T. MACCI PLAVTI RVDENS
PERSONAE
ARCTVRVS PROLOGVS
SCEPARNIO SERVVS
PLESIDIPPVS ADULESCENS
DAEMONES SENEX
PALAESTRA PVELLA
AMPELISCA PVELLA
PTOLEMOCRATIA SACERDOS VENERIS
PISCATORES
TRACHALIO SERVVS
LABRAX LENO
CHARMIDES SENEX
LORARII
GRIPVS PISCATOR
ARGVMENTVM
Reti piscator de mari extraxit vidulum,
Vbi erant erilis filiae crepundia,
Dominum ad lenonem que subrepta venerat.
Ea in clientelam suipte inprudens patris
Naufragio eiecta devinit: cognoscitur
Suoque amico Plesidippo iungitur.
PROLOGVS
ARCTVRVS Qui gentes omnes mariaque et terras movet,
eius sum civis civitate caelitum.
ita sum, ut videtis, splendens stella candida,
signum quod semper tempore exoritur suo
hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. 5
[noctu sum in caelo clarus atque inter deos,
inter mortalis ambulo interdius.
at alia signa de caelo ad terram accidunt.]
qui est imperator divom atque hominum Iuppiter,
is nos per gentis alium alia disparat, 10
qui facta hominum, mores, pietatem et fidem
noscamus, ut quemque adiuvet opulentia.
Qui falsas litis falsis testimoniis
petunt quique in iure abiurant pecuniam,
eorum referimus nomina exscripta ad Iovem; 15
cotidie ille scit quis hic quaerat malum:
qui hic litem apisci postulant peiurio
mali, res falsas qui impetrant apud iudicem,
iterum ille eam rem iudicatam iudicat;
maiore multa multat quam litem auferunt. 20
Bonos in aliis tabulis exscriptos habet.
atque hoc scelesti in animum inducunt suom,
Iovem se placare posse donis, hostiis:
et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia
nihil ei acceptumst a periuris supplici; 25
facilius si qui pius est a dis supplicans,
quam qui scelestust, inveniet veniam sibi.
idcirco moneo vos ego haec, qui estis boni
quique aetatem agitis cum pietate et cum fide:
- * * 29a
retinete porro, post factum ut laetemini.
Nunc, huc qua causa veni, argumentum eloquar.
primumdum huic esse nomen urbi Diphilus
Cyrenas voluit. illic habitat Daemones
in agro atque villa proxima propter mare,
senex, qui huc Athenis exul venit, hau malus; 35
neque is adeo propter malitiam patria caret,
sed dum alios servat se impedivit interim,
rem bene paratam comitate perdidit.
huic filiola virgo periit parvola.
eam de praedone vir mercatur pessumus, 40
is eam huc Cyrenas leno advexit virginem.
adulescens quidam civis huius Atticus
eam vidit ire e ludo fidicinio domum,
amare occepit: ad lenonem devenit,
minis triginta sibi puellam destinat 45
datque arrabonem et iure iurando alligat.
Is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem
neque quod iuratus adulescenti dixerat.
ei erat hospes par sui, Siculus senex
scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; 50
is illius laudare infit formam virginis
et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
infit lenoni suadere, ut secum simul
eat in Siciliam: ibi esse homines voluptarios
dicit, potesse ibi eum fieri divitem. 55
[ibi esse quaestum maximum meretricibus.]
Persuadet. navis clanculum conducitur,
quidquid erat noctu in navem comportat domo
leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat
ait sese Veneri velle votum solvere— 60
id hic est Veneris fanum— et eo ad prandium
vocavit adulescentem huc. ipse hinc ilico
conscendit navem, avehit meretriculas.
adulescenti alii narrant ut res gesta sit,
lenonem abiisse. ad portum adulescens venit: 65
illorum navis longe in altum abscesserat.
Ego quoniam video virginem asportarier,
tetuli ei auxilium et lenoni exitium simul:
increpui hibernum et fluctus movi maritimos.
nam Arcturus signum sum omnium acerrimum: 70
vehemens sum exoriens, cum occido vehementior.
Nunc ambo in saxo, leno atque hospes, simul
sedent eiecti: navis confracta est eis.
illa autem virgo atque altera itidem ancillula
de navi timidae desuluerunt in scapham. 75
nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt
ad villam illius, exul ubi habitat senex,
cuius deturbavit ventus tectum et tegulas;
et servos illic est eius, qui egreditur foras.
adulescens huc iam adveniet, quem videbitis, 80
qui illam mercatust de lenone virginem.
valete, ut hostes vestri diffidant sibi.—
ACTVS I
I.i
SCEPARNIO Pro di immortales, tempestatem cuius modi
Neptunus nobis nocte hac misit proxima.
detexit ventus villam — quid verbis opust? 85
non ventus fuit, verum Alcumena Euripidi,
ita omnis de tecto deturbavit tegulas;
inlustrioris fecit fenestrasque indidit.
I.ii
PLESIDIPPVS Et vos a vestris abduxi negotiis
neque id processit qua vos duxi gratia, 90
neque quivi ad portum lenonem prehendere.
sed mea desidia spem deserere nolui:
eo vos, amici, detinui diutius.
nunc huc ad Veneris fanum venio visere,
ubi rem divinam se facturum dixerat. 95
SCEP. Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
PLES. Prope me hic nescio quis loquitur. DAEMONES Heus, Sceparnio.
SCEP. Qui nominat me? DAEM. Qui pro te argentum dedit.
SCEP. Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones.
DAEM. Luto usust multo, multam terram confode. 100
villam integundam intellego totam mihi,
nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
PLES. Pater salveto, amboque adeo. DAEM. Salvos sis.
SCEP. Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem
voces? PL. Vir sum equidem. SC. Quaere vir porro patrem. 105
DAEM. Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi.
virile sexus numquam ullum habui. PLES. At di dabunt.
SCEP. Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum,
qui oratione [nos] hic occupatos occupes.
PLES. Isticine vos habitatis? SCEP. Quid tu id quaeritas? 110
quon furatum mox venias, vestigas loca?
PLES. Peculiosum esse addecet servom et probum,
quem ero praesente ~ praetereat oratio
aut qui inclementer dicat homini libero.
SCEP. Et impudicum et impudentem hominem addecet 115
molestum ultro advenire ad alienam domum,
cui debeatur nil. DAEM. Tace, Sceparnio.
quid opust, adulescens? PLES. Istic infortunium,
qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
sed nisi molestumst, paucis percontarier 120
volo ego ex te. DAEM. Dabitur opera, atque in negotio.
SCEP. Quin tu in paludem is exicasque harundinem,
qui pertegamus villam, dum sudumst? DAEM. Tace.
tu si quid opus est dice. PLES. Dic quod te rogo,
ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris, 125
malum, periurum, palpatorem— DAEM. Plurimos,
nam ego propter eius modi viros vivo miser.
PLES. Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas
duas secum adduxit, quique adornaret sibi
ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri. 130
DAEM. Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos
quemquam istic vidi sacruficare, neque potest
clam me esse si qui sacruficat: semper petunt
aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru
aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust? 135
Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
PLES. Vt verba praehibes, me periisse praedicas.
DAEM. Mea quidem hercle causa salvos sis licet.
SCEP. Heus tu, qui fana ventris causa circumis, 140
iubere meliust prandium ornari domi.
DAEM. Fortasse tu huc vocatus es ad prandium,
ille qui vocavit nullus venit? PLES. Admodum.
SCEP. Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
Cererem te meliust quam Venerem sectarier: 145
amori haec curat; tritico curat Ceres.
PLES. Deludificavit me illic homo indignis modis.
DAEM. Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio,
hominum secundum litus? SCEP. Vt mea est opinio,
propter viam illi sunt vocati ad prandium. 150
DAEM. Qui? SCEP. Quia post cenam, credo, laverunt heri.
DAEM. Confracta navis in mari est illis. SCEP. Ita est.
at hercle nobis villa in terra et tegulae. DAEM. Hui,
homunculi quanti estis. eiecti ut natant. 154-155
PLES. Vbi sunt i homines, obsecro? DAEM. Hac ad dexteram— 156
viden?— secundum litus. PLES. Video. sequimini.
utinam is sit quem ego quaero, vir sacerrimus.
valete.— SCEP. Si non moneas, nosmet meminimus.
sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes, 160
qui Herculis socius esse diceris,~
quod facinus video. DAEM. Quid vides? SCEP. Mulierculas
video sedentis in scapha solas duas.
ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,
ab saxo avortit fluctus ad litus scapham, 165
neque gubernator umquam potuit <rectius>.
non vidisse undas me maioris censeo.
salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
nunc, nunc periclumst. <unda> eiecit alteram.
at in vadost, iam facile enabit. eugepae, 170
[viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?]
surrexit, horsum se capessit. salva res.
