Jump to content

Sacra Propediem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sacra Propediem
1921

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: [1]
ACTA BENEDICTI PP. XV

EPISTOLA ENCYCLICA BENEDICTU S PP. XV

VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ' ORDINARIOS,

PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: SEPTIMO SAECULO EXEUNTE A TERTIO ORDINE FRANCISGALIUM CONDITO.

Sacra propediem celebrari sollemnia, cum septingenti erunt anni a Tertio Ordine Poenitentiae condito, peropportunum putamus ; eaque ut apud catholicum orbem Nos commendatione apostolicae auctoritatis ornemus, facit primum exploratis sima et sperata populi christiani utilitas, tum illud etiam quod Nostram privatim personam attingit. Anno enim MDCCCLXXXII, cum bonorum erga Assisiatem essent vulgo infiammata studia ob saecularem celebrationem natalis eius, grate meminimus Nos quoque inter alumnos magni Patriarchae numerari voluisse, atque ad Mariae in Capitolio, cuius quidem illustris aedis sacra procurant Minoritae, sanctum habitum Tertiariorum rite suscepisse. Nunc igitur, in Apostolorum principis cathedra divinitus constituti, oblatam occasionem perlibenter, vel pro JNTostra in beatum Franciscum pietate, arripimus ad EccleACTA, vol. XIII, n. 2. — 24-1-921. 34 A siae filios, qui ubique sunt, cohortandcs, ut hoc sanctissimi viri institutum, mirifice societatis humanae his quoque temporibus idoneum, sive studiose amplectantur, sive sedulo retineant. Ante omnia quidem unicuique versentur ob oculos vera Sancti Francisci lineamenta animi : nam quem recentiores nonnulli proponunt, in "modernistarum officina conflatum, hominem Assisiatem, huic cathedrae apostolicae parum deditum, eundemque vagae et inanis cuiusdam religiositatis quasi specimen, eum profecto nec Franciscum recte appellaveris, nec Sanctum!. — Iam vero ad praeclarissima et immortalia Francisci in rem christianam promerita, - quorum gratijâ is vere dictus est, periculoso maxime tempore, columen a Deo Ecclesiae sanctae datum, - velut quidam, cumulus hic Ordo Tertius accessit, quo quidem nihil melius magnitudinem et vim illustrat eius, quo flagrabat, ardoris in propaganda usque quaque gloria Iesu Christi. Nam ex sollicita consideratione maiorum, quibus Ecclesia tum laborabat, incredibili voluntate aggressus renovare ad christianam legem omnia, cum duplicem familiam Franciscus, unam fratrum, alteram sororum condidisset, qui, sollemnibus votis nuncupatis, Crucis humilitatem sequerentur, nec posset omnes claustris accipere, quos undique ad ipsum eius disciplinae cupiditas adduceret, consilium cepit ut in media saeculi agitatione viventibus daret christianae assequendae perfectionis facultatem; ordinemque veri nominis instituit Tertiariorum, non eum quidem, ut duos priores, votorum religione ob strictum, sed simili ornatum et morum simplicitate et studio paenitentiae. It a quod nullus unquam regularis familiae parens excogitarat, ut religiosum vivendi genus rem communem faceret, hic et invenit primus et effecit, Deo dante, felicissime : de quo illud exstat praeclare dictum Thomae Celanensis : « Egregius nempe artifex, ad cuius formam, regulam et doctrinam, offerendo praeconio, in utroque sexu Christi renovatur Ee- desia et trina triumphat militia salvandorum ». \ Quo ex testimonio gravissimi viri et aequalis illorum temporum, ut alia omittamus, facile intelligitur quam penitus lateque Franciscus, hoc instituto, populos commoverit, quantumque et quam salutarem in eis rerum conversionem excitar it. Iam vero ut Ordinis Tertii, aeque ac primi et alterius, dubitare non licet quin auctor Franciscus exstiterit, ita eiusdem sine ulla dubitatione legifer sapientissimus ipse fuit. In quo egregiam ei operam navavit, ut accepimus, Cardinalis Ugolinus, is qui deinde, Gregorii IX sibi imposito nomine, hanc Apostolicam Sedem illustravit ; idemque, quum Assisiensi patriarcha familiarissime usus esset, quoad ille vixit, postea eius sepulcrum pulcherrimo templo magnificentissimoque clausit. Regulam autem Tertiariorum rite esse Nicolai IV decessoris Nostri auctoritate sancitam nullus ignorat. Yerum de his nihil attinet Nos plura, venerabiles fratres, addere : illud enim hic Nobis ante omnia faciendum est, ut ingenium propriusque spiritus, qui dicitur, instituti huius appareat, de quo, ut Francisci aetate, ita hisce temporibus quae virtuti Fideique tam inimica sunt, praeclaras in populum christianum utilitates sibi spondet Ecclesia. Probe quidem gnarus rerum ac temporum Leo XIII, decessor Noster fel. rec. Tertiariorum disciplinam, quo accommodatiorem ad omnes cuiusvis gradus redderet, Constitutione edita Misericors Dei Filius, anno MDCCCLXXXTII, eorum leges vel regulam (( iuxta praesentes societatis circumstantias » prudentissime temperavit, de illa videlicet aliqua immutando, ut minora, et quae cum his moribus parum viderentur consentanea : (( quo tamen facto nihil demptum, ait, de ipsa Ordite nis natura putetur, quam omnino volumus immutatam « atque integram permanere ». Omnis igitur ea rei huius immutatio versata extrinsecus est, haud ipsam eius vim rationemque attigit, quae talis perseverat, qualem sanctis1

