Migne Patrologia Latina Tomus 106
Revelatio
Revelatio (Eldefonsus Hispalensis), J. P. Migne 106.0890A
Revelatio 106.0883|
106.0883C| Anno octingentesimo quadragesimo quinto incarnationis Domini nostri Jesu Christi, calculus iste, id est mensura trium digitorum anguli, in rotundum 106.0883D| panis azymi sic composita est, scripta sub quantitate ista, per revelationem Dei summi, in mense X, feria VII diluculo, jam opere consueto expleto, in visu apparuit mihi.
106.0884C| Igitur istae duae rotae duobus ferris incisae ad unum panem pertinent semper, inter utramque partem factae. Si valens ubique discurrit moneta terreni regis, 106.0884D| cur non melius praevalens semper discurrat ubique moneta coelestis Regis? Ecce puncta quae in rotis sunt picta retro quinque acta, et rotae, et puncta ostendunt, quod nec initium nec finem habeat Deus in medio consistens, sicut nec puncta nec rota per gyrum. Intuemini juxta fluvium Chobar Ezechielem prophetam colluctantem et colloquentem apud quinque rotas et quatuor animalia. Unumquodque animal habens per quadrum quatuor facies in unoquoque capite, dum esset rota in rotis consistens loco medio. Infra tria etenim puncta, intra quae sunt duae quasi prae omnibus rebus columnae, est Trinitas infra se habens omnia, quanquam in medio sedeat, dum omnes 106.0885A| in circuitu sunt offerentes munera. Si est via pedum in terris, est veritas capitis in coelis, vita pectoris est in medio manens reddenda sanctis. Reminiscamur paulisper quid in pectore Aaron superius quaesivimus, dum azymos panes effectos esse vitae sempiternae affirmavimus. Si fuerint Andreas et Jacobus socii in terris, et sunt consociati, sicut sunt Petrus et Paulus cum altissimo Deo omnipotenti et sancti omnes in coelis. Quatuor evangelistae dant testimonia Jesu cum omnibus sanctis undique. Sicut enim pollex hominis totum debet nummum operire, sic tres nummi, hac Trinitate Deo regente, invicem se tangentes, tot tres sic triangulati, debent totam panis hostiam infra se ita cooperire, ut nec ullum nummum ex toto possit ulla tribus ex aliis partibus 106.0885B| discoopertis capere in se, in tantum, ut nec angustior sit panis infra, nec latior extra, tantum, quantum est albus hominis ungulae circulus.
106.0885C| Et quid plura? Qui me erubuerit et meos sermones, dicit Dominus, hunc Filius hominis erubescet, subauditur tribulantem audire, aspicere, adjuvare, cum venerit in majestate sua, et Patris et sanctorum angelorum. Et qui vos spernit, me spernit: et qui vos audit, me audit: et si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. Et ego voluntatem amantium ac timentium me faciam. Redeamus jam ad ordinem. In Natale vero Domini, in prima missa et secunda ac tertia, offerendi sunt panes aequali numero et figura, semper duodecim per gyrum, hoc est in rotundum, 106.0885D| ad significandum angelicum chorum; et in medio quinque in crucis modum ad significandos evangelistas, et unicum Dei Filium, quem testantur, quasi sustinentes utique pro redemptione generis humani olim crucifixum. Divide ipsos per decem et septem simul mixtos, quia novem sunt ordines angelorum, invenies quod semper septiformis Spiritus sanctus est. Decimus Homo Deus generando carne creatus, et creando in Maria virgine specie humana formatus. De officiis vero ternis junge panes simul omnes, fiunt quadraginta et unus. Invenies autem, amice Dei, in deifica significatione, quod si unus est Deus, omnem significat plenitudinem in Deo numerus quinquagenarius, sicut centenarius; et denarius insuper, 106.0886A| sicut millenarius. Hoc ipsum decimo mense Natalis Domini significante, in quo Deo Christo et homine corporaliter est non habitans, sed semper manens omnis divinitatis plenitudo, testante id ipsum apostolo Paulo. In Pascha scilicet Dominica Resurrectionis, de qua fit sermonis ratio, centum triginta et quinque panes sunt offerendi in crucis modum per trium missarum officia, videlicet quadraginta et quinque in unaquaque missa, ita:
106.0886C| In Domini Jesu Christi Ascensione, et ipsius manifesta quibusdam discipulis in monte excelso Transfiguratione, quae fuitsexto Kal. Augustas quinto in mense, ita sunt uno eodemque numero et figura panes offerendi. Similiter omnino et in Natale Domini ut ostenditur.
106.0886D| Intuentes mente consideremus de significatione facta in piscibus centum quinquaginta tribus. Vel 106.0887A| aliter per Athanasium altius intuendum: Non tres, sed unus. Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus sanctus. Et ecce omnis plenitudo et latet et patet, significata in Patre et Filio et Spiritu sancto a Joanne in coelis. Neque Filius sine Patre et Spiritu sancto videtur in flumine Jordanis. Neque Spiritus sanctus sine Patre et Filio aspicitur volans per spatium hujus aeris, teste Christo, dicente Philippo apostolo, qui quaerebat videre Patrem: Qui videt me, inquit, videt et Patrem, quia Pater in me manens ipse facit opera. Intellige ergo, homo, qui habes ipse tres personas in te dissimiles inter se; animam viventem, carnem apparentem, spiritum sine intermissione exeuntem a te, quia Pater est ipsa vita 106.0887B| sempiterna, Filius ipsa locutio sempiterna, Spiritus sanctus ad instar solis radii exiens et revertens splendor lucis aeternae. Idcirco ne putes ipsum altissimum Deum Patrem esse confuse ipsum unicum Filium proprium. Definit sanctus Sedulius mirabiliter dicens: Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est: Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.
