Auctor incertus
Migne Patrologia Latina Tomus 32
AuInAuH.ReClFr 32 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
ADMONITIO DE SEQUENTI OPUSCULO
Hoc opusculum una omnium eruditorum sententia abjudicatur Augustino. Apud Lucam Holstenium in codice Regularum, parte secunda, Consensoria Monachorum inscribitur, aptiore titulo. Attamen receptam dudum in hac Appendice inscriptionem mutare visum non est, praesertim destitutis veterum librorum auctoritate: quippe nullum hujus opusculi Ms. exemplar reperimus.
Communi definitione decrevimus apud nos, quod nunquam postmodum ab ullo poterit infringi. Residentibus nobis in monasterio in nomine Domini nostri Jesu Christi, omnibus placuit secundum apostolicam traditionem, unum sentire in Domino et communiter possidere. Sicut scriptum est: Unum sentite in Domino (Sap. I, 1). Et nemo quidem proprium sibi vindicet quidquam, sed fiat sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, Habentes omnia communia, nemo quidquam esse suum dicebat (Act. II, 44, et IV, 32). Quod a nobis scriptum est. In Domino ergo jure observationis nos teneamus, et in eo usque in finem permaneamus: quoniam in lege scriptum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Si quis autem venire desiderat ad congregationem fratrum, qui in unum esse videntur, non ignoret Evangelii dictum, quod dixit: Vendat omnia sua, et eroget egenis et pauperibus (Id. XIX, 21). Et iterum: Abneget semetipsum, sibi tollat et crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Et ne tractet in corde suo de victu aut vestitu, et caeteris quae necessaria sunt corpori, ipso Domino praemonente in Evangelio et dicente: Nolite cogitare dicentes, quid edetis, aut quid vestiemini: hoc enim Gentes cogitant. Scit Pater vester quia horum omnium indigetis: quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus; et haec omnia apponentur vobis. (Matth. VI, 31-33). Verumtamen antequam statuat esse in monasterio, probet propositum fratrum atque exemplum, et ipse probetur in omni conversatione ab illo qui Prior est, et caeteris consentientibus, propter illud quod Scriptura docet et admonet, dicens: Amicum noli cito comprobare. Sed si contigerit ut aliquis ex qualibet causa necessitatis a monasterio fuerit abstractus, ne vel mente concipiat secum aliquid ferre de iis omnibus quae in monasterio fuerunt, sive etiam quae secum aliquando attulerat, sive ea quae cum fratribus acquisierat: quia certum est, fratres nihil habere, possidere, dare, vel accipere debere sine superioris licentia. Quod si propinquus, vel amicus, vel quilibet fratrum, aliquid offerre voluerit; primo quidem Priori insinuetur, et sic suscipiatur, si ipse mandaverit: de quo tamen nihil fiat aliud, nisi quod Priori placuerit, vel permiserit; quoniam valde verendum est, ne sibi eveniat quod scriptum est: Vir mutabilis in lingua incidit in mala (Prov. XIII, 3). Et iterum, ut nullum omnino de fratribus secum provocet, ne magis destructor quam aedificator monasterii videatur: propter id quod scriptum est: Qui non est mecum, contra me est; et qui mecum non congregat, dispergit (Matth. XII, 30). Et quicumque provocatus ab aliquo, de monasterio voluerit abscedere, aut redarguat provocantem, aut ante indicet Praeposito, cui utique de iis, quae in communi decrevimus nihil esse censeo subtrahendum, quia scriptum est: Pacifici sint tibi multi, sed unus ex mille sit tibi consiliarius (Eccli. VI, 6). Igitur haec quae scripta sunt, cum summa diligentia observanda sunt a Praeposito usque ad omnes fratres. Et si quis ab aliquo doctrinam audierit, praeter quam in monasterio consecutus est ab eo cui se credidit; hanc autem suscipiat, et eam non subtrahat doctori: quia scriptum est: Omne quod manifestatur, lux est (Ephes. V, 13). Si enim bona fuerit, collaudanda est; si vero prava, reprobanda. De iis autem fratribus qui in unitate consistunt, si quis subito adversus Praepositum altercatus fuerit; non solum semel, sed secundo et tertio, ut Evangelium docet, licet exorare (Matth. XVIII, 15-17). Si autem noluerit se emendare, ille cui injuriam irrogatus est, post primam vel secundam correctionem, qui non revocaverit contumacem, denuntiet et illud Praeposito, ne per taciturnitatem, et ille, et frater suus periclitentur, sicut Salomon ait, Qui occultat inimicitiam, instruit dolum. Si vero, ut fieri solet, incursio repentina supervenerit aut hostilitas, ut impossibile sit fratribus in unum fugam petere propter insecutionem inimicorum, et postmodum Deo favente evaserint, et potuerint pervenire ubi Praepositum esse cognoverint; veluti filii ad patrem, festinare debebunt. Nec ullo modo poterunt separari, quos divina charitas sociavit, quia scriptum est, Perfecta dilectio foras mittit timorem (1 Joan. IV, 18). Si quis autem, quod superius diximus, causa necessitatis detinet id, quod a monasterio secum portavit; necesse habebit, ubi Praepositus suus est, illud perferre: quia non poterit sibi retinere, quod per pactum ad omnes pertinet, et Deo utique est consecratum. Sed si cogitaverit de his aliquid retinere, contra dictum Apostoli agere videtur, qui ait, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis vos (Rom. XIII, 8). Omnia ergo quae in isto libro continentur, omnes fratres observent; atque subscribant, qui boni esse desiderant. Verum propter illos sunt cauta, id est scripta, qui in omnibus stabiles esse noscuntur.