Jump to content

Respicientes ea

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Respicientes ea
1871

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS p. 136

PIUS PP. IX

RESPICIENTES EA*

EPISTOLA ENCYCLICA


QUA RERUM ENARRATIONE PRAEMISSA DE IIS QUAE VIOLENTAM CAPTIONEM
URBIS PRAECESSERUNT ET SUBSEQUUTA SUNT,
CENSURAE IAM LATAE CONFIRMANTUR.


Sanctissimi Domini Nostri Pii Divina providentia PAPAE IX Epistola
encyclica ad omnes Patriarchas, Primates, Archiepiscopos,
Episcopos aliosque locorum Ordinarios gratiam et communionem
cum Apostolica Sede habentes.


Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Respicientes ea omnia, quae Subalpinum Gubernium pluribus ab annis non intermissis molitionibus gerit ad evertendum civilem Principatum singulari Dei providentia huic Apostolicae Sedi concessum, ut Beati Petri successores in exercitio spiritualis suae iurisdictionis necessaria ac plena libertate et securitate uterentur; fieri non potest, VV. FF., ut in tanta contra Ecclesiam Dei et Sanctam hanc Sedem conspiratione intimo cordis Nostri dolore non moveamur: atque hoc tam luctuoso tempore, quo idem Gubernium sectarum perditionis consilia sequens, sacrilegam almae Urbis Nostrae et reliquarum civitatum, quarum Nobis imperium ex superiori usurpatione supererat, invasionem quam iamdiu meditabitur, contra omne fas, vi armisque complevit, dum Nos arcana Dei consilia coram Ipso prostrati humiliter veneramur, illam Prophetae vocem usurpare cogimur « ego plorans et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam; facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus » (Ierem. thr. 1 , 16).