T Cel. XV ,

simus auctor esse voluit. Iam vero plurimum ad emendandus privatim publiceque mores posse Tertii Ordinis spiritum, ut qui Evangelicam sapientiam totus redoleat, arbitramur, si quidem denuo increbrescat, ut olim, cum et factis et verbis praedicaret ubique Franciscus regnum Dei. Etenim primum omnium is vult in Tertiariis suis eminere, tamquam insigne quoddam, fraternam caritatem', pacis concordiaeque studiosissim&m. Nimirum intelligens id esse Iesu Christi proprium praeceptum, quod legem christianam contineret omnem:, ad ipsum suorum animos diligentissime conf orma vit. In quo illud etiam est assecutus, ut Tertius hic Ordo sua sponte commHinitàìi .hominum»' iù&xïme salutaris evaderet. Adeo, quo flagrabat Dei hominumque ardore seraphico, non eum Franciscus inclusum animo continere potuit; necesse habuit foras, ad quoscumque liceret, effundere. Itaque, exorsus privatam sodalium vitam domesticamque corrigere et christianis virtutibus excolere, quasi nihil praeterea spectare videretur, non hic sibi consistendum putavit ; sed emendatione singulorum, tamquam instrumento, visus est uti ad christianae sapientiae studium in societatis humanae sinu excitandum, universosque omnes Iesu Christo lucrandos. — Quod igitur Francisco consilium fuerat ut sodales Tertiarii in magnis illis aetatis suae discordiis moribusque civilibus nuncios praeeonesque pacis se praeberent, idem Nobis dudum fuit, cum totus fere orbis terrarum horrífico bello conflagrabat; idem est nunc, eo nondum plane restincto incendio, cum eius passim fument, alicubi etiam fiammescant reliquiae. Cui quidem incommodo illud accedit intestinum» civitatibus malum - quod ipsum diuturna principiorum christianorum oblivio contemptioque ingenerava - civium dicimus, ordines cum ordinibus de terrestrium partitione bonorum adeo dimicantes acriter, ut communis iam sit rerum, pernicies formidanda. Quare in hoc tam immenso campo, in quem Nos, ut Regis Pacifici gerentes vicem, praecipuas quasdam curas cogita- 38 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale ris implicatos, instituat, - neque enim ab ullo genere eursuque vivendi abhorret morum sanctimonia - idcirco, ubi complures sint, qui huic instituto congruenter vivant, necessitate quadam sequitur, ut aliis omnibus quos inter versantur, magno sint incitamento non modo ad omne officii munus explendum, sed etiam ad perfectius quiddam in vita attingendum quam communis lex iusserit. Quae igitur a Christo Domino tributa laus est discipulis, ei praecipuum in modum adhaerentibus, cum dixit : De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo 1 , eadem merito tribuenda his Francisci alumnis qui evangelica consilia, mente et animo, quantum in saeculo licet, observantes, vere de se affirmare idem possunt quod Apostolus : Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est2 . Quare longissime se abstinentes a mundi spiritu, studebunt contra in communis vitae consuetudinem spiritum Iesu Christi, quacumque ipsis detur- aditus, inferre. Iam vero duo sunt quae hodie in maxima morum perversitate dominantur, infinitum quoddam studium habendi et inexplebilis voluptatum sitis. Hinc praesertim eam hoc saeculum habet labem et maculam, ut, cum in rebus omnibus quae ad vitae commoditatem iucunditatemque pertinent, perpetuam fere progressionem faciat, in eo lautem quod maius est, scilicet in officio bene recteque vivendi, miserabiliter ad ethnicae vetustatis flagitia regredi videatur. Nam quo magis obscurantur apud homines sempiterna, quae in caelis parata sunt, bona, eo magis haec eos caduca alliciunt capiuntque ; cum autem semel in terram sese animi abiecerint, proclive est sensim in iis virtutem hebeseere, eisdemque fastidientibus quae spiritus sunt, nullas res iam: sapere, nisi oblectamenta deliciarum. Ergo videmus vulgo ex una parte nec quaerendae neque augendae rei ullum adhiberi modum, ex altera antiquam desiderari patientiam molestia1

Ioan. 17, 16. 

