Jump to content

Satis Cognitum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Satis Cognitum
1888
editio: incognita
fons: []

708EPISTOLA ENCYCLICA Sanctissimi Domini nostri

Leonis divina providentia Papae XIII

ad Patriarchas Primates Archiepiscopos Episcopos aliosque locorum ordinariosDe unitate Ecclesiae.

Satis cognitum vobis est, cogitationum et curarum Nostrarumpartemnon exiguam illuc esse conversam, ut ad ovile inpotestate positum summi pastoris animarum Iesu Christi revocaredevios conemur. Intento hac in re animo, non parum conduceresalutari consilio propositoque arbitrati sumus, Ecclesiaeeffigiem ac velut lineamenta describi: in quibus praecipua considerationedignissima unitas est, quam in ea, velut insigneveritatis invictaeque virtutis, divinus auctor ad perpetuitatemimpressit. Multum in intuentium animis nativa Ecclesiae pulchritudospeciesque posse debet: neque abest a veri similitudine,tolli eius contemplatione posse inscientiam; sanari opinionesfalsas praeiudicatasque, maxime apud eos qui non sua ipsorumculpa in errore versentur: quin imo excitari etiam in hominibusposse Ecclesiae amorem utique similem caritati, qua IesusChristus eam sibi sponsam, divino cruore redemptam, opta vit:Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea (1). Reversurisad amantissimam parentem, aut non probe cognitamadhuc, aut iniuria desertam, si reditum stare oporteat non sanguinequidem, quo tamen pretio est Iesu Christo quaesita, sedlabore aliquo molestiaque multo ad perpetiendum leviore, saltemperspicuum erit non voluntate humana id onus homini, sediussu nutuque divino impositum, ob eamque rem, opitulantegratia caelesti, facile veritatem experiendo intelligent divinae eiussententiae: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve (2).Quamobrem spe maxima in Patre luminum reposita, unde omnedatum optimum et omne donum perfectum descendit (3), ab eoscilicet, qui incrementum dat (4) unus, enixe petimus, ut Nobisvim persuadendi impertire benigne velit.(1) Ephes. V, 25.(2) Matth. XI, 30. Etsi Deus, quaecumque a naturis creatis efficiuntur, omniaipse efficere sua solius virtute potest, nihilominus tamen ad iuvandoshomines ipsis uti hominibus, ex benigno providentiaeEPISTOLA ENCYCLICA. 709consilio, maluit : et quemadmodum in rerum genere naturaliumperfectionem debitam, ita in iis, quae modum naturae transibunt,sanctitatem homini ac salutem non nisi hominum operaministerioque impertire consuevit. Sed perspicuum est, nihil interhomines communicari, nisi per externas res quae sensibuspercipiantur, posse. Hac de caussa humanam naturam assumpsitDei Filius, qui cum in forma Dei esset... semetipsum exinanivit,formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus(1): atque ita, in terris agens, doctrinam suam suarumquepraecepta legum hominibus, colloquendo, tradidit.Cum divinum munus eius perenne ac perpetuum esse oporteret,idcirco nonnullos ille sibi adiunxit alumnos disciplinaesuae, fecitque potestatis suae participes: cumque Spiritum veritatisin eos devocasset e caelo, praecepit, peragrarent orbemterrarum, quodque ipse docuerat quodque iusserat, id omne fideliteruniversitati gentium praedicarent : hoc quidem proposito,ut eius et professione doctrinae et obtemperatione legibus possethominum genus sanctitatem in terris, felicitatem adipisci in caelosempiternam. —Hac ratione atque hoc principio Ecclesia genita:quae quidem, si extremum illud quod vult, caussaeque proximaesanctitatem efficientes spectentur, profecto est spiritualis:si vero eos consideres, quibus cohaeret, resque ipsas quae adspiritualia dona perducunt, externa est necessarioque conspicua.Docendi munus accepere Apostoli per cognoscenda visu auditoquesigna : idque illi munus non aliter executi quam dictis factisque,quae utique sensus permoverent. Ita quidem illorumvox extrinsecus illapsa per aures, fidem ingenera vit in animis:Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (2). Ac fidesipsa, scilicet assensio primae supremaeque veritati, mente quidemper se comprehenditur, sed tamen eminere foras evidentiprofessione debet: Corde enim creditur ad iustitiam : ore autemconfessio fit ad salutem (3).

