Rivista italiana di numismatica 1898/La zecca di Bologna

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Variis
Rivista italiana di numismatica
1898
 Fairytale right blue.png


LA ZECCA DI BOLOGNA

DOCUMENTI

(Continuazione: Vedi Fasc. II, 1898).


I.

12 FEBBRAIO 1911.

Privilegio di Enrico VI imperatore al Comune di Bologna di batter moneta.


— " In nomine Sancte et individue trinitatis . Henricus sextus divina favente clementia Romanorum rex et semper Augustus. Regalis nostra consuevit benignitas suorum devotionem fidelium benigno serenitatis nostre favore respicere et eis munifice nostre manu liberaliter extendere . noverit itaque omnium Imperii fidelium tam presens etas quam successura posteritas quod nos nostrorum fidelium communis Bononiensium Amore inducti eis concessimus licentiam in civitate Bononia cudendi monetam et loco communis ipsius civitatis Potestatem Agnellum hujus concessionis dono investivimus, hoc tenore ut secundum quod eis visum fuerit expediens faciant monetam hoc excepto quod moneta ipsorum nostris imperialibus nec quantitate nec forma nec valentia debet adequari, que nostre liberalitatis concessio ut firma permaneat presentem super hoc paginam fecimus et scribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri, regali sancientes edicto, ut huic nostre munificentie nulla persona humilis vel alta presumat obviare vel eam ausu temerario infringere.

Hujus rei testes sunt: Godefridus Aquilejensis Patriarca, Guillelmus Astensis espiscopus et Ravennas electus Archiepiscopus, Oto Frisigensis episcopus, Bonifacius novariensis episcopus, Gerardus parmensis episcopus, Gerardus bononiensis episcopus, Sigefredus mantuanus episcopus, Arditio mutinensis episcopus, Petrus reginus episcopus, Cunradus dux de Rotenberc, Opizo marchio de Este, Bonifatius marchio ferratis, Petrus prefectus Urbi, Renerus Comes de Blandrato. Henricus testa Marescalcus, Henricus Camerarius de Lut. et alii quamplures.

[L.S.] Sigillum Domini Henrici sexti Romanorum Regis Invictissimi.

Ego Ditherus Imperialis aule Cancellarius vice Philippe Coloniensis Archiepiscopi et Italie Archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXCI . regnante domino Henrico sexto Romanorum Rege gloriosissimo . Anno regni ejus XXII.

Data Bononie II Idus Februarii per manus Henrici Protonotarii feliciter . Amen. „

(Archivio di Stato Bologna. — Registro nuovo, c. 14. V. Ed. Muratori, Aniiq. med. aev., T. II, Diss. XXVII, pag. 665. — Savioli, Annali bolognesi, T. Il, p. II, pag. 167. Questo e i documenti che seguono furono collazionati sugli originali dell’Archivio di Stato).





II. 14 MAGGIO 1200.

I consoli dei mercanti e dei cambiatori ricevono dai loro antecessori in ufficio gli utensili della zecca.