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
ut prae timore in genua in undas concidit.
salvast, evasit ex aqua. iam in litore est. 175
sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
hem, errabit illaec hodie. DAEM. Quid id refert tua?
SCEP. Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit,
errationis fecerit compendium. 179-180
DAEM. Si tu de illarum cenaturus vesperi es, 181
illis curandum censeo, Sceparnio,
si apud me essurus, mihi dari operam volo.
SCEP. Bonum aequomque oras. DAEM. Sequere me hac ergo.— SCEP. Sequor.—
I.iii
PALAESTRA Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur, 185
- experiundo iis datur acerbum.
- hoc deo complacitumst, me hoc ornatu ornatam in incertas
- experiundo iis datur acerbum.
regiones timidam eiectam.
hancine ego ad rem natam <esse me> miseram memorabo?
hancine ego partem capio ob pietatem praecipuam? 190
nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri,
si erga parentem aut deos me impiavi;
sed id si parate curavi ut caverem,
tum hoc mi indecore, inique, inmodeste
datis, di; nam quid habebunt sibi signi impii posthac, 195
si ad hunc modum est innoxiis honor apud vos?
nam me si sciam <in vos> fecisse aut parentis
sceleste, minus me miserer; 197a
sed erile scelus me sollicitat, eius me impietas male habet.
is navem atque omnia perdidit in mari:
haec bonorum eius sunt reliquiae; etiam quae simul 200
vecta mecum in scaphast, excidit. ego nunc sola sum.
quae mihi si foret salva saltem, labor
lenior esset hic mi eius opera.
nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam?
ita hic sola solis locis compotita sum. 205
hic saxa sunt, hic mare sonat,
neque quisquam homo mihi obviam venit. 206a
- * * 206b
hoc quod induta sum, summae opes oppido,
nec cibo nec loco tecta quo sim scio:
quae mihist spes, qua me vivere velim?
nec loci gnara sum, nec vidi aut hic fui. 210
saltem aliquem velim qui mihi ex his locis
aut viam aut semitam monstret, ita nunc
hac an illac eam, incerta sum consili;
nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor.
algor, error, pavor, me omnia tenent. 215
haec parentes mei haud scitis miseri,
me nunc miseram esse ita uti sum. 216a
libera ego prognata fui maxume, nequiquam fui.
nunc qui minus servio, quam si serva forem nata?
neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt.
I.iv
AMPELISCA Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore vitam 220
ut secludam?
ita male vivo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales.
ita res se habent: vitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam.
omnia iam circumcursavi atque omnibus latebris perreptavi
quaerere conservam, voce oculis auribus ut pervestigarem.
neque eam usquam invenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst, 225
neque quem rogitem responsorem quemquam interea convenio,
neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones;
neque si vivit, eam viva umquam quin inveniam desistam.
PAL. Quoianam vox mihi prope hic sonat?
AMP. Pertimui, quis hic loquitur prope? 230
PAL. Spes bona, obsecro, subventa mihi,
exime ex hoc miseram metu.
AMP. Certo vox muliebris auris tetigit meas.
PAL. Mulier est, muliebris vox mi ad auris venit.
num Ampelisca obsecro est? AMP. Ten, Palaestra, audio? 235
PAL. Quin voco, ut me audiat, nomine illam suo?
Ampelisca. AMP. Hem quis est? PAL. Ego, Palaestra ***
AMP. Dic ubi es? PAL. Pol ego nunc in malis plurimis.
AMP. Socia sum, nec minor pars meast quam tua.
sed videre expeto te. PAL. Mihi es aemula. 240
AMP. Consequamur gradu vocem. ubi es? PAL. Ecce me.
accede ad me atque adi contra. AMP. Fit sedulo.
PAL. Cedo manum. AMP. Accipe. PAL. Dic, vivisne? obsecro.
AMP. Tu facis me quidem ut vivere nunc velim,
quom mihi te licet tangere. ut vix mihi 245
credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere,
spes mea. ut me omnium iam laborum levas.
PAL. Occupas praeloqui quae mea oratiost.
nunc abire hinc decet nos. AMP. Quo, amabo, ibimus?
PAL. Litus hoc persequamur. AMP. Sequor quo lubet. 250
sicine hic cum uvida veste grassabimur?
PAL. Hoc quod est, id necessarium est perpeti.
sed quid hoc, obsecro, est? AM. Quid? PA. Viden, amabo,
fanum [videsne] hoc? AMP. Vbi est? PAL. Ad dexteram.
AMP. Video decorum dis locum viderier. 255
PAL. Haud longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus.
<quisquis> est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat,
miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.
I.v
PTOLEMOCRATIA Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt?
nam vox me precantum huc foras excitavit. 260
bonam atque obsequentem deam atque haud gravatam
patronam exsequontur benignamque multum.
PAL. Iubemus te salvere, mater. PTOL. Salvete,
puellae. sed unde
vos ire [cum uvida veste] dicam, obsecro, tam maestiter vestitas? 265
PAL. Ilico hinc imus, haud longule ex hoc loco;
verum longe hinc abest unde advectae huc sumus.
PTOL. Nempe equo ligneo per vias caerulas
estis vectae? PAL. Admodum. PTOL. Ergo aequius vos erat
candidatas venire hostiatasque. ad hoc 270
fanum ad istunc modum non veniri solet.
PAL. Quaene eiectae e mari simus ambae, obsecro,
unde nos hostias agere voluisti huc?
nunc tibi amplectimur genua egentes opum,
quae in locis nesciis nescia spe sumus, 275
ut tuo recipias tecto servesque nos
miseriarumque te ambarum uti misereat,
quibus nec locust ullus nec spes parata,
neque hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst.
PTOL. Manus mihi date, exurgite a genibus ambae. 280
misericordior nulla me est feminarum.
sed haec pauperes res sunt inopesque, puellae:
egomet <meam> vix vitam colo; Veneri cibo meo servio.
AMP. Veneris fanum, obsecro, hoc est?
PTOL. Fateor. ego huius fani sacerdos clueo. 285
verum, quidquid est, comiter fiet a me,
quo nunc copia valebit.
ite hac mecum. PAL. Amice benigneque honorem,
mater, nostrum habes.— PTOL. Oportet.—
ACTVS II
II.i
PISCATORES Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivont, 290
praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:
necessitate quidquid est domi id sat est habendum.
nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.
- ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: 295
- ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: 295
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;
echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,
marinam urticam, musculos, plagusias striatas;
post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur.
cibum captamus e mari: si eventus non evenit 300
neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure
domum redimus clanculum, dormimus incenati.
atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est:
nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto.
nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. 305
II.ii
TRACHALIO Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem;
nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire,
me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.
sed quos perconter commode eccos video astare. adibo.
salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, 310
famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis?
PISC. Vt piscatorem aequomst, fame sitique [speque] ***
TRACH. ecquem adulescentem
huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem,
qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris, 315
vidistis <vos> venire * ? * 315a
PISC. Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. TRACH. Ecquem
recalvom ac Silanum senem, statutum, ventriosum,
tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,
deorum odium atque hominum, malum, mali viti probrique plenum,
qui duceret mulierculas duas secum satis venustas? 320
PISC. Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,
eum quidem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.
TRACH. At si vidistis, dicite. PISC. Huc profecto nullus venit.
vale.— TRACH. Valete. credidi: factum est quod suspicabar,
data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, 325
in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.
is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.
nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?
eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit,
si videro, exquisivero: faciet me certiorem. 330
II.iii
AMPELISCA Intellego: hanc quae proxuma est villam Veneris fano
pulsare iussisti atque aquam rogare. TRACH. Cuia ad auris
vox mi advolavit? AMP. Obsecro, quis hic loquitur? quem ego video?
TR. Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? AM. Estne hic
Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? 335
TRACH. East. AMP. Is est. Trachalio, salve. TRACH. Salve, Ampelisca.
quid agis tu? AMP. Aetatem haud malam male. TRACH. Melius ominare.
AMPH. Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.
sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? TRACH. Heia vero,
quasi non sit intus. AMP. Neque pol est neque huc quidem ullus venit. 340
TR. Non venit? AMP. Vera praedicas. TR. Non est meum, Ampelisca.
sed quam mox coctum est prandium? AMP. Quod prandium, obsecro te?
TRACH. Nempe rem divinam facitis hic. AMP. Quid somnias, amabo?
TRACH. Certe huc Labrax ad prandium vocavit Plesidippum
erum meum erus vester. AMP. Pol haud miranda facta dicis: 345
si deos decepit et homines, lenonum more fecit.
TRACH. Non rem divinam facitis hic vos neque erus? AMP. Hariolare.
