Jump to content

Regula monachum

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Regula monachum
Saeculo VII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum]

IsiHis.RegMon2 83 Isidorus Hispalensis565-636 Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

524 PRAEFATIO.

1. Plura sunt praecepta, vel instituta majorum, quae a sanctis Patribus sparsim prolata reperiuntur, quaeque etiam nonnulli latius, vel obscurius posteritati composita tradiderunt, ad quorum exemplum nos haec pauca vobis eligere ausi sumus, usi sermone plebeio, vel rustico, ut quam facillime intelligatis quo ordine professionis vestrae votum retineatis.

525 2. Praeterea quisquis vestrum illam universam veterum disciplinam contendit appetere, pergat, in quantum placet, et arduum illum limitem atque angustum levigato cursu incedat. Qui vero tanta jussa priorum explere nequierit, in hujus limite disciplinae gressus constituat, nec ultra declinandum disponat, ne, dum declinatus appetit inferiora, tam vitam quam nomen monachi perdat. Quapropter sicut illa praecepta priorum perfectum monachum reddunt ac summum, ita faciunt ista vel ultimum. Illa custodiant perfecti, ista sequantur post peccatum conversi.

CAPUT PRIMUM. De monasterio. 1. Imprimis, fratres charissimi, monasterium vestrum miram conclavis diligentiam habeat, ut firmitatem custodiae munimenta claustrorum exhibeant; inimicus enim noster diabolus, sicut leo rugiens, circuit ore patenti, quaerens unumquemque nostrum, quem devoret (I Petri VIII). 2. Monasterii autem munitio tantum januam extrinsecus habeat, unumque posticum, per quem eatur ad hortum. Villa sane longe remota debet esse a monasterio, ne vicinius posita aut labis inferat periculum, aut famam inficiat dignitatis. Cellulae fratribus juxta ecclesiam constituantur, ut possint properare quantocius ad officium.

3. Locus autem aegrotantium remotus erit a basilica, vel cellulis fratrum, 526 ut nulla inquietudine vel clamoribus impediantur. Cellarium monachorum juxta coenaculum esse oportet, ut secus positum sine mora mensis ministerium praebeatur. Hortulus sane intra monasterium sit inclusus, quatenus, dum intus monachi operantur, nulla occasione exterius evagentur.

CAPUT II. De eligendo abbate. 1. Abbas interea eligendus est in institutione sanctae vitae duratus, atque inspectus patientiae et humilitatis experimentis, qui etiam per exercitium vitam laboriosam tolerans, ac transcendens aetatem adolescentiae, juventute sua senectutem tetigerit; cui etiam majores non dedignentur parere, obedientes ei tam pro aetate quam etiam pro morum probitate.

2. Iste enim se imitandum in cunctis operum exemplis exhibebit; neque enim aliquid imperasse cuique licebit quod ipse non fecerit. Singulos autem hortamentis mutuis excitabit, alloquens cunctos, exhortans, vel aedificans in eis, si quid eorum vitae pro uniuscujusque gradu prodesse perspexerit. 3. Circa omnes quoque servans justitiam, contra nullum livore odii inardescens, omne ex corde amplectens, nullum conversum despiciens, paratus etiam quorumdam infirmitati compati misericordia, Apostolum sequens, qui dicit: Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat pullos suos (I Thess. II). 527

CAPUT III. De monachis. 1. Monachis autem summopere studendum est ut, apostolicam vitam tenentes, sicut in unum constituti esse noscuntur, ita cor habeant unum, nihil sibi proprium vindicantes, nec quantulumcunque amorem rei privatae habentes, sed, juxta exemplum apostolicum, omnia communia habentes (Act. IV), in praeceptis Christi fideliter permanendo proficiant. 2. Patri honorem debitum referentes, erga seniores obedientiam, erga aequales incitamenta virtutum, erga minores boni exempli magisterium conservabunt. Nemo caeteris se judicans meliorem, sed inferiorem se omnibus deputans, tanto humilitate clarescat, quanto plus caeteris culmine virtutum coruscat. Abstineat se etiam a furore, et a detractione parcat monachus linguam.

3. Indecenter quoque vel notabiliter non incedat, philargyriae contagium, ut lethiferam pestem, abhorreat; a turpibus verbis vel otiosis linguam avertat, atque indesinenter cor mundum labiaque exhibeat. Affectus quoque animi turpes ab intentione cogitationis abstergat, per compunctionem cordis in stadio se sanctae meditationis exerceat.

4. Torporem somni atque pigritiam fugiat, vigiliisque et orationibus sine intermissione intendat, gulae concupiscentiam deprimat, atque abstinentiae virtutibus semetipsum per studium domandarum libidinum affligat, domans jejuniis carnem, quantum valetudo corporis sinat, livore quoque invidiae de fraternis profectibus 528 nequaquam tabescat, sed quietus atque pacificus per amorem fraternae dilectionis de cunctorum gaudeat meritis, iracundiae perturbationem rejiciens, et patienter omnia sustinens; nulla tristitia, nullo temporali moerore afficiatur, sed contra omnia adversa interiori gaudio fretus, ipsam postremo vanae gloriae laudem procul a se abjiciat, et Deo tantum interius humili corde placere studeat, ut dum his virtutibus radiat, merito nomen suae professionis retineat.

CAPUT IV. De conversis. 1. Qui renuntians saeculo, ad monasterium venerit, non statim in coetum deligendus est monachorum. Vitam enim unicuique in hospitalitatis servitium tribus mensibus considerare oportet, quibus peractis ad coetum sanctae congregationis accedet; neque enim intus suscipi quemquam convenit, nisi, prius foris positus, ejus humilitas sive patientia comprobetur. Qui relicto saeculo ad militiam Christi pia et salubri humilitate convertuntur, omnia sua primum aut indigentibus dividant, aut monasterio conferant. Tunc enim servi Christi liberum animum divinae militiae offerunt, quando a se spei saecularis vincula cuncta praecidunt.