— " M.C.C, pridie Idus Madii . ludict . Ili . in presentia testium ad hoc vocatorum et rogatorum s. Gibertini et Cervelati et Bonicambii sui fratris et Buvalelli Pelavacce et Johannis Papiensis et Alberti Fiorentini et Johannis Aspettati de Santo Rofillo. Pelavacca Consul mercatorum bonn. fuit confessus recepisse pro facto monete a Zuzone Piacentino et Paltrone consule mercatorum socio suo in consulatu et a Consulibus campsorum bonn, s. Gerardo deteni (sic) et petro Guazoli deponentibus res que legentur inferius pro communi et pro se et eorum sociis in custodia que res sunt tales. s. Ixviiii LA ZECCA DI BOLOGNA - DOCUMENTI 383 pillas (i) que sunt estimate xx sol. imp. et ccxxx cavezones (2) extimati xvii s. imp. item. xlii . lib. ferri ext. iii s. et vj. den. Imp. Item viij manisi de padella extimat. vj . s. imp. Item pignatam de cupro (3) plenam de ferro extimatam cum ferro X . s. imp. Item x Celorias (4) ext ii sol. imp. Item duas mollas (5) extimatas vj . imp. Item duos coclearios (6) ferreos ad fund'endum ext. xii imp. Item duos manicos de caza (7) ext. iii . sol. imp. Item. tenalliam et ij limas et ij talliatorios (8) et iii beccorali (9) et martellus et iiii mallittos (io) et viii riglias de azaro (n) ext vij sol, imp. Item ij calderias da enblancare et ■ unum parolum (12) de rame ext. viij sol. imp. Item iiij ferittos (13) iiij Imp. Item iii buchirones (14) in quibus conti- nentur vii lib. rami ext vi. sol. imp. Item iiii padellas ext. XX . sol. imp. Item xxv . lib. plumbi ext. ii . sol. imp. Item mantigittus (15) qui operatur ab assazatore . Item scrinium in quo sunt prediate res. que res omnes cum scrinio jam dictus Pelavacca confessus est recepisse in custodia . Item Gerardus deteni confessus est apud se ab eisdem depositum esse scrinium ext. vi . sol. imp. et xlii . asseras (16) da oureri et da monederi ext. viii. sol. imp. Item jam dicti Zozone et Gerardus detenis et Petrus Guazoli et Pelavacca firmaverunt apud Paltronem consulem Mercatorum depositam esse tabulam maiorem cum duobus trispidibus . Item firmaverunt tres lapi- (i) Vasi. (2) Parola non registrata dal Du-Cange (Glossarium mediae et in- fimae latinitatis) forse (da cavare?) vasi incavati per porre il metallo fuso. (3) Pignatta di rame. (4) Scalpelli {da caelare intagliare). (5) Forme, impronte. (6) Cucchiai per colare il metallo fuso. (7) Manici di vaso. (8) Forbici o altro oggetto per tagliare. (9) Per becalerios coltelli a punta ? (io) Piccoli malii per battere. (il) Regoli d'acciaio. (12) Pentola. (13) Piccoli ferri. (14) Grossi bicchieri o recipienti. (15) Piccolo mantice. (16) Piccole assi? 384 FRANCESCO MALAGUZZl des ad faciendas virgas argenteas esse in domo filiorum quondam Scannabicci in que operabatur moneta. Actum in Bononie in domum Pelavace ipso Pelavacca et Gererdo et Petro scribere mandantibus. Ego Albericus reg, tabellio interfui et s.s. et predictis rebus estimatis per Zuzonem et Zaninum et Belengarium. „ (Archivio cit. Registro grosso, lib. i, e. 88, r. e v. Ed. Savioli, Op. cit., T. II, p. II, pag. 219).





III. 15 MARZO 1209.

Giuramento dei sovrastanti alla zecca.


