Jump to content

Relatio de legatione Constantinopolitana (Liutprandus Cremonensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Relatio de legatione Constantinopolitana
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136



Relatio de legatione Constantinopolitana

Relatio de legatione Constantinopolitana (Liutprandus Cremonensis), J. P. Migne 136.0936B

Relatio de legatione Constantinopolitana

136.0909C| Ottones Romanorum invictissimos imperatores augustos, gloriosissimamque Adelheidem imperatricem augustam, Liudprandus sanctae Cremonensis ecclesiae episcopus, semper valere, prosperari. triumphare, anhelat, desiderat, optat.

1.

Quid causae fuerit, quod prius litteras sive nuntium meum non susceperitis, ratio subsequens declarabit. Pridie Nonas Junii Constantinopolim venimus, et ad contumeliam vestram turpiter suscepti, graviter turpiterque sumus tractati; palatio quidem satis magno et aperto, quod nec frigus arceret, sicut 136.0910C| nec calorem repelleret, inclusi sumus; armati milites appositi sunt custodes, qui meis omnibus exitum, caeteris prohiberent ingressum. Domus ipsa solis nobis inclusis pervia, a palatio adeo sequestrata, ut eo nobis non equitantibus, sed ambulantibus, anhelitus truncaretur. Accessit ad calamitatem nostram, quod Graecorum vinum ob picis, taedae, gypsi commixtionem nobis impotabile fuit. Domus ipsa erat inaquosa, nec sitim saltem aqua extinguere quivimus, quam data pecunia emeremus. Huic magno vae, vae aliud appositum est, homo scili . . . orum custos, qui cotidianos 136.0911A| sumptus praeberet, cui similem si requiras, non terra sed infernus forsan dabit; is enim quicquid calamitatis, quicquid rapinae, quicquid dispendii, quicquid luctus, quicquid miseriae excogitare potuit, quasi torrens inundans in nos effudit. Nec in centum viginti diebus una saltem praeteriit, quae non gemitus nobis praeberet et luctus.

2.

Pridie Nonas Junii, ut superius scripsimus, Constantinopolim ante portam Caream venimus, et usque ad undecimam horam cum equis, non modica pluvia, expectavimus. Undecima vero hora non ratus Nicephorus nos dignos esse tam ornatos vestra misericordia equitare, venire jussit, et usque in praefatam domum marmoream, invisam, inaquosam, patulam, sumus deducti; octavo autem Idus sabbatho 136.0911B| primo dierum pentecostes, ante fratris ejus Leonis coropalati et logothetae praesentiam sum deductus, ubi de imperiali vestro nomine magna sumus contentione fatigati. Ipse enim vos non imperatorem, id est βασιλέα, sua lingua, sed ob indignationem ῥῆγα, id est regem, nostra vocabat. Cui cum dicerem, quod significatur idem esse, quamvis quod significat diversum, me, ait, non pacis sed contentionis causa venisse; sicque iratus surgens, vestras litteras, vere indignans, non per se sed per interpretem suscepit, homo ipse ad personam satis procerus, falso humilis, cui si innisus homo fuerit, manum ejus perforabit.

3.

Septimo autem Idus ( Jun. 7), ipso videlicet sancto die pentecostes, in domo, quae dicitur Στεφάνα, 136.0911C| id est Coronaria, ante Nicephorum sum deductus, hominem satis monstruosum, pygmaeum, capite pinguem, atque oculorum parvitate talpinum, barba curta, lata, spissa et semicana foedatum, cervice digitali turpatum, prolixitate et densitate comarum satis hyopam [hirtum], colore Aethiopem, cui per mediam nolis occurrere noctem, ventre extensum, natibus siccum, coxis ad mensuram ipsam brevem longissimum, cruribus parvum, calcaneis pedibusque aequalem, villino [byssino] sed nimis veternoso vel diuturnitate ipsa foetido et pallido ornamento indutum, Sicioniis calceamentis calceatum, lingua procacem, ingenio [ingeniis] vulpem, perjurio seu mendacio Ulyxem. Semper mihi, domini mei imperatores augusti, formosi, quanto hinc formosiores 136.0911D| visi estis? Semper ornati, quanto hinc ornatiores? Semper potentes, quanto hinc potentiores? Semper mites, quanto hinc mitiores? Semper virtutibus pleni, quanto hinc pleniores? Sedebant ad sinistram, non in eadem linea, sed longe deorsum 136.0912A| duo parvuli imperatores, ejus quondam domini nunc subjecti, cujus narrationis initium hoc fuit:

4.

« Debueramus, immo volueramus, te benigne magnificeque suscipere; sed domini tui impietas non permittit, qui tam inimica invasione Romam sibi vindicavit, Berengario et Adelberto contra jus fasque vitam abstulit, Romanorum alios gladio, alios suspendio interemit, oculis alios privavit, exilio alios relegavit, et imperii nostri insuper civitates homicidio aut incendio sibi subdere temptavit; et quia affectus ejus pravus effectum habere non potuit, nunc te malitiae hujus suggestorem atque impulsorem, simulata pace, quasi ἄσκοπον, id est exploratorem, ad nos direxit. » 136.0912B|

5.

Cui inquam ego: « Romanam civitatem dominus meus non vi aut tyrannice invasit, sed a tyranni, immo tyrannorum jugo liberavit. Nonne effeminati dominabantur ejus? et quod gravius sive turpius, nonne meretrices? Dormiebat, ut puto, tunc potestas tua, immo decessorum tuorum, qui nomine solo, non autem re ipsa, imperatores Romanorum vocantur. Si potentes, si imperatores Romanorum erant, cur Romam in meretricum potestate sinebant? Nonne sanctissimorum paparum alii sunt relegati, alii a te aflicti, ut neque cotidianos sumptus nec elemosinam habere quirent? Nonne Adelbertus contumeliosas litteras Romano et Constantino, decessoribus tuis, imperatoribus misit? Nonne sanctissimorum apostolorum ecclesias rapinis expoliavit? Quis ex vobis 136.0912C| imperatoribus, zelo Dei ductus, tam indignum facinus vindicare et sanctam ecclesiam in statum proprium reformare curavit? Neglexistis vos, non neglexit dominus meus, qui a finibus terrae surgens Romamque veniens, impios abstulit, et sanctorum apostolorum vicariis potestatem et honorem omnem contradidit. Postmodum vero insurgentes contra se et domnum apostolicum, quasi jurisjurandi violatores, sacrilegos, dominorum suorum apostolicorum tortores, raptores, secundum decreta imperatorum Romanorum, Justiniani, Valentiniani, Theodosii et caeterorum, cecidit, jugulavit, suspendit, et exilio relegavit; quae si non faceret, impius, injustus, crudelis, tyrannus esset. Palam est, quod Berengarius et Adelbertus sui milites effecti, regnum Italicum 136.0912D| sceptro aureo ex ejus manu susceperant, et praesentibus servis tuis, qui nunc usque supersunt et hac in civitate degunt, jurejurando fidem promiserunt. Et quia, suggerente diabolo, hanc perfide violarunt, juste illos, quasi desertores sibique rebelles, 136.0913A| regno privavit; quod ita subditis tibi et postmodum rebellibus faceres. »

6.

« Sed non, ait, Adelberti hoc profitetur miles. Cui inquam: Si secus dixerit, meorum aliquis militum, si jubes, cras, ita rem esse, duello declarabit. Esto, inquit, fecerit haec, ut ais, juste. Nunc cur imperii nostri terminos bello incendioque aggressus sit, expedi. Amici eramus, societatemque indissolubilem, nuptiis interpositis, facere cogitabamus. »

7.

« Terram, inquam, quam imperii tui esse narras, gens incola et lingua Italici regni esse declarat. Tenueruntque illam potestative Langobardi; quam et Lodovicus, Langobardorum seu Francorum imperator, de manu Saracenorum, multitudine prostrata, liberavit. Sed et Landulphus, Beneventanorum 136.0913B| et Capuanorum princeps, septennio potestative eam sibi subjugavit. Nec a servitutis ejus seu successorum suorum jugo usque ad praesens exiret, si non, immensa data pecunia, Romanos imperator nostri regis Hugonis amicitiam emeret. Et haec causa fuit, quod nepoti suo et aequivoco, regis nostri, ejusdem Hugonis, spuriam conjugio copulavit. Et, ut considero, domino meo non gratiam, sed impotentiam ascribis, quod post. Italiae seu Romae acquisitionem tot annis eam tibi dimiserit. Societatem vero amicitiae, quam te parentela voluisse facere dicis, fraudem nos dolumque tenemus; pausanas [inducias] exigis, quas nec te exigere neque nos concedere ratio ipsa compellit. Verum ut fallacia exsculpatur, veritas non reticeatur: misit me dominus meus ad te, ut si filiam 136.0913C| Romani imperatoris et Theophanae imperatricis, domino meo filio suo, Ottoni imperatori augusto, in conjugium tradere volueris, juramento mihi affirmes, et ego, pro gratiarum recompensatione haec et haec dominum meum tibi facturum et observaturum, jurejurando affirmabo. Sed et optimam amicitiae arabonam fraternitati tuae nunc dominus meus contulit, cum Appuliam omnem potestati subditam, meo interventu, cujus hoc suggestione malum factum esse dicis. Cujus rei tot sunt testes quot sunt totius Appuliae habitatores. »

8.

( An. 968, Jun. 7.) « Secunda, inquit Nicephorus, hora jam transiit; προέλευσις, id est processio, nobis est celebranda. Quod nunc instat agamus. Contra haec, cum oportunum fuerit, respondebimus. » 136.0913D|

9.