TRACH. Quid tu agis hic igitur? AMP. Ex malis multis metuque summo
capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc
recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. 350
TRACH. An hic Palaestrast, obsecro, eri mei amica? AMP. Certo.
TRACH. Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca.
sed istuc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
AMP. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
TRACH. Quid navis? quae istaec fabulast? AMP. Non audivisti, amabo, 355
quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
ea nunc perierunt omnia. TRACH. Oh, Neptune lepide, salve,
nec te aleator nullus est sapientior; profecto
nimis lepide iecisti bolum: periurum perdidisti. 360
sed nunc ubi est leno Labrax? AMP. Periit potando, opinor.
Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.
TRACH. Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,
mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.
sed tu et Palaestra quomodo salvae estis? AMP. Scibis faxo. 365
<de> navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus
ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,
dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum
differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque
iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; 370
vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
TRACH. Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus
aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.
AMP. Vae capiti atque aetati tuae. TRACH. Tuo, mea Ampelisca. 374-375
scivi lenonem facere hoc, quod fecit, saepe dixi; 376
capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.
AMP. Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.
TRACH. Quid faceret? AMP. Si amabat, rogas, quid faceret? adservaret
dies noctesque, in custodia esset semper. verum ecastor 380
ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.
TRACH. Cur tu istuc dicis? AMP. Res palam est. TRACH. Scin tu? etiam
qui it lavatum
in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,
tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum observet falsust;
fur facile qui observat videt: custos qui fur sit nescit. 385
sed duce me ad illam ubi est. AMP. I sane in Veneris fanum huc intro,
sedentem flentemque opprimes. TRACH. Vt iam istuc mihi molestumst.
sed quid flet? AMP. Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi,
quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat
qui suos parentis noscere posset: eam veretur 390
ne perierit. TRACH. Vbinam ea fuit cistellula? AMP. Ibidem in navi.
conclusit ipse in vidulum, ne copia esset eius,
qui suos parentes nosceret. TRACH. O facinus impudicum,
quam liberam esse oporteat servire postulare.
AMP. Nunc eam cum navi scilicet abiisse pessum in altum. 395
et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem.
T. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. A. Id misera maestast,
sibi eorum evenisse inopiam. TRACH. Iam istoc magis usus factost,
ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi;
nam multa praeter spem scio multis bona evenisse. 400
AMP. At ego etiam, qui speraverint spem decepisse multos.
TRACH. Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.
ego eo intro, nisi quid vis.— AMP. Eas. ego quod mihi imperavit
sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo;
nam extemplo, si verbis suis peterem, daturos dixit. 405
neque digniorem censeo vidisse anum me quemquam,
cui deos atque homines censeam bene facere magis decere.
ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud gravate
timidas egentes uvidas eiectas exanimatas
accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; 410
ut eapse <sic> succincta aquam calefactat, ut lavemus.
nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperavit.
heus ecquis in villast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit?
II.iv
SCEPARNIO Quis est qui nostris tam proterve foribus facit iniuriam?
AMP. Ego sum. SCEP. Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida 415
mulierem.
AMP. Salve, adulescens. SCEP. Et tu multum salveto, adulescentula.
AMP. Ad vos venio. SCEP. Accipiam hospitio, si mox venies ***
item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem ***
sed quid ais, mea lepida, hilara? AMP. Aha, nimium familiariter
me attrectas. SCEP. Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. 420
ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi,
subvolturium—illud quidem, subaquilum volui dicere.
vel papillae cuius modi, tum quae indoles in saviost.
AMP. Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum?
SCEP. Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? 425
AMP. Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo;
nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, vel tu mi aias vel neges.
SCEP. Quid nunc vis? AMP. Sapienti ornatus quid velim indicium facit.
SCEP. Meus quoque hic sapienti ornatus quid velim indicium facit.
AMP. Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a vobis. ~ 430
SCEP. At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres.
nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus.
nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest.
AMP. Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
SCEP. Cur tu operam gravare mihi quam civis civi commodat? 435
AMP. Immo etiam tibi, mea voluptas, quae voles faciam omnia.
SCEP. Eugepae, salvos sum, haec iam me suam voluptatem vocat.
dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. cedo mi urnam. AMP. Cape.
propera, amabo, efferre. SCEP. Manta, iam hic ero, voluptas mea.—
AMP. Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? 440
ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare.
sed quid ego misera video procul in litore? 442-450
meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, 451
quos periisse ambos misera censebam in mari.
iam illud mali plus nobis vivit quam ratae.
sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec
Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc~ 455
scelestus leno veniat nosque hic opprimat?
confugiam huc, ita res suppetit subit ***
II.v
SCEPARNIO Pro di immortales, in aqua numquam credidi
voluptatem inesse tantam. ut hanc traxi lubens.
nimio minus altus puteus visust quam prius. 460
ut sine labore hanc extraxi, praefiscine.
satin nequam sum, ut pote qui hodie amare inceperim?
em tibi aquam, mea tu belliata. em sic volo
te ferre honeste, ut ego fero, ut placeas mihi.
sed ubi tu es, delicata? cape aquam hanc sis. ubi es? 465
amat hercle me, ut ego opinor. delituit mala.
ubi tu es? etiamne hanc urnam acceptura es? ubi es?
commodule ludis. tandem vero serio,
etiam acceptura es urnam hanc? ubi tu es gentium?
nusquam hercle equidem illam video. ludos me facit. 470
adponam hercle urnam iam ego hanc in media via.
sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam,
sacram urnam Veneris? mi exhibeat negotium.
metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet,
ut comprehendar cum sacra urna Veneria. 475
nempe optimo <me> iure in vinclis enicet
magistratus si quis me hanc habere viderit.
nam haec litteratast, eapse cantat cuia sit.
iam hercle evocabo hinc hanc sacerdotem foras,
ut hanc accipiat urnam. accedam huc ad fores. 480
heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi:
muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit.
intro ferundast. repperi negotium,
siquidem his mihi ultro adgerunda etiam est aqua.—
II.vi
LABRAX Qui homo sese miserum et mendicum volet,~ 485
Neptuno credat sese atque aetatem suam:
nam si quis cum eo quid rei commiscuit,
ad hoc exemplum amittit ornatum domum.
edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem
voluisti in navem cum Hercule una imponere. 490
sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit?
atque eccum incedit. CHARMIDES Quo malum properas, Labrax?
nam equidem te nequeo consequi tam strenue.
LABR. Vtinam te prius quam oculis vidissem meis,
malo cruciatu in Sicilia perbiteres, 495
quem propter hoc mihi optigit misero mali.
CHARM. Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti <tuas>,
in carcere illo potius cubuissem die.
deosque immortales quaeso, dum vivas uti
omnes tui similes hospites habeas tibi. 500
LABR. Malam fortunam in aedis te adduxi meas.
quid mihi scelesto tibi erat auscultatio,
quidve hinc abitio quidve in navem inscensio?
ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit.
CHARM. Pol minime miror, navis si fractast tibi, 505
scelus te et sceleste parta quae vexit bona.
LABR. Pessum dedisti me blandimentis tuis.
CHARM. Scelestiorem cenam cenavi tuam,
quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo.
LABR. Perii, animo male fit. contine quaeso caput. 510
CHARM. Pulmoneum edepol nimis velim vomitum vomas.
LABR. Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc?
CHARM. Piscibus in alto, credo, praebent pabulum.
LABR. Mendicitatem mi optulisti opera tua,
dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. 515
CHARM. Bonam est quod habeas gratiam merito mihi,
qui te ex insulso salsum feci opera mea.
LABR. Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem?
CHARM. Eas. easque res agebam commodum.
LABR. Eheu, quis vivit me mortalis miserior? 520
CHARM. Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax.
LABR. Qui? CH. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies.
LABR. O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas,
qui semper servas gloriam aritudinis.
CHARM. Equidem me ad velitationem exerceo, 525
nam omnia corusca prae temore fabulor.
LABR. Edepol, Neptune, es balineator frigidus:
cum vestimentis postquam aps te abii, algeo.
CHARM. Ne thermipolium quidem ullum instruit,
ita salsam praehibet potionem et frigidam. 530
LABR. Vt fortunati sunt fabri ferrarii,
qui apud carbones adsident: semper calent.
CHARM. Vtinam fortuna nunc anetina uterer,
ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen.
LABR. Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? 535
CHARM. Quapropter? LABR. Quia pol clare crepito dentibus.
CHARM. Iure optumo me elavisse arbitror.
L. Qui? CH. Qui <un>a auderem tecum in navem ascendere,
qui a fundamento mi usque movisti mare.
LABR. Tibi auscultavi, tu promittebas mihi 540
illi esse quaestum maximum meretricibus,
ibi me conruere posse aiebas ditias.
