Rufius Crispinus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

RUFIUS CRISPINUS

Ut totum soli sese dabat angulus Anti
caelumque infusum volvebant flustra serenum!
Nil nisi caeruleum: praeterquam longa larorum
albebat series, et euntia vela per altum
5 candida, dein umbrae volucres, et villa Neronis.
Tam leviter sabulum, tam leniter unda lapillos
mordebat, suavi pertentans litora suctu,
clarius ut streperet puerilis naenia ponto.
Nam grex impubes ipsa ludebat in ora
10 aeterni maris, et blandum superare susurrum
pergebant, tamquam senior moniturus adesset,
exciperent laetis, quotiens avus hisceret, ipsi
vocibus. At voces minuit sensimque catervae
iam tacitae patulos ad se convertit ocellos
15 visum aliquod: longum veniens procul agmen ab urbe
atque auri nitor et pallae tunicaeque volantes
mixtaque quadrupedo cita tintinnabula plausu.
Esseda tendebant pilentaque mollia cursu,
lictoresque in equo vecti DECEDITE crebro
20 clamabant APERITE CAPUT. Nam si quis in arvis
aut meteret segetes aut umbram demeret uvis,
adstabant omnes venerabundique manebant:
quippe vehebatur sacro mulier carpento
mortali maior, miro pallore, sed omnis
25 in gemina deinceps oculorum luce refulgens.
Lictoresque VIAM DATE virga et voce minantur,
quadrupedes stimulant, clamant ADVERTITE, CIVES.
Ecce autem, famulis frustra revocantibus, agmen
praetextatorum currens adventat ab ora:
30 pandebant alas, ut aves a fluctibus albae
late caeruleis, pueri cantumque ferebant:
iamque adsunt. Tonat AUGUSTAE DECEDITE lictor:
at sese puer extendens in brachia: MAMMA!
      Explicuit subito frontem Poppaea, nigroque
35 flagravere oculi complexi lumine natum.
Heu! procul ancillis et servis tradere carum
passa caput, dubio nunc venerat anxia corde
volvens nubila verba superciliumque Neronis.
Nunc dulci nato reticens afflabat amorem
40 mater inexpletum. Pueri frons rosida cursu
purpureisque ardor malis et pectus anhelum:
ad ventum volitat rutilis coma florea cirris.
Momento mater declinat lumina, vultumque
avertit, currusque elabitur, et puer audit
45 sub tecto sonitum procul ingeminare rotarum.
      Mox puero custos: «Rufi Crispine, quid haeres?
Assequere hinc mecum socios unaque relictos
iam lusus repete». At villam petere ille volatu,
inque via miseras et longa per atria secum
50 balbutire preces et singultire querelas.
      Interea genetrix in picto sola tablino
ignotum pia mente Deum veneratur et orat
ut vanas sinat esse minas, ut visa secundet,
ut careant obscura fide consulta magorum:
55 ecce pedum sonitum pulsa rapit aure minutum.
Exsurgit reseratque fores et colligit intro
lugentem puerum. «Quis» ait «te, pupule, laesit?»
«Me sic usque voca, sic me complectere semper:
nil doleo» lacrimas puer interque oscu a muttit:
60 «Cur, si nolebas tam bella tollere reda,
me saltem verbo non es solata relictum?
Quid tibi deliqui? Nonne exsequor omnia quae vis?
Nonne gero morem custodi? nonne magistro?
Quas non historias didici? quae dicta fidelis
65 non tenui? Similes unus lupus et lepus unus,
discordant plures. Quin laudor saepe. Quid ergo
respuis? Annon te careo patienter et absum
heu! mater, tacitus, quamvis invitus et aeger?...»
Hic pueri genetrix abrumpens dicta: «Palamne?
70 Nonne istum tenera praefers hac fronte dolorem
interdum? Frontem diduc: reprehendere nolo:
imprudens hoc forte facis, nam rumor erat, te...
Dic age, are puer, num solus forte, dolens quid,
hac illac erres et dedignere sodales,
75 non re, sed...» «Minime minime». «Num forte per iram
durius imperites, etiam miniteris et...» «Absit!»
«Sunt tibi cum pueris aequalibus omnia...» «Sane».
«Quid facitis ?» «Quid ?» «Nempe dies sermone terendus
hoc sit et hoc, matremque iuvet meminisse, domum, rem...»
80 «Ludimus». «Haud simili lapsu vox labitur, ac pes:
lude, puer». «Quid, si ludentem saepe pila me
spectares, geminare catum, revocare paratum,
si qua cadit? Nostro, sed enim promittere possum,
nulla cadit vitio. luvat et Paganica, quin et
85 excipio follem scite leviterque remitto.