Non pigeat me, προέλευσιν ipsam describere, et dominos meos, audire. Negotiatorum multitudo copiosa ignobiliumque personarum, ea sollempnitate, 136.0914A| collecta, ad susceptionem et laudem Nicephori, a palatio usque ad sanctam Sophiam, quasi pro muris, viae margines tenuit, clypeolis tenuibus satis et spiculis vilibus dedecorata. Accessit et ad dedecoris hujus augmentum, quod vulgi ipsius potior pars, ad laudem ipsius, nudis processerat pedibus. Credo sic eos putasse sanctam ipsam potius exornare προέλευσιν. Sed et optimates sui, qui cum ipso per plebeiam et discalceatam multitudinem ipsam transierant, magnis et nimia vetustate rimatis tunicis erant induti. Satis decentius cotidiana veste induti procederent. Nullus est cujus atavus hanc novam haberet. Nemo ibi auro, nemo gemmis ornatus erat, nisi ipse solus Nicephorus, quem imperialia ornamenta, ad majorum personas sumpta et composita, 136.0914B| foediorem reddiderant. Per salutem vestram, quae mihi mea carior extat, una vestrorum pretiosa vestis procerum, centum horum et eo amplius pretiosior est! Ductus ego ad προέλευσιν ipsam, in eminentiori loco juxta psaltas, id est cantores, sum constitutus.

10.

Cumque quasi reptans monstrum illud procederet, clamabant adulatores psaltae: Ecce venit stella matutina, surgit Eous, reverberat obtutu solis radios, pallida Saracenorum mors, Nicephorus μέδων, id est princeps! Unde et cantabatur: μέδοντι, id est principi, Nicephoro, πολλὰ ἔτη, id est plures anni sint! Gentes, hunc adorate, hunc colite, huic tanto colla subdite! Quanto tunc verius canerent: Carbo exstincte veni, μέλλε, anus incessu, Sylvanus vultu, rustice, 136.0914C| lustrivage, capripes, cornute, bimembris, setiger, indocilis, agrestis, barbare, dure, villose, rebellis, Cappadox! Igitur falsidicis illis inflatus naeniis, sanctam Sophiam ingreditur, dominis suis imperatoribus se a longe sequentibus et in pacis osculo ad terram usque adorantibus. Armiger hujus sagitta calamo immissa aeram in ecclesia ponit, quae prosequitur, quo nimirum tempore imperare coeperit, et sic aeram, qui id non viderunt, intelligunt.

11.

Hac eadem die convivam me sibi esse jussit. Non ratus autem me dignum esse cuipiam suorum praeponi procerum, quintus decimus ab eo absque gausape sedi; meorum nemo comitum, non dico solum mensae non assedit, sed neque domum, in qua conviva eram, vidit. Qua in coena temporis satis, et 136.0914D| obscena, ebriorum more, oleo delibuta, alioque quodam deterrimo piscium liquore aspersa, multa super potentia vestra, multa super regnis et militibus, me rogavit. Cui cum consequenter et vere responderem, 136.0915A| « Mentiris! ait, domini tui milites equitandi ignari, pedestris pugnae sunt inscii, scutorum magnitudo, loricarum gravitudo, ensium longitudo, galearumque pondus neutra parte eos pugnare sinit, ac subridens: Impedit, inquit, eos et gastrimargia, hoc est ventris ingluvies; quorum Deus venter est; quorum audacia, crapula; fortitudo, ebrietas; jejunium, dissolutio; pavor, sobrietas. Nec est in mari domino tuo classium numerus. Navigantium fortitudo mihi soli inest, qui eum classibus aggrediar, bello maritimas ejus civitates demoliar, et quae fluminibus sunt vicina redigam in favillam. Quis, cedo, mihi etiam in terra copiarum paucitate resistere poterit? Filius non abfuit, uxor non defuit; Saxones, Suevi, Bagoarii, Italici omnes cum eo adfuerunt, et cum 136.0915B| civitatulam unam sibi resistentem capere nescirent, immo nequirent, quomodo mihi resistent venienti, quem tot copiae prosequentur, Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, Quot caelum stellas, quot mare in flatibus undas! »

12.

Cui cum respondere et apologeticum, dignum inflatione hac, evomere vellem, non permisit; sed adjecit quasi ad contumeliam: « Vos non Romani, sed Longobardi estis! » Cui adhuc dicere volenti, et manu, ut tacerem, innuenti, commotus inquam: « Romulum fratricidam, ex quo et Romani dicti sunt, porniogenitum, hoc est ex adulterio natum, chronographia innotuit; asylumque sibi fecisse, in quo alieni aeris debitores, fugitivos servos, homicidas, ac pro reatibus suis morte dignos suscepit, 136.0915C| multitudinemque quandam talium sibi ascivit, quos Romanos appellavit; ex qua nobilitate propagati sunt ipsi, quos vos kosmocratores, id est imperatores, appellatis; quos nos, Langobardi, scilicet, Saxones, Franci, Lotharingi, Bagoarii Suevi, Burgundiones, tanto dedignamur, ut inimicos nostros commoti nil aliud contumeliarum, nisi: Romane! dicamus, hoc solo, id est Romanorum nomine, quicquid ignobilitatis, quicquid timiditatis, quicquid avaritiae, quicquid luxuriae, quicquid mendacii, immo quicquid vitiorum est, comprehendentes. Imbelles vero nos et equitandi inscios quia dicis, si Christianorum peccata promerentur, ut in hac austeritate perdures, quales vos estis quamve pugnaces nos simus, bella proxima demonstrabunt. » 136.0915D|

13.

Talibus Nicephorus exacerbatus dictis, manu silentium indixit, mensamque sine latitudine longam auferri, meque in invisam domum, seu, ut verius fatear, carcerem, reverti praecepit. Ubi post biduum, cum indignatione tum aestu et siti, magno sum languore affectus. Sed et asseclarum meorum nemo exstitit, qui non eodem ebriatus poculo, diem sibi 136.0916A| ultimum imminere formidaret. Cur, quaeso, non aegrotarent, quibus erat potus pro optimo vino salsugo, pro culcitra non foenum, non stramen, non saltem terra, sed durum marmor, pro cervicali lapis? quibus patula domus non calorem, non imbrem, non frigus arcebat. Ipsa, si vellet, salus his circumfusa, ut vulgo loquimur, eos salvare non posset. Proprio ergo atque meorum debilitatus angore, convocato ad me custode, immo persecutore, meo, non precibus solum, sed pretio obtinui, ut epistolam meam hunc modum continentem Nicephori fratri deferret:

14.

« Leoni coropalati et logothetae τοῦ δρόμου Liudprandus episcopus. Si imperator serenissimus petitionem, ob quam veni, perficere cogitat, non fatigant me, quas hic sustineo, passiones; litteris 136.0916B| solummodo meis et nuntio ut instruatur dominus meus, me hic moram ab re non facere. Quod si secus res sese habet, navis est hic Veneticorum oneraria, quae proficisci festinat; hanc me aegrotum ingredi sinat, ut si dissolutionis meae tempus advenerit, cadaver meum genitale saltem solum suscipiat. » 15. Quas cum legisset, se post quatriduum me jussit adire. Sederunt cum eo ad disceptationem vestram, secundum eorum traditionem, sapientissimi viri, Attico pollentes eloquio, Basilius parakinumenos, proto a secretis, protovestiarius, et duo magistri, quorum hoc fuit narrationis initium: « Quid causae sit, quare te huc fatigasti, frater, edissere. » Quibus cum parentelae gratia, quae esset occasio infinitae pacis, edicerem, inquiunt: « Inaudita 136.0916C| res est, ut porphyrogeniti porphyrogenita, hoc est in purpura nati filia in purpura nata, gentibus misceatur. Verum quia tam excellentem rem petitis, si datis quod decet, accipietis quod libet; Ravennam scilicet et Romam cum his omnibus continuatis, quae ab his sunt usque ad nos. Si vero amicitiam absque parentela desideratis, Romam liberam esse dominus tuus permittat; principes autem, Capuanum scilicet et Beneventanum, sancti nostri imperii olim servos, nunc rebelles, servituti pristinae tradat. »

16.

Quibus: « Dominum meum, inquam, potentiores habere Schlavos Petro Bulgarorum rege, qui Christophori imperatoris filiam in conjugium duxit, etiam ipsi non ignoratis!--Sed Christophorus, 136.0916D| aiunt, non porphyrogenitus fuit. »

17.

« Romam vero, inquam, quam vos liberam esse velle perstrepitis, cui servit? cui tributa persolvit? Nonne prius meretricibus serviebat? et vobis dormientibus, immo non valentibus, dominus meus imperator augustus a tam turpi servitute liberavit? Constantinus imperator augustus, qui hanc ex suo nomine condidit civitatem, sanctae apostolicae Romanae 136.0917A| ecclesiae, ut erat kosmocrator, multa donaria contulit, non in Italia solum, sed in omnibus pene occidentalibus regnis, necnon de orientalibus atque meridianis, Graecia scilicet, Judaea, Perside, Mesopotamia, Babylonia, Aegypto, Libya, ut ipsius testantur privilegia, quae penes nos sunt. Sane quicquid in Italia, sed et in Saxonia, Bagoaria, omnibus domini mei regnis est, quod ad apostolorum beatorum ecclesiam respicit, sanctissimorum apostolorum vicario contulit. Et si est, ut dominus meus ex his omnibus civitates, villas, milites aut familiam obtineat, Deum negavi. Cur imperator vero non itidem facit, ut ea, quae suis insunt regnis, apostolorum ecclesiae reddat, et per laborem atque munificentiam domini mei ditem et liberam, ditiorem 136.0917B| ipse ac liberiorem reddat? »

18.