CHARM. Iam postulabas te, impurata belua,
totam Siciliam devoraturum insulam?
LABR. Quaenam ballaena meum voravit vidulum, 545
aurum atque argentum ubi omne compactum fuit?
CHARM. Eadem illa, credo, quae meum marsuppium,
quod plenum argenti fuit in sacciperio.
LABR. Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam
et ad hoc misellum pallium. perii oppido. 550
CHARM. Vel consociare mihi quidem tecum licet:
aequas habemus partes. LABR. Saltem si mihi
mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
nunc si me adulescens Plesidippus viderit,
quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, 555
iam is exhibebit hic mihi negotium.
CHARM. Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast,
dum lingua vivet, qui rem solvas omnibus.
II.vii
SCEPARNIO Quid illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae
hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, 560
nescio quem metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma
se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari.
LABR. Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres?
SCEP. Hic in fano Veneris. LABR. Quot sunt? SCEP. Totidem quot ego et
tu sumus.
LABR. Nempe meae? SCEP. Nempe nescio istuc. LABR. Qua sunt facie? 565
SCEP. Scitula.
vel ego amare utramvis possum, si probe adpotus siem.
LABR. Nempe puellae? SCEP. Nempe molestus es. i vise, si lubet.
LABR. Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides.
CHARM. Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen.
LABR. Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.— CHARM. In barathrum 570
mavelim.
opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci.
SCEP. Istic ubi vis condormisce; nemo prohibet, publicum est.
CHARM. At vides me ornatus ut sim vestimentis uvidis:
recipe me in tectum, da mihi vestimenti aliquid aridi,
dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco. 575
SCEP. Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si vis, dabo:
eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit.
tu istaec mihi dato: exarescent faxo. CHARM. Eho an te paenitet,
in mari quod elavi, ni hic in terra iterum eluam?
SCEP. Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. 580
tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore.
tu vel suda vel peri algu, vel tu aegrota vel vale.
barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.—
CHARM. Iamne abis? venalis illic ductitavit, quisquis est;
non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uvidus? 585
quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam,
quam potavi praeter animi quam libuit sententiam?
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare,
itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
quid opust verbis? si invitare nos paulisper pergeret, 590
ibidem obdormissemus: nunc vix vivos amisit domum.
nunc lenonem quid agat intus visam, convivam meum.—
ACTVS III
III.i
DAEMONES Miris modis di ludos faciunt hominibus:
[mirisque exemplis somnia in somnis danunt]
ne dormientis quidem sinunt quiescere. 595
velut ego hac nocte quae praecessit proxima
mirum atque inscitum somniavi somnium.
ad hirundininum nidum visa est simia
ascensionem ut faceret admolirier
- * * 599a
neque eas eripere quibat inde. postibi
videtur ad me simia adgredirier,
rogare scalas ut darem utendas sibi.
ego ad hoc exemplum simiae respondeo,
- * * 603a
natas ex Philomela ~ atque ex Progne esse hirundines.
ago cum illa, ne quid noceat meis popularibus.
atque illa animo iam fieri ferocior;
videtur ultro mihi malum minitarier.
in ius vocat med. ibi ego nescio quo modo
iratus videor mediam arripere simiam;
concludo in vincla bestiam nequissimam. 610
nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium,
numquam hodie quivi ad coniecturam evadere.
sed quid hic in Veneris fano meae viciniae
clamoris oritur? animus mirat<ur meus.>
III.ii
TRACHALIO Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem, 615
agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,
ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.
vindicate, ne impiorum potior sit pollentia
quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.
statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, 620
facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, 625
praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat.
DA. Quid istuc est negoti? TR. Per ego haec genua te optestor, senex,
quisquis es — DAEM. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
<quod tu>multues. TRACH. Teque oro et quaeso, si speras tibi
hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium 630
eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
[DAEM. Sanun es? TRACH. Seu tibi confidis fore multam magudarim]
ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.
DAEM. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, 635
ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali,
ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
TRACH. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.
DAEM. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor. 640
TR. Obsecro, hoc praevortere ergo. DA. Quid negotist? TR. Mulieres
duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic
facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
indigne adflictatur. DAEM. Quis homo est tanta confidentia, 645
qui sacerdotem violare audet? sed eae mulieres
quae sunt? aut quid is iniqui fit? TRACH. Si das operam, eloquar.
Veneris signum sunt amplexae. nunc <homo audacissimus>
eas deripere volt. eas ambas esse oportet <liberas>.
DAEM. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? <paucis expedi>. 650
TRACH. Fraudis sceleris parricidi periuri plenis<simus>,
legirupa impudens impurus inverecundissimus,
uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?
DAEM. Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.
TRACH. Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. 655
DAEM. At malo cum magno suo fecit hercle. ite istinc foras,
Turbalio, Sparax. ubi estis? TRACH. I obsecro intro, subveni
illis. DAEM. Iterum haud imperabo. sequimini hac. TRACH. Age nunciam,
iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.
DAEM. Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— 660
TRACH. Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.
nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.
sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.
III.iii
PALAESTRA Nunc id est cum omnium copiarum atque opum,
auxili, praesidi viduitas nos tenet. 665
<nulla nunc> speculast quae salutem afferat,
<nec quam in> partem ingredi persequamur
<scimus: tanto> in metu nunc sumus ambae,
<tanta> importunitas tantaque iniuria
<facta in> nos est modo hic intus ab nostro ero, 670
qui scelestus sacerdotem anum praecipes
reppulit propulit perquam indignis modis
nosque ab signo intimo vi deripuit sua.
sed nunc sese ut ferunt res fortunaeque nostrae,
par moriri est. neque est melius morte in malis, 675
rebus miseris. TRACH. Quid est? quae illaec oratiost?
cesso ego has consolari? heus, Palaestra, PAL. Qui vocat?
TRACH. Ampelisca. AMPELISCA Obsecro, quis est qui vocat?
PAL. Quis is est qui nominat? TRACH. Si respexis, scies.
PAL. O salutis meae spes. TRACH. Tace ac bono animo es. 680
me vide. PAL. Si modo id liceat, vis ne opprimat, 680a
quae vis vim mi afferam ipsa adigit. TR. Ah, desine, nimis inepta es.
PAL. Desiste dictis nunciam miseram me consolari;
nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est.
AMP. Certumst moriri quam hunc pati <saevire> lenonem in me.
sed muliebri animo sum tamen: miserae <quom venit> in mentem 685
mihi mortis, metus membra occupat. edepol * hunc acerbum.
T. Bonum animum habete. P. Nam, obsecro, unde <ani>mus mi invenitur?
TRACH. Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. AMP. Quid istaec ara
prodesse nobis <plus> potest quam signum in fano hic intus
Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per vim miserae? 690
TRACH. Sedete hic modo, ego hinc vos tamen tutabor. aram habete hanc
vobis pro castris, moenia hinc ego vos defensabo;
praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam.
PAL. Tibi auscultamus et, Venus alma, ambae te obsecramus,
aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, 695
in custodelam nos tuam ut recipias et tutere;
illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parvi,
fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram obsidere
patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu,
ne <invisas> habeas neve idcirco nobis vitio vortas, 700
si quippiamst, minus quod bene esse lautum tu arbitrare.
TRACH. Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari;
ignoscere his te convenit: metus has id ut faciant subigit.
te ex concha natam esse autumant, cave tu harum conchas spernas.
sed optume eccum exit senex, patronus mihique et vobis. 705
III.iv
DAEMONES Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime.
vos in aram abite sessum. sed ubi sunt? TRACH. Huc respice.
DAEM. Optume, istuc volueramus. iube modo accedat prope.
tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas?
pugnum in os impinge. LABR. Iniqua haec patior cum pretio tuo. 710
DAEM. At etiam minitatur audax? LABR. Ius meum ereptum est mihi,
meas mihi ancillas invito me eripis. TRACH. Cedo <iudicem>
de senatu Cyrenensi quemvis opulentum virum,
si tuas esse oportet nive eas esse oportet liberas
nive in carcerem compingi <te> est aequom aetatemque ibi 715
te usque habitare, donec totum carcerem contriveris.
LABR. Non hodie isti rei auspicavi, ut cum furcifero fabuler.
te ego appello. DAEM. Cum istoc primum, qui te novit, disputa.
LABR. Tecum ago. TRACH. At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae?
LABR. Sunt. TRACH. Agedum ergo, tange utramvis digitulo minimo modo. 720
L. Quid si attigero? T. Extemplo hercle ego te follem pugilatorium
faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime.
LABR. Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere?
DAEM. Non licet: est lex apud nos— LABR. Mihi cum vestris legibus
<nil quicquamst> commerci. equidem istas iam ambas educam foras. 725
tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus;
si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit.