" In Dei nomine amen. Juro ego Superstans monete Bo- nonie quod bona fide, omni fraude remota, emam et emere faciam per magistrum monete vel per alium prò eo, nomine ipsius monete, cambium totum a civibus Bon. equaliter ad honorem ed utilitatem monete et ab omnibus extraneis prout melius potuero ad utilitatem monete. Et quod habebo unum librum vel plures, in quo, vel in quibus scribam vel scribere faciam cambium totum et pretium cambij secundum quod emptum erit a civibus Bon. et ab omnibus videlicet extraneis. Et ad aligamentum ero et quam monetam alligabo vel alligare faciam ad rationera iij unciarum minus quarta arzenti et viiij unciarum et quarte de ramo et ad rationem xliiij solidorum et vj denariorum prò scingulis libris ad pondus Bon. se- cundum consuetudinem monete facte tempore domini Viceco- mitis olim Bononie potestatis. Et videbo quot marche erunt prò catio et quot catii erunt et ipsos catios et quantitatem catiorum ponam et scribam vel ponere seu scribere faciam in libro monete et quicquid ipsi cantij callabunt ad exitum ignis et arzentum totum quod datum erat operariis, scribam vel scribere faciam in libro monete. Et ero ad recipiendum denarios nigros, vel eos recipere faciam qui erant facti ab operarijs de dicto arzente et scribam vel scribere faciam pre- tium totum quod datum et solutum erit operarijs. Et dabo operam secundum quod potuero ut denarij omnes fiant equales sine fraude et secundum consuetudinem monete, ut sopra- dictum est. Et ero cum denarij dabuntur ad imblancandum, et scribam vel scribere faciam callamentum imbiancature, et quantitatem marcharum in libro monete, et ero cum denarij dabuntur ad afflorandum et ad cuniandum et ad eos ab eis recipiendos, et scribam vel scribere faciam pretium eorum monetariorum, et quod habebunt, vel recipient, et aliquem denarium non permittam extrahere de moneta, nisi primitus sazius elevabitur et in ygnem positus erit et de ygne extractus et laudatus erit secondum modum sopradictum. Et in pon- derare et in arzento et in ramo ero et ad sagium ero bona fide si assazator mihi consentiet et si reprobos et non legales in toto vel in parte invenero, reprobabo eos et destrui faciam nec expendi permittam ulla fraude interveniente. Et omnes denarios qui de moneta extracti erunt in ilio die in quo ex- trahentur et ipsum diem et quantitatem denariorum scribam vel scribere faciam et solutionem, et facere Inter eos cives equaliter faciam et dabo operam bona fide prò posse meo ut moneta fiat dona et legalis ad modum et pondus mihi de- signatum. Et in ea facienda et circa eam per me vel per alium dolum vel fraudem non faciam nec commitam nec per- mittam, nec consentiam aliquem dolum vel fraudem facere seu committere nec consentiam dictam monetam injuste aut minus legaliter alligare vel fabricare; immo prò posse meo vetabo, et si vetare non potuero, potestati Bononie, qui nunc est vel prò tempore erit, et consulibus mercatorum et campsorum Bononie quam cicius potuero manifestabo. Et omnia, que ad me pervenient occasione predicte monete vel alia qualibet occasione quae ad ipsam monetam pertineant vel pertinere debeant, bona fide, omni fraude remota, salvabo et custodiam ad utilitatem ipsius monete, et veritatem dicam potestati Bo- nonie qui nunc est vel prò tempore erit et consulibus mer- catorum et capsorum Bononie de omnibus eis que a me po- stulaverint seu dicent de predicta moneta. Et procurabo bona fide sine omni fraude ut omnes operarij qui ibidem labora- bunt jurent laborare ec operam dare bona fide sine omni fraude in predicta moneta et eam custodire et salvare et ce- tera omnia attendere, que in brevi prò eis facto vel fucturo continebuntur, et ut omnes alit qui ad ipsam monetam exi- stent, licet non sint operarij jurent, eam monetam et omnia que in ipsa moneta sunt vel erunt custodire et salvare bona fide et sine omni fraude et quod furtum nec fraudem facient nec facienti consentient aliquo modo vel ingenio, et si scri- verint aliquem vel aliquos illud fecere velie bona fide ei vel eis vetabitur et manifestabunt potestati Bononie et consulibus mercatorum et campsorum et Superstantibus vel uni eorum bona fide sine omni fraude quam cicius poterunt. Expensas omnes ufficialium et carbonis et incisorum et sazatorum et funditorum et omnes alias expensas ad utilitatem monete in scriptis ponam vel ponere faciam et ad omnia alia que vi- debo et cognoscam per me vel per alium, que pertineant ad utilitatem monete faciam, et operabo bona fide sine omni fraude et singulis vj mensibus rationem inquiram ab Aide- brandino et ab ejus sociis vel ab ilio qui esset loco Alde- brandini ; et lucrum totum, quod invenero potestati Bononie vel cui voluerit potestas et consolibus mercatorum et camp- sorum [manifestabo]. Nec Societatem aliquam habebo, nec tenebo nec aliquem eam facere consentiam cum aliquo qui ad monetam stabit et si scivero aliquem contrafacere pote- stati Bononie et consulibus mercatorum et campsorum quam cicius poterò, manifestabo. Et meum cambium et meorum sociorum, si eum emam vel emere faciam bona fide sine aliqua fraude ad utilitatem monete equaliter, secundum quod alienum cambium civium, emam vel emere faciam et non plus et solutionem equaliter mihi et omnibus aliis faciam et non aliter. De mobilia autem monete nulli mutuabo vel mu- tuari consentiam. Et si quid additum vel mutatum vel dimi- nutum erit a potestate Bononie qui nunc est vel prò tempore erit vel rectoribus Bononie et consulibus mercatorum et campsorum Bononie, qui nunc sunt vel prò tempore erunt, buie brevi de diminuto sive absolutus et de addito et mu- tato, sicut additum et mutatum erit, tenear. Anno domini millesimo ce. viiij die xv intrante mense martii indictione vij in palatio Comunis Bononie coram D. Uberto judice et vicario domini Henrici comitis Bononie pòtest, et in presentia d. Johannis Gerardi de Castro Britonum consulis justitiae comunis et d. libertini de Rodaldis et d. Guidonis Zagni et d. Balduini Zoenzoni consulum mercatorum Bononie et d. Petri de Castro Britonum et d. Arardi de Ricomanno et domini Bonaiunte olim Marxilij consulum campsorum Bononie, Rudolfini Guidonis Ungarelli et Ungarelli ejus fratris et Henrigiti Clariximi et Ugolini nuntij communis Bononie et aliorum quamplurium. Dominus Bonusjohannes Johannis Bene et dominus Gerarditus de Castro Britonum Superstantes monete juraverunt omnia que in sopradicto brevi scripta sunt attendere et observare et non contravenire aliqua occasione et predieta scribere rogaverunt. Eodem die Dominus Gracienus Cazeta Superstans monete juravit in ecclesia s. Marie de porta ravignana, presentibus domino Ubertino de Rodaldis et domino Guidone et domino Balduino supradictis consulibus mercatorum que in supradicto brevi continentur bona fide observare et non contravenire.

