Jump to content

Regulae Pastoralis/III.XXXI

Checked
E Wikisource
PARS TERTIA - CAPUT XXXI

 III.XXX III.XXXII 

CAPUT XXXI

[recensere]

Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent.

Aliter admonendi sunt qui illicita quae faciunt etiam laudant; atque aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. Admonendi sunt enim qui illicita quae faciunt etiam laudant, ut considerent quod plerumque plus ore quam opere delinquant. Opere namque per semetipsos solos prava perpetrant; ore autem per tot personas iniquitatem exhibent, quot audientium mentes iniqua laudantes docent. Admonendi ergo sunt, ut si eradicare mala dissimulant, saltem seminare pertimescant.

Admonendi sunt, ut eis perditio privata sufficiat. Rursumque admonendi sunt, ut si mali esse non metuunt, erubescant saltem videri quod sunt. Plerumque enim culpa dum absconditur, effugatur, quia dum mens erubescit videri quod tamen esse non metuit, erubescit quandoque esse quod fugit videri. Cum vero pravus quisque impudenter innotescit, quo liberius omne facinus perpetrat, eo etiam licitum putat; et quod licitum suspicatur, in hoc proculdubio multiplicius mergitur. Unde scriptum est: Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt (Isai. III, 9). Peccatum enim suum si Sodoma absconderet, adhuc sub timore peccaret. Sed funditus frena timoris amiserat, quae ad culpam nec tenebras inquirebat. Unde et rursum scriptum est: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est (Gen. XVIII 20). Peccatum quippe cum voce, est culpa in actione; peccatum vero etiam cum clamore, est culpa cum libertate.

At contra admonendi sunt qui accusant prava, nec tamen devitant, ut provide perpendant quid in districto Dei judicio pro sua excusatione dicturi sunt, qui de reatu suorum criminum etiam semetipsis judicibus non excusantur. Hi itaque quid aliud quam praecones sunt sui? Voces contra culpas proferunt, et semetipsos operibus reos trahunt. Admonendi sunt ut videant quia de occulta jam retributione judicii est, quod eorum mens malum quod perpetrat illuminatur ut videat, sed non

141

conatur ut vincat; ut quo melius videt, eo deterius pereat, quia et intelligentiae lumen percipit, et actionis pravae tenebras non relinquit. Nam cum acceptam ad adjutorium scientiam negligunt, hanc contra se in testimonium vertunt; et de lumine intelligentiae augent supplicia, quod profecto acceperant ut possent delere peccata.

Quorum nimirum nequitia cum malum agit quod dijudicat, venturum jam judicium hic degustat; ut cum aeternis suppliciis servatur obnoxia, suo hic interim examine non sit absoluta; tantoque illic graviora tormenta percipiat, quanto hic malum non deserit, etiam quod ipsa condemnat. Hinc enim Veritas dicit: Servus qui cognovit voluntatem Domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47). Hinc Psalmista, ait: Descendant in infernum viventes (Psal. LIV, 16). Vivi quippe quae circa illos aguntur sciunt et sentiunt, mortui autem sentire nil possunt. Mortui enim in infernum descenderent, si mala nesciendo perpetrarent. Cum vero sciunt mala, et tamen faciunt, ad iniquitatis infernum viventes miseri sentientesque descendant.