Uraniam nosti? lactat sublime pilam quis,
concurrunt omnes, inhiant, luctantur: at ipse
excipio prior, et MEA glorior EST PILA: REX SUM».
      Hic mater: «Quid» ait «regi cum follibus?» «Atqui
90 his ludis aliisque facit qui rectius, est rex:
atque adeo recte facio et rex esse laboro,
idque mihi, mater, contingit saepe». «Nimis quam
is labor est tibi...» «Vis scabiem me, mater, habere?
Vis sedeam, veluti qui semper peccat, asellus?»
95 «Nempe velim ludas aliter: bene rex minus audit».
Tum matrem puer occulto pugnare timori
sensit, et ore levem spirans obmutuit auram:
post paulo: «Capio, matercula, mente, quid optes.
Nae tu fastidis haec nudo digna popello
100 ludicra, quaeque sonent vel circum compita voces:
verum nos soliti Troiam quoque ludere, nos ius
dicere...» «Quid?» «Nobis sed quaedam Troia pedestris
luditur». «Aiebas etiam ius dicere te...» «Me,
saepius. Addico, dico, do. Causa agitur, lis
105 infertur. Sedeo iudex. Hic est reus, ille
delator. Veniunt: narrantur crimina: damno».
«Occidis, puer». «Occido? Sunt haec ioca, mater».
«Lude aliter». «Potius me Troiam ludere mavis,
nec me taedet. Heri currebant me duce turmae».
110 «Te duce?» «Non equitum, non». «Te duce?» «Nec semel id, nec,
mater, heri primum ludenti contigit: immo
saepe iuventutis potius vocor undique princeps...»
«Ne ludas! Ne lude, puer!» perterrita mater
exclamat: mox attonito blanditur, et ipsa
115 collacrimails puero lacrimas absterget obortas.
«Nescis heu! quam sit, puer, hoc inamabile nomen!
Sis in amore meo (sunt cetera ludicra) princeps!»
«Non ludam posthac». «Nolim te maceret angor.
Devita caros, hilari tamen ore, sodales.
120 In quemvis, uno coram custode, modum te
oblecta...» Secum meditans nunc «Quomodo?» quaerit
et rogitat puer. «Inveni» mox increpat: «euge!
piscabor. Scopulos in solo litore novi.
Ascendam solus dextraeque haerebit arundo.
125 Tum sedeam tacitus tacitosque sub aequore pisces
opperiar, linum dum tracto nutet ab hamo:
nec quidquam interea nisi toto cogitet exul
te tuus bic animo matrem puer». «At mare saevum!
At scopuli leves! Nimis at tibi fidis, et audes
130 tu puer!» «A fido nusquam custode relinquar».
Tranquillum sed erat late mare, plenaque caeli
frustra brevi scopulos spumae circumdare limbo
pergebant, et ferre sonos blandumque susurrum
nec non et tractim puero suspiria maesto.
135 Pendebat puero placidum super aequor arundo:
ipse videbatur, caput inclinatus ad undas,
auscultare mari, quid clam mussaret in aurem.
Pone fuit custos. At mater in aedibus aures
dispensatori molli suffulta cathedra
140 commodat immemores, post carmen dulce canenti
praebet anagnostae: surdo cum murmure deinceps
labuntur versus, undam velut excipit unda.
Ecce animo videt undosum mare. Prospicit amens
ex undis exstare caput procul «Euge!» hiat, at vox
145 corde tenus sonat «euge, puer!» Sed pondere fertur
paulatim caecaque puer sub aquam trahitur vi.
Haec velut in somnis mulier videt: atque parumper
cessat anagnostes. Presso clamore sonabat
vestibulum. Flebant: et adest in turbine mater.
150 Quid? Nudum storea resupini corpus in uda
adspexit nati. Fronti capitique capillus
haerebat madidus, tam mollis nuper ad auram.
Ancillae circum flebant: ut parvus! ut albus!
ut purus! nisi qui summo stat pectore nigror.
155 Tum stillans undam toto de corpore custos
et tergens oculos, queribundus: «Quid prius» inquit,
«quid tibi posterius memorem, Dea? Labitur: adsum:
decidit: adsilio: conor deprendere: sero!»
Illa oculis oculos frustra penetrabat apertos
160 dilecti pueri: subito tum lumina vertit,
et rapido totum collustrans fulgure servum,
«Fide» inquit «custos, sero! NOS OMNIA SERO!»
      Et gelidum complexa suum est Augusta puellum.