Satis quidem VV. FF., a Nobis exposita et catholico orbi iamdiu patefacta est nefarii huius belli historia, idque fecimus pluribus Allocutionibus Nostris, Encyclicis, Brevibusque litteris diverso tempore habitis aut datis, nempe diebus 1 Novembris an. 18S0, 22 Ian. et 26 Iulii 1855, 18 et 28 Iunii et 26 Sept. 1859, 19 Ian. 1860, ac Apostolicis Litteris 26 Martii 1860, Allocutionibus deinde 28 Sept. 1860, 18 Martii et 30 Sept. 1861 et 20 Septembris 17 Octob, et 14 Nov. 1867. Horum documentorum serie, perspectae atque exploratae fiunt gravissimae iniuriae a Subalpino Gubernio, iam ante ipsam Ecclesiasticae ditionis superioribus annis inceptam occupationem, Supremae Nostrae et huius Sanctae Sedis auctoritati illatae, tum legibus contra naturale, divinum et ecclesiasticum ius rogatis, tum sacris ministris, religiosis familiis et Episcopis ipsis indignae vexationi subiectis; tum obligatam solemnibus conventionibus cum eadem Apostolica Sede initis fidem infringendo, atque earum inviolabile ius praefracte denegando vel eo ipso tempore, quo novas Nobiscum tractationes inire velle significabat. Ex iisdem documentis plane liquet, VV. FF., totaque videbit posteritas, quibus artibus et quam callidis ac indignis molitionibus idem Gubernium ad iustitiam et sanctitatem iurium huius Apostolicae Sedis opprimendam pervenerit, ac simul cognoscet quae curae Nostrae fuerint in illius audacia, quae augebatur in dies, quantum in Nobis erat compescenda atque in Ecclesiae causa vindicanda. Probe nostis anno 1859 ab ipsa Subalpina potestate praecipuas Aemiliae civitates submissis scriptis, conspiratoribus, armis, pecunia ad perduellionem fuisse excitatas; nec multo post, comitiis populi indictis, captatisque suffragiis plebiscitum confictum esse, eoque fuco et nomine provincias Nostras in ea regione positas a paterno Nostro imperio, bonis frustra refragantibus, avulsas. Perspectum quoque est, anno deinde consequuto, idem Gubernium ut alias huius S. Sedis provincias in Piceno, Umbria et Patrimonio sitas in praedam suam converteret, dolosis praetextibus adductis, improviso impetu milites Nostros et voluntariam Catholicae iuventutis manum, quae religionis spiritu et pietate erga communem Palentem adducta ex omni orbe ad defensionem Nostram convolaverat, magno circumvenisse exercitu, eosque tam subitam irruptionem minime suspicantes, impavide tamen pro religione certantes cruento proelio oppressisse. Neminem latet insignis eiusdem Gubernii impudentia et hypocrisis, qua ad minuendam sacrilegae huius usurpationis invidiam iactare non dubitavit se illas invasisse provincias ut principia moralis ordinis ibi restitueret, dum tamen reipsa ubique falsae cuiusque doctrinae diffusionem cultumque promovit, ubique cupiditatibus et impietati habenas laxavit, immeritas etiam poenas sumens de Sacris Antistibus, de Ecclesiasticis cuiusque gradus viris, quos in custodiam abripuit et publicis contumeliis vexari permisit, cum interea insectatoribus et iis, qui ne Supremi quidem Pontificatus dignitati in persona humilitatis Nostrae parcebant, impune esse pateretur. Constat praeterea, Nos debito officii Nostri munere non solum iteratis semper obstitisse consiliis et postulationibus Nobis oblatis, quibus agebatur ut officium Nostrum turpiter proderemus, vel scilicet iuribus et possessionibus Ecclesiae dimissis ac traditis, vel nefaria cum usurpatoribus conciliatione inita; verum etiam Nos iniquis hisce ausibus et facinoribus contra omne humanum et divinum ius perpetratis solemnes protestationes coram Deo et hominibus opposuisse, illorumque auctores et fautores Ecclesiasticis censuris obstrictos declarasse et quatenus opus esset iisdem censuris in illos denuo animadvertisse. Denique exploratum est, praedictum Gubernium in sua contumacia suisque machinationibus nihilominus perstitisse, rebellionemque in reliquis Nostris provinciis et in Urbe praesertim promovere immissis perturbatoribus ac omnis generis artibus sine intermissione curavisse.

Hisce autem conatibus minime ex sententia procedentibus propter inconcussam Nostrorum militum fidem, Nostrorumque populorum amorem ac studium insigniter et constanter Nobis declaratum, turbulentam demum illam tempestatem in Nos empisse anno 1867, quum Autumni tempore conversae in Nostros fines et hanc Urbem fuerunt perditissimorum hominum cohortes scelere et furore inflammatae et subsidiis Gubernii eiusdem adiutae, quorum ex numero occulti plures in ipsa hac Urbe pridem consederant; atque ab earum vi, crudelitate et armis omnia Nobis Nostrisque dilectissimis subditis acerba et cruenta timenda erant, uti liquido apparuit, nisi Deus misericors earumdem impetus et strenuitate Nostrarum copiarum et valido Iegionum auxilio ab inclyta natione Gallica Nobis submisso irritos reddidisset.

In tot vero dimicationibus, in tanta periculorum, sollicitudinum, acerbitatum serie maximum Nobis interim Divina Providentia solatium conferebat ex praeclara vestra, VV. FF., vestrorumque Fidelium erga Nos et hanc Apostolicam Sedem pietate ac studio, quod et insignibus significationibus editis et catholicae charitatis operibus iugiter demonstrastis. Et quamquam gravissima in quibus versabamur discrimina vix aliquas Nobis inducias relinquerent, nihil tamen unquam, Deo Nos confortante, curarum remisimus, quae ad temporalem subditorum Nostrorum prosperitatem tuendam pertinebant; ac quae esset apud Nos tranquillitatis et securitatis publicae ratio, quae optimarum quarumcumque disciplinarum et artium conditio, quae populorum Nostrorum erga Nos fides et voluntas, omnibus nationibus facile innotuit, ex quibus advenae frequentissimi in hanc Urbem, occasione praesertim plurium celebritatum, quas peregimus, sacrorumque solemnium certatim omni tempore confluxerunt.

