nostro querimoniam inferre; et praepositus tibi domino nostro humiliter (1129A)pedes deosculari, et nostram querelam ad singula pandere; et tu patienter jubeas auscultare, et in communi regula cervicem humiliare, et corripere, et emendare. Quod si te minime corripere volueris, tunc habeamus et nos potestatem caetera monasteria commonere, aut certe episcopum, qui sub regula vivit, vel catholicum Ecclesiae defensorem comitem, et advocare ad nostram collationem, ut coram ipsis (1130A)te corripias, et coeptam regulam perficias; et nos simus discipuli, subditi, seu adoptivi filii, humiles, obedientes in omnibus quae oportet; et tu demum Christo sine macula offeras nos illaesos. Amen.

Haec sunt nomina quae manu sua unusquisque subscriptionem vel signum in hoc pacto fecit, id est, ille, ille; vel illa, illaque.

Explicit regula sancti Fructuosi episcopi.