Jump to content

Relatio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Relatio
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

Relatio (Relatio), J. P. Migne

Relatio

(1113D)Agimus Deo gratias, qui regum corda pietatis suae manu et gubernat et temperat, quando ab ipso venit quod clementia vestra ex amore suo praeceptis ad nos moderatissimis per majores domus Gudilam et Bedeulphum sublimes vestros missis ostendit. Sic enim mansuetos principes coeli Dominus fecit esse quos diligit; et propitiata Divinitas eos in causis omnibus mandatis suis ordinat obedire; quod scriptum est, dicente Deo: Sine me nihil potestis facere (1114D)(Joan. XV), quod utique boni intelligendum est. Ideoque nostro toto affectu et obsequio jussioni vestrae parere voluimus, et ad papam, qui impetebatur, quater cum sacerdotes nostros ex secunda synodo direximus, ut ad judicium conveniret. Sed occurrere se audentiae nostrae penitus non posse statuit, mandans: Primum ad conventum vestrum, quando Romae venistis, sine aliqua dubitatione properavi, et privilegia mea voluntati regiae submisi, et auctoritatem synodi (1115A)dedi; sicut habet ecclesiastica disciplina, restaurationem ecclesiarum regulariter poposci, sed nullus mihi a vobis effectus est. Deinde cum venirem cum clero meo, crudeliter mactatus sum. Ulterius me vestro examini non committo: in potestate Dei est, et domini regis, quid de me deliberet ordinare. Post episcopos tamen ei majorem domus vestrae illustrem virum Arigernum direximus, cui quid responsi dederit sua suggestione renuntiat; et intimamus tamen serenissimo domno, quia nobis quid possimus facere non remansit, nec invitum ad disceptationem nostram adducere possumus. Ipsi per canones appellationes omnium episcoporum commissae sunt; et cum ipse appellat, ecquid faciendum? cum nec in absentem valeamus ferre sententiam, nec contumacis locum (1115B)deputare, qui se judicibus occurrisse praeclamat; maxime quia res nova est, et pontificem sedis istius apud nos audiri, nullum constat exemplum. Voluimus quod restabat pacem juxta praeceptum et voluntatem vestram reddere civitati, quae res et proposito nostro amica est, et beatitudini vestrorum temporum (1116A)congruebat. Quia confusione tantae civitatis et gemimus, et horrescimus: ad amplissimum senatum collegasque nostros secundo direximus, orantes ex verbis Apostoli, qui monet: Quod ex vobis est, cum omnibus pacem habentes, non vosmetipsos vindicantes, charissimi, sed date locum irae. Scriptum est etiam: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII). Nec admonitioni clericorum defuimus, quibus regulariter volumus subvenire. Quia etiam salutare monitum contempserunt; ideo vestri erit imperii nutu Dei respicere Ecclesiae redintegrationem, Romanae civitatis et provinciarum quietem. Nunc rogamus ut infirmitatibus et deunitatis [ Forte indemnitati] nostrae, quemadmodum pii domini, succurratis; quoniam calliditati saeculari sacerdotum simplicitas (1116B)non sufficit, et jam diutius nostrorum mortes, et pericula propriarum pati non possumus: sed concedite nobis optatissimo praecepto vestro, ut ad ecclesias nostras liceat nos reverti, quia post haec quae suggessimus, nihil est quod a nobis possit ordinari. Et alia manu: Optamus vobis salutem, domine princeps.