Salices

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Salices
SERMO XXXIX
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

Salices.

Traiano Cabanilio
Troiæ ac Montellæ
Domino.
 

Si vacat, & blandos etiamnum ventilat igneis
Quæ dea cærulea vehitur super æquora concha,
Turrigeramque Paphon, ditemque Amathuntha tuetur.
Accipe flumineas properatum carmen ad undas,
5
O mihi non dubia Cabanili cognite fama,
Sed longe varios rerum spectate per usus
Nam tibi me doctæ sic devinxere sorores,
Sic mea felici permulcent pectora cura:
Ut vix ulla queam melioris tempora vitæ
10
Te sine, vix placidos per noctem ducere somnos.
En agedum, Trajane, tuis hæc prævia jussis
Tractanti, jam jamque animo majora paranti
Da veniam, & tenueis ne dedignare camœnas.
Forte inter virideis (si vera est fama) genistas
15
Capripedes Satyri, passimque agrestia Panes
Numina cum Faunis, & montivagis Sylvanis,
Exercet dum Sol raucas per rura cicadas,
Vitabant æstus, qua pinguia culta vadosus
Irrigat, & placido curiu petit æquora Sarnus.
20
Grata quies nemorum manantibus undique rivis,
Et zephyris densas inter crepitantibus alnos.
Dumque leveis aptant calamos, dum sibila pressis
Explorant digitis, tenuique foramina cera,
Obducunt, vario modulantes carmina cantu:
25
Auricomæ viridi speculantur ab ilice Nymphæ
Dulcia clarisonis solventes ora cachinnis:
Sed prope ferre pedem metuunt. nam sæpe labores
Audierant, Penëi, tuos; & qualibus olim
Infelix eheu virgo Nonacria fatis,
30
Infelix virgo (quid enim non illa moveret?)
Pana metu fugiens e vertice Cyllenæo,
Pana deum Arcadiæ, quamvis pulcherrima, quamvis
Dianæ sacros inter lectissima cœtus,
Nodosa tenerum mutarit arundine pectus.
35
Quas simul ac nemorum petulans, effrenaque pubes
Semiferi videre per herbida prata vagantes,
Occultamque imis flammam traxere medullis:
Sic timidas blandis hortantur vocibus ultro:
 

Huc huc o teneræ, placidissima turba, puellæ
40
Quid procul adstatis? potius succedite ripæ,
Et viridi in prato molleis de more choreas
Ducite: quandoquidem calamos inflamus inerteis:
Et frustra ad surdas jactamus carmina sylvas.
Illæ nil contra: celeri fed nuda parabant
45
Crura fugæ, tutosque agitabant mente receptus,
Si qua forte viam per saxa irrumpere, & altis
Evasisse jugis, deus, aut sua fata dedissent.
Tum juvenes, «Procul o clamant, procul iste, puellæ
Sit timor: ignavas animo depellite curas.
50
Nullæ hic insidiæ, nullas per aperta latebræ:
Cuncta patent: nullas abscondunt hæc loca fraudes.
Nos quoque non Lernae monstris, non igne Chimeræ,
Scyllæisve lupis geniti, aut latrante Charybdi,
Qui vestra immani laceremus viscera morsu;
55
Sed divum genus, & qui semper rupibus altis
Vobiscum crebris venatibus insultemus.»
His dictis permulsi animi, securaque tristem
Corda metum ejiciunt: gressuque per uda citato
Prata, deis tandem cupidis, ripæque propinquant.
60
Tum manibus simul implicitis per gramina festas
Exercent choreas; aliosque, aliosque reflexus
Inter se lætæ repetunt: nunc corpora librant
In saltus: nunc molle latus, nunc candida jactant
Brachia: & alterna quatiunt vestigia planta.
65
Hic Satyri, quanquam voces audire canentum
Crudeles, quanquam niveas spectare papillas
Exsultant, oculisque bibunt sitientibus ignem:
Tanta tamen sævi gliscit vis effera morbi
Pectoribus, præcepsque amor, et malesana libido:
70
Ut calamis sensim ejectis, ruptoque repente
Fœdere, surgentes ab humo, vento ocyus omnes
Exsiliant: spretaque deum pietate, fideque
ah pavidas Nymphas, subitoque honore rigenteis
Invadant avidi, sævorum more luporum,
75
Qui lætas mediis proturbant lusibus agnas,
Oblitasque sui passim rapiuntque, trahuntque,
Dum viridi in campo cursant, aut valle sub alta,
Et custos ignarus abest, & amica canum vis.
Sic illi. at miseræ discisso pectore Nymphae
80
Frondiferam mœstis sylvam clamoribus implent:
Atque huc, atque illuc fugiunt. non saxa, neque altis
Tuta putant loca senta rubis. hinc ardua montis
Praerupti juga, diffusos hinc stagna per agros
Adtonitæ circumspiciunt. via nulla salutis:
85
Et jam spes prærepta fugæ: tum denique ad undas
Consistunt trepidæ, flavosque a vertice crineis
Cum lachrymis, gemituque, & flebilibus lamentis
Abscindunt, Sarnumque vocant, liquidasque sorores:
Dumque vocant, fundo properat chorus omnis ab imo
90
Naïadum, properat vitreæ rex cærulus undæ
Sarnus, inexhaustumque vadis ciet agmen aquarum,
Rauca forans. fed quid Sarnusve, aut illa natantum
Agmina Naïadum possint, ubi ferrea contra
Stant fata, & duro leges adamante rigescunt?
95
Ergo defectæ cura, auxilioque deorum,
Ac cœlum pariter Nymphæ, lucemque perosae,
Unum illud, rebus tandem quod restat in arctis,
Finem optant, jamque in fluvium se mergere adortæ
Membra reclinabant, & aquas prono ore petebant:
100
Cum subito obriguere pedes: lateque per imos
Exspatiata ungueis radix, fugientia tardat,
Adfigitque solo vestigia. tum vagus ipsis
Spiritus emoritur venis: indignaque pallor
Occupat ora: tegit trepidantia pectora cortex.
105
Nec mora: pro digitis ramos exire videres,
Auratasque comas glauca canescere fronde:
Et jam vitalis nusquam calor: ipsaque cedunt
Viscera paulatim venienti frigida ligno.
Sed quamvis totos duratæ corporis artus,
110
Caudicibusque latus, virgultisque undique septæ,
Ac penitus Salices: sensus tamen unicus illis,
Sylvicolas vitare deos, & margine ripæ
Hærentes, medio procumbere fluminis alveo.
 

finis.