2. Qui non rigida intentione convertuntur, cito aut superbiae morbo, aut vitio luxuriae subduntur. Nequaquam ergo debent a tepore inchoare, qui mundo renuntiant, ne per ipsum teporem rursus in amorem saeculi cadant. Omnis conversus non est recipiendus in monasterio, nisi prius ipse scripto se spoponderit permansurum. Sicut enim ii qui ad saecularem promoventur militiam in legionem non transeunt nisi ante in tabulis conferantur, ita et ii qui in spiritualibus castris coelesti militiae sunt signandi, nisi prius professione verbi aut scripti teneantur, in numerum 529 societatemque servorum Christi transire non possunt.

3. Qui in monasterio prior ingreditur, primus erit in cunctis gradu, vel ordine; nec quaerendum est si dives aut pauper, servus an liber, juvenis an senex, rusticus an eruditus; in monachis enim nec aetas, nec conditio quaeritur, quia inter servi et liberi animam nulla est apud Deum differentia. Qui tamen jugo alienae servitutis astrictus est, nisi Dominus vincula ejus dissolverit, nequaquam recipiendus est; scriptum est enim: Quis dimisit onagrum liberum? et vincula ejus quis solvit (Job. XXXIX)? Onager enim liber dimissus monachus est sine dominatu et impedimento saeculi deserviens, et a turbis remotus. Tunc enim libera servitute Deo quisque famulatur, quando nullius carnalis conditionis pondere premitur. Ubi enim jam suave jugum et leve onus Christi est, durum et grave est portare servitium saeculi.

4. Qui aliquid habentes in saeculo, convertuntur, non extollantur, si de suis facultatibus quodcunque monasterio contulerunt; sed potius timeant, ne hic per superbiam eleventur et pereant. Quibus melius esset, si divitias suas cum humilitate in saeculo fruerentur, quam ut jam pauperes effecti de earum distributione elatione superbiae extollantur. Hi qui de paupertate in monasterio convertuntur non sunt despiciendi ab eis qui saeculi divitias reliquerunt, quia apud Deum unius ordinis habentur omnes qui convertuntur ad Christum; neque enim differt utrum ex inopi vel servili conditione ad servitium Dei quisque venerit, an ex generosa et locuplete vita; multi enim ex plebeio censu documentis virtutum eximiis enitentes, praelatiores nobilibus facti sunt, eosque virtutum excellentia praevenerunt, et qui erant conditione infimi, virtutis merito effecti sunt primi sapientes. 5. Nam propterea infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortes, et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt 530 evacuaret, ut non glorietur omnis caro coram illo (I Cor. I, 27). Qui ex paupertate ad monasterium veniant, non extollantur in superbiam, quia se ibi aequales aspiciunt iis qui aliquid in saeculo videbantur; neque enim dignum est ut ubi divites celsitudine deposita saeculari ad humilitatem descendunt, ibi pauperes elatione mentis superbi efficiantur; qui oportet ut, deposita arrogantia, humiliter sapiant, suaeque paupertatis et inopiae memores semper existant.

CAPUT V. De opere monachorum 1. Monachus semper operetur manibus suis ita, ut quibuslibet variis opificum artibus laboribusque studium suum impendat, sequens Apostolum, qui dicit: Neque panem gratis manducavimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes; et iterum: Qui non vult laborare, non manducet (II Thess. III). Per otium enim libidines et noxiarum cogitationum nutrimenta concrescunt, per laboris vero exercitium vitia nihilominus elabuntur.

2. Nequaquam debet monachus dedignari versari in opere aliquo monasterii usibus necessario. Nam patriarchae greges paverunt, et gentiles philosophi sutores et sartores fuerunt, et Joseph justus, cui virgo Maria desponsata exstitit, faber ferrarius fuit. 531 Si quidem et Petrus princeps apostolorum piscatoris officium gessit, et omnes apostoli corporale opus faciebant, unde vitam corporis sustentabant.

3. Si igitur tantae auctoritatis homines laboribus et operibus etiam rusticanis inservierunt, quanto magis monachi, quos oportet non solum vitae suae necessaria propriis manibus exhibere, sed etiam indigentiam aliorum laboribus suis reficere! Qui viribus corporis et integritate salutis consistunt, si in opere otiosi sunt, dupliciter peccare noscuntur, quia non solum non laborant, sed etiam alios vitiant, et ad imitationem suam invitant. Propterea enim quisque convertitur, ut Deo serviens laboris habeat curam, non ut, otio deditus, inertia pigritiaque pascatur.

4. Qui si volunt lectioni vacare, ut non operentur, ipsi lectioni contumaces existunt, quia non faciunt quod ibi legunt; ibi enim scriptum est: Operantes suum panem manducent; et iterum: Ipsi enim scitis quomodo oportet imitari nos, quia non inquieti fuimus inter vos, neque panem gratis ab aliquo manducavimus, sed in labore et fatigatione die ac nocte operantes, ne quem vestrum gravaremus (II Thess. III). Qui per infirmitatem corporis operari non possunt, humanius clementiusque tractandi sunt. Qui vero sani sunt et fallunt, procul dubio dolendi atque lugendi sunt, quia non corpore, sed, quod pejus est, mente aegroti sunt; qui etsi humanis oculis convinci non possunt, Deum tamen latere non possunt. Tales igitur aut ferendi sunt, si aegritudo latet; aut distringendi, si sanitas pateat.

5. Monachi operantes meditari aut psallere debent, ut carminis verbique Dei delectatione consolentur ipsum laborem. Si enim saeculares opifices inter ipsos labores amatoria turpia cantare 532 non desinunt, atque ita ora sua in cantibus et fabulis implicant, ut ab opere manus non subtrahant, quanto magis servi Christi, qui sic manibus operari debent, ut semper laudem Dei in ore habeant, et linguis ejus psalmis et hymnis inserviant! Laborandum est enim corpore animi fixa in Deum intentione; sicque manus in opere implicanda est ut mens non avertatur a Deo.

