Regulae Pastoralis/II.V

E Wikisource
 II.IV II.VI 

CAPUT V[recensere]

Ut sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione supsensus.

Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis viscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque invisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens, proximorum infirma despiciat, aut infirmis proximorum congruens, appetere alta derelinquat (II Cor. XII, 3). Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur, et tamen illa invisibilium contemplatione suspensus, ad cubile carnalium aciem mentis revocat, atque in occultis suis qualiter debeant conversari dispensat, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat. Uxori vir debitum reddat; similiter autem et uxor viro (I Cor. VII, 2). Et paulo post (Ibid., 5): Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas. Ecce jam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur; et quem sublevatus ad invisibilia erigit, hunc miseratus ad secreta infirmantium oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul, et infimis junctus, et in semetipso virtute spiritus ad alta valenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter infirmatur. Hinc etenim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor., XI, 29)? Hinc rursus ait: Factus sum Judaeis tanquam Judaeus (I Cor. IX, 20). Quod videlicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, ut in se personam infidelium transfigurans, ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte voluisset. Hinc iterum dicit: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis (II Cor. V, 13); quia et semetipsum noverat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo temperare.

Hinc Jacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes ac descendentes angelos vidit (Gen. XXVIII, 12); quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, videlicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit: exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et velut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc ipsa Veritas per susceptionem nostrae humanitatis nobis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet (Luc. VI, 12); imitationis videlicet viam bonis rectoribus sternens; ut etsi jam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, valenter recurrit ad summa. Tales autem sese qui praesunt exhibeant, quibus subjecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus parvuli tolerant, ad Pastoris mentem quasi ad matris sinum recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praevident, exhortationis ejus solatio, ac lacrymis orationis lavent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boves portant (III Reg. VII, 23, seq.): qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi universus pastorum ordo designatur? De quibus Paulo disserente lex dicit: Non obturabis os bovi trituranti (I Cor. IX, 9; ex Deuteron. XXV, 4). Quorum quidem nos aperta opera cernimus, sed apud districtum judicem quae illos posterius maneant in occulta retributione nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, velut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis januam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis vel operis manus lavet.

Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua proculdubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur.