Regulae Pastoralis/III.XXVIII

E Wikisource
PARS TERTIA - CAPUT XXVIII

 III.XXVII III.XXIX 

CAPUT XXVIII[recensere]

Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes. Aliter admonendi sunt peccatorum carnis conscii, atque aliter ignari. Admonendi namque sunt peccata carnis experti, ut mare saltem post naufragium metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant; ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur. Unde peccanti animae et numquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Jerem. III, 3). Admonendi itaque sunt ut studeant quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltem scissa resarciant. Quibus nimirum necesse est ut perpendant in tam magno fidelium numero quam multi et se illibatos custodiant, et alios ab errore convertant. Quid ergo isti dicturi sunt, si aliis in integritare stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt. Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum deferunt ad regnum, hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Amonendi sunt, ut praeterita commissa considerent, et imminentia devitent. Unde sub Judaeae specie per prophetam Dominus corruptis in hoc mundo mentibus transactas ad memoriam culpas revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: Fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi hujus mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. In Aegypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri, pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur.

Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat, cum per prophetam dicat: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, numquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus (Jerem. III, 1). Ecce de fornicante et relicta muliere argumentum justitiae proponitur, et tamen nobis post lapsum redeuntibus non justitia, sed pietas exhibetur. Ut hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur; aut quae ab illo erit super improbos venia, qui non cessat vocare post culpam. Quae nimirum bene per prophetam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post

dantur animum figant; ne peregrinationem pro

patriter concupiscunt, adversitatis labore fatigantur, ut sollicite considerent quod plerumque etiam justos cum temporalis potentia sustollit, velut in laqueo culpa comprehendit. Nam sicut in priori hujus voluminis parte jam diximus (I parte, c. 3), David Deo amabilis rectior fuit in servitio, quam cum pervenit ad regnum (I Reg. XXIV, 18). Servus namque amore justitiae, deprehensum adversarium ferire timuit; rex autem persuasione luxuriae devotum militem etiam sub studio fraudis exstinxit (II Reg. XI, 17). Quis ergo opes, quis potestatem, quis gloriam quaerat innoxie, si et illi exstiterunt noxia, qui haec habuit non quaesita? Quis inter haec sine magni discriminis labore salvabitur, si ille in his culpa interveniente turbatus est, qui ad haec fuerat Deo eligente praeparatus? Admonendi sunt ut considerent quia Salomon qui post tantam sapientiam usque ad idololatriam cecidisse describitur, nihil in hoc mundo priusquam caderet, adversitatis habuisse memoratur; sed concessa sapientia funditus cor deseruit, quod nulla vel minima tribulationis disciplina custodivit (III Reg. XI, 4).