Jump to content

Rerum Condicio

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rerum Condicio
1926
editio: incognita
fons: incognitus

PII PP. XI CONSTITUTIO APOSTOLICA

Rerum Condicio DE APPROBATIONE REGULAE TERTII ORDINIS REGULARIS SERAPHICI PATRIS S. FRANCISCI

[Transcriptus ex Acta Apostolicae Sedis, An. XIX — Vol. XIX, n. 11: 3 Novembris 1927]

________________________________________

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

RERUM CONDICIO ea erat, in Italia praesertim, sub exitum saeculi duodecimi aliquantoque serius, ut, quamvis universe christiana societas in fide consisteret, homines tamen nimis multi, fluxarum rerum cupiditate distenti vitaeque superbia elati, in omnem morum pravitatem erumperent; atque, elanguescente iam caritate Christi, odia usquequaque foverent et civitates ad intestina bella calamitose impellerent. Nihil igitur optatius tum esse poterat quam ut singularis vir a Deo excitaretur qui, virtutum omnium laude praecellens, et opportuna remedia his malis afferret et populos ad christianos spiritus revocaret. Iamvero nemo ignorat societatis eorum temporum emendandae munus praecipue Francisco Assisiensi divinitus demandatum esse, qui effrenatis vitiis studium opponens christianae humilitatis et paupertatis, mutua omnes caritate coniungere studuit. Itaque cum plurimi unidque ad tantum virum confluerent discipuli, in immensum sane succrevit Franciscalium Familia, cum ex sodalibus trium Ordinum quos Franciscus ipse constituit, tum deinceps ex iis tertiariis qui, perfectioris vitae cupidi, communem vitam agentes, sodales Tertii Ordinis Regularis nuncupati sunt. Merito igitur hi quoque Seraphici Patris memoriam, septimo exeunte saeculo ab obitu eius sanctissimo, non solum piis supplicationibus sollemnibusque sacris publice habitis, sed etiam actuosioris pietatis propositis laeto animo per hunc annum celebrarunt. Etenim omnes norunt quam diligenter, inde ab instituti sui initio, tertiarii regulares sanctum Francisci spiritum induere contenderint, eundemque in multa religionis et caritatis opera traducere consueverint. Quapropter factum est ut Decessor Noster Leo PP. X, Constitutione data Inter cetera, eorum Regulam comprobaret. Atqui, ut in humanis rebus contingit, plura quidem, decursu temporum, quae a Leone PP. X decreta fuerant, vel prorsus obsolevere vel cum quibusdam Codicis iuris canonici praescriptis non omnino consentiunt. Quamobrem necesse fuit ut illa Leonis X lex ad nostra haec tempora itemque ad recentiora Ecclesiae decreta accommodaretur, ut Tertiarii Regulares, aliaeque multiplices votorum simplicium religiosae familiae quae, cum in suum ipsarum institutum Francisci spiritum induxerint et franciscali nomine utantur, Franciscum Patrem quodam modo habent, novum inde incrementum capientes, alacritate vel maiore optime de christiana civilique re mereri pergerent. Itaque legis huiusmodi emendandae munus Sacrae Congregationi negotiis Religiosorum praepositu plenius imbutam et hodierno Ecclesiae iuri congruentem confecisset, eam ipsam Nobis approbandam pro officio subiecit; cuius quidem Legis ea sunt capita quae hic referuntur.

REGULA TERTII ORDINIS REGULARIS SERAPHICI PATRIS S. FRANCISCI CAPUT I

Summa vitae religiosae

1. Forma vitae Fraturm et Sororum Tertii Ordinis regularis sancti Francisci, haec est: Domini nostri Iesu Christi santum Evangelium observare, vivendo in obedientia, castitate et paupertate.
2. Fratres et Sorores, ad imitationem Patris Seraphici, promittunt obedientiam et reverentiam Domino Papae et Ecclesiae Romanae. Tenentur etiam obedire Superioribus suis canonice institutis, in omnibus quae respiciunt finem generalem et specialem proprii Instituti (Ex Reg. I et II Ordinis, cap. I).

CAPUT II

De novitiatu et professione

3. Fratres et Sorores ad hunc Tertium Ordinem recipiendi debent esse fideles catholici, de haeresi non suspecti, in obedientia Romanae Ecclesiae firmi, matrimonio non ligati, debitis expediti, corpore sani, animo prompti, nulla vulgari infamia maculati, cum proximis reconciliati. Et de iis omnibus, antequem recipiantur, ab eo qui recipiendi habet facultatem, sunt diligenter examinandi (Regula III Ord. a Leone X approbata, cap. I), sacris canonibus Constitutionibusque propriis servatis.
4. Annus novitiatus debet sub disciplina Magistri hoc habere propositum, ut informetur alumni animus studio regulae et constitutionum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitiorum semina radicitus exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas. Conversi praeterea diligenter in christiana doctrina institutantur, speciali collatione ad eos habita semel saltem in hebdomada (can. 565 § 1 et 2).
5. Expleto tempore probationis, qui idonei inveniuntur, ad professionem admittantur.