DAEM. Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam,
occipito modo illis adferre vim ioculo pausillulum,
ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noveris. 730
vos adeo, ubi ego innuero vobis, ni ei caput exoculassitis,
quasi murteta iunci, item ego vos virgis circumvinciam.
LA. Vi agis mecum. TR. Etiam vim ~proportas, flagiti flagrantia?
LABR. Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere?
TRACH. Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: 735
numqui minus hasce esse oportet liberas? LABR. Quid, liberas?
TRACH. Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia;
nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus.
DAEM. Quid ego ex te audio? TRACH. Hanc Athenis esse natam liberam.
DA. Mea popularis, obsecro, haec est? TR. Non tu Cyrenensis es? 740
DAEM. Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis.
TRACH. Opsecro, defende cives tuas, senex. DAEM. O filia
mea, quom hanc video, mearum me absens miseriarum commones;
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
LABR. Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; 745
quid mea refert, haec Athenis natae an Thebis sient,
dum mihi recte servitutem serviant? TRACH. Itane, impudens?
tune hic, feles virginalis, liberos parentibus
sublectos habebis atque indigno quaestu conteres?
nam huic alterae quae patria sit profecto nescio, 750
nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime.
LA. ~Tuae istae sunt. TR. Contende ergo, uter sit tergo—verior:
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo,
quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
postea aspicito meum, quando ego tuom inspectavero: 755
ni erit tam sincerum, ut quivis dicat ampullarius
optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum,
quid causae est quin virgis te usque ad saturitatem sauciem?
quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi.
LABR. At qui, quia votas, utramque iam mecum abducam simul. 760
DAEM. Quid facies? LABR. Volcanum adducam, is Venerist adversarius.
TRACH. Quo illic it? LABR. Heus, ecquis hic est? heus. DAEM. Si
attigeris ostium,
iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis.
LORARIVS Nullum habemus ignem, ficis victitamus aridis.
DAEM. Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. 765
LABR. Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. DAEM. Quid quom inveneris?
LA. Ignem magnum hic faciam. DA. Quin ~ inhumanum exuras tibi?
LABR. Immo hasce ambas hic in ara ut vivas comburam, id volo.
DAEM. Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam
teque ambustulatum obiciam magnis avibus pabulum. 770
quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia,
quae has hirundines ex nido volt eripere ingratiis,
quod ego in somnis somniavi. TRACH. Scin quid tecum oro, senex?
ut illas serves, vim defendas, dum ego erum adduco meum.
D. Quaere erum atque adduce. T. At hic ne— D. Maximo malo suo, 775
si attigerit sive occeptassit. TRACH. Cura. DAEM. Curatumst, abi.
TRACH. Hunc quoque adserva ipsum, ne quo abitat; nam promisimus
carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere.
DAEM. Abi modo, ego dum hoc curabo recte. TRACH. Iam ego revenero.
III.v
DAEM. Vtrum tu, leno, cum malo lubentius 780
quiescis an sic sine malo, si copiast?
LABR. Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.
meas quidem te invito et Venere et summo Iove
de ara capillo iam deripiam. DAEM. Tange dum.
LABR. Tangam hercle vero. DAEM. Agedum ergo, accede huc modo. 785
LABR. Iube dum recedere istos ambo illuc modo.
DAEM. Immo ad te accedent. LABR. Non hercle equidem censeo.
DAEM. Quid ages, si accedent propius? LABR. Ego recessero.
verum, senex, si te umquam in urbe offendero,
numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, 790
si te non ludos pessimos dimisero.
DAEM. Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,
si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.
LABR. Quam magnum vero? DAEM. Quantum lenoni sat est.
LABR. Minacias ego flocci non faciam tuas, 795
equidem has te invito iam ambas rapiam. DAEM. Tange dum.
LABR. Tangam hercle vero. DAEM. Tanges, at scin quo modo?
i dum, Turbalio, curriculo, adfert<o domo>
duas clavas. LABR. Clavas? DAEM. Sed probas. propera cito.
ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es. 800
LABR. Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;
nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.
licet saltem istas mi appellare? DAEM. Non licet.
ehem, optime edepol eccum clavator advenit. 804-805
LABR. Illud quidem edepol tinnimentum est auribus. 806
DAEM. Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
age, alter istinc, alter hinc adsistite.
adsistite ambo. sic. audite nunciam:
si hercle illic illas hodie digito tetigerit 810
invitas, ni istunc istis invitassitis
usque adeo donec qua domum abeat nesciat,
periistis ambo. si appellabit quempiam,
vos respondetote istinc istarum vicem;
sin ipse abire hinc volet, quantum potest 815
extemplo amplectitote crura fustibus.
LABR. Etiam me abire hinc non sinent? DAEM. Dixi satis.
et ubi ille servos cum ero huc advenerit,
qui erum accersivit, itote extemplo domum.
curate haec sultis magna diligentia.— 820
LABR. Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:
iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,
ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,
ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare. 825
Palaestra. LOR. Quid vis? LABR. Apage, controversia est,
haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.
heus, Ampelisca. LOR. ALTER Cave sis infortunio.
LABR. Vltro te. signa ut homines satis recte monent.
sed vobis dico, heus vos, num molestiaest, 830
me adire ad illas propius? LOR. Nil nobis quidem.
LABR. Numquid molestum mihi erit? LOR. Nil, si caveris.
LABR. Quid est quod caveam? LOR. Em, a crasso infortunio.
LABR. Quaeso hercle, abire ut liceat. LOR. Abeas, si velis.
LABR. Bene hercle factum. habeo vobis gratiam. 835
[non] accedam potius. LOR. Illic astato ilico.
LABR. Edepol proveni nequiter multis modis.
certumst hasce hodie usque obsidione vincere.
III.vi
PLESIDIPPVS Meamne ille amicam leno vi, violentia
de ara deripere Veneris voluit? TRACHALIO Admodum. 840
PLES. Quin occidisti extemplo? TRACH. Gladius non erat.
PL. Caperes aut fustem aut lapidem. TR. Quid? ego quasi canem
hominem insectarer lapidibus nequissimum?
LABR. Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest.
converret iam hic me totum cum pulvisculo. 845
PLES. Etiamne in ara tunc sedebant mulieres,
quom ad me profectu's ire? TRACH. Ibidem nunc sedent.
PLES. Quis illas nunc illic servat? TRACH. Nescio quis senex,
vicinus Veneris; is dedit operam optumam.
is nunc cum servis servat. ego mandaveram. 850
PLES. Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo?
LABR. Salve. PLES. Salutem nil moror. opta ocius:
rapi te obtorto collo mavis an trahi?
utrum vis opta, dum licet. LABR. Neutrum volo.
PLES. Abi sane ad litus curriculo, Trachalio, 855
iube illos in urbem ire obviam ad portum mihi,
quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent.
post huc redito atque agitato hic custodiam.
ego hunc scelestum in ius rapiam exulem.
age, ambula in ius. LABR. Quid ego deliqui? PLES. Rogas, 860
quin arrabonem a me accepisti ob mulierem
et eam hinc abduxti? LABR. Non avexi. PLES. Cur negas?
LABR. Quia pol provexi: avehere non quivi miser.
equidem tibi me dixeram praesto fore
apud Veneris fanum: <num>quid muto? sumne ibi? 865
PLES. In iure causam dicito, hic verbum sat est:
sequere. LABR. Obsecro te, subveni mi, Charmides.
rapior optorto collo. CHARMIDES Quis me nominat?
LABR. Viden me ut rapior? CHARM. Video, atque inspecto lubens.
LABR. Non subvenire mi audes? CHARM. Quis homo te rapit? 870
LABR. Adulescens Plesidippus. CHARM. Vt nanctu's, habe.
bono animo meliust te in nervom conrepere.
tibi optigit quod plurimi exoptant sibi.
LABR. Quid id est? CHARM. Vt id quod quaerant inveniant sibi.
LABR. Sequere, obsecro, me. CHARM. Pariter suades qualis es: 875
tu in nervom rapere, eo me obsecras ut te sequar.
etiam retentas? LABR. Perii. PLES. Verum sit velim.
tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico
manete, dum ego huc redeo. LOR. Equidem suadeo,
ut ad nos abeant potius, dum recipis. PLES. Placet, 880
bene facitis. LABR. Fures mi estis. LOR. Quid, fures? rape.
LABR. Oro obsecro, Palaestra. PLES. Sequere, carnufex.
LABR. Hospes— CHARM. Non sum hospes, repudio hospitium tuom.
LABR. Sicine me spernis? CHARM. Sic ago: semel bibo.