6. Propriis autem temporibus oportet operari monachum, et propriis orationi lectionique incumbere. Horas enim debet habere monachus congruas ad singula officia deputatas. Partes autem annui temporis suis quibusque operibus taliter deputantur. Aestate enim a mane usque ad horam tertiam laborare oportet; a tertia autem usque ad sextam lectioni vacare; dehinc usque ad nonam requiescere; post nonam autem usque ad tempus vespertinum iterum operari. Alio autem tempore, id est, autumno et hieme, sive vere a mane usque ad tertiam legendum, post celebrationem tertiae usque ad nonam laborandum est; post refectionem autem nonae aut operari oportet, aut legere, aut sono vocis aliquid meditari. 7. Quaecunque autem operantur monachi manibus suis, praeposito deferant, praepositus autem principi monachorum; nihil operis apud fratrem remaneat, ne sollicitudinis ejus cura mentem ab intentione contemplationis avertat. Horti olera vel apparatus ciborum propriis sibi manibus fratres exerceant; aedificiorum autem constructio vel cultus agrorum ad opus servorum pertinebunt. Nullus monachus amore privati operis illigetur, sed omnes in communi laborantes patribus sine obmurmuratione obtemperare debent, ne forte murmurando pereant, sicut perierunt qui in deserto murmuraverunt. Si enim illis parvulis adhuc in lege et rudibus nequaquam indultum est, quanto magis iis qui perfectionis legem perceperunt non parcet, si talia gesserint. 533

CAPUT VI. De officio. 1. In psallendis autem officiis ita erit discretio; dato enim legitimis temporibus signo ad horas canonicas, festina cum properatione omnes ad chorum occurrant, nullique ante expletum officium licebit egredi praeter eum quem necessitatis naturae compulerit. Recitantibus autem monachis, post consummationem singulorum psalmorum prostrati omnes humi pariter adorabunt, celeriterque surgentes psalmos sequentes incipiant, eodemque modo per singula officia faciant.

2. Quando celebrantur psalmorum spiritualia sacramenta, refugiat monachus risus vel fabulas; sed hoc meditetur corde, quod psallitur ore. In tertia, sexta, vel nona tres psalmi dicendi sunt, responsorium unum, lectiones ex Veteri Novoque Testamento duae, deinde laudes, hymnus atque oratio. In vespertinis autem officiis primo lucernarium, deinde psalmi duo, responsorius unus, et laudes, hymnus atque oratio dicenda est.

3. Post vespertinum autem, congregatis fratribus, oportet, vel aliquid meditari, vel de aliquibus divinae lectionis quaestionibus disputare, conferendo pie et salubriter, tantumque meditando, 534 disputandoque immorari, quoadusque completorii tempus possit occurrere. Ante somnum autem, sicut mos est, peracto completorio, valedictis invicem fratribus, cum omni cautela et silentio requiescendum est, usquequo ad vigilias consurgatur.

4. In quotidianis vero officiis vigiliarum primum tres psalmi canonici recitandi sunt, deinde tres missae psalmorum, quarta canticorum, quinta matutinorum officiorum. In Dominicis vero diebus, vel festivitatibus martyrum, solemnitatis causa singulae superadjiciendae sunt missae. Verum in vigiliis recitandi aderit usus; in matutinis psallendi canendique consuetudo, ut utroque modo servorum Dei mentes diversitatis oblectamento exerceantur, et ad laudem Dei sine fastidio affluentius excitentur.

5. Post vigilias autem usque ad matutinum requiescendum, aut aliquid perlegendum erit. Post matutinum autem aut operandum aliquid, aut legendum; lectiones autem ex Novo aut Veteri Testamento tempore officii quotidianis diebus recitentur; Sabbato autem die atque Dominico ex Novo tantum pronuntientur. Monachus autem corporis sanitate consistens, si vigiliis vel quotidianis officiis defuerit, perdat communionem, si sanitas patet. 535

CAPUT VII. De collatione. 1. Ad audiendum in collatione patrem tribus in hebdomada vicibus fratres post celebrationem tertiae, dato signo, ad collectam conveniant; audiant docentem seniorem, instruentem cunctos salutaribus praeceptis; audiant patrem studio summo, et silentio, intentionem animorum suorum suspiriis et gemitibus demonstrantes. Ipsa quoque collatio erit vel pro corrigendis vitiis, instruendisque moribus, vel pro reliquis causis ad utilitatem coenobii pertinentibus.

2. Quod si talia desunt, pro consuetudine tamen disciplinae nequaquam erit omittenda collatio, sed in praefinitis diebus, cunctis pariter congregatis, praecepta Patrum regularia recensenda sunt, ut qui necdum didicerunt percipiant quod sequantur; qui vero didicerunt, frequenti memoria admoniti, sollicite custodiant quod noverunt. Sedentes autem omnes in collatione tacebunt, nisi forte quem auctoritas patris praeceperit, ut loquatur.

CAPUT VIII. De Codicibus. 1. Omnes Codices custos sacrarii habeat deputatos, a quo singulos singuli fratres accipiant, quos prudenter lectos vel habitos semper post vesperam reddant. Prima autem hora Codices singulis diebus petantur; qui vero tardius postulat, nequaquam accipiat.

