Rumor letalis
crebro me vulnerat
meisque malis
dolores aggregat;
me male multat
vox tui criminis,
que iam resultat
in mundi terminis.
Invida fama
tibi novercatur;
cautius ama
ne comperiatur.
Quod agis, age tenebris;
procul a fame palpebris
letatur amor latebris
et dulcibus illecbris
cum murmure iocoso.
Nulla notavit
te turpis fabula
dum nos ligavit
amoris copula;
sed frigescente
nostra cupidine,
sordes repente
funebri crimine.
Fama letata
novis hymeneis,
irrevocata
ruit in plateis.
Patet lupanar omnium
pudoris in palatium,
nam virginale lilium
marcet a tactu vilium
commercio probroso.
Nunc plango florem
etatis tenere
nitidiorem
Veneris sidere --
tunc columbinam
mentis dulcedinem
nunc serpentinam
amaritudinem.
Verbo rogantes
removes hostili;
munera dantes
foves in cubili.
Illos abire precipis
a quibus nihil accipis;
cecos claudosque recipis,
viros illustres decipis
cum melle venenoso.
Rumor letalis
Appearance