Jump to content

Resurrectio delineata ad altare coll. Magd. Oxon.

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Resurrectio delineata ad altare coll. Magd. Oxon.
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: [1]


Egregios fuci tractus, calamique labores,
Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora
Judicis, et simulacra modis pallentia miris,
Terribilem visu pompam, tu carmine Musa
Pande novo, vatique sacros accende furores.
Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum
Insignit pictura) inhonesto et simplice cultu
Vestiit albedo, sed ne rima ulla priorem
Agnoscat faciem, mox fundamenta futurae
Substravit pictor tabulae, humoremque sequacem
Per muros traxit; velamine moenia crasso
Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto)
Ne spatio moles immensa dehiscat inani,
Per cava coelorum, et convexa patentia late,
Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
Mox radiante novum torrebat lumine mundum
Titan, et pallens alienos mitius ignes
Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus astris
Scintillare polus, nunc fulgor lacteus omne
Diffluere in coelum, longoque albescere tractu:
Sic, operis postquam lusit primordia pictor,
Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautius exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.
Aligeris muri vacat ora suprema ministris,
Sparsaque per totam coelestis turba tabellam
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis sonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravescit humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima surgit imago.
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis,
Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat,
Luxuriatur ager segete spirante, calescit
Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
Jam pulvis varias terrae dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli,
Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis,
Eplicata est; molem rursus coalescit in unam
Divisum funus, sparsos prior alligat artus
Junctura, aptanturque iterum coeuntia membra.
Hic nondum specie perfecta resurgit imago,
Vultum truncata, atque inhonesto vulnere nares
Manca, et adhuc deest informi de corpore multum .
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver
Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
Inficit his horror vultus, et imagine tota
Fusa per attonitam pallet formido figuram.
Detrahe quin oculos, spectator, et ora nitentem
Si poterint perferre diem, medium inspice murum,
Qua sedet orta Deo proles, Deus ipse, sereno
Lumine perfusus, radiisque inspersus acutis.
Circum tranquillae funduntur tempora flammae,
Regius ore vigor spirat, nitet ignis ocellis,
Plurimaque effulget majestas numine toto.
Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam
Quando luctantem cunctata morte trahebat!
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum victa fatorum lege triumphans
Nativum petiit coelum, et super aethera vectus
Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
Jam latus effossum, et palmas ostendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam vestigia ferri.
Umbrae huc felices tendunt, numerosaque coelos
Turba petunt, atque immortalia dona capessunt.
Matres, et longae nunc reddita corpora vitae
Infantum, juvenes, pueri, innuptaeque puellae
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes
Affigunt oculos in Numine; laudibus aether
Intonat, et laeto ridet coelum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non aeque exultat flagranti corde Sibylla,
Hospite cum tumet incluso, et praecordia sentit
Mota dei stimulis, nimioque calentia Phoebo.
Quis tamen ille novus perstringit lumina fulgor?
Quam mitra effigiem distinxit pictor, honesto
Surgentem e tumulo, alatoque satellite fultam?
Agnosco faciem, vultu latet alter in illo
Wainfletus, sic ille oculos, sic ora ferebat:
Eheu quando animi par invenietur imago?
Quando alium similem virtus habitura?
Irati innocuas securus numinis iras
Aspicit, impavidosque in judice figit ocellos.
Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas scenam; multo hic stagnantia fuco
Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahat ora.
Vindex a tergo implacabile saevit, et ensem
Fulmineum vibrans acie flagrante scelestos
Jam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat tristis? quo se coelestibus iris
Subtrahat? o! quantum vellet nunc aethere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur; obstant
Sortes non revocandae, et inexorabile numen.
Quam varias aperit veneres pictura! periti
Quot calami legimus vestigia! quanta colorum
Gratia se profert! tales non discolor Iris
Ostendat, vario cum lumine floridus imber
Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
O fuci nitor, o pulchri durate colores!
Nec, pictura, tuae languescat gloria formae,
Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.