Saenger/VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png V VII Fairytale right blue.png

Ingruit Assyrius, lupus ut ieiunus ovili:
barbarico fulgent ostroque auroque catervae,
nec minus aera micant, tremulo quam sidera ponto,
glaucum ubi nocte salum Galilaeo fluctuat alto.

Quotque virent foliis aestivo tempore silvae,
decedente die tot signa undare videres,
quotque iacent frondes autumni a flamine silvis,
corpora mane solo tot vesca et sparsa videres.

Extentis Genius leti praenuntius alis
allapsus castris, tantum spirarat in ora:
nec mora, sopitis pallentia lumina torpent,
corda virum saliunt semel aeternumque quiescunt.

En stratus recubat sonipes neque, ut ante solebat,
indomitus volvit patulis sub naribus ignem,
sed singultantis sanies in caespite canet
frigida, ut aspergo tundentis saxa tumoris.

En proiectus eques distorto luridus ore,
roscida frons stillat, squalet robigine thorax;
muta etiam tentoria hiant, vexilla relicta,
tela infixa rigent, nullas tuba verberat aures.

At viduae Assyriis quam lamentantur in oris!
quin discussa ruunt simulacra in limine Baal:
impia quippe phalanx, ferro non caesa corusco,
tabuerat, ceu nix, Domini ipso evanida visu.



<The destruction of Sennacherib>