Satirici versus in quendam procum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


EUCHERIÆ

SATIRICI VERSUS

IN QUEMDAM PROCUM.

Aurea concordi quæ fulgent fila metallo,
     Setarum cumulis consociare volo ;
Sericeum tegmen, gemmantia texta Laconum
     Pellibus hircinis æquiparanda loquar ;
Nobilis horribili jungatur purpura burræ ;
     Nectatur plumbo fulgida gemma gravi ;
Sit captiva sui nunc margarita nitoris,
     Et clausa obscuro fulgeat in chalybe ;
Leuconico pariter claudatur in ære smaragdus ;
     Compar silicibus nunc hyacinthus eat ;
Rupibus atque molis similis dicatur iaspis ;
     Eligat infernum jam modo luna chaos ;
Nunc etiam urticis mandemus lilia jungi,
     Perspicuamque rosam dira cicuta premat ;
Nunc simul optemus dispectis piscibus ergo
     Delicias magni nullificare freti ;
Auratam crassantus amet, saxatilis anguem ;
     Limacem pariter nunc sibi tructa petat ;

Altaque jungatur vili cum vulpe leæna ;
     Perspicuam lyncem simius accipiat ;
Jungatur nunc cerva asino, nunc tigris onagro ;
     Jungatur fesso concita dama bovi ;
Nectareum vitient nunc lasera tetra rosatum,
     Mellaque cum fellis sint modo mixta malis ;
Gemmantem sociemus aquam luteumque barathrum,
     Stercoribus mixtis fons eat irriguus ;
Præpes funereo cum vulture ludat hirundo ;
     Cum bubone gravi nunc philomela sonet ;
Tristis perspicua sit cum perdice cavannus,
     Junctaque cum corvo pulchra columba cubet:
Hæc monstra incestis mutent sibi tempora fatis ;
     Rusticus et servus sic petat Eucheriam.