Jump to content

Rhythmica antiqua Veronae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Rhythmica antiqua Veronae
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136



Rhythmica antiqua Veronae

Rhythmica antiqua Veronae (Auctor incertus), J. P. Migne 136.0768A

Rhythmica antiqua Veronae 136.0765|

  136.0765D| 1094 Magna et praeclara pollet urbs haec in Italia, inpartibus Venetiarum, ut docet Isidorus, quae Verona vocitatur olim antiquitus.

  Per quadrum est compaginata, murificata firmiter; 136.0766D| quadraginta et octo turres praefulgent per circuitum; ex quibus octo sunt excelsae, quae eminent omnibus.

  Habet altum laberinthum, magnum, per circuitum, 136.0767A| in qua nescius egressus non valet egredi, nisi igne lucernae vel a filo glomere.

  Foro lato specioso sternuto lapidibus, ubi in quatuor cantus magnus instat forniceps; plateae mire sternutae desectis lapidibus.

  Fana tempora constructa ad deorum nomina Lunis, Martis, et Minervis, Jovis, atque Veneris, Saturni, sive Solis, qui praefulget omnibus.

  Et dicere lingua non valet hujus urbis schemata. Intus nitet; foris candet circumsepta laminis, in aere pondos deauratos metalla communia.

  Castro magno et excelso, et firma pugnacula pontes lapideos fundatos super flumen Adesis, quorum capita pertingunt in orbem ad oppidum.

  Ecce quam bene est fundata a malis hominibus, qui nesciebant legem Dei, nova atque vetera simulacra venerabant, lignea, lapidea.

  Sed postquam venit . . . plenitudo temporum, incarnavit Deitatem, nascendo ex Virgine, exinanivit semetipsum, ascendit patibulum.

  136.0767B| Inde depositus ad plebem Judaeorum pessimam, in monumento conlocatus, ibi mansit triduo, inde resurgens cum triumpho, sedit Patris dextera.

  Gentilitas hoc dum cognovit, festinavit credere, quare ipse Deus coeli terrae conditor, qui apparuit in mundo per Mariae uterum.

  Ex qua stirpe processerunt martyres, apostoli, confessores, et doctores, et vates sanctissimi, qui concordaverunt mundum ad fidem catholicam.

  Sic factus adimpletus est sermo Davidicus, quod coeli clariter enarrant gloriam Altissimi a summo coelorum usque terrae terminum.

  Primum Verona praedicavit EUPREPUS episcopus, secundus DIMIDRIANUS, tertius SIMPLICIUS, quartus PROCULUS confessor, pastor et egregius.

  Quintus fuit SATURNINUS, et sextus LUCILIUS. Septimus fuit GRICINUS doctor et episcopus; octavus pastor et confessor ZENO martyr inclytus.

  Qui Veronam praedicando reduxit ad baptismum, 136.0767C| 1095 a malo spiritu sanavit Galli filiam, boves cum . . . vergentem reduxit a pelago.

  Et quidem multos liberavit ab hoste pestifero . . . Non queo multa narrare hujus sancti opera, quae a Syria veniendo usque in Italia, per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.

  136.0768A| O felicem te Verona ditata et inclyta! qualis es circumvallata custodibus sanctissimis, qui te defendant et expugnent ab hoste nequissimo.

  Ab Oriente habet primum martyrem Stephanum, Florentium, Vindemialem, et Maurum episcopum, Mammam, Andronicum, et Probum, cum quadraginta martyribus.

  Deinde Petrum et Paulum, Jacobum apostolum, Praecursorem et Baptistam Joannem, et martyrem Nazarium, una cum Celso, Victore, Ambrosio.

  Inclytos martyres Christi Gervasium et Protasium, Faustinum atque Jovitam, Eupolum, Calocerum, Domini Matrem Mariam, Vitalem, Agricolam.

  In partibus meridianis Firmum et Rusticum, qui olim in te susceperunt coronas martyrii quorum corpora ablata sunt in maris insulis.

  Quando complacuit Deo regi invisibili, in te sunt facta renovata per HANNONEM praesulem temporibus principum regum DESIDERII et ADELCHIS.

  Qui diu moraverunt sancti, non reversi sunt, 136.0768B| quorum corpora insimul condidit episcopus aromata, et galbanen, stacten, et argoido, myrrha, gutta, et cassia, et thus lucidissimus.

  Tumulum aureum coopertum circumdat praeconibus, color stritus mulget sensus hominum, modo albus, modo niger inter duos purpureos.

  Haec, ut valuit, paravit HANNO praesul inclytus, per cujus flamma claret de bonis operibus ab Austrae finibus terrae usque nostri terminus.

  Ab Occidente custodit Sixtus et Laurentius, Hippolytus, Apollenaris, duodecim apostoli Domini, magnus confessor Martinus sanctissimus.

  Jam laudanda non est tibi urbis in Auxonia, splendens, pollens, et redolens a sanctorum corpora, opulenta inter centum sola in Italia.

  Nam te conlaudant Aquilegia, te conlaudant Mantua, Brixia, Papia, Roma, simul Ravenna, per te portus est undique in fines Ligoriae.

  Magnus habitat in * rex PIPPINUS piissimus, non 136.0768C| oblitus pietatem aut rectum judicium, qui bonis agens semper cunctis facit prospera.

  Gloria canamus Deo regi invisibili, qui talibus te adornavit floribus mysticis, in quantis et resplendes sicut solis radiis.