[L. ✠ S.] Ego Gerardus filius quondam Balbi notarius omnibus supradictis interfui presens et rogatus ea subscripsi. „

Salvioni, Op. cit.





IV. 5 APRILE 1216.

Il Comune concede di batter moneta per due anni ai Consoli dei Mercanti e dei Cambiatori.

— " Anno Domini Millesimo ccxvi die quinto intrante Aprili Indictione IIII. In Bononia in palatio communis presentibus domino Bagarotto doctore legum et domino Guidotto domini Nauclerii et domino Bonacosa de Asinellis et Guidone Petri Corradi et Marxilio de Ponteclo et Almerico Paltronis et domino Alberto Ugucionis de Gottefredo et Jacobo Pistoris specialiter ad hoc rogatis testibus. Dominus Vicecomes Bon. Pot. nomine communis et dominus Bartholo meus de Principus et dominus Aspectatus de Gisso procuratores communis Bononie dederunt et concesserunt consulibus mercatorum recipientibus pro se et mercatoribus vc. Thomasio Principum et Ugolino de Cessabo et Alberto Pavanense et Bartholomeo de Quercis et consulibus campsorum recipientibus pro se et campsoribus. s. Bonocanbio Guidonis mizelle et Johanni de Marxilio monetam ad cudendam et batendam a Kalendis Junij proximi ad duos annos ejusdem bonitatis et legalitatis et ponderis et rami, Ut cudita et batuta fuit tempore retro proxime preterito. Et non auferre eis pro dando aliis hinc ad predictum terminum et batere debent donec proficuum fuerit in dicta moneta cudenda. Et predicta eis dederunt et concesserunt de voluntate et parabola totius Conscili de Bononia ad sonum campane congregati ut apparet per cartam scriptam per manum Gerardi notarii potestatis. Et similiter concesserunt supradictis Consulibus mercatorum et campsorum nomine communis omnia massaratica monete que sunt penes commune Bononie donec laborabunt vel laborari fecerint in cudenda vel batenda moneta et ipsi omnes supradicti s. consules mercatorum pro duabus partibus quilibet in solidum renuntiaverunt benefitio nove constitutionis et omni alii exceptioni. Et consules campsorum pro tertia parte quilibet in solidum renuntiaverunt benefitio nove constitutionis et omni exceptioni, promiserunt stipulatione Potestati supradicte et Procuratoribus supradictis recipientibus et stipulantibus pro commune et nomine communis solvere pro quolibet anno procuratoribus Communis Bononie et Massariis qui erunt pro tempore lxxxv libras Bononie s. l. lib. Bon...... (sic) residuum inde ad unum annum sub pena quinquaginta libras bononenorum qua soluta si commissa fuerit predicta firma permaneant, sive cudatur moneta sive non nichilominus solvere debent predictam pecuniam ad dictos terminos, unde duo instrumenta sunt hinc inde facta uno eodemque tenore quia sic de voluntate utriusque partis processit.