« Sed hoc, ait Basilius parakinumenos, faciet, cum ad nutum suum Roma et Romana Ecclesia ordinabitur. » Tum: « Homo, inquam, quidam, multam ab alio passus injuriam, his Deum aggressus est verbis: Domine, vindica me de adversario meo! Cui Dominus: Faciam, inquit, in die cum reddam unicuique secundum opera sua! At ille: Quam tarde! infit. »

19.

Tunc omnes praeter fratrem cachinno commoti, disceptationem dimiserunt, meque in invisam domum reduci praeceperunt, magnaque custodiri cautela usque in sanctorum apostolorum religiosis cunctis celebrem diem. Qua celebritate me satis aegrotum, necnon et Bulgarorum nuntios, qui pridie 136.0917C| venerant, ad sanctos apostolos sibi obviare praecepit ( Jun. 29). Cumque post naeniarum garrulitatem et missarum celebrationem ad mensam invitaremur, in citeriori mensae margine, quae erat sine latitudine longa, Bulgarorum nuntium, Ungarico more tonsum, aenea catena cinctum, et ut mens mihi suggerit, catechumenum, mihi praeponit; ad vestram plane, domini mei augusti, contumeliam. In vobis contemptus, in vobis spretus, in vobis abjectus. Sed gratias ago domino Jesu Christo, cui vos servitis omni spiritu vestro, quod habitus sum pro nomine vestro dignus contumelias pati. Verum, domini mei, meam non considerans sed vestram injuriam, mensam reliqui. Cumque indignans abire vellem, Leo coropalates, imperatoris frater, et proto a secretis Simeon, 136.0917D| pone me sequuntur, haec latrantes: « Cum Christophori filiam Petrus, Bulgarorum vasileus, conjugem duceret, symphona, id est consonantia scripta, juramento firmata sunt, ut omnium gentium apostolis, id est nuntiis, penes nos Bulgarorum apostoli praeponantur, honorentur, diligantur. Bulgarorum ille apostolus, quamquam, ut dicis et verum est, tonsus, illotus, et catena aenea cinctus sit, patricius tamen est, cui episcopum praeponere, Francorum praesertim, 136.0918A| nefas decernimus, judicamus. Et quoniam te id indigne ferre cognoscimus, non te nunc, ut putas, ad hospitium redire sinimus, sed in diversorio quodam cum imperatoris servis cibum gustare compellimus. »

20.

Quibus ob incomparabilem cordis dolorem nil respondi, sed quae jusserant feci; indignum judicans mensam, qua non dico mihi, id est Liudprando episcopo, sed Bulgarorum nuntius vestro praeponitur nuntio. Sed lenivit dolorem meum imperator sanctus munere magno, mittens mihi ex delicatissimis cibis suis haedum pinguem, ex quo ipse comederat, allio, cepe, porris laute suffarcinatum, garo delibutum, quem vestrae tunc mensae inesse optavi, ut qui delicias sancti imperatoris faustas esse non creditis, 136.0918B| saltem his perspectis crederetis.

1.

Transactis ergo octo diebus, cum Bulgari jam abessent, putans me mensam magnificare suam, in eodem loco me satis aegrotum secum convivare coegit. Adfuit cum pluribus episcopis et patriarcha, quibus praesentibus, plures mihi quaestiones de scripturis sacris proposuit, quas cum Spiritu sancto afflante eleganter exposui, novissime autem, ut de vobis ludum haberet, quas synodos haberemus rogavit. Cui cum Nicenam, Chalcedonensem, Ephesinam, Antiochenam, Carthaginensem, Ancyranam, Constantinopolitanam edicerem: « Ha! ha! he! ait, Saxonicam dicere es oblitus, quam si rogas cur nostri codices non habent, rudem esse, et ad nos necdum venire posse, respondeo. » 136.0918C|

22.

Cui inquam: « In quo membro regnat infirmitas, illud est cauterio exurendum. Haereses omnes a vobis emanarunt, penes vos viguerunt; a nobis, id est occidentalibus, hic sunt jugulatae, hic sunt occisae. Romanam sive Papiensem synodum, quamquam essent saepe, his non connumeramus. Romanus enim clericus, postmodum universalis papa, Gregorius, qui a vobis appellatus est Dialogus, Eutychium Constantinopolitanum patriarcham haereticum ab ejusmodi haeresi liberavit. Aiebat idem Eutychius, nec solum aiebat, sed etiam docebat, clamabat, scriptitabat, nos in resurrectione non veram, quam hic habemus, sed fantasticam quandam carnem assumpturos; cujus erroris liber a Gregorio orthodoxe est combustus. Sed Evodius Papiensis episcopus, propter 136.0918D| aliam quandam haeresin huc, id est Constantinopolim, a Romano est patriarcha directus, quam compressam in catholicam atque orthodoxam reformavit. Saxonum genus, ex quo sanctum lavacrum et Dei accepit notitiam, nulla est haeresi maculatum, ut ibi synodus fieret, qua errorem, cum nullus esset, corrigeret. Rudem quia dicis Saxonibus esse fidem, id ipsum et ego affirmo; semper enim apud eos Christi fides rudis est, et non vetus, ubi fidem opera 136.0919A| sequuntur. Hic fides non rudis sed vetus est, ubi fidem opera non comitantur, sed quasi prae vetustate, ut vestis contempta, contemnitur. Sed hanc synodum factam esse in Saxonia certo scio, in qua tractatum est et firmatum, decentius ensibus pugnare quam calamis, et prius mortem obire quam hostibus terga dare. Quod vel tuus exercitus experitur! In corde meo dixi: et quam sint pugnaces, re ipsa experiatur! »

23.

Verum hac eadem die, post meridiem, adeo impotentem et transfiguratum me revertenti ad palatium sibi praecepit occurrere, ut obviantes mihi quae prius, in stuporem mentis mulieres versae: Mana, mana, clamabant, miseriam meam pugnis pectora tunsae: Dicebatur: ταπεινὲ καὶ ταλαίπωρε! 136.0919B| Cui, Nicephoro scilicet venienti, et vobis absentibus, quid tunc manibus in coelum erectis optaverim, proveniat utinam! Sed mihi velim credatis, ad risum me non parum illexit. Impatienti enim atque effreni insidens equo, satis parvus satis magno, puppam ipsum mens sibi depinxit mea, quam Schlavi vestri equino colligantes pullo, matrem praecedentem sequi effrenate dimittunt.

24.

His expletis, ad concives et cohabitatores meos, quinque leones, in praenominatam invisam domum sum deductus, ubi post hebdomadarum spatium trium, nullius nisi meorum sum colloquio visitatus. Qua ex re, Nicephorum nunquam me velle dimittere, mens sibi depinxit mea, ac tristitia immodica languorem languori adeo superimposuit, ut vita excederem, 136.0919C| nisi mihi hanc Dei genitrix a creatore et filio suo precibus obtineret; quemadmodum, non fantastica sed vera, est mihi visione monstratum.

5.

His ergo tribus hebdomadibus habuit Nicephorus extra Constantinopolim metastasin, id est stationem, in loco qui dicitur Ἐις πήγας, id est Ad fontes, eodemque me venire praecepit. Et cum tam languidus essem, ut non solum statio, sed ipsa etiam sessio gravis mihi morae videretur, discooperto capite, quod malae valetudini meae nimis contrarium erat, ante se me stare coegit; cui et ait: « Domini tui regis Ottonis nuntii, qui praeterito te praecesserant anno, juramento mihi promiserunt, et jurisjurandi litterae inpraesentiarum sunt, nunquam illum in aliquo 136.0919D| nostrum scandalizare imperium. Vis majus scandalum, quam quod se imperatorem vocat, imperii nostri themata sibi usurpat? Utraque non sunt ferenda; et si utraque importabilia, istud est non ferendum, immo nec audiendum, quod se imperatorem nominat. Sed si confirmas eadem quae ipsi fecerunt, fortunatum te atque locupletem imperii nostri majestas cito dimittet. » Id autem eo non dixit, ut vos, si 136.0920A| mea hoc stultitia faceret, conservatos sperarem, sed voluit habere prae manibus quod in laudem suam et contumeliam nostram ostenderet futuris temporibus.

26.

Cui inquam: « Nuper sanctissimus dominus meus, ut est sapientissimus et spiritu Dei plenus, haec praenoscens quae asseris, ne terminos, quos constituit mihi, transcenderem, ἐντόλινα, id est praeceptum, conscripsit, quod et sigillo signavit suo, ne secus facerem. » Scis, domine mi auguste, qua id fiducia dixerim. « Ἐντόλινα istud in medium proferatur, et quicquid jusserit, juramento a me tibi firmetur. Sed praeteriti nuntii praeter jussionem domini mei promiserunt, juraverunt, conscripserunt. Ita est, ut Plato ait: Causa penes optantem, Deus 136.0920B| extra culpam. »

27.

His expletis, ventum est ad nobilissimos principes Capuanum et Beneventanum, quos ipse servos nominat, et ob quos intestinus ipsum agitat dolor. « Servos, inquit, meos dominus tuus in tutelam recipit suam; quos si non dimiserit et in pristinam servitutem redegerit, nostra amicitia carebit. Ipsi in imperium nostrum ut recipiantur, flagitant; sed recusat eos nostrum imperium, ut cognoscant et experiantur quam periculosum sit servos a dominis declinasse, servitutem effugere. Et est decentius domino tuo, ut mihi eos tradat amicus, quam mihi dimittat invitus. Experientur plane, vita comite, quid sit herum fallere, quid sit servitutem deserere; et, ut puto, sentiunt nunc quod dico, operantibus hoc nostris, qui sunt 136.0920C| ultra mare, militibus. »

28.