2. De his autem quaestionibus, quae leguntur, nec forte intelliguntur, unusquisque fratrum aut in collatione aut post vesperam abbatem interroget, et, recitata in loco lectione, ab eo expositionem suscipiat, ita ut, dum uni exponitur, caeteri audiant. 536 3. Gentilium libros vel haereticorum volumina monachus legere caveat; melius est enim eorum perniciosa dogmata ignorare, quam per experientiam in aliquem laqueum erroris incurrere. CAPUT IX. De mensis. 1. Tempore quo refectionis debitum solvitur, claustra monasterii obserentur, nec oculus extraneus interesse praesumat, ne quietem fraternam praesentia sua impediat. Refectionis tempore, dato signo, pariter omnes concurrant. Qui autem ad mensam tardius venerit, aut poenitentiam agat, aut jejunus ad suum opus, vel cubile recurrat. Nemo autem ad vescendum ibit, antequam ad vocandum omnes vox signi solita insonuerit.

2. Refectorium pariter unum erit; ad singulas mensas deni convescentes resideant; reliqua turba parvulorum assistent. Tempore convescentium fratrum omnes disciplinae gerant silentium, Apostolo obtemperantes, qui dicit: Cum silentio operantes suum panem manducent (II Thess. III). Unus tamen in medio residens, benedictione accepta, de Scripturis aliquid legat, caeteri vescentes tacebunt, lectionem attentissime audientes, ut sicut illis corporalis cibus refectionem carnis praestat, ita mentem eorum spiritualis sermo reficiat.

3. Nullus ad mensas clamor excitetur, soli tantum praeposito sollicitudo maneat in his quae sunt vescentibus necessaria. Abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus 537 sumat; nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in communi consistunt, praeparari sibi quidpiam expetat; sicque fit ut dum praesens est, omnia diligentius administrentur; et dum communia sunt, salubriter et cum charitate sumantur. Aequalia quippe erunt mensura omnium fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sunt fratres.

4. Quidquid praesens refectio dederit, omnes sine murmuratione percipiant; nec id desiderent, quod edendi voluptas appetit, sed quod naturae necessitas quaerit, scriptum est enim: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utantur legumina. Diebus vero sanctis inducant cum pleribus levissimarum carnium alimenta. Non erit usque ad satietatem reficiendum corpus, ne forte intereat animus; nam ex plenitudine ventris cito excitatur luxuria carnis.

5. Qui autem appetitum edacitatis reprimit, sine dubio lasciviae motus restringit. Tanta cum discretione reficiendum est corpus, ut nec nimia abstinentia debilitetur, nec superflua edacitate ad lasciviam moveatur. In utroque ergo temperantia adhibenda est, scilicet, ut et vitia carnis non praevaleant, et vis ad ministerium bonae operationis sufficiat. Quicunque ad mensam residens a carnibus vel vino abstinere voluerit, non est prohibendus; abstinentia enim non prohibetur, sed potius collaudatur, tantum ne ex contemptu creatura Dei humanis concessa usibus exsecretur.

6. Nullum esus furtiva contaminio polluat, aut impudens vel privatus extra communem mensam appetitus; excommunicationis enim 538 sententiae subjacebit qui vel occulte vel extra ordinariam mensam aliquid degustaverit. Ante refectionis tempus nullus vesci audeat praeter eum qui aegrotat; qui enim tempus edendi antecesserit, subsequentibus poenis abstinentiae subjacebit. Sitienti aut cujuspiam defectum patienti ante edendi tempus consulendum est, abbate, vel praeposito ordinante, non tamen palam, ne forte sitire, vel esurire alios cogat.

7. Hebdomadarius solus cibos degustet, nec quis id alius audeat, ne sub occasione degustandi gulae, vel gutturi satisfaciat. Laici ministri mensis monachorum nullatenus intererunt, nec enim poterit illis mensae communis esse locus, quibus diversum est propositum. Monachi cum a mensa surrexerint, ad orationem omnes concurrant. Quod mensae redundaverit, omni cura servatum egentibus dispensetur.

8. In refectione monachorum a diebus Pentecostes usque ad autumni principium tota aestas interdiana prandia invitet, reliquum tempus suspendat prandia, coena tantum apponatur.

9. In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis, olerum scilicet et leguminum, et, si quid tertium fuerit, id est, pomorum. Ternis quoque poculis fraterna reficienda est sitis. 539 In observatione autem quadragesimali, sicut fieri solet post exemptum jejunium, pane solo, et aqua contenti omnes erunt, a vino quoque et oleo abstinebunt.

CAPUT X. De feriis. 1. Haec sunt feriae monachorum, in quibus jejunia conquiescunt, in primis venerabilis dies Dominicus nomini Christi dicatus. Qui, sicut propter mysterium resurrectionis ejus solemnis est, ita et apud omnes servos ejus celebritatem convivii votivo gaudio retinebit. Item a primo die Paschae usque ad Pentecostem, quinquaginta scilicet quotidianis diebus, jejunium a sanctis Patribus dissolutum est, propter resurrectionem videlicet Christi, et adventum Spiritus sancti, ut hi dies non in figura laboris, quod Quadragesimae tempus significat, sed in quiete laetitiae laxatis jejuniis celebrentur. 2. Placuit etiam Patribus a die Natalis Domini usque ad diem Circumcisionis solemne tempus efficere, licentiamque vescendi habere; non aliter et dies Epiphaniorum veteri regula reficiendi indulgentiam consecuta est, siquidem et dum quisque fratrum convertitur, aut ex aliis monasteriis fratres visitandi gratia occurrunt, pro charitate adimplenda interumpuntur jejunia.

3. Praeter haec alia tempora libere libenterque cultui jejuniorum inserviant. Si qui autem monachorum praedictis temporibus jejunare disponunt, nequaquam prohibendi sunt; nam et multi antiquorum Patrum his diebus in eremo abstinuisse, nec aliquando 540 jejunia solvisse, leguntur, nisi tantum diebus Dominicis propter resurrectionem Christi.

CAPUT XI. De jejunio. 1. Jejuniorum autem hos dies potissime veteres elegerunt. Primum jejunium Quadragesimae quotidianum, in quo major abstinentiae observantia manebit in monachis, quando non solum a prandiis, sed etiam a vino et oleo abstinent. Secundum jejunium interdianum post Pentecosten alia die inchoatum usque ad aequinoctium autumnale protenditur, ternis scilicet diebus per singulas hebdomadas propter aestivos solis ardores jejunium celebratur.