Ego Martinus de Urbino Imperatoris auctoritate notarius et nunc communis Bononie omnibus supradictis interfui et mandato potestatis et procuratorum et consulum Mercatorum et campsorum scripsi subscripsi. „

(Arch. cit. Registro grosso, Vol. I, c. 215, r. — Savioli, Op. cit. T. II, p. II, pag. 368).





V. 9 E 10 FEBBRAIO I269.

Locazione della zecca.


 — " Die dominico decimo intrante februario. Ego Semprebene Uguitionis Nigri, auctoritate Imperiali notarius existens in conscilio speciali et generali Communis Bononie, infranscriptum pactum lectum per Sucium Rovisii, notarium ad Reformationes communis in dicto conscilio, in hoc memorialj secundum formam ordinamentorum apposuj et de manu mea scripsi.

 In nomine Domini, amen. Anno ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo nono, indictione duodecima, die sabati nono intrante februario. Jacobus Caxottus bannitor Communis Bononie, syndicus predicti Communis ad hoc specialiter constitutus, ut de syndicatu ejus apparet ex instrumento scripto manu Bonaventure de Prunarola notarii ad discum domini Potestatis, nomine et vice Communis Bononie, et pro ipso Communi dedit, concessit et locavit opus et laborationem et fabbricationem monete Communis Bononie, que fieri debet ex forma statuti Communis Bononie, domino Bitto de Tornaquincis de Florentia pactis, promissionibus, conventionibus et condictionibus infrascriptis; videlicet quod predictus dominusBittus debeat et teneatur et promisit dicto Jacobo syndico Communis Bononie recipienti et stipulanti vice et nomine dicti Communis facere et fieri facere monetam bononinorum crossorum de lega in fibra bon. crossorum de decem uncijs et terciade bono argento et purificato, sicut est argentum venetorum crossorum, et de pon dare in marcha ad marcham bononinorum de tredecim solidis et quatuor denariis. Et ipsa moneta debeat balanzari ad fortes et ad flebiles, ita quod fortes possint esse de tredecim solidis et duobus denariis in marcha et non minus, et flebiles de triginta solidis et sex denariis in marcha et non plus, et de ipsis fortibus et flebilibus non possint esse in unzia ultra duo fortes et duo flebiles; et quod bononini crossi debeant esse forniti, ita quod sint pulcri et albi; et debeat zerchari per suprastantes monete omni vice, qua extrahetur sazum, et sazum fieri debeat ad voluntatem suprastantum monete, qui erunt pro Communi Bononie, vel voluerint in denariis, vel in virgis secundum quod suprastantibus magis videbitur convenire pro malori utilitate Communis Bononie. Modus autem monete parve fiat hoc modo, et facere et fieri facere promisit secundum infrascriptum modum, scilicet quod tantum argentum sit in duodecim bononinis parvis quantum est in uno bononino crosso, et debeant esse de quinquaginta duobus et quarta in unzia albi et forniti. Et debeat ipsa moneta balanzari ad fortes et flebiles, ita quod in unzia non possint esse ultra tres fortes et tres flebiles, videlicet quod flebiles non possint esse plus quinquaginta quinque et quarta, et fortes minus de quadraginta novem et quarta, et exeant de zecha pro libra ad rationem quinquaginta duorum solidorum et trium denariorum, albi et forniti. Promisit etiam dictus dominus Bettus et coniata moneta parva taliter, quod ipsi denarii sint forniti et albi, et sint quinquaginta duo soldi et tres denarii in libra ponderata, si reducerentur ad ignem, quod possint et debeant extrahi pro sazo due unzie et quarta de argento venicianj crossi in libra, vel pro libra. Item quot faciet dictus Bettus reduci in scriptis totum argentum et bolzonem, quod emerit; ita quot extrahatur de moneta tantum arzentum et bolzonem in moneta facta, quantum sibi erit datum dieta de causa, salvo callamento. Item quod non expendet dictus dominus Bittus Bolganos, nec expendi faciet de dieta moneta aliquem denarium parvum vel crossum per se, vel alium, nisi primo fuerit approbata et laudata per suprastantes monete. Et totum argentum et bolzonem sibi datum pro dieta moneta facienda, faciet de ipso argento et bolzone monetam crossam et parvam, et non aliud aliquo modo. Et promisit dictus dominus Bittus Bolganus pro taglatore et assagatore suo, quod bene et legaliter facient, et quod presentabit eos in forcia Communis Bononie quociens placuerit domino Potestati ad voluntatem suprastantum. Et dictam monetam faciet et fieri faciet a die contractus in antea ad duos annos continue, secundum modum monete, laborando quando moneta poterit laborari sine dampno usque ad capitale, omnibus suis expensis tam de domo quam massaraticis et omnibus alijs pro dieta moneta facienda oportunis. Item quod aliquis civis vel commitatinus in dieta moneta facienda, vel fieri facienda non possit nec debeat habere partem aliquo modo vel ingenio, et non intelligatur quod illi sint cives Bononie qui sunt originarii civitatis Florentie, silicet Blanchus Begnaminj Glandonis. Spinellus Plachi Bonacursij, et Massus Rustici Clariti, in pena et banno in quingentarum librarum bononinorum; ed quod aliqua alla persona non possit nec debeat habere partem in dieta moneta facienda vel fieri facienda, nec aliquis civis vel comitatinus possit habere partem in ipsa moneta in dieta pena et banno quingentarum librarum bononinorum, auferendo tam dicto conductori monete, quam aliis omnibus, qui haberent partem in dieta moneta contra predictam formam. Et quod suprastantes elligantur ad voluntatem domini Potestatis et domini Capitanei, expensis tamen monete; ita quod quilibet habere non possit ultra triginta solidos bononinorum, et mutentur singulis duobus mensibus sicut videbitur domino Potestati et domino Capitaneo. Et quod illi qui erunt electi in supra* stantes ad predicta laudanda et approbanda debeant iurare de novo coram domino Potestate et domino Capitaneo et coram Bulgano predicto vel conductore monete laudare et approbare monetam secundum supradictum modum, bona fide, tam pro Communi Bononie, quam pro ipso Bulgano vel conductore monete.