Quibus respondere me non permisit; sed abire cupientem, ad mensam suam redire praecepit. Cui pater assedit homo, ut mihi videbatur, natus centum quinquaginta annis. Cui itidem, ut filio, Graeci in laudibus, immo, in ventis suis, Deus annos ut multiplicet, conclamant. Qua in re, quam sint Graeci stulti, quamve hujus gloriae amatores, quamve adulatores, quam cupidi, hinc colligere possumus: optant soli non sola, sed silicernio, quod naturam ipsam non pati certo sciunt; gaudet et silicernium ea sibi optari, quae nec Deum facere, nec sibi prodesse sed obesse, etiam si faceret, novit. Quod quaeso Nicephorum gaudere pacis. . . . . . . illum et 136.0920D| phosforum clamabant. Impotentem virilem, stultum sapientem, brevem magnum, nigrum album, pecca torem sanctum dicere, mihi credite, non laus sed contumelia est. Et qui aliena magis gaudet sibi acclamari quam propria, avibus omnino est similis, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat.

29.

Sed redeamus ad rem. Hac in coena, quod prius non fecerat, voce elata beati Johannis Chrysostomi 136.0921A| homiliam in apostolorum actibus legere jussit. Post cujus lectionis terminum, cum ad vos redeundi licentiam quaererem, capite se ita facturum innuens, recipi me ad concives et cohabitatores meos leones persecutori meo indixit. Quod cum fieret, non sum ab eo visus usque in tertio decimo Calendas Augusti ( Jul. 20), sed diligenter custoditus, ne cujuspiam fruerer sermone, qui suos mihi actus indicaret. Interea Grimizonem, Adelberti nuntium, se adire jussit, quem cum navali suo exercitu redire praecipit. Fuerunt chelandia 24, Rusiorum naves 2, Gallicae 2; si plus miserit, quas non viderim, nescio. Vestrorum, Domini mei imperatores augusti, militum fortitudo non eget, ut adversariorum impotentia animetur; quod in his saepe expertum est gentibus, quarum etiam ultimi et caeterorum comparatione 136.0921B| impotentes, Graecam fortitudinem straverunt, tributariam fecerunt. Sicut enim vos non terrerem, si fortissimos illos et Alexandro Macedoni similes praedicarem, sic et vos non instigo, cum impotentiam eorum, quae vera est, narro. Mihi credatis velim, et credetis scio, omnem ipsum exercitum quadringentis vestris, si fossa murive non impediant, posse occidere, cui exercitui, ut puto ad contumeliam vestram, hominem quandam--sed quandam eo dixi, quia mas esse desiit, mulier fieri nequit--praeposuit. Adelbertus octo milia loricatorum se habere Nicephoro mandavit, quibuscum, Argivo adminiculante exercitu, vos fugare aut sternere dicit, rogavitque aemulum vestrum, ut pecunia illi mitteretur, qua illos avidius ad pugnam instigaret. 136.0921C|

30.

Sed nunc, domini mei, Accipite insidias Danaum, et crimine ab uno Discite omnes. Nicephorus mancipio illi, cui collectitium atque conductitium commendavit exercitum, pecuniam satis magnam hac ratione dedit, ut si Adelbertus cum septem milibus loricatorum et eo amplius, sicut mandavit, se adierit, tunc donativum eis illud distribuat, Cona frater suus cum ipso et Argolico exercitu vos impugnet, Adelbertus vero Bareis diligenter custodiatur, donec potitus victoria frater redeat. Quod si veniens tot hominum milia non duxerit, ut capiatur, vinciatur, vobisque eo venientibus tradatur, 136.0921D| insuper et pecunia quae ei debebatur vestras in manus conferatur, edixit. O bellatorem! o fidelem! Prodere cupit, cui defensorem parat; defensorem parat, quem perdere cupit; in neutro fides, in utroque infidelitas; fecit, quo non eguit, eguit, quod non fecerat. Sed esto; facerit, ut Graecos decuit! Nos ad propositum redeamus.

31.

Quartodecimo Calendas Augusti ( Jul. 19) 136.0922A| collectitium ipsum navalem exercitum, me ab invisa domo spectante, dimisit. Decimo tertio autem ( Jul. 20), quo die leves Graeci raptionem Heliae prophetae ad caelos ludis scenicis celebrant, me se adire praecepit, cui et ait: « Imperium nostrum copias in Assyrios ducere cogitat, non super christicolas, quemadmodum dominus tuus. Praeterito quippe anno id ipsum facere volui, sed audito quod dominus tuus imperii nostri terram invadere vellet, dimissis Assyriis, illum versus habenas retorsimus; obviavitque nobis in Macedonia Dominicus Venedicus, nuntius suus, qui multo labore et sudore nos, ut reverteremur, delusit, jurejurando nobis affirmans, nunquam dominum tuum esse id cogitaturum, nedum facturum. Revertere ergo--quod cum audissem tacitus Deo gratias! dixi--et haec atque haec tuo domino 136.0922B| nunciato; si me compotem facerit, ipse redito. »

32.

Cui: « Jubeat, inquam, sanctissimum imperium tuum, me in Italiam cito advolare, certa ratione, quod dominus meus, quae vult imperium tuum, compleat, et laetus ergo ad te redeam. » Quod qua mente dixerim, nec ipsum, proh dolor! latuit. Nam subridens, simul capite innuit, meque terra tenus se adorantem atque abeuntem extra, foris manere, atque ad coenam, allio et cepa bene olentem, oleo et garo sordidam, venire praecepit; magnisque die illa effeci precibus, ut munus meum, quod saepe aspernatus erat, dignaretur accipere.

33.

Residentibus itaque nobis ad mensam sine latitudine longam, pallingi latitudine tectam, 136.0922C| longitudine seminudam, ex Francis, quo nomine tam Latinos quam Teutones comprehendit, ludum habuit; rogavitque me, ut, quo in loco episcopatus mei civitas esset, quove nomine frueretur, edicerem. Cui: « Cremona, inquam, Eridano fluviorum Italiae regi satis vicina. Et quia imperium tuum chelandia eo mittere properat, prosit mihi te vidisse, prosit agnovisse! Da pacem loco, ut per te saltem possit subsistere, qui tibi non potest resistere! » Sed vafer ille haec εἰρωνικως me dixisse cognovit, submissoque vultu se ita facturum promisit, juravitque mihi per sancti sui virtutem imperii nil me mali passurum, sed prospere suis cum chelandiis usque in Anchonitanum portum cito perventurum; et mihi id tunso digitis pectore juravit. 136.0922D|

34.

Verum quam impie pejeraverit, animadvertite. Haec acta, haec dicta sunt decimo tertio Kalendas Augusti, secunda feria, quo ex die usque in nonum stipendiorum nihil ab eo recepi, cum tanta esset Constantinopoli fames, ut viginti quinque asseclas meos et quatuor custodes Graecos tribus aureis una coena nequirem reficere. Quarta feria ipsius 136.0923A| hebdomadae ( Jul. 22) Nicephorus Constantinopolim egreditur, in Assyrios profecturus.

35.

Quinta feria ( Jul. 23) frater suus me accersivit, quem ita convenit: « Sancto imperatore praemisso, domi hodie dispositionis ejusdem causa substiti; nunc si te sanctum imperatorem visendi desiderium obtinet, et si quidquam, quod necdum prodideris, habes, edissere. » Cui inquam: « Nec sanctum imperatorem videndi, nec rei novae narrandae habeo causam; unum hoc peto, secundum sancti imperii promissionem ut chelandiis in Anchonitanum portum usque deducat. » Quo audito--ut sunt Graeci per caput alterius semper jurare parati--per imperatorium caput, per vitam propriam, per liberos, quos Deus ita, ut verum dixit, conservet, 136.0923B| se id completurum, jurare coepit. Cui cum: « Quando? » dicerem, « Mox discedente, inquit, imperatore; Delongaris enim, sub cujus manu navium est omnis potestas, recedente sancto imperatore, curam tui aget. » Hac spe luditicatus, laetus ab eo recessi.

36.

Post sequentem vero diem, sabbatho scilicet ( Jul. 25), in Umbriam, qui est locus decem et octo miliaribus Constantinopoli distans, Nicephorus me accersiri jubet; cui et ait: « Putabam te quidem virum magnum et honestum ea gratia huc venisse, ut, completa omnimodo voluntate mea, perpetuam inter me et dominum tuum constitueres amicitiam. Et quoniam ob cordis tui duritiem id facere nolis, unum saltem quod facere justa ratione possis, efficito; 136.0923C| scilicet dominum tuum principibus Capuano et Beneventano, servis meis, quos oppugnare dispono, nullum consilium collaturum. Sua qui non largitur, nostra saltem dimittat. Nota res est, quod eorum patres et avi nostro imperio tributa dederunt; at id istos brevi tempore facturos, imperii nostri exercitus laborabit. »

Cui inquam: « Principes isti apprime nobiles et domini mei sunt milites; qui si senserit exercitum tuum super eos irruere, eis copias mittet, quibuscum tuos conterere, et duo illa themata, quae ultra mare habes, tibi praevalebunt auferre. » Tunc bufonis in modum tumefactus et commotus: « Discede, inquit. Per me, per qui me talem genuere parentes, faciam ut aliud dominus tuus, quam desertores 136.0923D| servos defendere, cogitet. »

37.

