Saenger/XXIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png XXII XXIV Fairytale right blue.png

Angusto, qui culta secat, dum limite pergo,
Gramine vestito trifoli atriplicisque tenacis.
Quo se cumque acies oculorum vertit, ubique
Densos aspicio culmos culmisque laboro
       5Extricare viam. Spicae mussantque micantqne,
Cumque genas stringant, cervice incedere prona.
Cogor, apes veluti trepidas qui pellit ab ore,
Vimineas ubi transiluit ftilgente sereno
Saepes atque subit malos alvaria circum.

       10O facilem dare grata Deum! quam dulce cubare
Surgentis rigua recreatum farris in umbra!
Incumbunt capiti spicae similesque caventum
Nescioquid magnum commixta voce susurrant.
Vox, ventura mones: campi ligat aequore foto
       15Strenuus ecce graves messor comparque maniplos,
Et mergi iuvenes pelagoque enare putares;
Luce nova crepitans tundit cita pertica fruges:
Flore rosae, suavi redolent simul horrea melle;
Plaustra rotis late stridunt, clamosaque turba
       20Emporiis saccos cumulat, nauta ordine tandem
Funalis trahit adverso procul amne carinam,
More gruum structus grex, obstipique sodales,
Nitentes umeris, longa vada reste lacessunt...

Summe Parens, tepidosque dies frumentaque larga
       25Telluri patriae caeli das munera sancta:
Des igitur, nunc tanta tuo cum messibus arva
Numine flavescant, animis quoque pabula nostris?
In quam condideras rationis semina glebam,
Hanc vegetam adflavit ditis clementia veris,
       30Quidquid et illaesis kiemes superavit iniquas
Germinibus, celeri turgens id pullulat ortu.
O soles nitidos, o praestes dummodo sudum,
Quod segetes teneras sulcis maturet opimis!
Apricis baec vel senibus tum stirpe nepotum
       35Innisis liceat sata nobis visere laeta
Dicere et, oblitis quibus illa rigavimus olim
Fletibus: „alme Pater, quanti das signa favoris!”





<Нива>