2. Tertium sequitur quotidianum jejunium, ab octavo Kalendas Octobris usque ad Natalem dominicum, in quo quotidiana jejunia nequaquam solvuntur. Quartum item quotidianum jejunium post diem Circumcisionis exoritur, peragiturque usque ad solemnia Paschae.

3. Hi autem qui, vetustate corporis consumpti, aut tenerae aetatis fragilitate detenti sunt, non sunt quotidianis jejuniis exercendi, ne aut senescens aetas, antequam moriatur, deficiat; aut crescens, priusquam proficiat, cadat, et ante intereat quam bonum facere discat. CAPUT XII. De habitu monachorum. 1. Cultus vestium vel indumentorum insignes monacho deponendi. Munitus debet esse monachus, non delicatus; sicut autem 541 non oportet in monacho esse notabilis habitus, ita nec satis abjectus; nam pretiosa vestis animum ad lasciviam pertrahit, nimis vilis aut dolorem cordis parit, aut morbum vanae gloriae contrahit. Vestimenta non erunt aequaliter distribuenda omnibus, sed cum discretione, prout cujusque aetas, gradusque expostulat; ita enim apostolos fecisse legimus, sicut scriptum est: Erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique, prout opus erat (Act. IV).

2. Uniuscujusque fratris supplementum, vel indigentia inspiciatur, ut qui habent contenti sint, et qui non habent accipiant; nam habenti non dabitur, ut sit unde egentibus distribuatur. Porro linteo non oportet monachum indui; orarium, birros, planetas non est fas uti, neque indumenta, vel calceamenta, quae generaliter caetera monasteria abutuntur. Ternis autem tunicis, et binis palliis, et singulis cucullis contenti erunt servi Christi, quibus superadjicietur melotes pellicea, mappula, manicae quoque, pedules, et caligae. His tantum contenti erunt, nihil praeterea aliud praesumentes.

3. Pedules autem utendi in monasterio, quandiu hiemis coegerit violentia, sive dum fratres gradiuntur in itinere, vel proficiscuntur ad urbem. Monachi autem in monasterio palliis semper operiantur, ut pro honestate tecti incedant, et pro ministerio operis expediti discurrant. Sane si quis forte pallium non habet, humeris mappulam superponat. Nullus monachorum vultus curam gerat, per quem lasciviae et petulantiae crimen incurrat; non est enim 542 mente castus, cujus aut corporis cultus, aut impudicus exstat incessus.

4. Nullus monachorum comam nutrire debet; nam qui hoc imitatur, etsi ipsi hoc ad decipiendum homines per speciem simulationis non faciant, alios tamen scandalizant, ponentes offendiculum infirmis, et sanctum propositum usque ad blasphemiam perducentes. Tondere debet ergo iste, quando et omnes, imo et simul ac pariter omnes. Nam reprehensibile est diversum habere cultum, ubi non est diversum propositum.

CAPUT XIII. De stramentis. 1. Abbatem cum fratribus pariter in congregatione commorari oportet, ut communis conversatio et testimonium bonae vitae, et reverentiam praebeat disciplinae. Fratres quoque omnes, si possibile est, in uno conclavi commorari decet. Quod si difficile fuerit, certe vel decem, quibus unus est praeponendus decanus, quasi rector et custos. Speciosam vel variam supellectilem monachum habere non licet, cujus stratus erit storea, et stragulum, pelles lanatae duae, galnapis quoque, et facistergium, geminusque ad caput pulvillus. 543 2. Per singulos menses abbas, sive praepositus lectulos cunctorum perspiciat, ne quid indigeant fratres, nec superfluum habeant. Nocte, dum ad dormiendum vadunt, seu postquam quiescitur, unus alteri nemo loquatur. Duobus in uno lecto jacere non licet. In nocturnis tenebris nemo loquatur fratri, cui obviat. Juncta autem nocte, dormientium lucerna locum illuminet, ut, depulsis tenebris, testimonium pateat singularis quietis.

3. Stratus monachi in nulla turpi cogitatione versetur, sed in sola contemplatione Dei; accubans et requiem corporis et quietem habeat cordis, cogitationesque pravas a se repellat, bonasque amplectens, turpes a se rejiciat; nam animi motus imaginibus suis agitatur, et qualis vigilantis cogitatio fuerit, talis et imago per soporem occurrit. Qui nocturna illusione polluitur, publicare hoc Patri monasterii non moretur, culpaeque suae merito hoc tribuat, et occulto poenitentiam agat, sciens quia nisi praecessisset in eo luxus animi turpia cogitantis, non sequerentur sordidae atque immundae pollutiones; quem enim praevenit cogitatio illicita, tentatio illum cito fedat immunda.

4. Qui nocturno delusus phantasmate fuerit, tempore officii in sacrario stabit, nec audebit eadem die ecclesiam introire, antequam sit lotus et aquis et lacrymis. In lege quippe qui somno nocturno polluebatur, egredi jubebatur a castris, nec regredi priusquam ad vesperam lavaretur (Deut. XXIII). Et si illi in carnali populo ita faciebant, quid spiritualis servus Christi facere debet, qui magis contaminationem suam debet respicere et longe ab altario positus mente 544 et corpore pertimescere, atque in figura aquae poenitentiae lacrymas adhibere, ut non solum aquis, sed etiam fletibus studeat ablui, quod forte per culpam occultam immunda contaminatio polluit?