Cumque abirem, jussit interpreti me sibi convivam fieri; accitisque eorundem principum fratre et Bysantio Barisiano, magnas in vos gentemque Latinam et Teutonicam contumelias evomere jussit. Verum cum a sordida coena ipse discederem, nuntiis interpositis clam mihi mandaverunt et juraverunt, 136.0924A| se quae latraveran non sponte, sed imperatore volente et comminante, dixisse. Sed et idem Nicephorus in eadem coena me interrogavit, si vos perivolia, id est briolia vel si in perivoliis onagros vel caetera amimalia haberetis? Cui cum, vos brolia et in broliis animalia, onagris exceptis, habere, affirmarem: « Ducam te, inquit, in nostrum perivolium, cujus magnitudinem et onagros, id est sylvestres asinos, te vidisse miraberis. » Ductus itaque in perivolium satis magnum, montuosum, fructuosum, minime amoenum, cum pileatus equitarem, meque coropalates a longe prospiceret, filio celeriter directo mihi mandavit fas non esse quempiam, ubi imperator esset, pileatum, sed teristratum incedere. Cui: « Mulieres, inquam, nostrae 136.0924B| tiaratae et teristratae, viri equitant pileati. Nec decet vos compellere patrium me hic mutare morem, cum vestros, nos adeuntes, patrium morem tenere sinamus; manicati enim, fasciati, fibulati, criniti, talari tunica induti, penes nos equitant, incedunt, mensae assident, et, quod nostris omnibus nimis turpe videtur, ipsi soli capite operto imperatores nostros deosculantur.--Quod non amplius fieri Deus permittat! tacitus dixi.--Revertere ergo! » inquit.

38.

Quod cum facerem, occurrunt mihi commisti capreis, quos ipsi dicunt onagri. Sed, quaeso, quales onagri? Quales sunt Cremonae domestici. Color idem, forma eadem, auriti itidem, vocales similiter cum rudere incipiunt, magnitudo non dispar, velocitas 136.0924C| una, dulces lupis aeque. Quos cum viderem, coequitanti Graeco inquam: « Hujusmodi nunquam in Saxonia vidi. Si, inquit, dominus tuus sancto imperatori morigeratus fuerit, multos illi hujusmodi dabit, eritque illi non parva gloria, cum ipse possidebit, quod nemo dominorum decessorum suorum vidit. » Sed mihi credite, domini mei augusti, confrater et coepiscopus meus dominus Antonius potest non inferiores dare, ut commercia testantur, quae fiunt Cremonae; atque ipsi non onagri sed domestici, non vacui sed onerati, procedunt. Sed cum ea superius scripta verba idem Nicephoro nuntiasset, transmissis mihi duabus capreis, ut abirem, licentiam dedit. In crastinum autem Syriam versus profectus. 136.0924D|

39.

Sed cur exercitum nunc in Assyrios duxerit, quaeso advertite. Habent Graeci et Saraceni libros, quos ὁράσεις, sive visiones, Danielis vocant, ego autem Sibyllanos; in quibus scriptum reperitur quot annis imperator quisque vivat; quae sint futura, eo imperitante, tempora; pax, an simultas; secundae Saracenorum res, an adversae. Legitur itaque 136.0925A| hujus Nicephori temporibus Assyrios Graecis non posse resistere, huncque septennio tantum vivere; post cujus obitum imperatorem isto deteriorem--sed timeo quod inveniri non possit--et magis imbellem debere surgere; cujus temporibus praevalere debent adeo Assyrii, ut in Chalcedoniam usque, quae distat Constantinopoli haud longe, potestative cuncta debeant obtinere. Considerant enim utrique tempora; una eademque re Graeci animati insequuntur, Saraceni desperati non resistunt; tempus expectantes, cum et ipsi insequantur, Graeci interim non resistant.

40.

Sed Hippolytus quidam Siciliensis episcopus eadem scripsit et de imperio vestro et gente nostra--nostram nunc dico omnem, quae sub vestro imperio 136.0925B| est, gentem--; atque utinam verum sit quod de praesentibus scripsit iste temporibus. Caetera, ut scripsit, sunt usque huc completa, quemadmodum per ipsos, qui horum librorum scientiam habent, audivi. Et ex multis ejus dictis unum id proferamus in medium. Ait enim nunc completum iri scripturam, quae dicit λέων καὶ σκίμνος ὁμοδιώξουσιν ὄναγρον. Graece ita. Latinum autem sic: Leo et catulus simul exterminabunt onagrum. Cujus interpretatio secundum Graecos: Leo, id est Romanorum sive Graecorum imperator, et catulus, Francorum scilicet rex, simul his praesentibus temporibus exterminabunt onagrum, id est Saracenorum regem Africanum. Quae interpretatio eo mihi vera non videtur, quoniam leo et catulus, quamvis disparis magnitudinis, 136.0925C| unius tamen sunt naturae et speciei seu moris; atque ut mihi mea scientia suggerit, si leo Graecorum imperator, inconveniens est, ut catulus sit Francorum rex. Quamvis enim utrique homines sint, sicut leo et catulus uterque animalia, distant tamen moribus tantum, non dico solum quantum species speciebus, sed quantum sensibilia insensibilibus. Catulus a leone nil nisi tempore distat, forma eadem, rabies una, rugitus idem. Graecorum rex crinitus, tunicatus, manicatus, teristratus, mendax, dolosus. immisericors, vulpinus, superbus, falso humilis, parcus, cupidus, allio cepe et porris vescens, balnea bibens; Francorum rex contra pulchre tonsus, a muliebri vestitu veste diversus, pileatus, verax, nil doli habens, satis ubi competit misericors, severus 136.0925D| ubi oportet, semper vere humilis, nunquam parcus, non allio, cepis, porris vescens, ut possit animalibus eo parcere, quatinus non manducatis, sed venundatis pecuniam congreget. Audistis differentiam; nolite hanc interpretationem suscipere; aut enim futura est, aut haec vera non est. Impossibile est enim, ut Nicephorus, sicut ipsi mentiuntur, sit leo, 136.0926A| et Otto sit catulus, qui simul exterminent aliquem. Ante enim pererratis amborum finibus, exul, Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tygrim, quam Nicephorus et Otto amicitia coeant et foedera jungant.

41.

Audistis Graecorum, audite nunc Liudprandi Cremonensis episcopi interpretationem. Dico autem, et non solum dico sed affirmo, si scriptura haec praesentibus est implenda temporibus, leo et catulus, pater et filius, Otto et Otto, in nullo dispares, tempore distantes tantum, simul hoc praesenti tempore exterminabunt onagrum, id est sylvestrem asinum Nicephorum; qui non incongrue sylvestri asino comparatur, ob vanam et inanem gloriam, incestumque 136.0926B| dominae et commatris suae conjugium. Si onager iste nunc a leone et catulo nostro, Ottone et Ottone, patre scilicet et filio, augustis Romanorum imperatoribus, exterminatus non fuerit, nec quod Hippolytus scripsit verum erit; Graecorum enim illa superior abicienda interpretatio est. Sed, o Jesu bone, Deus aeterne, verbum Patris, qui nobis indignis loqueris, non voce sed inspiratione, nullam aliam interpretationem quam meam in hac sententia velis. Jube ut leo et catulus isti hunc exterminent et humilient onagrum corpore, quatinus in se reversus, dominisque suis Basilio et Constantino imperatoribus subditus, in die Domini spiritus sit salvus.

42.

Sed astronomi hoc idem de vobis et Nicephoro pronuntiant. Res, inquam, mira. Cum quodam sum 136.0926C| locutus astronomo, qui vestram, domini mei augusti, aequivocique vestri augusti, formam, mores, ut sunt, vere dixit, cunctaque mea praeterita, quasi praesentia dixit. Nec praeteriit quisquam amicorum vel inimicorum, de quibus mens mihi suggessit ut interrogarem, cujus habitum, formam et mores non diceret. Quicquid calamitatis mihi hoc in itinere accidit, futurum esse praedixit. Sit mendacium omne quod dixit; unum, quaeso, solummodo sit verum, quod vos esse facturos Nicephoro praedixit. Fiat utinam, utinam fiat, et tum nil me mali passum esse intelligam!

43.

Scribit etiam praefatus Hippolytus, Graecos non debere Saracenos, sed Francos conterere; qua lectione Saraceni animati, ante triennium cum Manuele 136.0926D| patricio, Nicephori nepote, juxta Scyllam et Charybdim in mari Siculo, bellum parant; cujus immensas copias cum prostravissent, ipsum comprehenderunt, capiteque truncum suspenderunt; cujus socium et commilitonem cum caperent, qui neutrius erat generis, occidere sunt dedignati, sed vinctum ac longa custodia maceratum tanti vendiderunt, 136.0927A| quanti nec ullum hujusmodi mortales sani capitis emerent. Nec infirmiori animo, eadem confirmati lectione, haud multo post magistro Exacontae occurrunt; quem dum in fugam verterent, ejus copias omnibus modis contriverunt.

44.