 Item quod suprastantes, qui electi fuerint, teneantur venire levare et levari facere sazum, et approbare ipsam monetam, secundum modum supradictum, quociens fuerint requisiti per ipsum Bulganum, vel aliquem de socijs ejusdem; et dominus Potestas, si fuerint requisitus, teneatur dictos suprastantes cogere venire ad predicta facienda, in banno centum solidorum bononinorum auferendo cuilibet suprastanti, qui venire differet vel recusaret venire, pro qualibet vice. Et si dicti suprastantes, qui erunt super dieta moneta approbanda, essent in discordia cum dicto domino Bitto Bulgano, conductore monete, vel aliquo de socijs ejusdem de approbanda dieta moneta quod dominus Potestas et Capitaneus teneantur ad voluntatem dicti domini Ritti Bulgani vel suorum sociorum et ad ipsorum requisitionem accipere Fratres regulares, qui debeant preesse sazis faciendis et tenendis. Et elligantur eo casu per Potestatem et Capitaneum viginti boni homines et legales de sapientioribus et utilioribus cambii civitatis Bononie, etatis quinquaginta annorum, vel ab inde supra; et quod dicti sapientes vel major pars eorum laudaverint et approbaverint, id servetur. Item quod predictus dominus Bittus Bulganus, et ejus socij qui sunt originarii civitatis Florentie, possint libere venire, stare et redire in civitate et de civitate Bononie et ejus distri ctu et defferre et defferri facere bolzonem, argentum, vel ramum ad civitatem Bononie pro moneta facienda et e[o]rum nuncii possint similiter venire, stare et redire sine fraude, portando tamen bolzonem, argentum, vel ramum pro predicta moneta facienda et non possit iniuriari, molestari, vel intradici in personis et rebus modo aliquo, vel ingenio, vel occasione alicujus represalie vel bannj. Item quod predicto domino Bitto Bulgano vel sociis non possit imponi aliquod tolloneum, vel dacium, vel passadium, aut tolli pro argento vel bolzone aut ramo, quod haberent vel differrent in civitate Bononie, vel districtu pro moneta facienda. Et quod possit dictus dominus Bittus Bulganos et ejus socij habere operarios et monetarios pro dieta moneta facienda undecumque voluerint ad eorum voluntatem, ita quod non possint impediri aliquo modo per aliquem vel aliquos; et specialiter occasione alicuius represalie vel banni dati alicuj universitati, vel domino alicuius loci, nisi essent in banno communis Bononie aliis occasionibus. Item quod si civitas Bononie esset in aliquo rumore, quod Deus avertat, et tunc ipsi domino Bitto Bulgano vel suis socijs vel nuncijs per forciam esset aliquid acceptum, quod Commune Bononie debeat ei vel eis satisfacere de omni eo, quod probaverit, vel probatum fuerit per vim sibi acceptum fore, ipsum vel ipsos conservare indepmne vel indempnes. Et predicta omnia debeant reformari in Consilio communis Bononie et poni in libris statutorum Communis Bononie, absolvendo omnia statuta, capitala statutorum et reformationes populi et Communis Bononie, que contradicerent aliquid in predictis vel in aliquo predictorum, et poni debeat hoc pactum in .libro statutorum Communis Bononie. Promittens dictus syndicus nomine et vice communis Bononie dicto domino Bitto stipulantj predicta omnia et singula attendere et observare et adimplere et non contrafacere, vel venire aliqua ratione vel causa. Et versa vice dictus dominus Bittus promisit per stipulationem pro se et suis heredibus dicto syndico, recipientj et stipulanti vice et nomine Communis Bononie, predictam monetam secundum supradictum modum legaliter facere et fieri facere bona fide, et attendere et observare omnia et singula suprascripta. Que omnia et singula promiserunt intra se vicissim alter alteri attendere et observare et non contrafacere, vel venire aliqua ratione vel causa, sub pena mille marcharum argentj bonj et finj, stipulatione promissa, et obligatione bonorum Communis Bononie et dicti domini Bitti, et sub reffectione dampnorum et expensarum ac interesse litis et extra; que promisit unus alteri resarcire integraliter, pena tociens commitatur et exigi possit quociens contrafactum fuerit vel ventum in quolibet et prò quolibet capitulo supradicto. Et ea soluta, exacta, vel non, predicta omnia et singula firma et rata consistant.