710 EPISTOLA ENCYCLICA(1) I. Corinth. XII, 27.Simili modo nihil est homini gratiacaelesti, quae gignit sanctitudinem, interius: sed externa suntordinaria ac praecipua participandae instrumenta gratiae: sacramentadicimus, quae ab hominibus ad id nominatim lectis,certorum ope rituum, administrantur. Iussit Iesus Christus Apostolisperpetuisque Apostolorum successoribus, gentes ut edo-cerent ac T e g e r e n t : iussit gentibus, ut illorum et doctrinam acciperentet potestati obedienter subessent. Verum isthaec inchristiana republica iurium atque officiorum vicissitudo nonmodo permanere, sed ne incohari quidem potuisset nisi per interpretesac nuntios rerum sensus. —Quibus de caussis Ecclesiamcum corpus, tum etiam corpus Christi tam crebro sacraelitterae nominant: Vos autem estis corpus Christi (1). Propteream rem quod corpus est, oculis cernitur Ecclesia: proptereaquod est Christi, vivum corpus est actuosum et vegetum, quiaeam tuetur ac sustentat, immissa virtute sua, Iesus Christus, ineum fere modum quo cohaerentes sibi palmites alit ac fructuososfacit vitis. Quemadmodum autem in animantibus principiumvitae in occulto est ac penitus abditum, indicatur tamen atqueostenditur motu actuque membrorum, sic in Ecclesia supernaturalisprincipium vitae perspicue ex iis, quae ab ipsa aguntur,apparet.Ex quo consequitur, in magno eodemque pernicioso erroreversari, qui ad arbitrium suum fingunt Ecclesiam atque informant 7quasi latentem minimeque conspicuam : item qui perindehabent atque institutum quoddam humanum cum temperationequadam disciplinae ritibusque externis, at sine perenni communicationemunerum gratiae divinae, sine rebus iis, quae haustama Deo vitam quotidiana atque aperta significatione testentur.Nimirum alterutram esse posse Iesu Christi Ecclesiam tam repugnat,quam solo corpore, vel anima sola constare hominem.Complexio copulatioque earum duarum velut partium prorsusest ad veram Ecclesiam necessaria, sic fere ut ad naturam humanamintima animae corporisque coniunctio. Non est Ecclesiaintermortuum quiddam, sed corpus Christi vita supernaturalipraeditum. Sicut Christus, caput et exemplar, non omnis est,,si in eo vel humana dumtaxat spectetur natura visibilis, quodPhotiniani ac Nestoriáni faciunt; vel divina tantummodo naturainvisibilis, quod solent Monophysitae: sed unus est ex utraqueet in utraque natura cum visibili tum invisibili ; sic corpus eiusmysticum non vera Ecclesia est nisi propter eam rem, quodeius partes conspicuae vim vitamque ducunt ex donis supernaturalibusrebusque ceteris, unde propria ips