Est et aliud, quod nunc Nicephorum compulit copias in Assyrios ducere. Argorum enim omnem regionem instans tempus, Deo jubente, eo usque fames attrivit, ut neque tritici duo Papienses sextarii aureo comparentur, hocque ubi ubertas quasi regnat. Hanc pestem, muribus cooperantibus, ita dilatavit, ut messionis tempore quicquid ubique terrarum annonae erat, minimo dato pretio, possessoribus ejulantibus, congregarit. Quod cum juxta Mesopotamiam faceret, ubi frugum copia muribus 136.0927B| absentibus creverat, arenae maris multitudini annonae multitudinem coaequavit. Igitur cum vili hoc commercio turpiter fames ubiubi desaeviret, octoginta milia mortalium, obtentu militiae, secum congregavit; quibus per continuum mensem, quod uno emerat aureo, duobus vendidit. Hae sunt, domine mi, res, quae Nicephorum copias in Assyrios nunc ducere compulerunt. Sed quales, quaeso, copias? vere, inquam, non homines, sed hominibus similes; quibus lingua tantum procax, sed « frigida bello dextera. » Non inspicit in his Nicephorus qualitatem, sed solam quantitatem; quod quam periculosum illi sit, tum sero poenitebit eum, cum imbelles plurimi, multitudine animati, a nostris perpaucis bella scientibus, immo sitientibus, conterentur. 136.0927C|

45.

Cum obsideretis Bareas, trecenti tantummodo Ungari juxta Thessalonicam quingentos Grecos comprehenderunt et in Ungariam duxerunt. Quae res, quia prospere successit, compulit ducentos Ungariorum haud longe Constantinopoli in Macedonia similiter facere; ex quibus, cum incaute per angustam redirent viam, quadraginta sunt capti; quos nunc Nicephorus de custodia eductos, pretiosissimisque vestibus ornatos, patronos sibi et defensores paravit, secum in Assyrios ducens. Verum qualis sit ejus exercitus, hinc potestis conicere, quoniam qui caeteris praestant, Venetici sunt et Amalphitani.

46.

Nunc his omissis, quid mihi acciderit animadvertite. Sexto Kalendas Augusti ( Jul. 27) extra Constantinopolim in Umbria a Nicephoro licentiam 136.0927D| accepi ad vos redeundi. Cumque Constantinopolim venirem, Christophorus patricius eunuchus, qui Nicephori vicem eodem gerit, mihi mandavit non posse me tunc recedere, quia Saraceni tunc occupaverunt mare et Ungarii terram; expectandum mihi esse donec ipsi discederent. Sed utrumque, proh dolor! fuit mendacium. Tunc appositi sunt custodes, qui mihi et meis a domo mea exitum prohiberent. 136.0928A| Latinae linguae pauperes, qui me elemosinarum gratia adierunt, comprehendentes ceciderunt, custodiae tradiderunt; Graecolonon meum, id est Graecae linguae gnarum, non permittebant egredi, saltem ut sumptus emeret, sed cocum solum Graecae linguae ignarum; qui non signorum signis, sed digitorum seu capitis nutibus, cum venditore emptor loquebatur, tantique nummis emebat quatuor, quanti Graecolonus obsonium uno. Et cum amicorum quidam aromata, panes, vinum, poma mitteret, solo cuncta fundentes, nuntios colaphis satis oneratos dimiserunt. Et nisi divina pietas parasset in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me, una mihi parata mors foret accepta. Sed qui permisit temptari, dedit tunc misericorditer 136.0928B| pati. Hujuscemodi me periculum secundo Nonarum Junii usque ad sextum Nonas Octobris Constantinopoli, diebus scilicet centum viginti, maceravit.

47.

Verum ut augerentur calamitates meae, in Assumptione sanctae Dei genitricis et virginis Mariae ( Aug. 15), meo omine non bono venerunt domni apostolici et universalis papae Johannis nuntii cum litteris, quibus rogabant Nicephorum imperatorem Graecorum, ut parentelam firmamque amicitiam faceret cum dilectio spiritualique filio suo Ottone Romanorum imperatore augusto. Quae vox, quae inscriptio, secundum Graecos peccatrix et temeraria, quomodo latorem non occiderit, cur, priusquam laederetur, non oppresserit, qui in aliis rebus saepe videor spermologus et multisonus, in hac, 136.0928C| ut piscis, videor insonus. Objurgabant Graeci mare, impraecabantur aequori, plus justo mirantes, cur peccatum illud portare potuerit, cur fretum dehiscens navim non absorbuerit. « Imperatorem, inquiunt, universalem Romanorum, augustum, magnum, solum Nicephorum scripsisse Graecorum, hominem quendam barbarum, pauperem Romanorum, non piguit! O coelum! o terra! o mare! Sed quid, inquiunt, faciemus hominibus istis sceleratis, criminosis? Pauperes sunt, et si eos occidimus, manus nostras sanguine vili polluimus; pannosi sunt, servi sunt, rustici sunt; si eos flagellamus, non ipsos, sed nos dedecoramus, qui nec Romana scutica deaurata, nec hujusmodi sunt crucibus digni. O utinam alter episcopus, alter marchio 136.0928D| esset! culeis enim suti, post acerbos virgarum ictus, post barbae seu capillorum distractionem, in mare demergerentur. Sed serventur, inquiunt, et quousque sanctissimus imperator Romanorum Nicephorus haec resciscat mala, gravi custodia macerentur. »

48.

Dum haec resciscerem, felices eos, quoniam pauperes, me infelicem, quia divitem, judicavi. Cum domi essem, mea me voluntas pauperem excusabat, 136.0929A| Constantinopoli vero positus, Croesi me habere divitias timor ipse dicebat. Semper mihi pauperies gravis, tunc visa est levis, tunc accepta, tunc amplectenda; amplectenda utique, quae suos perimi, subjectos sibi flagellari non patitur. Et quia haec paupertas Constantinopoli solum suos ita defendit, eodem sit solummodo diligenda.

49.

Igitur apostolicis nuntiis in carcerem traditis, publicana illa epistola Nicephoro in Mesopotamiam mittitur, unde usque ad 2 Idus Septembris non est reversus, qui afferret apologeticum nuntium. Qua die cum rediret, et me lateret, post biduum, decimo octavo scilicet Calendas Octobris, precibus muneribusque effeci, ut vivificum atque salutiferum adorarem lignum; ubi tanto in tumultu populi, clam 136.0929B| custodibus, quidam me adierunt, qui mentem meam lugubrem furtivis sermonibus hilarem reddiderunt.

50.

Decimo quinto autem Calendas Octobris, mortis vitaeque medius, ad palatium sum convocatus. Cumque ad Christophori patricii eunuchi praesentiam venirem, benigne me suscipiens, mihi cum tribus aliis assurrexit. Quorum hujusmodi fuit narrationis initium: « Ostendunt pallor in ore sedens, macies in corpore toto, crinitum caput, prolixa contra morem barba, immensum cordi tuo inesse dolorem, eo quod redeundi ad dominum tuum terminus est dilatatus. Verum ne sancto imperatori, neve nobis succenseas, oramus. Reddimus autem tarditatis tuae causam. Papa Romanus--si tamen papa est vocandus, qui Alberici filio apostatae, 136.0929C| adultero, sacrilego, communicavit, comministravit--litteras nostro sanctissimo imperatori, se dignas, illoque indignas, misit, Graecorum illum, et non Romanorum imperatorem vocans; quod tui domini consilio actum esse, non est ἀμφίσβητον. »

51.

« Quod, inquam mecum, verbum audio? perii; haud dubium est, quin in praetorium recta proficiscar via! »

« Sed papa, audi, aiunt, omnium hominum stolidior, scimus, dicere, dicere vis, nosque id profitemur. At ego: Non id aio.--Audi ergo; sed papa fatuus, insulsus, ignorat Constantinum sanctum imperialia sceptra huc transvexisse, senatum omnem cunctamque Romanam militiam, Romae vero vilia 136.0929D| mancipia, piscatores scilicet, cupediarios, aucupes, nothos, plebeios, servos, tantummodo dimisisse. Nunquam ille hoc nisi tui suggestione scriberet regis; quod quam periculosum ambobus fuerit, nisi resipuerint, proxima tempora declarabunt!

« Sed papa, inquam, simplicitate clarus, ad laudem hoc imperatoris, non ad contumeliam scribere putavit. Constantinum Romanum imperatorem cum Romana militia huc venisse, ac civitatem istam suo 136.0930A| ex nomine condidisse, certo scimus; sed quia linguam, mores vestesque mutastis, putavit sanctissimus papa, ita vobis displicere Romanorum nomen, sicut et vestem. Quod in futuris, vita comite, ostendetur epistolis; quarum superscriptio haec erit: Johannes papa Romanus Nicephoro, Constantino, Basilio, magnis Romanorum imperatoribus atque augustis! » Quod quia nam dixerim, quaeso advertite.

52.

Nicephorus perjurio atque adulterio regni apicem est adeptus. Et quoniam Christianorum omnium salus ad Romani papae pertinet sollicitudinem, mittat Nicephoro dominus papa epistolam sepulchris omnino similem, quae foris sunt dealbata, intus plena sunt ossibus mortuorum; improperet illi intrinsecus, qualiter perjurio et adulterio acceperit 136.0930B| super dominos suos monarchiam; invitet eum ad synodum, et si non venerit, anathemate feriat. Si superscriptio hujusmodi non fuerit, nec ad ipsum usque feretur.

53.

Nunc ad propositum redeamus. Superscriptam ex superscriptione promissionem a me memorati principes cum audiissent, nil inesse doli putantes: « Grates tibi persolvimus, aiunt, o episcope; decet enim sapientiam tuam tantis mediatricem intercedere rebus. Solus es ex Francis, quem nunc diligamus; sed cum depravata, te hortante, correxerint, et ipsi diligentur; tuque iterum ad nos cum veneris, non indonatus abibis!

« Corona aurea sceptroque, cum huc ultra rediero, me Nicephorus donabit! » tacitus dixi.