LABR. Di te infelicent.— CHARM. Isti capiti dicito. 885
credo alium in aliam beluam hominem vortier:
illic in columbum, credo, leno vortitur,
nam in collumbari collus haud multo post erit;
in nervom ille hodie nidamenta congeret.
verum tamen ibo, ei advocatus ut siem, 890
si qui mea opera citius addici potest.—
ACTVS IV
IV.i
DAEMONES Bene factum et volup est, me hodie his mulierculis
tetulisse auxilium. iam clientas repperi,
atque ambas forma scitula atque aetatula.
sed uxor scelesta me omnibus servat modis, 895
ne quid significem quippiam mulierculis.
sed Gripus servos noster quid rerum gerat
miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
pol magis sapisset, si dormivisset domi,
nam nunc et operam ludos facit et retia, 900
ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
in digitis hodie percoquam quod ceperit,
ita fluctuare video vehementer mare.
sed ad prandium uxor me vocat. redeo domum.
iam meas opplebit aures ~ sua vaniloquentia.— 905
IV.ii
GRIPVS Neptuno has ago gratias meo patrono,
qui salsis locis incolit pisculentis,
quom me ex suis locis pulchre ornatum expedivit
~templis reducem, plurima praeda onustum,
salute horiae, quae in mari fluctuoso 910
piscatu novo me uberi compotivit;
miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit,
neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete.
nam ut de nocte multa impigreque exurrexi, 914-915
lucrum praeposivi sopori et quieti: 916
tempestate saeva experiri expetivi,
paupertatem eri qui et meam servitutem
tolerarem, opera haud fui parcus mea.
nimis homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male. 920
vigilare decet hominem qui volt sua temperi conficere officia.
non enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet officium.
nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt.
nam ego nunc mihi, qui impiger fui,
repperi ut piger, si velim, siem: 925
hoc ego in mari [quidquid inest] repperi. 925a
quidquid inest, grave quidem inest; aurum hic ego inesse reor;
nec mihi consciust ullus homo. 926a
nunc haec tibi occasio, Gripe optigit, ut liber s<it
nemo> ex populo praeter te. 927a
nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum veniam docte atque astute.
pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber.
iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia, 930
navibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
post animi causa mihi navem faciam atque imitabor Stratonicum,
oppida circumvectabor.
ubi nobilitas mea erit clara, 933a
oppidum magnum communibo, ei ego urbi Gripo indam nomen,
monimentum meae famae et factis, ibi qui regnum magnum instituam.
magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
sed hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento.
IV.iii
TRACHALIO Heus, mane. GRIP. Quid maneam? TRACH. Dum hanc tibi, quam
trahis, rudentem complico.
GRIP. Mitte modo. TRACH. At pol ego te adiuvo nam bonis quod bene fit
haud perit.
GRIP. Turbida tempestas heri fuit, 940
nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
TRACH. Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens.
GRIP. Enicas iam me odio, quisquis es. TRACH. Non sinam ego abire hinc te.
mane.
GR. Cave sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? TR. Audi. 945
G. Non audio. T. At pol qui audies post. G. Quin loquere quid vis.
TR. Eho mane dum, est operae pretium quod tibi ego narrare volo.
GR. Eloquere quid id est? TR. Vide num quispiam consequitur prope nos.
GRIP. Ecquid est quod mea referat? TRACH. Scilicet.
sed boni consili ecquid in te mihi est? 950
GRIP. Quid negoti est, modo dice. TRACH. Dicam, tace,
si fidem modo das mihi te non fore infidum.
GRIP. Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. TRACH. Audi.
furtum ego vidi qui faciebat;
noram dominum, id cui fiebat, 955
post ad furem egomet devenio
feroque ei condicionem hoc pacto:
'ego istuc furtum scio cui factum est;
nunc mihi si vis dare dimidium,
indicium domino non faciam.'
is mihi nihil etiam respondit. 960
quid inde aequom est dari mihi? dimidium
volo ut dicas. GRIP. Immo hercle etiam amplius,
nam nisi dat, domino dicundum
censeo. TRACH. Tuo consilio faciam.
nunc advorte animum; namque hoc omne
attinet ad te. GRIP. Quid factumst? 962a
TR. Vidulum istum cuiust novi ego hominem iam pridem. GR. Quid est?
TRACH. Et quo pacto periit. GRIP. At ego quo pacto inventust scio
et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio. 965
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
TRACH. Non ferat si dominus veniat? GRIP. Dominus huic, ne frustra sis,
nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo. 970
TRACH. Itane vero? GRIP. Ecquem esse dices in mari piscem meum?
quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis,
nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
mare quidem commune certost omnibus. TRACH. Adsentio: 975
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
in mari inventust communi. GRIP. Esne impudenter impudens?
nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient,
nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, 980
dicant, in mari communi captos. TRACH. Quid ais, impudens?
ausu's etiam comparare vidulum cum piscibus?
eadem tandem res videtur? GRIP. In manu non est mea:
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. 985
TR. Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti. GR. Philosophe.
TRACH. Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice,
vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas. 990
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus,
vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
GR. Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem? TR. Scelus,
nullus est. GRIP. Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit. 995
TRACH. Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
GR. Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. TRACH. Scio.
tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo. 1000
GRIP. Quod scelus hodie hoc inveni. TRACH. Verba facimus, it dies.
vide sis, cuius arbitratu nos vis facere. GRIP. Viduli
arbitratu. *** ita enim vero. TRACH. Stultus es. GRIP. Salve, Thales.
TRACH. Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum,
quoius haec res arbitratu fiat. GRIP. Quaeso, sanus es? 1005
TRACH. Elleborosus sum. GRIP. At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
TRACH. Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet,
ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
GRIP. Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum. 1010
vis pugnare? TRACH. Quid opust? quin tu potius praedam divide.
GRIP. Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
abeo ego hinc. TR. At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
GRIP. Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
mitte rudentem, sceleste. TRACH. Mittam: omitte vidulum. 1015
GRIP. Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
TRACH. Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur
aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
GRIP. Quemne ego excepi in mari— TRACH. At ego inspectavi e litore.
GRIP. Mea opera, labore et rete et horia? TRACH. Numqui minus, 1020
si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul
te hunc habere, fur sum quam tu? GRIP. Nihilo. TRACH. Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
GRIP. Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
nisi quia hunc meum esse dico. TRACH. Et ego item esse aio meum. 1025
GRIP. Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
TRACH. Quo pacto? GRIP. Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam viam;
nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
TRACH. Ecquid condicionis audes ferre? GRIP. Iam dudum fero: 1030
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
TR. Mane, dum refero condicionem. GR. Te, opsecro hercle, aufer modo.
TRACH. Ecquem in his locis novisti? GRIP. Oportet vicinos meos.
TR. Vbi tu hic habitas? GR. Porro illic longe usque in campis ultimis.
TRACH. Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri? 1035
GRIP. Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
TRACH. Fiat. GRIP. Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum. 1040
TR. Quid igitur? GR. Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. TRACH. Nunc places.
GRIP. Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
IV.iv
DAEMONES Serio edepol, quamquam vobis <volo> quae voltis, mulieres, 1045
metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus,
quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
vos confugite in aram potius quam ego. PVELLAE Miserae periimus.
DAEM. Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras
prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam; 1050
ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.
GRIP. O ere, salve. DAEM. Salve, Gripe. quid fit? TRACH. Tuosne hic servos est?
GRIP. Haud pudet. TRACH. Nil ago tecum. GRIP. Ergo abi hinc sis.
TRACH. Quaeso responde, senex:
tuos hic servost? DA. Meus est. TR. Em istuc optime, quando tuost.
iterum te saluto. DAEM. Et ego te. tune es qui haud multo prius 1055
abiisti hinc erum accersitum? TR. Ego is sum. DA. Quid nunc vis tibi?
TR. Nempe hic tuos est? DA. Meus est. TR. Istuc optime, quando tuost.
DA. Quid negotist? TR. Vir scelestus illic est. DA. Quid fecit tibi
vir scelestus? TRACH. Homini ego isti talos subfringi volo.
DAEM. Quid est? qua de re litigatis nunc inter vos? TRACH. Eloquar. 1060
GR. Immo ego eloquar. TR. Ego, opinor, rem facesso. GR. Si quidem
sis pudicus, hinc facessas. DAEM. Gripe, animum advorte ac tace.
GR. Vtin istic prius dicat? DA. Audi. loquere tu. GR. Alienon prius
quam tuo dabis orationem? TRACH. Vt nequitur comprimi.
ita ut occepi dicere, illum quem dudum <e fano foras> 1065
lenonem extrusisti, hic eius vidulum eccillum <tenet>.
GR. Non habeo. TR. Negas quod oculis video? GR. At ne videas velim.
habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?
TRACH. Quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria.
GRIP. Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci; 1070
si in mari reti prehendi, qui tuom potiust quam meum?