Iamvero cum res ita se haberent nostrique populi tranquilla pace fruerentur, Rex Subalpinus eiusque Gubernium, capta occasione ingentis inter duas potentissimas Europae nationes flagrantis belli, quarum cum altera pepigerant se inviolatum servaturos praesentem ecclesiasticae ditionis statum, nec a factiosis violari passuros, protinus reliquas dominationis Nostrae terras sedemque ipsam Nostram invadere et in suam potestatem redigere decreverunt. At quorsum haec hostilis invasio, quaenam causae praeferebantur? Notissima profecto cuique sunt ea quae in Epistola Regis die 8 proxime elapsi Septembris ad Nos data et per ipsius Oratorem ad Nos destinatum Nobis tradita disseruntur, in qua longo fallacique verborum et sententiarum ambitu, ostentatis amantis filii et catholici hominis nominibus causaque obtenta publici ordinis, Pontificatus ipsius et personae Nostrae servandae, illud poscebatur, ne temporalis nostrae potestatis eversionem velut hostile facinus vellemus accipere, atque ultro eadem potestate cederemus futilibus confisi sponsionibus ab ipso oblatis, quibus vota, ut aiebat, populorum Italiae cum supremo spiritualis Romani Pontificis auctoritatis iure et libertate conciliarentur. Nos equidem non potuimus non vehementer mirari, videntes qua ratione vis, quae Nobis brevi inferenda erat, obtegi et dissimulavi vellet, nec potuimus non dolere intimo animo vicem Regis eiusdem qui iniquis consiliis adactus, nova in dies Ecclesiae vulnera infligit et hominum magis quam Dei respectu habito, non cogitat esse in caelis Regem regum et Dominum dominantium, qui « non subtrahet personam cuiusquam, nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, fortioribus autem fortior instat cruciatio (Sap. VI, 8 et 9.).» Quod autem attinet ad propositas Nobis postulationes, cunctandum Nobis non esse censuimus, quin officii et conscientiae legibus parentes, Praedecessorum Nostrorum exempla sequeremur, ac praesertim fel. rec. Pii VII, cuius invicti animi sensa ab eo prolata in simili prorsus causa, ac Nostra est, hic uti Nobis communia exprimere ac usurpare iuvat. Memineramus cum S. Ambrosio (De Basil, trad. n. 17) Naboth Sanctum » virum possessorem vineae suae interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret, ubi rex succisis vitibus olus vile sereret, eumdem respondisse: absit ut ego patrum meorum tradam hereditatem. Multo hinc minus fas esse Nobis iudicavimus tam antiquam ac sacram hereditatem (temporale scilicet Sanctae huius Sedis Dominium non sine evidenti providentiae divinae consilio a Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris tam longa saeculorum serie possessum) tradere, aut vel tacite assentiri, ut quis Urbe principe Orbis Catholici potiretur, ubi perturbata destructaque sanctissima regiminis forma, quae a Iesu Christo Ecclesiae Sanctae Suae relicta fuit atque a Sacris canonibus Spiritu Dei conditis ordinata, in eius locum sufficeret Codicem non modo sacris Canonibus, sed Evangelicis etiam praeceptis » contrarium atque repugnantem, inveheretque, utassolet, novum huiusmodi rerum ordinem qui ad consociandas confundendasque sectas superstitionesque omnes cum ecclesia Catholica manifestissime tendit. Naboth vites suas vel proprio cruore defendit (S. Ambros. ibid.). Num poteramus Nos, quidquid tandem eventurum esset Nobis, non iura possessionesque Sanctae Romanae Ecclesiae defendere, quibus servandis, quantum in Nobis est, solemnis iurisiurandi Nos obstrinximus religione? Vel non libertatem Apostolicae Sedis cum libertate atque utilitate Ecclesiae universae adeo coniunctam vindicare?