136.0930C| « Sed dic, inquiunt, vult dominus tuus sanctissimus cum imperatore firmare amicitiam foedere nuptiarum? »

« Cum huc venirem, voluit, inquam, sed quia me diu hic morante litteras non recepit, σφάλμα, id est vitium, a vobis, meque captum putat et vinctum, aestuatque animus ejus totus, ut leaenae, catulis raptis, donec vindictam justa faciat acerbitate, et nuptias abhorreat, atque iram in vos evomat. »

« Si ceperit, inquiunt, non dicimus Italiam--sed nec ipsa capiet eum, in qua ortus est, pauper et gunnata, id est pellicea, Saxonia,--pecunia qua pollemus omnes nationes super ipsum invitabimus, et quasi keramicum [ κεραμοῦ], id est vas fictile, quod confractum reformari nequit, confringemus. Et quoniam 136.0930D| te in decorem suum quaedam pallia emisse putamus, ut in medium proferantur, edicimus; quae sunt vobis digna, plumbea notentur bulla vobisque sinantur; quae vero κωλυόμενα, id est nationibus omnibus, prae nobis Romanis, prohibita, pretio reddito auferantur. »

54.

Quod cum fieret, quinque mihi pretiosissimas purpuras abstulerunt, indignos vos omnesque Italos 136.0931A| Saxones, Francos, Bagoarios, Suevos, immo cunctas nationes, hujusmodi veste ornatos incedere judicantes. Quod quam indecorum quamque contumeliosum sit, molles, effoeminatos, manicatos, tiaratos, teristratos, mendaces, neutros, desides, purpuratos incedere; heroas vero, viros scilicet fortes, scientes bellum, fidei charitatisque plenos, Deo subditos, virtutibus plenos, non! Quid est, si non haec contumelia est? « Sed ubi est, inquam, imperatorius sermo? ubi imperialis promissio? Cum enim illi valedicerem, rogavi, ut in ecclesiae honorem quantivis pretii me permitteret pallia emere. Qui ait: Qualia vis et quanta, ποιότητα καὶ ποσότητα, id est qualitatem et quantitatem, ponens, differentiam plane non posuit, ut diceret: his et illis exceptis. Testis 136.0931B| est Leo coropalates, frater ejus; testis est et interpres Euodisius, Johannes, Romanus; testis sum ipse, qui quod imperator diceret, etiamsi interpres abesset, intellexi. »

« Sed κωλυόμενα, id est prohibita, sunt haec, » inquiunt. « Et cum quae asseris imperator diceret, de talibus saltem, ut somniares, non potuit cogitare; ut enim divitiis, sapientia, ita et caeteris nationibus praestare veste debemus, ut quibus est singularis in virtutibus gratia, sit singularis et in pulchritudine vestis. »

55.

« Haudquaquam singularis, inquam, haec vestis fieri potest, cum penes nos obolariae mulieres et mandrogerontes his utantur. »

« Unde, inquiunt, vobis? »

136.0931C| « A Veneticis et Amelfitanis institoribus, inquam, qui nostris ex victualibus, haec ferendo nobis, vitam nutriunt suam. »

« Sed non amplius hoc facient, aiunt. Scrutabuntur plane, et si quid hujusmodi inventum fuerit, verberibus caesus, crine tonsus, poenas dabit. »

Temporibus, inquam, beatae memoriae Constantini imperatoris huc veneram, non episcopus, sed diaconus, nec ab imperatore aut rege, sed a Berengario marchione missus, et multo plura ac pretiosiora pallia emi, quae neque scrutata, nec a Graecis visa, nec plumbo sunt signata. Nunc, Deo miserante, episcopus, et a magnificis imperatoribus Ottone et Ottone, patre et filio, missus, tanto inhonestor, ut Veneticorum more pallia mea notentur, et quae 136.0931D| quantivis pretii videntur, auferantur, cum in ecclesiae mihi commissae usus ferantur. Non taedet vos contumeliarum mearum, immo dominorum meorum, in quibus contemnor? quod sum custodiae traditus, quod fame sitique cruciatus, quod non ad ipsos redirem, hucusque retentus, nisi etiam, ad cumulum dedecoris eorum, propriis exspolier rebus? Auferte saltem quae sunt empta; dimittite quae sunt dono ab amicis donata. »

« Constantinus, inquiunt imperator, homo lenis, in 136.0932A| palatio manens perpetuo, hujusmodi rebus amicas sibi nationes effecerat; Nicephorus vero basileus homo ταχύχειρ, id est militiae deditus, palatium ceu pestem abhorret; et vocatur a nobis prope simultatis amator atque argumentosus, qui non pretio sibi gentes amicas, sed terrore et gladio sibi subditas facit. Atque, ut cognoscas quanti dominos tuos reges habeamus, quae data sunt coloris hujusmodi, et quae empta, via eadem ad nos revertentur. »

56.

His dictis atque completis, χρυσοβούλιου, id est epistolam auro scriptam et signatam, mihi dederunt, vobis deferendam, sed non vobis dignam, ut mens credit mea. Tulerunt autem et alias litteras argento signatas, atque dixerunt: « Papam vestrum imperiales recipere litteras, indignum esse dijudicamus; 136.0932B| mittit autem illi coropalates, imperatoris frater, non per suos pauperes nuntios, sed per te epistolam, se satis dignam, ut nisi resipuerit, funditus se periisse cognoverit. »

57.

Hanc cum accepissem, vale mihi dicentes, dimiserunt, ocula praebentes satis jucunda, satis amabilia. Sed dum recederem, legationem mihi non me, sed illis satis dirigunt dignam; scilicet quod mihi soli meisque equos darent, sarcinis nullum; sicque nimis, ut res poscebat, turbatus, διασώστη, id est ductori meo, quinquaginta aureorum res pretio dedi. Et cum non haberem quod pro malefactis Nicephoro tunc redderem, hos in pariete invisae domus meae et in mensa lignea versiculos scripsi:

Versus. <poem> 136.0932C| Argolicum non tuta fides; procul esto, Latine, Credere, nec mentem verbis adhibere memento! Vincere dum possit, quam sancte pejerat Argos! Marmore quae vario magnis patet alta fenestris Haec inaquosa domus, concluso pervia soli, Frigora suscipiens, aestum nec saeva repellens; Praesul ab Ausonia Liudprandus in urbe Cremona, Constantinopolim pacis profectus amore, Quattuor aestivis concludor mensibus istic. Induperator enim Bareas conscenderat Otto, Caede simul flammisque sibi loca subdere temptans, Sed precibus remeat Romanas victor ad urbes Inde meis. Nurum promisit Graecia mendax, Quae nec nata foret, nec me venisse doleret, Nec rabiem, Nicephore, tuam perpendere quirem, 136.0932D| Privignam prohibes qui nato jungere herili. Imminet ecce dies, Furiis compulsus acerbis Ni Deus avertat, toto Mars saeviet orbe, Crimine paxque tuo cunctis optanda silebit! <poem>

58.

His conscriptis versibus, sexto Nonas Octobris ( Oct. 2) hora decima, ex illa quondam opulentissima, et florentissima nunc famelica, perjura, mendace, dolosa, rapace, cupida, avara, cenodoxa civitate cum diasoste meo lintre egressus, diebus quadraginta et novem, asinando, ambulando, equitando, jejunando, 136.0933A| sitiendo, suspirando, flendo, gemendo Naupactum veni ( Nov. 20), quae est Nicopoleos civitas, in qua diasostes meus me deserens, duabus parvis impositum navibus, duobus me mandatoribus, qui Hydruntem me per mare conducerent, commendavit. Verum cum entolina, id est praeceptum, jus captionis a Graecorum principibus non haberent, ubiubi spernebantur; nec jam nos ab ipsis, sed ipsi a nobis alebantur. Quam saepe illud Terentianum mecum stomachabar: Tutore opus est, quos defensores paras.

59.

Igitur nonis Kalendis Decembris ( Nov. 23) Naupactum egressus, biduo ad Offidarim fluvium usque perveni, ut meis comitibus non in naviculis, quae eos capere non poterant, residentibus, sed secus litus pergentibus. Positi itaque in Offidaro flumine, 136.0933B| Patras alio maris in litore, decem et octo miliaribus distare prospeximus. Quem apostolicae passionis locum, quia Constantinopolim ascendendo visitavimus, adoravimus, nunc eum visitare et adorare--confiteor peccatum meum!--distulimus. Fecit hoc, domini mei augusti, revertendi ad vos et videndi ineffabile desiderium; et ni hoc solum esset, perpetuo, ut puto, perierim.

60.

Pugnavit contra me insensatum Auster, mare flatibus ab imis turbans sedibus ( an. 968, Nov. 30). Cumque hoc continuis diebus ac noctibus faceret, pridie Kalendas Decembris, ipso scilicet passionis die, intellexi meo mihi hoc accidisse delicto. Sola vexatio intellectum dedit auditui. Fames quippe nos vehementer oppresserat. Terrae incolae, ut nostra 136.0933C| nobis auferrent, interficere nos cogitabant; mare, ne effugeremus, fluctibus aestuabat. Tum conversus ad ecclesiam, quam videbam, flens et ejulans inquam: « Sancte Andrea apostole, compiscatoris, confratris et coapostoli tui Simonis Petri sum servus. Passionis tuae locum non abhorrui, nec superbia declinavi; urit me domum redeundi augustalis jussio, augustalis amor. Si te ad indignationem commovit peccatum meum, eliciat ad misericordiam meorum meritum augustorum. Non habes, fratri quod conferas; confer diligentibus fratrem augustis, inhaerendo ei qui omnia novit. Nosti tu, quanto labore et sudore, quantisque vigiliis et impensis Romanam fratris tui Petri apostoli ecclesiam, ex impiorum manibus ereptam, ditaverint, honoraverint, 136.0933D| exaltaverint, et in statum proprium reformaverint. Si mea me praecipitant opera, ipsorum saltem liberent merita; quosque vult praedictus fide et sanguine frater tuus, apostolorum princeps apostolus Petrus, in aliis rebus gaudere et prosperari, in hac, id est in me, quem ipsi direxerant, minime contristari! »

61.