5. Qui fornicationis tentamentis exaestuat, oret indesinenter, atque abstineat, nec erubescat confiteri libidinis aestum, quo uritur, quia vitium detectum cito curatur, latens vero quanto amplius occultatum fuerit, tanto magis profundius serpit, quod revera qui publicare negligit curari minime cupit. CAPUT XIV. De delinquentibus. 1. Si quis in aliquo levi delicto titubans oberraverit, semel atque iterum admonendus est; qui, si post secundam admonitionem nequaquam fuerit emendatus, congrua animadversione coerceatur. Peccantem autem nullus occultet; criminis enim est consensio post secundam admonitionem celare quempiam peccantem. CAPUT XV. De saepius peccante. 1. Si quis saepius peccantem viderit, prius hoc uni, vel duobus demonstret fratribus, quorum testimonio possit convinci. Si negaverit qui deliquit, peccatum palam commissum palam est arguendum, ut dum manifeste peccans emendatur, ii qui eum in malo imitati sunt corrigantur. Sicut autem unius delicto saepe multi pereunt, ita unius emendatione plerumque multi salvantur. 545 CAPUT XVI. De culpa indulgenda, vel culpati correctione. 1. Qui vero in fratrem peccaverit, si statim reminiscens ad veniam poscendam fuerit inclinatus, percipiat ab eo indulgentiam, cui cognoscitur intulisse injuriam. Qui autem non petit, aut non ex animo poscit, in collationem deductus juxta excessum injuriae congruae subjaceat disciplinae. Qui sibi invicem convicia objiciunt, si iterum invicem sibi celeriter laxando ignoscunt, hi ab alio judicandi non sunt, quia pariter sibi veniam dare festinaverunt, si tamen excedere in semetipsos frequentius non praesumant.

2. Qui sponte culpam confitetur quam gessit, veniam promereri debet quam expetet. Oretur igitur pro eo, eique confestim, si levis culpa est, postulata indulgentia praebeatur. Qui pro gravi vitio saepe excommunicatus emendari neglexerit, tandiu damnationi subjaceat, quousque vitia inolita deponat, ut quem semel illata animadversio non coercuit, frequens severitas censeat emendandum. Quamvis frequentium, graviorumque vitiorum voragine sit quispiam immersus, non tamen est a monasterio projiciendus, sed juxta qualitatem coercendus, ne forte qui poterat per diuturnam poenitudinem emendari, dum projicitur, ore diaboli devoretur. 546

CAPUT XVII. De delictis. 1. Delicta autem aut gravia sunt, aut levia. Levioris culpae reus est, qui otiosus esse dilexit; qui ad officium, vel ad collationem, vel ad mensam tardius venerit; qui in choro horis riserit, fabulisve vacaverit; qui, relicto officio vel opere, extra necessitatis causam foras discesserit; qui torporem aut somnum amaverit; qui saepius juraverit; qui multiloquus fuerit; qui ministerium cujuslibet operis injunctum sibi sine benedictione susceperit, aut perfecto opere benedictionem minime postulaverit; qui injunctum opus negligenter vel tardius expleverit; qui casu aliquid fregerit; qui damnum rei parvae intulerit; qui codicem negligenter usus fuerit; qui alicubi ad momentum secesserit; qui occulte ab aliquo litteras vel quodlibet munus acceperit; vel epistolam suscipiens sine abbatis consensu rescripserit; vel quemlibet parentum seu saecularium sine jussu senioris aut viderit, aut cum eis locutus fuerit; qui seniori inobediens fuerit; qui contumaciter seniori responderit; qui erga seniorem linguam non represserit; qui lascivus in lingua fuerit, qui inhoneste incesserit; qui jocaverit; qui satis riserit; qui cum excommunicato locutus fuerit, oraverit, aut comederit; qui illusionem nocturnam Patri non patefecerit. Haec igitur et his similia triduana excommunicatione emendanda sunt.

2. Graviori autem culpae obnoxius est, si temulentus quisquam sit; si discors; si turpiloquus; si feminarum familiaris; si seminans 547 discordias; si iracundus; si altae et rectae cervicis; si mente tumidus, vel jactanti incessu immodaratus; si detractor; si susurro, vel invidus; si praesumptor rei peculiaris; si pecuniae contagio implicitus; si aliquid praeter regularem dispensationem superfluum possidens; si fraudator rei acceptae aut commissae sibi, aut minus commissae.

3. Inter haec, si de rebus secum allatis extulerit, vel de iis per inobedientiam murmuraverit; si falsum dixerit; si contentiones vel rixas amaverit; si manifestum convicium fratri intulerit; si personam innocentem falso crimine maculaverit; si contumaci animo seniorem despexerit; si rancorem adversus fratrem tenuerit; si peccanti in se et postea supplicanti veniam non concesserit; si cum parvulis jocaverit, riserit, vel eos osculatus fuerit; si cum altero in uno lecto jacuerit; si rei majoris damnum intulerit; si furatus fuerit; si perjuraverit; si extra communem mensam privatim vel furtim quidpiam sumpserit; si alicubi, extra consultum praepositi vel abbatis, discedens, medio die, vel amplius, commoratus fuerit; si, ut otiosus sit, falsam infirmitatem praetenderit. Haec et his similia juxta arbitrium Patris diuturna excommunicatione purganda sunt, et flagellis emendanda, ut qui gravius peccasse noscuntur, acriori severitate coerceantur, consideratis tamen personis, qui sint humiles, quive superbi.

CAPUT XVIII. De excommunicatione 1. Satisfactio delinquentium haec est: in officio fratribus constitutis, peracto poenitentiae tempore, vocatus is qui excommunicatus est, solvet statim cingulum, humique extra chorum prostratus jacebit, agens poenitentiam, quousque expleatur celebritas, cumque jussus fuerit ab abbate de solo surgere, ingrediensque 548 in chorum, data oratione pro eo ab abbate, et respondentibus cunctis amen, surgat, atque ab omnibus pro negligentia veniam poscat, adepturus indulgentiam post hujus emendatoriae satisfactionis censuram.