Ac quam magna revera sit temporalis huius Principatus congruentia atque necessitas ad asserendum Supremo Ecclesiae Capiti tutum ac liberum exercitium spiritualis illius, quae divinitus Illi toto orbe tradita est, potestatis, ea ipsa, quae nunc eveniunt (etiamsi alia deessent argumenta) nimis iam multa demonstrant (Litt. Apost. 10 Iun. 1809.)».

His igitur inhaerentes sensibus quos in pluribus Allocutionibus Nostris constanter professi sumus, responsione Nostra ad Regem data, iniustas eius postulationes reprobavimus, ita tamen ut acerbum dolorem Nostrum paternae charitati coniunctum ostenderemus, quae vel ipsos filios, rebellem Absalon imitantes, nescit a sua sollicitudine removere. Hisce autem litteris nondum ad Regem perlatis, ab eius interea exercitu pontificiae Nostrae ditionis intactae hactenus et pacificae urbes occupatae fuerunt, praesidialis militibus, ubi resistere conati fuerant, facile disiectis; ac brevi deinde infaustus ille dies proxime elapsi Septembris vicesimus illuxit, quo hanc Urbem Apostolorum Principis Sedem, catholicae religionis centrum omniumque gentium perfugium multis armatorum millibus obsessam vidimus, factaque murorum labe et excussorum missilium terrore intra ipsam illato, vi et armis expugnatam deplorare debuimus eius iussu qui paulo ante filiali in Nos affectu et fideli in religionem animo esse tam insigniter professus fuerat.

Quidnam Nobis ac bonis omnibus illo die luctuosius esse potuit? in quo copiis Urbem ingressis, magna factiosorum adventitia multitudine repleta Urbe, vidimus statim publici ordinis rationem perturbatam et eversam, vidimus in Nostrae humilitatis persona Supremi ipsius Pontificatus dignitatem et sanctitatem impiis vocibus impetitam, vidimus fidelissimas Nostrorum militum cohortes omni contumeliarum genere affectas, atque effrenem late licentiam ac petulantiam dominari, ubi paulo ante filiorum affectus, communis Parentis moerorem relevare cupientium, eminebat. Ab eo deinde die ea sub oculis nostris consequuta sunt, quae non sine iusta bonorum omnium indignatione commemorari possunt: nefarii libri mendaciis, turpitudine, impietate referti ad facilem emptionem proponi coepti et passim disseminari; multiplices ephemerides in dies vulgari ad corruptelam mentium et honesti moris, ad contemptum et calumniam religionis, ad inflammandam contra Nos et hanc Apostolicam Sedem publicam opinionem spectantes; foedae indignaeque imagines publicari, aliaque huius generis opera, quibus res personaeque sacrae ludibrio habentur et irrisioni publicae exponuntur; decreti honores et monumenta iis qui iudicio et legibus poenas gravissimorum criminum dederunt; Ecclesiae ministri in quos omnis conflatur invidia, plures iniuriis lacessiti, ac aliqui etiam proditurus percussionibus sauciati; nonnullae religiosae domus iniustis conquisitionibus subiectae; violatae Nostrae Quirinales domus, atque ex iis ubi Sedem habebat unus e S.R.E. Cardinalibus violento iussu raptim abire coactus, aliique Ecclesiastici viri e familiarium Nostrorum numero ab illarum usu exclusi et molestiis affecti; leges et decreta edita, quae libertatem, immunitatem, proprietates et iura Ecclesiae Dei manifeste laedunt ac pessumdant; quae mala gravissima latius etiam, nisi Deus propitius avertat, progressura esse dolemus, dum Nos interim ab ullo aliquo remedio afferendo conditionis Nostrae ratione praepediti vehementius in dies admonemur de ea captivitate, in qua sumus, ac de defectu plenae illius libertatis, quam Nobis relictam esse in Apostolici Nostri ministerii exercitio Orbi mendacibus verbis ostenditur, et necessariis quas appellant, cautionibus firmari velle ab intruso Gubernio iactatur.