Non est, domini mei augusti imperatores, 136.0934A| verum dico, non est adulatio haec, nec consuo nunc pulvillos sub cubito manus; res, inquam, vera est. (Dec.) Post biduum vestris meritis tanta est fretum tranquillitate sedatum, ut, cum nautae nobis aufugerent, ipsi Leucaten usque navigaremus, miliaribus scilicet centum et quadraginta, nihil discriminis aut tristitiae patientes, nisi parum in faucibus fluminis Acheloi; ubi discurrentes velociter fluctus ejus maris unda reverberat.

62.

Quid ergo, praepotentes augusti, retribuetis Domino pro omnibus quae retribuit in me vobis? Dicam quid. Hoc Deus vult, hoc petit; et quamvis sine vobis hoc facere possit, vult tamen hujus rei esse hypurgos, id est ministros; ipse enim quod ei offeratur dat, custodit quod exigat, ut possit coronare 136.0934B| quod praestat. Advertite igitur, quaeso. Nicephorus cum omnibus ecclesiis homo sit impius, livore, quo in vos abundat, Constantinopolitano patriarchae praecepit, ut Hydrontinam ecclesiam in archiepiscopatus honorem dilatet, nec permittat in omni Apulia seu Calabria latine amplius, sed graece divina mysteria celebrare. Mercatores dicit fuisse praeteritos papas et Spiritum sanctum vendidisse, quo vivificantur et reguntur omnia, qui replet orbem terrarum, qui scientiam habet vocis, qui est cum Deo patre et filio ejus Jesu Christo coaeternus et consubstantialis, sine initio, sine fine, permanens verus, qui pretio non aestimatur, sed a mundis corde tanti emitur, quanti habetur. Scripsit itaque Polyeuctos Constantinopolitanus patriarcha privilegium 136.0934C| Hydrontino episcopo, quatinus sua auctoritate habeat licentiam episcopos consecrandi in Acirentila, Turcico, Gravina, Maceria, Tricario, qui ad consecrationem domini apostolici pertinere videntur. Sed quid hoc memorem, cum ipsa Constantinopolitana ecclesia nostrae sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae Romanae merito sit subjecta? Scimus, immo videmus, Constantinopolitanum episcopum pallio non uti, nisi sancti patris nostri permissu. Verum cum impiissimus Albericus, quem non stillatim cupiditas, sed velut torrens, impleverat, Romanam civitatem sibi usurparet, dominumque apostolicum quasi servum proprium in conclavi teneret, Romanus imperator filium suum Theophylactum eunuchum patriarcham constituit; cumque eum Alberici 136.0934D| cupiditas non lateret, missis ei muneribus satis magnis, effecit, ut ex papae nomine Theophylacto patriarchae litterae mitterentur, quarum auctoritate cum ipse, tum successores ejus, absque paparum permissu palliis uterentur. Ex quo turpi commercio vituperandus mos inolevit, ut non solum patriarchiae, sed etiam episcopi totius Graeciae, palliis utantur. Quod quam absurdum sit, censore opus 136.0935A| non est. Est ergo meum consilium, sanctam fieri synodum, et ad eandem vocari Polyeuctum. Quod si venire, et σφάλματα sua, id est vitia, superius scripta canonice emendare noluerit, quod sanctissimi canones decreverint, fiat. Vos interim, praepotentes augusti, ut coepistis, laborate; efficite, ut si nolit nobis Nicephorus, quem canonice arguere disponimus, oboedire, audiat vos, quorum copiis non audet cadaverosus occurrere. Hoc, inquam, est, quod nos apostoli, domini et commilitones nostri, facere volunt. Non est a Graecis Romanus vilis tenendus locus, quia recessit inde imperator Constantinus; verum eo magis colendus, venerandus, adorandus, quia venerunt illuc apostoli doctores sancti, Petrus et Paulus. Ac de his satis me scripsisse 136.0935B| sufficiat, donec Deo largiente sanctissimorumque apostolorum orationibus, ex Graecorum ereptus manibus, vos adeam. Et tunc non taedeat dicere, quod hic non piguit scribere. Nunc ad propositum redeamus.

63.

Octavo Idus Decembris ( Dec. 6) Leucatem venimus, ubi ab episcopo ipsius loci eunucho, sicut et ubique ab aliis, inhumanissime suscepti et tractati sumus. In omni Graecia, veritatem dico, non mentior, non reperi hospitales episcopos. Divites sunt, pauperes sunt; divites aureis quibus plena luditur arca; pauperes ministris seu utensilibus. Soli mensulae assident nudae, paximacium sibi apponentes, balneaque tunc vitro permodico non bibentes, sed sorbillantes. Ipsi vendunt, ipsi emunt; 136.0935C| ostia ipsi claudunt, ipsi aperiunt; ipsi dapiferi, ipsi agasones, ipsi capones--sed, ha! caupones volui scribere, verum res ipsa, quae vera est, veritatem etiam nolentem compulit scribere--dicimus enim, quia capones sunt, id est, eunuchi, quod canonicum non est; sunt et caupones, id est tabernarii, quod contra canones est; quorum Incipit et claudit coenam lactuca tenacem, Claudere quae coenas lactuca solebat avorum! Felices eos, si paupertatem Christi haec imitaretur, pauperes judicarem! Facit hoc asper nummus et auri sacra fames. Verum parcat illis Deus! Hoc eo illos puto facere, quoniam eorum ecclesiae sunt tributariae. Leucatensis mihi juravit episcopus, quotannis ecclesiam suam debere Nicephoro 136.0935D| aureos centum persolvere, similiter et caeteras plus minusve, secundum vires suas. Quod quam iniquum sit, sanctissimi patris nostri Joseph acta demonstrant, quia cum Aegyptum totam famis tempore 136.0936A| tributariam Pharaonis faceret, sacerdotum terram a tributo liberam esse permisit.

64.

Igitur decimo nono Kalendas Januarii ( Dec. 14) Leucaten exeuntes, ipsique, quoniam, ut superius scripsimus, nautae effugerant, navigantes, decimequinto ( Dec. 18) ad Coriphus pervenimus, ubi ante navis egressionem occurrit nobis strategos quidam, Michael nomine, Chersionitis, a loco scilicet Chersona; homo ipse canus capite, facie hilaris, sermone bonus, risu semper jucundus, sed, ut post patuis, mente diabolus; quod et Deus apertis mihi monstravit indiciis, si mea tunc mens hoc potuisset conicere. Mox enim ut pacem, quam corde non ferebat, mihi osculo dedit, tota Coriphus, magna scilicet insula, tremuit; nec solum semel, sed ter eadem 136.0936B| die pertremuit. Post quatriduum autem, undecimo scilicet Calendas Januarii ( Dec. 22), dum in mensa positus panem comederem, qui ampliabat super me calcaneum suum, verecundatus sol facinus tam indignum, lucis suae radios abscondit, et eclipsin passus, Michaelem illum terruit, sed non immutavit.

65.

Dicam ergo, quid illi causa amicitiae fecerim, quidnam ab eo pro recompensatione perceperim. Dum Constantinopolim ascenderem, illud vestrum pretiosissimum scutum, miro opere deauratum et fabricatum, quod mihi domini mei augusti dedistis caeteris cum muneribus, ut amicis meis Graecis darem, filio ipsius contuli. Nunc Constantinopolim rediens, patrem pallio donavi pretiosissimo; pro quibus 136.0936C| omnibus gratias distribuit ejusmodi: Scripsit Nicephorus, ut quacunque hora se adirem, absque mora chelandio impositum Leoni kitoniae dirigeret; quod ipse non fecit; verum diebus viginti me retentum, non suis sed propriis me stipendiis aluit, donec a praefato Leone kitonita nuncius venit, qui illum, cur me moraretur, objurgavit ( An. 969, Jan. 7). Verum cum objurgationes meas, lamenta et suspiria mea ferre non posset, recessit, meque homini tam iniquo et pessimo commendavit, ut sumptus saltem me emere non permitteret, donec a me cortinam, librae argenti pretio dignam, acciperet, et cum post viginti dies inde discederem, nuntius ipse, cui cortinam dederam, nauclero jussit, ut post acroteria, id est promontorium quoddam, me positum fame 136.0936D| perire permitteret. Hoc autem eo fecit, quoniam, ne purpuras haberem absconditas, mea pallia regiravit; ex quibus dum unum vellet accipere, non accepit O. Michaeles, Michaeles, ubi vos tot simul talesque 136.0937A| reperi! Custos meus ille Constantinopolitanus Michaeli suo rivali me commendavit, malus pessimo, pessimus iniquo. Michael vocatus est et diasostes meus, homo quidem simplex, cujus sancta simplicitas tantum mihi pene nocuit, quantum et istorum perversitas. Sed ab his parvulis Michaelibus impegi 136.0938A| in te Michaelem magnum, semiheremitam, semimonachum. Dico, et verum dico: non proderit tibi balneum, quo te assidue potas in amore beati Joannis Praecursoris. Qui enim ficte Deum quaerunt, nunquam invenire merentur. . . . . .

Hic nonnulla excidisse patet

(no apparatus)