Saenger/XXVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png XXVI

Mentis inexpletae sitiens ardore trahebam
Per loca senta situ deserto limite plantas,
In bivio mihi cum Seraphin de coetibus unus
Ter binas sese ostendit libratus in alas.
       5Hiс nobis tetigit leviore ubi pollice somnis
Pupillas, cernunt mibi luminis acrius orbes
Tamque sagax mea facta acies abstrusa videre,
Quam materna aquilae speculantis caeca pericla.
Dextera vix eadem geminas mihi contigit aures,
       10Cum variarum implent arrectas murmura -vocum
Iam caeli fremitum, iam fas audire volantum
Tractibus aethereis Geniorum examina sacra
Reptantemque freti vel in imo gurgite gentem
Vitiferisque adeo quae turget vallibus uvam.
       15Ast ille incumbens nostro vehementius ori
Funditus avolsam vitiato gutture linguam.
Frivola quae fuerat nec fraudis nescia, solvit.
Humanaeque loco prudentior illa draconis
Demissa est mihi semianimo per pallida labra
       20In fauces palma roranti sanguine nostro.
Postremo Seraphin nostrum latus ense recludit,
Extractoque, licet mihi palpitet, inde sub auras
Сorde, novum cor sufficiens, in viscera prunam
Flagrantem defert et vulnere condit Manti.
       25Cumque ego solus humi, ceu corpus inane, iacerem,
Ecce Dei me compellat vox aethere ah alto:
„Surge solo, vates: oculis atque auribus hauri
Undique materiem, caelesti et numine plenus
Percurrens maria ac terras ubicumque memento
       30Urere flammatis mortalia pectora verbis!“





<Пророк>