CAPUT III

De caritate erga Deum et proximum

6. Remotis per tria sacra vota obstaculis, quae sanctimoniam impediunt, Fratres et Sorores contendant legem divinam implere, quae tota pendet in caritate erga Deum et proximum. Caritas est omnium virtutum forma et vinculum perfectionis. Ad mortificanda vitia, ad proficiendum in gratia, ad consequendam virtutum omnium summam, nihil melius, nihil validius caritate.
7. Magnum signum et adiumentum dilectionis in Christum est frequens, imo quotidianus accessus ad SS. Eucharistiam, quae simul est et sacrum convivium et memoria Passionis eius. Sit quoque religiosarum animarum cura Dominum Iesum, sub mirabili mysterio nobiscum manentem, frequenter visitare ac devote venerari: hoc enim maximum est Sacramentum in Ecclesia et fons inexhaustus bonorum omnium.
8. Probatio autem dilectionis in Deum est exercitium caritatis erga proximum; ideo in vero Christi discipulo caritas in proximum maxime eluceat; omnis locutio sit ordinata, utilis et honesta: ut caritas abundet in opere, necesse est eam in corde prius abundare.

CAPUT IV

De divino officio, oratione et ieiunio

9. Fratres et Sorores, prout propriae Constitutiones ferunt, digne, attente ac devote divinum officium persolvant.

Conversi vero et Conversae dicant duodecim Pater pro Matutino et Laudibus, pro qualibet alia hora canonica quique.

10. Quolibet autem die, nisi legitime impediantur, debent Missam audire, et procurare quod habeant pium sacerdotum ab Ordinario loci probatum, qui illis verbum Dei certis diebus proponat et eos ad poenitentiam et virtutes inducat (Reg. III Ord. cit., cap. IV).
11. Debent etiam quolibet die intra se et Deum, cogitare quid fecerint, dixerint et cogitaverint, seu conscientiae examen peragere; de propriis culpis veniam humiliter petere ac emendationis proposita Deo offere et commendare (Reg. cit., cap. IV).
12. Curent omnes per frequentem Christi Passionis meditationem devotionis fervorem quotidie nutrire et fovere; Seraphicum Patriarcham sequantur et imitentur, ut valeant et ipsi cum S. Pau o exclamare: « Chisto confixus sum cruci ». « Vivo autem iam non ego: vivit in me Christus », (GAl., II, 19-20).
13. Praeter abstinentias et ieiunia quibus omnes fideles adstringuntur, ea observent quae in propriis Constitutionibus ordinantur, praesertim vigilias solemnitatum Immaculatae Conceptionis et Seraphicis P. Francisci.

CAPUT V

De modo interius exteriusque conversandi

14. Cum Fratres et Sorores huius Fraternitatis dicantur de Poenitentia, mortificationis crucem quotidie ferant, sicut vere poenitentibus congruit.
15. Oportet insuper eos ab omni curiositate, tam in vestimentis quam in aliis quibuscumque abstinere. Et iuxta Apostolorum principis beati Petri salubre consilium, depositis ceteris vanis huius saeculi ornamentis, nullum ornamentum corporale portare debent, nisi proprium religionsum habitum (Reg. cit., cap. VI). Tenentur etiam ad clausuram servandam iuxta sacros canones et proprias Constitutiones.
16. Debent quoque esse parci in verbis et locutionibus, quae raro sine peccato multiplicantur. Talis sit Fratrum et Sororum conversatio, ut omnes verbo et exemplo aedificent ac memores sint Dominum dixisse: « Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. » (Matt., V, 16). Pacem annuncient omnibus humili et devota salutatione utentes: et pacem non in ore tantum, sed et in corde semper secum deferant (Reg.. cit., cap. VI).

CAPUT VI

De cura infirmorum

17. Si quis Frater vel Soror in infirmitatem ceciderit, nemo sit qui operam suam adiutricem neget; sed Superiorum erit congruum pro infirmo servitium disponere. Ceteros, tali servitio non addictos, infirmum visitare non pigeat, et consolatoriis verbis confortare. Non tantum infirmis sed et senibus, aut alio modo indigentibus, caritatis officia omnes laeto animo praestent sicut decet seraphici Patris filios.
18. Teneantur potissimum Superiores infirmum vel infirmam monere de infirmitatis poenitentia acceptanda, de vera conversione ad Deum facienda, mortis quoque propinquitatem proponant et iudicii divini districtionem simulque divinam misericordiam (Reg. cit., cap. VII).
19. Postquam aliquis Frater vel Soror ab hac luce migraverit, Superiores curabunt quod eius exsequiae magna cum pietate celebrentur (Reg. cit., cap. IX). Pro anima vero cuiusque defuncti statuta suffragia fideliter persolvantur.