TR. Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico. GR. Quid tu ais?
TRACH. Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.
GRIP. Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?
si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet. 1075
DAEM. Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi.
TRACH. Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo
neque meum esse hodie umquam dixi; sed isti inest cistellula
huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.
DAEM. Nempe tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popularem meam? 1080
TRACH. Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia
istic in ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.
hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret,
si id dederit, qui suos parentis quaerat. DAEM. Faciam ut det. tace.
GRIP. Nil hercle ego sum isti daturus. TRACH. Nil peto nisi cistulam 1085
et crepundia. GRIP. Quid si ea sunt aurea? TRACH. Quid istuc tua?
aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur.
GRIP. Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam.
DAEM. Cave malo ac tace tu. tu perge ut occepisti dicere.
TRACH. Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris, 1090
si quidem hic lenonis eiust vidulus, quem suspicor;
hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi.
GRIP. Viden? scelestus aucupatur. TRACH. Sine me ut occepi loqui.
si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus,
haec poterunt novisse: ostendere his iube. GRIP. Ain? ostendere? 1095
DAEM. Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.
G. Immo hercle insignite inique. D. Quidum? G. Quia, si ostendero,
continuo hunc novisse dicent scilicet. TRACH. Scelerum caput,
ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?
GRIP. Omnia istaec ego facile patior, dum hic hinc a me sentiat. 1100
TRACH. At qui nunc abs te stat, verum hinc * ibi testimonium.
DAEM. Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.
TRACH. Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
haec Athenis parva fuit virgo surpta. GRIP. Dic mihi, 1105
quid id ad vidulum [pertinet], servae sint istae an <fuerint> liberae?
TRACH. Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
DAEM. Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
TRACH. Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto vidulo,
ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos, 1110
quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
GRIP. Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?
quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
TRACH. Eo tacent, quia tacitast <melior> mulier semper quam loquens.
GRIP. Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es. 1115
T. Quidum? G. Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui? DAEM. Si praeterhac
<unum> verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
TRACH. Vt id occepi dicere, senex, eam te quaeso cistulam
ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat 1120
sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
GRIP. Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
dudum dimidiam petebas partem. TRACH. Immo etiam nunc peto.
GRIP. Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.
DAEM. Non ego te comprimere possum sine malo? GRIP. Si istic tacet, 1125
ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.
DAEM. Cedo modo mihi vidulum istum, Gripe. GRIP. Concedam tibi,
ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas. DAEM. Reddetur. GRIP. Tene.
DAEM. Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
estne hic vidulus ubi cistellam tuam inesse aiebas? PAL. Is est. 1130
GRIP. Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico
eum esse dixit. PAL. Faciam ego hanc rem <ex procliva pla>nam tibi.
cistellam isti inesse oportet caudeam in isto vidulo.
ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero, 1135
vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;
sed si erunt vera, tum opsecro te, ut mea mi reddantur. DAEM. Placet.
ius merum oras meo quidem animo. GRIP. At meo hercle <iniuriam>.
quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,
quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola? 1140
DAEM. Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
GRIP. Hoc habet, solutust. DAEM. Aperi. video cistellam. haecinest?
PAL. Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,
huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi. 1145
GRIP. Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
quae parentis tam in angustum tuos locum compegeris.
DAEM. Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul
dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules 1150
te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
GRIP. Ius bonum oras. TRACH. Edepol haud te orat, nam tu iniuriu's.
DAEM. Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.
PAL. Sunt crepundia. DAEM. Ecca video. GRIP. Perii in primo proelio.
mane, ne ostenderis. DAEM. Qua facie sunt? responde ex ordine. 1155
PAL. Ensiculust aureolus primum litteratus. DAEM. Dice dum,
in eo ensiculo litterarum quid est? PAL. Mei nomen patris.
post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea
litterata: ibi matris nomen in securiculast. DAEM. Mane.
dic, in ensiculo quid nomen est paternum? PAL. Daemones. 1160
DAEM. Di immortales, ubi loci sunt spes meae? GRIP. Immo edepol meae?
TRACH. Pergite, opsecro, continuo. GRIP. Placide, aut i in malam crucem.
DAEM. Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.
PAL. Daedalis. DAEM. Di me servatum cupiunt. GRIP. At me perditum.
DAEM. Filiam meam esse hanc oportet, Gripe. GRIP. Sit per me quidem. 1165
qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis,
meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens,
prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.
PAL. Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et
sucula. GRIP. Quin tu i dierecta, cum sucula et cum porculis. 1170
PAL. Et bulla aurea est, pater quam dedit mi natali die.
DAEM. Ea est profecto. contineri quin complectar non queo.
filia mea, salve. ego is sum qui te produxi pater,
ego sum Daemones, et mater tua eccam hic intus Daedalis.
PAL. Salve, mi pater insperate. DAEM. Salve. ut te amplector libens. 1175
TRACH. Volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit.
DAEM. Cape dum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio.
TRACH. Ecce Gripi scelera. cum istaec res male evenit tibi,
Gripe, gratulor. DAEM. Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam,
quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere, 1180
quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua.—
TRACH. Eamus intro omnes, quando operam promiscam damus.—
P. Sequere me, Ampelisca.— A. Cum te di amant, voluptati est mihi.—
GRIP. Sumne ego scelestus, qui illunc hodie excepi vidulum?
aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco? 1185
credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi,
quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.
credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum,
saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?— 1190
IV.v
DAEMONES Pro di immortales, quis me est fortunatior,
qui ex improviso filiam inveni meam?
satin si cui homini dei esse bene factum volunt,
aliquo illud pacto optingit optatum piis?
ego hodie neque speravi neque <illud> credidi: 1195
is improviso filiam inveni tamen;
et eam de genere summo adulescenti dabo
ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo,
iussique exire huc servom eius, ut ad forum 1200
iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?
uxor complexa collo retinet filiam.
nimis paene inepta atque odiosa eius amatiost.
IV.vi
Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri; 1205
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. sed quid istum remoramini,
mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
TRACHALIO Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul 1210
Plesidippum. DAEM. Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat. TRACH. Licet.
DAEM. Dicito daturum meam illi filiam uxorem. TRACH. Licet.
DAEM. Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum. TRACH. Licet.
D. Sed propera. T. Licet. D. Iam hic fac sit, cena ut curetur. T. Licet. 1215
DAEM. Omnian licet? TRACH. Licet. sed scin quid est quod te volo?
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. DAEM. Licet.
TRACH. Fac ut exores Plesidippum, ut me <manu> emittat. DAEM. Licet.
TRACH. Et tua filia facito oret: facile exorabit. DAEM. Licet.
TRACH. Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. DAEM. Licet. 1220
TRACH. Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. DAEM. Licet.
TRACH. Omnian licet? DAEM. Licet: tibi rursum refero gratiam.
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. T. Licet.
iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.— DAEM. Licet.
Hercules istum infelicet cum sua licentia; 1225
ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.
IV.vii
GRIPVS Quam mox licet te compellare, Daemones?
DAEM. Quid est negoti, Gripe? GRIP. De illo vidulo:
si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.
DAEM. Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, 1230
meum esse dicam? GRIP. Quodne ego inveni in mari?
DAEM. Tanto illi melius optigit qui perdidit;
tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
GRIP. Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.
DAEM. O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae 1235
fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
quam si quis avidus poscit escam avariter,
decipitur in trasenna avaritia sua.
ille qui consulte, docte atque astute cavet, 1240
diutine uti bene licet partum bene.
mihi istaec videtur praeda praedatum irier,
ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,
celem? minime istuc faciet noster Daemones. 1245
semper cavere hoc sapientis aequissimumst,
ne conscii sint ipsi malefici suis.
ego mihi cum ~ lusi nil moror ullum lucrum.
GRIP. Spectavi ego pridem comicos ad istunc modum
sapienter dicta dicere atque eis plaudier, 1250
cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,
nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
DAEM. Abi intro, ne molestu's, linguae tempera.
ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. 1255
GRIP. At ego deos quaeso, ut quidquid in illo vidulost,
si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
DAEM. Illuc est quod nos nequam servis utimur.
nam illic cum ~ servo si quo congressus foret,
et ipsum sese et illum furti adstringeret; 1260
dum praedam habere se censeret, interim
praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi
iubebo nobis cenam continuo coqui.—
IV.viii
PLESIDIPPVS Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, 1265
mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
repperit patrem Palaestra suom atque matrem? TRACHALIO Repperit.
PLES. Et popularis est? TRACH. Opino. PLES. Et mihi nuptura est?
TRACH. Suspicor.
PLES. Censen hodie despondebit eam mihi, quaeso? TRACH. Censeo.