2. In minori vero aetate constituti non sunt coercendi sententia excommunicationis, sed pro qualitate negligentiae congruis affligendi sunt plagis, ut quos aetatis infirmitas a culpa non revocat, flagelli disciplina compescat. Excommunicati autem ab iis locis quibus fuerint constituti ante poenitentiae tempus expletum prohibeantur progredi. Ad excommunicatum nulli licebit ingredi citra imperium senioris. Cum excommunicato nulli penitus vesci liceat, ne ipsi quidem qui alimenta victui praebet.

3. Si excommunicatio biduana fuerit, excommunicato nihil alimenti praebendum est; certe si plurimorum dierum illata fuerit communionis suspensio, sola panis et aquae in vespertinum erit adhibenda refectio. Excommunicatis praeter hiemis violentiam cubile humus erit, stratum, sive storea; amictus autem tegmen rasum, aut certe cilicium; calceamentum, aut sparteae, aut quodlibet genus solearum. 549 4. Excommunicandi potestatem habeant Pater monasterii, sive praepositus; reliqui autem excessus monachorum in collectam abbati vel praeposito deferentur, ut is qui deliquisse cognoscitur competenti severitate coerceatur.

CAPUT XIX. De familiari vita. 1. Monachi in communi viventes nihil peculiare sibi facere audeant, neque in suis cellulis quidquam quod ad victum, vel habitum, vel ad quamlibet rem aliam pertineat, sine regulari dispensatione abbatis possidere praesumant. In Pentecoste autem, quae est dies remissionis, omnes fratres sub divina professione se alligent nihil peculiare apud conscientiam suam habere. Si quod a parentibus vel extraneis munus cuilibet monacho fuerit directum, in conventum fratrum redactum sit, ut cui necesse erit praebeatur. Monachus enim quidquid acquirit, non sibi, sed monasterio acquirit. 550 2. Nullus peculiariter separatam sibi ad habitandum cellulam expetat, in qua privatim a coetu remotus vivat, praeter eum qui fortasse morbo, vel aetate defessus, et hoc ex consultu Patris monasterii promeruerit. Caeteri vero, quibus nec languor, nec senectus inest, in sancta societate communem vitam et conversationem retinebuut. Nullus separatam cellulam a coetu remotus sibi expetet, in qua subsidio reclusionis, aut instanti otio, aut latenti vitio serviatur, et maxime vanae gloriae, aut mundialis opinionis famae.

3. Nam plerique proinde reclusi latere volunt, ut pateant; ut qui viles erant, aut ignorabantur foris positi, sciantur, atque honorentur inclusi. Nam revera omnis qui propter vitae quietem a turbis discedit, quanto magis a publico separatur, tanto minus latet. Oportet ergo tales in sancta societate commorari, atque sub testimonio vitam suam transigere, ut si quid in eis vitiorum est, dum non celatur, curetur; si quid vero virtutum, ad imitamentum proficiat aliorum, dum humilitatis eorum exempla alii contuentes, erudiuntur. 4. Non est praesumendum sine conscientia abbatis egenis vel quibuslibet conferre de eo quod regulari dispensatione noscitur monachus possidere; nec cum alio fratre quidpiam commutare, nisi abbas vel praepositus illi jusserit, nulli licebit; nec habebit quispiam praeter illa quae communi monasterii lege concessa sunt de rebus monasterii. Abbati vel monacho monasterii servum non licebit facere liberum: qui enim nihil proprium habet, libertatem rei alienae dare non debet. Nam sicut saeculi leges sanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio domino: 551 ita et omne quod in monasterio in nummo ingreditur, sub testimonio seniorum accipiendum.

5. Eadem pecunia in tribus partibus dividenda est; quarum erit una pro infirmis et senibus, et pro aliquo coemendo in diebus sanctis cultius ad victum fratrum; alia pro egenis; tertia pro vestimentis fratrum, et puerorum, vel quibusque ad necessitatem monasterii coemendis. Quas tres partes custos sacrarii percipiat, ac, praecipiente abbate, sub testimonio praepositi vel seniorum de singulis partibus pro suis necessariis causis expendat.

CAPUT XX. Quid ad quem pertineat. 1. Ad praepositum autem pertinet sollicitudo monachorum, actio causarum, cura possessionum, satio agrorum, plantatio et cultura vinearum, diligentia gregum, constructio aedificiorum, opus carpentariorum, sive fabrorum. Ad custodem sacrarii pertinet cura vel custodia templi, signum quoque dandi in vespertinis, nocturnisque officiis, vel vestes suere, ac vasa sacrorum, Codices quoque instrumentaque cuncta, oleum in usus sanctuarii, cera et luminaria. Iste a vestiario monasterii suscipiet acus, etiam et fila diversa pro consuendis vestibus fraternis habebit, et omnibus, ut necesse est, ministrabit. Ad hunc quoque pertinebit aurum atque 552 argentum, caeteraque fracta aeris ferrique metalla, ordinatio quoque linteariorum, fullonum, calceariorum atque sartorum.

2. Ad janitorem pertinebit cura hospitum, denuntiatio advenientium, custodia exteriorum claustrorum. Ad eum qui cellario praeponitur pertinebit sollicitudo eorum quae in promptuario sunt: iste praebet hebdomadariis quidquid necessarium est victui monachorum, hospitum et infirmorum; isto praesente, dispensantur ea quae mensis deferenda sunt; is etiam quidquid residuum fuerit pro pauperum usibus conservabit, huic quoque hebdomadarius, expleta hebdomada, vasa sibi tradita exhibebit, ad perspiciendum utique, si negligentius habita sunt, et ad denuo succedentem hebdomadarium coram isto tradentur. Ad hunc quoque pertinent horrea, greges ovium et porcorum, lana et linum, de area sollicitudo, cibaria administrandi pistoribus, jumentis, bobus et avibus, industria quoque calceamentorum, cura pastorum, seu piscatorum.