 Et predicta omnia et singula integraliter observentur ad bonum et sanom intellectum recte et legaliter, secundum quod scripta sunt supra in pactis et conventionibus supradictis.

 Et insuper :

dominus Ribaldus de Foscardis
dominus Uguitio de Auxellettis
dominus Riccardinus de Artinexijs
dominus Albizus de Duliolo
dominus Benvenutus Melonus
dominus Cazanimicus Cazetta
dominus Zeveninus de Zovenzonibus
dominus Petrizolus quondam domini Aymericj Zohenis
dominus Ugolinus de Sabatinis iudex
dominus Johannes domini Lanbertinj Zovenzonis

omnes predicti et quilibet predictorum principaliter ed insolidum se obligando realiter et personaliter in omnibus te singulis capitulis hujus contractus, constituentes se principales , renunciantes

beneficiis novarum constitutionum de fidernssoribus et de pluribus reis debendi, epistole divi Adrianj, fori privilegio, doli mali, condictioni indebiti, sine causa et in factum actioni et omni alij exceptioni et iuris et legum auxilio, promiserunt per stipulationem soiempnem per se sousque heredes, omni exceptione, occasione juris vel facti remota, dicto Jacobo syndico Communis Bononie recipienti et stipulanti nomine et vice Communis Bononie et pro ipso Communi, se facturos et curaturos quod dictus dominus Bittus, conductor diete monete, omnia et singula suprascripta et infranscripta attendet et observabit et integre adimplebit et dictum commune Bononie indempnem conservabit. Et si non attenderei et observaret, ipsi per se et de eorum proprio attendent et observabunt et adimplebunt, sub dieta pena mille marcharum argenti, stipulatione promissa, eidem syndico nomine et vice Communis Bononie recipienti et stipulanti, et ea soluta, exacta vel non, predicta omnia et singula nichillominus semper rata sint et firma et observare integre promiserunt. Item reficere ac restituere omnia et singula dampna, expensas, ac interesse litis et extra, pro quibos omnibus et singulis attendendis, observandis et integraliter adimplendis obligaverunt dicto syndico, nomine et vice Communis Bononie recipienti et stipulanti, omnia eorum bona tam habita quam habenda. Preterea dictus dominus Bettus iuravit ad sancta Dei Evangelia corporaliter predicta omnia et singula, ut supra scripta sunt, sic attendere, observare et adimplere in omnibus et per omnia.