PLES. Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit? TRACH. Censeo. 1270
P. Quid matri eius? T. Censeo. P. Quid ergo censes? T. Quod rogas,
censeo. PLES. Dic ergo quanti censes? TRACH. Egone? censeo.
PLES. Adsum equidem, ne censionem semper facias. TRACH. Censeo.
P. Quid si curram? T. Censeo. P. An sic potius placide? T. Censeo.
P. Etiamne eam adveniens salutem? T. Censeo. P. Etiam patrem? 1275
T. Censeo. P. Post eius matrem? T. Censeo. P. Quid postea?
etiamne adveniens complectar eius patrem? TRACH. Non censeo.
P. Quid matrem? T. Non censeo. P. Quid eampse illam? T. Non censeo.
PLES. Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.
T. Sanus non es. sequere.— P. Duc me, mi patrone, quo libet.— 1280
ACTVS V
V.i
LABRAX Quis me est mortalis miserior qui vivat alter hodie,
quem ad recuperatores modo damnavit Plesidippus?
abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum.
nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos,
ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. 1285
nunc alteram illam quae mea est visam huc in Veneris fanum,
saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum.
V.ii
GRIPVS Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom,
nisi vidulus mihi redditur. LABR. Perii, cum mentionem
fieri audio usquam viduli *** quasi palo pectus tundat. 1290
GRIP. Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi
reti atque excepi vidulum, ei dare negatis quicquam.
LABR. Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures.
GRIP. Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque,
si quis perdiderit vidulum cum auro atque argento multo, 1295
ad Gripum ut veniat. non feretis istum, ut postulatis.
LABR. Meum hercle illic homo vidulum scit qui habet, ut ego opinor.
adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subvenite.
GRIP. Quid me intro revocas? hoc volo hic ante ostium extergere.
nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, 1300
ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit.
~ nam quidem hoc venenatumst verum: ita in manibus consenescit.
L. Adulescens, salve. G. Di te ament cum inraso capite. L. Quid fit?
G. Verum extergetur. L. Vt vales? G. Quid tu? num medicus, quaeso, es?
LABR. Immo edepol una littera plus sum quam medicus. GRIP. Tum tu 1305
mendicus es? LABR. Tetigisti acu. GRIP. Videtur digna forma.
sed quid tibi est? LABR. Hac proxima nocte in mari elavi.
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
GRIP. Quid perdidisti? LABR. Vidulum cum auro atque argento multo.
GRIP. Ecquid meministi, in vidulo qui periit quid ibi infuerit? 1310
LABR. Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, aliud fabulemur.
GRIP. Quid si ego sciam qui invenerit? volo ex te scire signa.
LABR. Nummi octingenti aurei in marsuppio infuerunt,
praeterea centum minaria Philippa in pasceolo sorsus.
GRIP. Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar; 1315
di homines respiciunt: bene ego hinc praedatus ibo.
profecto huius est vidulus. perge alia tu expedire.
LABR. Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina,
praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.
GRIP. Papae, divitias tu quidem habuisti luculentas. 1320
LABR. Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere.
GRIP. Quid dare velis, qui istaec tibi investiget indicetque?
eloquere propere celeriter. LABR. Nummos trecentos. GRIP. Tricas.
L. Quadringentos. G. Tramas putidas. L. Quingentos. G. Cassam glandem.
LABR. Sescentos. GRIP. Curculiunculos minutos fabulare. 1325
LABR. Dabo septingentos. GRIP. Os calet tibi, nunc id frigefactas.
LABR. Mille dabo nummum. GRIP. Somnias. LABR. Nihil addo. GRIP. Abi
igitur. LABR. Audi:
si hercle abiero hinc, hic non ero. vin centum et mille? GRIP. Dormis.
LABR. Eloquere quantum postules. GRIP. Quo nihil invitus addas:
talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse. 1330
proin tu vel aias vel neges. LABR. Quid istic? necessum est, video:
dabitur talentum. GRIP. Accede dum huc: Venus haec volo adroget te.
LABR. Quod tibi libet id mi impera. GRIP. Tange aram hanc Veneris.
LABR. Tango.
G. Per Venerem hanc iurandum est tibi. L. Quid iurem? G. Quod iubebo.
LABR. Praei verbis quidvis. id quod domi est, numquam ulli supplicabo. 1335
G. Tene aram hanc. L. Teneo. C. Deiera te mi argentum daturum
eodem die, <tui> viduli ubi sis potitus. LABR. Fiat.
GRIP. Venus Cyrenensis, testem te testor mihi,
si vidulum illum, quem ego in navi perdidi,
cum auro atque argento salvom investigavero 1340
isque in potestatem meam pervenerit,
tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito—
LABR. Tum ego huic Gripo— dico, Venus, ut tu audias—
talentum argenti magnum continuo dabo.
GRIP. Si <quid> fraudassis, dic ut te in quaestu tuo 1345
Venus eradicet, caput atque aetatem tuam.
tecum hoc habeto tamen, ubi iuraveris.
LABR. Illaec advorsum si quid peccasso, Venus,
veneror te ut omnes miseri lenones sient.
GRIP. Tamen fiet, etsi tu fidem servaveris. 1350
tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex;
eum tu continuo vidulum reposcito.—
LABR. Si maxime mi illum reddiderit vidulum,
non ego illi hodie debeo triobolum.
meus arbitratust, lingua quod iuret mea. 1355
sed conticiscam: eccum exit et ducit senem.
V.iii
GRIPVS Sequere hac. DAEMONES Vbi istic lenost? GRIP. Heus tu. em tibi,
hic habet vidulum.
DAEM. Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.
omnia, ut quidquid infuit, ita salva sistentur tibi.
tene, si tuost. LABR. O di immortales, meus est. salve, vidule. 1360
D. Tuosne est? L. Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.
DAEM. Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo
cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inveni meam.
LABR. Quam? DAEM. Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.
LABR. Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia 1365
pulchre evenit, gaudeo. DAEM. Istuc facile non credo tibi.
LABR. Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum
ob eam ne duis, condono te. DAEM. Benigne edepol facis.
L. Immo tu quidem hercle vero. G. Heus tu, iam habes vidulum.
L. Habeo. G. Propera. L. Quid properabo? G. Reddere argentum mihi. 1370
L. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. G. Quae haec factio est?
non debes? LABR. Non hercle vero. GRIP. Non tu iuratus mihi es?
LABR. Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid voluptati est mihi:
ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.
GRIP. Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. 1375
DAEM. Gripe, quod tu istum talentum poscis? GRIP. Iuratust mihi
dare. LABR. Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es?
DAEM. Qua pro re argentum promisit hic tibi? GRIP. Si vidulum
hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare
mihi talentum magnum argenti. LABR. Cedo quicum habeam iudicem, 1380
ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum <haud> siem
quinque et viginti annos natus. G. Habe cum hoc. L. Aliost opus.
DAEM. Iam ab isto auferre haud <potis> sim, si istunc condemnavero.
promisistin huic argentum? LABR. Fateor. DAEM. Quod servo <meo>
promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules 1385
te hic fide lenonia uti: non potes. GRIP. Iam te ratu's
nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:
id ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu.
DAEM. Quando ergo erga te benignus <ego> fui atque opera mea
haec tibi sunt servata— GRIP. Immo hercle mea, ne tu dicas tua. 1390
DAEM. Si sapies, tacebis— tum te mihi benigne itidem addecet
bene merenti bene referre gratiam. LABR. Nempe pro meo
iure oras? DAEM. Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.
GRIP. Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.
DAEM. Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est; 1395
ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.
LABR. Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,
quod isti sum iuratus. GRIP. Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.
DAEM. Tacen an non? GRIP. Tu meam rem simulas agere, tibi mu *** .
non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi. 1400
DAEM. Vapulabis, verbum si addis istuc unum. GRIP. Vel hercle enica,
non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.
LABR. Tibi operam hic quidem dat. tace. DAEM. Concede hoc tu, leno.
LABR. Licet.
GRIP. Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.
DAEM. Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam, 1405
Ampeliscam? LABR. Mille nummum denumeravi. DAEM. Vin tibi
condicionem luculentam ferre me? LABR. Sane volo.
D. Dividuom talentum faciam. L. Bene facis. D. Pro illa altera,
libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.
LABR. Maxime. DAEM. Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu, 1410
quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni. LABR. Bene facis,
gratiam habeo magnam. GRIP. Quam mox mi argentum ergo redditur?
DAEM. Res soluta est, Gripe. ego habeo. GRIP. At ego me hercle mavolo.
DAEM. Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi volo
gratiam facias. GRIP. Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. 1415
numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.
DAEM. Hic hodie cenato, leno. LABR. Fiat, condicio placet.
DAEM. Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,
ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,
nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras. 1420
verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,
comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.
vos hic hodie cenatote ambo. LABR. Fiat. DAEM. Plausum date.