CAPUT VII

De labore et modo laborandi

20. Qui Dei servitio, Spiritus Sancti adiuvante gratia, sese manciparunt, otium fugiant, et divinis laudibus, vel religiositatis aut caritatis operibus fideliter et devote incumbant (cf. Reg. II Ord., cap. VII).
21. Religiosi ideo officia sua propter Deum adimpleant, et quidquid ab eis Superiores exquisierint, prout vires ferunt, devote et fideliter, ut dictum est, perficiant. Viliora etiam, si quae facienda sint, ne recusent; imo libentius quam alia peragant, Seraphici Patris vestigia sequentes.
22. Omnia in caritate fiant, et sanctus Dei amor animos religiosorum ad opera perficienda ita impellat, ut nonnisi pro eius gloria et honore operari eos contigat: et Sancti Pauli Apostoli monitum adimpleant: « Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei » (I. Cor., X, 31).

CAPUT VIII

De obligatione servandi quae in Regula continentur

23. Omnia et singula in praesenti Regula contenta sunt consilia ad facilius salvandas animas viatorum, et nulla sunt obligatoria ad peccatum, mortale et veniale, nisi humano vel divino iure aliquis esset obligatus (Reg. cit., cap. X).
24. Obligantur tamen Fratres et Sorores facere poenitentias sibi a Superioribus impositas, quando super hoc requiruntur. Obligantur etiam ad tria vota essentialia: ad paupertatem, iuxta terminos propriorum statutorum; ad castitatem, se adstringendo ad servandum caelibatum et insuper novo titulo, id est ipsius voti, ad abstinendum a quocumque actu, tum externo, tum interno castitati opposito; ad obedientiam, assumendo obligationem obediendi mandat legitimi Superioris ad normam propriarum Constitutionum (cf. Reg. cit., cap. X).
25. Omnes tam Fratres quam Sorores ad religiosi status quem professi sunt praescriptum, vitam instituant et componant, atque in primis, quae ad suorum votorum perfectionem pertinent, fideliter observent. Ea praesertim maximi faciant, quae ad Seraphici Patris caritatem et paupertatem sectandas inducunt: filium enim maxime decet Parentis sui et imaginem et virtutes referre.

CONCLUSIO

SANCTI PATRIS FRANCISCI BENEDICTIO Quicumque haec observaverint, in caelo repleantur benedictione altissimi Patris caelestis, et in terra repleantur benedictione dilecti Filii sui, cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus Virtutibus caelorum et omnibus Sanctis. Et ego Frater Franciscus, parvulus vester et servus, quantumcumque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem, quam habeatis cum omnibus Virtutibus caelorum et omnibus Sanctis nunc et in saecula saeculorum. Amen (Ex Seraphici Patris testamento).

Nos quidem, veterem legem Leonis PP. prorsus abrogantes, libenter, saeculo a Francisci obitu septimo exeunte, hanc Regulam Tertii Ordinis Regularis Seraphicis Patris Francisci apostolica auctoritate Nostra approbamus et confirmamus: id fore plane confisi ut Tertiarii Regulares, iique omnes qui, etsi vota sollemnia ex instituto non habent, religiosam tamen vitam, duce Francisco, agunt, spiritu novae Legis roborati, quemadmodum egregie scribebat Decessor Noster Benedictus PP. XV, ceteris sodalibus Tertiariis, qui mundi negotiis curisque impliciti remaneant, in christiana perfectione colenda sint exemplo, eisque tamquam duces ad sempiternam salutem quaerendam praeire pergant.1 Haec mandamus, decernentes, praesentes Litteras et Statuta in eas inserta atque inclusa, firma, valida atque efficacia semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant aut in posterum spectare poterunt, nunc et pro tempore amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet, etiam speciali atque individua mentione dignis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis atque excerptis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die IV mensis Octobris, in festo Sancti Francisci Assisiensis, anno MDCCCCXXVII, Pontificatus Nostri sexto.

C. Card. LAURENTI, S. Congreg. de Religiosis Praefectus DE SPECIALI MANDAT SS.MI FR. ANDREAS CARD. FRÜHWIRTH, S. R. E. Cancellarius Ioseph Wilpert, Protonotarius Apostolicus, Decanus. Dominicus Jorio, Protonotarius Apostolicus. (L + P.) Reg. in Canc. Apostolica, vol., XXXVI, n. 87.

________________________________________ 1 Cf. Acta Apostolicae Sedis, vol. XIII, p. 131 (N. M.).