Neque hic praeterire possumus immane facinus quod vobis profecto innotuit VV. FF. Perinde enim ac Sedis Apostolicae possessiones et iura tot titulis sacra atque inviolabilia, ac tot per saecula semper explorata et inconcussa habita in controversiam ac disceptationem revocari possent, et quasi censurae gravissimae quibus ipso facto et absque ulla nova declaratione violatores praedictorum iurium et possessionum innodantur, populari rebellione atque audacia vim suam amittere possent, ad sacrilegam quam passi sumus expoliationem honestandam, communi naturae ac gentium iure despecto, quaesitus est ille apparatus ac ludicra plebisciti species alias in provinciis Nobis ademptis usurpata; et qui exultare solent in rebus pessimis, hac occasione rebellionem et ecclesiasticarum censurarum contemptum, veluti tiiumphali pompa, per Italicas urbes praeferre non erubuerunt, contra germana sensa longe maximae Italorum partis, quorum religio, devotio ac fides erga Nos et Ecclesiam Sanctam multis modis compressa, quominus libere manare possit, impeditur.

Nos interim qui a Deo universae domui Israel regendae et gubernandae praepositi et supremi religionis ac iustitiae vindices et Ecclesiae iurium defensores constituti sumus, ne coram Deo ot Ecclesia tacuisse ac silentio Nostro tam iniquae rerum perturbationi assensum praestitisse redarguamur, renovantes et confirmantes, quae in superius citatis Allocutionibus, Encyclicis ac Brevibus litteris alias solemniter declaravimus ac novissime in protestatione, quam iussu ac nomine Nostro Cardinalis publicis negotiis praepositus ipso vicesimo Septembris die, ad Oratores, Ministros et Negotiorum gestores exterarum nationum apud Nos et hanc S. Sedem commorantes dedit, solemniori quo possumus modo iterum coram Vobis, VV. FF., declaramus, Nostram mentem, propositum et voluntatem esse omnia huius S. Sedis dominia eiusdemque iura integra, intacta, inviolata retinere atque ad successores Nostros transmittere; quamcumque eorum usurpationem, tam modo quam antea factam, iniustam, violentam, nullam irritamque esse, omniaque perduellium et invasorum acta, sive quae hactenus gesta sunt, sive quae forsitan in posterum gerentur ad praedictam usurpationem quoquo modo confirmandam, a Nobis etiam nunc pro tunc damnari, rescindi, cassari et abrogari.