................ eiusmodi in aeternitate temporum : ni permaneret, profecto necesset condita ad perennità tem, et finis ipse, quo illa contendit,locorum esset temporumque certo spatio definitus: quod cumveritate utrumque pugnat. Istam igitur et visibilium et invisibiliumconiunctionem rerum, quia naturalis atque insita in Ecclesianutu divino inest, tamdiu permanere necesse est, quamdiuipsa permansura Ecclesia. Quare Chrysostomus: Ab Ecclesiane abstineas : nihil enim fortius Ecclesia. Spes tua Ecclesia, salustua Ecclesia, refugium tuum Ecclesia. Caelo excelsior etterra latior est illa. Numquam senescit, sed semper viget. Quamobremeius firmitatem stabilitatemque demonstrans, Scripturamontem illam vocat (1). Augustinus vero: Putant (gentiles) religionemnominis christiani ad certum tempus in hoc saeculovicturam, et postea non futuram. Permanebit ergo cum sole,quamdiu sol oritur et occidit ; hoc est quamdiu tempora istavolvuntur, non deerit Ecclesia Bei, id est Christi corpus in terris(2). Idemque alibi: Nutabit Ecclesia, si nutav erit fundamentum:sed unde nutabit Christus?.... Non ñútante Christo, noninclinabitur in saeculum saeculi. Ubi sunt qui dicunt,periissede mundo Ecclesiam, quando nec inclinari potest? (3)His velut fundamentis utendum veritatem quaerenti. ScilicetEcclesiam instituit formavitque Christus Dominus: propterea naturaillius cum quaeritur cuiusmodi sit, caput est nosse quidChristus voluerit quidque reapse effecerit. Ad hanc regulam exigendamaxime Ecclesiae unitas est, de qua visum est, communisutilitatis caussa, nonnihil his litteris attingere.Profecto unam esse Iesu Christi germanam Ecclesiam, exluculento ac multiplici sacrarum litterarum testimonio, sic constatinter omnes, ut contradicere christianus nemo ausit. Verum indiiudicanda statuendaque natura unitatis, multos varius errorde via deflectit. Ecclesiae quidem non solum ortus, sed totaconstitutio ad rerum voluntate libera effectarum pertinet genus:quocirca ad id quod revera gestum est, iudicatio est omnis revocanda,exquirendumque non sane quo pacto una esse Ecclesiaqueat, sed quo unam esse is voluit, qui condidit.712 EPISTOLA. ENCYCLICAIamvero, si ad id respicitur quod gestum est, EcclesiamIesus Christus non talem finxit formavitque, quae communitatesplures complecteretur genere similes, sed distinctas, nequeiis vinculis alligatas, quae Ecclesiam individuam atque unicamefficerent, eo plane modo, quo Credo unam....Eeelesiam in symbolofidei profitemur. In unius naturae sortem cooptatur Ecclesiaquae est una, quam conantur haereses in multas discindere.Et essentia ergo et opinione, et principio et excellentiaunicam esse dicimus antiquam et catholicam Ecclesiam CeterumEcclesiae quoque eminentia, sicut principium eonstructionis,est ex unitate, omnia alia super ans, et nihil habens sibisimile vel aequale (1). Sane Iesus Christus de aedificio eiusmodimystico cum loqueretur, Ecclesiam non commemorat nisi unamquam appellat suam: aedificabo Ecclesiam meam. Quaecumque,praeter hanc, cogitetur alia, cum non sit per Iesum Christumcondita, Ecclesia Christi vera esse non potest. Quod eminet etiam magis, si divini auctoris propositum consideretur. Quid enim incondita condendave Ecclesia petiit, quid voluit Christus Dominus?Hoc scilicet; munus idem, idemque mandatum in eamcontinuandum transmittere, quod ipse acceperat a Patre. Idplane statuerat faciendum, idque re effecit. Sicut misit me Pater,et ego mitto vos (2). Sicut tu me misisti in mundum, etego misi eos in mundum (3). Iamvero Christi muneris est vindicareab interitu ad salutem quod perierat, hoc est non aliquotgentes aut civitates, sed omnino hominum, nullo locorumtemporumve discrimine, universum genus: venit Filius hominis...ut salvetur mundus per ipsum (4). Nee enim aliud nomen estsub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (5).Itaque partam per Iesum Christum salutem, simulque beneficiaomnia quae inde proficiscuntur, late fundere in omneshominesatque ad omnes propagare aetates debet Ecclesia. Quocirca exvoluntate auctoris sui unicam in omnibus terris, in perpetuitatetemporum, esse necesse est. Plane plus una ut esse posset, excedereterris et genus hominum fingere novum atque inauditumoporteret.(1) Clem