II |
Beatus ille qui procul conventibus
Versatur impiae manus
Iterque vitat quod secuntur improbi
Nec assidet nefariis,
Sed iussa gaudet numinis sancte colens
Noctes diesque volvere.
Est hic ut arbor fontis ad lymphas sata,
Quae poma fundit tempore
Semperque vernat frondibus. Quicquid geret,
Faustos habebit exitus.
Non sic maligni, namque erunt ut furfures,
Quos flatus Austri dissipat,
Cadensque causa grex nocens arcebitur
Tandem bonorum coetibus.
Rectos enim scit rex poli discernere
Cursus, scelestos vindicat.