Regulae Pastoralis/III.V

E Wikisource
 III.IV III.VI 

CAPUT V[recensere]

Quomodo admonendi servi et domini. Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini. Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant. Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi sunt, quia contra Deum de munere ejus superbiunt, si eos quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non agnoscunt. Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. Istis namque dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus (Coloss. III, 22). Et rursum: Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI, 1); illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis (Ephes. VI, 2).