Migne Patrologia Latina Tomus 129
Rhythmus de morte Fulconis Rhemensis
Rhythmus de morte Fulconis Rhemensis (Sigloardus Rhemensis), J. P. Migne 129.1146C
Rhythmus de morte Fulconis Rhemensis
129.1145B| O Fulco praesul optime,
O cunctis amantissime
Re pontifex et nomine!
Homo sed major homine,
Vir nobilis prosapiae,
Et talis sapientiae
Qualis nullus est hodie.
Toto formosus corpore,
Magnaeque eloquentiae,
In tuo flentes funere
Vix possumus reprimere.
Det tibi Christus requiem
Atque coronam perpetem.
Nos autem te plorabimus
Diebus atque noctibus:
129.1145C| Nam amasti veraciter,
Nos et tractasti dulciter,
Adornasti Ecclesiam,
Gubernasti familiam
Per summam Dei gratiam,
Bene rexisti patriam:
Sed quidam serpens lubricus,
Et non pater, sed vitricus,
Tibi tendens insidias
Nostras auxit injurias.
Maledictus a Domino
Puniatur in baratro.
Cum gladio et fustibus,
Et armatis militibus,
Invasit te Guinemarus,
129.1145D| Nulli dulcis, sed amarus,
Cui nihil abstuleras,
In quem nihil peccaveras.
In die qua te tradidit,
Et te et ipsum perdidit,
Quam cito clerus audiit
Tantum malum, infremuit.
Et plebs et ordo gemuit,
129.1146B| Ruit illuc, et rapuit
Corpus et secum detulit,
Multasque fudit lacryma
Dum celebrat exsequias.
Translatus in ecclesia,
Stans rectus ad altaria.
Abbates et episcopi
Hunc sustentant revestiti.
Iuduunt eum infula
Pallioque et tunica,
Stola collo imponitur,
Et candela accenditur.
Nec deest ibi baculus,
Sed applicatur manibus.
Tunc decanus pontificum
129.1146C| Jubet et rogat populum,
Ut orent omnes Dominum
Pro anima pontificis
Ne mergatur in inferis,
Sed laetetur cum superis,
Et ut Deo dent hostiam
Quae purget ejus animam.
Tunc omnes Deo supplicant,
Cum lacrymis et rogitant.
Tenent candelam singuli
Pontifices, presbyteri.
Tyrannum excommunicant,
Et viventem mortificant,
Omnemque coetum militum
Qui dederunt auxilium.
129.1146D| Post hoc defunctum efferunt,
Et honeste sepeliunt.
Ejusque ante tumulum
Commendant Deo spiritum.
In requie sit anima
Nunc et per cuncta saecula
Amen, amen, fiat ita
Dicat omnis Ecclesia.