Jump to content

Rescriptum (Damasus I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rescriptum
saeculo III

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum


DamPap.Rescri2 130 Damasus papa Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Rescriptum

Beatissimo fratri et coepiscopo AURELIO DAMASUS.

Scripta sanctitatis tuae debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam apostolica instituta (ut dignum erat) cognovimus. Qua de re quaedam ex his quae petisti misimus, et quaedam adhuc cum iterum miseris, mittere cupimus. Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine praedecessorum nostrorum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum sub certis signaculis non mitteremus. Quae te et custodire optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur, quia violatores voluntarie canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praefixum est, aliquid proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quoniam, ut jam praelibatum est, contra eum agit cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet, et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis saepissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat. Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda, et diligenter tractanda, ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate (quod absit) transgrediamur, sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino mercedis gloriam, et laboris cumulum eorum meritis auxiliante Domino habere mereamur. His itaque rite deliberatis, et ad ecclesiarum vestrarum notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat, sed vestra sapiens et sana doctrina quae cupit vos per omnia placere Deo illis cohaeredes et comparticipes coelestis regni in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data XVI Kalend. Junii, Gratiano et Ciritio IV consulibus.