Dicamus de mysterio. In Pentecoste etiam sub quadrata, cum cruce tamen in medio, civitatis figura coelestis Hierusalem, tot panes offerendi sunt per omnia, subaudis missarum officia, quot in Resurrectione Dominica, prout videtur in subsequenti figura.
106.0887D| In diebus autem Dominicis et Dei sanctorum festis amplius non sunt offerendi panes, nec minus maxime, quam quinque in crucis forma. Ille etenim panis medius saepe debet esse potius major, et honestior aliis omnibus: de quo legitur in quodam loco, Agnus in medio significatus.
106.0888B| Quotidianis autem diebus nec amplius nec minus, nisi unus tantum: quia unus est Deus qui est semper supra omnes unus.
106.0888C| Et quoniam in sic parvo libri spatio hujus, nisi sit ut latissima bibliotheca, ipsos panes integre factos et litteris pictos, sicut esse debeant, et super altare poni, nec ipsas figuras solemnitatum ipsarum, prout est scriptum supra, seu quantitates, hoc est magnitudines ostendere possum; saltem velut per puncta hoc velim demonstrando significare; et sicut supra praefigurando denotavimus, iterum ob memoriam cordis replicamus. In Natale Domini, sicut audistis, decem et septem per tres vices. In Resurrectione Domini quadraginta et quinque panes tribus vicibus. Sic in Pentecoste quadraginta et quinque panes tribus vicibus. Sic in Transfiguratione, quae est supra 106.0888D| scripto tempore, decem et septem panes tribus vicibus, similiter ut in Natale. In Dominicis autem diebus et sanctorum festivitatibus semel tantum, hoc est vice una, quinque panes sic. Si cui videtur forte impossibile, nausea repleta mente, sic tantos panes omnes aequali magnitudine Deo simul offerre; saltem unus medius ex his quintus, ille scilicet Dominicus, sit sic magnus, et ita scriptura utraque perornatus, prout in rotis duabus demonstratum est superius. Caeteri alii habeant unusquisque tertiam partem magnitudinis, et unum nomen tantum ex his tribus nominibus scriptum, aut XPC, aut IHC, aut DS: aliud nomen ullum nemo assumat, solum volens in Hostia scribere illum, ni unum ex his tribus: quia non solum unum si sine altero, sed etiam vere sine 106.0889A| aliis pluribus caetera pene nomina, sicut mihi revelatum est per Spiritum sanctum, non debent in Hostiis scribi, nisi unum ex his tribus, quale vis, aut XPC, aut IHC, aut DS. Non DNS, non REX, non PAX, non OMNIPOTENS, non VITA, non PANIS, ut quidam apocryphi putant; nisi tantum in una parte XPC, in alia crux cum duabus litteris, ita,
106.0889B| In uno nempe ferro, tamen magno, possunt quinque simul hostiae formari tali modo, ut major sit media, quae primo est superius scripta; et quatuor aliae minores, partem ejus tertiam quippe habentes, per quatuor angulos ipsius ferri: ita ut in uno habeat scriptum XPC, sursum, in altero IHC deorsum, et ad laevam REX. Sed nunquam est solus offerendus absque ullo maximo, aut sine ullo ex aliis tribus, et in quarto loco ad meridiem DS.
Ut autem scire possis, Dei fidelis, certam hostiarum talium mensuram, quae te non sinat ullatenus errare: audi cujus sit ponderis ostensus panis primo superius in rotis majoribus, audi, et in minoribus perspice; prout revelante ac regente individua simul sancta Trinitate in Spiritu didici verissime. Tres nummi moderni tantum pondus habent quantum CLIII maxima caerulei grana quod triticum dicitur: et major illa hostia adhuc cruda tantum pondus habet quantum tres nummi appensi in statera; et igne decocta, minuitur pondus parte sexta. Minor etiam hostia non amplius quam unius nummi habeat 106.0890A| pondus, aut unius nummi unaquaeque sint minores hostiae, aut trium nummorum tres simul pondere, hoc ipsum non sine magno mysterio sancta Trinitate regente. Cum enim considero de numero piscium, centum videlicet quinquaginta trium, et de tot similiter granis tritici in pondere datis in tribus nummis, et de hostia panis, quae non est major, nec minor, si fuerit justissime ponderata, nisi (prout scriptum est) mensura trium anguli digitorum, ut nummorum trium spatio superius est ostensum; admiror stupefactus nimis vere deificam dispensationem et praeordinationem et dispositionem. Hoc enim non sit alicui dubium quod hostiae, quamvis habeant diversas et dissimiles in libro formas, id est illic major, istic minor, cum fuerit certe uniuscujusque 106.0890B| ponderis in ferris expressa, absque ambiguitate statim cognoscetur in gyro certissima forma. Dicamus de pondere. Et ecce tres tales nummi, quorum pondus non amplius nec minus quam major continet hostia, si justissimo fuerit pondere factum, nec plus, nec minus, secundum consuetudinem antiquam, suscipiunt pondus, nisi quantum habent in se centum quinquaginta tres magnitudinem tritici majoris. Et trecenti tales nummi antiquam per viginti et quinque solidos efficiunt libram: et duodecim tales librae, quae fiunt per tria millia sexcentos nummos, sextarium tritici efficiunt unum: ex quo septem panes formari possunt, de quibus per totam hebdomadam homo vivere unus potest; aut septem in una die. Etenim modius aequus et justus debet esse per decem et septem tales sextarios aequos, qui potest in una, Domino protegente, centum decem et novem homines die pastui conductos sustentare.
Hactenus de pondere, et forma, et mensura, adjuvante Christo et operante, disputavimus et, sicut auditum est superius, prout potuimus, scribendo definivimus.
Explicit.