Declaramus praeterea et protestamur coram Deo et universo Orbe Catholico Nos in eiusmodi captivitate versari, ut supremam Nostram pastoralem auctoritatem tuto, expedite ac libere minime exercere possimus. Tandem monito illi S. Pauli obtemperantes: «Quae participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial (II. Cor. V, 14 et 15.)» palam aperteque edicimus ac declaramus, Nos memores officii Nostri et solemnis iurisiurandi quo tenemur, nulli unquam conciliationi assentiri vel assensum praestituros, quae ullo modo iura Nostra atque adeo Dei et Sanctae Sedis destruat vel imminuat: itidemque profitemur Nos paratos quidem divinae gratiae auxilio gravi Nostra aetate, usque ad fecem pro Christi Ecclesia calicem bibere quem Ipse prior bibere pro eadem dignatus est, nunquam commissuros ut iniquis postulationibus quae Nobis offeruntur adhaereamus atque obsecundemus. Uti enim praedecessor Noster Pius VII aiebat: « Vim huic summo Sedis Apostolicae imperio afferre, temporalem ipsius potestatem a spirituali discerpere, Pastoris et Principis munia dissociare, divellere, excindere, nihil aliud est nisi opus Dei pessumdare ac perdere velle, nihil nisi dare operam ut Religio maximum detrimentum capiat, nihil nisi eam efficacissimo spoliare praesidio, ne summus ipsius Rector, Pastor Deique Vicarius in Catholicos quoquo terrarum sparsos atque inde auxilium et opem flagitantes, conferre subsidia possit, quae a spirituali Ipsius, per neminem impedienda, petuntur potestate (Alloc. 16 Martii 1808.).» Quoniam vero Nostra monita, expostulationes et protestationes in irritum cesserunt, idcirco auctoritate omnipotentis Dei, SS. Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra Vobis, VV. FF., ac per Vos universae Ecclesiae declaramus, eos omnes, qualibet dignitate etiam specialissima mentione digna, fulgentes, qui quarumcumque provinciarum Nostrae ditionis atque almae huius Urbis invasionem, usurpationem, occupationem vel eorum aliqua perpetrarunt, itemque ipsorum mandantes, fautores, adiutores, consiliarios, adhaerentes vel alios quoscumque praedictarum rerum exequutionem quolibet praetextu et quovis modo procurantes vel per seipsos exequentes, maiorem excommunicationem aliasque censuras et poenas ecclesiasticas a sacris Canonibus, Apostolicis Constitutionibus et generalium Conciliorum, Tridentini praesertim (sess. 22, c. 11 de Reform.) decretis inflictas incurrisse iuxta formam et tenorem expressum in superius commemoratis Apostolicis litteris Nostris die 26 Mart. an. 1860 datis.

Memores vero Nos eius locum tenere in terris qui venit quaerere et salvum facere quod perierat, nihil magis optamus quam devios filios ad Nos revertentes paterna charitate complecti; quare levantes manus Nostras in caelum in humilitate cordis Nostri dum Deo, cuius est potius quam Nostra, iustissimam causam remittimus et commendamus, Eum per viscera misericordiae suae obsecramus obtestamurque, ut adsit praesenti auxilio Nobis, adsit Ecclesiae suae, ac misericors et propitius efficiat ut hostes Ee clesiae aeternam perniciem, quam sibi moliuntur cogitantes, formidandam eius iustitiam ante diem vindictae placare contendant, et mutatis consiliis Sanctae Matris Ecclesiae gemitus Nostrumque moerorem consolentur.

Quo vero huiusmodi tam insignia beneficia a divina clementia assequantur, Vos enixe ac summopere hortamur, VV. FF., ut una cum Fidelibus cuiusque Vestrum curae concreditis, vestras fervidas preces Nostris votis coniungatis, atque omnes simul ad thronum gratiae et misericordiae adeuntes Immaculatam Deiparam Virginem Mariam et Beatos Apostolos Petrum et Paulum deprecatores adhibeamus Ecclesia Dei ab exortu sui usque ad haec tempora pluries tribulata et pluries liberata est. Ipsius vox est: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, prolongaverunt iniquitatem suam. Nec nunc quoque relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Non est abbreviata manus Domini nec facta est impotens ad salvandum. Liberabit et hoc tempore absque dubio sponsam suam qui suo sanguine redemit eam, suo spiritu dotavit, donis coelestibus exornavit, ditavit nihilominus et terrenis (S. Bern. Ep. 244 ad Conradum Reg.).

Interim uberrima coelestium gratiarum munera Vobis VV.FF., cunctisque Clericis Laicisque Fidelibus cuiusque Vestrum vigilantiae commissis a Deo ex animo adprecantes, praecipuae Nostrae erga vos charitatis pignus Apostolicam Benedictionem Vobis Ipsis eisdemque Dilectis Filiis ex intimo corde depromptam peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die 1 Novembris an. 1870. Pontificatus Nostri Vicesimoquinto.

PIUS PP. IX


  • A.S.S., vol. VI (1870-1871), pp. 136-145.