3. Ad hebdomadarium pertinet cura ferculorum, administratio mensarum, signum dandi in diurnis officiis, sive in collatione, vel in collecta post solis occubitum. Ad hortulanum quoque pertinebit munitio custodiaque hortorum, alvearia apum, cura seminum diversorum, ac denuntiatio quid et quando oporteat in hortis seri, sive plantari. Ars autem pistoria ad laicos pertinebit; ipsi enim triticum purgent, ipsi ex more molant; massam tantumdem monachi conficiant, et panem sibi propriis manibus ipsi faciant. Porro pro hospitibus, vel infirmis, laici faciant panes.

4. Instrumentorum et ferramentorum custodia ad unum quem Pater monachorum elegerit pertinebit, qui ea operantibus distribuat receptaque custodiat. Et licet haec cuncta specialiter singulis maneant distributa, omnia tamen a Patre ordinata ad curam praepositi pertinebunt. Ad custodiendam autem in urbe cellam 553 unus senior, et gravissimus monachorum cum duobus parvulis monachis constituendus est, ibique, si culpa caret, convenit eum perpetim perdurare. 5. Porro cura nutriendorum parvulorum pertinebit ad virum quem elegerit Pater, sanctum sapientemque, atque aetate gravem, informantem parvulos non solum studiis litterarum, sed etiam documentis magisterioque virtutum. Cura peregrinorum, vel pauperum eleemosyna pertinebit ad eum cui dispensationis potestas commissa est. Iste quod habet tribuat, et communicet, in quantum potest, non ex tristitia, aut necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX).

CAPUT XXI. De infirmis. 1. Cura infirmorum sanae sanctaeque conversationis viro committenda est, qui pro eis sollicitudinem ferre possit, magnaque cum industria praesto faciat quidquid imbecillitas eorum exposcit. Ipse autem sic aegrotis deserviet, ut de sumptibus eorum vesci non praesumat. Aegrotis delicatiora sunt praebenda alimenta, quousque ad incolumitatem perveniant. Postquam salutem receperint, ad usum pristinum revertentur

2. Infirmi autem pro eo quod delicatius aguntur, fortiores inde nequaquam scandalizentur; qui enim sani sunt infirmos tolerare 554 debent; qui autem infirmi sunt sanos et laborantes anteponendos sibi non dubitent. Nullum oportet vel veram corporis infirmitatem celare, vel falsam praetendere. Sed qui possunt Deo gratias agant, et operentur; qui vero non possunt manifestent suos languores, humaniusque tractentur.

3. Sub praetextu infirmitatis nihil peculiare habendum est, ne lateat libido cupiditatis sub languoris specie. Lavacra nulli monacho adeunda studio lavandi corporis, nisi tantummodo propter necessitatem languoris, et nocturnam pollutionem. Nec differendum est propter medelam, si expedit; nec murmurandum est, quia non fit pro appetitu voluptatis, sed pro remedio tantum salutis.

CAPUT XXII. De hospitibus. 1. Advenientibus hospitibus prompta atque alacris susceptio est adhibenda, scientes ob hoc in novissimum consequi retributionem. Sicut enim Dominus dicit: « Qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit recipit illum qui misit me; qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam (Matth. X). » 2. Et licet omnibus hospitalitatis bonum cum gratia oporteat referri, uberior tamen monachis deferenda est honorificentia hospitalitatis. Praebeantur eis habitacula, laventur eorum pedes, ut 555 praeceptum Dominicum impleatur; congruis etiam sumptibus eisdem humanitatis gratia praebeatur.

CAPUT XXIII. De profectione. 1. Nullus monachus, inconsulto abbate, audeat uspiam progredi, nec aliquid praesumere sine imperio ejus, seu praepositi. Si quando abbas vel praepositus, alicubi proficiscuntur, ille ferat fratrum sollicitudinem, qui est praepositus secundus in ordine. Nullus propinquum, vel extraneum, hospitem vel monachum, familiarem seu parentem videre absque imperio senioris, neque sine jussu abbatis quispiam accipere epistolam vel dare cuiquam praesumat.

2. Quando fratres foras proficiscuntur, ver redeunt congregatis omnibus in ecclesia, benedictionem accipiant. Eodemque modo hebdomadarius, vel quilibet rerum dispensatores; sed dum pro necessitate aliqua monasterii diriguntur, duo fratres spirituales ac probatissimi eligantur. Adolescentuli autem vel nuper conversi a tali ministerio removendi sunt, ne aut infirma aetas carnis desiderio polluatur, aut rudis conversatio ad saeculi desiderium revertatur.

3. Monachus, dum ad aliquod monasterium mittetur visitandum, quandiu cum eis fuerit, ad quos destinatus est, ita eum ibi oportet vivere, sicut reliquum coetum sanctorum videt, propter scandalum, scilicet, et perturbationem infirmorum. CAPUT XXIV. De defunctis. 1. Transeuntibus de hac luce fratribus, antequam sepeliantur, pro dimittendis eorum peccatis, sacrificium Domino offeratur. Corpora 556 fratrum uno sepelienda sunt loco, ut quos viventes charitatis tenuit unitas, morientes unus locus amplectatur.

2. Pro spiritibus defunctorum altera die post Pentecosten sacrificium Domino offeratur, ut beatae vitae participes facti, purgatiores corpora sua in die resurrectionis accipiant

3. Haec igitur, o servi Dei, et milites Christi, contemptores mundi, ita vobis custodienda volumus, ut majora praecepta potius servetis. Suscipite igitur inter illa et hanc admonitionem nostram, humili corde custodientes quae dicimus, libenter sumentes quod dispensamus; quatenus et vobis de fructu operis sit gloria, et nobis pro ipsa admonitione postulata proveniat venia. Deus autem omnipotens custodiat vos in omnibus bonis, et quomodo coepit, sic et confirmet gratiam suam in vobis. Amen.