rum quae inopiae vel tenuitati comitari solent ; cumque inter proletarios et copiosos illae intercedant simultates quas diximus, ad acuendam tenuiorum invidiam accedere profusum nimis multorum cultum corporis, indigna prorsus licentia coniunctum. Qua in re satis equidem deplorare non possumus tot ex quavis aetate ac genere calcitatemi mulierum, quae, studio placendi infatuatae, non vident quantum illa, qua utuntur, insania vestium non solum optimo cuique displiceant, sed Deum offendant. Neque enim satis habent cum tali ornatu - quem plurimae earum olim exhorruissent, ut christianae modestiae nimis repugnantem - prodire in publicum , quin aedes sacras ingredi non verentur et in sacrorum celebritate versari, atque etiam ad ipsam mensam Eucharisticam, in qua divinus castimoniae auctor sumitur, foedarum deferre lenocinia cupiditatum. Mittimus autem eas, quae nuper ex barbaria in hominum elegantium morem venerunt, alias aliis deteriores, saltationes, quibus nihil inveniri potest aptius ad omnem exuendam verecundiam. Haec si diligenter Tertiarii sodales attenderint, intelligent quid a se, Francisci alumnis, tempus postulet. Nimirum1

intueantur oportet in vitam Patris sui ; considerent

quanta ei quamque expressa cum Iesu Christo fuerit similitudo, maxime in huius mundi fugiendis commodis suscipiendisque doloribus, qui et pauperculi sibi nomen pepererit, et in corpore suo stigmata acceperit Crucifixi ; atque ab eo non se degenerare ostendant, paupertatem saltem spiritu amplectendo ac semet ipsos abnegando suamque quisque crucem tollendo. Tertiariae vero, quod* ad eas praesertim attinet, sese in habitu atque in omni vitae cultu praebeant ceteris puellis matronisque sanctae pudicitiae documentumi; nec putent se melius de Ecclesia deque republica posse me-' reri quam: corruptorum parando emendationem morum. —= Quod si sodales huius Ordinis ad opitulandum egenis in eo^ rum necessitate multiplici varias beneficentiae rationes instituerunt, certe commissuri non sunt, ut fratres, non rerum 40 A terrenarum sed multo maiorum indigentes, suae caritatis officiis destituant. Atque hic venit Nobis in mentem illud Petri Apostoli qui christianos hortabatur vellent, sancte vivendo, esse gentilibus exemplo ob eam causam, ut ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis \ Similiter Tertiarii Franciscales et fidei integritate et vitae innocentia et studii alacritate bonum Christi odorem late diffundere et fratribus, qui de via deelinaverint, hortamento debent et invitationi esse ad resipiscendum : hoc ab eis exigit, hoc exspectat Ecclesia. Nos vero ex proximis sollemnibus Tertium hunc Ordinem bona accepturum incrementa confidimus ; nec dubitamus quin vos, venerabiles fratres, ceterique animarum pastores magnopere curaturi sitis, ut Tertiariorum sodalitates, sicubi languescunt, revirescant, aliaeque etiam, ubicumque fieri possit, excitentur, floreantque omnes disciplinae observatione non minus quam sodalium copia. Id enim denique agitur, ut quam plurimis hominibus muniatur per Francisci imitationem via et reditus ad Christum, quo in reditu spes maxime continetur communis salutis. Nam quod Paulus ait : Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 2 , id ipsum iure Francisco usurpare licet, qui, Iesum' Christum imitando, eius factus est simillima omnium effigies et imago. Itaque eadem sollemnia quo fructuosiora eveniant, haec Nos, trium familiarum Franciscalium primi Ordinis Ministris Generalibus enixe rogantibus, de sanctae Ecclesiae thesauro largimur : I. In omnibus aedibus sacris ubi sodalitates Tertii Ordinis legitime sunt institutae, cum ibi, per annum integrum a die XVI aprilis proximi, ob hanc saecularem sollemnitatem supplicatio in triduum fiet, Tertiarii sodales quidem singulis iis diebus, ceteri vero semel plenariam peccatorum remissionem, usitatis conditionibus, lucren tur : quicumque autem ibidem augustum Sacramentum; de suis peccatis dolentes, visitaverint-, ii septem annorum indulgentiam toties quoties consequantur ; II. Omnia earum aedium altaria-per eos dies privilegiata sint; eodemque triduo sacrum de S. Francisco, tanquam votivum pro re gravi et simul publica de causa, ibidem cuilibet sacerdoti facere liceat, servatis generalibus rubricis Missalis Romani, ut in novissima eius editione Vaticana proponuntur ; III. Omnes sacerdotes, iisdem aedibus addicti, possint per eosdem dies Rosaria, numismata, similia, benedicendo, apostolicae^ indulgentiae muneribus ditare, item Rosariis Crucigerorum et Sanctae Birgittae benedicere. Auspicem vero divinorum munerum ac benevolentiae Nostrae testem, apostolicam benedictionem vobis, venerabiles fratres, et universis Tertii Ordinis sodalibus amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in Epiphania Domini MCMXXI, Pontificatus Nostri anno septimo.

BENEDICTUS PP . XV