Jump to content

Regulae Pastoralis/III.XXVI

Checked
E Wikisource
PARS TERTIA - CAPUT XXVI

 III.XXV III.XXVII 

CAPUT XXVI

[recensere]

Quomodo admonendi quibus omnia ex sententia succedunt, et quibus nulla.

Aliter admonendi sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur; atque aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur. Admonendi namque sunt qui in hoc quod temporaliter appetunt prosperantur, ne cum cuncta ad votum suppetunt, dantem quaerere negligant; sed in his quae dantur animum figant; ne peregrinationem pro patria diligant, ne subsidia itineris in obstacula perventionis vertant, ne nocturno lunae lumine delectati, claritatem solis videre refugiant. Admonendi itaque sunt ut quaeque in hoc mundo consequuntur, calamitatis solatia, non autem praemia retributionis credant; sed contra favores mundi mentem erigant, ne in eis ex tota cordis delectatione succumbant. Quisquis enim prosperitatem qua utitur, apud judicium cordis, melioris vitae amore non reprimit, favorem vitae transeuntis in mortis perpetuae occasionem vertit. Hinc est enim quod sub Idumaeorum specie, qui vincendos se prosperitati suae reliquerunt, in hujus mundi successibus laetantes increpantur cum dicitur: Dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde, et ex animo (Ezech. XXXVI, 5). Quibus verbis perpenditur, quod non solum quia gaudeant, sed quod toto corde et ex animo gaudeant, districta reprehensione feriantur. Hinc Salomon ait: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur (I Cor. VII, 30). Ut videlicet sic nobis quae suppetunt, exterius serviant, quatenus a supernae delectationis studio animum non inflectant, ne luctum nobis internae peregrinationis temperent eaque in exsilio positis subsidium praebent; et quasi felices in transitoriis nos gaudeamus, qui ab aeternis nos interim miseros cernimus. Hinc namque est quod electorum voce dicit Ecclesia: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me (Cant. II, 6). Sinistram Dei, prosperitatem videlicet vitae praesentis, quasi sub capite posuit, quam intentione summi amoris premit. Dextera vero Dei eam amplectitur; quia sub aeterna ejus beatitudine tota devotione continetur. Hinc rursum per Salomonem dicitur: Longitudo dierum in dextera ejus, in sinistra vero illius divitiae et gloria. (Prov. III, 16). Divitiae itaque et gloria qualiter sint habenda docuit, quae posita in sinistra memoravit. Hinc Psalmista ait: Salvum me fac dextera tua (Ps. CVII, 7). Neque enim ait manu, sed dextera; ut videlicet cum dexteram diceret, quia aeternam salutem quaereret, indicaret. Hinc rursum scriptum est: Dextera manus tua, Domine, confregit inimicos (Exod. XV, 6, sec. LXX). Hostes enim Dei etsi in sinistra ejus proficiunt, dextera franguntur quia plerumque pravos vita praesens elevat, sed adventus aeternae beatitudinis damnat.

Admonendi sunt qui in hoc mundo prosperantur, ut solerter considerent quia praesentis vitae prosperitas aliquando idcirco datur ut ad meliorem vitam provocet, aliquando vero ut in aeternum plenius damnet. Hinc est enim quod plebi Israeliticae Chanaan terra promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocetur. Neque enim rudis ille populus promissionibus Dei in longinquum crederet, si a promissore suo non etiam e vicino aliquid percepisset. Ut ergo ad aeternorum fidem certius roboretur, nequaquam solummodo spe ad res, sed rebus quoque ad spem trahitur. Quod liquido Psalmista testatur, dicens: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt: ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Ps. CIV, 44). Sed cum largientem Deum humana mens boni operis responsione non sequitur, unde nutrita pie creditur, inde justius damnatur. Hinc enim per Psalmistam rursum dicitur: Dejecisti eos, dum allevarentur (Ps. LXXII, 18). Quia videlicet reprobi cum recta opera divinis muneribus non rependunt, cum totos se hic deserunt, et affluentibus prosperitatibus dimittunt, unde exterius proficiunt, inde ab intimis cadunt. Hinc est quod in inferno cruciato diviti dicitur: Recepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 25). Idcirco enim bona hic recepit et malus, ut illic plenius mala reciperet, quia hic fuerat nec per bona conversus.

At contra admonendi sunt, qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur, ut sollicita consideratione perpendant, Creator dispositorque cunctorum quanta super eos gratia vigilat, quos in sua desideria non relaxat. Aegro quippe quem medicus desperat, concedit ut cuncta quae concupiscit accipiat. Nam qui sanari posse creditur, a multis quae appetit prohibetur: et pueris nummos subtrahimus, quibus tota simul patrimonia haeredibus reservamus. Hinc ergo de spe aeternae haereditatis gaudium sumant, quos adversitas vitae temporalis humiliat; quia nisi salvandos in perpetuum cerneret, erudiendos sub disciplinae regimine divina dispensatio non frenaret. Admonendi itaque sunt qui in his quae temporaliter concupiscunt, adversitatis labore fatigantur, ut sollicite considerent quod plerumque etiam justos cum temporalis potentia sustollit, velut in laqueo culpa comprehendit. Nam sicut in priori hujus voluminis parte jam diximus (I parte, c. 3), David Deo amabilis rectior fuit in servitio, quam cum pervenit ad regnum (I Reg. XXIV, 18). Servus namque amore justitiae, deprehensum adversarium ferire timuit; rex autem persuasione luxuriae devotum militem etiam sub studio fraudis exstinxit (II Reg. XI, 17). Quis ergo opes, quis potestatem, quis gloriam quaerat innoxie, si et illi exstiterunt noxia, qui haec habuit non quaesita? Quis inter haec sine magni discriminis labore salvabitur, si ille in his culpa interveniente turbatus est, qui ad haec fuerat Deo eligente praeparatus? Admonendi sunt ut considerent quia Salomon qui post tantam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, nihil in hoc mundo priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia funditus cor deseruit, quod nulla vel minima tribulationis disciplina custodivit (III Reg. XI, 4).