Quod quidem pactum approbatum fuit per sapientes viros dominum Rolandinum de Romancijs, Ugolinum quondam domini Zambonj, Thomaxium domini Peverarij et Guillelmum de Rombodevino, doctores Legum, acceptos per dominum Potestatem Bononie.

Qui Jacobus Caxottus, syndicus Communis Bononie, iuravit super animam Potestatis, qui nunc est vel pro tempore fuerit, et omnium de Conscilio, et de ipsorum licencia et mandato omnia et singula supradicta firma et rata tenere et habere et non contrafacere vel venire aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto. Acta et celebrata fuerunt predicta omnia in Conscilio speciali et generali Communis Bononie, ad sonum campanarum in palatio veteri Communis predicti more solito congregato, in presentia domini Alberti de Fontana, Potestatis Bononie et Ymole, et domini Rizardi de Villa, Capitanei populi et Ancianorum et Consulum populi; presentibus domino Caudino judice, domino Zenzore quondam Milche notario, domino Bonaventura de Prunarola, notario, domino Nigro de Quercis notario, Johanne domini Benvignai notarlo, Ricardino, Jacobino Auxellittj bannitoribus communis Bononie et aliis pluribus testibus in dicto Conscilio existentibus, vocatis, rogatis. „

 De Claris Archigymnasii Bononiensis professoribus, ecc. del Sarti e Fattorini ediz. Albicini e Malagola, 1896, Bologna. R. Tipografia, T. II, p. I, documento XXXII.

Arch. cit. Memor. Semprebene de Nigro, car. 33 v. e 34. r. et v.





VI.
9 FEBBRAIO 1463.

Capitoli della locazione della zecca a Lodovico Canonici.


— "’Die nono februarij 1463, obtenta fuerunt.

Forma de capituli de chi ha ad battere oro et denarj picininj domandati alla R.ma S. de Monsignore et sig.ri Sedese per Ludovico di Calonesi.

Prima domanda el M.° che la V. R.ma S. li paghi una Guardia la quale sole bavere libre cinque el mese.

Item domanda la pisone della Bottega et ex nunc non vole che le V. S. spendano più de L. doe el mese.

Item domanda che le V. S. glie diano el Sale che lj bisognara per la dieta ceccha che serano al più corbe sei lanno per soldi xl. la corba.

E lui se offerisse de battere denarj pizzoli al cunio de Bologna alla liga de une uncia et xxij d. con 2 de remedio, che restano una uncia et s. xx. Et batterà dicti pizzoli a L. 4 et s. viij de dicti d. per L. de peso zoe che ognj libra de peso fra ramo et argento darà L. 4 et s. 8 de dieta moneta de pizzolj.

Item batterà loro al peso et bontà del ducato de Venesia et al cunio di bologninj doro. Et perche siano cognosciuti dixe che metterà larma della S. de N. S. presente, dove era posta larma de papa Nicola.

Al cavare della Moneda de Ceccha, la V. S. glie faciano quella provisione che glie pare, che luj remanera patiente pregandole che faciano electione de persone integre et intendente.

Spesa facea la Camera per la Ceccha vechia :

In la Pisene de la Botega ducati 50

In j° Soprastante L. io el mese

In la Guardia L. 5 el mese

In lo Sale, lo havevano a s. 40 la corba.

A. Parisius, Cancellerius. »

(Arch. cit. Zecca, B. 3. — Affitti).






V. 9 E 10 FEBBRAIO I269.

Locazione della zecca.


 — " Inventarium supellectilium Cecche Communis Bononie penes Joannem Boncompagno existentium.

Inventario de le masaricie de la cha le quale sono statte assignate a Joane Boncompagno in più volte chome apareno a libro de la chamera e a libro de chabriele Gozadin. signado ✠ le quale masaricie sono statti chonparatte dj dinarj de la chamera:

per 6 stassi (setacci) da overerj peso lib. 143 a

s. 2 la lib L. 14 s. 6 d. —

per 10 para de cesure e undexe para de tanagie

da recharchare peso lib. 84 a s. 2 la lib. . . L. 8 s. 8 d. —

per quindexe marteli da pianare e 4 da rebuare (?) Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/401 Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/402 Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/403